Distinctio XLI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XLI

DISTINCTIO XLI

Nunc de affinitate videndum est.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de consanguinitate ; hic agit de affinitate, et dividitur haec pars in duas.

In prima determinat gradus affinitatis.

In secunda agit de separatione coniunctorum infra praedictos gradus, ibi : Et sciendum est quod Ecclesia infra praedictos gradus etc.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima determinat gradus affinitatis secundum ius commune.

In secunda determinat secundum dispensationem specialem, ibi : Sed alii videntur concedere etc.

In tertia vero de secundo genere affinitatis, ostendens quod secundum genus affinitatis impedit Matrimonium, ibi : Illud etiam non est praetermittendum.

 

Similiter secunda pars habet tres.

In prima ostendit quod debeant separari.

In secunda vero, quia non debent separari sine testimonio, per quod probetur proximitas ; et determinat qui possunt hoc testificari, ibi : Si duo viri vel tres consanguinitatem etc.

In tertia, quia coniuncti infra gradus prohibitos committunt incestum, determinat ibi genera peccatorum circa actum carnis, ibi : Hic dicendum est quod aliud sit fornicatio, aliud etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

PRAENOTATA

Ad intelligentiam praesentis distinctionis, in qua agitur de affinitate, primo procedendum est per modum narrationis, secundo per modum inquisitionis. Quantum ergo ad primum, primo annotanda est differentia, secundo vero annotanda est triplex notula.

 

Primo igitur attendendum est quod differt esse affinem et esse consanguineum. Nam consanguinitas venit ex carnis propagine, sed affinitas ex carnali commixtione, praesupposita tamen consanguinitate. Unde affinitas definitur sic : Affinitas est proximitas personarum ex carnali copula proveniens, omni carens parentela, intellige : quantum est de se ; tamen praesupponit consanguinitatem. Unde, si quis cognoscit mulierem, efficitur affinis omnibus consanguineis mulieris per illam commixtionem, et e converso in muliere.

 

Secundo intelligendum est quod in affinitate differt genus et gradus. Nam genus attenditur secundum plurificationem commixtionis sive a parte commixtionis, sed gradus a parte sanguinis et propagationis ; propter quod dicitur :

Mutat nupta genus, sed generata gradum.

Unde antiquitus tria genera affinitatis esse consueverunt. Primum surgit ex consanguinitate et prima carnis commixtione ; secundum surgit ex affinitate et secunda carnis commixtione ; tertium surgit ex secunda affinitate et tertia carnis commixtione. Exemplum est : si frater tuus contrahat cum Maria, ipsa est affinis tibi in primo genere ; si contrahat, mortuo fratre tuo, cum alio, ipse erit affinis tibi in secundo genere ; si, ipsa mortua, ipse vir contrahat cum alia, illa mulier esset tibi affinis in tertin genere.

Sed generatio sive propagatio gradum mutat affinitatis sicut consanguinitatis. Sed ista tria genera consueverunt esse antiquitus, nunc autem, sicut patebit post, non stat nisi primum genus affinitatis, aliis cessantibus.

 

Tertio intelligendum est quod differt utrum mulier affinis generet prolem de consanguineo meo an de extraneo. Si de consanguineo, proles generata non est mihi alligata vinculo affinitatis, sed consanguinitatis ; si vero de alio, secundum iura moderna nihil omnino reputatur mihi attinere. Antiquitus tamen, sicut patet ex decreto Gregorii, et habetur in littera, iudicabatur affinis, non primo genere, sed secundo, sictit expresse tangitur in littera ; et pro illo tempore maxime intelligitur iste versus :

Mutat nupta genus, sed generata gradum,

quia mulier affinis mihi, quia fuit uxor fratris mei, si nubat alii, generat mihi affinem in alio genere affinitatis. Si vero generet prolem, tunc generat mihi affinem non alio genere, sed gradu ; hoc tamen est retractatum quantum ad utrumque per ius novum, Extra, De consanguinitate et affinitate, Non debet, et in decretali edita in Concilio generali expresse retractatur utrumque.

 

His visis, quaedam regulae sunt notandae.

Prima est quod in primo genere affinitatis non licet contrahere usque ad quartum gradum inclusive sicut et de consanguinitate. Quod si quartum gradum velis cognoscere, recurre ad personam, mediante qua contracta est affinitas, et quoto gradu distas ab illa, toto gradu distas a persona, cui es affinis ; ut si contraxisti cum muliere, factus es affinis consanguineis, et quoto gradu aliquis est consanguineus uxoris tuae, toto gradu est tibi affinis ; et si attinet ei in quarto gradu, attinet et tibi ; et sicut non liceret uxori contrahere in tali gradu, ita nec tibi.

Secunda notula, quod ex quo contracta est affinitas, mortua persona, mediante qua contracta est, nihilominus manet affinitas, pro eo quod est vinculum perpetuum sicut et consanguinitas ; et ideo minime potest contrahi cum persona affini, Causa XXXV, quaestione 10, Fraternitatis.

Tertia notula est quod affinitas contrahitur non solum per Matrimonium, sed etiam per coitum fornicarium, sicut dicitur Extra, De consanguinitate, Fraternitati tuae etc. ; sed quia hoc dubium est, ideo ratio huius inquisitioni relinquatur.

 

His autem praelibatis, ut modo inquisitorio procedamus, possunt hic tria quaeri.

Primo quaeritur, utrum per omnem coitum contrahatur affinitas.

Secundo, utrum affinitas transeat ab uno in alterum.

Tertio, utrum affinitas impediat Matrimonium.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De impedimenta affinitatis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum per omnem coitum, sive legitimum sive fornicarium, possit contrahi affinitas.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod per omnem coitum, sive legitimum sive fornicarium, contrahi possit affinitas.

  1. Causa XXXV, quaestione 3 : Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater eius uxorem duxerit, super eo quod frater eius crimen celaverit poeniteat septem annis. Sed hoc non est ob aliud nisi quia illa facta est affinis fratri : ergo etc.
  2. Item, Extra, De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae, expresse dicitur quod non licet petere debitum, in decretali illa : Transmissae nobis litterae etc. ; sed hoc non est nisi propter affinitatem : ergo per coitum fornicarium contrahitur affinitas.
  3. Item, ratione videtur, quia non ob aliud contrahitur affinitas per coitum nisi quia est carnis commixtio, per quam vir et mulier fuerunt una caro ; sed hoc non tantum est in actu legitimo, verum etiam in fornicario, secundum quod dicitur I ad Corinthios 6, 16 : Qui adhaeret meretrici unum corpus cum ea efficitur.
  4. Item, filius fratris tui natus de fornicatione ita est tibi consanguineus sicut si esset de legitimo Matrimonio natus. Si ergo per actum fornicarium contrahitur consanguinitas, pari ratione et affinitas.

 

Contra :

  1. Causa XXXV, quaestione 3 : Extraordinaria pollutio citra maritalem affectum, si ita esse constiterit, non videtur Matrimonium impedire. Sed fornicarius actus est extra rectum ordinem : ergo non impedit Matrimonium ; sed affinitas impedit : ergo ibi non contrahitur affinitas.
  2. Item, affinitas est vinculum legitimum, quod est institutum a Deo et ab Ecclesia : ergo, cum fornicatio sit actio contra legitimitatem et contra divinum statutum, per fornicationem nunquam contrahitur tale vinculum.
  3. Item, affinitas est vinculum insolubile ; sed coniunctio per coitum fomicarium non iungit insolubiliter, immo solubiliter : ergo nunquam per illum coitum contrahitur affinitatis vinculum.
  4. Item, per coitum extra Matrimonium non contrahitur irregularitas ad Ordinem suscipiendum : ergo pari ratione nec illegitimitas ad Matrimonium contrahendum : si ergo affinitas facit illegitimitatem, videtur quod per talem coitum affinitas nec debet nec potest contrahi.

 

 Respondeo : Dicendum quod affinitas generaliter contrahitur per omnem coitum in quo est commixtio sanguinum.

Et ratio huius est, quia affinitas non contrahitur nisi ratione unionis ; tunc autem dicuntur una caro fieri, quaneto per commixtionem seminum fit consummatio illius operis. Si ergo aliter conveniant, sive contra naturam polluendo extra vas illi usui deputatum, sive invadendo claustra, ita quod opus nefarium non consummetur, affinitas contrahi non iudicatur, secundum quod dicitur Causa XXXV, quaestione 3, Extraordinaria. Quodsi videatur dici contrarium Extra, De eo qui cognovit consanguineam, Fraternitati etc., dicendum quod illa se paratio non fuit propter affinitatem, sed propter publicae iustitiam honestatis, quae contrahitur ex puris sponsalibus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de extraordinaria pollutione, iam patet responsio, quia intelligitur ubi non fuit seminum commixtio, ob quam dicerentur vir et mulier una caro effici.
  2. Ad illud quod obicitur, quod vinculum legitimum est a Deo institutum, dicendum quod in fornicatione duo sunt, scilicet actio substrata, quae est naturalis, et deformitas voluntatis, qua aliquis vult cognoscere non suam, sive circa ipsum actum defectus circumstantiae. Quantum ad primum est actio naturalis bona et a Deo ; quantum ad secundum. dicit defectum et deformitatem et soditur nomen vitii ; vinculum ergo affinitatis contrahitur ratione primi, non ratione secundi.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est vinculum insolubile, dicendum quod actio transiens ut plurimum relinquit effectum perpetuum, sive ut melius dicam, diuturnum , ut patet, quia, sicut fornicatio inducit carnis corruptionem, sic uxoris cognitio efficit corporis unionem ; et quoniam, ex quo cognovit, necesse est cognovisse : ideo ex hac coniunctione resultat vinculum insolubile. Et est exemplum : quia sicut ex uno actu tali potest proles generari, quae vinculo perpetuo alligatur patri et matri, sic potest affinitas generari, quoniam alis coniunctio est introducens affinitatem, non conservans. Ideo, ipsa existente transitoria, potest esse affinitas diuturna.
  4. Ad illud quod obicitur de irregularitate ad Ordines, dicendum quod cognitio mulieris non generat irregularitatem nisi prout inducit defectum scramenti ; et quonam defectus sacramenti praesupponit aliquod esse sacramenti, et post privationem perfectionis, hinc est quod irregularitas non contrahitur per coitum extra Matrimonium. Sed affinitas respicit unitatem carnis et corporis, : et haec est communis tam actui fornicario quam legitimo ; ideo potest causare affinitatem, sed non irregularitatem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum affinitas transeat in alterum.

 

Secundo quaeritur, utrum affinitas transeat in alterum.

Et quod sic, videtur :

  1. Causa XXXV, quaestione 3, Contradicimus, et infra, Iulius Papa : Relictam consanguineorum uxoris suae nullus ducat uxorem. Sed consanguinei uxoris sunt affines : ergo uxor affinis efficitur illegitima ad contrahendum ; non propter aliud nisi propter affinitatem : ergo etc.
  2. Item, in sequenti capitulo : Porro duorum consanguineorum uxores uni viro alteram post alteram nubere ; publicae honestatis iustitia contradicit.
  3. Item, carnalis commixtio adeo iungit ut propagatio. Quod patet, quia tantum se extendit et per tot gradus et tales descendit affinitas, ad quos gradus protenditur consanguinitas, scilicet usque ad quartum gradum. Cum ergo consanguinitas transeat in alterum, ergo et affinitas. Minor patet, quia, si aliquis est mihi consanguineus in primo gradu, generat mihi consanguineum in secundo : ergo etc.
  4. Item, omne simile generat sibi simile, et quaetumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Ergo, si aliqua uxor habeat duos viros et aliquis vir duas uxores, cum isti duo viri coniungantur eidem mulieri, ut patet consideranti, et istae duae mulieres eidem viro : ergo omnes sibi attinent : ergo etc.

 

Contra :

  1. Ubi est vera affinitas, adeo ligat ut consatiguinitas ; sed nunquam cum filia fratris sui potest quis contrahere : ergo nec cum filia uxoris fratris, quae est affinis, fratre mortuo ; cuius contrarium habetur, Extra, De consanguinitate, Non debet reprehensibile iudicari, ubi dicitur quod potest coniungi talis tali.
  2. Item, si affinitas surgit ex affinitate, ergo, cum aliquis vir cognoscit decem mulieres, ergo illae omnes sunt affines : ergo contrahens cum una non potest contrahere cum alia ; quod est manifeste falsum, quia tunc homo cum nulla posset contrahere
  3. Item, esto quod aliquis contrahat cum uxore alicuius, ipso mortuo, quaeritur, utrum efficiatur affinis consanguineis viri. Quodsi non, tunc affinitas non generat affinitatem. Si vero efficitur affinis consanguineis, ergo multo magis ipsi viro : ergo non potest cognoscere cognitam ab alio viro ; quod est manifestum inconveniens.
  4. Item, si affinitas generat affinitatem, cum carnis commixtio faciat unitatem et gradum attinentiae secundum primum gradum, tunc semper manebit affinitas propter commixtionem, et sic erit processus in infinitum in affinitate ; quod est manifeste falsum : ergo et primum, scilicet quod affinitas per commixtionem carnis generet sive faciat affinitatem.

 

Respondeo : Dicendum quod differt vinculum affinitatis et consanguinitatis, quoniam vinculum affinitatis est vinculum per accidens ; vinculum consanguinitatis est vinculum per se ; et quoniam omne per accidens necessario habet reduci ad per se, hinc est quod affinitas necessario praesupponit consanguinitatem et superaddit commixtionem et ex his duobus surgit. Quia ergo illud quod est per accidens non habet virtutem multiplicandi et diffundendi se nisi per illud quod est ens per se, hinc est quod diffusio et descensus affinitatis secundum veritatem attenditur a parte consanguinitatis solum, non a parte commixtionis, quantum est de natura vinculi. Unde consanguinei uxoris Petri ita sunt affines ei usque ad quartum gradum, sicut per consanguinitatem alligantur uxori ; sed uxor Petri ex hoc quod nubit alii, cum per accidens iuncta sit consanguineis Petri, non propter hoc generat vinculum attinentiae secundum veritatem ; sed si generat, hoc est solum secundum publicae iustitiam honestatis, per quem modum contrahitur in sponsalibus. Et secundum hunc modum fuerunt antiquitus secundum genus affinitatis et tertium, quae magis pertinebant ad publicae iustitiam honestatis quam ad affinitatem ; sicut canon secundo propositus expresse dicit, si quis attendat. Et quia periculosum erat ad ista teneri, ideo totum oportuit revocari, excepta primo genere affinitatis. Et ita dicendum quod secundum veritatem et secundum tempus praesens affinitas non generat affinitatem, ut qui est affinis alicui efficiatur affinis affini ; vel qui est iunctus carnaliter cum aliqua, per hoc efficiatur affinis affinibus suis immo solum consanguineis ; nec surgit affinitas ex consanguinitate et affinitate, sed solum ex consanguinitate et carnis commixtione.

Et rationes ad hoc inductae sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de illis duabus auctoritatibus, dicendum quod retractatae sunt ; nec illae prohibent coniunctionem talem propter vinculum affinitatis, sed propter iustitiam publicae honestatis.

  1. Ad.illud quod obicitur, quod carnis commixtio adeo iungit ut propagatio, dicendum quod si loqueris in se et per se, falsum est. Nam pater non potest contrahere cum filia quam generavit ; sed vir potest contrahere cum muliere quam cognovit. Habet tamen hoc veritatem per accidens, praesupposita consanguinitate ; quod patet, quia uxor viri ita propinqua efficitur consanguineis viri sicut et ipse ; et quia est vinculum per accidens, ideo non protenditur nisi secundum protensionem consanguinitatis : et ideo non sequitur quod affinitas generet affinitatem sicut consanguinitas consanguinitatem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod simile generat simile, dicendum quod verum est, per se loquendo, si illud quo assimilatur inest ei secundum. quod generat ; unde leprosus generat leprosum et calculosus calculosum, quia est ibi corruptio vis generativae. Sed tamen mancus non necessario generat mancum, quia defectus ille non respicit generantem secundum quod est generans. Et quia affinitas per accidens respicit aliquem, ideo non diffundit eam in alterum, nec in eum qui propagatur nec in eum qui carnaliter commiscetur. Unde non est modo verus ille versus :

Mutat nupta genus, sed generata gradum,

scilicet affinitatis, nisi quis velit ipsum distrahere et exponere secundum quod competit proximitati modernae, ut per rationem Matrimonii contrahatur genus affinitatis et per generationem genus. consanguinitatis. Primus tamen. est intellectus verior.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum affinitas praestet Matrimonio impedimentum.

 

Tertio quaeritur utrum affinitas praestet Matrimonio impedimentum.

Et quod sic, videtur.

  1. Causa XXXV, quaestione 3 : Aequaliter coniungatur quis propinquis suis et uxoris suae consanguineis.
  2. Item, Levitici 18, 8 : Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis : ergo nullus potest contrahere cum uxore patris ; sed hoc non est ob aliud nisi ob vinculum affinitatis : ergo etc.
  3. Item, hoc ipsum arguitur per rationem, quia turpitudo uxoris est turpitudo viri ; sed turpitudo consanguineae non est aliquatenus per actum coniugalem revelanda : ergo nec uxor viri in coniugium assumenda.

4. Item, proximitatis vinculum tam in consanguinitate quam in affinitate est ex sanguinis unitate. Ergo, si consanguinitas propter unitatem sanguinis impedit, pari ratione et affinitas, cum vir et mulier fiant una caro ratione commixtionis seminum.

 

Contra :

  1. In Lege erat prohibitum ducere sororem, et praeceptum erat ducere uxorem fratris ; et illa est affinis : ergo affinitas Matrimonium non impedit.
  2. Item, magis iungitur aliquis alicui qui iungitur per se et immediate quam qui mediate ; sed vir qui cognoscit mulierem potest ei iungi matrimonialiter : ergo multo magis consanguinei ipsius viri.
  3. Item, secundum iura consanguinei succedunt defuncto in rebus suis, in quibus habuit dominium et possessionem ; sed vir habuit dominium in mullerem per Matrimonium : ergo secundum iura consanguinei debent et possunt habere dominium in corpus coniugis per Matrimonium : ergo etc.
  4. Item, commixtio carnalis est ad tempus, et Matrimonium est vinculum insolubile. Si ergo maius vinculum solvit minus, cum commixtio carnalis Matrimonium non possit impedire, ergo nec affinitas inde contracta.

 

Respondeo : Dicendum quod affinitas impedit Matrimonium, sicut habetur Extra, De consanguinitate et affinitate ; et hoc intelligendum est de affinitate quae praecedit Matrimonii contractionem, non de ea quae supervenit. Si enim praecedat, impedit contrahendum et dirimit iam contractum, quia facit personam illegitimam secundum eumdem modum et per easdem rationes per quem modum et per quas rationes facit consanguinitas. Si autem sequatur Matrimonium, non potest ipsum dissolvere, cum sit vinculum insolubile ; si tamen contractum est et consummatum, ambo sunt ad continentiam monendi. Si vero contractum est et ratificatum per verba de praesenti, cum solvi non possit, nisi ingrediatur alter coniugum religionem, sicut habetur Extra, De conversione coniugatorum, necessario oportet quod ille qui malitiose cognovit consanguineam aliquam reddat debitum, si illa non vult continere, aut in religionem ingrediatur, Extra, De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae, Discretionem ; et infra, ubi dicitur quod tenetur reddere debitum, cum non debeat coniux sine culpa iure sua privari. Ipse autem non debet exigere, quia reddidit se inhabilem, sicut dicitur eodem titulo : Transmissae nobis etc., ubi dicitur quod requisitus non sine gravi cordis dolore accedat.

Sic igitur concedendum quod affinitas praecedens Matrimonium, quantum ad primum genus, ita impedit Matrimonium ut consanguinitas.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod praeceptum erat ducere uxorem fratris, dicendum quod hoc verum erat in casu, scilicet cum. frater mortuus erat sine semine. Quia enim promissa erat eis perfecta benedictio in semine, ideo non debebat pati Lex quod aliquis esset qui videretur sine semine, si haberet propinquum qui suscitaret. Nunc autem, quia hoc sublatum est, sic impedit omnino sicut consanguinitas.
  2. Ad illud quod obicitur, quod vir magis iungitur mulieri, dicendum quod verum est ; sed quoniam me actus consonat et consequitur Matrimonium ; hinc est quod vinculum nullum ibi concurrit inter virum et mulierem quod Matrimonio praestet impedimentum.

Amplius, sicut praedictum est, cum affinitas sit vinculum per accidens, praesupponit vinculum per se, scilicet consanguinitatem ; et quia nemo ibi ipsi est consanguineus : hinc est quod mulier non effieitur affinis viro, sed eius consanguineis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod secundum iura consanguinei debent succedere, dicendum quod verum est in illa hereditate quam potest quis alii communicare et dare. Sed uxor est adeo bonum proprium quod nec caritas, communicat, quae facit omnia communia ; et ideo illud ius nunquam se extendit ad uxorem.
  2. Ad illud quod obicitur ultimo, quod carnalis commixtio est ad tempus, dicendum quod, quamvis sit ad tempus, tamen habet effectum perpetuum, scilicet affinitatem, ut prius visum est, et per illam impedit. Et sic patet totum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod Ecclesia infra praedictas gradus separat. Ponatur quod Ecclesia decepta aliquos separet et postmodum manifestetur deceptio, quaeritur, utrum tales sint reiungendi. Et quod sic, videtur, quia separatio per iniustitiam facta est : ergo videtur quod. nullo modo possit stare, cum manifestatur praecedens iudicium fuisse iniustum.

Contra hoc est, quia possibile est quod aliquis post separationem in facie Ecclesiae fiat sacerdos vel religiosus ; sed talis non potest habere usum Matrimonii : ergo non debet ei restitui.

Iuxta hoc quaeritur, quando et qualiter sit restitutio viri facienda uxori vel e converso.

Respondeo : Dicendum quod in tali casu facienda est restitutio, quoniam Ecclesia decepta fuit et altera personarum iniuste exspoliata ; et quoniam Ecclesia potest et debet errorem corrigere et non debet aliquam personam iure suo privare, ideo, deceptione cognita, si alter, qui iniuste exspoliatus est, petat, debet restituere ; et si intravit religionem et votum emisit, potest debitum reddere, sed non debet nec potest exigere, quoniam obligavit se ad continentiam quantum est in se.

Quod quaeritur, quando et quomodo debeat uxor restitui viro aut e converso, dicendum quod uxor aut agit iure petitorio aut possessorio tunc agit petitorio, quando dicit aliquem sibi adiudicari in maritum, quoniam cum ea contraxit tunc agit possessorio iudicio, quando petit aliquem sibi restitui, pro eo quod vir eius fuit et cum ea cohabitavit.

Si agit petitorio, et vir excipiat, primo tractabitur exceptio mariti, antequam fiat restitutio sive quam satisfiat petitioni, pro eo quod, probata exceptione mariti, si recta est, principalis quaestio perimitur. Si vero agit possessorio restituendus est mulieri, etiam antequam probetur exceptio, Extra, De restititione spoliatorum, Litteras, et Extra, De divortiis, Porro ; exceptis quinque casibus.

Primus est, si obiciatur mulieri publica fornicatio, et haec fuerit probata, nisi ipsa excipiat in contrarium contra virum de fornicatione, Extra, De divortiis, Significasti.

Secundus casus est, si obiciatur consanguinitas divina lege prohibita, in continenti probanda ; differenda est restitutio nec debet compelli per sententiam, ne forte superinducatur perplexitas. Si vero differatur, oportet fieri restitutionem per sententiam, sed tamen non oportet debitum reddere, si habet de consnguinitate conscientiam, Extra, De restitutione spoliatorum, Litteras.

Tertius casus est, si obiciatur exceptio rei iudicatae, a qua non est appellatum ; argumentum, De officio delegati, Causam matrimonii.

Quartus casus est, quando tanta est saevitia viri quod non potest sufficiens cautio adhiberi, utpote quia persequitur uxorem odio capitali, Extra, De restitutione spoliatorum, Litteras, in fine.

Quintus casus est, quando ille qui agit, alterum spoliavit sine causa ; dicitur quod non debet restitui, Causa XXXII, quaestione 1, De benedicto ; attamen illud non est usquequaque verum, quia tunc, quando vult redire et alter non vult, si non habet quod obiciat manifeste, ex tunc incipit spoliare.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si duo vel tres consanguinitatem etc. Videtur enim male dicere, quia personae propinquae sunt suspectae : ergo non debent recipi ad testificandum.

Iuxta hoc quaeritur : qui possunt Matrimonium accusare ?

Respondeo : Dicendum quod accusatio, propter quam debeat fieri divortium, aut est de peccato aut de consanguinitatis vinculo. Si est de peccato fornicationis, tunc soli coniuges possunt se mutuo accusare - alii vero non admittuntur, quia tunc fit iniuria viro - et possunt simul stare sine peccato.

Si autem fit accusatio de consanguinitatis vinculo, tunc primo admitti debent consanguinei, si sunt superstites, maxime cum est accusatio de Matrimonio dissolvendo, quia non praesumitur quod ipsi velint ; et praeterea, melius sciunt genealogiam quam alii ; et ideo specialiter in hac causa admittuntur consanguinei. Tamen si sit quaestio de Matrimonio contrahendo sive contracto, ut suspecti repellendi sunt, ubi ille cuius filius vel filia coniuncta dicitur, superior est divitiis, potentia et honore. Quodsi consanguinei non adsint qui testificentur, tunc possunt admitti extranei antiqui et maturi. Quodsi nec hi velint testificari, tunc omnes extranei possunt accusare, nisi aliud obsistat, ut puta si facta fuit denuntiatio quod Matrimonium accuset qui novit ; si ille praesens aderat et tacet, ex tunc accusare non potest. Si vero fuit absens vel postmodum didicit Matrimonii impedimentum, si hoc iureiurando firmaverit, est admittendus, Extra, De his qui Matrimonium accusare possunt, Cum in tua, et infra. Alicubi tamen sine differentia omnis qui vult accusare admittitur, quia hoc honestatis est, scilicet servare ordinem prius dictum.

 

Dub. III.

Item de hoc quod dicit : quod aliud est fornicatio, aliud stuprum etc. ; quaeritur, utrum ista sint diversa peccata secundum speciem et quantum ad genus peccati. Et quod non, videtur, quia sunt contra idem praeceptum, scilicet non moechaberis, et circa actum unius virtutis, sola circumstantia differente, in qua non est nisi accidentali differentia.

In oppositum est : primum peccatum habet rationem suam a defectu circumstantiae ; sed adulterium dicitur, quia aliquis cognoscit coniugatam, sed fornicatio, quia solutam : ergo sunt diversa peccatorum genera.

Respondeo : Dicendum quod ista non tantum differunt accidente, immo sunt diversa genera peccatorum ; et talia oportet confiteri, quoniam, etsi videantur solum differre circumstantia, quae iudicatur esse accidentalis proprietas, tamen ipsa circumstantia comparata ad peccatum est essentialis, quamvis comparata ad actum sit accidentalis : et ideo non variat genus actus, sed pecatum.

Quod ergo obicit, quod est contra idem praeceptum et circa eumdem actum, dicendum est quod hoc non impedit quin possint esse diversa peccata, pro eo quod circa eumdem actum et contra idem bonum contingit multipliciter obliquari.

 

Dub. IV.

Item super hoc quod dicit, quod stuprum est virginum illicita defloratio ; quaeritur, quod sit maius peccatum, utrum stuprum an adulterium. Et quod maius sit adulterium, patet ex ordine Magistri, quia praemittit minora et gradatim ascendit.

Amplius, per adulterium iniuriatur quis viro, per stuprum non. Unde virgo, quae non est alteri alligata, non peccat nisi in Deum ; sed adultera in Deum et in. proximum : ergo etc.

Contra : Nobilior est castitas virginalis quam coniugalis : ergo gravius est peccatum quod est contra virginalem quam contra coniugalem ; sed stuprum est contra virginalem : ergo etc.

Item, qui corrumpit virginem aliquam, aufert ei bonum irrecuperabile ; sed non qui adulterat : ergo etc,

Repondeo : Dicendum quod pro maiori parte peccata ad invicem comparata se habent sicut excedentia et excessa. Unde si comparemus coitum cum coniugata ad coitum cum virgine soluta, deformius est virginem deflorare quam defloratam cognoscere ; attamen gravius peccat qui adulteratur, quia magis laedit rem publicam et magis offendit virum et magis generat infamiam.

Obiecta, autem procedunt per diversas vias.