Distinctio XXII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

In particula praecedenti egit Magister de utilitate confessionis recte factae. In hac parte agit de damno confessionis omissae. Unde quaerit, utrum propter omissionem confessionis redeant peccata dimissa.

Et habet haec pars quatuor particulas.

In prima movet quaestionem.

In secunda ponit unam opinionem cum sua confirmatione, ibi : Qui vero dicunt, peccata dimissa etc.

In tertia solvit quae videntur facere contra praedictam rationem, ibi : Illis auctoritatibus innituntur.

In quarta ponit aliam opinionem, ibi : Sed quia absonum videtur, ut peccata etc., ubi ponit aliam opinionem magis temperatam.

 

 Post praedicta restat investigare. Haec est ultima pars huius partis, in qua agit de Poenitentia secundum quod habet rationem signi, quae fuit divisa contra totam partem. Sunt autem in hac parte duae particulae secundum duplicem opinionem. quam ponit, quid sit in Poenitentia signum, et quid signatum.

Primam ponit ibi : Post praedicta restat etc.

Secundam ibi : Quidam autem dicunt exteriorem poenitentiam etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis tria principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur quantum ad primam partem de reditu peccati.

Secundo quaeritur de Poenitentia in ratione sacramenti, et hoc quantum ad secundam partem.

Tertio ad intelligentiam totius partis praecedentis quaeritur de poenitentia in ratione fundamenti.

 

Quantum ad primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum peccata redeant quantum ad maculam.

Secundo, utrum redeant quantum ad reatum.

 

 

ARTICULUS I

De reditu peccati.

 

QUAESTIO I.

Utrum peccata dimissa redeant quantum ad maculam.

 

Quod autem redeant quantum ad maculam, videtur :

  1. I Petri 4, 8 : Caritas operit multitudinem peccatorum ; sed remoto operimento, remanet et apparet illud quod cooperiebatur : si ergo peccatum sequens removet caritatem, videtur quod peccata per ipsam dimissa facit in conspectu Dei apparere et esse.
  2. Item, sicut se habet culpa ad mortificandum ; ita se habet caritas ad vivificandum et e converso ; sed caritas subsequens vivificat opera sua mortificata : ergo pari ratione culpa sequens facit redire mala prius deleta.
  3. Item, peccati deletio est effectus gratiae immediatus ; sed, remota causa proxima et immediata, removetur effectus ; ergo, remota gratia, privatur deletio culpae. Si ergo peccatum gratiam privat, per cuius. actum est deletio peccati, ergo peccata priora remanent. indeleta.
  4. Item, ista duo sunt quae per culpam constituuntur, scilicet deformitas et pronitas ; sed possibile est peccata priora redire quantum ad deformitatem. et pronitatem : ergo etc. Probatio minoris : deformitas consistit in deturpatione imaginis, pronitas in inclinatione ad actum aliquem secundum excessum ; sed pronitas remanel post peccatum et potest per culpam sequentem intendi, et anima deformari : ergo etc.

 

Contra :

  1. Nihil quod omnino cedit in non-ens iteratur omnino idem ; sed culpa, cum deletur, omnino non est : ergo impossibile est per sequentem actum eamdem culpam numero renovari.
  2. Item, nihil reducit aliquid deletum ad esse, nisi quod potest facere esse ; sed unus actus non facit nisi unam maculam sive culpam in anima : ergo impossibile est plura genera peccatorum redire per unam culpam.
  3. Item, contrarium non reducit ad esse suum contrarium ; sed possibile est quod aliquis, qui primo peccavit per avaritiam, postmodum recidivet per prodigalitatem : si ergo prodigalitas non reducit avaritiam ad esse, patet etc.
  4. Item, si peccata dimissa redeunt quantum ad culpam, aut ergo quia homo hoc facit aut quia Deus. Homo non, quia non potest eodem peccato numero bis peccare ; Deus non, quia neminem potest facere peccatorem : ergo nullo modo hoc est : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquorum opinio fuit, quod priora peccata redirent et priora demerita, sicut ostensum fuit supra quod redeunt priora merita et reviviscunt per gratiam subsequentem. Dicebant enim bona et mala quantum ad mortificationem et deletionem et quantum ad reditum et vivificationem pari passu ambulare, secundum illud quod Dominus dicit Ezechielis 18, 24 de viro iusto, quod, si se a iustitia avertit, omnium iustitiarum eius non recordabitur, et de peccatore resurgente, quod non recordatur iniquitatum.

Sed tamen illud non videtur intelligibile, quod eadem caritas amissa redeat, si est habitus creatus, nec quod eadem culpa similiter ; si enim omnino deletur, non redit eadem quae prius, sed nova.

 

Et ideo fuit secunda opinio magis aliquantulum temperata, quod peccata non redeant nisi per quatuor peccatorum genera, scilicet per odium fraternum, per apostasiam, per contemptum confitendi et per hoc quod dolet se poenituisse. Unde fecerunt versus :

Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri,

Poenituisse piget ; pristina culpa redit.

 

Ratio autem eorum praeter auctoritates, quae hoc dicere videntur et tanguntur in littera, fuit, quia Dominus remittit culpam sub quadruplici conditione, scilicet si ipse dimittat proximo, si perseveret in fide, si confiteatur culpam, si perpetuo detestetur culpam commissam. Et quoniam pactio frangitur, non existente conditione, quando aliquis peccat aliquo genere praedictorum peccatorum, dicunt culpam redire. Sed nec ista positio debet teneri, licet fuerit magni clerici, scilicet Praepositivi, quoniam non rectum habet fundamentum. Constat enim culpam non deleri nisi per gratiam ; constat etiam ad praesentiam gratiae omnino deleri culpam. Si enim gratia praesens est, culpa omnino deleta est ; quodsi deleta est et iam non est, nec est qui faciat eam esse in anima ; et ideo non videtur probabile quod propter aliquam conditionem deficientem culpa dimissa iterum redeat.

Et ideo est positio probabilis et recta, quam tenent moderni doctores, quod peccata dimissa nullo modo redeant quoad culpam.

Et concedendae sunt rationes quoad partem istam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur primo de remotione operimenti, dicendum quod aliud est operiri in conspectu hominis, aliud in conspectu Dei. In conspectu nominis cooperiri potest aliquid, ita tamen quod propter hoc non desinit, sicut pictura operitur panno, non quia non sit, sed quia non apparet. In conspectu autem Dei, quem nihil potest latere, operire est facere quod non sit ; et hoc modo caritas operit priora peccata delendo ; et ideo, cum iam non sint, remoto operimento, non apparent.
  2. Ad illud quod obicitur, quod gratia vivificat opera mortificata, respondetur ad hoc quod non est simile, tum ex parte gratiae, tum ex parte bonorum, tum ex parte divinae misericordiae. Ex parte gratiae, quoniam ipsa est potentior ad bonum quam culpa in malum. Ex parte bonorum, quia connexio est in bonis et manent in unitate corporis mystici ; non sic est in malis. Ex parte divinae misericordiae, quae pronior est ad miserendum quam ad condemnandum. Et ideo non valet.

Sed aliter potest dici quod aliud est bona opera mortificari, aliud peccata deleri. Bona namque opera mortificantur non quia esse desinant, sed quia reputantur indigna remuneratione aeterna propter indignitatem solam peccantis. Sed peccata deleri vere dicit peccati expulsionem et remotionem talis vitii ab anima. Unde sicut caritas, quae est habitus animae, nunquam eadem redit, si amittatur, sic nec culpa eadem redire potest.

  1. Ad illud quod obicitur de effectu immediato, dicendum quod effectus habet comparari ad aliquam causam dupliciter : aut sicut ad introducentem et conservantem, ut lumen ad solem et sic locum habet illa maxima ; aut sicut ad introducentem solum, et sic non habet locum. Si enim cultellus infligit plagam, non oportet quod, destructo cultello, destruatur plaga. Sic in proposito est intelligendum quod gratia in suo primo adventu facit culpam, quam invenit in anima, amplius non esse.
  2. Ad illud quod obicitur de deformitate et pronitate, dicendum quod neutra redit omnino eadem numero. Sed, quamvis de pronitate aliquo modo possit esse verum, non intenditur tamen deformitas quae est in privatione boni, et nota displicentiae eadem esse non potest ; et haec est culpa, proprie loquendo, sicut planum est in secundo libro.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum peccata dimissa redeant quantum ad reatum poenae.

 

Secundo quaeritur, utrum peccata dimissa redeant quantum ad reatum.

Et quod sic, videtur :

  1. Per textum Matthaei 18, 32-35 : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi etc. ; et post : Tradidit eum tortoribus, quousque redderet etc., et post : Sic Pater vester etc. Ergo Dominus debitum quod dimiserat iterum exigit : ergo etc.
  2. Item, ponatur quod aliquis ante completam satisfactionem cadat in culpam ; constat quod satisfacere non potest extra gratiam, ponatur ergo quod decedat ; iste reatum secum portat, qui non potest solvi per poenam satisfactoriam : ergo punitur poena aeterna.
  3. Item, quot peccata sunt isti dimissa, tot tenetur gratias agere, tot etiam tenetur detestari continue peccata ; sed, cum peccat uno peccato, omittit gratias agere et peccata detestari : ergo tot poenarum reus erit, quot prius erat.
  4. Item, in legibus humanis servus manumissus redigitur in servitutem, quando dominum suum attrectat munu cruenta vel pro alia enormi offensa. Ergo, si leges istae a lege procedant aeterna, videtur quod Deus similiter faciat : ergo ita recidivantem assidue reputat obligatum ad poenam sicut prius reputabat.

 

Contra :

  1. Non iudicat Deus bis in idipsum, Nahum 1, 9, non ergo bis punit. Si ergo aliquis pro peccato commisso poenituit et se punivit, videtur quod amplius pro illo non puniatur, quantumcumque peccat alias : ergo etc.
  2. Item, reatus poenae aeternae est inseparabiliter annexus culpae ; sed culpa non potest redire : ergo etc.
  3. Item, si reatus peccatorum praecedentium redit, ergo nulla est in mundo utilitas quod quis bene fecit et poenituit ; sed hoc videtur impium dicere : ergo etc.
  4. Item, dona Dei sunt sine poenitentia. Ego, si Deus aliquid condonat, non poenitet de condonatione : ergo non potest reatus redire quem Deus dimisit vel a quo solvit.

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere peccata praecedentia redire quoad reatum, quia per culpam sequentem tot reatibus obligatur ad poenam, quot prius erat obligatus. Et ratio huius tangitur in littera. Dicebant enim quod quot peccata commiserat, tot vinculis obligabatur, cum veniebat ad poenitentiam, ut detestaretur praeterita mala ; et ideo, cum peccat, omnia vincula rumpit : et ideo tot reatibus reus est, quot prius peccata commisit.

Sed illud nihil est ; primum, quia sufficit una detestatione detestari cetera, nec tenetur simul et semel divisim detestari omnia : ergo in uno non peccat nisi omissione unica.

 

Aliorum opinio fuit quod peccata priora redeant per recidivum quantum ad aequivalentiam, pro eo quod ingratitudo, quae est conditio peccati, adeo aggravat peccatum, ut sit ita reus sicut per omnia peccata praecedentia reus fuerat.

Sed illud adhuc non videtur ; primo, quia ingratitudo pensatur secundum quantitatem beneficii, sed maius beneficium praestat Deus conservando innocentiam quam revocando ad poenitentiam : ergo gravius peccavit, cum primo innocentiam perdidit, quam quando post recidivavit : ergo ingratitudo non facit quod adeo sit peccatum grave ut praecedentia.

Praeterea, ingratitudo ista est peccati circumstantia a parte peccantis ; sed magis aggravat peccatum libido vel genus peccati quam aggravat circumstantia : ergo nunquam propter ingratitudinem unum peccatum leve secundum genus aequipollebit peccatis praecedentibus gravibus et enormibus.

 

Et ideo aliter dicendum quod reatus est obligatio ad poenam, poena autem peccati duplex est, scilicet poena damni et sensus. Possumus ergo loqui de reatu peccati dupliciter : aut quantum ad poenam damni, aut quantum ad poenam sensus. Si autem quantum ad poenam damni, sic, quia qui pecat in uno factus est omnium reus, credendum est quod peccata dimissa redeunt. Si autem loquamur quantum ad poenam sensus, sic distinguendum est, quia quaedam peccata sunt omnino dimissa quantum ad poenam et culpam, et talia nullo modo redeunt ; quaedam autem dimissa sunt in parte, et de talibus fienda est satisfactio. Et quoniam culpa sequens tollit potentiam satisfaciendi, quamdiu manet, per hoc ipsum iste obligatur ad supplicium aeternam, non ratione sui principaliter, sed ratione annexi ; et sic intelligendum est peccata redire.

Verum est tamen quod aliquo modo aggravat culpam sequentem praecedens remissio, quia est ibi contemptus praestiti beneficii, non tamen ita quod faciat aequivalentiam.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Matthaei, dicendum quod altero horum modorum intelligendum est. Et similiter sequens obiectum patet, quia verum concludit.

  1. Ad illud quod obicitur de tentionibus, iam responsum est per interemptionem, quia non tot tentionibus tenetur, sed ea sola tentione qua tenetur conteri.
  2. Ad illud quod obicitur de servo manumisso, dicendum quod in legibus humanis illud fit ad cautelam et terrorem ; et ideo non oportet sic in lege divina reperiri.

Rationes autem ad oppositum, quibus ostenditur quod reatus non omnino redit, verum concludunt.

 

 

ARTICULUS II

De Poenitentia in ratione sacramenti.

 

Consequenter, quantum ad secundam partem distinctionis, quaeritur de Poenitentia in ratione sacramenti. Et cum ad rationem sacramenti duo concurrant, scilicet institutio et significatio, de quibus duobus in littera agitur, ideo circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur de Poenitentia quantum ad institutionem.

Secundo quantum ad significationem.

 

 

QUAESTIO I.

De sacramento Poenitentiae quoad institutionem.

 

Quantum ad primum quaeritur, utrum sacramentum Poenitentiae fuerit institutum.

Et quod sic, videtur.

  1. Ita definit Hugo sacramentum : Sacramentum est ex similitudine repraesentans, ex institutione significans etc. Si ergo Poenitentia est sacramentum, patet etc.
  2. Item, sicut Dominus praecepit baptizari, ita praecepit poenitentiam agere, sicut patet Matthaei 4, 11 ; et sicut dicitur Ioannis 3, 5 : Nisi quis renatus fuerit etc., ita dicitur Lucae 13, 5 : Si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. Ergo sicut praecipiendo baptizari instituit Baptismatis sacramentum, ita praecipiendo poenitere instituit sacramentum Poenitentiae.
  1. Item, modus agendi poenitentiam in Veteri Lege fuit praefixus, sicut patet Levitici 4 et 5, similiter in Nova secundum sacerdotis arbitrium ; sed talis modus non est ex naturae dictamine : ergo est ex institutione.

 

Contra :

  1. Hugo de Sancto Victore dicit quod in lege naturae nullum sacramentum institutum est sub praecepto, sed solum sub consilio ; sed poenitentia in lege naturae fuit sub praecepto, quia nemo sine ea unquam salvari potuit : ergo non fuit instituta.
  2. Item, nullum sacramentum indiget institutione, quod est ex naturali dictainine ; sed poenitentia est ex naturali dictamine, quia naturaliter dictat ratio quod peccans et offendens debet per poenitentiae humilitatem reconciliari : ergo etc.
  3. Item omne sacramentum quod institutum est, variatum est ; sed poenitentia semper fuit ab initio, usque nunc quantum ad contritionem et satisfactionem saltem : etgo non videtur per legem institutum.

Item, si institutum est sacramentum, quaeritur, ubi et a quo. Si ibi ubi dicitur, Matthaei 4, 17 : Agite poenitentiam, similiter institutum potest dici a Ioanne, qui praedicavit : Poenitentiam agite, Matthaei 3, 2. Si ibi, Matthaei 8, 4 : Vade et ostende te sacerdotibus ; sed constat quod intelligebatur de sacerdotibus legalibus. Si ibi : Quorum remiseritis peccata, Ioannis 20, 23 ; sed contra : ibi est institutum quod est Ordinis sacerdotalis.

 

Respondeo : Dicendum quod de poenitentia est loqui dupliciter : aut prout est reconciliativa Deo, aut prout est non solum reconciliativa Deo, sed etiam Ecclesiae. Si loquamur de ipsa, prout Deo reconciliat, sic est de dictamine legis naturalis, quae dictat conteri de peccato et humiliari debere, cum aliqua illustratione fidei ; et sic tale sacramentale potius habuit insinuationem quam institutionem ; eo enim quod natura dictabat, insinuari sufficiebat.

Et aliqui voluerunt dicere quod insinuatum fuit ante lapsum, in illo verbo Genesis 2, 17 : In quacumque die comederitis etc.

Sed illud verbum videtur potius minari supplicium quam instituere remedium. Et iterum, cum poenitentia sit in remedium de sua institutione primaria, non videtur competens eius institutio nisi ex quo coepit peccatum.

 

Et ideo est alia positio, et melior, quod Dominus tunc insinuavit et instituit, quando post peccatum Adam vocavit. Genesis 3, 9 : Ubi es ? ubi dicit Glossa quod monebat eum redire ad cor, iuxta illud propheticum : Redite, praevaricatores, ad cor, et multae Glossae, quae ibi ponuntur, hoc innuunt. Et sic patet quod poenitentia, prout fuit sacramentum reconcilians Deo, ibi fuit insinufitum, quantum pro illo tempore sufficiebat ; et illa insinuatio cum naturali dictamine suficiebat loco institutionis.

 

Est et alio modo loqui de Poenitentia, secundum quod est sacramentum Ecclesiae ; et sic habuit institutionem in lege scripta, sive Moysaica sive evangelica. In lege Moysaica, quia nondum erat unitas perfecta nec perfecta reconciliatio, institutionem habuit secundum imperfectionem, scilicet quantum ad quamdam generalitatem in determinatione oblationum, quae erant loco confessionis et satisfactionis. In lege autem Nova, ubi unitas ecclesiastica est perfecta et reconciliatio plena, instituta fuit secundum statum perfectionis, et quantum ad formate, quod est absolutio sacerdotalis et ligatio, et quantum ad materiale, quod est quidem lucida et aperta confessio, non solum in generali, verum etiam in speciali. Et primum Dominus instituit per se et promulgavit, scilicet clavium potestatem, Ioannis 20, 22, post resurrectionem. Secundum vero institutum fuit per Apostolos, vel, ut melius dicam, promulgatum, quia Dominus Apostolos docuit et ipsi a Domino docti et auctoritate ab ipso accepta, immo eius auctoritate promulgaverunt. Non enim nobis tradiderunt nisi quod a Domino vel a Domini Spiritu acceperunt.

Et sic patet quando et quomodo et ubi et a quo institutum est hoc sacramentum.

Concedendae igitur sunt rationes hoc probantes.

 

[Ad obiectal :

  1. Ad illud quod obicitur, quod non fuit institutum in lege naturae, dicendum quod proprie institutum non fuit praecepto disciplinae vel praecepto sacramentali, sed magis ex praecepto naturali, ad quod illuminabat excitatio et visitatio Dei, qua homines increpavit in signo audibili et increpat spiritualiter per dolorem in lectulo et omnia ossa hominis marcescere facit.
  2. Ad illud quod obicitur, quod est ex naturali dictamine, dicendum quod verum concludit secundum illam acceptionem ; attamen, quia natura per se non sufficit, patet etc.
  3. Ad. illud quod obicitur, quod non est variatum, dicendum quod, in quantum est sacramentum Ecclesiae, variatum est ; et lex scripta aliquid addidit supra illud quod erat naturalis dictaminis, et lex evangelica illud additum non evacuavit, immo magis implevit in addendo additione perfecta.

Quod quaeritur, ubi et a quo sit institutum, iam patet ex praedictis.

 

 

QUAESTIO II.

De sacramento Poenitentiae quoad significationem.

 

Secundo quaeritur de Poenitentia quantum ad significationem, et quaeritur, quid sit hic signum et quid signatum.

Et videtur quod poenitentia exterior significat interiorem, sic :

  1. Sacramentum illud significat ex institutione quod repraesentat naturaliter ; sed poenitentia exterior naturaliter repraesentat interiorem : ergo illud significat ex institutione.
  2. Item, sicut se habet Baptismus corporalis ad spiritualem, sic poenitentia exterior ad interiorem ; sed Baptismus fluminis significat Baptismum flaminis : ergo et poenitentia exterior interiorem.
  3. Item, Poenitentia-sacramentum liberat a naufragio ; sed impossibile est peccantem actualiter a naufragio liberari nisi per poenitentiam interiorem : ergo Poenitentia-sacramentum in se continet eam ; sed non in ratione signi : ergo in ratione signati.
  4. Item, poenitentia perfecta ad Baptismi puritatem conatur reducere ; sed peccator nunquam reducitur ad puritatem illam nisi per poenitudinem.cordis : ergo poenitentia exterior interiorem significat.

 

Contra :

  1. Hugo : Sacramentum est materiale elementum foris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentans. Sed exterior poenitentia non est talis, quia non est elementum : ergo non est sacramentum nec signum.
  2. Item, interior poenitentia est virtus vel actus virtutis ; sed gratiae virtutum et sacramentorum differentes sunt : ergo interior poenitentia non est res alicuius sacramenti.
  3. Item, quandocumque recte ordinantur signum et sigatum in sacramento, signum est causa signati, per definitionem sacramenti superius habitam ; sed poenitentia exterior non est causa interioris, nec illa effectus, immo e converso : ergo etc.
  4. Item, cum in perfectione Poenitentiae tria sint, scilicet contritio, confessio et satisfactio, quaeritur, ratione cuius dicitur exterior et ratione cuius dicitur interior ? Si dicitur interior ratione contritionis et exterior ratione confessionis et satisfactionis, contra : ista non significant contritionem, sed potius voluntatem confitendi et satisfaciendi. Si dicitur exterior latione trium, tunc ergo, cum sint tria diversa, erunt tria sacramenta. Si dicas quod uniuntur, quaero : quo genere unitatis uniuntur.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut in iudicando de institutione oportet iudicium variari de poenitentia, secundum quod est sacramentum reconcilians Deo, et secundum quod reconciliat non solum Deo, sed etiam Ecclesiae ; sic et in proposito. Secundum namque quod est sacramentum reconcilians Deo, pro re habet peccati remissionem ; pro signo habet exteriorem humiliationem, sive in habitu sive in verbo ; pro re et signo interiorem poenitudinem. Nec oportet quod primum sit causa medii, sed potius e converso, et hoc, quia est ex naturali dictamine ; et ideo procedit exterius ab interiori, non exterius facit id quod interius est.

Sed in quantum est sacramentum Ecclesiae, institutionem habens, sic habet rationem causae et signi, sicut alia sacramenta ; et ratio salitatis residet penes id quod formale est, ratio vero signi penes id quod materiale est. Materiale autem in hoc sacramento est humiliatio poenitentis sive quantum ad actum contritionis, sive quantum ad verbum accusationis ; sive quantum ad poenam satisfactionis ; formate vero est absolutio sacerdotis. Haec duo simul iuncta significant poenitentiam interiorem, secundum quod per ipsam est remissio culpae perfecta quantum ad poenam et quantum ad culpam ; et quantum ad remissionem peccati quantum ad culpam, habet rationem signi exterius sacramentum ; quantum ad remissionem poenae, habet quodam modo rationem causae.

Et sic patet quid in hoc sacramento sit res, scilicet peccati remissio perfecta ; et quid signum, scilicet exterior poenitentia secundum ecclesiasticam formam, in qua est humiliatio et absolutio ; res et signum est interior poenitudo.

Unde concedende sunt rationes ad primam partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non est elementum, dicendum quod Hugo valde large sumit elementum ad omne illud quod exterius apparet sensibus.

Vel si approprietur ad corporalia sacramenta, tunc non intelligitur nisi de sacramentis propriis Novae Legis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod gratiae virtutum differunt a gratia sacramentorum, dicendum quod verum est aliquo modo ; sed non oportet quantum ad essentiam, sed sufficit quantum ad effectum, ut supra determinatum est in principio ; et sic est in proposito. Nam poenitentia interior est res exterioris, secundum quod ultra rectitudinem virtutis addit ulteriorem effectum, scilicet remissionis perfectae quantum ad culpam et poenam, quando exterior est perfecta ; et est simile in Baptismo, ut visum est supra.
  2. Ad illud quod obicitur, quod interior est causa exterioris, dicendum quod, quia hoc sacramentum partim est naturalis dictaminis partim institutionis, ideo signum exterius quodam modo causatur et quodam modo causat. Nam detestatio interior, in quantum detestatio est, bene facit exterius hominem humiliari ; sed secundum quod absolvit in integrum a culpa et poena, hoc habet ab exteriori absolutione et poenitentia. Et sic patet quod convenientissime est ordinatio in significando et causando secundum quod ei competit.
  3. Ad illud quod obicitur, ratione cuius illorum trium est signum, dico quod ratione omnium ; sumitur enim contritio pro exteriori gemitu. Nec tamen tria sunt sacramenta, sed illa tria ut unum perfectum signum significant poenitentiam perfectam. Et hoc patet, quia, si vere poenitet corde, ergo dolet, et hoc significatur per gemitum contritionis ; ergo detestatur culpam et se redarguit, et hoc significatur per verbum confessionis ; ergo habet voluntatem emendandi, et hoc significatur per poenam satisfactionis. Haec tria continet poenitentia interior, quae est una et vera virtus ; et ideo omnia signa exteriora in unum perfectum signum concurrunt et sunt unum sacramentum et habent unitatem sacramenti.

Et est modus specialis unitatis, cum multi modi assignerttur a diversis. Et si tu obicias, quod non sunt simul, dicendum quod saltem quantum ad propositum sive voluntatis votum, unum manet in alio, ut qui conteritur vere proponit confiteri et satisfacere ; aliter non est contritio vera. Sic intelligendum est de aliis.

 

 

ARTICULUS III

De poenitentia, prout habet rationem fundamenti.

 

Consequenter, ad intelligentiam omnium eorum quae dicta sunt in hoc tractatu de poenitentia, quaeritur de poenitentia secundum quod habet rationem fundamenti.

 Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur de ratione fundamenti in se.

Secundo vero, in relatione ad rationem tabulae.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum poenitentia habeat in se rationem fundamenti.

 

Quantum ad primum ostenditur quod poenitentia teneat rationem fundamenti.

  1. Ad Hebraeos 6, 1 : Non rursus iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis.
  2. Item, Glossa : Quod prius dixit inchoationis sermonem, nunc vocat fundamentum ; sed in sermone, quo eruditur veniens ad Christum, poenitentia est fundamentum ; quod patet per ilium excellentem doctorem Ioannem, qui praedicavit : Agite poenitentiam ; patet etiam per Doctorem doctorum, qui incepit praedicationem suam ab hoc verbo Matthaei 4, 11 : Agite poenitentiam, Glossa : Poenitentia est prima virtus, quia ibi dicitur : Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem.
  3. Item, impossibile est domum Dei aedificare in corde, nisi destruatur aedificium satanae et ipse expellatur ; sed hoc primo fit per introductionem poenitentiae : ergo videtur quod poenitentia primo sternitur : ergo ipsa est fundamentum.

 

Contra :

  1. I ad Corinthios 3, 11 : Fundamentum aliud nemo ponere potest praeter id quod positum est, quod est Christus. Ergo, si Christus solus est fundamentum, et poenitentia non est Christus : patet etc.
  2. Item, ad Hebraeos 11, 1 : Fides est substantia sperandarum rerum, Glossa : Est fundamentum omnium bonorum ; sed non sunt duo fundamenta : ergo etc.
  3. Item, poenitentia et impoenitentia sunt opposita ; sed impoenitentia est consummatio aedificii diabolici : ergo non fundamentum : ergo, per oppositum, videtur quod poenitentia sit consummatio aedificii Iesu Christi, non fundamentum.

Item, quaeritur de numero et ordine eorum quae ponuntur in fundamento ab Apostolo. Ponit enim duas virtutes, cum dicit : Non rursus iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum ; tangit enim duo sacramenta, cum dicit : Baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum ; duos articulas fidei, cum dicit : Resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. Cum multo plures sint virtutes et multo plura sint sacramenta et etiam articuli, quaeritur : quare haec tantum enumerat ?

Item, quaeritur iuxta hoc, cum fundamentum dicatur Christus, I ad Corinthios 3, 11 : Fundamentum nemo aliud etc. ; dicatur etiam poenitentia in auctoritate praedicta ; dicatur etiam fides, ad Hebraeos 11, 1, in textu et Glossa ; dicatur caritas, ad Ephesios 3, 17 : In caritate radicati et fundati ; dicatur humilitas, secundum Gregorium, qui dicit in Moralibus : Totum ruinae crescit quod aedificas, si ante molem fabricae humilitatis fundamenta non curas ; dicatur patientia, secundum Prudentium dicentem :

Nam minor est virtus, quam non patientia firmat ;

secundum quam communem naturam in his repertam dicitur potius fundamentum de his quam de aliis ?

 

Respondeo : Ad illud ultimum quaesitum intelligendum, notandum quod fundamentum dicitur dupliciter : uno modo locus, in quo aedificium stabilitur, et hoc modo dicitur Christus fundamentum ; et hoc bene notatur in Glossa, I ad Corinthios 3, 13-15, ubi dicitur quod sicut totum aedificium materiale tendit deorsum, quia locus fundans est deorsum, sic spirituale aedificium tendit sursum, quia Christus Dominus, qui fundamentum est spiritualis aedificii, est sursum.

Alio modo dicitur fundamentum illud secundum quod res locatur et stabilitur in suo sustentaculo ; et hoc potest esse tripliciter : aut illud per quod prohibens removetur, aut illud per quod ibi locatur, aut illud per quod confirmatur et stabilitur.

Si est illud per quod removetur prohibens, sic est poenitentia, quae removet peccati immunditiam, super quam erat constructa machina diabolica. Si autem sit ut collocans, sed duo sunt in nobis per quae nati sumus locari et tendere ad locum nostrum, scilicet intellectus et affectus : intellectus locatur in Christo per fidem, et affectus locatur et conglutinatur per caritatem ; et ideo, non tantum dicit Apostolus : In caritate fundati, verum etiam radicati. Si autem sit ut. defendens et roborans, aut contra ventum prosperitatis, aut contra ventum adversitatis. Si contra ventum prosperitatis, est humilitas ; si contra ventum adversitatis, est patientia sive fortitudo. Et sic per hoc fundatur supra firmam petram ipsa anima. Et sic patet quod ratio fundamenti de omnibus dicitur secundum quamdam analogiam quae ortum et radicem habet in Christo.

Ad illud ergo quod quaeritur, utrum poenitentia sit fundamentum, dicendum quod sic, accedenti ad Christum de regione dissimilitudinis sive peccati.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et patet responsio etiam ad illud quod obicitur de fide et de Christo.

  1. Ad illud ergo quod obicitur de impoenitentia, dicendum quod quia privative opponitur, et in privative oppositis tenet consequentia e contrario, non in ipso, sicut patet in compositione rei et resolutione, quia quod est primum in componendo, ultimum est in resolvendo, ideo haec ratio potius facit ad oppositum quam ad propositum.

Ad illud quod quaeritur de numero et ordine eorum quae ponuntur in fundamento, dicendum quod Apostolus, sicut dicit Glossa, vocat fundamentum sermonem inchoationis, id est sermonem qui debet fieri his qui ad Christum sunt vocandi primo. In hoc autem sermone sex comprehendit, quae habet necessario cognoscere, si quis vult ad legem Christianorum introire et per hanc ad vitam venire. Oportet enim volenti ad Deum pertingere quod sciat quo debet tendere, et adiutorium per quod potest pervenire, et viam per quam debet incedere. Terminus est praemium, adiutorium est sacramentum, via est virtus sive virtutis opus, quod est praeceptum ; et haec tria scire oportet volenti ad Deum pervenire, secundum illud Hugonis, quod tria sunt maxime attendenda : praecepta, sacramenta, promissa.

Via igitur est in virtutibus ; et quoniam ad hoc quod recta via procedat necesse habet declinare a malo et tendere in bonum, ideo duplicem ponit virtutem : unam, per quam declinatur a malo, et haec est poenitentia ; aliam, per quam tenditur in bonum, et haec est fides tendens in Deum per dilectionem, quae sequitur poenitentiam quantum ad tendentiam, licet antecedat quantum ad cognitionem.

Adiutorium similiter oportet duplex saltem esse : unum, quod liberat a malo, et hoc est sacramentum Baptismi, in quo delentur peccata ; alterum, quod confirmat in bono, et hoc est Confirmatio sive manuum impositio.

Similiter retributionem duplicem oportet cognoscere, scilicet bonorum et malorum ; bonorum, per resurrectionem mortuorum immutandorum per gloriam ; malorum, per iudicium aeternum.

Haec oportuit primo praedicari, et inter prima haec primo poenitentiam. Et sic patet numerus et ordo et nostra etiam est instructio, qualiter docere debemus eos qui de novo veniunt ad legem Christi.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum Poenitentia habeat rationem tabulae.

 

Secundo quaeritur circa hoc de Poenitentia sub ratione tabulae. Et primo videtur quod ista duo non compatiantur se circa Poenitentiam, scilicet tabula et fundamentum :

  1. Quoniam fundamenti est subsistere et tabulae est superefferri : ergo, si Poenitentia recte dicitur fundamentum, improprie a Magistro tabula appellatur.
  2. Item, Hieronymus super illud : Peccatum suum sicut Sodoma etc. : Secunda tabula post naufragium est peccati absconsio. Sed Poenitentia consistit in peccati detectione : ergo etc.
  3. Item, fundamentum est primum : ergo, si Poenitentia est fundamentum et est tabula, ergo est prima tabula : ergo male dicit Hieronymus quod sit secunda tabula.

Videntur enim ista incompossibilia, quod sit fundamentum et quod sit secundum. Si dicas quod est tabula secundum quod est sacramentum, et fundamentum secundum quod est virtus, contra : si est tabula in quantum sacramentum, ergo est secundum sacramentum : ergo immediate de ipsa debet determinari post Baptismum.

  1. Item, tabula dicitur, quia liberat a naufragio ; sed poenitentia liberat a naufragio secundum quod virtus : ergo est tabula secundum quod virtus.

Quaeritur ergo, secundum quem tropum dicatur tabula.

 

Respondeo : Dicendum quod Poenitentia, sive dicatur fundamentum sive tabula, sub tropo dictum est, tamen secundum aliam et aliam acceptionem, secundum quam fit duplex translatio. Poenitentia enim est virtus, et sic competit ei ratio fundamenti ; Poenitentia sacramentum st, et sic secundum hoc competit ei ratio tabulae.

 

 Ratio autem huius est, quia virtus, ut vult Augustinus, De quantitate animae, nihil aliud est quam aequalitas mentis undique rationi consentientis ; unde est quaedam quadratura, per quam anima in spirituali aedificio collocatur. Et quoniam in hac collocatione poenitentiae virtus primo occurrit in aedificatione, ideo competit ei ratio primae partis aedificii ; haec autem est fundamentum ; et ideo poenitentiae virtuti rectissime aptatur nomen et proprietas fundamenti.

 

Sed nomen et proprietas tabulae competit Poenitentiae sacramento.

Ad quod intelligendum oportet nosse quid sit mare, quid naufragium, quid navis et quid tabula. Mare est praesens saeculum, secundum illud Psalmi [103, 25] : Hoc mare magnum etc.

Navis, quae perducit ad portum salutis, est unitas ecclesiastica, de qua dicitur Sapientiae 14, 5 : Transeuntes mare per ratem liberati sunt ; et Actuum 27, 31 : Nisi in navi manseritis etc.

Naufragium navis est per separationem et scissionem membrorum, secundum illud Iudae, 19 : Hi sunt qui segregant semetipsos etc.

Tabula est adiutorium aliquod collatum, per quod possit ille qui est in periculo naufragii, sublevari a periculo peccati ; et hoc est sacramentum.

Et, cum duplex sit peccati periculum, duplex et naufragium, duplex est sacramentum liberans a duplici naufragio, scilicet a naufragio originalis, et hoc est Baptismus ; et quia originale est primum, ideo Baptismus est prima tabula. Et secundum naufragium est per actuale, et quia ab hoc liberat Poenitentia, ideo dicitur secunda tabula.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et sic patet quod recte dicitur fundamentum et recte dicitur tabula secundum diversas acceptiones ; et recte in quantum virtus dicitur fundamentum, recte in quantum sacramentum liberans a naufragio dicitur secunda tabula.
  2. Et sic patet illud argumentum : est secunda tabula : ergo secundum sacramentum. Patet etiam secundo obiectum de incompossibilitate horum duorum.
  3. Ad illud ergo quod obicitur de absconsione, dicendum quod est absconsio per hypocrisim et per Poenitentiam veram quae totum remittit. Et Hieronymus loquitur de absconsione secunda, quae fit per revelationem, non de prima.
  4. Ad illud quod obicitur, quod poenitentia libetat secundum quod virtus, dicendum quod sicut fides supplet locum Baptismi, ubi quis non potest baptizari, sic poenitentia-virtus locum sacramenti ; attamen, quia hoc non habet nisi in articula necessitatis, ut possit a naufragio liberare, sacramentum autem habet de se : ideo ratio tabulae debet sacramento attribui, non virtuti. Praeterea, sacramentum respicit liberationem a malo sive a periculo, non sic virtus ; et quia. tabula sonat in rationem refugii et liberationis a malo naufragii et periculo peccati : ideo magis competit sacramento quam virtuti.

Et sic patet responsio ad obiecta omnia circa partem oppositam. Solum hoc diligenter attendendum est quod, quamdiu sumus in hoc mari, stringamus tabulam propter periculum evitand um a mari magno.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod originalia reputabuntur ei ad poenam. Videtur enim dicere falsum, quia originale est a naturali origine ; sed aliquis non bis potest nasci carnaliter : ergo non potest originale iterari.

Item, originale non est in uno nisi unum : ergo male dicit quod redeunt originalia pluraliter.

Item quaeritur, utrum similiter possit dici, quod redeunt venialia.

Respondeo : Dicendum quod in originali duo sunt, scilicet carentia debitae iustitiae et ulterius pronitas ; non fiat vis, utrum ista duo differant secundum rem. Ratione primi privat a visione Dei, sed ratione secundi frequenter in malum trahit ; ratione utriusque dicitur quodam modo redire, quia pronitates intenduntur et homo indignus visione Dei efficitur, et ita quodam modo redit in consimili reatu.

Quod ergo dicitur, quod non potest iterati, verum est in se.

Quod obicitur, quod dicitur pluraliter, dicendum quod hoc est ratione plurium pronitatum.

Quod quaeritur de veniali, dicendum quod potest aliquo modo dici, sed adhuc magis improprie quam peccata alia. Est tamen ibi quodam modo ingratitudo.

 

Dub. II.

Item quaerItur de hoc quod dicit : Tot debuit cogitare dona Dei etc. Ex hoc enim videtur quod ad tot gratiarum actiones teneatur quis, quot percepit beneficia ; sed quilibet nostrum recipit quotidie innumerabilia beneficia : ergo ad innumerabiles tenemur gratiarum actiones.

Item, si ad tot tenemur gratiarum actiones, quot peccata sunt dimissa, ergo videtur similiter quod, si aliquis dedit alicui centum denarios, tenetur similiter centies gratias agere.

Respondeo : Dicendum quod sicut de peccatis sufficit conteri in communi, ita quod omnia detestetur, ita tamen quod nullum placeat, sic de omnibus sufficit gratias agere in communi, ita tamen quod de nullo in speciali ingratus existat ; et secundum quod plura sunt beneficia, maiores debet gratias agere ; et per oppositum, si non agit, magis ingratus iudicatur esse. Et pro tanto dicitur quod debet pro omnibus gratias agere, non ita quod pro quolibet divisim suam oportet gratiarum actionem exhibere, sed quanto plura fuerint, magis accusant ingratum de ingratitudine et faciunt dignum increpatione.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur, ut ante fuerat, utrum scilicet ista ingratitudo dicatur genus peccati vel circumstantia. Si genus, videtur tunc quod necessario quilibet peccet duplici genere peccati in quolibet peccato, quia quilibet immemor est beneficii accepti, cum Deum offendit. Si circumstantia solum, non videtur ita aggravare peccatum. Item, quod non tantum sit circumstantia, videtur, quia gratiarum actio est actus virtutis, quae est gratitudo : ergo ingratitudo est speciale vitium.

 Respondeo : Dicendum quod ad hoc quod aliquis sit vere gratus duo requiruntur, scilicet quod pro loco et tempore sit memor beneficiorum ad gratias agendum, et quod sit promptus ad obsequendum et ad reddendum bonum pro bono.

Similiter ingratitudo dupliciter dicitur : uno modo oblivio beneficii cum contemptu, ut puta, quando est locus et tempus agendi gratias et recognoscendi ; et sic est peccatum speciale contentum sub omissione. Alio modo dicitur ingratus qui recipit bonum et reddit malum, et haec est circumstantia peccati ; et sic est in omni peccato, et tanto magis aggravans, quanto homo plura bona percepit.