Distinctio XXI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

Solet etiam quaeri, utrum post hanc vitam etc.

 

 

PARS I

De opportunitate temporis quoad remissionem venialium.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de temporis opportunitate quantum ad remissionem mortalium ; hic secundo agit de opportunitate quantum ad remissionem venialium.

Et habet haec pars duas.

In prima procedit ad veritatem ostendendam.

In secunda se exercet ad veritatem defendendam, ibi : Hic obici potest : si per lignum, foenum etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima ostendit a quibus homo purgetur in purgatorio, scilicet utrum a poena, an etiam a culpa, ostendens quod a culpa.

In secunda agit de diuturnitate purgationis, ibi : In illo autem igne purgatorio etc.

 

Similiter secunda pars, in qua veritatem ostensam defendit, habet duas.

In prima enim dissolvit quamdam sophisticam rationem.

In secunda ero excludit quamdam apparentem solutionem, ibi : Sed forte dices illud accipiendum esse etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis incidit hic quaestio de purgatione peccatorum post hanc vitam.

Ad quod intelligendum tria quaeruntur.

Primo quaeritur de purgatioile peccatorum ante purgatorium.

Secundo, de purgatione per purgatorium.

Tertio, de liberatione a purgatorio.

 

Circa primum, cum in praecedentibus sit quaesitum de iustificatione a mortalibus, quaeritur hic de deletione venialium.

Circa quam duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum venialia possint deleri sine gratia.

Secundo, utrum possint deleri a gratia sine poeniientia.

 

 

ARTICULUS I

De purgatione peccatorum venialium in hac vita.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum peccata venialia possint deleri sine gratia.

 

Et quod possint deleri sine gratia, videtur :

  1. Quia omnis culpa remissa est omnino, cum est punita quantum ipsa exigit ; sed venialis culpa est digna sola poena temporali : ergo, cum omne temporale finem habeat, possibile est aliquem existentem extra gratiam sufficienter pro illa culpa puniri : ergo possibile est sine gratia remitti Prima propositio manifesta est, quia nullus ita severus est in iustitia, quod puniat ultra quod meruit qui peccavit : ergo, cum sufficienter punit Deus, amplius non punit ; sed non potest esse culpa sine poena : ergo, cessante poena, cessat culpa.
  2. Item, venialis culpa non dicit deformitatem imaginis, sed solum pronitatem ad bonum commutabile ; sed pronitas potest sine gratia aboleri, quoniam qui est pronus ad avaritiam sine gratia potest fieri prodigus et pronus ad prodigalitatem : ergo etc.
  3. Item, in morbis parvis natura non indiget medicina, sed solum quando morbus magnificatus est ; sed venialia non prosternunt naturam, immo dimi.ttunt eam in suo vigore : ergo praeter medicinam gratiae potest per naturam veniale curari.
  4. Item, quanto morbi minorem habent connexionem et similitudinem, tanto specialius potest unus sine alio curari ; sed veniale maiorem convenientiam habet cum aliquo veniali quam cum mortali ; sed unum veniale potest deleri, alio remanente : ergo multo fortius potest deleri veniale, remanente mortali : ergo etc.
  5. Item, si veniale non potest deleri sine gratia, esto quod aliquis in solo veniali moriatur, illud nunquam delebitur, sed quamdiu durabit, punietur : ergo aeternaliter ex se ipso punitur : ergo non differt a mortali.

 

Contra :

  1. Augustinus, De civitate Dei, XXI : Nec magna nec parva possunt nobis dimitti, nisi nos dimiserimus debitoribus nostris. Hoc non est ob aliud, nisi quia, dum homo non dimittit, est semper in peccato : ergo nullum peccatum potest homini dimitti quamdiu est in peccato mortali : ergo, si sola gratia a peccato liberat, veniale non dimittitur sine gratia.
  2. Item, si aliquid delet aliquid aliud, habet oppositionem ad illud aliquo modo ; sed nec poena nec natura habet oppositionem ad culpam : ergo nec per poenam nec per naturam delentur venialia nisi adsit gratia.
  3. Item, omne peccatum nocet et adimit, sicut vult Augustinus, in Enchiridio et multis lacis. Ergo veniale aliquid de bono spirituali et rectitudine adimit ; sed solus Deus potest animae restituere bonum, sicut solus potuit eam creare ; et hoc est per gratiam : ergo etc.
  4. Item, Deus punit pro veniali, hoc constat : ergo aliquid invenit displicentiae in veniali ; sed nihil omnino removet displicentiam Dei, nisi quod invenit placentiam et veniam ; sed sola gratia gratum faciens est ilia quae Deo placere facit : ergo etc.
  5. Item, perfectius est carere veniali quam martali : ergo aeque nobilis doni sive aeque perfecti, vel magis perfecti actus est delere veniale quam delere mortale ; sed mortale deleri non potest nisi a dono gratiae gratum facientis : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquorum positio fuit quod venialia sine gratia gratum faciente deleri possunt per gratiam gratis datam. Et rationem huius ostendere voluerunt, pro eo videlicet quod veniale peccatum non repugnat gratiae gratum facienti, sed gratis datae ; nec offendit Maiestatem divinam, quia ibi non dillgitur aliquid supra Deum, sed aliquantulum inordinate sub Deo. Et ideo, sicut mortale potest deleri per gratiam, quia ei repugnat et quia gratia Deo offenso reconciliat et quia Deum contemptum amare facit super omnia, sic veniale potest deleri per gratiam gratis datam, qµae illam modicam inordinationem removet et illam occasionem minus amandi Deum ab ipsa anima tollit ; nec oportet ibi esse gratiam elevantem animam ad dilectionem Dei super omnia, quia per veniale nihil amatur supra Deum.

 

Sed haec positio, licet probabilis videatur, a veritate tamen deviat, si quis inspiciat. Omne enim peccatum eo ipso quod peccatum est, aliquo modo animam foedat et aliquo modo ipsam deordinat, et necesse est ex hoc quod aliquo modo Deo displiceat. Quoniam igitur nota displicentiae minima quae esse possit, sine habitu, qui reducit ad complacentiam et ad amicitiam, auferri non potest, tenendum est omnino de omni peccato generaliter quod nullum omnino potest deleri sine gratia gratum faciente. Sic enim decrevit nos sanare divina misericordia ; et hoc dicunt Sancti et sonat Scriptura, quae maxime ponit gratiam esse necessariam ad delenda peccata.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod sufficiens punitio absolvit a culpa, dicendum quod, si illud intelligatur in facie hominum, qui iudicant secundum exteriora, potest habere veritatem. Sed in facie Dei, qui considerat faciem animae internam et decorem imaginis suae, quantacumque sit poena, non potest omnino absolvere peccatorem nisi removeatur interior deformitas ; et ideo in foro Dei impossibile est peccatum sufficienter puniri quantum ad tempus nisi deleatur per gratiam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod veniale dicit solam pronitatem, dicendum quod falsum est, immo amplius dicit quamdam notam displicentiae ; et ita semper manet in anima, etiam si veniat pronitas ad oppositum, nisi interveniat caritas, quae operit multitudinem peccatorum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod in morbis parvis natura non indiget medicina, dicendum quod verum est ; et similiter in spiritualibus est, si recte fiat similitudinis translatio. Natura igitur habet in se fundamentum sanitatis, scilicet virtutes naturales, regentes complexionem. et expellentes nociva ; regimen autem spiritualis sanitatis non est nisi gratia gratum faciens : et ideo sicut, corrupta vi naturali, non potest deleri morbus corporalis, sic nec absente gratia potest deleri quantumlibet sit parvus, morbus spiritualis. Non ergo gratia sicut medicina, sed sicut regitiva virtus est ; exterius autem sacramentum est sicut medicina, quo non indiget gratia necessario, expedit sibi tamen ad curationem venialis, maxime cum illat aegritudo est consuetudinaria.
  4. Ad illud quod obicitur, quod maior connexio est venialis ad veniale, dicendum quod veniale sine veniali potest deleri, quia neutrum fundamentum virtutis vivificantis et sanantis evertit, scilicet gratiam ; sed mortale exstirpat gratiam : non enim simul stat cum vita. Et quoniam non potest deleri aliqua culpa sine gratia, ideo nullus morbus, etiam minimus, potest deleri quin deleatur omnis mortalis culpa ; non sic autem est in veniali, pro eo quod utrumque simul stat cum gratia.
  5. Ad illud quod obicitur de eo qui in solo veniali decedit, dicendum quod positio est impossibilis ; et ideo non est mirum si accidat impossibile. Si tamen aliquis decedat cum originali et veniali, vel cum veniali et alio quocumque mortali, punietur pro veniali aliquanta poena intensive ; sed ratione adiuncti poena illa erit aeterna, non ratione ipsius culpae venialis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum peccata venialia possint deleri a gratia sine contritione sive interiori poena.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum venialia possint deleri a gratia sine contritione sive interiori poena.

Et quod sic, videtur :

  1. Per illud quod habetur in littera, quod est verbum Gregorii : Quod est gutta aquae ad caminum ignis, hoc est veniale ad fervorem caritatis. Ergo videtur quod in solo caritatis fervore possit deleri veniale.
  2. Item, sicut colligitur ex verbis Augustini, in libro Confessionum, veniale non est aliud quam minor amor Dei. Ergo quod excludit remissionem amoris, excludit veniale et, delet ; sed caritas, nulla facta meditatione, potest magis et magis inflammari : ergo etc.
  3. Item, possibile est iustum, qui habet venialia, mori dormiendo vel ita quod cadat in furiam. Ergo, cum ultra non sit locus poenitentiae et necesse sit illa venialia deleri, quia aliquando, cum habeat gratiam, perveniet ad gloriam, ergo possunt venialia deleri per gratiam sine poenitentia.
  4. Item, mortale improportionaliter plus offendit Deum quam veniale ; sed minima contritio sufficit ad delendum mortale cum gratia : ergo ad delendum veniale sufficit sola gratia.
  5. Item, venialia delentur virtute sacramenti Extremae Unctionis, virtute etiam Eucharistiae - sicut supra habitum est, et expresse dicit Ambrosius - et per orationem dominicalem et benedictionem episcopalem, sicut dicunt magistri communiter. Ergo non est necessarium conteri, quia alia est via deletionis.

Cum ergo per haec remittantur et etiam per contritionem et exteriorem satisfactionem et per Baptismum, quaeritur, per quam naturam communem insit his haec passio communis.

 

Contra :

  1. Supra, distinctione decima sexta ; habetur, ubi agitur de remissione venialium sive de poenitentia, dicit Magister quod ad remissionem venialium sufficit oratio dominica cum aliquo ieiunio et eleemosynis, sic tamen, ut praecedat contritio aliquantula. Ergo non potest pro illa culpa fieri satisfactio congrua, nisi praecedat interior poenitentia : ergo etc.
  2. Item, maioris adhaerentiae est veniale quam mortale ; sed mortale nunquam deletur, nisi liberum arbitrium ab eo dissentiat per actum contritionis : ergo multo fortius videtur de veniali.
  3. Item, quando aliquae duae formae sese compatiuntur, una per se non expellit aliam ; sed veniale simul stat cum gratia : ergo gratia per se non delet veniale : ergo necesse est aliquid addi ultra, quod cum veniali peccato oppositionem habeat. Sed hoc non est nisi poenitentia interior : ergo etc.
  4. Item, ratio quare mortale : non potest deleri sine actu detestationis, est, quoniam voluntate actum est et voluntate acceptante, et ideo non potest deleri nisi voluntate detestante ; sed peccata venialia ut in pluribus voluntarie committuntur et durant in nobis, quamdiu voluntas vult in talibus versari : ergo videtur quod venialia non possunt deleri sine. contritione interna.
  5. Item, possibile est unum veniale deleri sine alio ; sed hoc non est nisi per aliquid quod magis aspicit unum veniale quam aliud, ratione cuius gratiae effectus potius est supra unum quam supra aliud ; sed tale non est gratia nec sacramentum, sed solus actus interior liberi arbitrii : ergo etc.

 

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod peccata venialia, quia quodam modo sunt voluntaria, sine actu voluntatis detestantis illa deleri non possunt. Quia tamen longe minus habent de ratione voluntarii quam mortalia, ideo quantulacumque contritio sufficit sive in generali sive in speciali. Unde dixerunt quod, si quis cum impoenitentia de venialibus decedat, mortaliter peccat ; si quis vero praeter usum liberi arbitrii decedat, postmodum deleritur per gratiam cum detestatione voluntaria. Nam anima quae est in gratia, statim clum in se conspicit culpam, illam detestatur et gratia existens in anima eam delet.

Sed tamen illud difficile est sustinere, tam in hoc saeculo quam in futuro : in hoc, inquam, saeculo, quoniam multi sunt modi remittendi peccata venialia praeter poenitentiam, ut puta, cum aliquis devote suscipit episcopalem benedictionem et aquae benedictae aspersionem et consimilia ; in futuro, quia ; cum nullus sit usus liberi arbitrii meritorius post mortem, in nullo videtur possibile quod gratia culpam deleat cooperante motu voluntatis animae iam exutae. Et sic modus iste dicendi non videtut omnino conveniens.

 

Propter hoc igitur aliter dici oportet. Et ut intelligamus modum deletionis venialium, notandum quod triplex est genus peccati, scilicet originale, actuale mortale et veniale. Et primum quidem minimam habet rationem voluntarii, immo nullam habet rationem voluntarii in nobis. Alterum autem genus peccati, scilicet mortale, simpliciter tenet rationem voluntarii, licet non ita sicut peccatum Adae, quod nullum habuit inclinativum. Veniale peccatum quodam modo tenet medium : unde quodam modo habet rationem poenae, quodam modo culpae ; et rursus, quodam modo est voluntarium, quodam modo involuntarium. Habemus enim necessitatem committendi aliquod veniale in communi, quamvis ad nullum in particulari.

 

Primum igitur peccatum, quoniam aliunde contractum est, potest deleri, libero arbitrio nihil omhino agente, Sed sacramento solo exterius adiuvante, sicut patet in parvulis.

Secundum genus peccati, quoniam voluntarie contractum est, non potest deleri nisi libero arbitrio consonante et adiuvante ; ideo in iustificatione impii requiritur motus liberi arbitrii, per quem consonet gratiae, et ulterius contritio, per quam adiuvat.

Veniale peccatum potest deleri, libero arbitrio consonante et aliquo exterius adiuvante ; unde si liberum arbitrium gratiae non repugnat, volendo persistere in culpa, et gratia virtute sacramenti vel rei sacramentalis vigoratur, culpam venialem delet vel universaliter vel particulariter. Unde credendum est quod aliquo nihil de peccatis suis cogitante, sed tantum passionem Christi recolente in sacramento Eucharistiae, recogitante, inquam, ferventer quod venialia peccata, vel omnia vel quaedam, remittuntur ei per gratiam sic adiutam. Et omnia illa, sive sacramenta sive sacramentalia, ut Eucharistia et Unctio et Baptismus et aquae aspersio et episcopalis benedictio et contritio et misericordiae exhibitio et orationis dominicae devota exoratio, faciunt ad venialium deletionem, non per propriam naturam, sed per eam naturam qua gratiam gratum facientem ad hunc actum adiuvant et vigorant.

 

Si quaeras : quomodo adiuvant ? dicendum quod in talibus ut plurimum est humiliatio et devotio, quae est actus gratia informatus, repugnans ipsi veniali peccato, quod fervorem caritatis et devotionem, quantum est ex se, diminuit. Vel ea ratione qua est in eis poenalitas, quae repugnat inordinatae delectationi, prout illa poena iuncta est ordini gratiae.

Et sic potest responderi quod quamvis venialia valde congrueper poenitentiam deleantur, possunt tamen per gratiam aliter adiutam deleri.

Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod praecedere debet aliquantula contritio, dicendum quod Magister non determinat prqecise modum delendi veniale peccatum, sed modum perfecte satisfaciendi. Nemo autem perfecte satisfacit pro culpa, nisi etiam interius in corde doleat, quantumcumque se exterius punit ; et hoc dieo vel in generali vel in speciali. Venialia autem non solum per vim poenitentiae, sed etiam aliis modis deleri possunt, ut tactum est.
  2. Ad illud quod obcitut quod veniale est maioris adhaerentiae, dicendum quod dupliciter est loqui de adhaerentia venialis : aut quantum ad maculam, aut quantum ad pronitatem, quae est via ad illam. Si loquamur quantum. ad notam displicentiae, plus adhaeret mortale quam veniale. Si autem quantum ad pronitatem, e contrario est ; deletio autem non est respectu pronitatis, sed potius respectu maculae peccati.
  3. Ad illud quod obicitur, quod veniale se compatitur cum gratia etc., dicendum quod verum est quod se compatitur quantum ad inhaerentiam ; et ideo gratia non delet per sui essentiam vel inhaerentiam ; et propter hoc oportet ei addi aliquod adiutorium, vel liberi arbitrii vel alicuius alterius poenalitatis vel sacramenti, ratione cuius effectus vel actus gratiae repugnat veniali. Quamvis enim gratia secundum essentiam stet cum veniali, tamen caritas ad fervorem excitata consumit culpam, sict fornax ignis modicam aquae guttam.
  4. Ad illud quod obicitur, quod veniale est voluntarium, dicendum quod non sic sicut mortale ; tamen, quia aliquo modo voluntarium est, nunquam deletur nisi voluntas consonet. Unde vix contingit quod ei qui proponit manere in veniali peccato, utpote in verbis otiosis, quod, etiam si confiteatur, remittatur ei culpa, nisi forte pro opere illo contra se ipsum insurgat et adeo rugitus rationis fremat, quod bestiales motus sensualitatis gressum figant, ad modum leonis, quo rugiente, cetera animalia gressum figunt.
  5. Ad illud quod obicitur, quod veniale unum deletur sine alio, dicendum quod hoc possibile est duplici modo : vel quia voluntas habitudinaliter adhaeret uni, et non alii ; et tunc culpa remittitur, cui non inhaeret, et remanet culpa, cui voluntas adhaerebat ; vel ideo quia voluntas unum peccatum magis detestatur quam alterum. Unde gratia magis delet culpam venialem, in cuius deletione magis voluntas consonat vel adiuvat.

 

 

ARTICULUS II

De purgatione quae fit per purgatorium.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de purgatione quae fit per purgatorium.

De qua duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum in purgatorio post hanc vitam fiat aliqua purgatio ab aliqua culpa, an solum a poena.

Secundo, utrum purgatio illa fiat per ignem materialem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum in purgatorio post hanc vitam fiat purgatio aliqua ab aliqua culpa an solum a poena.

 

Quantum ergo ad primum ostenditur, quod fiat ibi purgatio a culpa :

  1. Primo, per illud quod dicitur Matthaei 12, 32 : Qui dixerit contra Spiritum Sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Ergo implicat Dominus aliqua peccata remitti in futuro ; sed non nisi in purgatorio : ergo etc.
  2. Item, Gregorius, IV Dialogorum, dicit quod quaedam leves culpae remittuntur in futuro , et ibi multa dicit quae ad hoc ostendendum faciunt. Si dicas quod hoc intelligit quantum ad reatum poenae, hoc non solvit, quia in futuro, utpote in purgatorio, non solum fit purgatio a reatu culparum venialium, verum etiam mortalium in bis qui poenitentiam in hac vita non comptent.
  3. Item, omnis purgatio, secundum quod huiusmodi, respicit foeditatem aliquam ; foeditas autem animae culpa est : ergo videtur quod purgatorius ignis sit contra culpam. Si dicas quod est contra pronitatem vel sequelam vel aliquid tale, tunc quaero : cum liberum arbitrium post hanc vitam sit ita immobile respectu pronitatis sicut respectu voluntatis, quare talis sequela potest purgari et non venialis culpa, cum plus laedat animam sequela mortalis quam culpa venialis ?
  4. Item, quod purgat aliquid aliquo modo habet oppositionem ad illud ; sed poena poenae non opponitur : ergo, si est ibi purgatio, non est a poena : ergo a culpa aliqua.

 

Contra : 1. Super illud I Ioannis 5, 16 : Est peccatum ad mortem, Glossa : Quod in hac vita non corrigitur, frustra post mortem venia eius postulatur. Ergo nulla post mortem ibi culpa purgatur.

  1. Item, Damascenus : Quod est hominibus mors, hoc est angelis casus et e converso ; sed angeli post casum a nulla culpa possunt liberari : ergo nec homines post mortem.
  2. Item, Gregorius, in Dialogis : Talis in iudicio quisque futurus est, qualis de corpore exivit. Si ergo exivit cum veniali, patet etc.
  3. Item, liberum arbitrium medium est inter profectum in bono et liberationem a malo culpae ; sed post mortem non potest in bono proficere : ergo nec a culpa aliqua resurgere.
  4. Item, facilius est labi in veniale quam liberari a veniali ; sed post mortem non potest anima venialiter peccare : ergo nec a veniali resurgere.
  5. Item, veniale in nobis non est nisi ratione fomitis : ergo, ablato fomite, veniale non manet ; sed fomes aufertur in morte, non post mortem : ergo et veniale.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquorum magistrorum et bene intelligentium opinio fuit, quod nullum peccatum post mortem dimittitur, pro eo quod liberi arbitrii quantum ad meritum vel demeritum omnino cessat usus. Unde dicunt quod venialia omnino remittuntur aut per poenitentiam aut per finalem gratiam, si non adsit locus poenitentiae, si forte morte praeoccupatus moritur iustus homo.

 

Rationem autem huius positionis et intelligentiam per hunc modum assignant. Dicunt enim quod triplex est gratia, scilicet baptismalis, poenitentialis et finalis ; et quaelibet harum gratiarum pro sui initio dominium habet in ipsa anima. Pro eo quod dominatur in ipso ingressu, ut gratia baptismalis vel status sui principio, ut finalis, delet omnem culpam, non tantum mortalem, verum etiam venialem. Dominatur autem gratia baptismalis ex virtute sacramenti, gratia poenitentialis ex subiectione et conformitate liberi arbitrii, gratia finalis ex perfecta conformitate omnium virium animae ad ipsam gratiam. Cum enim ipsa separatur a carne, iam pronitates et perturbationes, quae inerant animae ex carne, recedunt et potentiae animae tranquillantur et gratiae subiciuntur ; ac per hoc venialia delentur, sive sint in parte animae rationali sive in parte animae sensibili. Et ita nullum veniale dimittitur post hanc vitam, sed in puncto illo in quo potest dici : haec est finalis gratia, quae dominium sibi vindicat et omnem expellit culpam.

Si ergo obiciatur eis, quod in futuro purgantur et remittuntur peccata, respondetur secundum eos quod remittuntur quantum ad reatum sive poenam et purgantur quantum ad scoriam sive sequelam. Et illud videtur magister Hugo sensisse, qui ait sic, loquens de remissione peccati : Aliquando Deus remittit secundum pietatem, aliquando secundum severitatem, aliquando secundum utrumque. Per incendium purgatorii scoria peccati excoquitur, per lavacrum Baptismi peccati macula abluitur, per flagellum satisfactionis peccati palea excutitur.

Sed licet ista opinio sit multum rationi consona, tamen auctoritates Sanctorum videntur expresse contraire. Nam ipse Gregorius dicit, in Moralibus, quod aliqua peccata dimittuntur post hanc vitam. Et si tu dicas quod intelligit quantum ad reatum, sicut obiectum fuit, sic de omnibus posset intelligi culpis.

Item, Isidorus tractans illud Matthaei 3, 11 : Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni : Peccata, quae praecesserunt, Spiritus Sanctus per aquae Baptismum abluet, et quaedam ex eis quae postea sequuntur criminibus per ignem purgatorium remittet. Cum ergo peccata praecedentia non solum quantum ad poenam, sed etiam quantum ad culpam abluantur, ergo in purgatorio quaedam quantum ad culpam sunt remittenda. Rursus, cum gratia dominium habeat in anima statim in ipsa separatione, propter quid non purgat a peccati scoria vel sequela, sicut a veniali culpa ?

 

Et propter hoc est hic secundus modus dicendi, quem approbat Magister in littera et Sanctorum multiplex confirmat auctoritas. Dicendum ergo quod aliqua peccata, utpote venialia, non solum in hoc saeculo, sed etiam. in purgatorio remitti possunt et remittuntur, quando quis pertransit cum venialibus, pro eo quod gratia non fuit adiuta finaliter ad illa delenda, et ideo indiget auxilio.

Quoniam ergo voluntas potest gratiae post hanc vitam esse conformis, quamvis non possit esse adiutrix, pro eo quod cessavit tempus meriti, ideo indiget adiutorio exteriori. Et cum non sit locus sacramenti, habet adiutorium ignis punitivi sive purgaterii, qui ideo dicitur purgatorius, quoniam anima purgatur a peccati scoria et a veniali culpa, si cum illa transeat. Et hoc possibile est, quia, sicut ostensum est in praecedenti problemate, ad deletionem venialis sufficit quod liberum arbitrium se conformet gratiae, nec est necesse quod adiuvet.

Concedendum ergo aliquos post hanc vitam a veniali culpa posse purgari.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod frustra post mortem venia postulatur de eo quod non corrigitur, dicendum quod illud intelligitur de mortali.

Vel fiat vis in hoc quod dicit, quod in hac vita non corrigitur : verum est vel in se vel in merito. Quamvis autem non corrigatur aliquod veniale, cum quo quis transit - non corrigatur, inquam, in se - meruit tamen corrigi, quia qui decedit in caritate, per illam meruit etiam post hunc statum ab his emundari quae retardant praemium caritatis

  1. Ad illud quod obicitur de casu angelorum et morte hominum, dicendum quod simile est quantum ad liberi arbitrii invertibilitatem sive quantum ad peccatum mortale, non quantum ad omnia ; nam mali angeli possunt in poenis proficere, quamvis non possunt a malo resurgere. Per oppositum, ratione boni meriti praeteriti, boni homines possunt a malo eripi, quamvis non possunt in malum labi, quia in bono, in quo moriuntur, sunt confirmati.
  2. Ad illud quod obicitur de Gregorio, dicendum quod, sicut ipsemet subiungit, illud intelligitur quantum ad mortalia, non quantum ad venialia, quia ipsemet excipit illa.
  3. Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium tenet medium ; dicendum quod falsum est pro statu illo. Est enim in statu in quo potest ad ingressum in gloriam disponi per impedimenti remotionem, quamvis non possit mereri, quoniam ad deletionem venialis et ad remissionem reatus peccati sufficit praesentia gratiae et poenae cum consonantia liberi arbitrii et adiutorio meriti praeteriti.
  4. Ad illud quod obicitur, quod facilius est labi in malum, dicendum quod verum est quantum ad liberum arbitrium vertibile, non quantum ad omnem statum animae.
  5. Ad illud quod obicitur, quod ablato fomite, aufertur veniale, dicendum quod verum est quantum ad potestatem peccandi de futuro ; non tamen oportet auferri veniale prius perpetratum, quia non omnis causa introducendi est causa conservandi, sicut in multis exemplis patet. Destructo enim cultello, non potest infligi plaga ; si tamen cultellus destruatur, non oportet propter hoc sanari plagam prius inflictam.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum purgatio purgatorii fiat per ignem materialem.

 

Secundo quaeritur, utrum purgatio illa fiat per ignem materialem aut per spiritualem.

Et quod sit spiritualis, videtur :

  1. Per Glossam super illud I ad Corinthios 3, 15 : Si cuius opus arserit : Exuritur autem illius opus qui hic temporalia dilexit, quoniam sine dolore non pereunt quae hic cum amore possessa sunt. Et Augustinus, De civitate Dei, XXI, exponens illud dicit : Necesse est ut tantum urat dolor, quantum haeserat amor. Si ergo hoc totum est spirituale, non videtur quod ille ignis purgans sit aliquid nisi spirituale quid.
  2. Item, quod purgatur et a quo purgatur et ipsa purgatio est quid spirituale. Ergo videtur quod illud similiter per quod purgatur ; hoc autem est ignis purgatorius : ergo etc.
  3. Item, nihil corporale extrinsecum facit aliquid ad animae iustificationem, ergo nec ad culpae remissionem ; sed in purgatorio emundatur anima a culpa : ergo non videtur quod uratur flamma materiali.
  4. Item, si anima purgatur per poenam corporalem, cum poena mortis sit suprema poenarum, ergo videtur quod ibi deberet omnino purgari : ergo nullo modo indiget purgari igne materiali.
  5. Item, videtur quod nulla ad hoc sit necessitas, quia vehemens dolor et fervens amor per se sine aliquo exteriori sufficit delere poenam et culpam ; sed statim, separata anima, cum liberum arbitrium consonet gratiae, fervet caritas, et anima detestatur quantum potest culpam prius commissam, et hoc generat fervorem et dolorem ; ergo statim deletur omnis culpa.

 

Contra :

  1. Sicut dicitur in Glossa super illud : Sic salvus erit etc., et habetur in littera : Gravior est ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. Ergo animae habebunt aliquod afflictivum extra ; illud autem aut est corporale aut spirituale ; non spirituale, quia tunc vel esset angelus vel esset anima vel Deus, quorum nullum esse potest : ergo necesse est quod sit corporale.
  2. Item, nos videmus quod recta ordinatione fit quod anima, quae rebus corporalibus se subiecerat libidinose, utpote per conversionem ad bonum commutabile, iustificatur per materialia et corporalia sacramenta : ergo pari ratione post hanc vitam purgari debet per afflictiva corporalia.
  3. Item, si anima post mortem purificatur, aut ergo dolore qui veniat ex contritione, aut dolore qui veniat ex rei amissione, aut dolore qui veniat ex exteriori afflictione. Non primo modo, quia non est amplius locus meriti, nec quantum ad contritionem nec quantum ad alios actus virtutum : non secundo modo, quia dolor de amissione est potius sapiens rationem culpae quam rationem purgationis, quia venit ex inordinato amore : ergo tertio modo purgatur, dolore qui venit ex afflictione exteriori : ergo etc.
  4. Item, si ignis ille esset spiritualis, cum non sit Deus, hoc constat, necesse est quod in diversis diversificetur et plurificetur. Ergo quot essent animae, tot essent ignes purgatorii et tot purgatoria : si ergo hoc est inconveniens, pafet quod non est spiritualis.

 

Respondeo : Dicendum quod Augustinus videtur dubitare utrum ignis ille sit materialis an spiritualis, qui cruciabit vel nunc cruciat animas - non solum de igne purgatorio, sed etiam de igne infernali, in quo dives ille ardebat – non solum Super Genesim ad litteram, verum etiam in libro De civitate Dei. Unde et per modum dubitationis dicit in Glossa super illud I ad Corinthios 3, 12 : Qui aedifïcat lignum, foenum etc., ponens opinionem dicentium igne materiali et temporali animas post hanc vitam purgari, dicit : Non redarguo, quia forsitan verum est. Et hoc ipsum ponitur in littera, et satis videtur rationabilis sua dubitatio. Dives enim, qui erat in inferno, et cuius lingua urebatur, linguam corporalem non habebat. Et qui portat lignum, foenum, stipulam, non portat secum haec materialia, sed spiritualia, quae sic nominantur per metaphoram ; quare non similiter de igne spirituali metaphorice competit intelligere ?

 

Sed quamvis egregius doctor Augustinus visus fuerit dubitare, alii tamen doctores nobis auferunt dubitationem, quoniam hoc cognoverunt multiplici ratione, ut Gregorius, in IV Dialogorum, et Isidorus, De ordine creaturarum, et communiter tenent doctores temporis nostri ignem purgatorium esse materialem sive corporalem.

Sed qualiter talis ignis agat in animas, eas affligendo, hoc magnam habet quaestionem et infra inquiretur de poenis animarum, Qualiter autem agat purgando, diversitas est inter doctores.

 

Quidam enim dicere voluerunt quod praeter vim punitivam data est illi igni vis spiritualis purgativa, ratione cuius purgat a veniali macula vel etiam a peccati scoria, sicut sacramenta habent vim sanctificandi sibi datam.

Sed illud non oportet ponere, scilicet quod ultra punitionem habeat vim novam, cum multas animas dicat Gregorius purgari per diversa loca, et talis culpae mundificatio proprie sit ab ipsa gratia.

 

Et ideo est aliorum positio, ut videtur, magis recta, quod ille ignis per eamdem naturam et punit et purgat, quoniam puniendo iuvat gratiam, et gratia, habens adiutorium poenae et consonantiam voluntatis nostrae - quae, quamvis non sit adiutrix, non tamen impedit - est potens purgare culpam et peccati scoriam, ita ut purgatio talis sit a gratia, libero arbitrio consonante et exteriore poena adiuvante, secundum conformitatem ad remissionem venialium quae sit in hac vita.

 

Si tamen quaeras : quomodo poena adiuvat gratiam ad delendum sive purgandum maculam ? dicendum quod hoc facit divina iustitia ; vel etiam per eum modum potest intelligi per quem dicitur quod infirmitas gravis sobriam facit animam, id est, virtus hoc facit, quodam modo adiuta per poenam.

Si autem quaeras, utrum statim, cum gratia habet illud adiutorium, culpam deleat et purget scoriam, dici potest quod utrumque est satis probabile, vel quod statim vigoretur gratia ut venialem culpam deleat, cum a poena est adiuta, et deinceps punitur pro obligatione ; vel potest dici quod poena magis et magis disponat et postmodum ex quo disposuit sufficienter, gratia ipsa in instanti delet culpam, si qua est. Quodcumque horum dicatur, non videtur de facili improbari posse.

Concedendum igitur ignem illum materialem esse sive corporalem.

 

[Ad obiecta] : Ad illud ergo quod obicitur de Glossa et de Augustino, dicendum quod Augustinus non negat quin ille ignis materialis sit qui animas purgabit, sed exponit hoc de spirituali posse intelligi. Tamen ipse Augustinus satis in sermonibus suis, de purgatorio loquens, innuit ignem materialem esse sicut est ignis inferni.

  1. Ad illud quod obicitur, quod spiritualis est purgatio, dicendum quod verum est, et ideo effective sive formaliter est per quid spirituale, scilicet per gratiam ; sed tamen, quia anima peccavit cum carne et peccando carnem sibi praeposuit, et ita corpus praeposuit spiritui, divina iustitia. decrevit etiam in purgatione rei corporali ipsam subicere.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non iustificat, dicendum quod verum est per se ; tamen exterior punitio excitat et adiuvat interiorem gratiam, ut possit perducere ad iustificationem perfectam.
  3. Ad illud quod. obicitur de poena mortis, dicendum quod ipsa poena mortis est debitum originalis peccati nec est ordinata ad animae purgationem nisi voluntarie suscipiatur, cum quis potest evadere, ut in Martyribus, vel etiam sustineatur voluntarie, cum ab alio infligitur ; sed poena purgatorii ad hoc est.
  4. Ad illud quod obicitur de dolore et amore, dicendum quod illi sunt motus voluntarii ; et ideo non oportet quod sint in summo in anima iam exuta ; praeterea, iam per se non sufficiunt, cum non restet amplius merendi spatium : et ideo necesse est exterius adhiberi ignem purgatorium, sicut parvulis, qui non possunt per se mereri, subvenit Baptismatis sacramentum.

 

 

ARTICULUS III

De liberatione a purgatorio.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur de liberatione a purgatorio.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum unus liberetur ante alium.

Secundo, utrum aliquis evolet ante extremum iudicium.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum in purgatorio unus liberetur ante alium.

 

Quantum ergo ad primum ostenditur quod unus liberetur ante alium :

  1. Primo per illud quod dicit Apostolus, I ad Corinthios 3, 12 : Qui aedificat ligna, foenum, stipulam ; sed facilius et citius consumitur stipula quam lignum : ergo, cum aliquis ferat stipulam, aliquis ferat lignum, videtur quod citius liberetur unus quam alius.
  2. Item, in littera habetur, et est verbum Augustini, in Enchiridio : Post hanc vitam incredibile non est nonnullos fideles per ignem purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto citius tardiusque salvari.
  3. Item, in foro poenitentiae graviori culpae respondet gravior poena, non solum quantum ad intensionem, sed etiam quantum ad durationem, ut patet inspicienti canones, in quibus poenitentiae taxantur. Si ergo iudicium Ecclesiae rectum conforme est divino iudicio, patet etc.
  4. Item, per peccatum meruit anima non solum in igne cremari, sed etiam Dei visione privari : ergo utroque modo debet temporaliter puniri : ergo qui gravius peccavit non solum acerbius puniri, verum etiam diutius debet a Dei visione separari, ergo tardius purgari.

 

Contra :

  1. Quantumcumque merita sint inaequalia, tam in caelo quam in inferno sunt praemia et supplicia aequaliter durantia. Ergo pari ratione, ut videtur, debet esse in poena purgatoria.
  2. Item, secundum quod intensior est culpa, intensior ei redditur poena ; sed quantum potest minor poena super minorem culpam, tantum potest maior super maiorem : ergo quam cito liberatur in purgatorio parvus peccator per parvam poenam, tam cito liberatur magnus peccator per magnam poenam.
  3. Item, si alius citius alio liberatur, aut ratione maioris caritatis, aut ratione minoris reatus. Ratione maioris caritatis, videtur, quia caritas est tanto maior, quanto anima est Deo similior, et quanto Deo est similior, tanto statui gloriae vicinior. Ergo tanto citius curatur et purgatur et in caelum fertur.

Sed quod ratione minoris reatus, videtur, quia anima non est ibi nisi ad solvendum quod traxit ex hac vita ; sed quanto debitum est minus, tanto citius solvitur : ergo videtur quod talis citius purgetur et in caelum feratur.

 

Respondeo : Dicendum quod , sicut dicit Augustinus expresse in littera, in illo igne citius purgatur unus quam alius. Qui enim diutius in peccato permansit, dignum est ut diutius sustineat poenam ; rursus, qui gravius offendit, dignum est ut puniatur poena acerbiori et dilatione patriae longiori, divina hoc iustitia faciente, quae omnibus decentissime reddit stipendia meritorum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quoct obicitur in contrarium de aequalitate durationis in caelo, dicendum quod non est simile, quia in inferno poena aeterna infligitur, et aeterno non est maius et minus ex parte post sive ex parte ea qua est aeternum ; similiter in caelo praemium aeternum datur ; in purgatorio vero sola poena temporalis infligitur, et in hac est diutius et brevius,
  2. Ad illud quod obicitur, quod poena gravis aeque cito delet gravem etc., dicendum quod verum esset, si omnino poena intenderetur secundum quod intenditur culpa ; sed divina dispensatio sic ordinat ut non omnino intendatur quantum ad acerbitatem, propter magnam difficultatem, sive etiam quia vult utroque modo punire, ita ut maior acerbitas et diuturnitas recompensent, si quid in altero deficiebat.
  3. Ad illud quod quaeritur, quis citius purgatur, dicendum quod ille qui minorem habet reatum, quoniam locus purgatorius non est debitus nisi ratione reatus vel alicuius culpae. Et si tu obicias, quod caritas maior debet facere citius evolare, dicendum quod caritas maior auget gloriam intensive, secundum autem durationem non. Unde, si duo innocentes inaequalis caritatis simul morerentur, simul evolarent, non tamen aequaliter beati essent.

Quod ergo dicit, quod est similior statui gloriae, dicendum quod verum est ratione ordinationis ad bonum, sed non magis quantum ad liberationem a malo ; et velocior purgatio respic ereptionem a malo directe, non habilitationem ad bonum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum aliquis Sanctorum evolet in caelum ante iudicium.

 

Secundo quaeritur, utrum aliquis Sanctorum evolet in caelum ante iudicium.

Et quod non, videtur :

  1. Ad Hebraeos 11, 39, Apostolus, loquens de viris sanctis et fidelibus, dicit : Hi omnes non acceperunt repromissiones, Deo pro nobis aliquid melius providente, ne sine nobis consummarentur. Ergo, si Sancti priores non debuerunt consummari sine aliis sanctis Apostolis, cum usque ad diem iudicii crescat numerus Sanctorum, patet quod unus non evolet ante alium.
  2. Item, Matthaei 25, 33 : Statuet agnos a dextris, hoedos autem a sinistris ; et dicet his qui erunt a dextris : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Ergo videtur quod non sint ante illud iudicium gloriani percepturi ; si enim prius percepissent, non diceret Domitius : percipite regnum.
  3. Item, nullius possessio quae habetur per sententiam, obtinetur ante lationem sententiae ; sed vitae aeternae possessio habetur per sententiam : ergo, cum sententia detur in die iudicii, videtur quod ante diem iudicii non evolet aliqua anima in caelum.
  4. Item, magnifici regis eo modo est stipendia elargiri, per quem modum eius magnificentia magis declaratur ; sed hoc est praecipue, dum fit curia una ex multitudine et ex aggregatione multorum : ergo videtur quod Dominus reservet gloriam aeternam, ut eam simul omnibus conferat.
  5. Item, anima peccavit in carne, ergo videtur quod in carne debeat puniri : ergo nunquam perfecte purgatur nec punitur, quousque resumat corpus in quo purgetur ; sed ante perfectam purgationem non evolat anima in caelum : ergo non ante diem iudicii.
  6. Item, corpora non glorificabuntur ante diem iudicii, quantumcumque sit sanctus qui moritur : ergo pari ratione nec animae.

 

Contra :

  1. Lucae 23, 43 dixit Dominus latroni : Hodie mecum eris in paradiso. Ergo anima latronis fuit cum Christo ; sed constat quod Christus quod promisit, postmodum non abstulit : ergo semper post fuit cum Christo. Sed Christus ascendit in caelum ; ergo anima latronis ascendit, ergo pari ratione aliae animae sanctae.
  2. Item, ad Philippenses 1, 23 : Cupio dissolvi et esse cum Christo, ita dicebat Apostolus ; sed constat quod desiderium suum non erat cassum : ergo statim post dissolutionem fuit cum Christo.
  3. Item, Apocalypsis 6, 11 : Datae sunt illis singulae stolae ; sed non est stola nisi gloria animae et stola corporis : ergo etc.
  4. Item , caritas est pondus sufficienter inclinans sursum et elevans : ergo, si non sit retardans, statim per caritatem anima sursum evolat ; sed qui purgatur in purgatorio, post purgationem non habet aliquod retardans : ergo statim evolat.
  5. Item, differre mercedem mercenarii facit praeiudicium iustitiae ; sed Deus est summe iustus : ergo statim quando invenit hominem dispositum, statim retribuit.
  6. Item, spes quae differtur, affligit animam. Si ergo differtur praemium Sanctorum usque ad iudicium, videtur quod sint in continua afflictione et gemitu et exspectatione : ergo, si Deus tantum differt, videtur quod ipse sit crudelissimus.

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui stulti circa hoc errant, dicentes animas non esse glorificandas, sed potius exspectare usque ad extremum diem iudicii.

Hos stultos dixi, quoniam talis error nec fulcimentum habet ab auctoritate nec ab efficaci ratione, nec habuit ista positio aliquem magnum auctorem nec defensorem, sed imponitur quibusdam Graecis. Videtur tamen pro isto errore facere Glossa, quae est super Psalmum [36, 1] : Noli aemulari, ubi dicitur quod iusti qui moriuntur, non statim sunt ubi erunt post iudicium, sed in illa requie ubi erat Lazarus cum Abraham. Sed sicut patet in ipsa Glossa ex consequentibus, illud dictum est quantum ad stolam corporis, non quantum ad gloriam vel locum. Certum enim est quod Christus exspoliavit principatus et potestates, ac per hoc constat Sanctos, qui in limbo erant, ad caelum cum Christo esse sublimatos, ac per hoc et omnes iustos qui non habent reatum poenae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non acceperunt repromissiones, dicendum quod Apostolus vocat consummationem quantum ad illius supernae civitatis impletionem, post quam nullus intrabit.

Vel dicendum quod Apostolus intelligit quantum ad tempus gratiae, quod conservavit usque ad nos, ut nos, facti participes gratiae in abundantia, participes etiam fieremus et gloriae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod statuet agnos etc., dicendum quod iudicium illud erit quantum ad consummatam glorificationem suscipiendam in anima et in carne, quam nondum habent mortui, quamvis animae sint beatae in caelo.
  2. Ad illud quod obicitur de sententia, dicendum quod sicut dupliciter contingit regnum obtinere, scilicet integre et perfecte sive in toto, et alio modo secundum animam sive in parte : sic duplex est iudicium sive etiam duplex sententia. Nam sicut homo glorificatur secundum partem, ita et particulariter iudicatur, et de eo sententia fertur, quando anima de corpore egreditur ; iudicium autem universale et sententia erit, quando homo erit glorificandus totaliter, et tunc consummabitur curia caelestis ; et sic duplex iudicium competit duplici modo possidendi gloriam. Et duplex modus competit duobus, scilicet divinae magnificentiae et nostrae indigentiae. Propter nostram indigentiam tollendam statim, quando anima est apta, sublimatur ad gloriam, quia frustra exspectaret, cum non possit amplius mereri. Propter divinam magnificentiam ostendendam reservatur generalis et universalis resurrectio corporum in fine saeculorum. Et sic in nullo praeiudicatur commodo nostro, dum anima assumitur in gloriam ; in nullo divinae gloriae, dum in fine flet, in resumptione corporum, totum quod fieret si gloria differretur ab animabus.

4-6. Et per hoc patent illa tria, scilicet de possessione per sententiam, de Dei magnificatione et de corporum resuscitatione. De qua, quare differatur, suo loco habetur infra.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

ln parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : De illis etiam, qui aedificant ligna et stipulas etc. Videtur enim per hoc intelligere venialia. Sed contra : Isaiae 5, 8 : Vae qui coniungitis domum ad domum etc. ; Glossa Hieronymi : Haeretici dogmata dogmatibus coniungunt ; et qui supra fundamentum debuerunt aedificare aurum, argentum et lapides pretiosos, econtra aedificant Iignum, foenum et stipulam. Sed constat quod haeretici in fictione dogmatum suorum mortaliter peccant : ergo illud non intelligitur de venialibus.

Item, quaeritur, quo tropo dicantur venialia lignum et foenum et stipula ; et, cum multae sint venialium differentiae, quomodo ad tres possunt reduci ?

Et respondendum est ad hoc quod una scriptura multis modis potest exponi, unus tamen est principalis et litteralis intellectus, plures tamen esse possunt per adaptationem. Litteralis autem intellectus, secundum quod patet ex Glossa et littera sequenti, est de venialibus ; Hieronymus vero per quamdam adaptationem exponit.

Si quaeratur ratio huius intellectus, dicendum quod Apostolus loquitur de venialibus in quantum sunt cremabilia. Cremabile autem, quod praestat pabulum et consumitur ab igne, in triplici differentia est. Quoddam enim est quod durat diutius, quoddam quod citissime consumitttr, quoddam quod medio modo. Primo modo dicitur lignum, secundo modo dicitur stipula, et tertio modo dicitur foenum, quod tenet medium inter utrumque extremum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non frustra distinxit illa tria Apostolus : lignum et foenum et stipulam, quae illi aedificant. Videtur enim male dicere, quia supra fidem nihil aedificatur nisi bonum : ergo nullum peccatum ; sed veniaIia sunt peccata : ergo nullo modo superaedificantur.

Item, nihil comburitur quod est de spirituali aeqificio ; sed lignum et foenum et stipula superaedificantur : ergo non cremantur.

Respondeo : Dicendum quod lignum et foenum et stipula superaedificari dicuntur dupliciter, secundum quod dupliciter possumus exponere. Potest enim per lignum intelligi opus bonum, cui tamen est annexum aliquod veniale peccatum, sicut patet in multis actibus ; et tale opus ex alio habet quod sit de aedificio, ex alio habet quod sit cremabile. Nam superaedificatur ea ratione qua bonum est propter principalem intentionem, sed crematur ea ratione qua habet amorem terrenis annexum ; et vix contingit nisi in perfectis quin in bonis operibus cadat aliquid a latere reprehensibile.

Aliter potest exponi, ut per lignum, foenum et stipulam recte intelligantur venialia, et ita dicuntur superaedificari, non ut sint de aedificio, sed quoniam fundamentum aedificii non subvertunt, sed simul stant cum illo - non sic in mortalibus peccatis - et pro tanto dicuntur superaedificari, tamen nihilominus cremabuntur.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui vero superaedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, de utroque igne securi sunt. Videtur enim male dicere, quia in auro intelligitur contemplatio Dei, in argenta dilectio proximi, in lapidibus pretiosis bona opera ; sed omnes iusti haec superaedificant : ergo nullus iustus transibit per ignem purgatorium.

Si tu dicas quod intelligitur cum praecisione, contra : Ecclesiastis 7, 21 : Non est qui faciat bonum et non peccet : ergo nullus praecis haec superaedificat.

Item quaeritur de sufficientia horum trium, et quomodo distinguuntur. Videtur enim quod aurum potius deberet attribui dilectioni quam contemplationi, qtda dilectio est pretiosissima.

Respondeo : Dicendum quod superaedificatio contemplationis, dilectionis et bonae actionis intelligitur per aedificationem auri et argenti et lapidum cum praecisione, ita quod alia non superaedificentur tunc autem dicuntur venialia superaedificari ; non quando committuntur, sed quando in usum et in habitum convertuntur, sicut in dilectione filiorum et uxoris et huiusmodi ; et sine tali habitu et usu bene potest homo esse, quamvis non possit peccata aliqua quantum ad actum vitare, ut puta quae ex subreptione vel ignorantia oriuntur. Solis ergo perfectis competit super aedificatio auri etc., et hi securi sunt.

Quod quaeritur de distinctione istorum, dicendum quod est loqui de ordinatione mentis quantum ad partem superiorem, et sic intelligitur contemplatio Dei ; et quoniam haec dicit eminens in anima, recte intelligitur per aurum. Quantum vero ad partein inferiorem, dupliciter : aut prout dirigit voluntatem in se, et sic est dilectio proximi ; aut prout contingit voluntatem dirigi in opere, et sic est bona operatio. Et dilectio proximi comparatur ad bonam operationem sicut argentum ad lapides pretiosos, pro eo quod sicut argentum substernitur lapidibus pretiosis et per illos ornatur, sic dilectio per bonos effectus.

Et nota quod in contemplationec Dei elauditur dilectio. Et sic patet responsio ad obiecta.

 

 

PARS II

De confessione sacramentali quoad utilitatem a parte finis.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de confessionis necessitate a parte confitentis et potestate a parte absolventis et opportunitate a parte temporis ; hic agit de utilitate a parte finis ; et habet haec pars duas.

In prima ostendit quae confessio sit utilis, scilicet confessio vera et humilis.

In secunda ostendit quantum confessionis contemptus obsit, infra : Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum.

 

Prima in duas dividitur.

In prima ostendit quae sunt attendenda in confessione ex parte confitentis.

In secunda, ex parte audientis, ibi : Caveat autem sacerdos etc.

 

Prima pars duas continet.

In prima ostendit quod confessio non debet esse diminuta.

In secunda, quod non debet esse superflua, ibi : Sicut autem poenitens celare non debet etc.

 

Similiter secunda, in qua determinat ex parte sacerdotis quid observandum sit, duo continet.

Primum est, ut pure teneat secretum.

Secundum vero, ut non absolvat alterius parochianum, et hoc ibi tangitur : Quod vero dictum est. Et ita principaliter duo tanguntur, secundum quod confessio integra debet esse et secreta.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 Ad intelligentiam huius partis, secundum duo quae tanguntur in littera, duo principaliter quaeruntur. ,

Primo quaetitur de confessione quantum ad modum.

Secundo vero quaeritur de confessione quantum ad sigillum.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum liceat aliquod peccatum in confessione dimittere.

Secundo, utrum liceat addere.

Tertio, utrum liceat aliena peccata referre.

 

 

ARTICULUS I

De confessione quoad modum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum liceat aliquod peccatum in confessione omittere.

 

Quantum ad primum ostenditur quod non liceat de confitendis dimittere :

  1. Primo, auctoritate Augustini, in libro De poenitentia : Caveat ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit manifestare ; quod est se laudare et ad hypocrisim tendere et semper venia carere, ad quam per frusta sperat pervenire ,
  2. Item, ratione ostenditur sic. Confessio ordinatur ad peccati cognitionem ; sed nunquam recognoscit aegritudinem sufficienter qui solum peccatum unum novit, cum homo multis aegrotet, sicut patet in medicinis : ergo non sufficienter peccatum detegit, qui non dicit uni sacerdoti omnia peccata quae commisit.
  3. Item, confessio est ad peccatoris accusationem ; sed, cum peccator se accusat de tribus peccatis et fecit decem, hoc ipso praetendit sacerdoti se non peccasse nisi ter ; sed hoc est falsitas et hypocrisis manifesta : ergo etc.
  4. Item, confessio fit propter absolutionem, absolutio autem sacerdotis signum est divinae absolutionis ; sed Deus nunquam absolvit ab una culpa quin absolvat ab omni culpa mortali : ergo absolutio, sacerdotis aut nulla est, aut est ab omni culpa. Sed non meretur absolvi a sacerdote pecccator qui celat ei peccatum : ergo nulla est absolutio nisi confiteatur uni sacerdoti omnia a quibus indiget absolvi.

 

Contra :

  1. Omnes sacerdotes tenent locum unius, scilicet Christi : ergo idem est confiteri diversis quod confiteri uni : ergo tantum valet si peccator divisim diversis confiteatur omnia, quantum si omnia confiteretur uni.
  2. Item, confessio instituta est in remedium, ergo non debet fieri in scandalum ; sed possibile est quod poenitens confiteatur proprio sacerdoti aliquod peccatum quod scandalizabit eum, utpote si cognata sacerdotis fuerit eius adultera : ergo videtur quod possit peccatum hoc reservare et alia sibi dicere, et ita confessionem dimidiare.
  3. Item, aliquis confessus est uni decem et commissit duodecim, et oblitus duorum, post recordatur, non habens copiam sacerdotis ; iste fuit legitime confessus de decem : ergo, si non debet bis puniri pro eodem, sufficit nunc confiteri duo : ergo videtur quod confessio possit dimidiari.
  4. Item, sufficit si quis confitetur sacerdoti proprio illud a quo potest absolvere ; sed possibile est quod aliquis habeat casum vel peccatum a quo non potest absolvere nisi superior : ergo sufficit quod minora confiteatur uni et peccatum illud confiteatur maiori : ergo videtur quod confessio possit dimidiari.

 

Respondeo : Dicendum quod in venialibus non est vis ; sicut enim non est necesse ea confiteri, sic non est necesse ea simul et omnia integre confiteri. Sed de mortalibus dicitur quod necesse est omnia confiteri uni sacerdoti, omnia, inquam, quorum est memor et de quibus non fuit alias legitime confessus. Et tunc voco legitime confessum, quando nihil intervenit quod absolutionem sacerdotis irritam faceret ; quod est in quatuor casibus, et duo sunt a parte absolventis : unus, si non sciat ; alter, si non possit ; unus contra clavent scientiae, alter contra clavem potentiae. Duo a parte confitentis : unus, si ficte confiteatur ; alter, si post confessionem, satisfactionem contemnens, eius obliviscatur.

Si autem legitime confessus est, non oportet iterare nisi in universali ; si vero non, oportet quod omnia dicat, pro eo quod sacerdos absolvit ab omni culpa, aut nulla est absolutio ; nullus autem sacerdos intendit absolvere poenitentem ab eo quod sibi celat : ad hoc ergo quod confessio sit integra, necesse est quod omnia quae simul habet in conscientia, de quibus tetletur confiteri, uni sacerdoti dicat, alioquin, sicut expresse dicit Augustinus, probatur confessio ficta.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod omnes sacerdotes tenent locum unius, scilicet Christi, dicendum quod verum est ; sed ita tenent locum unius quod non simul omnes, sed quilibet per se, et ideo, qui vult confiteri sacerdoti tamquam Christo, si recte confitetur, necesse est quod omnia dicat uni ; quod si aliquid celat uni, quamvis dicat alii, quantum est in se, mediatori celavit, et ita Christo.
  2. Ad illud quod obicitur de scandalo sacerdotis, dicendum quod ubi timetur scandalum, non est confessio dimidianda, sed licentia petenda ; et si non datur, superior est adeundus vel alius qui habeat eius auctoritatem. Nam in tali casu licentiam petere est obtinere.
  3. Ad illud quod obicitur de eo qui commisit duodecim, sed oblitus confessus est decem, dicendum quod sanum consilium esset quod totum diceret, sicut in praecedentibus tactum est ; tamen credo quod non teneatur dicere nisi in generali, nisi forte aliquis praedictorum casuum intervenisset. Nam aliud dicere est viam confessioni et salutis multis auferre, cum multi confiteantur aliquando aliquod peccatum enorme, quod deinceps vix alii sacerdoti dicerent. Nec auctoritates Sanctorum hoc compellunt dicere, quia. hoc non est confessionem dividere. Prima enim fuit integra et secunda similiter, quia non oportet hunc de aliis habere remorsum novum nec novam absolutionem.

Similiter iudicandum est de recidivo.

  1. Ad illud quod obicitur de recursu ad superiorem, dicendum quod aut recurrit propter absolutionem a culpa aut a poena propter excommunicationem vel irregularitatem. Si propter absolutionem a poena vel poenali vinculo, sufficit quod confiteatur illud solum. Si propter absolutionem a culpa, si superior non remittit ad proprium confessorem, sanum consilium est - si non habet causam excusantem nisi solum erubescentiam vel opinionem falsam - quod omnia de quibus habet remorsum ipsi dicat et pro omnibus illis generalem absolutionem et poenitentiam suscipiat. Si autem aliquam excusationem habet probabilem, ratione cuius magis vult confiteri alteri, tenetur, totum inferiori revelare, et peccatum illud quod superiori est, confessus et cetera alia ; et sic non erit confessio divisa, et ille ex tunc poterit ab omnibus absolvere, quoniam, si aliqua peccata absolutioni superiorum reservantur, in quibus minores sacerdotes cum eis non communicant, hoc magis factum est propter taxationem poenae, quam tali peccato superior debet sapienter infligere sive iniungere pro culpa quam pro alio ; et ideo, si talem culpam confessus est et poenam pro ea a superiore suscepit, potest illam cum aliis inferiori integre confiteri et ille absolvere eum ab omni culpa, ita dumtaxat ut ille faciat poenitentfam a superiore sibi iniunctam.

Et si tu obicias, quod iste qui adit superiorem et unicum tantum vel duo, aliis tacitis, confitetur, videtur esse hypocrita et se laudare, dicendum quod verum est, si innueret se sibi generaliter confiteri ; tunc enim videretur ipsum alia crimina non habere. Sed dum ostendit se specialiter pro illo unico advenisse et alium confessorem pro minoribus habere et hoc acceptat superior, nulla est ibi deceptio, quamvis totum dicere sit maior perfectio.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum liceat aliquid in confessione addere.

 

Secundo quaeritur, utrum liceat aliquid in confessione addere.

Et quod non, videtur :

  1. Quia Augustinus dicit, in libro De poenitentia, et habetur in littera : Si causa humilitatis mentiris, efficeris quod vitasti. Si ergo aliquis causa humilitatis accusat se amplius quam meruit, videtur ex hoc culpam incurrere.
  2. Item, iniquus testis est qui accusat alium in eo in quo non est culpabilis, quantumcumque faciat bona intentione ; sed homo in confessione contra·se testificatur : ergo, si se accusat in eo in quo non peccavit, videtur quod inique agat.
  3. Item, nihil obiciendum est in iudicio manifesta, quod non possit manifeste probari :ergo pari ratione nihil imponend um est in iudicio poenitentiali, quod non possit per testem rectum probari ; testis autem est conscientia : ergo nihil dicendum est nisi de quo accusat conscientia : ergo etc.
  4. Item, confessio est ad dirigendum medicum.spiritualem, sicut cognitio carnalis infirmitatis est ad dirigendum medicum carnalem ; sed ita facit errare medicum qui dicit se habere morbum quem non habet, sicut qui dicit se non habere quem habet : ergo sicut peccat ille qui dimittit, ita ille qui addit.

 

Contra :

  1. Gregorius : Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est. Ergo, si potest et debet se homo accusare secundum quod agnosait se, et bona mens potest se magis culpabilem reputare quam sit secundum veritatem, videtur quod magis possit se accusare quam sit in re.
  2. Item, qui conteritur plus quam meruit, et satisfacit puniendo se ultra quam meruit, iuste et laudabiliter et bene facit : ergo pari ratione, qui se accusat ultra quam peccavit, berre facit.
  3. Item, confessio est ad humiliationem confitentis, et hoc per accusationem ; sed nemo potest se nimis humiliare, etiam si se subiciat omnibus propter Deum : ergo pari ratione nemo potest se nimis accusare.
  4. Item, ponatur quod aliquod peccatum commisit quis, de quo dubitat utrum sit mortale vel veniale ; quaero qualiter debeat illud confiteri. Et videtur quod sicut mortale, quia in dubiis securior pars est eligenda ; alioquin, si sicut veniale confitetur, discrimini se committit ; sed possibile est quod istud peccatum non sit nisi veniale : ergo potest veniale confiteri ut mortale : ergo ad confessionem addere ad se accusandum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam praenotandum est quod differt mentiri et falsum dicere. Mentiri enim est, quando aliud exprimit vox quam sentiat mens, etiam si per vocem verum dicatur in re ; falsum dicere est quando vox discordat a re significata. Mentiri quidem, quia semper importat abusum signi et obliquationem hominis quantum ad vim intellectivam et exteriorem, inter quas est discordia, semper est malum et ita secundum se malum, quod nulla potest bona circumstantia vestiri ut bene fiat, sicut dicit Augustinus, in libro Contra mendacium. Falsum vero dici potest frequenter meritorie, cum mens decipitur et ita credit esse ut loquitur, sicut dixit Apostolus se in Hispaniam profecturum, ad Romanos 15, 24.

 

Si ergo tu quaeras utrum liceat est addere ad confessionem, respondendum est quod aut tu loqueris quantum ad testificationem conscientiae, aut quantum ad conformitatem veritatis in re. Si quantum ad conscientiam, ut conscientia minus accuset et vox amplius, sic est peccatum et mendacium et perditur confessionis meritum, in qua debuit esse verbum verax, secundum illud Ecclesiastici 37, 20 : Ante omnia verbum verax praecedat te. Verbum verax est, quando id exprimit lingua quod sentit conscientia.

Si autem intelligas de additione quantum ad rei veritatem, ita quod conscientia non discordat a lingua, dicendum tunc quod talis additio potest esse meritoria. Qui enim in parvis se credit graviter offendisse et sic confitetur quasi graviter offenderit, multum absque dubio profecit.

 

Rationes igitur ad primam partem procedentes concludunt quod non potest nec debet addere ultra testimonium conscientiae.

Rationes accusandum ad secundam partem procedunt secundum quod in additione lingua consonat cum conscientia ; et sic licet addere, quia nullum fit veritati praeiudicium, dum simul iungitur veritas mentis et oris cum humilitate cordis.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et sic intelligitur illud Gregorii : Bonarum mentium etc. ; similiter et sequens de contritione et punitione et additione.

Posset tamen dici quod non est simile de contritione et punitione et de confessione, quoniam confessio est actus veritatis, et contra hanc non potest aliquis dicere aliquid, quod non sit falsum et praeiudicium veritatis. Non sic est de punitione, quia iuste potest aliquis sustinere poenam, etiam quam non meruit, in gloriam Dei vel propter salutem proximi vel in ampliorem profectum sui ; et hoc est abundantis iustitiae. Veritas vero non debet nec deficere nec superabundare, quia est rectitudo intellectus, et haec rectitudo est indivisibilis ; sed rectitudo voluntatis habet latitudinem, ideo plus et minus factum est iustum ; sed non plus et minus dictum est verum, nisi dicatur verius quod est durabilius, ut necessarium et perpetuum, quam contingens et momentaneum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod confessio est ad humiliationem, dicendum quod non omni modo est ad humiliationem, sed per accusationem, quae veritatem debet habere principium vel comitem ad hoc quod recta sit. Et non sequitur, quodsi humilitas non habet excessum in reputatione, quod veritas non habeat excessum in locutione.
  2. Ad illud quod quaeritur de peccato dubio, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in XV De Trinitate, non solum est mendacium dicere scienter falsum, sed etiam asserere dubium, quia lingua a corde discordat. Quando ergo dubitat utrum sit mortale, dicendum quod sicut dubitat, ita dubitando debet confiteri ; tamen debet conteri et poenam sustinere ac si esset mortale, et tunc mens assecuratur et in nullo veritati : praeiudicatur. Et sic patet responsio ad obiecta.

Ad illud tamen quod ultimo obicitur ad partem oppositam, quod facit medicum errare etc., dicendum quod falsum est, quia aggravatio poenitentiae non aggravat naturam, sed alleviat ; non sic est in temporali et corporali medicina ; nocet enim si non adsit morbi materia. Sed ista est ratio, quia lingua discordat a conscientia ; et illud praecipue exigitur in illa confessione recte et ordinate facta.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum in confessione liceat aliena peccata referre.

 

Tertio quaeritur, utrum in confessione liceat aliena peccata referre.

Et quod sic, videtur.

  1. Nehemiae : Ego et domus patris mei peccavimus, et similiter in oratione Danielis. Ergo, si recte confitebantur, videtur quod nos similiter facere deberemus.
  2. Item, ex caritate potest et debet quis proximi peccata deflere et ex caritate non solum pro suis, verum etiam pro alienis peccatis potest satisfacere. Ergo pari ratione potest aliena peccata confessori referre.
  3. Item, peccatum alienum frequenter aggravat suum, sicut si pater cognoscit filiam vel si mulier cognita est a patre spirituali, quod absit, vel a persona excellentis religionis. Ergo, si debet peccatum suum plene explicare, videtur quod liceat aliena peccata referre.
  4. Item, confessio non solum est in remedium peccati praeteriti, sed etiam in consilium vitandi futuri ; sed frequenter alienum peccatum praestat scandalum et ruinam, utpote cum luxuriosus aliquam infestat : ergo, si debet poenitens sacerdoti exponere peccatorum occasiones, ut secundum eius consilium et adiutorium peccatum evitet, videtur quod possit et debeat aliena peccata in confessione referre.

 

Contra :

  1. Psalmus [31, 5] : Dixi, confitebor adversum me iniustitias meas Domino, Glossa : Peccata mea, non aliena. Ergo aliena confitenda non sunt.
  2. Item, Chanaan fuit maledictus, quia non operuit verenda patris, Genesis 9, 22 : ergo tenebatur illa operire ; pari ratione et proximus verenda proximi, licet non ita stricte : ergo qui revelat alienam culpam peccat graviter.
  3. Item, si licet peccata proximi referre uni sacerdoti, cum liceat confiteri mille, sicut ex praecedentibus habitum est, ergo liceret peccata proximi mille revelare, et ita proximum infamare.
  4. Item, aut fuit particeps illius peccati aut non. Si non, ergo non tangit peccatum suum, ergo non debet illud confiteri. Si fuit particeps, sed in nullo foro potest quis alium accusare in crimine in quo participat : ergo male facit si alium accusat.

 

Respondeo : Dicendum quod aliena peccata aut sunt impertinentia ad peccati nostri accusationem, sed ex quadam associatione refert ea et ad quamdam excusationem ille qui confitetur, quia solatium est miseris socios habere poenarum ; et sic dicendum quod male facit qui sic confitetur, sicut multi simplices aliquando accusant omnes vicinos suos, ut ipsi minus confundantur, ut si dicant : sumus latrones, usurarii, periuri et consimilia ; et tales a confessoribus corripiendi sunt, quia rectam formam confessionis non servant.

 

Aut peccata aliena sunt nostris coniuncta et admixta, ita quod sine illis non potest bene culpa propria explicari ; et tunc licitum est confiteri, eatenus quatenus non potest sine alieno peceato culpa propria explicari ; unde sufficit aliquando in generali, ut si mulier, cognita est ab episcopo, quod absit, sufficit dieere quod aliquis magnus praelatus eam cognovit ; si a persona religiosa, sufficit quod in generalitate sua stet, quia satis apparet genus culpa. Si vero descendat ad personam singularem, increpanda est persona confitens.

Similiter nec debet confessor curiose inquirere de persona ; sed si suspicatur quod sit persona cui possit prodesse et competens et utile sit illam scire, potest exta forum confessionis illam inquirere. Nam talia frequenter sunt occasio frangendi sigillum confessionis, ubi est maximum periculum, sicut patebit inferius.

Si vero peccatum non potest explicari sine explicatione personae determinatae, utpote si mulier inordinate a viro cognita est, tunc, si dicat de marito, non peceat, pro eo quod non potest aliter confiteri propriam culpam ; et tunc non debet attendi accusatio aliena, sed accusatio propria. Et sic generaliter verum est quod peccata aliena non sunt dicenda in confessione, nisi eatenus qua sunt propria ; nec confessores debent inquirere.

Unde illi eonfessores qui ramusculos id confessionibus inquirunt et audiunt de aliis malum et sustinent, vix aut nunquam a peccato detractionis excusari possunt ; et nesciunt mederi animabus, dum patiuntur eos qui veniunt ad medicinam alios accusando sibi infligere vulnus grave.

Concedendae igitur sunt rationes ostendentes peceata aliorum, secundum quod alium accusant, in foro confessionis passim non esse dicenda nec audienda ; concedendum nihilominus quod in casu possunt dici propter curationem vulneris sui.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud tamen quod obicitur de Nehemia et Daniele, dicendum quod alius fuit modus confitendi ; quia ille fiebat Deo ad ipsius iustitiae laudem et ad impetrandam misericordiam toti populo ; hic autem fit ut homo se accuset coratri sacerdote et possit iudieari et absolvi ab eo. Sacerdos autem iudex privatus est, et ideo tantum propria peceata dicere debet.
  2. Ad illud quod obicitur de contritione et satisfactione, dicendum quod, si condoleo peccato proximi et punio me pro illo, misericordiam illi impetro, non iniuriam facio ; non sic quando eum accuso, et ideo non est simile.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod facit ad proprii peccati curam et cautelam, dicendum quod in tali casu licet ; multum tamen est observandum ne quis alium accuset in illo actu ; sed, si quis videret expedire scire peccatum alienum propter utilitatem eius vel commune bonum, tutius est extra forum confessionis perquirere et audire.

 

 

ARTICULUS II

De sigillo confessionis.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de sigillo confessionis.

Et circa hoc tria quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum in aliquo casu liceat confessionem revelare.

Secundo, utrum confitens possit sacerdotem licentiare ut revelet.

Tertio, utrum illud quod dupliciter novit sacerdos, scilicet per confessionem et per aliam viam, teneatur celare.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum in aliquo casu liceat confessionem revelare.

 

Quantum ad primum ostenditur quod non possit revelare.

  1. Augustinus, De poenitentia, distinctione 6 : Sacerdos ante omnia caveat, ne de his qui ei confitentur peccata sua alicui recitet.
  2. Item, decretalis edita in Concilio generali De poenitentiis et remissionibus : Caveat autem sacerdos, ne verbo vel signa vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem.
  3. Item, hoc videtur ratione, quia peccata in confessione delentur ; sed pro peccato quod Deus remisit nemo est accusandus : ergo, si sacerdos est minister remissionis, non potest accusare vel detegere peccatorem, quin faciat contra officium veri sacerdotis : ergo omnis talis est deponendus.
  4. Item, peccator confitetur sacerdoti et sacerdos accipit loco Dei ; sed Deus peccatum poenitentis occultat et non detegit : ergo et sacerdos tenetur occultare.
  5. Item, sacerdos qui audit peccatorem, nescit utrum dicat sibi verum : ergo nescit utrum ille sit culpabilis : ergo, si nullius peccatum debemus accusare, nisi eius de quo nabis constat, ergo peccatum per confessionem cognitum nullatenus est prodendum.

 

Contra :

  1. Ponatur quod aliquis iuret dicere verum super aliquo facto ; nullus potest nec debet mentiri nec falsum iurare nec peierare sive deierare propter aliquod scandalum evitandum : ergo magis debet manifestare quam falsum respondere.
  2. Item, ponatur quod audiat haereticum in confessione, qui nolit poenitere, sed alios corrumpere ; magis debet fidem Christo servare sacerdos quam ipsi haeretico : ergo magis debet confessionem illius detegere, quam permittat eum gregem Domini corrumpere.

3 Item, ponatur quod sacerdos sciat per confessionem inter duos esse contractam affinitatem per coitum fornicarium, et post, eos velle contrahere in facie Ecclesiae ; si sacerdos iungit istos, cum isti peccent mortaliter, consentit peccato eorum : ergo mortaliter peccat ; ergo, si non debet sceleris alieni fieri particeps, debet hoc manifestare. Similis casus est in decano qui audivit confessionem habentium irregularitatem, si debet eos praesentare ordinandos ab episcopo vel revelare confessionem.

  1. Item, ponatur quod aliquis prior de ordine monachorum confiteatur abbati, et quamdiu est in prioratu, habet occasionem trahentem ad peccatum, a quo non vult desistere ; si habet curam animae suae, tenetur inde ilium amovere ; sed amovendo innotescit ipsum peccasse : ergo videtur quod.confessio possit aliquo modo revelari.

 

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui distinguere quod dupliciter potest quis sacerdoti confiteri : aut tamquam poenitens et volens a peccato absolvi, et tunc sigillum confessionis claudit omne quod dicit, sine apertione ; aut ita quod non vult a peccato desistere, ut si revelat propositum periurandi vel occidendi hominem vel aliquod tale, et tunc non tenetur sub sigillo confessionis claudere, sed potest dicere ei qui potest prodesse et non obesse.

 

Sed quamvis illud videatur dici probabiliter, tamen, cum mandatum et institutio de omni culpa dicat generaliter, et poenitens peccatum suum non tamquam homini, sed tamquam Deo revelet, et nesciat sacerdos utrum ille verum dicat, an eum seducat ; nisi noverit per aliam personam, nullatenus debet manifestare personam illam, propter hoc quod sigillum confessionis diligentissime est custodiendum, propter scandalµm, ne poenitens retrahatur a confessione. Propter quod etiam miraculum magnum in quadam navi contigit, ut narratur de quodam qui peccata sua publice confessus est in mari, et postquam ventum est ad portum, nemo novit quod dixerat. Unde sacerdos taliter debet noscere, quasi non audierit et quasi non noverit. Et propter hoc dicendum quod, sicut dicit Gregorius et habetur in littera, pro nullo scandalo est confessio revelanda.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de iuramento, dicendum quod secure potest dicere : nescio ; nec periurat, quia iuramentum non obligat illum ad dicendum nisi illud quod novit ut homo, non ut Deus, quia supra Deum nullus est. Unde pro nullo praecepto obedientiae, pro nullo iuramento vel periculo debet illud dicere.
  2. Ad illud quod obicitur de haeretico, dicendum quod debet tacere nec per illam cognitionem aliquid dicere specialiter ; potest tamen sine revelatione confessionis superiori dicere : vigila super oves, quia lupus est in grege, si probabiliter videt illum qui confessus est verum dixisse et periculum ovium imminere. Potest etiam et debet esse sollicitus sine revelatione confessionis, quomodo sciat et gregi dominico provideat ; et tunc Domino suo et etiam confitenti fidem quam debet servat.
  3. Ad illud quod obicitur de presbytero, dicendum quod presbyter debet dissuadere ei qui est confessus, et similiter decanus clerico : et si ille petat, debet differre, et nisi ille cogatur per superiorem vel per scandalum populi, non debet nec matrimonium tale benedicere nec clericos praesentare. Ex tunc autem potest, quia non ipse facit, sed Ecclesia ; et Ecclesia iudicat secundum ea quae exterius sunt. Consilium tamen est quod et sacerdos et decanus faciant per vicarium, tum propter confusionem illorum occultam, tum etiam propter criminis horrorem. Si tamen ipse faciat, non credo quod peccet, dum non ultro se offerat, sed coactus sustineat.
  4. Ad illud quod quaeritur de subdito qui non vult a culpa cessare, dicendum quod superior debet ei persuadere voluntariam cessionem, et quod ipse petat absolvi ab onere officii. Quod si non vult, non debet eum absolvere, sed debet eum sustinere, nisi sit talis religio in qua subditi possint transmutari et transferri sine nota infamiae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum confitens possit licentiare confessarium ut peccata revelet.

 

Secundo quaeritur, utrum confitens possit sacerdotem licentiare.

Et quod non, videtur :

  1. Quia ad celandam confessionem arctamur per mandatum superioris, scilicet Papae ; sed inferior a mandato superioris non potest absolvere : ergo nec ad contrarium mandato licentiare.
  2. Item, sigillum confessionis institutum est non solum propter vitandum scandalum confitentis, sed etiam totius Ecclesiae unitatis : ergo, quantumcumque confitens velit, si revelet, praeiudicium toti Ecclesiae facit : ergo non potest ab eo licentiari.
  3. Item, sigillum istud institutum est propter scandalum vitandum ; sed, si quis revelat per licentiam, potest suscitari idem scandalum quod sine licentia, quia confitens poenitere possit de licentiatione et imponere sacerdoti confessionis revelationem ; et cum habet iudicium pro se, idem posset scandalum concitari quod et sine licentia.
  4. Item, si licentiari possunt, ergo, cum mali et impii sacerdotes possent praetendere licentiam sibi datam, videretur tunc quod sub hoc pallio confessionem impune revelare possent ; sed hoc est inconveniens ; ergo etc.

 

Contra :

  1. Celatio confessionis est in favorem confitentis ; sed quilibet potest cedere iuri suo : ergo potest confitens dare licentiam revelandi.
  2. Item, qui potest dicere peccatum per se ipsum, potest per sacerdotem alii sacerdoti denudare : ergo et per ipsum alii revelare.
  3. Item, quod dicitur homini ut homini, in casu utili potest et debet ab eo dici ; sed confitens, qui dicit confessori ut Deo, potest dicere ut homini : ergo potest dare licentiam revelandi alii.
  4. Item, constat quod superior potest mittere ad inferiorem et auctoritatem absolvendi ab aliquo peccato enormi ei praebere ; sed hoc non posset nisi posset per voluntatem confitentis peccatum alii revelare : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, revelare sacerdos non debet propter duo, scilicet quia novit solum ut Deus, et iterum, ne populum scandalizet vel etiam ipsum confitentem. Et quoniam confitens potest facere quod ipse noverit ut homo, quando facit eum nuntium, potest eum licentiare in casu in quo non timetur periculum scandali, sicut ostendunt rationes secundo inductae.

Ubi autem periculum scandali formidatur, quantumcumque poenitens licentiet sacerdotem, non debet sacerdos assumere tunc autem potest timeri periculum scandali, quando probabiliter posset conici quod sacerdos confessionem suam revelaverit. Unde, si dicat quod alii referat peccatum, debet ipse sacerdos poenitentem suum nuntium constituere, non se internuntium facere ; et sic vitatur scandalum et non rumpitur sigillum confessionis. Et intelligatur hoc cum illa generali suppositione, quod peccatum alicuius nulli est manifestandum, nisi ei qui possit prodesse nec velit obesse ; intelligatur etiam hoc de peccatis propriis, non de alienis. Nam aliena peccata dicere non potest nec debet poenitens alicui committere, nisi forte in casu in quo ipse deberet dicere et melius per alium quam per se posset bonum illius procurare, semper adhibita cautela ut ex hoc non scandalizetur Ecclesia. Et sic patent obiecta.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum sciens aliquid per confessionem et per aliam viam teneatur celare.

 

Tertio quaeritur, utrum sciens aliquid per confessionem et per aliam viam teneatur celare.

Et quod sic, videtur :

  1. Primo per quamdam decretalem Innocentii, De poenitentiis et remissionibus : Qui peccatum sibi in Poenitentia detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendum poenitentiam in arctum monasterium detrudendum. Ergo, si aliquis novit aliquod peccatum per confessionem, qualitercumque illud noverit aliter, non videtur quod pbssit illud idem propter confessionem detegere.
  2. Item, confessionis sigillum, ut supra probatum est, nullo pacto est infringendum ; sed tunc infringitur quando confessio revelatur ; impossibile autem est hoc peccatum auditum in confessione revelare quin reveletur confessio ; sed confession nullo modo est revelanda : ergo nec illud peccatum. Et potest fieri talis syllogismus : nulla confessio est revelanda ; hoc peccatum est confessio vel pars confessionis, quod dupliciter novit : ergo etc.
  3. Item, talis, qui scit per confessionem et per aliam viam, novit ut homo et ut Deus ; sed in quantum novit ut Deus, tenetur tacere ; in quantum ut homo, potest dicere ei qui potest prodesse : ergo istae duae oppositas habent conditiones. Quandocumque autem opposita sunt circa idem, necesse est quod alterum vel utrumque cadat a sui proprietate : si ergo maius dominatur supra minus et dominando vincit ; et cognitio, qua cognoscit per modum Dei, simpliciter malor est ; ergo videtur quod illam tenetur sequi et ita celare.
  4. Item, sigillum confessionis ita arcte institutum est propter scandalum et ne mali sacerdotes malignari possint et fideles per hoc a confessione retrahi : sed, si ita esset quod posset aliquis revelare quod per aliam viam novit, quilibet sub hoc praetextu posset omnia vel pro magna parte revelare, dicens se aliter nosse, et sic nullus malus posset convinci nec in malitia deprehendi.
  5. Item, sigillum confessionis ita annexum est confessioni, ut quicumque confessiones audit, hoc ipso quod audit se obliget ad secreti habitionem ; sed, si tu scires aliquid, et postmodum promitteres referenti illud quod nunquam illud diceres, tenereris omnino celare : tunc ergo videtur similiter quod tenetur celare illud quod aliter quam per confessionem noverat.

 

Contra hoc arguitur sic, et suppono hic quinque quae sunt per se nota.

Prima suppositio est, quod nihil statuendum est neque servandum, in quo fiat praeiudicium veritati.

Secunda est, quod fraus et dolus nemini debet patrocinari.

Tertia est haec, quod nullus pro aliquo tenetur mentiri.

Quarta est haec, quod nullus scienter reddit se impotentem ad id ad quod tenetur, sine peccato mortali.

Quinta est haec, quod nihil debet statui nec servari, unde innocens possit rationabiliter accusari et condemnari et alii de ipso scandalizari.

  1. Ex prima arguo sic. Nihil servandum est in quo fiat praeiudicium veritati ; sed aliquis sacerdos potest in causa testificari, utpote qui cum alio vidit furem vel aliquod simile, cuius testificatione subtracta, latebit veritas et regnabit falsitas. Si ergo talis confessionem de culpa audiat et hoc ipso testificari non velit, fit praeiudicium veritati : ergo, si hoc non debet fieri, non obligatur ad retinendum.
  2. Ex secunda sic. Fraus et dolus nemini debet patrocinari ; sed aliquis peccator sciens se esse reum et accusatione dignum, hoc solo confitetur ut os sacerdotis claudat ; si ergo claudit ac per hoc remanet impunitus, fraus et dolus sibi patrocinatur : ergo, si hoc est inconveniens, patet etc.
  3. Ex tertia sic. Nullus pro aliquo tenetur mentiri ; sed iste qui novit aliter quam per confessionem non potest dicere : nescio, quin mentiatur, quia novit ut homo et ut Deus : si ergo iuravit veritatem dicere, tenetur quod novit ut homo revelare, cum ad hoc posset iuramentum ipsum arctare.
  4. Ex quarta sic. Esto quod aliquis teneatur accusare proximum apud praelatum, tum ex mandato divino, tum ex mandato praelati sui ; iste yidit eum peccantem et audivit confitentem : si ergo tenebatur ex visu dicere et ex audito confessionis reddidit se impotentem, ergo quando audivit eius confessionem, peccavit inortaliter ; quod nullo modo videtur probabile.
  5. Ex quinta sic. Nihil debet servari, unde innocens possit rationabiliter condemnari ; sed ita est in proposito, si tenetur celare quod alias novit : ergo etc. Probatio : ponatur casus, quod quatuor vadant per viam ; unus peccat in conspectu omnium, unde accusandus est coram praelato et puniendus ; confitetur uni de tribus ; duo alii accusant illum qui peccavit et testificantur contra eum et ad maius robur testimonii advocant tertium ; tertio praecipitur quod dicat, et illi eum accusant, nisi dicat, tamquam fautor sit in aliena culpa, et praelatus rationabiliter punit ipsum ad duorum testimonium de inobedientia : si ergo hoc totum iniquum est, videtur quod non tenetur celare. Si tu dicas mihi quod sacerdos debet confitenti protestari quod non accipit sub sigillo confessionis, contra : quaero, quando ; aut antequam confiteatur, aut postquam confessus est. Sed ante non tenetur, quia nescit quid sibi velit dicere ; si postquam confessio audita est, hoc nihil est, quia ex quo confessio fuit, sigillum habuit : ergo per suam protestationem non potest illud infringere. Et iterum, quilibet sacerdos posset dicere confitenti : nolo illud sub sigillo accipere. Praeterea, esto quod obliviscatur illud dicere et habeat in corde, quamvis non in ore, videtur quod idem debeat accidere.

 

Respondeo : Dicendum quod triplex est hic modus dicendi.

Primus est hic. Dicunt quidam quod, ex quo aliquis scit aliquid per confessionem, qualitercumque sciat et quandocumque sciat, illud vere non potest revelare, quia non potest tale quid revelari, cum sit pars confessionis, quin fiat sigillo confessionis praeiudicium, quod maxime et praecipue servanduni est integrum.

Ad obiecta respondent, sicut tactum est, quod si videatur generari praeiudicium vel sequi malum, non debet recipere sub sigillo confessionis, sed cum protestatione quod nolit tenere secretum.

Etsi ista opinio pia videatur, pro eo quod multum tribuit sigillo confessionis, tamen posset ducere in magnum periculum, scilicet quod fieret veritati et innocentiae et obedientiae praeiudicium, et fraudi praestaretur patrocinium, sicut ostensum est. Et constat quod sigillum confessionis institutum est ad vitandum scandalum ; veritas autem propter scandalum dimittenda non est. Et iterum, illa protestatio non facit ut possit revelare quod alias tenetur celare. Et iterum, si aliquis audivit confessionem alicuius, et ille de illo peccato sit infamis, numquid fractor sigilli dicitur, si de hac materia cum aliquibus loquitur ? Hoc videtur nimis durum et impium.

 

Et ideo est secunda positio, quae videtur esse temperantior, quod confessio claudit os respectu cognitionis praecedentis, non respectu sequentis ; Et ratio huius est, quia ille qui prius novit et illud in confessione recipit, os sibi claudit respectu praecedentis, sed non respectu sequentis.

Sed haec positio minus est rationabilis quam prima, quamvis videatur magis sobria : primum, quia ex hac positione ita generatur veritati praeiudicium sicut ex prima. Ulterius dicit quod sigillum confessionis potst omnem cognitionem antecedentem claudere, et post cognitio superveniens potest illud aperire. Si enim confessio ideo claudit prius scitum, quia revelare scitum est frangere sigillum, cum illud contineatur sub sigillo, quomodo cognitio sequens dabit potentiam loquendi vel manifestandi illud quod sub sigillo erat clausum ? Aut si revelare quod post scitur, in quantum post scitur, non praeiudicat confessionis sigillo, quare revelare prius scitum, cum unum. et idem possit sciri per visum, deinde per confessionem, tertio per aliorum revelationem ?

 

Et ideo est tertius modus dicendi magis consonus veritati et rationi, quod illud quod scitur duplici via, duplici cognitione scitur. Et sicut duplici cognitione scitur, ita potest homo oblivisci unum modum sciendi et memorari alterum, sicut patet, quia aliquando obliviscitur homo se vidisse et recordatur se audisse, vel obliviscitur se audisse per relationem et meminit se audisse in confessione. Et sicut duplex est scientia sive modus sciendi sic duplex est modus revelandi ; nec unus praeiudicat alteri, ut si quis dicat : ego vidi, vel : ego in confessione didici ; nec unus modus alteri praeiudicat, et sine sigilli fractione et praeiudicio et absque praeiudicio veritatis potest quod scitum est per confessionem et per alium modum revelari, ita tamen quod modus sciendi per confessioriem semper maneat in occulto. Quia tamen posset ex hoc scandalum generari, maxime apud poenitentem et apud alios, credo quod de bono et aequo magis debet celare quam unus alius. Et ideo, propter vitandum scandalum poenitentis, debet ei protestari in confessione quod non debet illud celare, non quia illa protestatio acquirat ius revelandi, sed quia proximo aufert rationem scandali. Debet etiam permittere se cogi ad dicendum ; cogitur autem, sive quia veritati generatur praeiudicium sive per mandatum ; et ex tunc potest dicere absque omni remorsu. Cum magna enim maturitate revelandum est alienum peccatum, etiam ubi non est annexum confessionis sigillum.

Et haec positio rationabilior et securior videtur, et iurisperiti in hanc magis consentiunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de decretali, dicendum quod loquitur de revelatione peccati, eatenus qua per confessionem scitum est ; unde gravem imponit poenam, in qua poena dicitur quod debet intrudi in monasterium arctum ; et hoc intelligitur, non quia cogat ad emittendum votum, sed quia pro tanto crimine compellit ad perpetuo puniendum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nulla confessio est revelanda ; sed hoc peccatum etc., dicendum quod ibi est sophisma secundum accidens, pro eo quod isti peccato, in quantum revelandum, extranea est confessio. Cum enim dupliciter sciatur, secundum unum modum revelari potest et debet, secundum alium vero minime ; et ideo primum quod proponit est falsum : non potest hoc peccatum revelari quin reveletur confessio.
  3. Ad illud quod obicitur, quod istae cognitiones habent oppositionem et gradum, dicendum quod verum est quod gradum habent ; sed tamen non habent oppositionem, pro eo quod secundum diversas vias sunt ; unde idem potest esse scitum et creditum ; sic in proposito, est intelligendum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod malis auferenda est occasio malignandi, dicendum quod nunquam omnino potest malis clauci aditus malefaciendi ; nec adeo debet claudi, quod ex hoc claudatur bonis via recte agendi ; nec debet claudi aditus uni malo ut aperiatur alteri : et ideo ratio illa non concludit quod illud quod dupliciter est cognitum necessario oporteat celari.
  5. Ad illud quod obicitur, quod promittit habere secretum cum audit, verum est, ipsam confessionem, et illud eatenus qua sic scitur ; aliter non promittit, et, si etiam promitteret, ubi veritas vel obedientia praeciperet, revelari potest, et promissio vel iuramentum nullum esset - unde si vidissem proximum peccantem tali peccato quod teneor dicere superiori, si iurem sibi non dicere, non absolvor, immo dicere oportet - et facienda est poenitentia de periurio, pro eo quod contra iustitiam iuravit. Et sic patet totum.

Ex hoc autem quod dictum est non debet sacerdos sumere audaciam revelandi vel loquendi de facili de eo quod per confessionem novit, pro eo quod confessionis sigillum adeo est custodiendum, ut non solum vitetur fractio, immo etiam dignum est ut tollatur de hoc omnis suspicio, ne in contemptum veniat sacramentalis confessio.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod omnia criminalia saltem semel oportet in confessione exprimi. Videtur enim falsum, quia ad hoc quod contritio valeat, non oportet singillatim conteri de quolibet, immo iustificatur in contritione de omnibus : ergo pari ratione videtur de confessione.

Respondeo : Dicendum quod non est simile, quia contritio est in conspectu Dei, qui uno aspectu videt omnia : sed confessio est in conspectu hominis, qui non potest plene noscere morbum nisi audiendo mortalia singula. Et iterum, confession  fit ad erubescentiam, contritio vero ad peccati detestationem per iustitiam. Detestatio autem intenditur in collectione multorum malorum, sed erubescentia in explicatione singulorum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod venialia sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata. Videtur enim non bene dicere, quia iteratio non trahit in aliud genus : ergo, quantumcumque iterentur, venialia sunt : ergo sufficit illa generaliter confiteri, sicut et alia.

Respondeo : Dicendum quod consuetudo frequenter ducit in libidinem et contemptum ; ideo propter dubium et vitandum periculum, quando timetur probabiliter aliquod horum, est veniale peccatum confitendum, et sufficit stare in generalitate nec oportet ad singula descendere ; si t.amen velit descendere, laudabile est valde et utile et per necessarium volenti ascendere ad perfectionem.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Humilitatis causa non debet fateri se reum. Videtur enim contrarium dicere Augustinus in libro Confessionum, ubi dicit sic : Si quaeris a me utrum iustus sim, respondeo quod non ; sed constat quod Augustinus iustus erat, et hoc ex humilitate dicebat et bene et meritorie.

Respondeo : Dicendum quod fateri se reum vel iniustum est dupliciter : aut prout reatus et iniustitia simpliciter privat iustitiam ; et hoc modo non debet se quis fateri reum, nisi habeat mortalis conscientiam. Alio modo est fateri se reum et iniustum prout privat iustitiae perfectionem ; et secundum hoc omnis homo potest se iniustum fateri, secundum illud Isaiae 64, 6 : Ut pannus menstruatae universae iustitiae nostrae. Nec iustificatur homo comparatus Deo, secundum Iob [9, 2] : et hoc modo Augustinus dicebat se non esse iustum.

Et nota quod confessio debito modo facta debet habere sexdecim conditiones ; unde versus :

Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis

Et frequens, nuda, discreta, libens, verecunda,

Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata,

Fortis et accusans et sit parere parata.

Sufficientia autem et numerus harum conditionum potest accipi sic. Quaedam enim sunt conditiones quae sunt et debent esse in confessione secundum sui rectam quantitatem ; quaedam secundum rectum ordinem et societatem ; quaedam secundum rectam qualitatem.

Si secundum rectam quantitatem, hoc tripliciter : aut quantum ad integritatem aut quantum ad numerositatem aut quantum ad diuturnitatem : et sic sunt tres conditiones, scilicet quod sit integra, frequens et accelerata.

Si quantum ad associationem, sic debet habere societatem duarum partium, scilicet contritionis et satisfactionis. Quantum ad contritionem, sic lacrymabilis ; quantum ad satisfactionem, sic parere parata ; vel quantum ad utrumque, et sic fortis.

Quantum ad qualitatem, aut ipsius confitentis ut confessionis. Si confitentis, sic sunt quinque conditiones : secundum vim rationalem est simplex ; secundum concupiscibilem debet esse libens ; secundum irascibilem humilis, in sermone fidelis et in signo verecunda ; et sic sunt quinque.

Si in se consideretur, sic debet esse pura, ut nihil intermisceat ; debet esse nuda, ut nihil celatum teneat ; quantum ad circumstantias debet esse discreta, ut nihil addat ; debet esse secreta, ut aliis non noceat ; debet esse accusatoria, ut se ipsum puniat.

Et sic sunt tres ex parte quantitatis, tres ratione adiuncti, quinque ratione subiecti et quinque ratione sui ; et sic in universo sunt sexdecim.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit in solvendo : Sed alitid est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere etc. Videtur enim male solvere, quia ex hac solutione quilibet, cui vult, posset confiteri, dum non contemnat proprium sacerdotem.

Sed contrarium habetur in decretali, ubi dicitur quod si ex causa vult accedere ad alium, petat primo et obtineat licentiam, quia aliter non poterit solvere vel ligare.

Respondeo : Dicendum quod illud verbum Augustini intelligitur quantum ad electionem sacerdotis, antequam subditus alicui se subiciat et curam animae committat, sed verbum Urbani post commissionem ; ex tunc enim tenetur ei confiteri nec debet alii nisi petat licentiam.

Tamen in quinque casibus habetur licentia pro obtenta.

Primus est, si sit vagabundus.

Secundus est, si renuntiavit domicilium.

Tertius, si peccavit vel offendit in aliena parochia.

Quartus, propter secerdotis ignorantiam vel malitiam, quia est revelator confessionis vel sollicitator ad malum.

Ultimus est in casu necessitatis, ut si sit in articulo mortis vel debeat intrare iustum bellum.