Distinctio XLVIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XLVIII
Solet etiam quaeri, in qua forma Christus iudicabit etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra determinavit Magister de ordine iudicii. In hac parte determinat de forma et qualitate iudicantis.
Et dividitur haec pars in duas.
In prima determinat de qualitate iudicantis in se.
In secunda, in effectibus, in quibus ostenditur magnitudo potestatis suae, scilicet luminarium obscuratio et postmodum melioratio, ibi : Veniente autem ad iudicium Domino etc.
Prima pars habet tres.
In prima parte determinat de forma et potestate.
In secunda vero determinat de formae qualitate in qua se ostendet, ibi : Sed cum in humana forma constet etc.
In tertia determinat de loco, ibi : Et putant quidam Dominum etc.
Et ita tanguntur hic duo in universo.
Primum est de forma in qua iudex adveniet.
Secundum vero est de innovatione et perfectione corporum mundi.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis, secundum duo quae determinat Magister, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de iudicis apparitione.
Secundo, de corporum superiorum innovatione.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur de iudiciaria potestate.
Secundo, de forma in qua apparebit.
Tertio, de qualitate formae.
Quarto quaeritur de hora iudicii.
ARTICULUS I
De iudicis apparitione.
QUAESTIO I.
Utrum potestas iudiciaria sit Christi secundum humanitatem an secundum Divinitatem.
Quantum ergo, ad primum proceditur sic, et quaeritur, utrum potestas iudiciaria sit Christi secundum humanitatem an secundum Divinitatem.
Et quod secundum Divinitatem, videtur :
- Quia Danielis 7, 9, ubi agitur de iudicio, dicitur quod throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit ; et Glossa exponit de Patre. Sed quod convenit Christo cum Patre, convenit ratione Divinitatis ; iudicare est huiusmodi, ut probatum est : ergo etc.
- Item, Ioannis 5, 22 : Pater omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut omnes honorificant Patrem ; sed Filius non est honorandus ut Pater nisi solum secundum Divinitatem : ergo, cum iudicium sit ad hoc datum, ergo secundum Divinitatem.
- Item, eius est iudicare, cuius est retribuere ; sed retribuere est secundum Divinitatem, quia de Deo oportet credere, quoniam est et remunerator est, ad Hebraeos 11, 6 : ergo et iudiciara potestas inest ei ratione Divinitatis.
- Item, a sententia Christi nullus poterit appellare : ergo secundum illam potentiam iudicabit, secundum quam non habet superiorem ; sed haec est Divinitas : ergo etc.
Contra :
- Ioannis 5, 22 : Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio ; sed omnis actus, qui convenit Filio secundum Divinitatem, convenit Patri ; sed iudicare non : ergo etc.
- Item, Iob 36, 17 : Causa tua quasi impii iudicata est, Glossa : a Pilato ; ideo iudicium causamque recipies, ut iuste iudices. Ergo, si iudicatus est secundum humanitatem, potestatem iudicandi habebit secundum humanitatem.
- Item, Ioannis 5, 27 expresse dicitur : Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
- Item, ratione. Constat quod ipse secundum humanitatem promulgabit sententiam, et secundum illam naturam promulgabit secundum quam habet auctoritatem et potestatem ad hoc faciendum, alioquin esset iudicium usurpatum : ergo secundum humanitatem habebit auctoritatem et potestatem.
- Item, ipse Christus erit iudex secundum humanitatem, aut principalis aut delegatus. Si delegatus, ergo ab eius sententia poterit appellari, quod nefarium est dicere. Erit ergo iudex principalis ; sed iudex principalis in iudicando habet auctoritatem principalem : ergo secundum humanitatem habet praecipuam auctoritatem.
Respondeo : Dicendum quod ad hoc quod iudicium sit firmum, concurrit auctoritas et potestas : auctoritas in sententiando et potestas in retribuendo praemium secundum meritum. Si alterum horum deficiat, non est firmum iudicium. Haec duo principaliter sunt in Deo. Nam in ipso est auctoritas ad sententiandum, quia Dominus omnium est et nos omnes servi eius. Est etiam potestas ad retribuendum, quia potentissimus, et non est qui contra eum se valeat erigere vel eius sententiam irritare.
Haec duo communicavit Deus-Trinitas homini Christo : auctoritatem, dando dominium, sicut dicitur Actuum 2, 36 : Dominum fecit Deus hunc Iesum ; potestatem etiam, sibi cetera subiciendo, Matthaei ultimo, 18 : Data est mihi omnis potestas. Et ideo ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, sicut dicitur Actuum 10, 42.
Quoniam igitur potestas iudiciaria respicit illa duo iam dicta, et illa sunt in Deo per naturam, in Christo homine per gratiam, ideo iudiciaria potestas est Christi secundum Divinitatem per naturam, secundum humanitatem collata per gratiam. Unde secundum utramque naturam habet auctoritatem, sed secundum Divinitatem principalem et naturalem, secundum humanitatem commissam : unde constitutus est.
Cum igitur sit potestas primaria in Deo, sed commissa in homine Christo, latio sententiae debet fieri a Christo-homine secundum humanitatem, quia, si fieret secundum potestatem primariam, cum secunda nihil det primae, non esset vere iudex secundum humanitatem ; sed quando secunda operatur, cum recipiat a prima, ratio iudicandi residet penes utramque : secunda enim recipit a prima. Ideo latio sententiae fiet a Christo secundum humanitatem. Sed quia Christus est Deus et homo, sententia eius non erit tamquam iudicis delegati, sed tamquam principalis. Et ideo ab ea propter utramque potestatem nullus poterit appellare.
Concedendae sunt igitur rationes ad utramque partem : primae, quia verum concludunt, quod iudiciaria potestas sit Christi secundum Divinitatem ; similiter ad oppositum, quia verum concludunt, quod sit Christi secundum humanitatem maxime quantum ad sententiae rationem. Robur tamen sententiae, ut dictum est, non principaliter est ex humanitate Christi, sed potius ex eius Divinitate.
QUAESTIO II.
Utrum Christus in forma Divinitatis apparebit malis.
Secundo quaeritur de forma, in qua Christus apparebit ; et quaeritur, utrum in forma Divinitatis appareat malis.
Et quod non :
- Isidorus dicit, et habetur ab Augustino : In forma, in qua iudicatus est, videbunt eum, ut doleant ; in forma Divinitatis non videbunt, ne gaudeant.
- Item, ratione videtur, quia lux illa est inaccessibilis oculis intellectus nostri secundum statum infirmitatis : ergo, si damnati surgent cum infirmitatibus et imperfectionibus, ergo inaccessibilis erit ipsis.
- Item, Ioannis 17, 3 : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, verum Deum. Ergo, cum videre Deum sit vita aeterna, et mali non sint habituri vitam aeternam, ergo non videbunt eum in forma Divinitatis.
- Item, reprobi debent puniri et quantum ad rationem et quantum ad voluntatem ; sed quantum ad voluntatem Deum non poterunt amare : ergo nec quantum ad rationem videre.
Contra :
- Reprobi, qui noluerunt Christum credere esse Deum, tunc non dubitabunt ipsum esse Deum. Ergo Christi Divinitas erit eis manifesta cognitione certissima : ergo ipsam videbunt, non solum per speculum, sed per se ipsam.
- Item, videtur quod debeant videre, quia reprobi debent terreri ad aspectum Christi ; sed quod summe terret est potestas Divinitatis et maiestas ; et quod ita sit, dicitur Matthaei 24, 30 : Veniet Filius hominis cum potestate magna et maiestate : ergo etc.
- Item, nemo punitur perfecte ex amissione alicuius boni nisi illud cognoscat. Ergo, si reprobi debent puniri carentia visionis Dei, debet eis ostendi quantum bonum sit visio Dei ; sed hoc non potest scire nisi qui videt : ergo saltem in iudicio debent videre.
Item, quaero rationem quare non debent videre ? Si dicas ne gaudeant, sicut dicit Isidorus et Augustinus, contra : Omne quod recipitur in aliquo, est ibi per modum recipientis. Ergo, si habent oculos infirmos, lux vera potius contristabit quam delectet, sicut patet etiam in luce corporali.
Item, possibile est Deo separare in reprobis cognitionem a delectatione, sicut in iudicio in igne lucem a calore ; et si hoc, tunc videtur quod propter istam rationem non debeat dimittere.
Item, secundum humanitatem apparebit blandus iustis et terribilis malis, quare non potest similiter facere secundum Divinitatem ?
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Augustinus et Isidorus et Magister in littera et etiam Hugo, De sacramentis, Patrem nullus de reprobis videbit in iudicio, sed omnes Filium, quia Filius hominis est, ut ab omnibus possit videri. Unde non apparebit malis in forma Dei.
Propter quod nota quod duplex est cognitio Divinitatis : una per signa et effectus, alia in sua forma et essentia. Dico ergo quod reprobi bene habebunt cognitionem de Christi Divinitate per signa certissima et per effectus manifestos cognoscent quod ipse est Deus omnipotens. Cognitionem autem quae est in propria forma, quae est per visionem apertam, hanc quidem non habebunt.
Et prima ratio huius est, quia talis forma oninino est improportionalis oculis peccatoris et improportionalis oculis omnibus qui non sunt sublimati per gloriam vel per superabundantiam gratiae ; et quia reprobis non dabitur gratia, nec simpliciter nec ad tempus, ideo non videbunt.
Ratio autem quare non dabitur eis virtus quae faciat eorum aspectum habilem ad videndum illam lucem, est illa quam tangit Isidorus et Augustinus, quia si haberent oculum aptum, haberent summam delectationem, quam impossibile est esse et indecens in peccatoribus.
[Ad obiecta] :
1-3 : Ex his patent obiecta. Prima enim tria ostendunt quod habebunt cognitionem de Deo quantum ad maiestatem et bonitatem ; sed non ostendunt quod per speciem, sed sufficit quod per signa certa.
Ad aliud iam patet responsio quae sit ratio, quia scilicet sunt improportionales et impossibile est intelligere quod fiant proportionales et non gaudeant ; non sic est in luce creata, quia oculus est proportionalis per naturam et per infirmitatem non omnino efficitur improportionalis, sed tamen minuitur proportio, et ideo videt cum tristitia ; illa alitem lux cum tristitia videri non potest.
QUAESTIO III.
Utrum Christus apparebit reprobis in forma humanitatis gloriosa.
Tertio quaeritur de qualitate formae in qua apparebit Christus, utrum scilicet in forma gloriosa appareat reprobis.
Et quod sic, videtur :
- Quia in primo adventu apparuit passibilis, quia adventus ille fuit in infirmitate, ergo, cum secundus adventus sit in virtute, ergo apparebit gloriosus.
- Item, in iudicio apparebit talis qualem decet apparere ad confusionem inimicorum et laetitiam amicorum ; sed inimici maxime confunduntur in gloria et in exaltatione illius quem despexerunt, et e conversa amici laetantur : ergo apparebit in gloria.
- Item, nulla erit in eo fictio, ergo talem osteridet formam qualem habebit ; sed habebit gloriosam : ergo ostendet reprobis gloriosam formam.
Contra :
- Matthaei 24, 30 : Apparebit signum Filii hominis in caelo ; hoc erit signum crucis. Ergo, cum crux sit signum infirmitatis, videtur quod appareat in infirmitate, non in gloria.
- Item, Chrysostomus : Veniet in iudicio Christus, non solum vulnerum cicatrices, sed etiam ipsam mortem exprobratissimam otendens.
- Item, ratione videtur, quia, sicut oculus spiritualis se habet ad lucem spiritualem, ita corporalis ad corporalem ; sed sic est quod oculus spititualis malorum non videt lucem spiritualem, quia est improportionalis ; ergo similiter, cum oculus non glorificatus sit improportionalis, non videbit claritatem corporis glorificati.
- Item, si videbit, cum sensus exterior pascatur in contemplatione humanitatis sicut interior in contemplatione Divinitatis, videtur quod habeant delectationem ; sed non videbunt Divinitatem, ne delectentur : ergo nec humanitatem.
- Item, quamvis Christus sit benignus secundum veritatem, tamen apparebit terribilis reprobis , sicut dicit Isidorus. Ergo pari ratione, quamvis sit gloriosus, tamen debet reprobis apparere ingloriosus.
Respondeo : Dicendum quod Christus apparebit in forma gloriosa, ut ostensum est, non tantum bonis, sed etiam reprobis ; et non erit differentia ex parte apparentis, sed ex parte recipientium. Boni enim recipient gloriosam formam cum gaudio et gloria, sed mali cum confusione et poena. Confundentur enim in aspectu eius et non poterunt eius sustinere vultum propter conscientiae remorsum et propter exspectationem ferendae sententiae contra eos ; sed econtra boni oblectabuntur.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud quod obicitur, quod apparebit cum cruce et cicatricibus, dicendum quod sicut cicatrices in martyribus non sunt signum infirmitatis praesentis sed infirmitatis praeteritae, immo quantum ad gloriam et decentiam et pulcritudinem sunt signa victoriae et gloriae, sic in Christo intelligendum, quia illae cicatrices et crux signa erunt mortis vilissimae quam sustinuit ; sed tamen, quia apparebunt in excellentia gloriae, signum erunt gloriae tunc praesentis. Unde Chrysostomus dicit, Super Matthaeum, quod crux radiis solis erit lucentior, similiter et cicatrices.
3-4. Ad illud quod obicitur, quod oculi eorum sunt improportionales, dicendum quod improportionales erunt per privationem sufficientis proportionis ; ideo retundentur visus et confundentur ; sed tamen non erunt omnino improportionales per defectum omnis proportionis. Nec est simile de luce spirituali, quia illa excedit multo plus oculum peccatoris quam lux corporis gloriosi oculum corporis passibilis.
- Ad illud quod obicitur, quod videbitur terribilis et blandus, ergo similiter gloriosus et ingloriosus, dicendum quod non est simile, quia terribilis et blandus dicitur ad alterum ; unde benignum hominem potest homo aspicere ut terribilem, quia eum timet ; sed gloriosum et non gloriosum dicunt dispositionem a parte visibilis. Unde nisi fiat per deceptionem vel per miraculum et divinam virtutem, quae teneat oculos, sicut dicitur Lucae ultimo, 16 : Oculi eorum tenebantur, res talis videtur qualis est secundum veritatem.
QUAESTIO IV.
Utrum hora iudicii sit nota alicui creaturae.
Quarto quaeritur de hora iudicii et quaeritur, utrum alicui creaturae sit nota.
Et quod non, videtur :
- Matthaei 24, 36 : De illo autem die et hora nemo novit, neque angeli, qui sunt in caelo, neque Filius. Ergo videtur quod Christus non noverit : ergo multo minus noscunt alii.
- Item, Ioannis 15, 15 : Omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ; sed istud non notificavit Apostolis : ergo istud non novit etiam ipse Christus.
- Item, Ioannis 16, 13 : Cum venerit Spiritus Sanctus, ille docebit vos omnem veritatem ; sed Spiritus adveniens illud non docuit Apostolos : ergo istud non est scibile ab aliqua creatura ; quia, si esset scibile, Spiritus Sanctus docuisset.
- Item, Deus revelavit Prophetis multa et futura, diem autem et horam iudicii non expressit per aliquam prophetiam nisi solum per signa quaedam praeambula : ergo, cum Dominus illud non revelaverit Prophetis, videtur quod sibi soli reservaverit.
Contra :
- Christus non profecit nec potest proficere in scientia ; sicut supra dicitur libro tertio, distinctione decima tertia. Ergo, si unquam sciturus est, modo scit.
- Item, de angelis videtur, Gregorius : Quid est quod non vident qui videntem omnia vident ? Ergo videtur quod illud videant.
- Item, videtur quod omnibus debuerit revelari, quia magis timendum est iudicium speciale cuiuslibet quam generale, quia qui hoc evadit, evadit et illud ; sed dies mortis pluribus revelatus est, sicut dicitur de beato Martino et beato Benedicto : ergo etc.
- Item, locus et tempus sunt circumstantiae negotii ; sed Dominus revelavit nobis iudicii locum : ergo pari ratione videtur quod et tempus ; aut si non, quare non ?
Respondeo : Dicendum quod absque dubio hora diei iudicii est nota toti Trinitati et homini assumpto ; ignota est omnibus in statu viatorum existentibus.
Sed de hoc est contentio inter doctores, utrum nota sit angelis et animabus beatis. Quidam dicunt quod sic, quidam quod non.
Sed certe, quid sit super hoc tenendum, magis docebit experientia pro loco et tempore quam nunc doceat scientia ; utrumque enim est possibile. Cum enim Christo soli communicata sit omnium scientia, non video quare angeli illud ignorare non possint, cum istud non sit de substantia gloriae ipsorum ; rursus, cum Deo sint familiares et nihil in huius rei scientia perdere possint, quare illud non congruat revelari. Non tamen est facile hoc definire. Unde, quia aliquae auctoritates Sanctorum videntur sonare quod angeli hoc norunt, aliquae quod ignorent, sane dici potest quod istud notum sit aliquibus angelis et Beatis, aliquibus ignotum ; et sicut dicitur circa incarnationis mysterium, sic et in illa parte standum est quod alicui creaturae hora iudicii nota sit.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod nemo novit, dicendum quod in illa auctoritate, sicut patet ex Glossa, non excluditur Filius naturalis, sed adoptivus ; nec excluduntur omnes Angeli, sed illi qui sunt inferioris ordinis ; nec excluduntur omnes homines, sed solum puri homines et viatores.
Vel dicendum quod non noverunt, quia aliis non notificant, id est, non ostendunt se scire, sicut fovea dicitur caeca, non quia non videat, sed quia quqd habet in se aliis non ostendit.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod nota fecit omnia Apostolis Christus et Spiritus Sanctus, dicendum quod istud intelligitur de necessariis ad salutem.
- Ad illud quod obicitur de Prophetis, dicendum quod Deus non revelavit illud Prophetis, quia non erat nobis utile nosse, sed perutile erat ignorare, tum propter nostram utilitatem, tum etiam propter istud quod dicitur Iacobi 2, 12 : Sic loquimini et sic facile, quasi per legem libertatis incipientes iudicari.
- Et ita patet quare Dominus manifestavit nobis iudicii locum, sed non tempus, quod ultimo quaerebatur quantum ad primam partem.
- Ad illud quod obicitur de Angelis, quod omnia vident, dicendum quod illud oportet intelligi de his quae sunt de integritate beatitudinis, non sui ministerii.
ARTICULUS II
De innovatione corporum superiorum.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur, de renovatione corporum superiorum.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum corpora supercaelestia remunerabuntur.
Secundo, utrum quietabuntur.
Tertio, utrum innovabuntur elementa.
Quarto, utrum innovabuntur plantae et animalia.
QUAESTIO I.
Utrum corpora supercaelestia remunerabuntur.
Quantum ergo. ad primum proceditur sic, et ostenditur quod corpora supercaelestia remunerabuntur.
- Isaiae 30, 26 habetur ex textu et Glossa : Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis sicut lux septem dierum, et Glossa ibi dicit, id est, sol et luna praemium sui laboris percipient.
- Item, hoc videtur ratione, quia pronior est Deus ad praemiandum quam ad puniendum ; sed corporum supercaelestium, homine peccante, lux est diminuta , sicut dicit ibi Glossa : ergo, homine glorificato, debet augeri.
- Item, ordo est in universo convenientissimus : ergo, lino meliorato quod et de perfectione universi, necesse est cetera meliorari quae sunt de eius constitutione ; sed corpora supercaelestia sunt de constitutione universi : ergo aut ordo corrumpitur, aut, si homo nobilitatur, necesse est ill magis nobilitari.
- Item, habitatio debet congruere habitatori : ergo, si homo, propter quem factus est mundus, est nobilior factus, ergo et totus mundus : ergo et corpora mundi nobilissima.
Contra :
- Nihil quod perit remunerabitur ; sed caeli peribunt : ergo corpora supercaelestia non remunerabuntur. Minor patet ex Psalmo 101, 26 et ad Hebraeos 1, 10 : Et : tu in principio etc. ; et post : Ipsi peribunt.
- Item, ratione videtur, quia nihil praemiatur nisi quod meretur, et nihil meretur nisi quod voluntarie servit, et nihil voluntarie servit nisi quod habet liberum arbitrium ; talia autem non sunt corpora supercaelestia : ergo etc.
- Item, dupliciter contingit mereri ex opere : aut quia factum ex caritate, aut quia laboriosum ; per opus enim laboriosum meretur quis de congtuo ; sed. corpora supercaelestia non faciunt quidquam ex caritate nec moventur cum labore, quia dicit Philosophus quod moventtir sine labore et poena : ergo etc.
- Item, cum duplex sit corporum superiorum proprietas, scilicet calor et lux, et serviant nobis quantum ad utramque, ergo remunerari debent quantum ad utramque : ergo, cum non remuneretur sol in calore nec luna in frigiditate, ergo nec debent remunerari in maiori lumine
Respondeo : Dicendum quod tripliciter est aliquid remunerabile : primo modo, quod est aptum natum mereri, et hoc est liberum arbitrium ; alio modo, quod est ipsi merenti coniunctum, ut corpus humanum ; tertio modo, quod est ad ipsum ordinatum sicut ad obsequium. Secundum hoc praemiatur homo aliquando in se ipso, aliquando in corpore, aliquando ex eis quae sibi sunt utilia ; sic etiam praemiatur in se ipso, in corpore suo, et etiam in ipso mundo, qui eius est habitaculum. Unde dico quod corpora supercaelestia praemiari, non est aliud quam hominem praemiari in illis, quia Dominus totum mundum hominis amore faciet pulcriorem. Et ideo, quia propter hominem praemiantur corpora supercaelestia, secundum eam proprietatem praemiantur secundum quam sunt consona corporibus gloriosis ; haec autem est lux : et ideo in luce et splendore augebuntur et crescent, ut probant primae rationes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod peribunt, dicendum quod ipse textus consequenter exponit : velut amictum mutabis eos, et mutabuntur ; ideo non dicuntur perire quia desinant, sed quia pulcriora efficiuntur et innovantur.
- Ad illud quod obicitur, quod non habent voluntatem, dicendum quod ipsa non merentur proprie, sed homo meretur et in eis remuneratur.
- Ad illud quod obicitur, quod non laborant, dicendum quod labor dicitur dupliciter : uno modo proprie, et sic dicitur opus poenale ; et hoc modo nec cqrpora supercaelestia nec Angeli boni laborant ; alio modo communiter, et sic dicitur labor quodcumque obsequium, secundum quem modum Angeli dicuntur laborare in vinea Domini et circa nos, quia nobis obsequuntur ; sic et corpora caelestia.
- Ad ultimum, quare non remunerentur in calore, patet, quia in his proprietatibus debent remunerari, quae conveniunt corporibus nostris et faciunt ad gloriam nostram.
QUAESTIO II.
Utrum corpora supercaelestia quietabuntur.
Secundo quaeritur, utrum corpora supercaelestia quietabuntur.
Et quod sic, videtur :
- Quia motus corporum super caelestium est propter continuam generationem ; sed omnis generatio est ordinata ad multiplicationem hominum ; et multiplicatio hominum ad perfectionem civitatis supernae : si ergo necesse est illam civitatem perfici, necesse est omnem generationem cessare : ergo et motum corporum supercaelestium, et sic etc.
- Item, omnis motus est propter aliquem finem ; sed omnis motus ordinatus, nisi sit frustra, aliquando consequitur finem ; sed quod movetur propter aliquid, assecuto eo, quiescit : ergo, cum corporum supercaelestium motus sit huiusmodi, patet etc.
- Item, nobilior dispositio est quies quam motus ; quod patet in Deo. Ergo, si mundus post resurrectionem erit in optima dispositione, omnia corpora in eo quiescent.
- Item, hoc dicit ratio, non tantum fides, quod omnia propter hominem et ad opus obsequii sunt creata. Ergo omnia debent habere usum et actum convenientem humano obsequio ; sed homo incorruptibilis post resurrectionem non indiget obsequio variabili : ergo etc.
Contra :
- Corpora supercaelestia serviunt homini luce et motu : sed, quia luce serviunt, maiori luce remunerantur : ergo, cum serviant in motu, debent velociori motu remunerari.
- Item, corpus orbiculare naturaliter est aptum ad motum ; sed per gratiam aptitudo naturaliter perficitur et non efficitur imperfecta ; sed unumquodque perfectius est quando est coniunctum suo actui : ergo corpora orbicularia actualiter movebuntur et continue.
- Item nihil quod inest alicui secundum assimilationem ad Deum, semper debet per remunerationem privari ; sed corpora supercaelestia, ut dicit Commentator, moventur ut assimilentur Deo, et in ipso motu assimilantur : ergo etc.
- Item, motus orbicularis per naturam est interminabilis ; sed Deus per gloriam non destruet naturam ergo motum corporum supercaelestium non terminabit ; et si hoc, ergo semper movebuntur.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Isidorus, et habetur in littera, quod sol et luna post iudicium non tendent ad occasum, sed stabunt in ordine suo in quo creati sunt.
Ad intelligentiam autem obiectorum notand um quod in motu est duplicem finem considerare, scilicet finem intra, et iste dicitur terminus sive consummatio ; et finem extra, et iste est terminus intentionis, ut verbi gratia, cum lapis desursum ad terram descendit, locus terrae est finis qui est terminus intra ; sed quies in loco est finis qui est terminus intentionis.
Dico ergo quod quidam motus sunt qui naturaliter habent utrumque finem, ut sunt motus recti ; quidam vero motus sunt qui habent alterum per naturam, ut puta finem intentionis, alterum vero habent solum ratione ipsius principii moventis, ut est motus circularis ipsius rotae quae volvitur ad acuendum cultellum. Quod enim rota quiescat modo vel post, non est determinatum, quia semper posset moveri, si esset qui posset et vellet movere ; sed quando cultellus factus est acutus, cum motus ille ordinaretur ad hoc, necesse fuit quietari vel frustra fieri.
Quoniam igitur motus corporum supercaelestium ordinatur ad complendum numerum electorum, et illum necesse est compleri ; ideo et motum terminari, quamvis per naturam non habeat terminum intra de se.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod remuneratur in luce, ergo debet remunerari in motu, dicendum quod non est simile, quia obsequium motus non ita competit corporibus Beatorum sicut obsequium luminis.
- Ad illud quod obicitur, quod aptitudo naturalis est perficienda, dicendum quod verum est de aptitudine naturali quae est ad actum perfectionis ; sed quae est ad actum imperfectionis, non.
- Ad illud quod obicitur de assimilatione, dicendum quod non assimilatur simpliciter, sed in causando ; et ideo ad tempus assimilatur in hoc.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod est naturaliter interminabilis, dicendum quod hoc est falsum, quia secundum intentionem naturae, quae est regulata secundum institutionem divinam, terminabilis est, licet non sit terminabilis ratione termini, qui respicit conditiones mobilis et spatii.
QUAESTIO III.
Utrum elementa innovabuntur.
Tertio quaeritur, utrum innovabuntur elementa.
Et quod sic, videtur :
- I ad Corinthios 7, 31 : Praeterit figura huius mundi ; aut igitur in nihil aut in melius aut in peius. In nihil non, quia Deus nihil permittit omnino perire : non in peius, quia, si homo melioratur, et mundus. Ergo in melius ; sed quod senescit et in melius mutatur, innovatur, ergo mundus iste ; sed elementa sunt partes mundi : ergo etc.
- Item, Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus : Elementa non dicimus abolenda, sed in melius commutanda.
- Item, ratione videtur, quia aut innovabuntur omnia aut nulla aut quaedam. Si omnia, habeo propositum ; si nulla, ergo erunt in continua transmutatione et impuritate quam contraxerunt ; sed hoc est inconveniens, cum sint propter hominem incorruptibilem et omnino mundum. Si quaedam sic et quaedam non, ergo solvitur harmonia elementorum : ergo et pulcritudo et decor universi.
- Item, ignis est completissimum elementorum ; unde et species elementorum dicitur. Quaero igitur aut ignis innovabitur aut non. Si non innovatur, sed consumitur, ergo perit nobilitas et decor elementorum. Si innovatur, ergo, cum alia elementa magis sint accedentia ad vetustatem, videtur quod omnia debeant innovari.
Sed contra :
- Matthaei 24, 35 : Caelum et terra transibunt. Si ergo terra est stabilissimum inter elementa, et ipsa non innovatur, sed transit, nec alia innovabuntur. Si dicas quod non transit quantum ad substantiam, sed quantum ad figuram, sicut dicitur I ad Corinthios 7, 31 : Praeterit figura huius mundi ; tunc ergo, cum figura respiciat quantitatem et dispositionem partium, non qualitatem, videtur ergo quod alterius figurae erit universum. Cum ergo modo sit circulare, tunc erit non circulare ; sed hoc est inconveniens : ergo etc.
- Item, super II Petri ultimum, 10, dicit Glossa: Elementa quatuor quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet, nec cuncta in tantum consumet ut non sint, sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem.
- Item, ratione videtur, quia, si elementa innovabuntur, aut ergo quantum ad substantiam, aut quantum ad qualitatem. Non quantum ad substantiam, quia substantia erit eadem, non recipiens magis et minus ; non quantum ad qualitates, quia accidentia sunt inalterabilia : ergo nullo modo. Si dicas quod quantum ad qualitates erit innovatio, quia qualitates istae transibunt, contra : forma substantialis in materia est causa immediata ipsarum qualitatum elementarium : ergo si posita causa immediata, necessario ponitur effectus ; sed remanebit forma substantialis in materia : ergo et qualitates.
- Item, calidum in summo est dispositio ad formam ignis ; sed, remota dispositione et privata, per consequens privatur forma : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod ubi est innovatio, substantia remanet eadem, sed sub aliis proprietatibus ; ideo dicendum quod omnia elementa secundum substantiam remanebunt, sed quantum ad qualitates innovabuntur.
Sed circa ipsas qualitates duplex est opinio. Quidam enim dicunt quod tria sunt genera qualitatum in elementis : quaedam, secundum quas ordinantur in mundo, ut gravitas et levitas ; et istae remanebunt, quia remanebunt in mundo ordo et situs elementorum. Quaedam sunt qualitates, secundum quas est receptio influentiae luminis sine omni corruptione, ut perspicuitas et transparentia ; et istae similiter remanebunt, sicut influentia luminis. Quaedam autem sunt secundum quas ordinantur ad gendum et patiendum, et ita per consequens ad transmutationem et corruptionem ; et secundum has non remanebunt. Sed inter has quaedam sunt activae, ut caliditas et frigiditas ; quaedem passivae, ut humiditas et siccitas.
Et quae sunt activae, sunt illae quae excitant et faciunt transmutationem : et istae tollentur ab elementis, et non redibunt in nihil, sed cadent in regionem damnatorum, sicut vult Basilius super illud : Vox Domini intercidentis flammam ignis. Dicit enim quod calor cedat in partem damnatorum, sed lux in regionem salvandorum ; similiter et in aqua frigiditas ad affligendum ; siccum vero et humidum non tollentur, sed terminabuntur. Et ideo dicunt quod Beda dicit quod duo totaliter absumentur propter coniunctionem quae erat ex duplici qualitate, non quantum ad integritatem substantiae, sed quantum ad. totalitatem duplicis qualitatis ratione activae.
Sed quia Augustinus dicit, XX De civitate Dei, quod omnium elementorum qualitates ardendo penitus interibunt et siccitas et humiditas sunt qualitates corruptibiles, non videtur maior ratio de caliditate et frigiditate quam de aliis duabus.
Ideo dicunt alii aliter, quod omnes res, quantum est de se, appetunt esse perpetuum et divinum ; sed quaedam formae sunt quae appetunt continuare esse per multiplicationem sui in altero, ut puta sunt formae activae accidentales et substantiales ; quaedam autem appetunt continuare esse suum per continuam adhaerentiam cum materia, ut sunt formae et qualitates passivae. Quoniam igitur post iudicium auferetur ab elementis omnis ratio multiplicandi se et dabitur virtus continuandi se in se, quia erunt incorruptibilia, hinc est quod elementa quae habent qualitates activas dicuntur totaliter absumi, quia omnino auferetur ab eis ratio agendi et se multiplicandi ; alia vero duo dicuntur in meliorem faciem restituenda, quia appetitus continuandi in se esse, qui modo est in eis secundum esse imperfectum, complebitur et perficietur. Manebunt ergo qualitates omnium elementorum quantum ad substantiam, sed quantum ad rationem corruptionis innovabuntur ; similiter et formae substantiales.
Et haec opinio est probabilior.
[Ad obiecta] :
- Et patent obiecta praeter primum, quod dicit quod figura non transit. Dico enim quod figura dicitur tripliciter : uno modo dispositio ex clausione linearum ; et haec praeterit quantum ad terram, quia non omnino est orbicularis. Secundo modo dicitur figura exterior rei facies sive pulcritudo ; et haec transibit, sicut dicitur in Glossa : non substantia, sed pulcritudo. Tertio, modo figura dicitur fictio vel fragilitas, a fingo, fingis, ut vasa figuli ; et sic etiam pertransibit.
Et sic patet quod non transibit substantia, sed dispositio partium quoad terram et pulcritudo et fragilitas.
QUAESTIO IV.
Utrum innovabuntur plantae et animalia bruta.
Quarto quaeritur, utrum innovabuntur plantae et animalia bruta.
Et quod non, videtur :
- Quia quae sunt propter hominis necessitatem, homine de necessitate transeunte, debent et ipsa transire ; sed plantae et animalia sunt huiusmodi, quia propter hominis cibum : ergo etc.
- Item, omnia quae innovabuntur, habent formam perfectivam ordinatam ad incorruptionem ; sed plantae et animalia non habent animas. incorruptibiles : ergo etc.
- Item, si innovantur, aut ergo omnia, aut quaedam. Si omnia, tunc omnes plantae quae fuerunt ab initio et omnia animalia occuparent centum tales mundos : ergo oporteret mundum dilatari. Si quaedam in.novantur, quaedam non, quaero : quae sunt illa quae innovantur ? Et non videtur esse maior ratio de uno quam de alio.
4. Item, innovatio est eiusdem secundum substantiam ; sed forma substantialis bruti corrumpitur : ergo, si iterum generetur, erit novae rei formatio, non innovatio.
Contra :
- Caeli ornatus innovabitur, ut patet in corporibus supercaelestibus : ergo pari ratione ornatus terrae ; sed ornatus terrae sunt plantae et animalia : ergo etc. Alioquin, si non innovabuntur, ergo remunerabitur terra sine ornatu, et ita imperfecte : ergo etc.
- Item, corpora supercaelestia et elementa serviunt homini, et ideo remunerantur ; sic plantae et animalia serviunt et magis serviunt, quia praestant cibum, et magis laborant in serviendo, quia dant suam substantiam et moriuntur : ergo magis sunt renovanda.
- Item, plantae et animalia sunt ad laudem Dei, ut patet, quia in Psalmo [148, 9] invitantur ad laudandum Deum. Ergo, si laus Dei post iudicium non debet minui nec decrescere, sed augeri, ergo non debent cessare plantae et animalia.
- Item, quae sunt de perfectione universi, non debent cessare ; sed plantae et animalia sunt huiusmodi : ergo etc. Prima patet, quia tunc universum erit perfectius. Secunda patet, quia nunc superfluerent, si non essent de perfectione ; et praeterea, sunt creata inter opera sex dierum, in quibus mundus est constitutus ante hominis lapsum.
- Item, quae sunt nobiliora magis sunt de perfectione ; sed vegetabilia et animalia nobiliora sunt corporibus elementaribus, quia habent vitam : ergo etc.
- Item, differentiae dividentes genus sunt de perfectione universi ; sed differentiae accipiuntur penes haec duo : ergo haec ad universi perfectionem debent innovari.
Respondeo : Dicendum quod plantae et animalia non innovabuntur, propter hoc quod ultima eorum perfectio est corruptibilis per naturam, et ortum et radicem habet a materia ; unde non sunt idonea ad vivendum sive durandum aeternaliter.
Formae autem corporum supercaelestium sunt incorruptibiles omnino, similiter formae elementorum incorruptibiles sunt secundum totum et secundum partem, quantum est in se, quia sunt corpora simplicia : unde quod corrumpantur, hoc est per actionem venientem ab extrinseco : et ideo, remota illa actione, remanent incorruptibiles.
Ex hoc patet quod plantae et animalia non sunt ad ornatum terrae, sed ad hominis obsequium, nec ad Dei laudem nec ad universi perfectionem, nisi secundum statum eum qui est corruptibilis et variabilis ; et ideo non oportet innovari. Unde terra habebit alium ornatum, nec oportet quod multiformis sit, immo ipsa uniformitas erit ei in ornatum.
[Ad obiecta] :
1-4. Et ex hoc patet primum, quia caeli ornatus naturaliter est dispositus ad incorruptionem.
Similiter homini non convenit eorum obsequium post resurrectionem, sicut obsequium solis et lunae ; et ideo non remunerantur.
Similiter sunt ad laudandum Deum secundum statum infirmitatis ; quando ipse in se non est manifestus ; sed, cum in se cognoscetur sufficienter, in se laudabitur, nec oportet ad hoc esse multitudinem creaturarum.
Similiter sunt de perfectione universi quatenus est habitaculum hominis viventis animaliter, sed post spiritualis effecti, non ; et ideo concreata sunt homini, quia homo alimoniis indigebat ; et praeterea, Deus eum peccaturum esse praesciebat.
- Ad illud vero quod obicitur, quod nobilius est magis est de perfectione universi, dicendum quod habere esse nobilius, hoc est dupliciter : vel quia permanentius, et quo sic est, magis est de integritate universi ; vel nobilius, quia completius, et hoc non magis est de integritate universi, nisi cum perfectione completionis habeat incorruptionem durationis ; hoc enim ipso quod corruptibile, non est de perfectione.
- Ad illud quod ultimo obicitur de differentiis, dicendum quod istud non oportet, quia divisio generis in differentias has est secundum statum.
Potest nihilominus dici quod homine innovato, omnes differentiae quae spectant ad completionem eius salvantur, ut corporeum, animatum, sensibile, rationale ; aliae differentiae, inanimatum, insensibile, irrationale, dicunt perfectionem coniunctam imperfectioni. Unde distinguendum quod differentiae quaedam sunt perfectivae simpliciter, quaedam perfectivae cum diminutione. Et sic solvendum est illud, quia primae sunt de perfectione universi simpliciter, secundae vero solum secundum statum.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Quia non in terra, sed in spatio aëris sedebit contra montem Oliveti. Obicitur enim tunc contra hoc de iudicandis, quia tota terra promissionis non posset capere omnes homines qui iudicandi sunt.
Si dicas quod erunt in aëre, contra : corpora damnatorum erunt ponderosa : ,ergo non erunt in aëre.
Si dicas quod erunt in aëre electorum corpora ; cum damnati sint innumerabiliter plures, quomodo poterunt esse in terra ?
Respondeo : Dicendum quod credendum est in iudicio Dominum descensurum in eum locum unde ascendit, sicut colligitur ex textu Actuum 1, 11.
Quod quaeritur, utrum descendat ad terram, credendum est ipsum in loco eminentiori esse futurum, unde ceteri poterunt videre ipsum.
Si quaeras de multitudine, dici potest quod multi erunt in terra, et in parva terra innumerabilia millia hominum esse poterunt, quoniam constringentur ; nec intelligendum est quod ipsi omnes inter illam valliculam includantur, quia hoc est puerile, ut dicit Hieronymus, sed quod erunt ibi et in locis circumiacentibus ; et si necesse fuerit, electi erunt in aëre per corporum agilitatem, et damnati etiam esse poterunt, divina suspendente virtute.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sol et luna obscurari dicuntur, non sui luminis privatione. Videtur enim male dicere, quia Rabanus, Super Matthaeum : Nihil prohibet, inquit, intelligere veraciter solem et lunam cum sideribus ceteris suo lumine privari, quomodo factum de sole constat tempore dominicae passionis.
Item, ratione videtur, quia turbulentia est in mundo propter peccatum hominis, et corpora omnia debent ostendere se ad honorem divinum facta, et nihil innovatur nisi aliquo modo veterascat ; unde homo non glorificatur nisi resurgat. Si ergo in fine peccatum hominis excrescet et superbia antichristi super caelos ascendet in vituperium Dei, quamvis non possit vituperari, et illa corpora debent renovari : ergo totus mundus debet obscurari, tum propter peccatum hominis, tum propter contumeliam Dei, tum propter renovationem mundi : ergo male dicit in littera.
Respondeo : Dicendum quod hic non est contrarietas ; potest enim esse quod aliqua obscuratio in stellis accidet primo ; sed post renovationem ex praesentia corporis Christi et aliorum corporum erit obscuratio solum in apparentia vel etiam in comparatione ; et ita utrumque potest esse verum secundum diversa tempera, et utrumque satis probabile.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod magnus dicitur propter magna quae ibi fient. Quaeritur, quae sint illa magna quae fient tunc et signa quae praecedent.
Respondeo : Dicendum quod ita consuevit referri, quod primo die maria omnia exaltabuntur quindecim cubitis super excelsos montes, orbem terrae non affluentia, sed sicut nunc aequora faciunt.
Secundo, omnia aequora prostenentur in imum profundi, ita quod vix queant humanis obtutibus aspici.
Tertio, omnia maria redigentur in antiquum statum, qualia ab exordio creata fuerunt.
Quarto, belluae omnes et omnia quae moventur in aquis congregabuntur et levabuntur super pelagus, more contentionis invicem mugientes, nescientque homines quid cogitent, sed tantum Deus.
Quinto, omnia volatilia caeli congregabuntur in campis, unumquodque genus in ordine suo ; eodem modo volucres invicem plorantes erunt, non gustantes neque bibentes, sed adventum iudicis timentes.
Sexto, flumina ignea surgent ab occasu salis contra faciem firmamenti usque ad ortum corruentia.
Septimo, errantia sidera et stationaria omnia spargent ex se igneas comas, qualiter in cometis apparet signum orbi cum habitatoribus suis.
Octavo, terrae motus erit magnus, ut nullus homo possit stare et nullum animal, sed solo prosternentur omnia.
Nono, omnes lapides, tam parvi quam magni, scindentur in quatuor partes, et unaquaeque pars collidet alteram partem, nescietque homo sonum illius nisi solus Deus.
Decimo die, omnia ligna silvarum et olera herbarum sanguineum fluent rorem.
Undecimo, omnes montes et colles et omnia aedificia humana arte constructa in pulverem redigentur.
Duodecimo, omnia animalia terrae venient ad campos de silvis et montibus rugientia et mugientia, non gustantia neque bibentia.
Tertiodecimo die, omnia sepulcra ab ortu solis usque ad occasum patebunt, cadaveribus surgentibus, usque ad horam sepulcri finalis, id est diem iudicii.
Quartodecimo die, omne humanum genus quod inventum fuerit de habitaculis descendet velociter, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes.
Quintodecimo die, homines morientur, ut resurgant cum mortuis longe ante defunctis.
Haec utrum ita se habeant, Deus novit.
Dus. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod lux solis erit septempliciter, id est sicut lux septem dierum. Videtur enim male dicere, quia lux solis tunc non excedebat lucem quam modo habet, tantum quantum sol excedit lunam, quia, si luna luxisset sicut nunc sol, certe non fuisset nox : ergo, si debet semper proportio servari in corporibus mundi, ergo male exponit, cum dicit : Erit, sicut fuit in prima conditione.
Respondeo : Dicendum quod sicut dicit similitudinem, non quantitatem, pro eo quod amplior lucis quantitas erit post quam ante, quia omnia debent meliorari, homine meliorato ; et homo erit melior in caelo post resurrectionem quam erat in paradiso ante peccatum. Unde per illud quod dicit septempliciter intelligitur quod augmentabitur usque ad perfectam additionem.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non erit vicissitudo diei et noctis. Videtur enim male dicere, quia, si haec luminaria facta sunt propter diem et noctem, sicut dicitur 1, 14 Genesis, ergo, cessante nocte, debet cessare luminare quod factum est ut praeesset nocti.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur quod luna facta est ut praeesset nocti, non assignatur ratio productionis substantiae, sed paucitatis luminis, ut esset tantum quod compateretur noctem, secundum substantiam vero factum propter perfectionem universi. Et quoniam non erit tunc nox, sed dies perfecta, dabitur lunae luminositas competens diei, qualis est luminositas solis ; et solis luminositas crescet usque ad perfectum diem.
Dus. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Significat, his qui tunc erunt in aeterna beatitudine, nullum lucis usum praestare. Videtur enim male dicere, quia omnia facta sunt propter hominem : ergo ; si nullam fadent homini utilitatem, frustra erunt : ergo, si nihil est tunc frustra, non debent remanere.
Respondeo : Dicendum quod hoc erit ad gloriam electorum. Sicut enim gloria est regi habere plurimas cameras in palatio et pulcram coquinam, quamvis non ingrediatur, sic electis erit gloria et honor quod non solum aula paradisi et caelum empyreum sit pulcrum, sed etiam quod caelum sidereum et antiquum habitaculum.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Isidorus : Non veniet ad occasum nec sol nec luna, ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce eorum. Videtur enim male dicere, quia impii sunt in medio terrae vel circa medium, alioquin non sunt in imo ; immo, quia quaelibet superficies terrae est superior respectu medii, ergo sicut non vident solem, cum est in nostro hemisphaerio, ita non vident, cum revolvitur per illud.
Respondeo : Dicendum quod non est intelligendum quod infernus sit sub terra quasi sit in alia superficie terrae nobis opposita, cui nos sumus inferiores sicut et ipsa nobis ; sed intelligendum est infernum esse sub terra ; verumtamen possibile est quod infernus habeat aliquod amplum os, et si sol revolveretur, possibile esset quod aliquando eis beneficium lucis praeberet ; et pro tanto loquitur Isidorus.
