Distinctio XXVIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

Hic quaeri debet, utrum consensus de futuro etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra ostendit Magister consensum esse causam Matrimonii. Hic excludit differentias consensuum non efficientium Matrimonium ; et talis est consensus defectivus. Quoniam autem consensus dupliciter potest deficere, scilicet vel ex aliquo exteriori vel ex aliquo interiori, ut puta per errorem vel per coactionem, ideo haec pars habet duas.

In prima agit de consensu defectivo exterius.

In secunda vero interius, infra, distinctione vigesima nona : Oportet autem consensum coniugalem liberum esse a coactione.

 

Prima pars tres habet secundum triplicem consensum, sive secundum quod consensus potest tripliciter considerari, scilicet quantum ad tempus, sive in quo sive pro quo fit ; quantum ad alienum testimonium coram quo fit ; et quantum ad terminum in quem dirigitur ; sic haec pars tres habet partes.

In prima inquirit Magister de consensu de futuro iuramento firmato, utrum faciat Matrimonium.

In secunda de consensu cum testimonio, ibi : Praemissae autem sententiae videtur obviare etc.

In tertia quaerit in quam rem oporteat consentire ad hoc quod contrahatur Matrimonium, utrum in carnalem copulam an non ; et hoc ibi : Hic quaeritur, cum consensus de praesenti.

 

Quaelibet autem istarum partium duas habet.

In prima opponit ;

in secunda solvit.

Partes autem in littera manifestae sunt.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis sex quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum consensus de futuro faciat Matrimonium.

Secundo, utrum consensus ad tempus.

Tertio, utrum consensus conditionatus.

Quarto, utrum consensus tacitus.

Quinto, utrum consensus occultus.

Sexto, utrum solus consensus in carnalem copulam.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De pluribus consensus modis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum consensus de futuro faciat Matrimonium.

 

Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod consensus de futuro faciat Matrimonium :

  1. Hac ratione : sicut se habet praesens ad praesens, ita futurum ad futurum ; sed consensus de praesenti facit Matrimonium in praesenti : ergo consensus de futuro facit Matrimonium de futuro.
  2. Item, per simile videtur. Sicut qui promittit aliquid in praesenti, obligatur in praesenti, sic qui promittit aliquid de futuro, obligatur pro illo tempore ; sed sicut promissio est causa obligationis, ita consensus est causa Matrimonii : ergo videtur quod consensus de futuro faciat Matrimonium de futuro.
  3. Item, consensus de futuro facit Matrimonium, si carnalis copula.subsequatur ; sed carnalis copula non est causa Matrimonii, sed ipsum sequitur : ergo prius fuit Matrimonium quam coirent : ergo etc.
  4. Item, si consentiat de futuro et sequatur stuprum, ita ut non cognoscat affectu maritali, sed fornicario, facit Matrimonium ; sed magis obligat iuramentum quam stuprum : ergo, si consentiat cum iuramento, est ei uxor.

 

Contra :

  1. Iura dicunt quod, si quis in aliquam consentiat per verba de futuro et in alteram per verba de praesenti, secunda est uxor : si ergo unius est una uxor, prima non fuit uxor.
  2. Item, ratione videtur, quia quod futurum est, non est : ergo, cum consentit de futuro, nondum consentit : ergo modo non est Matrimonium. Quod autem nec in illo futuro, patet : simus in illo futuro et ponatur quod tunc non consentiat, non est consensus tunc nec prius fuit : ergo non est Matrimonium nec fuit.
  3. Item, qui semel consentit in aliquam, non debet iterum consentire ad hoc quod fiat Matrimonium ; sed consensus de futuro, cum dicitur : accipiam te in meam, obligat iterum consentire : ergo per verba de futuro non est consensus matrimonialis. Quod se obliget, patet, quia se obligat ad accipiendum in uxorem, et non aliter accipit quam per consensum.

 

Respondeo : Dicendum quod consensus non facit Matrimonium nisi exprimatur per verba de praesenti. Si enim exprimatur per verba de futuro, in veritate non est consensus tunc, sed promissio de consentiendo. Unde si dicat quis : ego consentiam in te, tunc quidem non consentit, sed se consensurum promittit. Et quia non est ibi consensus, ideo non est Matrimonii contractio ; quia vero est promissio, et ideo obligatio, propterea non Matrimonium, sed sponsalia debent dici ; et haec quidem firmata sunt quando simplici promissioni additur iuramentum. Secundum enim iura cogendus est vir ut mulierem accipiat in uxorem, nisi aliquis casus interveniat qui solvat sponsalia.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod sicut praesens se habet ad praesens etc., dicendum quod verum est. Unde sicut, si consentit hodie, fit hodie Matrimonium, sic, si consentit cras, fit cras. Sed cum nunc dicit de futuro, non consentit, sed consentire promittit ; et ideo non fit Matrimonium, nec de praesenti nec de futuro, sed solum sponsalia contrahuntur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod qui de futuro promittit, obligatur ad futurum, dicendum quod verum est, quia promissio est praesens ; unde, cum dicit : ego faciam hoc, actu promittit, et ideo obligatur. Similiter et iste obligatur spondendo ; sed non propter hoc fit Matrimonium, sicut nec promissio est solutio.

3-4. Ad illud quod obicitur de carnali copula, dicendum quod iura praesumunt quod ipse consentit, et hoc per signum expressum exterius, quia. tamquam uxorem cognoscit ; et praesumunt etiam quod tamquam uxorem cognascat, ne reportet commodum de malitia. Unde in veritate si non consentit, sed solum tamquam meretricem cognoscit, Matrimonium secundum veritatem non est. Quia tamen coitus ille cum praecedenti sponsione signum est probabile consensus matrimonialis, ideo Matrimonium est secundum iudicium Ecclesiae, et consulendum est tali quod consentiat, si non onsensit interius in animo.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum consensus ad tempus faciat Matrimonium.

 

Secundo quaeritur, utrum consensus ad tempus faciat Matrimonium, ut cum dicitur : accipio te in meam usque ad decem annos.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia hic est consensus viri in uxorem et uxoris in virum, facta expressione per verbum : ergo etc.
  2. Item, hoc videtur ratione, quia sicut se habet simpliciter ad simpliciter, sic secundum tempus ad secundum tempus ; sed consensus simpliciter facit uxorem simpliciter et matrimonium simpliciter : ergo similiter consensus ad tempus facit Matrimonium ad tempus.
  3. Item, sicut aliquis fit servus simpliciter, se subdendo simpliciter, ita etiam fit servus ad tempus, se subdendo ad tempus. Ergo similiter videtur in coniugio, et sic videtur quod ad certum tempus possit fieri Matrimonium.
  4. Item, qui aliquid potest dare simpliciter, potest dare et ad tempus ; sed vir potest dare simpliciter potestatem sui corporis : ergo et ad tempus. Sed non potest potestatem sui corporis dare nisi uxori : ergo potest habere uxorem ad tempus. Si tu dicas quod Dominus instituit ad semper, contra : nihil debet Dominus instituere, quod possit vergere in diminutionem sui honoris vel nostrae perfectionis ; sed si Matrimonium esset temporale, posset quis se totum ad Dei obsequium deputare quando venet : ergo.etc.

 

Contra :

  1. In quadam decretali Gregorii IX, De conditionibus appositis in desponsationibus, dicitur : Si quis dicat : contraham tecum, donec inveniam aliam honore vel facultatibus digniorem, matrimonialis contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu.
  2. Item, ad hoc est definitio Hugonis, qui dicit quod Matrimonium est consensus individuam. vitae consuetudinem tenens.
  3. Item, hoc videtur ratione, quia de esse Matrimonii ; ut supra ostensum est, est indissolubilitas : ergo qui consentit in Matrimonium, ad omne tempus se obligat : ergo, si exprimit quod non obligatur nisi ad tempus, nullo modo est Matrimonium.
  4. Item, nulla anima unitur Deo per desponsationem nisi simpliciter consentiat et proponat coniungi : ergo similiter in signo, si hoc est conveniens signum ; sed Matrimonium est conveniens signum : ergo non fit Matrimonium nisi exprimatur simpliciter consensus.

 

Respondeo : Dicendum quod ad hoc quod sit Matrimonium, necesse est consensum esse et exprimi simpliciter ; unde dici debet : accipio te in meam ; quodsi alio modo consentiat non est consensus matrimonialis sive coniugalis, sed adulterinus. Unde deficit Matrimonium verum, sive deficiat in corde sive in ore consensus simpliciter ; sed quando in.corde, tunc in conspectu Dei et secundum veritatem ; quando in ore, tunc in facie Ecclesiae.

 

Ratio autem quare oportet simpliciter consentire et quod nihil valet consenus ad tempus, est quia consensus non facit Matrimonium nisi eatenus quatenus praesupponit divinam institutionem ; divina autem institutio respicit congruam significationem. Si ergo est significatio rei indivisibilis sive coniunctionis, ideo constituit Dominus coniunctionem talem. ad perpetuitatem ; et huic etiam competit dictamen iuris naturalis. Et ideo, si consensus consonat institutioni, necesse est quod sit ad omne tempus, alioquin causa particularis non concordat universali ; et ideo nihil fit, nec consentit in talem ut in uxorem, sed potius ut in concubinam.

Et concedendae sunt rationes ad hoc, quia in forma verborum implicatur aliquid quod est contra Matrimonii substantiam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod sicut se habet simpliciter etc., dicendum quod hoc verum est, ubi contingit reperire secundum quid in utroque extremorum ; sed Matrimonium nullo modo est secundum tempus : et ideo non valet illud.
  2. Ad illud quod obicitur de servitute, dicendum quod non est simile, quia servitutis vinculum potest esse temporale et perpetuum, sed Matrimonium est perpetuum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod potestas corporis potest dari ad tempus, dicendum quod non potest dari ad tempus nisi detur simpliciter ; et est simile : quia Deus non acceptat bonam voluntatem vel servitium alicuius, nisi velit vel proponat semper sibi servire.

Ad illud quod obicitur, quod Dominus non debuit instituere, dicendum.quod in huius sacramenti institutione magis congruitas in.significando et necessitas quam aliud consideratur ; et haec exigunt ipsum esse perpetuum.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum consensus conditionatus faciat Matrimonium.

 

Tertio quaeritur, utrum consensus conditionatus faciat Matrimonium, ut : accipio te in meam, si dederis mihi centum libras.

Et quod sic, videtur :

  1. Per simile, quia votum conditionatum, votum est : ergo similiter videtur, quod consensus conditionatus Matrimonium faciat.
  2. Item, aliquis consentiens in aliquam spe pecuniae habendae, Matrimonium contrahit. Ergo, si consensus talis competit Matrimonio, ergo ipsius expressio non repugnat : ergo, si dicat : consentio si dederis, patet etc.
  3. Item, quando aliquis promittit aliquid sub conditione, si stet conditio, stat obligatio et promissio ; sed possibile est stare conditionem : ergo et consensum et obligationem et Matrimonium.

 

Contra :

  1. Plus se obligat qui simpliciter de futuro promittit quam qui sub conditione : nam prima est obligatio simpliciter, secunda vero non ; sed consensus per verba de futuro expressus non facit Matrimonium : ergo etc.
  2. Item, post consensum istum aut est uxor aut non. Si uxor, sed possibile est conditionem non stare, et non consenserat nisi sub conditione : ergo est uxor sine consensu. Sed non est uxor : ergo talis consensus non efficit Matrimonium.
  3. Item, Matrimonium est vinculum nullo modo solubile ; sed omnis obligatio vel pactio sub conditione facta est solubilis : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod consensus conditionatus, si fiat per verba de futuro, iudicari habet sicut et consensus de futuro. Unde sicut consensus de futuro non facit Matrimonium, sed desponsationem sive sponsalia, sic nec talis consensus sub conditione.

 

Attendendum tamen quod conditio aut apponitur per modum poenae aut ut determinatio contractus. Si per modum poenae, nullius est vigoris, pro eo quod Matrimonia debent esse libera. Unde si quis proponat : promitto contrahere tecum sub poena centum marcarum, vel si non contraxero, dabo tibi centum ; etiam si non contrahat, non debet nec tenetur ad illam poenam.

Si autem apponitur ut determinatio contractus sive consensus, distinguendum est : aut enim est conditio honesta aut inhonesta. Si est honesta, stante conditione, stant sponsalia ; non stante, non stant, ut si quis dicat : contraham tecum, si placuerit patri meo vel si tu volueris converti ad fidem.

Si autem est inhonesta, duplex est : aut est contra substantiam Matrimonii aut non. Si contra substantiam Matrimonii, tunc nulla est obligatio, ut si dicat : contraham tecum, si procuraveris venena sterilitatis vel aliquod huiusmodi. Si autem est inhonesta et non contra substantiam Matrimonii, ut si dicatur : contraham tecum, si furatus fueris vel si Deum. offenderis, talis conditio pro non adiecta habenda est.

Et hoc totum probatur per illa quae dicuntur Extra, in IV libro, De conditionibus appositis in desponsatione.

 

Si autem consensus fiat per verba de praesenti, aut conditio est praeterita aut praesens aut futura. Si conditio est praeterita, ut : accipio te in meam, si mortuus est pater tuus ; vel de praesenti, ut : accipio te in meam, si es virgo ; stante conditione, stat Matrimonium. Si autem conditio est de futuro, aut futuri necessarii aut futuri contingentis. Si futuri necessarii, ut : accipio te in meam, si sol oriatur cras, tunc est Matrimonium. Si autem conditio est contingens dico quod non est Matrimonium, eo quod consensus pendet de futuro sicut et conditio ; et ideo iudicandum est tunc sicut de futuro, nec est Matrimonium nisi carnalis copula subsequatur, quia. tunc intelligitur a conditione apposita recessisse.

 

Ad illud ergo quod obicitur ad secundam partem, quod non stat Matrimonium per consensum conditionatum, dicendum quod verum est, ubi est cortditio de futuro contingenti, quia tunc consensus pendet ex futuro.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod simpliciter stat, per simile in voto, dicendum quod non est simile, quia votum est pura obligatio, Matrimonium autem est coniunctio ; et non est coniunctio nisi per praesens, sed obligatio est bene per futurum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod consensus ex spe pecuniae facit Matrimonium, verum est, quia simplex potest esse et absolutus ; sed cum exprimitur sub conditione, non exprimitur ut simpliciter nec ut absolutus nec ut praesens ; et ideo non est simile.
  3. Ad aliud dicendum, quod Matrimonium plus dicit quam obligationem. Unde dico quod non sequitur : iste est obligatus isti mulieri, ut eam accipiat in uxorem : ergo est eius vir ; sicut non sequitur : obligavit se ad persolvendum : ergo solvit. Unde Matrimonium non tantum est obligatio, immo ipsius vinculi indissolubilis unio.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum consensus tacitus faciat Matrimonium.

 

Quarto quaeritur, utrum consensus tacitus faciat Matrimonium.

Et quod sic, videtur :

  1. Per decretalem IV libri, De sponsalibus, Tuae fraternitati etc. : Matrimonium in veritate contrahitur per legitimum viri et mulieris consensum, sed necessaria sunt verba quantum ad Ecclesiam ad consensum exprimendum. de praesenti. Ergo videtur quod, quantum ad Deum, sit Matrimonium sine verbo.
  2. Item, ratione alia videtur, quia peccatum adulterii sive fornicationis solo interiori consensu iudicatur consummatum, etiam sine signo exteriori : ergo, si plus potest consensus castus quam incestus, patet etc.
  3. Item, consensus verborum exteriorum non unit nisi per consensum interiorem ; sed ubi unum propter alterum, utrobique tantum unum : ergo videtur quod, si adsit unus consensus interior, idem omnino faciet.
  4. Item, aliquae duae personae consentiunt aeque intense et plene ante expressionem et post. Ergo, si post expressionem est Matrimonium, et ante similiter.
  5. Item, si aliquis voveat interius tantum, nihilominus vovet et obligatur ad votum : ergo similiter, si consentit interius tantum. Si tu dicas quod non est simile, quia votum fit Deo qui videt corda, Matrimonium vero respectu hominis qui corda nescit ; obicitur tunc quod saltem in conspectu Dei debet esse Matrimonium.
  6. Item, hoc ostenditur per simile, quia qui vere contritus est interius, in conspectu Dei vere poenitens iudicatur, etiam si non adsit confessio oris : ergo similiter est in Matrimonio.

 

Contra :

  1. Matrimonium est sacramentum ; sed omne sacramentum est signum, et signum est quod offert se sensui : ergo etc.
  2. Item, si consensus interius faceret Matrimonium, ergo, cum nesciat homo occulta alterius, nesciret utrum esset vir illius an non : ergo, si illi coniungeretur exterius, nesciret utrum esset Matrimonium, et ita in periculo se poneret.
  3. Item, quantumcumque velim voluntate plena alteri aliquid dare, nullum ius acquiritur illi ex mea voluntate, si non promittam exterius per signum ; sed in Matrimonio ius acquirunt coniuges inter se invicem : ergo etc..
  4. Item, ratione videtur, quia quantumcumque credat aliquis et innuat, nisi sermone exprimat : ego te baptizo, non baptizat. Ergo, a simili, videtur quod non contrahat, quantumcumque consentiat, nisi sermone exprimat.

Et ex hoc videtur quod mutus non possit contrahere.

 

Respondeo : Dicendum quod ad omnis sacramenti esse necessario requiritur significatio sive expressio. Omne enim sacramentum signum est et ut signum administratur ; et ideo istud est necessarium. Sed in aliquibus est materia determinata et forma verborum praescripta, quae vim habent sibi ad hoc datam ; et talia sacramenta nunquam fiunt nisi illa verba pronuntientur. In aliquibus autem non venit vis a verbo exteriori, sed ab intrinseco, ut in Poenitentia quantum ad confessionem et in Matrimonio ; et in talibus sufficit, qualiscumque fiat expressio, sive verbo sive scripto sive etiam quocumque nutu alio.

Concedendum est igitur quod Matrimonium non contrahitur, nisi consensus exterius exprimatur, vel per verba convenientia vel per nutus idem importantes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet primum ad primam partem, scilicet quod de decretali obiciebatur.

Patet etiam quod inter mutos potest contrahi, non tamen sine aliquo signo.

Similiter ultimum ad oppositum, quod non est simile de Baptismo.

  1. Ad illud quod obicitur de adulterio vel peccato, dicendum quod non est simile, quia peccatum est in interiori deordinatione, sed sacramentum consistit in exteriori significatione.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod est ibi unum propter alterum, ergo utrobique tantum unum, dicendum quod differt dicere unum propter alterum et unum per alterum, quia ubi est dicere unum per alterum, ibi est ponere duo, quorum alterum est sicut efficiens, alterum sicut instrumentum ; et non est verum quod efficiens possit tantum per se, quantum potest cum instrumento. Quod autem dicitur, ubi unum propter alterum etc., loquitur de unitate obiecti, ubi « propter quod » dicit causam formalem, ut : video colorem, quia lucidum, et amo vinum, quia dulce, et sic in similibus.

  1. Ad illud quod obicitur de voto, dicendum quod non est simile, propter duas rationes : una, quia votum non est sacramentum ; alia, quia obligat se homo Deo, a quem cogitare est loqui ; Matrimonium autem est sacramentum per quod obligatur homo homini.
  2. Ad illud quod obicitur, quod vere contritus dicitur poenitens, dicendum quod verum est de poenitentia-virtute, sed non sacramento ; Matrimonium autem est sacramentum, non virtus ; et praeterea est ad alterum semper, non ad se, sicut contritio : et ideo non est simile, ut patet.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum consensus de praesenti expressus in occulto faciat Matrimonium.

 

Quinto quaeritur, utrum consensus de praesenti, expressus in occulto, verum faciat Matimonium.

Et quod non, videtur :

  1. Quia Evaristus Papa dicit, et habetur in littera, loquens de occultis et clandestinis connubiis : Non coniugia, sed adulteria vel fornicationes sunt.
  2. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia personae, quae secundum institutionem Ecclesiae non sunt legitimae ad Matrimonium contrahendum, ut frater et soror, in secundo gradu, si de facto contrahunt, nihil faciunt, immo separantur. Cum ergo huiusmodi clandestina sint contra Ecclesiae. prohibitionem, ergo nihil fit in eis.
  3. Item, si aliquis contrahat cum aliqua in occulto et cum alia in manifesto et veniatur ad iudicium Ecclesiae, Ecclesia dicit illam uxorem quam accepit in manifesto : ergo, si recte iudicat illa est uxor, ergo alia non fuit uxor.
  4. Item, Matrimonium. est sacramentum Ecclesiae, ergo debet accipi in facie Ecclesiae : ergo, si accipitur in occulto, non est sacramentum Ecclesiae : ergo nec verum sacramentum, ergo nec Matrimonium.

 

Contra :

  1. Sacramentum Matrimonii pro materia habet personas legitimas et pro forma consensum ; sed haec duo integre possunt esse in occulto : ergo etc.
  2. Item, ita baptizatus est aliquis in occulto sicut in manifesto : ergo Matrimonium est ita in occulto sicut in manifesto, a simili.
  3. Item , contractus Matrimonii est per verba maris et feminae, aliis nihil agentibus nec dicentibus : ergo ita est integrum, si fiat illis absentibus, sicut et praesentibus

Iuxta hoc quaeritur : quare Ecclesia prohibuit Matrimonium contrahi in occulto, cum alias esset licitum ; et non prohibuit aliquem baptizare in occulto vel etiam consecrare ?

 

Respondeo : Dicendum quod ad esse Matrimonii ista duo sufficiunt, scilicet legitimitas in personis et unitas in consensu. Ad solemnitatem vero et decorem sive honestatem, requiritur et parentum traditio et sacerdotum benedictio ; haec autem ita sunt ad decorem sacramenti, ut tamen sint de necessitate praecepti.

Et ratio huius est vitatio periculi, quia frequenter qui in occulto contrahunt poenitent et cum aliis de facto contrahunt ; et cum non potest primus contractus probari, necesse habet Ecclesia decipi et contra veritatem dare sententiam : et ideo oportuit talia prohiberi. Hinc est quod, si aliquis cum aliqua contrahit in occulto, quamvis sit Matrimonium, tamen coniunctio illa non est sine peccato, sicut nec coniunctio fornicarii, non tamen tantum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et inde est quod Evaristus : dicit, quod non sunt connubia, sed adulteria, propter culpam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod illud Matrimonium, quod fit contra institutionem Ecclesiae, irritatur, dicendum quod quaedam instituit Ecclesia circa hoc sacramentum tamquam necessaria, utpote quod personae sint legitimae ; quaedam tamquam expedientia, utpote in aperto contrahere ; et Matrimonium, quod primo modo fit contra institutionem Ecclesiae, irritat Ecclesia ; quod secundo modo, minime.
  3. Ad aliud respondendum quod Ecclesia in casu illo necessario decipitur ; nou tamen decipitur ut non iuste iudicet, quia iuste iudicare est iudicare secundum allegata ; decipitur tamen secundum veritatem latentem
  4. Ad illud quod obicitur, quod est sacramentum Ecclesiae, dicendum quod verum est ; tamen accipitur etiam ab his qui sunt extra Ecclesiam, ut Baptismus, non tamen ad salutem, nisi ab his qui sunt in ipsa Ecclesia ; et Baptismus accipitur in occulta, quia est sacramentum necessitatis, et non est ibi periculum, immo vitatur periculum ; sed illud in facie Ecclesiae accipitur salubrius, in occulto vero accipitur vere, sed non salubriter, quia contra ecclesiasticam sanctionem.

 

 

QUAESTIO VI.

An consensus debeat esse in carnalem copulam.

 

Sexto et ultimo quaeritur, in quid debeat esse consensus ;

et quod in carnalem copulam, videtur :

  1. Quia ita dicit Hieronymus, quod voveritibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est. Sed non esset damnabile nisi esset contra votum ; et non esset contra votum hisi consentirent in opus carnis : ergo necesse erat in illud consentire.
  2. Item, in omnia in quae consentit vir et uxor, possunt consentire frater et soror licite, excepta copula carnali. Ergo, si inter fratrem et sororem non potest licite contrahi Matrimonium, patet etc. Si tu dicas mihi quod oportet consentire in copulam coniugalem, quaero, quid vocetur copula coniugalis ; et tandem oportet ad hoc devenire quod ibi includatur copula carnalis.
  3. Item, Augustinus dicit, et habetur infra, distinctione trigesima, et loquitur de purissima Virgine : Committens virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam. Si ergo nullum Matrimonium purius illo, nullum sanctius, in omni oportet consentire.
  4. Item, si qua mulier dicat : consentio in te, ut tamen non cognoscas me, non est Matrimonium. Ergo, si ista conditio est contra substantiam Matrimonii, ergo tenetur consentire in carnalem copulam.
  5. Item, Matrimonium ad hoc institutum est, ut sint duo in carne una. Ergo necesse est, ad hoc quod sit Matrimonium, quod carnaliter uniantur vel in carne vel in voluntate : ergo non est Matrimonium sine carnali copula.

 

Contra :

  1. Magister dicit in littera quod consensus cohabitationis vel carnalis copulae non facit coniugium.
  2. Item, in distinctione trigesima dicitur : Consensit Maria in copulam maritalem, sed non in copulam carnalem.
  3. Item, hoc ipsum expresse dicit Hugo, in libro De virginitate Mariae ; et tamen ex consensu suo Matrimonium contraxit : ergo non oportet in carnalem copulam consentire.
  4. Item, ratione videtur, quia nullus consentiens in actum carnis est virgo perfecte ; beatus loannes est virgo perfecte : ergo non consensit in actum carnis. Et consensit in Matrimonium, quia de nuptiis est a Domino vocatus : ergo etc.
  5. Item, nullus vovens continentiam virginalem, potest sine peccato consentire in actum carnis ; beata Virgo vovit, sicut dicit Augustinus, et ipsa innuit in responsione sua quam dixit : ergo peccavit, si in actum sive in carnalem copulam consensit. Et constat quod sine peccato nupsit : ergo etc.
  6. Item, possibile est inter duos esse plenum Matrimonium et perfectum sine commixtione carnali : ergo possibile est quod aliquis consentiat in Matrimonium, non consentiendo in commixtionem carnalem ; si hoc potest. esse in re et effectu, potest esse in consensu et causa.

 

Respondeo : Dicendum quod quorumdam opinio fuit, quod ad hoc quod contrahatur Matrimonium, necesse est absolute consentire in copulam carnalem. Et dicunt hi quod beata Virgo et Ioannes consensit, tamen sine peccato, quia Ioannes nec voverat nec proposuerat virginitatem servare ; beata Virgo, quia non voverat, sed tantum proposuerat.

Sed haec opinio iniuriam facit Virgini gloriosae, quia, quamvis excuset a culpa, minuit tamen virginitatis eius gloriam, ut iam non debeat Virgo super omnes virgines nuncupari ; quod noster refugit animus pariter et auditus. Unde haec opinio satis convenienter a magistro Hugone reprobatur.

 

Aliorum opinio fuit, et istius fuit Antissiodorensis, quod necesse est consentire in copulam carnalem, non in particulari, sed in universali, non explicite, sed implicite. Oportet enim consentire in copulam coniugalem, quae continet in se quatuor, scilicet cohabitatiohem et mutuum obsequium et mutuam corporum potestatem et copulam carnalem.

Sed illud non videtur sufficiens, quia constat quod beata Virgo bene sciebat legem coniugii et sciebat explicite et cogitabat de actu coniugum ; aut ergo consentiebat aut dissentiebat. Si consentiebat, redit primum inconveniens ; si dissentiebat, ergo nec in generali nec in speciali consentiebat.

 

Tertia opinio est quod oportet consentire in carnalem copulam, vel absolute vel sub conditione, videlicet nisi Deus aliter disponat. Vel si placuerit Deo ; et tali modo consensit Virgo beata, ut videtur dicere beatus Augustinus, et hoc non repugnat virginitati.

Sed certe omnis quicumque recte consentit, taliter consentit. Praeterea, non est consensus conditionatus, sed absolutus, ille qui Matrimonium facit, et maxime cum non stet conditio ; Deus autem nolebat Virginem copulari carnaliter viro.

 

Et propterea dicendum quod consensus, qui Mafrimonium facit, est consensus in mutuam suorum corporum potestatem ; et hoc sonant verba, cum dicunt : accipio te in meum vel in meam ; et sic consensit beata Virgo et Ioseph.

Sed notandum quod aliter datur potestas corporis in contractione Matrimonii, aliter in consummatione. In contractione ita datur uni ut non possit, illo vivente, dari alii ; ita etiam datur illi ut ius habeat petendi et necesse sit reddere petenti, nisi moriatur mundo per votum castitatis solemne et ingressum in religionem. Quoniam igitur beata Virgo divina inspiratione noverat, vel fortassis ipsius Ioseph relatione, quod nunquam vellet uti eius corporis potestate, sed eius custodire virginitatem, ideo potuit et debuit ei committere sive dare. Sciebat etiam quod, si vellet exigere, quod posset publicando votum contraire ; et sic patet illud.

Si ergo volumus istam mutuam corporum potestatem vocare copulam coniugalem, sic beata Virgo consensit in copulam ut omnes nubentes.

In Matrimonii autem consummatione omnino transfertur potestas, ita quod nec voto privato nec solemni possit petenti debitum adversari. Unde gloriosa Virgo Matrimonium consensit contrahere, sed certa fuit quod nunquam Matrimonium consummaret, et hoc scivit Spiritus Sancti revelatione vel Ioseph relatione vel quia considerabat de voti publicatione, quia in Lege praeceptum erat servare, sed nullus fuerat ausus hoc vovere. Et hoc tangitur in libello illo, quem transtulit Hieronymus, De nativitate Mariae, qui, quamvis sit apocryphus, continet tamen multa verissima.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod velle nubere damnabile est, dicendum quod Hieronymus loquitur de illis qui volunt nubere ex carnis petulantia, et tales magis appetunt coniunctionem corporum quam animorum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod in omnia frater et soror, praeterquam in copulam carnalem, possunt consentire, dicendum quod falsum est ; non enim possunt sibi suorum corporum dare mutuam potestatem ; unde alter potest alii nubere, altero contradicente.
  3. Ad illud quod obicitur quod dicit Augustinus quod consensit in copulam carnalem, dicendum quod illud intelligitur, quia consensit in mutuam corporum potestatem, quae ad carnalem copulam ordinatur, non tamen de necessitate ; et beata Virgo in illam mutuam corporum potestatem absolute consensit, residuum vero, scilicet ordinationem in actum, divinae dispositioni commisit, credens semper quod Dominus ipsam servaret sine macula. Exemplum est de beata Caecilia.
  4. Ad illud quod obicitur, quod conditio illa impedit, dicendum quod verum est, contra collationem mutuae potestatis ; in consensu enim in copulam coniugalem datur potestas petendi debitum, licet non teneatur ad statim, sed viam habet per quam evadere possit ; quae, etsi non erat nota omnibus, erat tamen nota spiritualibus mentibus ; sicut certum est nobis de gloriosa Virgine et probabilius praesumitur de Ioseph, quoniam hoc non est iuris positivi, sed. magis est iuris divini.
  5. Ad illud quod obicitur, quod est propter carnalem copulam, dicendum quod verum est, quod prima et principalis institutio ad hoc fuit, et tamen hoc non est tota ratio sive causa Matrimonii, sicut melius patebit infra, immo etiam fidei et sacramenti et mutuae educationis ; et hoc supra determinatum est, ubi agitur utrum carnalis copula sit de integritate sacramenti.

Haec autem sine praeiudicio dicta sint, maxime propter reverentiam Virginis. Non enim possumus negare quin inter Mariam et Ioseph fuerit verum coniugium, cum hoc dicat Scriptura evangelica, et Sancti. omnes in hoc consentiant. Rursus, pietas fidei et reverentia Virginis non patitur nos sentire ipsius beatissimam et purissimam et integerrimam animam ad opus carnis fuisse aliquantulum inclinatam ; nec credo ipsam in dubio se super hoc posuisse. Si quis tamen aliter dicat, dum tamen Virgini non faciat iniuriam, non est magna vis facienda. Cavendum est enim diligenter ut honor Dominae nostrae in nullo ab aliquo minuatur, qui etiam in periculo capitis debeat integer custodiri.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ita sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si quis promittat alicui et iuret etc ; quaeritur, utrum iuramentum addat ad promissionem. Si enim nihil addit, ergo frustra apponitur ; si addit, ergo firmior est promissio et maius vinculum. Sed contra : maius vinculum superveniens solvit minus, ut votum privatum solvitur per Matrimonium consummatum. Ergo, si aliquis spondeat alicui eum simplici fide, et post alii cum iuramento, videtur quod teneatur ad secundam.

Respondeo : Dicendum quod in his quae sunt eiusdem fori generis, quamvis unum sit maius alio, tamen non solvit. Unde Matrimonium consummatum non solvit ratum, eo quod utrumque est Matrinionium et ligat in facie Ecclesiae ; similiter nec sponsalia solvunt sponsalia, sed Matrimonium sponsalia solvit ; et ideo standum est primae fidei et obligationi. Nam secundum iuramentum nullum est, eo quod contra id est quod fideliter adimplere tenetur ; unde faciendum est secundum illud Isidori : In malis promissis rescinde fidem : ideo iurando peccavit, sed non peccavit adhaerendo primae.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non autem sic est, quando iuramentum coniugii praesentis consensus attestatione firmatur. Videtur enim male dicere, quia Matrimonium ante copulam solvitur per votum solemne. Ergo, cum Matrimonium consummatum tantae sit obligationis ut votum, videtur quod similiter solvere debeat.

Respondeo : Dicendum quod non est simile, quia hic sunt obligationes eiusdem generis ; praeterea, uterque vivit mundo ; et iterum, in sequenti Matrimonio fides promittitur et datur mulieri. In voto autem solemni est obligatio alterius generis ; praeterea, moritur homo mundo, quod solvit tale vinculum ; et iterum, fides et obsequium promittitur Deo, cui plus tenemur quam alii : et ideo non est simile. Status perfectionis assumitur ; et ideo tale votum licitum est ac per hoc obligatorium ; secundum autem Matrimonium non est licitum, et ideo nec robur habet nec obligationem. Et sic patet quod non est simile.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod sine benedictione non fit coniugium quantum ad honestatem sacramenti. Videtur enim falsum, quia in secundis nuptiis est sacramentum honestum, et tamen non est benedictio.

Respondeo : Dicendum quod in secundis nuptiis, maxime quando mulier est vidua, non fit benedictio propter defectum sacramenti, sicut infra patebit. Fit autem benedictio et celebratur Missa de Trinitate propter triplex bonum Matrimonii, quod tribus personis appropriatur : bonum prolis Patri, bonum fidei Filio, bonum sacramenti sive vinculi indivisibilis Spiritui Sancto appropriatur.