Distinctio XLVI — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XLVI
Sed quaeritur hic de valde malis etc.
.DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de statu et conditione animarum bonarum. In hac parte agit de statu et conditione animarum damnatarum. Unde in hac parte Magister quaerit, utrum animae damnatae recipiant unquam mitigationem in poena per benignitatem misericordiae, an solummodo puniantur per severitatem iustitiae.
Et haec pars dividitur in duas.
In prima quaerit et determinat.
In secunda ostendit qualiter misericordia Dei in omni opere currit cum iustitia, ibi : Sed quomodo iustitiam Dei et pietatem etc.
Prima pars habet duas.
In prima investigat et opponit.
In secunda determinat et solvit, ibi : Unde non incongrue dici potest etc.
Similiter secunda pars habet duas.
In prima comparat misericordiam et iustitiam ad invicem.
In secunda vero compart ad operationem, ibi : Quod autem quaedam opera misericordiae etc.
Et illa secunda pars habet duas.
In prima ostendit quod quaedam opera aptantur misericordiae, quaedam iustitiae.
In secunda vero determinat quomodo illud intelligitur : Universae viae Domini misericordia et veritas, ibi : Post haec considerari oportet.
Et sic duo determinat hic principaliter, scilicet utrum poenae malorum recipiant mitigationem.
Secundo vero, quomodo misericordia et veritas eamdem respiciant operationem.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis, secundum duo quae determinat Magister in littera, duo principaliter quaeruntur :
Primo quaeritur, utrum poena malorum recipiat mitigationem.
Secunqo quaeritur, quomodo misericordia et veritas eamdem respiciant operationem.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum aliqua mitigatio poenae fiat damnatis propter suffragia Ecclesiae.
Secundo, utrum fiat mitigatio propter pietatem misericordiae.
Tertio, utrum Deus agat misericordius cum uno quam cum altero.
Quarto, utrum agat iustius cum uno quam cum altero.
ARTICULUS I
De mitigatione poenae malorum.
QUAESTIO I.
Utrum per suffragia Ecclesiae aliqua mitigatio fiat damnatis.
Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod per suffragia Ecclesiae aliqua mitigatio fiat damnatis :
- Primo per Augustinum, in Enchiridio, qui dicit quod quibus prosunt, vel ad hoc prosunt ut plena fiat remissio vel ut tolerabilior sit eis damnatio. Ergo, si damnatio est in damnatis, videtur quod illa possit mitigari.
- Item, Augustinus dicit quod poena Arii non est determinata, quia augetur secundum quod peccantes suo errore multiplicantur ; sed Deus pronior est ad miserandum quam ad condemnandum : ergo si in statu in quo sunt potest eorum poena augeri, potest et minui.
- Item, impossibile est multorum preces non exaudiri ; sed Ecclesia orat pro omnibus baptizatis et fidelibus qui moriuntur, de quibus non constat quod vadant in infernum ; sed multi talium damnantur : ergo, si Ecclesia non frustra orat, patet etc.
- Item, ratione videtur, quia plus placet Deo improportionaliter poena quam quis sustinet voluntarius, quam illa quam quis sustinet invitus ; sed damnatus poenam sustinet invitus, aliquis vir iustus, qui ei suffragatur, pro eo sustinet voluntarius : ergo iste plus solvit Deo pro illo patiendo quam ille pro se : ergo, si Dominus dimittit quod minus placet pro eo quod magis, patet etc.
- Item, iste punit se ex caritate et pro eo qui est in inferno : ergo Deus acceptat hanc poenam pro illo ; sed non punit bis in id ipsum : ergo etc.
Contra :
- Augustinus, De cura pro mortuis agenda, dicit quod Ecclesiae suffragia pro valde bonis sunt gratiarum actiones, pro valde malis sunt qualescumque vivorum consolationes. Ergo non prosunt valde malis ; sed valde mali sunt qui sunt in inferno : ergo etc.
- Item, auctoritas dicit quod in inferno nulla est redemptio et Ecclesia istud cantat : ergo, si nulla redemptio est ibi, videtur quod nulla sit mitigatio.
- Item, Ecclesia non facit suffragia pro damnatis ; quod patet, quia in Corpore Christi, in quo est specialiter suffragium defunctorum, ut dicit Magister, supra, distinctione duodecima, non fit memoria nisi pro vivis et illis qui sunt in purgatorio et qui sunt in paradiso ; sed faceret, si damnatis prodesset : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia damnati non sunt ex caritate diligendi ; quod patet, quia non sunt ordinati ad vitam : ergo, cum caritas faciat suffragium acceptabile, nullum suffragium pro eis factum Deo est acceptum : ergo nec debet pro eis fieri.
- Item, suffragia facta pro Beatis, quia sunt in termino, non augent gloriam : ergo, cum damnati similiter sint in termino, non minuunt eis poenam.
- Item, quod non minuit de culpa, nec de poena, quia tantae culpae debetur tanta poena ; sed damnatorum culpa non potest minui : ergo etc.
- Item, si minuat, aut extensive aut intensive. Si intensive : ergo, cum non sit intensione infinita tota poterit auferri per suffragia. Si ergo extensive, sed infinita est extensione, et ab infinito nihil adimitur. Si dicas quod est finita ex parte ante, et ex illa est diminutio, quia est poenae dilatio : ergo tunc dedecus peccati est sine decore iustitiae.
Respondeo : Dicendum quod aliquorum fuit positio, ut magistri Praepositivi, quod suffragia damnatis prosunt, non tamen omnibus, quia non valde malis, sed mediocriter, ut puta illis qui habuerunt opera bona per quae merentur ab aliis adiuvari. Sed in modo positionis diversificati sunt.
Nam quidam dicunt quod prosunt ad dimissionem poenae quantum ad interpolationem ; et ideo non totaliter aufertur, sed solum ad modicum temporis.
Sed ista positio non videtur conveniens. Cum enim deordinatio culpae non recipiat intermissionem, quomodo reordinatio poenae recipiet ?
Ideo dicunt alii quod fit remissio simpliciter, non ad tempus ; sed tamen, nunquam tota poena aufertur, quia fit ablatio secundum proportionem geometricam, non secundum proportionem arithmeticam, id est, quando fit, remittitur primo aliquota pars poenae, in secunda vice adimitur tantum, non secundum quantitatem, sed secundum proportionem, ut si primo aufertur centesima pars, similiter et secundo et tertio centesima pars eius quod remanet ; et ideo semper remanet.
Sed certe istud non solvit, quia suffragia sequentia non minus valent quam praecedentia : ergo tantumdem de poena faciunt remitti secundum quantitatem poenae remissae.
Ideo dicunt tertii quod prosunt, non in ablationem totalis poenae nec ad ablationem de parte poenae diminuendo puniens, sed fortificando subiectum, ut melius et tolerabilius portet.
Sed ista opinio non videtur posse stare, quia, si fortificatur, aut fortitudine gratiae aut naturae ; non gratiae, hoc constat ; non naturae, quia haec fortitudo non est a natura : ergo nullo modo.
Ideo est aliorum opinio communior et verior, quod suffragia damnatis non prosunt nec Ecclesia intendit orare pro eis.
[Ad obiecta] :
1 Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod prosunt ad tolerabiliorem damnationem, dicendum quod non intelligit de damnatione facta in inferno, ubi nulla est redemptio, sed in purgatorio. Et vult dicere quod illis dupliciter prosunt : vel liberando, ut illos qui parum habent de cremabili ; ve mitigando quantum ad illos qui multum.
- Ad aliud dicendum quod non est simile, quia remissio debet fundari super fundamentum caritatis ; et quoniam Arius habet malam voluntatem, ideo potest augeri poena eius et non remitti.
- Ad illud quod obicitur, quod multorum preces exaudiuntur, dicendum quod ubi constaret Ecclesiae quod esset damnatus, non oraret ; sed non constat, ergo orat, quia aut valet, si non est damnatus ; aut si est damnatus, revertitur in sinu suo.
4-5. Ad illud quod obicitur, quod plus placet Deo poena voluntaria quam involuntaria, dicendum quod est verum ; unde Deus remunerat virum iustum pro illa poena ; sed ista poena voluntaria non potest assumi nec acceptari pro eo qui non habet caritatem. Et ideo patet sequens.
QUAESTIO II.
Utrum fiat mitigatio damnatis propter misericordiae pietatem.
Secundo quaeritur, utrum fiat mitigatio propter misericordiae pietatem de poenis damnatorum.
Et quod non, videtur :
- Quia dicitur Apocalypsis 18, 1 : Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum.
- Item, Isaiae 40, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia ; dicitur de anima peccatrice.
- Item, super illud Psalmi [71, 14] : Ex usuris et iniquitate, Glossa : Usurae dicuntur peccata, quia plus mali invenitur in suppliciis quam commissum est in culpis. Igitur ibi non est aliqua mitigatio.
- Item, ratione videtur quia delectatio est momentanea et modica, sed punitur poena aeterna et acerbissima ; sed hoc in infinitum excedit istud : ergo punitur supra condignum : ergo non est ibi mitigatio.
Contra :
- In Psalmo [76, 10] : Numquid obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas ? quasi diceret, non : ergo tunc aliquid relaxat.
- Ite, peccator, cum peccat mortaliter, offendit Deum, a quo est omne bonum : ergo meretur amittere omne bonum , ergo et esse : ergo, cum Deus neminem reducat ad non-esse, omnes punit citra condignum.
- Item, peccator offendit Deum, a quo est omnis ordo, ergo se deordinat : ergo, si peccantes merentur in suppliciis ordinari, statim ergo merentur puniri : ergo, cum non puniantur statim, patet quod citra condignum.
- Item, peccator offendit Deum, qui est bonum infinitum omni infinitate, ergo infinita poenae acerbitate debet puniri ; sed non punitur : ergo citra condignum punitur.
Respondeo : Dicendum quod mitigatio poenae damnatorum dupliciter potest intelligi : aut quantum ad taxationem et inflictionem poenae ; et sic absque dubio est ibi mitigatio, quia divina iustitia non totum exigit, pro eo quod, eius pietate interveniente, aliquam partem poenae infligendo remittit. Alio modo potest intelligi mitigatio post poenae taxationem et inflictionem ; et hoc modo nulla cadit mitigatio a divina misericordia, quia ex tunc claudit eis Dominus viscera pietatis.
Rationes igitur ostencientes quod est ibi mitigatio omnes procedunt secundum istam viam, scilicet quantum ad inflictionem ; unde ostendunt ibi mitigationem quantum ad ea in quibus homo punitur quantum ad tempus et quantum ad mensuram, quia non tantum infert Deus quantum homo meruit, Threnorum 3, 22 : Misericordiae Domini est quod non sumus consumpti ; et iterum, poenam differt ; et postremo, acerbitatem minuit. Et ideo illae rationes concedendae sunt.
Ad oppositum responderi potest per unicam distinctionem.
[Ad obiecta] :
1-3. Ad illud ergo quod obicitur de Scriptura, quae dicit quod tantum et quod duplum et quod amplius, ad illa omnia respondendum quod est comparare delectationem ad poenam secundum duplicem comparationem : aut secundum intensionem huius in genere poenae et illius in genere delectationis ; et sic multo maior est poena quam delectatio, nec est ibi proportio, sed excessus. Est iterum comparare hoc ad illud secundum rationem meriti vel demeriti ; et sic dico quod meritum delectationis inordinatae excedit poenam, quia dignus esse amplius puniri. Servatur ergo in punitione proportionalitas, quia magnae culpae magna infligitur poena ; sed non proportio, quia quantum ad intensionem et durationem poena excedit culpam, sed quantum ad meritum culpa poenam.
- Et per hoc patet prima ratio, quia, etsi delectatio sit momentanea, quia tamen offenditur ea bonum infinitum, meretur poenam aeternam.
QUAESTIO III.
Utrum Deus misericordius agat cum uno quam cum alio.
Tertio quaeritur, utrum Deus misericordius agat cum uno quam cum altero.
Et quod sic, videtur :
- Ad Romanos 9, 18 : Cui vult miseretur, et quem vult indurat. Si ergo misericordius agit cum uno, quem revocat, quam cum eo quem indurat, patet etc.
- Item, ordo et gradus est in effectibus divinis propter sapientiam, cuius est ordinare : sed divina misericordia non miseretur nisi sapienter et ordinate : ergo magis uni quam alii.
- Item, misericordia intuetur miseriam ; sed unus magis est miser quam alter : ergo Deus debet magis misereri unius quam alterius.
- Item, magis miseretur qui miseriam totam aufert quam qui temperat ; sed Deus ab aliquibus aufert totam miseriam, aliquibus mitigat : ergo etc.
Contra.
- Actus et effectus respondent habitui sive origini in quolibet ; sed divina misericordia est summa : ergo cuiuscumque miseretur, miseretur in summo.
- Item, misericordia intuetur miseriam : ergo si magis miseretur alicui, ergo magis misero ; sed in futuro magis miser est qui magis peccavit : ergo magis miseretur eius qui magis peccavi. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.
- Item, quia Deus est sapientissimus, ideo facit sapientissime quidquid facit ; ergo, cum sit misericordissimus, misericordissime se habet ad quemlibet : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod magis misereri, hoc potest intelligi tripliciter : aut maiori habitu aut actu aut effectu. Primo modo et secundo impossibile est ; sed tertio modo, scilicet quantum ad effectum, qui est relevatio a miseria, verum est, tam in praesenti quam in futuro ; sed aliter nunc, aliter tunc, quia nunc misericordiae effectus sunt principales et effectus iustitiae sunt annexi ; tunc autem effectus iustitiae erunt principales et misericordiae erunt annexi. Tunc enim reddet Deus secundum opera sua unicuique, nunc autem secundum benignitatem suam. Et ideo simpliciter magis miseretur in praesenti eius cui magis vult, in futuro magis magis eius qui magis indiget ; unde magis misero plus condonabit secundum quantitatem absolutam, non tamen secundum quantitatem relatam, ut patebit postea.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod effectus respondet habitui, dicendum quod verum est in agente inferiori qui facit omne quod potest ; non sic est in Deo.
- Ad illud quod obicitur, quod peccator reportat commodum, dicendum quod falsum est, quia semper sibi remanet poena maior.
- Ad illud quod obicitur de sapientia, dicendum quod non est simile, quia sapientia connotat ordinem, non effectum absolutum, ut misericordia.
QUAESTIO IV.
Utrum Deus agat iustius cum uno quam cum altero.
Quarto quaeritur, utrum Deus agat iustius cum uno quam cum altero.
Et quod sic, videtur :
- Quia, sicut iustitiae est punire, ita misericordiae est parcere : ergo, cum magis puniat unum quam alterum, ergo iustius agit cun uno quam cum altero
- Item, quantum intenditur misericordia, tantum minuitur rigor iustitiae et e converso. Ergo, cum agat misericordius cum uno quam cum altero, ergo et iustius.
- Item, quantum iste meruit praemiari, tantum iustum est istum praemiari ; sed unus magis meruit quam alter : ergo iustius est magis unum praemiari quam alterum. Sed Deus praemiat secundum quod meruit : ergo iustius praemiat unum quam alterum.
- Item, demonstratis duobus, quorum unus peccat duplo magis quam alter, qui minus peccavit meruit sex, qui magis peccavit meruit duodecim. Tunc esto quod Dominus remittat duo illi qui minus peccavit, quaero : quantum illi remittit qui magis peccavit ? Si amplius quam duo, ergo misericordius agit cum eo qui magis peccavit, et ita reportat commodum de malitia ; quod est inconveniens. Si autem remittit duo, arguitur sic : ille punitur plus duplo et non meruit nisi duplo : ergo est magis dignus quatuor quam ille sit dignus decem, quia ita dignus est sex sicut ille duodecim : ergo ita quatuor sicut ille octo : ergo, si Deus isti infligit quatuor, illi decem, iustius agit cum illo qui recipit decem.
Contra :
- Quod non iustius, videtur, quia sicut Deus est optimus, ita et iustissimus ; sed, quia optimus est, optime agit : ergo, quia iustissimus, iustissime.
- Item, quanto aliquis est iustior, tanto magis accedit ad medium in iudicando : ergo, si est iustissimus, summe accedit ad medium : cum ergo summe, non est ibi magis et minus.
- Item, sicut Petrus st dignus gloria sua, ita et Linus sua : ergo similiter ex parte poenarum. Si ergo considerat dignitatem meritorum, ergo non magis iuste agit cum uno quam cum alio.
Respondeo : Dicendum quod iustitia in opere uno modo dicit severitatem, alio modo ordinem, sicut et bene facere uno modo qualitatem absolutam, alio modo ordinem. Si iustitia in opere dicat severitatem sive qualitatem absolutam, dico quod sic iustius agit cum uno quam cum alio, quia se verius ; et sic melius facit unum quam aliud.
Alio modo iustitia dicit ordinem praemii ad meritum ; et sic dico quod iustissime retribuit. Sicut enim quae producit optime ordinat, sic in remunerando optime et aequissime ordinat praemia ad merita.
Concedendae igitur sunt duae primae rationes ostendentes quod iustius agit, quia severius.
[Ad obiecta] :
- Quod vero obicitur, quod quantum quis meruit, tantum iustum est praemiari, dico quod concedendum est ; et hoc similiter : iustius est unum praemiari quam alterum, comparando ad idem praemium ; unde, si Deus tantum praemium daret Petro, quantum Lino, dico quod iustius agit cum Petro. Sed maius praemium dat Petro et minus Lino, ita quod Petrus non est magis dignus suo praemio quam Linus suo. Quoniam ergo iustitia dicit ordinationem secundum diversitatem praemiorum, correspondentem diversitati meritorum, ideo non iustius agit cum uno quam cum alio.
- Ad illud qod obicitur de remissione, dico quod, si remittit duo ei qui meruit sex, remittit quatuor ei qui meruit duodecim, nec magis remittit comparando ad meritum sive ad quantitates diversas, licet absolute magis.
Quod ergo dicit quod reportat commodum, dicendum quod falsum est, quia semper duplo punitur. Misericordia enim, quando currit cum iustitia, magis remittit quantitate absoluta, ubi est maior miseria ; sed tamen aequaliter, loquendo proportionaliter ; quia sicut uni, ita et alteri.
1-3. Rationes vero ad partem oppositam procedunt de iustitia secundum quod dicit ordinem ; et sic, quemadmodum sapientia optime producit secundum ordinem conditionum, ita iustitia iustissime remunerat secundum ordinem retributionum.
ARTICULUS II
Quomodo misericordia et veritas eamdem respiciant operationem.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur, quomodo misericordia et veritas eamdem respiciant operationem.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum in aliquo opere Domini sit misericordia et veritas.
Secundo, utrum in eodem opere Domini sit misericordia et veritas.
Et dato, quod in eodem, secundum quod misericordia et veritas dicuntur largissime, tertio quaeritur, utrum, secundum quod proprie accipiuntur, concurrant in eodem.
Quarto, utrum misericordia et veritas possint ab invicem in aliquot opere separari.
QUAESTIO I.
Utrum in aliquo opere Domini sit misericordia et veritas.
Quantum ad primum proceditur sic, et ostenditur quod in aliquo opere Domini sit misericordia :
- Lucae 16, 36. : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Ergo etc.
- Item, in Psalmo [61, 13] : Reddes unicuique iuxta opera sua ; sed hoc est iustitiae : ergo etc.
- Item, ista duo decorant rectorem ; unde Proverbiorum 20, 28 : Misericordia et veritas custodiunt regem, et clementia etc. ; sed Deus est rector omnium rerum : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia istae sunt duae virtutes in nobis : ergo habent exemplaria in Deo ; et si hoc, ergo, cum nos operemur iuste et misericorditer, ergo et Deus similiter.
Contra :
- Damascenus : Misericordia est compassio de alienis malis ; sed Deus nihil operatur ex compassione, quia non compatitur : ergo in nullo opere eius concurrit misericordia.
- Item, iustitia est, cum fit quod debet fieri ; sed Deus nihil operatur ex debito, quia nulli est obnoxius : ergo nihil iuste, et sic etc.
- Item, si misericordia et veritas est conditio Dei operantis, cum ergo conditio operantis reluceat in opere, ut patet, quia enim bonus est, ideo bona sunt facta : ergo pari ratione, quia iustus est, omnia facta sunt iusta : ergo et lapis iustus et lapis misericors est. Quod si non conceditur, ergo nec Deus operatur secundum misericordiam aut veritatem.
- Item, nihil ponendum est in Deo quod non debeat poni in summo ; sed iustitia non debet poni in aliquo in summo ; unde Ecclesiastis 7, 17 : Noli esse multum iustus.
Respondeo : Dicendum quod misericordia et veritas est in opere creaturae rationalis ; et hoc quidem nobilitatis est : ergo multo fortius et nobilius in operibus Dei.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod in Deo non cadit compassio nec debitum, dicendum quod misericordia et veritas sive iustitia, quia veritas pro iustitia accipitur, in creatura duo dicunt, scilicet effluxum bonitatis in alterum secundum merita vel supra, et in eo qui effluit, compassionem vel debitum ; et primum quidem nobilitatis est, secundum vero imperfectionis est. Et quia omne quod nobilitatis est Deo attribuendum est, quod vero imperfectionis est non est ei attribuendum, ideo est in eo misericordia et iustitia quantum ad primum, sicut probant rationes primae ; non quantum ad secundum, sicut probant rationes sequentes.
- Ad illud quod obicitur, quod tunc omnia opera Dei deberent dici iusta, dicendum quod est conditio operantis, quae respicit ipsum secundum naturam, et est conditio quae respicit ipsum secundum actum ; bonum enim respicit naturam, ut dicit Boethius, in libro De hebdomadibus, sed iustum dicit actum. Conditio ergo illa quae respicit naturam operantis, communicatur rei productae, ut Dei natura bona et natura operati bona. Sed conditio quae respicit actum, communicatur non in natura rei productae, sed ipsi productioni ; unde, cum Deus sit iustus, non oportet quod omnis creatura vel factum sit iustum, sed quod ipsa factio sit iusta. Et sic patet illud.
Et ex hoc patet illud quod consuevit quaeri, quare misericordia vel veritas magis dicatur conditio operis divini quam bonitas vel potentia. Dico enim quod illa respiciunt naturam, sed ista respiciunt actum ; et ideo non tantum conditiones operis, sed etiam viae Domini. appellantur in Psalmo [24, 10] : Universae etc.
- Ad illud quod obicitur ultimo de termino, dicendum quod terminus in summitate alicuius potest attendi propter excessum vel propter accessum ad medium. Et primum in iustitia reprehenditur, secundum commendatur ; et ratione huius dicitur iustissimus, non ratione primi.
QUAESTIO II.
Utrum in eodem opere Domini sit misericordia et veritas.
Secundo quaeritur, utrum in eodem opere Domini sit misericordia et veritas.
Et quod non, videtur :
- Quia in nobis est alius effectus misericordiae, ut parcere, alius effectus iustitiae, ut punire. Ergo, si a nobis transfertur ad Deum, videtur quod similiter sit in Deo, cum hoc non repugnet divinae simplicitati.
- Item, etsi misericordia et iustitia in Deo secundum principale significatum sint idem, tamen ratio dicendi est altera et altera, hoc ergo erit a parte connotati : ergo alium effectum connotat misericordia quam iustitia. Quodsi eumdem, tunc nec est differentia a parte connotati nec in se.
- Item, ratione videtur, quia misericordia facit contra merita, ut bonum ei qui male fueruit, sed iustitia secundum merita ; sed idem opus non potest fieri contra merita et secundum merita : ergo etc.
Contra :
- Super illud Psalmi [24, 10] : Universae viae Domini misericordia et veritas, dicit Cassiodorus : Haec duo in omni opere Domini simul sunt, etsi non nobis simul appareant.
- Item, Augustinus, De concordia Evangelistarum : Deus, qui res humnas curat, iuste et misericorditer curat, ut nec praecludat misericordia iustitiam, nec iustitia misericordiam excludat.
- Item, ratione videtur, quia Deus remunerat aliquem supra condignum ; constat quod istud unum est opus, nec est misericordiae tantum, quia meruit praemiari, nec iustitiae tantum, quia non tantum meruit praemiari : ergo simul misericordiae et iustitiae.
Respondeo : Dicendum quod misericordia dicitur tripliciter, similiter et iustitia. Uno modo misericordia largissime dicitur divinae bonitatis affluentia ; communiter vero dicitur benignitas in supererogatione bonorum ; stricte vero dicitur pietas in sublevatione malorum.
Similiter et iustitia dicitur communissime divinae bonitatis condecentia ; comm uniter vero dicitur liberalitas in retributione praemiorum ; stricte severitas in punitione malorum.
Secundum igitur hos tres modos simul currunt in eodem opere. Nam primo modo misericordia, divinae bonitatis affluentia et iustitia, divinae bonitatis condecentia, sunt in eodem opere, ita quod in omni opere, quia omnia facit ex affluenti bonitate, et nihilfacit ex affluenti bonitate nisi quod decet bonitatem suam.
Similiter secundo modo misericordia, quae est benignitas in supererogatione bonorum, et iustitia, quae est liberalitas in retributione praemiorum, simul concurrunt, quia, cum retribuit bon non retribuit nisi merenti et supra id quod meruit.
Similiter tertio modo misericordia, quae est pietas in sublevatione malorum, et iustitia, quae est severitas in retributione malorum, simul currunt, quia nunquam ita severe punit quin aliquod debitum de poena dimittat.
Sic igitur patet quod misericordia et veritas communissime sunt in eodem opere, quia in omni opere Dei ; sed communiter sunt in omni opere retributionis bonorum ; proprie sunt in retributione poenarum et suppliciorum.
Sunt tamen in eodem opere secundum aliam et aliam conditionem : in quantum enim retribuit quod meruit, iustitia ; in quantum supra vel infra, misericordia.
[Ad obiecta] :
1-2. Ex his patent onmia obiecta, quia in eodem opere necessario concurrit esse misericordiam et iustitiam ; et differunt in connotatis, ideo non ratione operum diversorum, sed ratione diversarum conditionum in eodem opere.
- Ad illud quod obicitur, quod misericordia facit contra merita, dico quod non dicitur eo ipso misericordia, quia facit contra merita, sed quia facit supra ; et hoc simul cum iustitia stat.
QUAESTIO III.
Utrum in omni opere Domini sit misericordia et veritas, secundum quod proprie accipiuntur, an aliquando separentur.
Tertio, dato quod in omni opere Domini sit misericordia et veritas, secundum quod dicuntur largissime, quaeritur, utrum secundum quod proprie accipiuntur, an aliquando separentur.
Et quod non, videtur.
- Super illud Psalmi [100, 1] : Misericordiam et iudicium, Glossa : In primo adventu misericordia in secundo iustitia. Sed primus adventus est ad iustificandum : ergo non concurrit ibi nisi misericordia.
- Item, nos petimus quod Deus non retribuat nobis peccatoribus secundum merita : ita orat Ecclesia ; sed iustitia retribuit secundum merita : ergo in iustificatione impii non est iustitia, alioquin, si ibi iustitiam petimus, ergo non iustificari.
- Item, iustificatio est viri peccatoris, qui non est dignus pane : ergo, si nihil apud Deum meruit, et iustitia, de qua loquimur, merita respicit ; ergo non est ibi iustitia.
- Item, iustificatio fit per gratiam ; sed si gratia ex meritis, iam non est gratia : ergo aut non est ibi iustitia, aut non est ibi gratia. Sed est gratia : non ergo iustitia.
Contra :
- Universae viae Domini misericordia et veritas. Ergo, si iustificatio est via Domini, ergo est ibi misericordia et iustitia.
- Item, in Psalmo [144, 17] : Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus etc. ; et alibi [144, 9] : Miserationes eius super omnia opera eius. Ergo in omni opere concurrunt misericordia et iustitia.
- Item, Augustinus : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Ergo non omnino est iustificatio a Deo, sed aliquid concernit a parte nostra ; sed misericordia non concernit nisi miseriam : ergo quod amplius ibi concernit, hoc est iustitiae.
- Item, ratione videtur, quia misericordia consistit in remissione culpae et poenae ; sed nulli omnino remittit culpam et poenam ; quod patet, quia sine poenalitatibus non possumus vivere : ergo.etc.
Respondeo : Dicendum quod in opere iustificationis est misericordia et veritas, non tamen secundum idem.
Et hoc patet sic : quia impius ex peccato offendit Deum et dignus est poena aeterna, et ita est ibi offensa et reatus ad poenam ; et misericordia est in remittendo offensam et reatum ad poenam aeternam, sed iustitia est in obligando ad temporalem poenam tantum ; etsi Baptismus liberet a poena aeterna et satisfactoria, non tamen ab omni poena, immo poenalitates remanent in corpore et anima.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod in primo adventu est misericordia, dicendum quod hoc non est dictum praecise, sed appropriate, quia, etsi utrobique sit misericordia et iustitia, hic tamen magis relucet misericordia, ibi magis iustitia.
- Ad illud quod obicitur, quod petimus quod non retribuat secundum merita, dicendum quod non petimus quod nullo modo secundum merita retribuat, quia debemus velle puniri, sed quod non omnino secundum merita tribuat.
3-4. Ad illud quod obicitur, quod Deus gratis iustificat, dicendum quod quantum ad gratiae collationem est tantum misericordia, non iustitia, nisi dicatur iustitia condecentia bonitatis ; quantum vero ad poenae exactionem, dico, quod est proprie iustitia.
1-4. Ad illud quod obicitur ad oppositum, dicendum quod aut intelligitur de iustitia ut est condecentia bonitatis, aut, si proprie, intelligitur de iustitia ratione punitionis coniunctae iustificationi.
QUAESTIO IV.
Utrum Deus possit aliquem pure remunerare ex iustitia vel pure ex misericordia.
Quarto quaeritur, utrum possit Deus aliquem pure remunerare ex iustitia vel pure ex misericordia, ita quod ista duo separentur.
Et quod sic, videtur :
- Quia Hugo de Sancto Victore dicit quod, si Deus totam poenam relaxaret, non propter hoc esset iniustus. Ergo, si misericordia velit relaxare poenam, et iustitia non repugnat, patet etc.
- Item, ratione videtur, quia Deus est summe iustus et summe misericors ; sed albius est quod est nigro impermixtius ; ergo cum misericordia temperet iustitiam, et iustitia misericordiam, istud est summae misericordiae quod nihil habet de iustitia et e converso.
Ergo, si Deus summus est in utroque, potest facere opus de iustitia, in quo non sit misericordia.
- Item, tantae culpae debetur tanta poena, quaeritur igitur, utrum Deus possit tantam infligere. Si non, ergo non est omnipotens ; si potest, et hoc erat purae iustitiae, ergo potest facere opus purae iustitiae ; similiter concluditur quod opus purae misericordiae.
- Item, homo potest punire hominem tantum quantum meruit, potest etiam totum remittere. Ergo, si Deus est iustior et misericordior homine, multo fortius Deus potest hoc facere.
Contra :
- II ad Timotheum 2, 13 : Iustus est et negare se ipsum non potest. Si ergo non potest facere contra se nec se negare, non potest facere quin puniat ; et sic etc.
- Item, proprium est Dei misereri ; sed proprium non potest relinquere illud cuius est proprium : ergo impossibile est quod aliquem remuneret quin misericorditer faciat.
- Item, culpa est totam culpam prosequi, et culpa est malum relinquere impunitum. Ergo sicut Deus non potest mentiri, quia malum est, sine culpa, sic nec omnino iuste punire nec omnino misericorditer parcere.
- Item, sicut Deus creat in quantum unus, verus et bonus, ita regit et remunerat in quantum misericors et iustus ; sed impossibile est Deum facere effectum qui non habeat modum, speciem et ordinem, quae respondent unitati, veritati et bonitati : ergo impossibile est quod retribuat quin in effectu illo aliquid retribuat iustitiae, aliquid misericordiae.
Respondeo : Dicendum quod in omni retributione Domini sic sunt coniunctae misericordia et iustitia, quod impossibile est separari eas ab invicem.
Et ratio huius est, quia sicut in nobis quaedam sunt virtutes quarum perfectio attenditur per accessum ad extremum, ut puta caritas ; quaedam per accessum ad medium, ut iustitia et misericordia ; unde non dicitur summe iustus per excessum severitatis, nec summe misericors propter omnimodam reinissionem culpae ; sed quia tantum miseretur quantum est conveniens similiter et tantum punit.
Et ratio huius est, quia iustitia et misericordia maxime dicuntur respectu actuum et meritorum nostrorum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod dicit Hugo, quod potest totam poenam remittere, dicendum quod verum est de potentia simpliciter, sed non est verum de potentia ordinata ad merita.
Vel intelligitur de poena subsequente, non de poena concomitante culpam, quia, ut dicitur in I Confessionum, impossibile est esse dedecus peccati sine decore iustitiae.
- Ad illud quod obicitur, quod est summe iustus, dicendum est quod non dicitur summe iustus per recessum a misericordia ad severitatem, sed per recessum ab iniustitia.
- Ad illud quod quaeritur, utrum possit isti tantam poenam infligere, dico quod non potest, et hoc, quia misericordia repugnat et non potest suam. misericordiam negare, hoc enim est non-posse ; unde sicut non posse esse nimis rigidum non sonat in defectum, sed in nobilitatem, sic in proposito intelligendum.
Posset etiam dici quod ratione offensae, quae est in Deum infinitum, poena non possit sufficiens taxari nec peccator esset capax ; unde defectus est ex parte naturae suscipientis, non naturae infligentis.
- Ad illud quod obicitur, quod homo potest parcere totum, dicendum quod est homo ad quem spectat misereri, ut est ille qui recepit iniuriam, et iste non potest omnino punire quin excedat ; et homo ad quem spectat punire, ut est iudex, et iste non potest omnino dimittere quin excedat. Et quoniam Deus gerit istam duplicem personam, scilicet eius qui offenditur et eius qui iudicat, cum non possit excedere, facit utrumque.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod sine intermissione perpetuos etc. Videtur enim male dicere, quia Iob 24, 19 dicitur : Transierunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Ergo saltem videtur quod in illo transitu sit intermissio.
Item, super illud Isaiae 14, 19 : Tu autem proiectus es, Glossa : Etsi omnes animae aliquando habebunt requiem, tu nunquam. Et ita videtur quod animae aliquando ibi requiescant.
Respondeo : Dicendum quod punitio gehennalis erit sine omni intermissione ; et hoc patet per illud quod dicitur Apocalypsis 14, 11 : Ascendit fumus tormentorum in saecula saeculorum, et non habebunt requiem die ac nocte. Cum enim non sit interpolatio in culpa, non debet esse in poena.
Quod obicitur de transitu, dicendum quod dupliciter potest intelligi : vel sicut est transitus subiecti ab uno contrariorum immediatorum in aliud, ita tamen quod semper est sub altero contrariorum : sic intelligitur in proposito ; vel ita quod non intelligatur successio, sed nec transitus cum successione, sed varietas cum confusione.
Quod obicitur de Glossa, dicendum quod loquitur non simpliciter, sed sub conditione, ad exaggerandum magnitudinem peccati illius.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quae si sola esset alienari a regno etc. Videtur enim male dicere, quia, ut dicit Augustinus, haec est mitissima poenarum omnium : ergo contradicit sibi nunc.
Respondeo : Dicendum quod Augustinus loquitur de illis qui damnum habent et non animadvertunt, vel animadvertunt, non tamen habent conscientiae remorsum.
Vel dicendum quod, quia ipse comparat carentiam visionis Dei aeternam ad poenam temporalem, dicens quod illa excedit omnem temporalem, quia ibi est privatio boni aeterni, sed hic temporalis. Cum autem dicit ipsam esse mitissimam, loquitur de poenis aeternis.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod quantumcumque mali sint de poena relaxare. Videtur enim male dicere, quia Ecclesiastici 40, 3 : A praesidente etc., dicit Glossa : In inferno nulla erit mitigatio.
Respondeo : Dicendum quod hic loquitur de relaxatione quae fit in taxatione poenae, sed ibi de mitigatione post poenam taxatam.
Aliqui tamen exponunt quod non erit mitigatio ad liberationem, sicut exponit Magister quasdam alias auctoritates in littera ; sed ista expositio extorta esse videtur. Aliud est eim poenam mitigari, aliud a poena omnino liberari.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius !, quia videtur dicere contra illud quod dicitur in Psalmo [118, 13] : In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui. Si enim potuit pronuntiare : ergo et comprehendere.
Respondeo : Dicendum quod iudicia Dei dicuntur dupliciter : uno modo iudicialia praecepta quae erant in Lege, quae frequenter in Psalmo vocantur iudicia. Alio modo dicuntur divina dispositio et divini consilii definitio, et ista sunt inscrutabilia quantum ad cognitionem si est, antequam fiant ; et quantum ad cognitionem propter quid, ex quo facta sunt, nisi Spiritus Dei revelet, qui scrutatur etiam profunda Dei. Et sic patet quod alio modo accipitur hic et ibi iudicium.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod quaedam sunt quibus ostenditur misericors et aequus distributor. Videtur enim male dicere, quia opera Dei non ostendunt misericordiam et iustitiam nisi sicut effectus causam : si ergo misericordia et iustitia est eadem causa omnino, ut dicit in littera, ergo eisdem effectibus, quibus ostenditur iustus, ostenditur et misericors.
Respondeo : Dicendum quod causa in Deo, quamvis non dicat veram habitudinem et dependentiam ex parte Dei, dicit tamen habitudinem ex parte creaturae ; et sicut ex parte creaturae est habitudinis veritas, ita et multiplicitas ; et secundum illorum habituum multiplicitatem est divinam essentiam multipliciter intelligere et significare. Quoniam igitur alium modum habet effectus qui respicit meritum, alium, qui respicit misericordiae effectum, et iustitia et misericordia istas habitudines connotant, quamvis principale significatum sit unum, tamen ille effectus qui attribuitur iustitiae, nec potest nec debet attribui misericordiae.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod aliud significat sapientia, aliud iustitia etc. ; quia supra cum dictum sit quod non dicitur diversitas significati, videtur quod contra se dicat.
Respondeo : Dicendum quod illud intelligitur ratione connotati ; sed illud quod superius dictum est intelligitur ratione principalis significati.
Vel dicendum quod alietas non notatur in re significata absolute, sed sub ratione intelligendi, quae est alia et alia, quia voces sunt signa intellectuum. Et sic patet illud.
