Distinctio XI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

Si autem quaeritur qualis sit illa conversio an formalis etc.

 

 

PARS I

De Eucharistia per comparationem ad conficientem.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de sacramento Eucharistiae in se et in comparatione ad manducantem. In hac parte agit de ipso per comparationem ad conficientem. Et dividitur haec pars in tres partes.

In prima parte agit de ipsa confectione.

In secunda de consequentibus ad confectionem, infra, distinctione duodecima, ibi : Si autem quaeritur de accidentibus, quae remanent etc.

In tertia agit de potestate conficientis, infra, distinctione decima tertia : Solet etiam quaeri, utrum pravi sacerdotes etc.

 

Prima pars habet duas partes.

In prima parte agit de ipsa confectione quantum ad actum transsubstantiandi ;

in secunda quantum ad materiam, ibi : Sub alia autem specie tribus de causis.

 

Prima pars habet duas partes.

In prima determinat veritatem.

In secunda reprobat falsas opiniones, ibi : Quidam vero sic dicunt conversionem illam etc.

 

Prima pars habet duas.

Primo enim determinat quid sentiendum ;

secundo vero quid loquendum, ibi : Nec tamen concedunt aliqui etc.

 

Similiter secunda pars habet duas.

In prima ponit opiniones.

In secunda reprobat, ibi : Sed quod non sit ibi substantia nisi corpus Christi etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis sex quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum in hoc sacramento sit aliqua conversio panis in corpus Christi.

Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum totus panis convertatur an aliquid remaneat praeter accidentia.

Tertio, dato quod convertatur totus, quaeritur, utrum talis conversio panis possit dici annihilatio.

Quarto, dato quod non, quaeritur, utrum panis convertatur in totum Christum , id est in animam et Divinitatem sicut in carnem.

Quinto, utrum haec conversio sit subita an successiva.

Sexto et ultimo quaeritur, quibus verbis sit exprimenda illa conversio.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De transsubstantiatione.

 

QUAESTIO I.

Utrum in sacramento Eucharistiae sit vera conversio panis in corpus Christi.

 

Circa primum sic proceditur, et quod sit ibi vera conversio panis in corpus Christi, videtur :

  1. Primo per ipsam formam, quia, cum dicitur : Hoc est corpus meum, aut falsum dicit Veritas aut panem convertit in corpus ; sed non dixit falsum : ergo etc.
  2. Item, hoc ipsum probatur auctoritate Doctorum, auctoritate Ambrosii scilicet et Eusebii et Augustini et Damasceni : panis et vinum supernaturaliter in corpus et sanguinem transit.
  3. Item, ratione videtur, quia constat et verum est quod corpus Christi secundum veritatem est in altari ; et prius non fuit : ergo secundum aliquam mutationem sui vel alterius. Non sui, quia est immutabile. Non alterius nisi panis : ergo etc. Si dicas quod corpus Christi est mutabile secundum locum, quia haec est mutatio entis completi, et haec est in corpore Christi ; contra : omne quod mutatur secundum locum, si accedit ad unum, recedit ab altero ; ergo secundum hoc Christus recedit a caelo. Praeterea, nihil quod mutatur secundum locum, simul tendit ad differentias diversas positionum ; sed simul consecratur corpus Christi Romae et Parisius : ergo, si corpus Christi movetur Romam ; non ergo Parisius : ergo etc.

 

Contra :

  1. Gregorius dicit, et habetur in littera : Quis fidelium habere dubium possit in hora immolationis caelos aperiri, summa et ima sociari : sed haec non fierent, si aliquid in corpus Christi converteretur, immo videtur secundum Gregorium quod descendat : ergo ibi non est conversio.
  2. Item, Damascenus : Quia consuetudo est hominibus comedere panem et bibere vinum, coniugavit eis Divinitatem et fecit ea Sacramentum corporis et sanguinis sui. Si coniugavit illis divinitatem, ergo salvantur in sua natura : non ergo convertuntur in aliud.
  3. Item, ratione videtur quia, si aliquid convertitur in corpus Christi, aut quod est aut quod non est. Si quod non est, ergo corpus de novo fit : ergo plura corpora simul. Si quod est, sed quandocumque aliquid convertitur in id quod est, augetur : ergo corpus Christi consecratione sive conversione fit maius.
  4. Item, in nullo alio sacramento elementum convertitur in id quod significat, sed sufficit illud adesse : ergo videtur quod similiter debeat esse in hoc Sacramento.
  5. Item, miracula non sunt ponenda, ubi aeque bene potest fieri sine miraculo ; sed corpus Christi, cum sit gloriosum, simul cum pane potest esse et idem faciet ac si panis converteretur ; quod non potest esse sine miraculo : ergo etc.
  6. Item, in nullum corpus convertitur cibus nisi quod indiget refectione ; sed corpus Christi non est tale : ergo etc. Si dicas quod non absorbet ut terra, sed ut radius aquam, scilicet non indigentia, sed potentia ; contra : radius non convertit aquam in se, ergo nec Christus panèm in corpus suum.

 

Respondeo : Sicut dicit Magister, quorumdam fuit positio quod non est ibi aliqua conversio, sed ad invocationem verborum sine conversione fit divina virtute ut corpus Christi sit ibi.

Sed haec positio contraria est Sanctorum auctoritati et rationi. Rationi quidem, quia aufert sacramenti veritatem, congruitatem et utilitatem : veritatem, quia ponit ex hoc falsitatem in forma ; ponit etiam mutationem circa Christi substantiam, sicut probatum est in opponendo. Congruitatem tollit, quia, cum manet ibi panis, non est adeo ductivum in alterum sicut cum manent sola accidentia, quae dependent et per se stare non possunt. Utilitatem etiam, quia, dum possibilitatem et rationem quaeri, minuit meritum fidei.

 

Propter hoc igitur haec positio est reprobanda et neminem habet ex doctoribus defensorem ; immo communiter tenet Ecclesia quod est ibi conversio panis in corpus Christi, non, inquam, in partem corporis, sed in totum.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad· illud ergo quod obicitur primo de verbo Gregorii, dicendum quod sermo ille est tropicus, et dicuntur caeli aperiri, quia divina bonitas large nobis tunc tribuit panem caelestem. Summa etiam et ima dicit sociari propter corporis Christi praesentiam. Et rursus, per manus angelorum dicitur deferri quantum ad devotionem offerentis, qui mittit sacrificium, et orationem in caelum quam ad angelos spectat Domino praesentare ; sed hoc in litteralibus patebit. Quod autem dicit Damascenus, intelligendum est quantum ad continentiam specierum visibilium vel in ratione conversionis substantiae panis, quia panis convertitur in corpus Divinitati unitum et species post conversionem continent illud, et sic Divinitas utrisque dicitur coniugari.

  1. Ad aliud patet responsio, quia totum in totum convertitur, ideo nec fit novum nec fit maius ; illud autem intelligitur, si in parte converteretur.
  2. Ad illud quod obicitur de aliis sacramentis, patet similiter responsio quod non est simile, quia hoc est maius quantum ad rem contentam. Praeterea, in aliis res est gratia quae creatur ; sed corpus Christi non creatur tunc in Sacramento.
  3. Ad illud quod obicitur de miraculo, patet similiter, quia miraculum ponitur hic propter veritatem Sacramenti et congruitatem et etiam utilitatem, sicut visum est.
  4. Ad ultimum quod obicitur de cibo et cibabili, dicendum quod panis non convertitur in corpus Christi sicut cibus in cibabile : nec corpus Christi convertitur in se, sed Deus convertit, ut ubi erat panis, qui est cibus corporalis, sit corpus Christi, non per transmutationem in corpore factam, sed in pane in ipsum prius existens transeunte.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum totus panis convertatur in corpus Christi an aliquid remaneat praeter accidentia.

 

Secundo quaeritur, utrum totus panis convertatur in corpus Christi an aliquid remaneat praeter accidentia.

Et quod totus non convertatur, videtur :

  1. Quia nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie ; sed transsubstantiatio est mutatio, et in omni specie motus aliquid manet : ergo etc.
  2. Item, sicut in naturali mutatione est potentia materiae, sic et in hac potentia obedientiae ; sed ex parte transmutati, ubi est potentia materialis, non omnino tollitur, et ideo remanet illud in quo fundatur : ergo videtur quod similiter in ista aliquid remaneat in quo fundatur obedientiae potentia.
  3. Item, de ratione mutationis est quod illud quod mutatur aliter se habet nunc quam prius ; sed panis mutatur in corpus Christi : ergo aliter se habet nunc quam prius. Sed quod aliter nunc quam prius est aliquo modo manet : ergo et panis secundum aliquid sui manet.
  4. Item, quandocumque aliqua duo extrema communicant in aliquo, illud in quo communicant manet idem in tota transmutatione ; sed panis et corpus Christi communicant in materia : ergo materia manet.

 

Contra :

  1. Virtute verbi fit transsubstantiatio ; sed verbum demonstrat substantiam sub accidentibus, totam, inquam, substantiam panis : ergo totam convertit.
  2. Item, convertit in totum corpus Christi : ergo convertit et totum panem, quia, si tantum materiam panis, tunc videretur quod esset conversio in solam materiam.
  3. Item, si manet aliquid de pane, aut ut commune in transmutatione aut non ut commune. Si ut commune, ergo corpus Christi haberet aliam materiam vel aliam formam : quod stultum est. Si non ut commune, tunc videtur quod remaneat materia sine forma vel forma sine materia. Sed utraque istarum per se est otiosa ; sed in Sacramento nihil omnino est otiosum : ergo neutrum manet.
  4. Item, si convertitur secundum partem suae essentiae, quaero : secundum quam ? Et ostenditur quod secundum formam, quia illa est magis idonea conversioni. Et praeterea, sacramentum est institutum non ratione materiae, quae in omnibus communis est, sed ratione formae. Si ergo verba respiciunt magis formam, tunc illam convertunt. Sed contra : tunc remanet materia incompleta ; sed divinae virtutis non est incompleta facere, sed potius incompleta complere : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod opinio aliquorum fuit - quam tamen Magister non ponit, quia modernorum est vel etiam quia non multum est probabilis - quod non totus panis secundum substantiam transit, sed aliqua pars essentialis remanet. Constat enim quod accidentia remanent secundum esse et operationem. Quia videtur quod remanent secundum esse, fuerunt qui dicerent quod remanet etiam materia quae illa sustinet et transit forma.

Sed hoc nihil est, quia materia non est nata sustinere accidentia nec esse in actu nisi cum forma.

 

Alii videntes quod accidentia habent operationem, et omnis operatio ortum habet a forma substantiali, dixerunt quod transit materia et remanet forma.

Sed hoc iterum nihil est, quia forma non operatur nisi in materia.

 

Propter hoc, quamvis istud sacramentum sit plenum miraculis, quia tamen non ponuntur esse nisi quae faciunt ad sacramenti veritatem et eius occultationem, ideo ponunt communiter doctores quod totum transit in totum, solis accidentibus remanentibus causa necessaria et utili. Et propterea, relicta prima opinione, quae tollit conversionem materiae, relicta alia, quae tollit conversionem formae, magis catholicam tenemus quod totus panis in corpus Christi convertitur, et optimo modo ista conversio transsubstantiatio dicitur.

 

Si autem quaeras sub quo genere motus vel mutationis continetur, dicendum quod haec est mutatio singularis, quae nullum simile plenum habet ; assimilatur tamen in aliquo. Quia enim in hac mutatione nihil commune manet, assimilatur creationi. Quia vero principium initiale non est nihil, sed aliquid, ideo dissimilis est creationi et similis generationi. Quia vero terminum finalem non habet aliquid. de novo factum, sed prius existens, ideo est dissimilis generationi et similis augmento. Quia vero corpus Christi ex hoc non crescit, sed in pluribus locis existit, ideo dissimilis augmento et similis loci mutationi. Quia vero in alio loco existit et a proprio non recedit, sed aliquid in ipsum transit, ideo omni motui et mutationi dissimilis est et est prorsus mutatio singularis.

Corruptioni vero et diminutioni nullo modo assimilatur, quia operationes sunt imperfectae, quae non decent divinam virtutem hic operantem. Rursus, quia in alteratione variantur accidentia sensibilia, et hoc non contingit huic Sacramento propter fidem, nec illi assimilatur.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ex his patet primum et secundum et tertium, quia illud est verum de mutatione in qua habent aliquid commune termini ; sed hic nihil habent.

  1. Ad illud quod obicitur ultimo, quod habent commune, dicendum quod commune habent secundum naturam praedicationis, sed non secundum naturam mutationis. In illa enim mutatione nihil possunt habere commune, quia corpus Christi non potest habere nec novam materiam nec novam formam ; et si aliquid maneret, impossibile esset quod corpus Christi esset idem omnino ; cum autem totum transit, nulla omnino innovatio nec formatio fit circa corpus Christi. Unde illud argumentum locum habet in naturali mutatione.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum ista conversio sil annihilatio.

 

Tertio quaeritur, utrum ista conversio sit annihilatio.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia omne illud quod sic mutatur quod nihil de ipso remanet annihilatur ; sed taliter est de substantia panis in proposito : ergo est annihilatio.
  2. Item, succedens generatio non aufert corruptionem praecedentem : ergo succedens conversio non aufert corruptionem praecedentem ; sed hic corrumpitur materia et forma, et ita totum : ergo quidquid succedat, nihilominus est annihilatus panis.
  3. Item, esto quod pari virtute converteretur totum universum in corpus Christi, ipsum esset annihilatum. Probatio : toto universo cedente in nihil, solo Christo manente, nil minus remanet quam si converteretur totum in Christum, quia tantum Christus est : ergo, si ibi esset annihilatio, et hic.
  4. Item, argumentum hoc est necessarium : A non est B nec pars B nec aliquid eius nec aliquid aliud ; et fuit : ergo est annihilatum. Sed panis non est Christus nec pars Christi nec aliquid aliud : ergo etc.

 

Contra :

  1. Nihil quod convertitur in rem digniorem se annihilatur ; sed panis convertitur in rem multo digniorem se : ergo etc.
  2. Item, actio penes terminum denominatur : ergo, cum annihilatio denominetur ab hoc quod est nihil, et annihilatione nihil fit, sed nihil non habet aliquid de bono : ergo nec annihilatio. Sed nulla actio est a summo Bono nisi bona : ergo etc.
  3. Item, a summo Bono nunquam id quod est bonum fit malum : ergo a simili nunquam id quod est ens fit non-ens sive nihil.
  4. Item, Augustinus : Conditor naturae nihil facit contra naturam ; sed omnis natura appetit esse, sicut dicit Philosophus : Naturam, inquimus, desiderare quod melius est et melius est esse quam non esse.
  5. Item, in sacramento debet salvari ratio signi sive conveniens significatio ; sed hoc Sacramentum non est corruptivum, sed conservativum et meliorativum : ergo in ipso non debet esse annihilatio.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut tangit Magister in littera, quorumdam positio fuit quod esset annihilatio panis, cum nihil de eo remaneat, vel quia videbatur indignum dicere quod aliquid extraneum in corpus Christi transiret, ideo rationabilius videbatur eis quod panis corpori Christi cederet, non mutando locum, sed desinendo esse, et Christi corpus superveniret.

Sed haec positio stare non potest, cum hoc non deceat Deum facere, qui est tota causa in hac conversione, nec deceat Sacramentum opus tam vile.

 

Ideo communiter ponunt omnes quod non est annihilatio panis, immo in meliorem substantiam commutatio, et ideo transsubstantiatio, non annihilatio, talis conversio est et sic appellari debet. Amplius, si panis non converteretur in corpus Christi, non esset intelligere quomodo corpus Christi inciperet esse in altari sine sui mutatione, sicut prius ostensum fuit ; propter quod conversio panis, non annihilatio dicenda est.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur : Nihil remanet de pane, ergo annihilatur, dicendum quod istud non sequitur, quia annihilatio est non tantum nihil de re remanere, sed illud in nihilum cedere ; sed hic non cedit in nihil, immo in aliquid melius.
  2. Ad illud quod obicitur, quod posterior generatio non tollit priorem corruptionem etc., dicendum quod verum est, quia forma corrumpitur quae non cedit in formam contrariam ; sed, si forma illa converteretur in contrariam, non diceretur omnino corrumpi, sed in aliud transire.
  3. Ad illud quod obicitur de universo, dicendum quod propter hoc non annihilatur omnino. Quod obicit : Non plures res remanent, quam si nihil, verum est non plures res, sed tamen Christus fit in pluribus locis et sub omnibus speciebus et locum omnium substantiarum supplet, et illa accidentia ex praesentia Dominici corporis habent operationem quam haberet substantia, sicut patebit infra. Et cum destruitur aliqua operatio conveniens speciei, eodem miraculo redit forma panis et eius materia, sicut melius patebit infra ; ideo nil perit propter hoc in natura, sed quodam modo ad tempus cessat.
  4. Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod illa divisio est insufficiens, quia non sequitur quod sit annihilatum, si non est hoc nec aliud, quia haec habet duas causas veritatis : non est hoc nec aliud aut quia cessit in nihil aut quia transit in aliud ; et ratione huius est vera, et hoc non est annihilari.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum panis convertatur in totum Christum.

 

Quarto quaeritur, utrum panis convertatur in totum Christum.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia ad id se extendit conversio ad quod continentia : species enim non continent nisi virtute conversionis. Sed ibi continetur totus Christus : ergo panis convertitur in totum Christum.
  2. Item, quod specialiter panis convertatur in Divinitatem, videtur, quia intentio consecrantis est ut cibus corporalis convertatur in spiritualem ; sed cibus spiritualis est Deus, qui est cibus sanctorum spirituum : cum ergo conversio elementi sequatur intentionem, videtur quod conversio sit in Deum.
  3. Item, quod in animam, videtur quia anima Christi in uno loco est per naturam sicut corpus. Ergo si corpus Christi non fit in. multis locis nisi aliquid convertatur in ipsum, pari ratione nec anima Christi ; sed anima est sub Sacramento, alioquin corpus esset exanime, quod est inconveniens : ergo etc.
  4. Item, quod sanguis sit ibi, videtur, quia aut conversio panis exspectat conversionem vini aut non. Si non exspectat, ergo ante conversionem vini virtute huius verbi : Hoc est corpus meum, est ibi sanguis. Sed ad id extendit se elementum passive ad quod verbum operative : ergo elementum panis convertitur in sanguinem. Si exspectat, ergo est ibi successio : ergo non deberet elevari corpus in conspectu populi ante consecrationem vini, quod est contra communem ritum totius Ecclesiae ; tunc enim tota Ecclesia facit, quantum in se est, simplices idololatrare, cum nondum sit ibi Christus.

 

[Contra] : Sed quod in solum corpus convertatur et non in Divinitatem, videtur :

  1. Quia, si in Divinitatem, tunc creatura posset fieri creator ; quod est inconveniens.
  2. Item, Divinitas est ubique, ergo ex conversione non potest de novo in aliquo loco esse. Si ergo conversio facit de novo esse, ubi res convertitur, ergo non convertitur nisi in corpus unitum.

Item, quod non in animam, videtur :

  1. Quia sacramentum habet rationem significandi et efficiendi, et ratio significandi tantum vel amplius se extendit, quantum ratio efficiendi ; sed constat quod panis non habet similitudinem ad Christi animam : ergo nec habet converti in ipsam.

Praeterea, si in animam converteretur, cum illa pars sit dignior, ab illa deberet denominari : ergo deberet dici : haec est anima mea.

Item, quod non in sanguinem, videtur :

  1. Quia, si panis converteretur in sanguinem sicut in carnem, frustra ergo sub duabus speciebus fieret hoc sacramentum.

Praeterea, istae duae orationes, hoc est corpus meum, hic est calix sanguinis mei, habent distinctas significationes : ergo et efficacias.  

 

Respondeo : Dicendum quod praecise panis in id convertitur cum quo habet similitudinem ; super  hanc enim similitudinem fundatur institutio, et advenit verbi sanctificatio. Quia ergo panis habet similitudinem tantum ad corpus, ideo est institutum tantum converti in corpus ; et verbum sanctificans, scilicet : Hoc est corpus meum, significat converti in corpus ; non in Divinitatem nec in animam nec in sanguinem aliquid panis convertitur.

Nec tamen est sub Sacramento corpus sine istis, quia non sunt ibi propter conversionem, sed propter inseparabilem coniunctionem sive indivisionem. Sanguis enim est ibi ratione commixtionis, anima ratione coniunctionis, sed Divinitas ratione unionis.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex his patent obiecta, quia, etiamsi totus Christus contineatur, non tamen in totum est conversio ; unde falsum est quod quidquid continetur in Sacramento est ratione conversionis, immo ratione conversionis vel indivisionis.

2-3. Ad aliud patet responsio, quia corpus est cibus ratione unionis cum Divinitate. Similiter aliud de anima patet, quia corpus est in pluribus locis ratione conversionis, sed anima consequenter ratione unionis sive perfectionis.

  1. Ad illud quod obicitur de sanguine, similiter dicendum quod illae conversiones non se exspectant, sed utrobique est totum. Panis tamen et virtus suae formae ordinatur ad corpus primo, ad cetera sicut ex consequenti ; similiter dicendum de conversione vini sicut et panis.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum haec conversio sit subita vel successiva.

 

Quinto quaeritur, utrum haec conversio sit subita an successiva.

Et quod sit subita, videtur :  

  1. Quia successio est per resistentiam suscipientis, ut patet in diffusione lucis in aëra, quia nihil resistens ; sed ex parte panis nulla est resistentia : ergo nec successio aliqua.
  2. Item, quantum operatio est a virtute potentiori, tanto velocior, ut patet in VI Physicorum ; sed haec est a virtute infinita : ergo est instanti.
  3. Item, non ob aliud est successio in operatione nisi propter praeparationem et inductionem proprietatum ; sed hic nulla est praeparatio : ergo nulla successio.
  4. Item, si successio, aut haec est quia panis successive abicitur aut quia corpus successive introducitur. Non quia panis, quia non est ponere quare citius convertatur una pars quam alia nec materia quam forma. Nec quia Christi corpus, quia illud non potest habere nisi esse perfectum et integrum.

 

Contra :

  1. Etsi divina virtus ibi immediate operetur, operatur tamen ad verbi prolationem ; sed verbi prolatio est successiva : ergo et conversio.
  2. Item, si dicas quod non operatur per sermonem, tamen simul operatur cum sermone, quia nec ante nec post ; sed sermonis prolatio est successiva : ergo, cum successivum non sit simul cum instantaneo, patet etc.
  3. Item, si conversio est in instanti, quaero, in illo instanti in quo est mutatio quid sit. Aut panis aut corpus. Non panis, quia panis est terminus a quo ; non corpus, quia est terminus ad quem est mutatio ; nec aliquid aliud : ergo nihil ; sed hoc est impossibile : ergo mutatio non fit in instanti.
  4. Item, panis in illa conversione habet esse ultimum, similiter corpus Christi primum, aut in eodem instanti aut in alio. Si in eodem, ergo simul est panis et corpus. Si in alio et alio, sed inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium et in illo medio est conversio : ergo etc.

 

 Respondeo :

1. Dicendum quod haec conversio est subito et in instanti. Quamvis enim fiat ad verbi prolationem, non tamen per verbum sicut per effectivum principium ; sed per Verbum increatum, quod operatur in instant.

  1. Quod ergo obicit, quod non sunt simul, dicendum quod successivum non est simul cum instantaneo secundum totum nec secundum partem, sed tamen secundum aliquid sui, ut puta factum vel dictum esse, quod est vel in ratione medii vel principii vel finis. Unde certum est quod quando totum dictum est, totum factum est ; sed quando Dominus facit, ipse novit.
  2. Ad illud vero quod obicitur de illo instanti, utrum sit panis, dicendum quod in mutatione subita simul est fieri et factum esse et simul desinere et desiisse ; quia ergo in instanti desinit esse panis, non est panis. Rursus, quia incipit esse corpus vel convertitur in corpus, est corpus Christi.
  3. Ad illud vero quod quaeritur de ultimo esse panis, multiplex est positio.

Quidam enim dicunt quod, quia panis habet esse temporale, sed corpus Christi esse aeternum, quod ultimum esse panis non est nisi in tempore, primum esse corporis in instanti. Unde sicut instans copulatur ad tempus, ita quod nihil est medium, sic et in proposito habere se dicunt.

Sed hoc est fuga : primum, quia, si panis nunquam haberet esse in instanti, maneret obiectio et non est hic solutio. Secundo, quia quod corpus Christi sit in altari vel sub speciebus, hoc est temporale. Tertio vero, quia utrumque habet esse permanens, et ideo esse utriusque est in instanti.

 

Propterea est alia positio, quod in eodem instanti est ultimo esse panem et primo esse corpus, eodem, inquam, secundum substantiam, differente secundum rationem ; quia secundum quod est mensura ultimi esse panis, est terminus praeteriti, secundum quod primi esse corporis, est principium futuri.

Sed haec positio non poteststare, quia, quaecumque sit diversitas in ratione in uno instanti, nunquam contradictoria sunt simul vera in eodem : ergo nec disparata de eodem. Et praeterea, si praeteritum in sui termina esset et futurum esset in sui initio, nunquam continuarentur per unum instans, immo essent simul.

 

Propterea est tertia positio, quod est in uno instanti secundum rem, sed plura secundum virtutem. Sicut enim unus punctus fit duo puncta divisione lineae et commensuratione ut puta si duarum linearum fiat contiguatio super lineam continuam substratam ; ille unus punctus ad quem contiguantur aequivalet duobus : sic in instanti, quamvis non multiplicetur, quia tempus non dividitur, tamen duobus aequivalet propter commensurationem duorum ultimorum, durationis scilicet paniset corporis.

Sed illud non potest stare, quia in contiguis ultima simul sunt ; sed in durationibus, quae se habent secundum prius et posterius, impossibile est quod ultima sint simul ; unde in illa contiguatione punctus substratus non fit duo, sed duo puncta uniuntur in uno, nec tamen cedunt in unum propter distinctionem corporum in quibus sunt. Et iterum, quantumcumque illud verum sit quod duo indivisibilia sint simul, nunquam tamen verum est quod duo contradictorie opposita simul insint eidem, quia sunt incompossibilia ; nec etiam ea quae necessario requirunt ordinem, non tantum causaliter sive secundum naturam, sed etiam secundum esse in actu et durationem actualem.

 

Propterea est quarta positio, quod est in alio et alio instanti secundum rem, eo modo quo in tempore est ponere instantia multa, quia unum est secundum suam essentiam, cuius fluxus est continuus ; unde non est ponere plura instantia ut consequenter se habentia secundum se ; sed tamen, secundum quod mensurat duas actiones discontinuas, est in eo duo signare ; sicut, si linea secet aliam, signat duo puncta.

Sed illud non potest stare, quia in nullo continuo nec esse nec intelligi nec signari possunt vere duo indivisibilia, ipso manente continuo, quae se habeant consequenter, alioquin intelligitur de necessitate ut multiplicatum. Si ergo tempus manet non intercisum, patet etc.

 

Et ideo dicendum est ultimo quod tempus sive instans, mensura ultimi esse panis et primi esse corporis, potest dupliciter accipi : vel in duratione propria uniuscuiusque, sicut dicit Philosophus quod unumquodque propria periodo mensuratur, quae quidem cum re incipit et desinit ; et sic sunt diversae mensurae discontinuae et diversa instantia consequenter se habentia, sicut sunt, duo esse, esse scilicet panis et corporis. Si autem accipiatur instans secundum communem mensuram, quae est tempus continuum, non intercisum, ut est mensura motus primi mobilis vel etiam ut tempus consideratur secundum essentiam, non secundum esse, tunc accipit determinatum instans secundum nostram signationem. Signetur ergo unum instans in tempore in quo ultimo est panis ; signetur et aliud instans in quo primo est corpus ? Ego dico, non signetur, quia non est signare duo instantia consequenter se habentia in continuo, manente continuo ; unde quodlibet horum per se signari potest, sed duo simul impossibile est signare. Et sic patet quod in alio et alio instanti habet esse panis et corpus secundum rem et secundum quod est mensura realis et propria, licet secundum mensuram communem duo instantia immediate signare non contingat.

Hic autem modus solvendi rationabilior et certior videtur omnibus praedictis, quoniam supra tria principia certa fundatur. Primum est, quod in eodem instanti simplici impossibile est contradictoria esse, quantumcumque instans habeat diversitatem secundum considerationem. Secundum est, quod in continuo, manente continuo, impossibile est instantia esse consequenter nec vere signari. Tertium est, quod inter esse panem et corpus Christi vel inter duo contradictoria nihil est medium.

 

 

QUAESTIO VI.

Quibus verbis illa conversio debeat exprimi.

 

Sexto et ultimo quaeritur, quibus verbis debeat exprimi ista conversio.

Et ostenditur quod per verbum substantivum, ut dicatur : Panis erit corpus Christi ; et quod fuit panis etc. ; et hoc auctoritate et ratione.

  1. Auctoritate, quia Ambrosius dicit : Quod erat panis ante consecrationem, est corpus Christi post consecrationem.
  2. Item, ratione videtur, quia ubi totum transit in totum, fit maior unio quam ubi pars in partem ; sed ubi pars in partem, vera est, ut puta secundum accidens album erit nigrum, et secundum substantiam, ut quod fuit sub forma ignis modo est sub forma aëris : ergo multo fortius hic, ubi totum transit in totum.

Item quod in verbo mutandi, videtur.

  1. Damascenus : Panem et vinum fecit ea corpus et sanguinm suum.
  2. Item, ratione videtur, quia quod mutatur, et non annihilatur, non fit nihil, sed aliquid ; sed panis mutatur, et non annihilatur nec fit aliud quam corpus : ergo etc.

Item, quod cum verbo posendi :

  1. Ambrosius : Quod est panis potest esse corpus consecratione, quae fit Christi sermone.
  2. Item, ratione videtur, quia omne quod mutatur in aliquid habet posse ad illud, quia omnem actum antecedit potentia aliqua ; sed panis mutatur in corpus Christi : ergo etc.

Item, quod cum praepositione :

  1. Ambrosius, De sacramentis : Ubi accessit consecratio, de pane fit corpus Christi.
  2. Item, ratione videtur, quia hic est transsubstantiatio ; aut ergo de aliquo aut de nihilo. Non de nihilo, ergo de aliquo : ergo de pane, cum non sit dare de alio.

 

Contra :

  1. Hoc verbum « est » notat identitatem ; sed panis ad corpus non est identitas nec in forma nec illa materia : ergo talis locutio, scilicet cum verbo substantiva quod notat identitatem, est falsa.
  2. Item, omne fieri terminatur ad factum esse ; sed in hoc sacramento nihil factum est, quia corpus non est nunc factum : ergo nec fieri est ibi : ergo sunt falsae cum verbo « fiendi ».
  3. Item, omnis potentia aut est activa aut passiva ; in pane non est activa nec etiam passiva, quia tunc esset ad actum : ergo cum hoc verbo potest est falsa locutio.
  4. Item, haec praepositio « de » et « ex » dicit causalitatem aut ordinem, ut de mane fit meridies. Hoc non potest stare secundum quod dicit causalitatem nec secundum quod dicit ordinem, quia tunc est sensus : post panem est corpus ; pari ratione posset dici de verbo : corpus post verbum.

 

Respondeo : Dicendum quod ista conversio est singularis, quia totum in totum transit, et hoc virtute supra naturam ; ideo panis ad corpus non est identitas, non est causalitas, in Christi corpore nulla est innovatio, in pane nulla est secundum causas inferiores ordinatio. Ex his eliciuntur quatuor regulae.

 

Prima est, quod omnia verba significantia identitatem panis ad corpus Christi faciunt sermonem falsum. Onde omnes tales locutiones impropriae sunt et exponendae : panis erit corpus Christi, vel quod fuit partis est corpus Christi, id est, conversum est in corpus ; simpliciter non sunt recipiendae cum relativo et verbo substantiva.

Et ideo non valet ratio quam adducit. Quia enim totum in totum transit, non est maior identitas, immo minor, immo nulla.

 

Secunda regula est, quod omnia verba significantia innovationem circa corpus Christi sunt falso dicta ; quae autem significant conversionem et transitum vere dicuntur. Et quia generari dicit innovationem, « fieri » potest dicere transitum, ut cum dicitur : hoc fit illud ; ideo cum verbo « fiendi » potest concedi, non cum verbo « generandi ».

Et concedendae sunt rationes ad hoc.

Ratio ad oppositum non valet, quia obicit de fieri, prout dicit alicuius generationem ; sed non sic accipitur hic. Unde haec est magis propria : panis fit corpus, quam de pane fit corpus ; et haec simpliciter est impropria : corpus Christi fit sed conceditur : fit hic.

 

Tertia regula est, quia non est ordinatio panis ad corpus Christi secundum causas inferiores, ideo verba hoc significantia, sicut hoc verbum potest, absolute dictum, faciunt locutionem falsam, ut si dicatur : panis potest esse corpus. Sed, si dicatur ordinatio secundum causas superiores, tunc est in locutione veritas, ut si dicatur : panis potest converti a Deo.

Et sic dicit Ambrosius et ratio concludit, quia actus ille est a potentia superiori.

 

Quarta regula est, quia nulla est causalitas, sed solum transitus panis in corpus Christi, quod omnes praepositiones causalitatem importantes reddunt locutionem impropriam. Unde impropriae sunt cum hac praepositione « de » vel « ex » secundum quod dicunt causalitatem ; sed cum est aliqua acceptio ordinis, sustineri potest, nec tamen secundum illam omnino propria. Et dicendum, quod illa est vera et propria in qua verbum significans non identitatem nec innovationem nec ordinationem naturalem, sed solum conversionem cum praepositione importante transitum, non causam. Unde haec est propria : panis convertitur in corpus Christi.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Mysterium fidei credi salubriter potest, investigari salubriter non potest. Videtur enim secundum hoc quod omnes peccent graviter qui disputant de bis quae ad fidem spectant.

Respondeo : Dicendum quod facienda est vis tam in hoc quod dicit mysterium fidei, quam in verbo investigandi. Mysterium enim secretum est, et illud non est investigandum, ut homo velit ratione comprehendere quod Dominus voluit occultare ; et qui aliter facit peccat et praesumptuosus est, dum se elevat ad id ad quod non potest pertingere. Qui autem disputat de fide, non ad mysterii investigationem, sed potius ad defensionem, ille non facit contra hoc quod dicit Augustinus et Magister.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod haec concedenda est : Illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem est corpus Christi. Videtur enim falsum dicere, quia « quod » est relativum identitatis ; sed ibi nihil manet commune : ergo talis locutio est falsa. Praeterea, quaero : pro quo supponit, cum dicitur : quod erat panis ? Aut pro supposito panis aut Christi. Si pro supposito panis, contra : isti nunquam convenit praedicatum. Si pro supposito corporis, ergo implicatio est falsa, quia corpus Christi nunquam fuit panis.

Respondeo : Dicendum quod, proprie loquendo - cum hoc relativum quod sit relativum identitatis, et suppositum non sit idem cum praedicato - quod, simpliciter loquendo, proprie falsa est ; nec Magister dicit concedendam secundum opinionem suam. Si autem legatur a Sanctis, exponendam esse credo. Unde cum Augustinus dicit quod corpus Christi dicimus illud quod ex fructibus terrae collectum etc., dicendum quod illud dictum est quantum ad signum exterius, et secundum metaphoram es intelligendum illud, secundum, quod signum pro signato ponitur ; et vocatur hic corpus Christi Sacramentum corporis Christi.

 

Dub. III.

Item quaeritur : quid est quod dicit Gregorius, in ipsa immolationis hora caelos aperiri ? Videtur enim male dicere, quia, si aperiuntur, quaero, ad quid ? Si ut descendat, videtur falsum, quia potest descendere sine apertione caelorum. Et iterum, ad quid descendit, si panis convertitur in corpus suum hic inferius ? Si dicas hoc dictum tropice, quaero, quo tropo ?

Respondeo : Dicendum quod panis iste qui in altari conficitur est panis caelestis ; caelum autem dicitur aperiri, quando vehemens fit influentia de supernis. Quoniam igitur immolationis hora nobis panis caelestis et supersubstantialis tribuitur, hinc est quod Gregorius caelos dicit aperiri, sicut in eius nativitate dicitur quod per totum mundum melliflui facti sunt caeli, quia datus est nobis ille qui, dulcio est super mel et favum.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In caelum rapitur, ministerio angelorum consociaqdum corpori Christi. Videtur enim falsum dicere, quia illud corpus sumitur a sacerdote, ergo non rapitur ministerio.

Item, quomodo consociatur corpori Christi, cum idem sit corpus ? Item, quaeritur : quomodo intelligitur illud quod scribitur in canone : Iube haec perferri per manus sancti angeli tui ? quid est quod perfertur ? et quis est angelus qui perfert ?

Respondeo : Dicendum quod sicut praedicta verba circa confectionem figurative et secundum tropum intelligenda sunt, sic et ista. Unde sicut maous angelorum non intelliguntur corporaliter, sic nec rapi hoc sacramentum intelligendum est localiter vel corporaliter ; similiter nec consociari situaliter. Sed hoc intelligendum est quod sicut angeli intelliguntur Deo offerre orationes nostras et petitiones similiter et desideria non propter ignorantiam Dei, sed propter commoditatem nostram, quia suis sanctis affectibus puris nos adiuvant et merita nostra in conspectu Dei replicant, ut ex eorum puritate sancta et affectione ferventi ratione dignitatis nuntii sint acceptabilia : sic intelligendum est offerre sacrificia, quia sacris mysteriis assistentes una : nobiscum precantur, ut nostra munera sint accepta et una nobiscum reverentur sanctissimum corpus Christi sicut in caelo. Ideo dicuntur in caelum rapere et consociare quantum ad hoc quod reputant honore dignum in altari ut in caelo. Per hunc etiam modum intelligenda est oratio canonis, quia, sicut exponit Innocentius, angelus ille magni consilii est Christus ; per manus illius oramus sacrificium perferri, id est ipsius meritis et precibus nostrum sacrificium Deo acceptari. Unde ipse est pontifex et advocatus noster et apparet continue vultui Dei, ad interpellandum pro nobis. Et sic patent quaesita.

 

 

PARS II

De materia in qua fieri debet confectio Eucharistiae.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de confectione quantum ad transsubstantiationem sive conversionem ; hic agit secundo, in qua specie vel substantia debeat fieri talis confectio.

Et habet haec pars duas partes.

In prima determinat in qua specie vel substantia nunc conficere debeat Ecclesia.

In secunda ostendit quod sic fuerit in confectione prima, quae fuit in Coena, ibi : Colligitur etiam ex praedictis quod Christus etc., ubi ostendit in quibus substantiis confecit et quale corpus discipulis dedit.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima ostendit quare illud Sacramentum sive Christi corpus datur sub alia specie.

In secunda, quare sub duplici specie, ibi : Sed quare sub duplici specie sumitur etc.

In tertia vero determinat quod aqua vino commiscenda est, ibi : Aqua vero admiscenda est vino.

Et illa pars duas habet.

In prima ostendit modum commiscendi.

In secunda vero inquirit, utrum hoc spectet ad Sacramenti necessitatem, ibi : Si vero quaeritur, an irritum sit quod geritur, si aqua etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis secundum duo, quae determinat Magister, duo principaliter quaeruntur.

Primo ad intelligentiam primi quaeritur de speciebus in quibus nunc conficit Ecclesia

Secundo quaeritur de modo quo confecit Christus.

 

Circa primum quaeruntur breviter quatuor.

Primo quaeritur, utrum hoc sacramentum confici debeat in specie panis et vini.

Secundo, utrum utraque harum specierum sit de integritate sacramenti.

Tertio quaeritur, utrum aqua sit de integritate sacramenti.

Quarto, utrum in omni pane et vino possit confici sacramentum hoc.

 

 

ARTICULUS I

De speciebus in quibus nunc conficit Ecclesia.

 

QUAESTIO I.

Utrum Eucharistia confici debeat in specie panis et vini.

 

  1. Et quod istud sacramentum debeat confici in specie panis et vini, ipsa Domini institutio sive consecratio et Ecclesiae catholicae observatio sufficientem praebet auctoritatem et rationem.

Sed quod non, videtur :

  1. Quia, secundum. quod dicit Hugo, crescente veritatis cognitione, signa debuerunt esse evidentiora. Ergo, cum panis et vinum fuerint sacramenta legis naturae, nullo modo debent esse sacramenta legis gratiae, in qua tantum concurrit cognitio veritatis.
  2. Item, lex scripta plus cognitionis dabat et habebat quam naturalis : ergo eius signa erant certiora et expressiora. Ergo magis Lex Nova debuit conficere in sacramentis sive signis traditis tempore legis scriptae quam tempore legis naturae, de quibus sunt species panis et vini.
  3. Item, hoc ipsum videtur, quia in lege scripta agnus et eius sanguis offerebatur ; sed caro magis exprimit carnem et sanguis sanguinem : ergo magis in illa specie debet confici sacramentum Eucharistiae quam in ista.
  4. Item, species sacramenti naturaliter habent repraesentare ; sed panis et vinum fiunt artificio : ergo non congruunt sacramento.
  5. Item, hoc specialiter ostenditur de pane, quia in hoc sacramento specialiter debet significari Christus passus, unde ipse dicit : Hoc facite in meam commemorationem ; sed panis integer non significat passionem : ergo non congruit huic sacramento.
  6. Item, in hoc sacramento continetur Christus ut cibus parvulorum, qui prius erat cibus angelorum ; sed cibus parvulorum est lac : ergo in lacte deberet confici.
  7. Item, obicitur de vino, quia hic significatur Christus ut cibus sive potus sanans ; sed vinum non datur infirmis : ergo non debet in vino confici hoc sacramentum quod est sanativum infirmitatis spiritualis.
  8. Item, effectus istius sacramenti est exstinguere morbum concupiscentiae ; sed vini est accendere, Proverbiorum 20, 1 : Luxuriosa res est vinum : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod istius sacramenti duplex est res, scilicet corpus Christi verum et mysticum ; et quia signa sunt instituta propter expressionem rei significatae, talia debuerunt esse quae de sui natura nata essent utrumque exprimere.

Et quoniam corpus mysticum est ex multis aggregatis in unum, talia elementa esse debuerunt quae ex multis facerent unum ; tale autem est panis, quia est ex multis granis puris ; tale etiam est vinum, quod est ex multis acinis puris : ideo recte unionem corporis mystici significant.

 

Corpus autem Christi verum continetur in hoc sacramento ut cibus, quia propter hoc institutum est sacramentum ; et ut cibus non qualiscumque, sed ut cibus conveniens, cibus efficax, cibus sanans, cibus omnibus communis : ideo debuit institui signum, quod quidem esset cibus habens istas proprietates. Cibus autem magis conveniens est panis de frumento et vinum ; et huius signum est quod naturae non generat ex frequentatione fastidium, quod non convenit de aliquo alio cibo.

Est etiam efficax in confirmando, quia panis confortat et vinum laetificat.

Est etiam sanus, sicut dicit Isaac, in Dietis, quod uterque ad sanitatem facit.

Ulterius est cibus communis et usitatus, maxime inter gentes rationabiliter viventes. Unde Damascenus : Consuetudo est hominibus panem comedere et bibere vinum ; ideo coniugavit eis Dominus Divinitatem et fecit ea corpus et sanguinem suum, ut per haec quae sunt. secundum naturam consueta, in quibus vita conservatur, ad ea quae sunt supra naturam anima transferatur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex his patent obiecta. Quod enim obicit, quod sacramenta in Nova Lege sunt evidentiora, dicendum quod evidentius factum est ratione verbi additi : Hoc est corpus meum ; sed non oportuit a parte elementi, quia sufficiebat illa evidentia.

2-3. Ad illud quod obicitur de signis legis scriptae, dicendum quod evidentiora signa. erant passionis, quia, sicut supra dictum est, ad illam significandam principaliter ordinabantur, sed non evidentiora quantum ad expressionem gratiae sacramentalis ; et hoc principaliter significatur in sacramentis Novae Legis.

Et per hoc patet de carne, quia non significatur caro ut caro, sed ut reficiens.

  1. Ad illud quod obicitur, quod sunt ab artificio, dicendum quod habilitas est a natura, sed perfectio ab opere humano ; sic et Christus a sua origine habuit cibandi habilitatem, sed actu est cibus effectus decoctione in igne passionis et compressione in torculari crucis ; sic est in ipso signo, scilicet pane et vino.
  2. Et per hoc patet sequens quod obicit, quod non significat passionem ; dicendum enim quod falsum est, immo significat per decoctionem vel etiam compressionem. Posset tamen dici quod non exprimitur Christus ut passus principaliter, sed ut cibus.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est cibus parvulorum, dicendum quod est cibus parvulorum et humilium, eorum tamen qui aliquo modo creverunt, non accedentium ad fidem. Unde Augustinus : Cibus sum grandium, cresce, et manducabis me etc. Et ideo in pane, non in lacte, fuit institutum.
  4. Ad illud quod obicitur de vino, quod non sanet, dicendum quod vinum datur iam convalescentibus et non actu infirmantibus ; in quo significatur quod istud Sacramentum dari debet iam confidentibus per bonam conscientiam, non iacentibus in lecto peccati.
  5. Ad illud quod obicitur, quod auget luxuriam, dicendum est quod hoc facit quando sumitur ad ebrietatem, non quando sumitur ad refectionem et iucunditatem, servata sobrietate.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum utraque harum specierum sit de integritate sacramenti.

 

Secundo quaeritur, utrum utraque harum specierum sit de integritate sacramenti.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia Dominus, cum illud sacramentum tradidit, in utraque specie confecit ; sed non est sacramentum completum nisi secundum quod ipse instituit : ergo etc.
  2. Item, forma verbi est de integritate sacramenti ; sed forma corporis non est nisi super panem et forma sanguinis non est nisi super vinum : ergo utraque species est de integritate.
  3. Item, nullum sacramentum est iterandum, quamdiu manet : ergo nec consecratio supra consecrationem est addenda, cum est perfecta ; sed ad consecrationem panis additur consecratio vini : ergo nondum est perfecta : ergo etc.
  4. Item, in hoc Sacramento exprimitur mysterium nostrae redemptionis ; sed hoc non fit in solo pane, sive in corpore, sed etiam in sanguine : et sic etc.

 

Contra :

  1. In hoc Sacramento quantum ad speciem panis totus Christus continetur nec aliquid amplius in duobus quam in uno, nec aliud, sed omnino idem : ergo videtur quod non sit de integritate species vini, quia, illa remota, remanet totum completum.
  2. Item, fideles integrum et perfectum sacramentum recipiunt, nec recipiunt nisi in altera specie tantum : ergo etc.

Item, quaero : quae necessitas est in hoc sacramento sanguinem Christi significari ? Si quia de integritate, multo magis anima : ergo anima multo magis debet significari. Si dicas quod in hoc significatur anima, quia sedes animae est in sanguine, ut dicit Magister, contra : anima ut perfectio est in toto corpore et in singulis partibus, non ergo in sanguine. Praeterea, quaedam animalia sunt sine sanguine.

  1. Item, Baptismus est sacramentum valens ad remedium corporis et animae, et tamen non est ibi signum nisi unicum : ergo nec hic.

 

Respondeo : Dicendum quod in sacramento duo sunt, scilicet efficacia et significantia. Esse igitur de integritate sacramenti dupliciter est : aut quantum ad efficaciam, et sic neutra species est de integritate, sed in qualibet totum, quod habet efficaciam ; aut quantum ad significationem, et sic sunt de integritate ; quia in neutra per se exprimitur res huius sacramenti, sed in utraque simul. Et hoc patet sic.

 

Hic significatur Christus cibus perfecte reficiens manducantes sacramentaliter et spiritualiter ; perfecta autem refectio non est in pane tantum nec in vino tantum, sed in utroque : ideo non in uno tantum perfecte significatur ut reficiens, sed in utroque.

Reficit autem hoc sacramentum non quoscumque, sed manducantes spiritualiter. Manducare autem spiritualiter est recognoscere et affici circa eius passionem, quae fuit in corporis eius multiplici afflictione et sanguinis effusione ; in quo manifestatur immensa Dei caritas, et in hoc anima perfecte reficitur et delectatur ; et ideo utrumque distincte significatur, scilicet corpus et sanguis.

Rursus, delectatio et refectio non est in passione quia passio, sed quia nostra redemptio ; ibi etiam mira nostra utilitas nos delectat, et quia redempti sumus in corpore et anima : ad hoc est perfecta redemptio et Christus exposuit corpus et animam ; et ideo, ut perfecta esset vel significaretur redemptio, et ex hoc perfecta refectio, debuit significari corpus in pane et anima, cuius sedes est in sanguine, in vino.

 

Ratio igitur integritatis est significantia Christi nos perfecte reficientis in meditatione suae amantissimae passionis et nostrae iucundae redemptionis, quae non per alterum horum perfecte significari potuit, sed per utrumque. Rationes autem ad primam partem procedunt quantum ad significantiam.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur primo ad oppositum, patet, quia, etsi totum in utraque specie contineatur, non tamen per alterum perfecte significatur. Et ideo fideles perfectum sacramentum recipiunt, quia ad efficaciam recipiunt ; sed quantum ad significantiam sufficit quod Ecclesia faciat in eorum praesentia ; nec oportet quod ipsi recipiant, propter periculum effusionis et propter periculum erroris, quia non crederent simplices in altera specie totum Christum recipere.

Exemplum patet de eo cui exivit sanguis ab hostia, quia non credebat quod esset sanguis in specie corporis.

  1. Ad illud quod obicitur tertio : quae necessitas est quare oporteat sanguinem significari , dicendum quod hoc est tum propter passionem, tum propter animae redemptionem. Anima enim, cum sit spiritualis, non potuit in se significari, sed in annexo, ut puta in sanguine, in quo est sedes animae, non quia in solo sanguine, sed quia anima rationalis unitur mediante potentia sentiendi, et illa mediante potentia vegetandi, et illa, cum habeat tres virtutes, prima, fundamentum omnium, est nutritiva et nutrimentum sanguinis vel aliquid loco eius : ideo etc.
  2. Ad illud. quod obicitur de Baptismo, dicendum quod Baptismus principaliter significat mortem et sepulturam, sed hoc sacramentum significat Christum passum ; et quoniam passus est in anima et in carne, passus corporis afflictione et sanguinis effusione : ideo utrumque hic significari debet. Unde non est simile ; tamen ista non est tota causa nec principalis, sed principalis est significatio refectionis perfectae secundum statum viae.

Causae autem congruentiae multae sunt et accipiuntur tum ex propria rei significatione quam efficit sacramentum, et haec est nostra refectio ; tum rei quam significat allegorice, et haec est Christi passio.

Refectio autem potest significari ut perfecta ; et sic significatur per haec duo quantum ad modum duplicem, quia alii suaviter, alii cum maiori labore reficiuntur ; prima significatur per sanguinem et speciem vini, secunda per speciem panis. Vel quantum ad effectus quia confortat, et hoc per speciem panis ; et laetificat sive delectat, et hoc per vinum.

Quantum ad significationem allegoricam debet significari corpus et anima, quia Christus utramque assumpsit et in utraque passus est et utramque redemit. Et haec omnia ad congruitatem faciunt ; et institutio quae praeexigit congruitatem, superveniens inducit necessitatem.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum aqua sit de integritate sacramenti Eucharistiae.

 

Tertio quaeritur, utrum aqua sit de integritate sacramenti Eucharistiae.

Et quod sic, videtur :

  1. Cyprianus : Sicut in sanctificando calicem Domini offerri sola aqua non potest, sic nec vinum solum potest ; sed vinum est de integritate et sine ilo non potest esse sacramentum : ergo nec sine aqua.
  2. Item, ratione videtur, quia sacramentum corporis non potest fieri in sola farina nisi per commixtionem aquae fiat panis. Ergo nec sacramentum sanguinis sine commixtione aquae.
  3. Item, aut Dominus posuit aut non posuit. Si posuit, et quod ipse instituit est de integritate sacramenti, quia qui aliter facit nil facit : ergo etc. Si non posuit, ergo praesumptio fuit ponére.
  4. Item, quod significat aliquid quod est de substantia et principaliter in sacramento est de eius substantia ; sed unio aquae cum vino significat unionem ad caput, ut dicit Beda, et habetur in littera.
  5. Item, vinum significat sanguinem qui fluxit de latere Christi ; sed non tantum sanguis fluxit, immo sanguis et aqua : ergo imperfectum est sacramentum, nisi utrumque apponatur.

 

Sed contra :

  1. Nihil est de substantia sacramenti huius materialiter, quod non remanet neque secundum substantiam neque secundum accidentia ; sed aqua est huiusmodi : ergo etc.
  2. Item, elementum quod est de substantia unius sacramenti non est de substantia alterius, cum sint sacramenta distincta ; sed aqua est materia Baptismi : ergo non est de necessitate huius sacramenti.
  3. Item, omne quod est de substantia aut est quantum ad significantiam aut quantum ad efficaciam. Non quantum ad significantiam, quia debent significari corpus Christi verum et mysticum ; et sanguis sufficienter significatur per vinum et similiter unio corporis mystici. Nec quantum ad efficaciam, quia sine aqua est transsubstantiatio.

Item, quidquid sit de integritate, quaero de congruitate. Et videtur quod non sit congruum aquam apponi :

  1. Quia hoc sacramentum est rei habentis omnis saporis suavitatem ; sed aqua est insipida : ergo non congruit.
  2. Item, pani nihil additur, ergo nec vino ; vel si additur, quaeritur : quare ?
  3. Item , Dominus non legitur apposuisse. Ergo videtur quod non peccat qui non apponit, sed multo magis qui apponit.

Quod autem sit de necessitate et congruitate praecepti :

Cyprianus : Nobis ignosci omnino non potest qui admoniti sumus ut calicem Domini cum vino et aqua mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus.

Quaestio ergo est si mortaliter peccat qui omittit.

 

Respondeo : Dicendum quod de integritate sacramenti huius sunt quatuor, scilicet materia et forma et ordo et intentio consecrantis ; de congruitate autem et bene esse sunt quae sunt his annexa. Aqua ergo, cum non sit aliquid horum, non est de necessitate, sed annexum est materiae, scilicet vino, quia adiungitur vino et in ipsum convertitur et postmodum in sanguinem ; et ideo est de congruitate.

Ratio autem huius connexionis est expressior significatio, quia aqua significat populum et per coniunctionem sui cum vino significat unitatem capitis cum membris ; per vinum autem significatur unio membrorum ad invicem.

Rationes igitur ostendentes quod aqua non sit de substantia sacramenti concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Cypriano, dicendum quod Cyprianus dicit illud non posse fieri quod non bene potest vel non de iure potest. Unde Alexander, ubi Cyprianus dicit « potest », dicit « debet ».
  2. Ad· illud quod obicitur de farina, dicendum quod non est simile, quia farina non commixta sive per se non est cibus, sed vinum potus est per se.
  3. Ad illud quod obicitur, utrum Dominus apposuerit, dicendum quod sic : sed non tamquam necessarium, sed tamquam congrum ; et hoc patet, quia vinum erat ex quo confecit : ergo aqua transierat in vinum antequam conficeret ; et quia apposuit, peccat qui non apponit, tamen nihilominus conficit.

 4-5. Ad illud quod obicitur de unione, dicendum quod illa unio significatur per vinum, quia ignificatur unio membrorum ad invicem et per consequens ad caput, non tamen ita expresse ; ideo congruit. Similiter quod dicitur quod fluxit simul, dicendum quod per aquam illam non significatur aqua ista nec e converso ; sed aqua illa aquam baptismale in significat. Vel potest dici quod ex hoc innuitur commiscendam aquam vino ; unde illud fuit figura huius, non hoc sacramentum illius ; hic enim sanguis, non ille tantum, sed totus qui fluxit de corpore significatur et continetur. Ad illud quod quaeritur de congruitate, dicendum quod est de congruitate.

  1. Quod dicit de insipiditate, dicendum quod significat populum, qui est insipidus, et sapidus fit per coniunctionem cum Sapientia, Christo, sicut aqua, cum adiungitur vino.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non commiscetur aliquid pani, dicendum quod non est simile, quia non potest ei sic aliquid commisceri ut transeat in ipsum, quia durius, propterea non habet virtutem conversivam ut vinum. Praeterea, principalius refertur ad significandam nostram redemptionem.
  3. Ad aliud dicendum quod Dominus apposuit ; et quidam hoc coniciunt propter Domini sobrietatem, quod non biberit vinum purum, maxime forte, tale quale est in terra promissionis. Sed haec coniectura debilis est.

Sed scimus quod Apostoli, qui Coenae Domini interfuerunt, ita Ecclesiae reliquerunt. Nec obiectio valet de Evangelio, quia non omnia scripti sunt ; et ratio, quare de aqua non est scriptum, est, ne putetur de substantia sacramenti ; ne autem putetur praeter necessarium, fuit in passione Domini insinuatum, cum exivit sanguis et aqua.

Et ideo peccat qui omittit, et qui ex haeresi vel contemptu omitteret, peccaret mortaliter. Qui enim negligit ex hoc quod nullam habet diligentiam, peccat mortaliter ; qui negligit ex hoc quod habet diligentiam semiplenam, peccat venialiter, sed tamen graviter peccat, quia hoc sacramentum cum omni diligentia est consecrandum. Et quantum istud opus et hoc sacramentum praecellit alia opera, tantum negligentia in hoc praeponderat aliis negligentiis.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum sacramentum Eucharistiae possit confici in omni pane et vino.

 

Quarto quaeritur, utrum hoc sacramentum possit confici in omni pane et vino.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia est cibus communis : ergo debet fieri in materia communi, sicut Baptismus, propter excusationem pauperum. Ergo in omni pane et in omni vino quae habent rationem reficiendi et potandi.
  2. Item, ostenditur quod possit confici in pane et vino corrupto, quia dicit Innocentius : Etsi diligenti studio vinum optimum sit quaerendum, vitium tamen vini non maculat munditiam sacramenti ; eadem ratione nec panis : ergo etc.
  3. Item, ostenditur quod in pane et vino mixto, quia sicut vino commiscetur aqua, ita granis frumenti commisceri possunt alia grana ; sed in vino mixto aqua fit et debet fieri sacramentum : ergo similiter in frumento potest.
  4. Item, quod in omni aqua, videtur, quia omnis aqua potest converti in vinum et conversa potest converti in sanguinem : ergo etc.

 

Contra :

  1. Quod non in omni pane, videtur quia, sicut Dominus baptizando dedit vim regenerativam aquis, ita consecrando instituit huius sacramenti materiam ; sed consecravit in pane de frumento, quia ille est solum cibus paschalis, et in vino vitis : ergo etc.
  2. Item, quod nec in vino nec in pane corrupto, videtur, quia vinum corruptum non est vinum, sicut homo mortuus non est homo ; unde acetum, ut dicit Philosophus in VIII Metaphysicae, nec est vinum nec potest esse ; similiter de pane : ergo etc.
  3. Item, quod nec de mixto, videtur, quia mixtio est miscibilium alteratorum unio ; unde in mixtione transmutantur formae mixtorum et resultat tertium. Ergo vinum mixtum non est vinum, et similiter panis : ergo etc.
  4. Item, quod non in aqua non naturali, videtur, quia Baptismus, qui est. sacramentum necessitatis, non potest : ergo nec illud debet fieri solemnius.

 

Respondeo : Dicendum quod materia congrua huic sacramento de natura sua est panis de frumento et vinum de vite, propter hoc quod iste cibus inter omnes cibos, et potus ille inter omnes potus est convenientior, efficacior, sanior et communior. Et ideo Dominus se grano frumenti comparavit, Ioannis 12, 24 ; et ligno vitis, Ioannis 15, 1 ; et ex hac causa in his duabus speciebus confecit et conficiendo instituit. Ideo in alio pane quam de frumento vel in alio vino quam de vite non potest confici ; et hoc determinavit Concilium Carthaginense. In omni autem pane de frumento sicut in omni vino de vite, sive ibi sit differentia accidentalis sive specifica, ut dicunt quidam, potest confici, salvata specie illius panis et illius vini.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de omni pane propter communitatem, dicendum quod non tantum communitas, sed etiam congruitas est hic consideranda. Praeterea, Baptismus est sacramentum necessitatis, sed illud non ; ideo non est simile. Praeterea, omnis aqua naturaliter omni aquae est eadem specie, non sic omne bladum.
  2. Ad illud quod quaeritur de corruptione, dicendum quod est quaedam corruptio a statu optimo, non tamen ab esse simpliciter, ut puta quando vinum turbatur vel acescit ; quaedam est corruptio ab esse simpliciter, ut quando simpliciter desinit habere formam panis et vini, ut quando perfecte conversum est in acetum. Prima corruptio. non tollit potentiam conficiendi, sed secunda tollit. Haec autem corruptio poterit discerni per gustum ab illis qui noscunt naturas rerum.
  3. Ad illud quod obicitur de mixtione, dicendum quod mixtio dicitur dupliciter, scilicet communiter et proprie : communiter, quando miscetur aliquid alicui alterius naturae quod tamen non habet proportionem, sed illud tamquam praedominans solvit speciem et convertit in se ; et tunc non est mixtio proprie, et talis potest esse in hoc sacramento. Et de hac dicitur, in fine I De Generatione, quod si gutta aquae misceatur amphorae vini, non est mixtio, quia solvitur species.

Est alia mixtio proprie dicta miscibilium alteratorum unio ; et haec repugnat. Unde tot grana possunt commisceri granis frumenti et tantum de aqua vino quod alterant a suis naturalibus saporibus ; et haec mixtio tollit potentiam conficiendi. Et ideo frumenti grana diligenter sunt secernenda et valde parum de aqua est apponendum, maxime quando vinum est debile.

  1. Ad illud quod ultimo quaeritur de aqua, dicendum quod, non aqua rosacea nec artificialis, sed solum naturalis, quae dicitur aqua viva, est apponenda ; et si apponatur alia aqua ut transeat in vinum, fit sacramentum ; sed ille qui apponit peccat, sicut ille qui omittit ponere aquam. Quod enim aqua significat populum, hoc est ratione multitudinis ; et talis est aqua non artificialis, sed naturalis.

 

 

ARTICULUS II

De modo quo Christus confecit.

 

Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de modo quo Christus confecit.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur de modo conficiendi quoad signum exterius.

Secundo, quoad contentum interius.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Christus confecerit in azymo an in fermentato.

 

Quaeritur ergo primum, utrum confecerit in azymo, an in fermentato.

Et quod in azymo, videtur :

  1. Matthaei 26, 11 : Prima autem die azymorum.
  2. Item, Marci 14, 12 : Et primo die azymorum ; et Lucae 22, 7 : Venit autem dies azymorum, in quo necesse erat occidi pascha. Sed isto die non reperiebatur fermentatum in omnibus finibus Israel : cum ergo existens in domo Iudaeorum comederit pascha, non potuit conficere nisi in azymo.
  3. Item, ratione videtur, quia Dominus non venit solvere Legem, sed adimplere mandata Legis ; sed praeceptum erat, Exodi 12, 8 et Deuteronomii 16, 3, quod comederent pascha cum azymis : ergo comedit azyma. Sed de illo pane confecit quem in Coena comederat : ergo etc.
  4. Item, Dominus debuit eo modo conficere quo magis sacramento conveniret ; sed azymum ratione integritatis magis convenit huic sacramento : ergo in pane azymorum debuit conficere ; unde I ad Corinthios 5, 8 : Non in fermento veteri, sed in azymis.

 

Contra hoc est

  1. quod Dominus praevenit diem azymorum ; sed ante illum diem non comedebant azyma : ergo etc. Qµod autem praevenerit, ostenditur, quia, si figurae debet veritas respondere, cum agnus, qui erat figura huius, immolaretur decima quarta luna, Christus fuit crucifixus decima quarta luna ; sed ante diem crucifixionis confecit : ergo in fermento.
  2. Hoc ipsum probatur auctoritate, quia dicitur Ioannis 18, 28 : Non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Ergo ante ductus est ad passionem quam manducaretur pascha : ergo praevenit : ergo idem quod prius.
  3. Item, dies festus paschae dicitur prima dies in qua manducabatur pascha ; sed Ioannis 13, 1 ante diem paschae dicitur quod fecit coenam cum discipulis suis : ergo etc.
  4. Item, hoc ipsum probatur per Lucam 23, 56, ubi dicitur quod mulieres in die crucifixionis aromata paraverunt, in sequenti quieverunt ; et Glossa dicit quod non licebat aliquid parare secundum Legem. Ergo magnus dies festus fuit in sequenti crucifixionis ; sed magnus dies festus erat prima dies azymorum : ergo etc.
  5. Item, ratione videtur, quia, si Dominus noluit nos ritum Iudaeorum servare, videtur quod nec ipse servaverit : ergo non confecit in azymis. Iuxta hoc quaeritur de controversia Graecorum et Latinorum, unde venerit. Et videtur quod non poterit esse, quia ipsi acceperunt ab Apostolis, et Apostoli ab uno Domino. Ergo vel Apostoli erraverunt vel Graeci finxerunt.

Quaeritur etiam, qui melius faciunt, et utrum utrique bene faciant, cum aliqui modum Domini non teneant.

 

Respondeo : Ad primum dicendum quod Dominus pascha celebravit decima quarta luna ; unde non praevenit, sicut expresse tres Evangelistae concordant, nec praevenire debuit. Si ergo manducatio agni typici est evacuata per manducationem Agni veri, manducatio Agni veri debuit illam sequi, non praeire. Unde quia in luna decima quarta pascha fecit, quando tantum comedebantur azyma, patet quod in azymo confecerit.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod praevenit, quia crucifixus est decima quarta luna, respondent quidam quod luna decima quarta est crucifixus, quia solemnitates durant a sero usque ad aliud sero ; unde primo sero comedit agnum, et antequam veniret alterum sero, est crucifixus.

Aliter dicitur et melius quod passio eius inchoata est statim post Coenam, quia fuit in agonia et fuit comprehensus etc. ; unde optime est factum quod agni comestio et ipsius immolatio facta est decima quarta luna, non quia. consummata, sed inchoata.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non introierunt praetorium, ut non contaminarentur, dicendum quod pascha tribus modis accipitur. Uno modo pascha cibus paschalis dicitur, ut azyma, quae per septem dies comedebantur a Iudaeis. Alio modo pascha dicitur agnus paschalis, Lucae 22, 7 : In qua necesse erat occidi pascha. Tertio modo dicitur pascha Agnus verus, I ad Corinthios 5, 7: Pascha nostrum immolatus est Christus. Et primo modo accipitur in Ioanne.

3-4. Ad illud quod obicitur de die festo, dicendum quod illi septem dies omnes erant dies festi ; sed primus erat per excellentiam festus dies, hoc est decima quinta ; amplius maiori excellentia Sabbatum, quod erat inter illos dies festos, in quo nihil debebant parare, tum propter suam celebritatem, tum propter azyma. Quod ergo dicit Ioannes, loquitur de die decima quinta, ante quam facta est coena. Quod autem dicunt Iudaei : Non in die festo, intelligitur de Sabbato.

Similiter, quod mulieres quiescunt, hoc est ob reverentiam Sabbati, non quia primus dies, quia in primo die aliquid parare sed in Sabbato parare nil licebat.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Dominus non debuit facere nos iudaizare, dicendum quod Dominus de Lege non retinuit, sed de novo instituit ; sicut patet de Baptismo, quia illi aqua lustrabantur, et nos aqua lustramur ; et hoc instituit, quia sacramento congruebat..

Ad illud quod quaeritur de controversia Graecorum et Latinorum, dicendum quod, sicut dicit Leo Papa, antiqui Patres propter Iudaeorum institutionem et quando error ille vigebat de legali observantia, decreverunt ex consilio Spiritus Sancti cessare, quousque error ille minueretur, sicut decreverunt in Christi nomine baptizare. Unde omnis Ecclesia primo in azymis conficiebat, postmodum ex hac causa in fermentato. Sed, cessante iam illa causa, rediit iam Romana Ecclesia ad ritum pristinum ; Graeci vero, tamquam superbi, noluerunt ad ritum primum redire. Et ideo ex hoc ita coacti sunt defendere, primo dicentes se ita accepisse ; secundo vero, quia hoc non sufficiebat, addiderunt rationem : propter hoc, ne iudaizarent ; tertio, quia hoc non sufficiebat, si Dominus in azymis confecisset, ausi sunt hoc dicere quod Dominus confecit de fermentato. Et quia Evangelistae dicunt contrarium, ausi sunt dicere quod falsum dixerunt et a Ioanne correpti sunt. Ecce, quomodo error parvus in principio, multus est in fine. Tamen tam ipsi conficiunt quam nos ; hoc enim non est de substantia sacramenti, sed de congruentia. Et hoc patet ex imitatione vel institutione Sanctorum.

 

 

QUAESTIO II.

Quale corpus Christus in Coena dederit discipulis.

 

Secundo quaeritur de modo, quo Christus confecit quoad contentum interius ; et quaeritur, quale corpus dedit discipulis in Coena.

Et quod impassibile et immortale videtur :

  1. Matthaei 17, 2 : Transfiguratus est ante eos, Glossa : Illud corpus, quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in Coena, non mortale, non passibile.
  2. Item, ratione videtur, quia omnis caro passibilis est convertibilis. Ergo, si corpus passibile dedit, fuit convertibile in manducantes ; quod est inconveniens.
  3. Item, omni passibili potest inferri passio, et omne illud cui potest inferri passio laeditur per contactum fortem agentis. Si ergo Christus sub forma panis fuit passibilis, tunc ergo percussione dentium et masticatione poterat laedi.
  4. Item, si passibile et mortale esto quod esset reservatum in triduo tunc ergo moreretur ; et si hoc, non esset ibi anima : ergo nec plenum Sacramentum. Cum ergo hoc non sit ponere, constat quod non moreretur : ergo etc.
  5. Item, esto quod aliquis consecrasset in triduo, constat quod verba eamdem haberent virtutem ; sed virtute verborum est ibi modo totus Christus : ergo totus Christus esset ibi : ergo simul esset vivus et mortuus, vivus sub Sacramento, mortuus extra : ergo pari ratione immortale sub Sacramento, mortale extra.
  6. Item, quod illud nullum sit inconveniens, videtur quia, si aliquod corpus esset in pluribus locis, simul posset moveri et quiescere et simul moveri et non moveri. Ergo eadem ratione simul pati et non pati, mori et non mori : ergo etc.

 

Contra :

  1. I ad Corinthios 11, 24, dicit Glossa : Solet quaeri quale corpus discipulis suis dedit Dominus ; et respondet : Tale quale erat, quia passibile et mortale.
  2. Item, si dedit impassibile et immortale, cum haberet in se passibile et mortale, ergo aliter dedit in signo quam in se : ergo fuit ibi fictio.
  3. Item, si immortale esto quod reservaretur simul esset vivus et mortuus : ergo simul viveret et non viveret ; et si hoc, duo contradictorie opposita essent simul vera de eodem ; quod non potest credi nec intelligi.
  4. Item, cum dicitur : Hoc est corpus meum, panis solum convertitur in corpus ; sed anima est ibi solum per concomitantiam : ergo, si in triduo fuisset confectum, esset mortuum corpus, cum anima esset separata : ergo similiter, si esset reservatum : ergo passibile et mortale.

 

Respondeo : Circa hoc duplex est opinio : una magistri Hugonis et suorum sequacium, quod Christus corpus suum immortale et impassibile dedit sub Sacramento. Et non est inconveniens quod sit habens alterum et alterum modum essendi habitu et actu. Habitu quidem erat mortale, sed ex aliqua causa sumpsit ad tempus immortalitatem ; sicut subtilitatem in nativitate, agilitatem in mari, claritatem in monte, sic immortalitatem sub Sacramento. Nec est ibi contradictio vera, quia corpus Christi ex hoc quod in pluribus locis est, oppositas habet proprietates, sicut portare et portari, quiescere et moveri, sic pati et non pati. Quantum enim ad hoc accipit rationem universalis, licet vere sit singulare. Et secundum opinionem istorum, si reservatum fuisset, non esset mortuum in pyxide.

Sed quia haec opinio simul contradictoria ponit dici de eodem secundum quod idem, et hoc non est necessarium ponere in hoc Sacramento ; ideo minus est rationabilis.

 

Propterea est alia opinio Magistri et Innocentii et sequacium, quod dedit tale corpus discipulis quale habuit. Quamvis enim corpus Christi simul virtute sacramenti sit in pluribus locis, easdem tamen habet absolutas proprietates tamquam unum numero.

 

Et propterea ad intelligentiam obiectorum in contrarium dicendum quod duplex est proprietas quae convenit corpori Christi : quaedam absoluta, quaedam relata ad locum. Proprietas absoluta, quae convenit corpori Christi ut in uno loco est, cum sit una, convenit tamen ut in omnibus. Sed proprietas relata ad locum, cum sit in diversis locis, etsi conveniat ei in uno loco, non tamen oportet quod in omnibus. Unde non oportet quod, si corpus Christi sit in multis locis, quodsi movetur in uno, moveatur in altero. Similiter non oportet, quodsi aliquis percutit ipsum in uno loco, quod in alio similiter percutiat, quia talis operatio respicit praesentiam localem agentis. Ita similiter non oportet, quodsi videatur in uno loco, quod in alio videatur, quia hoc respicit praesentiam visibilis.

 

Concedendum ergo quod Christus corpus passibile et mortale habebat sub Sacramento, sed tamen non poterat ibi sibi passio inferri, quantumcumque homo percuteret. Unde dicendum quod sub speciebus illis erat passibilis, sed erat ibi impassibiliter.

Unde loquendo de passione illata , si quaeratur utrum posset ibi pati, ista distinguenda est : aut enim hoc quod est « ibi » determinat actum aut compositionem intellectam circa subiectum. Si determinat actum, falsa est, quia sensus est quod sub Sacramento poterat ei passio inferri ; et hoc est falsum, quia sicut ibi non poterat sentiri, ita nec poterat ei passio inferri. Si autem determinat compositionem intellectam circa subiectum, sic locutio est vera et est sensus : existens ibi poterat pati ; quia, si passio in alio loco ei inferatur, etiam ibi passionem sentiret et moreretur. Unde, si fuisset reservatum corpus illud, habuisset plagas sub Sacramento sicut extra, sed tamen non esset illi illata passio sub tali modo existendi. Propter hoc dicunt magistri quod ibi existens erat passibilis passione illata sibi alibi, tamen erat impassibiliter.

Et si hoc magister Hugo intellexit, habet veritatem ; sed tunc illa adaptatio de dotibus non valet. Si enim dotes dicunt qualitates aliquas, non video quomodo corpus non sit alteratum, saltem ad tempus. Constat autem quod quando dedit Sacramentum, corpus eius actu et habitu habebat proprietatem passibilitatis : ergo non habebat oppositum ; modum tamen existendi in alio alium habebat, qui modus sublimabat ipsum supra habere positionem, ac per hoc supra possibilitatem sentiendi ut erat ibi, vel contingendi. Unde, quamvis esset passibile, tamen nunquam poterat palpari ibi, similiter nec passio ibi inferri.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ex hoc patent obiecta, quia Glossa dicit quod dedit immortale et impassibile, quia ibi passio ei non poterat inferri vel mors, tamen alibi sic. Patet similiter sequens, quare ibi non poterat converti, quia non erat ibi passibile.

  1. Similiter patet tertium, quia passio poterat ei inferri, sed non secundum omnem statum, ut puta secundum illum secundum quem est insensibile.

4-6. Ad illud quod quaeritur, si in triduo fuisset reservatum, dicendum quod mortuus esset sub speciebus ; et similiter, si aliquis conficeret, non esset ibi nisi corpus mortuum.

Quod obicit, quod tunc imperfectum esset etc., dicendum quod Sacramentum esset perfectum ab efficacia, quia corpus erat unitum Divinitati, perfectum a significantia, sed tamen non a continentia. Et ratio huius est, quia imperfectio erat in ipso significato, quia corpus erat mortuum.

Similiter dicendum quod non est ibi anima virtute verborum, sed propter coniunctionem. Unde, quia in triduo non erat coniuncta, ideo non esset ibi, non propter virtutem verborum quae modo sit maior, sed propter alium statum corporis ; verba autem sacramentalia sunt ordinata ad convertendum in corpus quale erat secundum statum prolationis verborum.

Sed numquid poterat Christus facere, si corpus erat mortuum sub Sacramento, quod anima, egrediens de corpore pendente in cruce, intraret corpus sub Sacramento, et ita simul esset vivum et mortuum ? Dicendum quod hoc facere nil aliud esset quam redire unde exierat ; unde hoc esset corpus suum vivificare, quia omnino unum est ; et ideo est ibi imaginatio illata, quia imaginatur corpus Christi unicum esse ut diversa corpora et quod unum sit et perfectum et vivum et aliud non. Hoc autem non debet intelligi, quia unum tantum est corpus.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Ne abhorreret animus quod cerneret oculus. Videtur enim nulla esse sua ratio, quia non est faciendum aliquid in solatium sensus quod praeiudicet intellectui ; sed sicut horridum est sensui comedere carnes, ita difficile est intellectui credere oppositum eius quod sentit : ergo videtur quod melius esset horrorem generari in sensu, ut certa veritas manifestaretur in intellectu.

Respondeo : Dicendum quod ista non est tota ratio quare sub specie velatur, quia fit in sensus solatium ; sed quia fit in sensus solatium et in fidei meritum, in quo captivatur et illuminatur intellectus. Si autem occultaretur sensui et intellectui non revelaretur per fidem, tunc aliquod praeiudicium fieret intellectui. Nunc autem non est ita, et ideo non valet.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod vinum refertur ad animam etc. Videtur enim male dicere, quia regula est in alia scientia quod termino semel posito non est utendum aequivoce : ergo similiter nec signo. Si ergo vinum significat sanguinem Christi, non significat animam Christi ; vel si significat animam Christi, non ergo animam nostram.

Respondeo : Dicendum quod sicut in signis vocalibus duplex attenditur significatio, scilicet propria et allegorica, ita et in hac duplici significatione simul accipitur in theologia. Simile potest esse in signis sacramentalibus, quod unam rem significent proprie, scilicet vel rem quam continent vel effectum quem tribuunt ; aliam allegorice, scilicet rem a qua virtutem trahunt, sicut a passione et eius fide. Et sicut fallit regula sophistarum in primis signis, quia in theologia dictio simul accipitur moraliter et litteraliter et allegorice, sic fallit in his signis, quia unum principaliter et proprie significant et aliud allegorice.

Posset tamen dici quod unum significat per alterum, ut animam per sanguinem ; et sic nullum est inconveniens.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius ;· quod caro Christi pro, salute corporis offertur. Secundum hoc enim videtur quod istud Sacramentum sanet corporaliter ; et hoc etiam videtur Apostolus dicere I ad Corinthios 11, 30 : Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi ; loquitur de indigne accipientibus. Sed contra : est cibus spiritualis et remedium contra peccatum : ergo non videtur quod sanitatem corporis tribuat. Item, si tribuat sanitatem corporalem, ergo videtur quod, corpore existente sano, non deberent homines recipere nisi sanguinem ; quod non est dicendum.

Respondeo : Dicendum quod Ambrosius loquitur de salute corporum, non quae est in via, sed quae erit in patria, quae annexa est spirituali ; et Apostolus de infirmitate loquitur spirituali.

Si quis autem de corporali velit intelligere, hoc solum referendum et intelligendum est per accidens et valde ex consequenti ; non enim ad hoc nec propter hoc est institutum.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod aqua est admiscenda, utrum sufficiat, si admiscetur in dolio. Et videtur quod sic, quia ante inceptionem Missae misceri potest et admixta transferri in vinum. Sed contra hoc est, quia talis admixtio nihil faceret ad Sacramentum.

Respondeo : Dicendum quod ad mixtio aquae cum vino est sacramentalis unde solius est sacerdotis et est ad significationem ; et ideo tunc debet poni quando iam inchoantur sacra mysteria ; et in Missa solemni poni debet post offertorium, in Missa autem privata in principio propter periculum oblivionis ; et propterea, ut forte diuturno tempore bene commisceatur, securius est ponere statim cum ponitur vinum in principio Missae.

Quod ergo obicitur de lymphatione in dolio, dicendum quod illa non est sacramentalis ; et ideo nihil facit ad sacramentum.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut mixtio illa non possit separari. Videtur enim quod possit separari, quia experimentum est probatum quod, quantumcumque aqua misceatur, quod iuncus appositus attrahit aquam et segregat : ergo videtur quod nunquam ita possit misceri ut Magister dicit.

Respondeo : Sicut dicit Philosophus, quando praedominatur vinum, solvitur species aquae ; et cum soluta est et conversa in vinum, totum est vinum ; et sic converti potest ; non enim converti potest nisi panis vel vinum.

Aliqui tamen volunt dicere quod aqua non convertitur in Sacramento, sed tenet semper rationem aquae ; et est ibi propter significationem solum, sicut si super infunderetur aqua post transsubstantiationem sive conversionem vini. Hanc duplicem opinionem ponit Innocentius, in decretali quadam De corpore Domini. Primam tamen magis approbat et magis videtur approbanda. Vinum enim potest convertere aquam in se in parva quantitate, ut Philosophus dicit, in fine I De Generatione.

Fuerunt etiam aliqui dicentes aquam converti in alios humores et vinum in sanguinem. Sed hoc nihil est, cum solum substantia panis et vini possit transsubstantiari ; unde, si aliquis puram aquam in calicem poneret, omnino nihil conficeret ; non sic de vino.

Et ideo prima opinio tamquam probabilior est tenenda.

Quod ergo obicit de iunco, dicendum quod non separat aquam mixtam, sed per naturam convenientem aquae attrahit pates vini aquosas, totius, inquam, vini, non quia ibi sit aqua, sed partes debiles vini, quae minus habent de virtute.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit Cyprianus : Nobis ignosci non potest etc. ; aut enim hoc dicit quia tale peccatum est irremediabile aut quia culpabile. Si quia irremediabile, hoc falsum est. Si quia culpabile, sed similiter fuit in ignorantibus, quia ignorantia iuris non excusat : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod hoc dicit, non quia peccatum sit in nobis irremediabile, sed quia non habet colorem excusationis, si fiat ex certa scientia ; sed qui ex ignorantia faciebant habebant excusationem, quae tamen non excusabat a toto, sed a tanto, quia forte non erat in eis mortale. Nec erat simpliciter ignorantia iuris, immo quodam modo dici poterat ignorantia facti, quia Dominum fecisse nesciebant, cum non habeatur ex Scriptura, conicitur tamen ex hoc quod de latere eius exivit sanguis et aqua ; ubi etiam quodam modo praefigurata, sunt sacramenta.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Aqua vero sine vino nullatenus potest offerri. Ponatur ergo quod aliquis decipiatur credens aquam esse vinum et percipiat hoc tempore perceptionis Sacramenti ; quid faciendum est ei ?

Respondent quidam quod debet vinum ponere et non debet consecrare, sed panem frangere et mittere in vinum. Sed ad quid hoc faceret ? Si enim vinum non consecratum non est maioris efficaciae quam aqua, sufficit aquam ponere vel positam tenere.

Et ideo dicunt alii quod debet formam verbi super vinum dicere ut plenum sit Sacramentum, si percipit hora debita, tum propter significationem, tum etiam, quia credo quod sanguis aliquo modo addat ad efficaciam. Sed tamen consulendum esset tali quod prius contereretur et doleret de negligentia.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod Iudas corpus Christi et sanguinem cum aliis discipulis percepit. Videtur enim male dicere, quia peccator erat et malus ; et hoc Dominum non latebat : ergo tantum Sacramentum non debebat ei conferre, cum non debeat dari nisi digne accedentibus et sine peccato.

Item, Ioannis 13, 21 : Cum introisset satanas, Glossa : Non, ut quidam putant, ludas tunc recepit corpus Christi.

Respondeo : Dicendum quod Dominus dedit corpus Iudae ne eum proderet, ut formam sacerdotibus daret.

Et quod obicitur de Glossa, dicendum quod Glossa hoc non negat, sed negat quod non dedit tunc quando dedit ei buccellam intinctam.