Distinctio XLIV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

Solent autem nonnulli percontari et quaerere etc.

 

 

PARS I

De resurrectione quantum ad modum, scilicet qualia et quanta corpora resurgant.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de resurrectione, si est. Hic determinat quomodo est, ostendendo quid et quantum et quale resurgat ;

et habet haec par duas.

In prima ostendit qualia et quanta corpora resurgant.

In secunda determinat de abortivis fetibus, ostendens quod in nulla quantitate resurgent, quia non vixerunt, ibi : Illud etiam investigari oportet etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima parte determinat quanta et qualia erunt resurgentium corpora.

In secunda vero determinat quomodo damnatorum corpora erunt passibilia, ibi : Si vero quaeritur de corporibus malorum, quomodo.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat in quanta statura resurgent.

In secunda determinat qualia resurgent, ibi : Hoc autem in corporibus Sanctorum.

 

Prima pars duas habet.

In prima determinat in qua aetate et statura resurgent.

In secunda determinat qualiter statura corporis debet reparari et per quid ; ubi determinat quid in quo resurget, ibi : Non enim perit Deo terrena materies etc.

 

Similiter secunda pars, in qua agit de qualitate corporum, duas habet.

In prima ostendit quod corpora electorum carebunt omni deformitate.

In secunda vero de corporibus reproborum relinquit sub dubio ; innuit tamen quod deformitatibus non carebunt, ibi : De reprobis autem quaeri solet etc.

 

Et sic tria determinat.

Primo, quid resurget hominis ad staturam complendam ;

secundo, quid in qua parte resurgat ;

et tertio, quale, utrum cum deformitatibus an sine.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis tria principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur, quid resurget in corpore humano.

Secundo, quid in quo.

Tertio quaeritur, qualia resurgent corpora.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, quid resurgat quantum ad indigentiam.

Secundo, quid resurgat quantum ad superfluitatem.

 

 

ARTICULUS I

Quid resurgat in corpore humano.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum humores resurgant.

 

Quantum, ergo ad primum quaeritur, utrum humores resurgent.

Et quod non, videtur :

  1. Quia nihil resurget nisi quod est de veritate humanae naturae ; sed humores non sunt de veritate humanae naturae, quia quotidie mutantur et restaurantur et deperduntur : ergo etc.
  2. Item, si humor resurget et est de veritate naturae humanae, ergo totaliter oportet resurgere : ergo totus sanguis, qui exit de homine per phlebotomiam vel alio modo, resurget ; sed hoc generaret indecentiam :· ergo etc.
  3. Item, quod non vivit, non debet resurgere, quia resurrectio est ad vitam ; sed humores non vivunt : ergo etc.
  4. Item, nihil debet resurgere in corpore, quod non habeat aliquem usum ; sed humores sunt ad restaurationem deperditi, quod non est in corpore resurgente : ergo etc.
  5. Item, nihil resurget nisi quod consonat qualitati et naturae corporis resurgentis ; sed corpus resurgens erit luminosum et impassibile, humores autem sunt fluxibiles et variabiles : ergo etc.

 

Contra :

  1. Quod est de constitutione corporis resurget in illo ; sed humores sunt huiusmodi : ergo etc. unde Augustinus : Corpus constat ex membris officialibus, officialia ex similibus, similia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis. Ergo immediatius se habent humores ad corpus quam elementa : si ergo illa resurgent, et hi similiter.
  2. Item, quod est de perfectione corporis resurget in illo : sed humores sunt huiusmodi, quia penes humores distinguuntur complexiones : ergo etc.
  3. Item, hoc videtur, quia medium et dispositio uniendi animam corpori resurget in illo ; sed sanguis est huiusmodi, et hoc patet auctoritate Deuteronomii 12, 23 : Sanguis eorum pro anima, Glossa : Aliquid vitale est in sanguine, et per ipsum maxime anima carni unitur.
  4. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia spiritus est medium uniendi animam corpori ; sed spiritus, sicut dicunt physici, ex humoribus generantur ; hoc ipsum patet exemplo : quia nulla laesione facta in corpore, si totus sanguis exiret, statim anima recederet : si ergo humores sunt medium et ratio uniendi : ergo necesse est quod resurgant.
  5. Item, si non resurgent, cum huiusmodi humores impleant corpus, resurget vacuum et imperfectum, et per hoc deforme ; sed hoc est indecens in Beatis : ergo etc.
  6. Item, in Sacramento altaris convertitur vinum in verum sanguinem ; sed hoc esset impossibile nisi sanguis resurrexisset in Christo ; sed si in ipso resurrexit, et in quolibet alio : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod differt, sicut dicunt physici, humor et humiditas. Nam humor dicitur prout est in venis ; humiditas autem prout extra venas dirigitur et extra venas st et prout ab eis derivatur ad membra. Distinguit enim Avicenna inter humorem et humiditatem et dicit quod humor dicitur prout est in venis, humiditas autem prout a venis derivatur ad membra ; et hoc in triplici statu : aut in primo egressu a venis, et sic vocatur ros, humiditas scilicet quae est in foraminibus parvarum venarum ; aut prout incipit ultra progredi et dealbari, et sic vocatur cambium ; aut prout est iam dealbata et cibans in actu, et sic vocatur gluten.

Haec autem distinctio humiditatis ad duo membra reducitur, scilicet ad humiditatem nutrimentalem, et haec complectitur rorem et cambium ; et complexionalem, et haec est gluten, quae est de complexione membri consimilis, in qua est tertia species hecticae.

Et nutrimentalis, quia respicit statum et indigentiam, non resurget ; sed humiditas complexionalis absque dubio resurget.

 

Sed quid de humoribus dicemus, cum sint currentes et non sint de substantia membri nec de complexione radicali ? Dicendum quod absque dubio resurgent ; cum vinum convertatur in Sacramento altaris in sanguinem, qui effusus est in remissionem peccatorum, et iste est sanguis habens speciem sanguinis. Unde non video quomodo vere sanguis non resurrexerit in Christo ; et si hoc, pari ratione et in quolibet alio. Et praeterea, numquid venae remanebunt vacuae ? Et quod hoc sit verum, quod sanguis resurgat, habetur in sermone sancti Ambrosii De Martyribus : Dignum et congruum. Et ideo dicendum quod humores resurgent.

Et concedendae sunt rationes ad hoc.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur, quod non sunt de veritate humanae naturae, dicendum quod aliquid est de veritate humanae naturae tripliciter : aut quantum ad esse necessarium, sicut membra principalia ; aut quoad esse integrum et completum, ut illa quae faciunt ad corporis perfectionem ; aut quoad esse decorum. Prima necessarium est resurgere secundum totalitatem ; sed quae secundo et tertio, congruum est resurgere secundum id secundum quod faciunt ad complementum et decorem.

Et quia humores ad plenitudinem et integritatem faciunt, resurgent in tanta quantitate quanta corpori competit.

Et per hoc patet secundum, quia non oportet quod totus sanguis quem emittimus per minutionem resurgat, sed quantum congruit. Similiter de carne quae fluit et refluit iudicandum est.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non vivunt, dicendum quod tripliciter est aliquid vivere : aut quia recipit influentiam vitae, aut quia disponit ad vitam, aut quia ortum et conservationem habet ex actu vitae. Primo modo vivificatur substantia corporalis et caro, secundo modo vivit spiritus et humor, tertio modo capilli et etiam ungues ; et quia omnia ista complexionem habent cum vita, omnia resurgent.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non habent usum, dicendum quod falsum est, immo habent usum, scilicet ipsum corpus disponere ad vitam ; sed nunc habent ulteriorem usum, scilicet restaurare, et hunc habent, quia de novo generantur ; et hunc ibi non habebunt.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non congruunt corpori luminoso et impassibili, dicendum quod sicut caro et os secundum statum praesentem non congruunt, sed sublimabuntur et subtiliabuntur ; sic est intelligendum de humoribus et membris omnibus interioribus.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum resurgant quae spectant ad superfluitatem, ut sunt intestina, capilli et ungues.

 

Secundo quaeritur de his quae spectant ad superfluitatem, ut sunt intestina, capilli et ungues, utrum resurgant.

Et quod intestina resurgant, probatur.

  1. II Machabaeorum 14, 46 dicitur quod Razias proiecit illa, deprecans Omnipotentem, ut redderet ei.
  2. Item, si homo stetisset, sine alicuius corruptione translatus fuisset ad immortalitatem ; sed homo conditus fuit cum intestinis : ergo illa habuisset in gloria ; sed modo illa habet quae habuisset : ergo etc.
  3. Item, ratio alia est ad hoc, quia, si non resurgerent, venter vacuus remaneret, et si hoc, imperfectus ; sed ibi nulla est imperfectio : ergo etc.

 

Item, de capillis.

  1. Lucae 21, 18 : Capillus de capite vestro non peribit ; et iterum, Matthaei 10, 30 : Omnes numerati sunt.
  2. Item, ratione videtur, quia privatio capillorum et unguium est de imperfectione naturae, ergo habitus est de perfectione ; sed omne quod est de perfectione naturae debet resurgere : ergo etc.
  3. Item, capilli suut in ornamentum a natura collati ; sed corpora electorum debent resurgere cum omni ornatu : ergo etc.

 

Sed contra : Quod intestina non resurgant, hoc videtur :

  1. Quia sunt ad superfluitatis receptionem impurae ; sed ibi non erit talis superfluitas : ergo etc.
  2. Item, intestina aut erunt vacua aut plena. Si vacua, ergo imperfecta ; si plena, ergo immunda. Cum ergo nullum horum statui gloriae competat, patet etc.

 

Item, quod nec capilli resurgant, videtur :

  1. Quoniam sunt ex fumosa superfluitate ; sed ibi non erit superfluitas fumorum : ergo etc.
  2. Item , ratione videtur, quia, sicut folia sunt in arbore, sic capilli in capite ; sed fructu ad maturitatem ducto, cessant folia : ergo et capilli, cum iam homo pervenit ad fructum gloriae.
  3. Item, hoc potest probari, quia non sunt de veritate naturae.
  4. Item, quia deforme esset corpus, si omnes capilli resurgerent ; extnderetur enim nimis longitudo capillorum.
  5. Item, capilli non vivunt, et huius signum est quod sine dolore abscinduntur ; sed quod non vivit non debet resurgere, quia resurrectio est ad vitam : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est, resurget in corpore non tantum quod est de eius necessitate, sed etiam quod est de integritate et de decentia et pulcritudine. Quoniam igitur capilli sunt de decentia et ungues, hoc patet, quia calvitium est imperfectio naturae ; et ideo dico quod resurgent. Similiter et intestina sunt de naturae pulcritudine ; unde Augustinus, in libro De civitate Dei : In interioribus visceribus, quae nullum decus modo videntur habere, ita pulcritudo rationis delectabit ut omni formae apparenti, quae oculis placet, secundum mentis iudicium praeferatur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non habebunt usum, dicendum quod verum est de usu imperfecto, quem modo habent ; sed perfectum habebunt, qui est visum intelligentiae oblectare in tam pulcra harmonia, in qua laudabit anima sapientiam Conditoris.
  2. Ad illud quod obicitur : aut erunt vacua aut plena, dicendum quod erunt plena, sed non superfluitate, sed nobilibus spiritibus et humoribus, quae totum corpus reddent agilius.
  3. Ad illud quod obicitur, quod capilli sunt de superfluitate, dicendum quod superfluitas triplex est : una respectu totius corporis et speciei, ut est superfluitas impuritatis ; et haec non erit ibi. Alia est superfluitas respectu totius corporis in quo est, sed non respectu alterius propagandi, utpote semen ; et haec similiter ibi non erit, et haec est superfluitas residuitatis. Quaedam est superfluitas respectu unius partis, tamen in altera non est superflua, sed decens et optime collocata ; et talis est superfluitas ex qua sunt capilli, quia illa materia non est necessaria stomacho, est tamen bene locata in capite et barba.

4-7. Ad illud quod obicitur, quod arbores amittunt folia, dicendum quod si arbores deberent semper suum servare decorem, nunquam folia amitterent ; nunc autem non servant, sicut resurgentes : et ideo non est simile.

Ad alia tria, solvendum distinguendo triplicem veritatem naturae et vivere secundum triplicem differentiam, ut in praecedenti problemate dictum est.

 

 

ARTICULUS II

Quid in quo resurgat.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur secundo, quid in quo resurgat.

Et de hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, quid in quo resurgat quantum ad totum corpus.

Secundo, quid in quo quantum ad quodlibet membrum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum caro, quae est in duobus hominibus caro, resurgat caro in primo vel in secundo.

 

Quantum ergo ad primum quaeritur, cum caro est in duobus hominibus caro, utrum resurgat caro in primo vel in secundo.

Et quod in primo, videtur.

  1. Augustinus, De civitate Dei, et habetur in littera : Illi animae in puncto temporis redditur quae eam primitus, ut ex ea homo fieret, viveret, cresceret, animavit.
  2. Item, ratione videtur, quia propria forma in propria materia nata est fieri. Ergo, si haec caro est propria materia huius animae, cui primo est unita, ergo semper anima appetit ei uniri : ergo si non potest, frustratur eius appetitus. Hoc autem est inconveniens : ergo etc.
  3. Item, caro ex unione cum anima dispositionem contrahit sive ordinationem ad immortalitatem. Ergo, si haec caro unita est cum hac anima, necessitatem habet iterum ad unionem cum ipsa ; et si hoc, cum haec necessitas non patiatur ut haec caro ordinetur ad animam aliam, patet etc.
  4. Item, si non est necesse resurgere cum prima, ergo si tota caro hominis manducetur, privabitur omnino, anima suo corpore, et ita dabitur ei aliud corpus : non ergo erit ei resurrectio, quia resurrectio est eiusdem numero.

 

Sed contra :

  1. Costa fuit in Adam et in Eva ; quaero igitur : in quo resurget ? Si in Adam, ergo, cum tota Eva sit inde facta, nihil resurget in Eva. Si non in Adam, sed in Adam primo fuit costa : non ergo resurget in quo primo fuit.
  2. Item, homo est de semine patris et Christus ex purissimis sanguinibus Virginis. Ergo, si semen debet resurgere in patre et sanguis in Virgine, tunc nullus homo generatus resurgeret nec etiam Christus. Quodsi hoc non est verum, ergo caro resurget in eo in quo secundo est caro.
  3. Item, esto quod aliquis nutriatur ex carne humana ; dicit Augustinus quod redit ad primum ; esto quod de illa generet, constat quod, si tunc redit ad primum, nihil remanebit generato ; et. hoc est in. conveniens. Quodsi non redit : ergo non est necesse quod resurgat in primo, sed in secundo potest.
  4. Item, quod debeat resurgere in secundo, videtur, quia ab ultimo res denominatur et a fine ; unde statur in ultimo testamento, quod est in morte testatoris. Ergo, si caro ista fuit istius hominis finaliter et posterius, ergo ad ipsum magis spectat : ergo ad secundum et postremum debet redire, non ad primum.

 

Respondeo : Dicendum quod caro quae est in duobus potest esse dupliciter : aut ita quod sit in uno sicut in principio ; in altero sicut in individuo et toto suo, aut in utroque sicut in individuo. Si sit in uno sicut in principio, in alio sicut in individuo et toto, resurget in secundo, quia non erat in primo ad ipsum, sed ad alterum ordinata, sicut fuit costa in Adam, quia ordinata ad propagationem Evae ; sic semen in patre, quia ordinatum ad propagationem filii ; sic illi sanguines in Virgine beata, quia ordinati erant ad conceptionem Christi.

Si autem in utroque sit sicut in toto absoluto, hoc tripliciter potest intelligi : aut ita quod sit in utroque caro secundum speciem, aut in utroque secundum materiam, aut in uno secundum speciem, in altero secundum. materiam.

De primo est controversia. Nam aliqui dicunt quod caro unius secundum speciem potest fieri caro alterius secundum speciem, utpote si homo de illa nutriatur et generet ; et hoc dicunt, quia omnino est transmutabilis caro ut alia, sicut experimento patet.

Et si quaeras : in quo resurget ? dicunt quod in illo in quo maiorem et essentialem habet ordinationem, et Deus supplet alteri illud, ut verbi gratia, si de modica parte corporis unius quantum ad carnem secundum speciem sit aliquis generatus, ista resurget in generato, et Deus post supplebit in alio quod amissum est, sicut in Adam replevit carnem pro costa.

 

Alia positio est quod de carne secundum speciem alius homo nec potest nutriri nec generari , sed solum de carne secundum materiam ; et rationem huius reddunt ex parte actualitatis ipsius, quia transsubstantiatio haec conversio est, et conversio et transmutatio sive transsubstantiatio est ex ente in potentia ; et quia est caro secundum speciem, ideo non est possibilis converti in carnem secundum speciem.

Sed quoniam hoc non habet stabile fundamentum, quia lupus nutritur de carnibus lupi, et in aliis animalibus eiusdem speciei hoc videmus ; et iterum, caro secundum speciem potest fieri non-caro, et tunc erit in potentia : ideo rationem fundant super pulverum appetitum, qui plantatus est ad illam formam determinate et sempiternaliter, qui non patitur ipsam carnem vivificari ab alia anima immortali. Et ideo respondent quod istud est ïmpossibile, quod in primo sit caro secundum speciem unius, et postmodum fiat alterius.

 

Sed prima positio repugnare videtur resurrectioni eiusdem corporis, quia, si de una parte carnis meae secundum speciem posset fieri caro alterius secundum speciem, pari ratione et de alia, et sic de qualibet, et sic anima perderet suam carnem totam. Quomodo ergo verum est quod dicit Iob [19, 26] : In carne mea videbo Deum, Salvatorem meum ?

Secunda positio non habet multum robur, tum quia videtur inconveniens dicere quod homo non possit nutriri de carne secundum speciem, cum sint aptae ad nutriendum et bestiae possint inde nutriri.

Amplius, nec istud est multum stabile, quod in corpore humano sit aliquid actu incorruptibile, et cum sit resolubile usque ad elementa, quod ibi sit appetitus impediens transmutationem.

 

Unde sanius dici potest quod sicut resurrectio fit per divinam virtutem, sic ordinatio carnis ad suam animam est secundum divinum decretum et dispositionem, quae, quoniam est inviolabilis, facit quod caro secundum speciem unius ad carnem secundum speciem alterius hominis sit impossibilis. Dicamus ergo quod in utroque secundum speciem esse omnino est impossibile, quia tunc esset de necessaria constitutione utriusque et necessario resurgeret in utroque ; et hoc est impossibile. Istam impossibilitatem non dico venire de virtute carnis secundum speciem ipsius hominis, quia sic necessario est ordinata ad incorruptionem propter appetitum ad animam primam ; et ideo non potest esse corporis alterius animae principalis materia, quia, sive sit ibi iste appetitus sive non sine calumnia potest dici quod hoc venit ex ordinatione divina, quae carnem hominis sicut non dimittit perire, sic nec eius substantiam confundi nec permisceri. Unde sicut divina providentia faciebat Adam ab exteriori impassibilem, sic etiam facit carnem secundum speciem unius in carnem secundum speciem alterius inconvertibilem.

 

Si autem caro sit in utroque secundum materiam, ut quando homo nutritur de carne alterius secundum materiam, dico quod redit ad primum, quia ad utrumque ordinata est de congruo ; et sequens ordinatio, cum non sit fortior, non solvit praecedentem.

Si autem in uno sit secundum speciem, in altero secundum materiam, resurgit in eo in quo fuit secundum speciem, quia ad illum essentialiorem ordinationem habet, sive sit primus sive secundus. Unde si aliquis nutritur de carnibus alterius secundum speciem, talis caro redit ad primum. Si autem generatur de carnibus secundum materiam, quia de his quae secundum speciem non potest generari, dico quod caro stat in secundo, et Deus recompensat primo. Et ratio huius est, quia essentialiorem habet ordinationem ad animam in secundo.

 

[Ad obiecta] : Ex his patent obiecta, quia Augustinus loquitur in duobus casibus, scilicet quando in primo fuit caro secundum speciem ; et hoc patet ex verbo suo : Ut ex ea homo fieret etc. ; vel etiam quando in duobus est secundum materiam.

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod debet denominari ab ultimo, dicendum quod sequens ordinatio non solvit priorem nisi sit fortior ; et quia non est fortior, prior manet, maxime quando in primo fuit caro secundum speciem, habuit essentialem ordinationem ad animam, quia caro secundum speciem, vivificata ab hac anima, habuit necessariam et indissolubilem ordinationem ad illam animam ; et ideo sicut Matrimonium legitime contractum cum aliqua non potest solvi, si illa contrahit de facto cum aliquo, sic nec caro ordinationem ad primam carnem perdere. Quid autem sit caro secundum speciem, hoc habet locum in libro secundo, ubi agitur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae, et quaeratur distinctio trigesima.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum materia uniuscuiusque membri resurgat in suo, an indifferenter in quolibet membro.

 

Secundo quaeritur, quid in quo resurgat quantum ad membra, utrum scilicet materia uniuscuiusque membri in suo an indifferenter in quolibet.

Et quod non in suo :

  1. Videtur Augustinus dicere, et habetur in littera, quod non refert utrum pars materiae redeat in suum locum, sicut est in fusione statuae.
  2. Item, ad hoc est ratio ostensiva, quia materia illa est in perfecta obedientia respectu Creatoris : ergo, si ipsa nihil operatur, et Creator non facit vim, nisi quod totum reparetur et debite, sicut bonus artifex, ergo videtur quod sine differentia materia unius membri in alio possit resurgere.
  3. Item, alia ratio ad hoc est, quia dispositio contrahitur in corpore ad resurgendum ex unione ad animam. Ergo, cum quaelibet pars toti animae uniatur, quia anima tota est in qualibet parte, quaelibet pars habet indifferentiam ad totum.
  4. Item, si necesse est quod in eodem, sed esto quod aliquis habeat nimis magnum caput, tunc necesse esset resurgere in eadem deformitate ; sed hoc est inconveniens.

 

Sed contra :

  1. Ezechielis 37, 7 : Accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. Ergo, si est convenienter ibi signata forma resurrectionis futurae, patet etc.
  2. Item, ratione videtur, quia resurrectio est eiusdem : sed, si manus fieret, ex materia pedis, non esset eiusdem ; sic nec alia aliqua pars, si fieret de alia, et sic nec totum. idem : ergo, cum hoc sit inconveniens, patet etc.
  3. Item, resurrectio est ad remunerationem ; sed contingit unum membrum esse nobilius altero, et ulterius, magis mereri uno quam altero : ergo, si non debet alicui praeiudicari, illa pars materiae in eo membro debet resurgere quae prius ibi fuit.
  4. Item, sicut se habet totum corpus ad totam animam, sic oculus ad potentiam visivam, ut dicit Phiiosophus ; sed necesse est materiam totius corporis aptari animae huic, ita quod non alii : ergo et materiam potentiae visivae huic et non alteri ; et sic materia huius membri in hoc membro determinate resurget.

 

Respondeo : Dicendum quod in membro sive in eius materia est aliquid considerare quod est de substantia et perfectione, aliquid quod est de superfluitate, sicut aliqua membra plus habent de materia quam conveniens sit formae membri. Si primo modo, sic dico quod unumquodque membrum ex sua propria materia reformabitur : reformatio enim respondet formationi. Unde eiusdem et de eodem est reformatio, cuius et de quo fuit formatio.

Si autem quantum ad superfluitatem, dicendum tunc quod illud materiae, quod est superfluum in una parte, per totum dispergetur, ut sic non abundet unum membrum ab altero nisi quantum debet.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et sic loquitur Augustinus, quod patet : loquiur enim de superexcrescentia eorum quae debent resurgere.
  2. Ad illud quod obicitur, quod materia illa est in perfecta obedientia, dicendum quod verum est ; tamen Creator non vult facere nisi quod congruit ipsum facere ; et congruit quod unumquodque membrum fiat de sua materia.

Et quidam reddunt de hoc rationem ex parte diversorum appetituum qui sunt in pulvere. Quidquid tamen sit de hoc, tamen hoc venit ab ordinatione perfecti artificis, ut reparet de eadem materia et eodem ordine.

  1. Ad illud quod obicitur, quod quaelibet pars unitur toti animae, dicendum quod anima est perfectio quantum ad substantiam et motor quantum ad potentias ; etsi anima non sit composita, immo simplex quantum ad substantiam, habet tamen multitudinem potentiarum, ratione quarum ad diversa organa comparatur. Quoniam igitur : corpus est ordinatum ad resurrectionem utroque modo, et in quantum respicit animam ut perfectionem et ut motorem, et quantum ad rationem motoris est distinctio : ideo distincte resurget materia membrorum in suis locis.
  2. Ad illud quod ultimo obicitur, iam patet responsio. Dico enim quod illud per totum dispergetur quod in aliqua parte est superfluum ; nec illud faciet diversitateni in corpore, sed removebit deformitatem ; et hoc intelligendum quantum ad corpora electorum.

Sic igitur patet quid in quo resurgat secundum verba beati Augustini, quibus magis innitendum est, maxime in hac materia, quam etiam rationi. Attamen tam ad primum problema quam ad ultimum posset de facili responderi, si quis velit seminales rationes intueri in quas fit resolutio, quae in una parte salvabuntur respectu totius, si sit artifex qui possit educere ; et ideo, cum Deus hoc operetur et supra naturam, quid mirum est si, quantumcumque parum de carne remaneat, totum reficiat ? Nec unquam poterat adeo dividi quin modicum sufficiat cuilibet ; hoc dico secundum operationem Dei, non secundum operationem naturae, sicut alibi melius patet, scilicet in secundo libro.

 

 

ARTICULUS III

Qualia futura sint corpora resurgentium.

 

 Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur, qualia erunt corpora resurgentium.

Et de hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur de qualitate quantum ad electos.

Secundo vero, quantum ad reprobos.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum corpora electorum resurgant cum deformitatibus.

 

Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum corpora electorum resurgant cum deformitatibus.

Et quod non, videtur :

  1. Augustinus, De civitate Dei, XXII : Aberit a corporibus electorum omnis deformitas, omnis infirmitas omnisque tarditas. Ergo, si haec pertinent ad deformitates, et carebunt his, patet etc.
  2. Item, nihil resurget in electis quod non sit de decore naturae, quia, ut dicit Augustinus, a corporibus electorum vitia detrahentur et natura servabitur. Sed deformitates non sunt de natura : ergo etc. Probatio minoris. Super illud ad Ephesios 2, 3 : Eramus natura filii irae, Glossa : Natura vere ac proprie dicitur, qualis sine vitio fuit in primis parentibus. Ergo, cum deformitates in ea non fuerint, patet etc.
  1. Item, generans transmittit in prolem omne illud quod est de veritate naturae suae, quando generat sine errore, pro eo quod per naturam generans generat sibi simile ; sed generans habens deformitatem sine errore naturae generat non habentem deformitatem : ergo deformitas non est in eo de veritate suae naturae ; ergo, si hoc solum resurget in electis, quod est de veritate naturae, deformitates non resurgent in eis.
  2. Item, Anselmus, in libro De veritate, dicit quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Ergo quod non est de rectitudine naturae, non est de veritate naturae ; sed deformitas non est de naturae rectitudine, ergo non est de veritate naturae : ergo non resurget in electis.

 

Contra :

  1. Caro contracta a generantibus est de veritate humanae naturae ; sed gibbositas et aliae multae deformitates possunt a generantibus contrahi : ergo sunt de veritate humanae naturae. Sed omne tale resurget in electis : ergo etc.
  2. Item, de veritate humanae naturae sunt membra non tantum officialia verum etiam consimilia ; sed in huiusmodi deformitatibus est aliquid de substantia membri consimilis, sicut patet, quia in gibbo est aliquid de carnis substantia : ergo est aliquid de veritate bumanae naturae : ergo etc.
  3. Item, quia anima meruit in corpore, debet remunerari in corpore et in membris, et hoc quia corpus est sibi coniunctum. Si ergo anima viri iusti meruit in deformitatibus et per deformitates quas humiliter toleravit, ergo debet in eis remunerari.
  4. Item, cicatrices quae sunt inductae in martyribus a violentia, manent in gloria in signum meriti et triumphi. Ergo pari ratione deformitates quae sunt a natura, in quibus meruit anima nostra.

 

Respondeo : Dicendum quod deformitates quaedam sunt qualitativae, sicut illae quae veniunt ex malo et inordinato situ membrorum. Quaedam sunt quantitativae, sicut quando quis habet nimis magnum caput vel nimis magna membra, ita quod aliis sunt improportionalia, vel habet gibbositates, vel talia in quibus est aliquid de carnis substantia. Si de primis loquamur, quia non sunt de veritate humanae naturae, immo per errorem omnino contingunt, dicendum quod in electis nullo modo resurgent. Si de secundis loquamur, quia aliquid est ibi substantiae, aliquid vitiositatis quod est substantiae resurget, quod est vitiositatis auferetur ; hoc est dicere quod illius membri materia per alia membra diffundetur quantum. ad superfluitatem, ita, quod non aliquid peribit et tamen totum per omnia reducetur ad proportionem. Et sic patet quod in electis nulla resurget deformitas, resurget tamen alicuius deformitatis materia.

Et sic concedendae sunt rationes ostendentes quod non resurgent.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Concedendae nihilominus sunt duae ad oppositum inductae, quod illud quod est de substantia deformitatis resurget, tamen sub ratione pulcritudinis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod per deformitates merentur viri iusti, dicendum quod per aliquid mereri est dupliciter : aut quod habet imperfectionem secundum statum meriti, non tamen secundum suam formam et naturam ; aut quod habet imperfectionem secundum suam naturam ; sicut patet quod meretur per caritatem, cui inest imperfectio solum ratione status, et meretur per fidem, cui inest imperfectio ratione formae. In primo. remuneramur per eius perfectionem ; in secundo remuneramur per eius evacuationem, quia non est nata fides stare cum perfectione completa. Per hunc modum in corporalibus oportet intelligi ; unde, cum corpus humanum statui perfectionis non repugnet quantum ad naturam, sed quantum ad statum, deformitas vero quantum ad propriam suam rationem repugnat perfectioni, hinc est quod corpus debet resurgere et resumi, deformitas vero minime.
  2. Ad illud quod obicitur de cicatricibus, dicendum quod aut cicatrices non resurgent, aut, si resurgant, ita facient ad decorem et gloriam animae quod non minuent pulcritudinem corporis, quia frequenter talia signa reddunt corpus magis decorum. Quoniam igitur cicatrix potest carere turpitudine, sed deformitas semper deformat, ideo non sic competit deformitas corporibus electorum ut cicatrix.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum deformitates resurgant in corporibus damnatorum.

 

Secundo quaeritur, utrum deformitates resurgant in corporibus damnatorum.

Et quod sic, videtur :

  1. Per Augustinum, in Enchiridio : Nulla debet esse quaestio de pulcritudine, ubi est certitudo de damnatione. Si ergo certi sumus quod reprobi damnabuntur, certi sumus etiam quod pulcritudine non decorabuntur.
  2. Item, a corporibus damnatorum non tolletur tarditas nec passibilitas : ergo nec deformitas consimili ratione. Prima patet, quoniam passibilia erunt damnatorum corpora et gravia : ergo etc.
  3. Item, quod deformitates tollantur ab electis, hoc gratiae est ; sed nulla gratia debet fieri damnatis ; ergo ab eis deformitates non debent auferri.
  4. Item, deformitates animarum ab animabus non tolluntur : ergo nec a corporibus ratione consimili, immo, a causa, quia deformitas culpae est causa deformitatis poenae.
  5. Item, corpus damnatis animabus redditur, non propter perfectionem, sed propter maiorem punitionem ; sed deformitas corporis redundat in poenam animae ; cum ergo non debeat in eis poena minui, sed augeri, non debet corpus eorum deformitatibus exui, sed reindui.

 

Contra :

  1. Deformitates in effectu veniunt ex errore virtutis producentis : sed corpora resurgentium sola virtus divina reficiet : ergo, si illa non potest errare, impossibile est quod habeant deformitatem.
  2. Item, artifex, qui effectum cum deformitatibus producit, non dicitur reformator, sed deformator. Ergo, si Deus corpora damnatorum cum deformitatibus facit resurgere, non debet dici reformator, sed deformator ; sed hoc est facere contumeliam ipsi artifici, quam oportet longe a Deo relegare : ergo nullo modo cum deformitatibus producit.
  3. Item, optimi est optimum producere : si ergo Deus optimus est artifex, ergo optima artificiata producit ; sed ipse est artifex in resurrectione, et corpora deformia non sunt bene facta nec ordinata : ergo etc.
  4. Item, est ordo partium in toto et ordo rei ad finem, et primus respicit sapientiam, secundus respicit bonitatem ; sed Deus, cum sit bonus, non potest facere rem fine carentem sive a fine deordinatam : ergo, cum sit summe sapiens, non potest rem producere deordinatam quantum ad ordinem, qui est partium in toto : ergo nec deformitates.
  5. Item, a damnatis auferetur deformitas quae est per diminutionem ; unde, si caret manu, non carebit manu : ergo pari ratione et deformitas quae est ex superfluitate, et ita, ut videtur, omnis deformitas.

 

Respondeo : Dicendum quod Augustinus, in Enchiridio, istam quaestionem dimittit insolutam, quasi non sit magnae utilitatis ; attamen, cum assignet rationem quare circa hoc non debet laborari, determinationem quaestionis nobis tribuit. Dum enim dicit quod non debet nos molestare inquisitio circa pulcritudinem, ubi est certitudo circa damnationem, si enim ad hoc resurgunt ut damnentur, non ut melioris, sed ut peioris sint conditionis, manifeste apparet quod non dabitur eis pulcritudo quam non habuerunt nec auferetur deformitas quam habuerunt. Unde Deus quantum ad eos est purus reformator, quia secundum eamdem formam reformat quam eis natura dedit in generatione primaria.

In qua reformatione apparet Dei saplentia et iustitia : sapientia, quia scit omnino eodem modo reparare, sicut ante fuit ; iustitia, ut sicut qui meruit in corpote pulcro, remuneretur in eius pulcritudine : sic qui in turpi peccavit, in eius turpitudine cruciari debet ; nec debet auferri, sed potius confirmari.

Et rationes hoc ostendentes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod venit ex errore virtutis, dicendum quod verum est in operatione naturae, quae producit effectum quanto melius potest ; sed non sic in operatione Dei, qui non reparat secundum quod melius potest, sed secundum quod meritis eius melius congruit.
  2. Ad illud, quod producens effectum deformem est deformator, dicendum quod effectus deformis productus potest dupliciter considerari : aut absolute aut in comparatione. Si absolute, verum est ; si autem in comparatione ad meritum aut ad praecedentem statum, non est verum. Et quoniam effectus competit meritis damnatorum, competit nihilominus statui praeterito, ideo talis reparatio non deformatio, sed reformatio et conformatio debet dici.

Et est exemplum in artifice, qui picturam diaboli facit turpem ; ipse enim non dicitur deformator sed conformator, quia conformem statui diabolico picturam facit, quamvis in se pictura sit deformis. Sic etiam in proposito intelligendum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod optimi est optima producere, dicendum quod verum est in ordine, et corpus deforme optime ordinatur in inferno, sicut pulcrum in caelo.
  2. Ad illud quod obicitur de ordine duplici, dicendum quod ordo creaturae quantum ad finem est dupliciter : vel quantum ad finem creatum vel quantum ad finem ultimum, qui Deus est, qui est finis universalis. Similiter ordo partium est duplex, scilicet partium in toto et rerum in universo. Et sicut creatura non potest produci a Deo deordinata a fine ultimo, ita quod illam deordinationem habeat a Deo, sic nec ab ordinatione quae est in universo ; et quamvis deforme corpus sit deordinatum in se, est tamen ordinatum in Mundo.
  3. Ad illud quod obicitur, quod auferetur deformitas per diminutionem : ergo etc., dicendum quod hoc est propter perfectam punitionem voluntatis, quae, quoniam omnium membrorum fuit rectrix et omnia habere voluit, licet non habuerit, ideo in omnibus puniri debet et torqueri.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod resurgentibus non eadem assignatur statura, sed aetas. Videtur enim male dicere, quia duplex est quantitas, scilicet temporis et extensionis ; sed qui habuerunt diversam quantitatem molis, in diversa resurgent : ergo qui diversam habuerunt aetatem, in diversa resurgent.

Item, impossibile est quod est praeteritum non esse praeteritum : ergo impossibile est quod aliquis, qui habuit annos centum, non habuerit centum : ergo impossibile est quod habeat solum triginta duos annos. Sed in hac aetate resurrexit Christus : ergo impossibile est senibus in hac aetate resurgere.

Item, si resurgentibus computatur aetas, aut ergo ab instanti nativitatis aut resurrectionis. Si ab instanti nativitatis, tunc erunt plus quam centum anni, immo quam mille in aliquibus ; si ab instanti resurrectionis, tunc non habebit aliquis unam horam, nedum quod triginta annos.

Item, Dominus nulli detrahet de quantitate molis, sed addet his qui minus habent : ergo pari ratione de aetate, cum senectus sit venerabilis.

Ad haec omnia respondendum quod aetas resurgentium dupliciter potest intelligi : aut per comparationem ad principium durationis, sicut assignatur nobis nunc secundum computationem ab initio nostri esse ; et sic non computatur aetas in resurgentibus, quia transierunt omnem aetatem et extra statum talem sunt. Alio modo aetas attenditur secundum dispositionem et valitudinem corporis ; et sic accipitur aetas iuvenilis. Omnes enim tales et tanti resurgent in corpore, quales fuissent in aetate iuvenili ; et ita aetas non nominat durationem, sed corporis dispositionem. Si enim Deus modo crearet hominem in eo habitu et statu quem habet vir in trigesimo anno, tunc diceretur creare in aetate virili, non ratione com putationis temporis, sed habitudinis corporis. Et per haec patent obiecta.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut significaret pefectionem virium. Videtur enim male dicere, quoniam, si femina non est vir, nec quantum ad sexum nec quantum ad virium perfectionem, quia sexus femineus attestatur infirmitati, ergo videtur quod mulier non resurgat aliquo modo.

Item, sicut dicit Philosophus, femina est vir occasionatus : ergo, si occasiones non resurgunt in natura quantum ad electos, nec feminae resurgent.

Item, in resurrectione erunt sicut angeli Dei, et hoc erit, quia corpus conformabitur animae ; sed in Angelis non est distinctio sexus nec in animabus : ergo etc.

Item, sexus distinctio est propter generationem ; sed ibi non erit generatio : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Augustinus, XXII De civitate Dei, aliqui voluerunt dicere quod sexus femineus non resurget propter praedictam auctoritatem Apostoli : Donec occurramus omnes in virum perfectum ; sed sicut ipse dicit, ibi dicitur vir non a sexu, sed a virtute, non corporis, sed mentis, per quem modum mulier facta vir est, secundum quem modum dicitur in Psalmo [1, 1] : Beatus vir, qui non abiit in consilio etc. ; quod intelligi etiam potest de muliere. Et ideo auctoritas ista non negat resurrectionem mulierum, sed manifesta ratio confirmat. Quoniam enim sexus femineus est naturalis et a Deo formatus, qui formavit virilem - quod patet, quia sine ipso non esset perfectio speciei - et in corporibus nostris natura servabitur, et vitia detrahentur : sicut viri resurgerit cum sexu virili, non propter generationem, sed propter perfectionem et decorem quantum ad electos, sic feminae in sexu femineo, quia tunc a membris illis dedecus et inhonestas per omnia auferetur, et quod excitavit ad libidinem, excitabit ad Dei laudem.

Quod ergo primo obicitur, quod dicit defectum virium, dicendum quod hoc est solum secundum statum praesentem, ibi autem relinquetur sexus et tolletur infirmitas.

Quod obicitur, quod femina est vir occasionatus, dicendum quod est loqui de naturae intentione universali, et sic femina est de intentione naturae, quae intendit salvare speciem ; et est loqui de intentione naturae singularis, quae desiderat rem facere quanto meliorem et perfectiorem potest, et quod non faciat, hoc est praeter intentionem, propter aliquam occasionem incidentem. Et hoc modo est hic, quia natura de semine faceret virum, si posset ; sed quia vel est defectus in virtute et caliditate vel etiam est debilis coagulatio in semine vel non directe recipitur in matrice, hinc est quod mulier generatur et dicitur vir occasionatus. Tamen, quia istam occasionem necesse est evenire, nec sine ea potest natura salvari in esse, ideo natura, quae intendit salvari, utrumque sexum intendit. Et sic patet illud.

Ad illud quod obicitur, quod erunt sicut Angeli, dicendum quod non est omnimoda similitudo, sed quantum ad hoc quod erunt immunes ab operibus carnis.

Ad illud quod obicitur, quod non erit generatio, dicendum quod sicut erit vis generativa, non ad usum generandi, sed ad perfectionem hominis, sic etiam erunt membra genitalia ad perfectionem corporis.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non est fas dicere quod in resurrectione accedat corpori magnitudo. Videtur enim falsum, quia nanus nec habuit nec habiturus fuit sufficientem magnitudinem in hac vita : ergo nani boni, quorum corpora sunt deformia, sic erunt in caelesti patria.

Item, qui caret manibus, nunquam erat habiturus manus : ergo resurget sine manibus : ergo potest fieri additio membrorum officialium, quia non resurget sine manibus. Quodsi hoc, multo fortius videtur a parte membrorum consimilium, sicut maioris staturae.

Respondeo : Dicendum quod statim, ex quo corpus humanum generatum est, statutum est quantum debet esse mole, licet nos non percipiamus, quia iam est ibi totum ratione ; esse autem ratione hoc est esse in quantitate virtutis, quae distinguitur contra quantitatem molis ; et hoc est esse secundum potentiam virtutis augmentativae. Quantum ergo natura potest istum augmentare qui nunc parvulus est, tantus debet esse ratione et tantus erit mole nisi impediatur per occasionem.

Secundum hoc intelligendum quod quantitas rationis in aliquo potest deficere a statu competente speciei vel superabundare vel sufficere. Quod sufficiat, hoc est de integritate naturae ; tunc autem dicitur sufficere, quando potest tantum corpus producere quantum competit humanae naturae, quae determinatos habet terminos, sive in parvitate sive in magnitudine ; inter quos statura Christi tenere medium creditur tamquam perfectissima. Et quamdiu ab illa statura non receditur, ita quod deformitas generetur, dicitur virtus augmentativa sive quantitas rationis sufficiens, et resurget unusquisque secundum staturam illi quantitati competentem.

Si vero receditur adeo, ita quod deformitas generetur sive in superfluo sive in diminuto, dicendum quod tunc quantitas rationis fuit occasionata, et non fuit perfecta, sed vitiata ; et ideo oportet tunc detrahi vel addi, non ad naturae mutationem, sed potius ad vitiositatis ablationem.

Et sic totum patet, quia Augustinus loquitur salva integritate et perfectione naturae. Unde generaliter intelligere dat quod quantum ad quantitatem rationis nec fiet additio nec subtractio nisi etiam fuerit vitii deformatio. Quantum ad quantitatem molis fiet additio in his in quibus non fuit perducta ad quantitatem rationis ; nec oportet quod Dominus adducat materiam aliunde ad perficiendum, sed possibile est quod de illo uno totum extrahat ; sicut creditur quod quinque panes sine appositione inter quinque millia hominum multiplicavit per virtutem infinitam.

Potest tamen esse quod aliunde addat, et fortasse in illis panibus fecit, et utrumque miraculum fuit. Aliud tamen probabilius videtur.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de isto exemplo Augustini : Sed quemadmodum, si statua cuiuslibet solubilis metalli etc. Videtur enim istud exemplum non valere, quia aliud est artificiatum et aliud statua illa quae primo fuit fusa et illa quae post fusa fuit. Ergo videtur, si Deus sic reparat, quod alius fuit homo post quam ante.

Ad hoc volunt aliqui dicere quod exemplum Augustini perfecte conforme est quantum ad modum et identitatem reparationis et reparati : quantum ad modum, quia non oportet singula ad sua loca redire ; quantum ad identitatem, quoniam, sicut in statua materia subiecta est eadem semel et iterum fusa, sed forma artificialis est alia, sic in corpore resurrectionis eadem est materia, sed forma carnis et accidentia generata sunt alia ; sed tamen homo non est alius, quia forma ultimo completiva et primaria materia secundum substantiam est una et eadem. Unde, si statua haberet animam, ipsa diceret : ego sum renovata, quia haberet eamdem materiam et eamdem formam ultimam, quamvis non haberet intermedias. Sic et in proposito dicunt se habere, quod formae intermediae iteratae sunt aliae ; attamen homo idem est, maxime ratione formae, quia tota ratio personalitatis venit ex parte animae.

Sed tamen istud non sufficit, pro eo quod resurrectio dicitur esse corporum humanorum magis proprie quam coniunctorum. Si ergo resurrectio debet esse eiusdem, necesse est quod corpus humanum sit idem ; sed nunquam est idem corpus nisi sit eadem caro : ergo oportet quod caro, quae est forma intermedia, sit eadem ; pari ratione et de aliis formis intermediis ; et si oportet quod caro sit eadem, oportet quod partes officiales, ut manus et pes, sint eaedem.

Amplius, Iob 19, 26 expresse dicitur : In carne mea videbo Deum, Salvatorem meum : ergo eadem erit caro. Non ergo rectum videtur exemplum Augustini.

Et ideo dicendum ad hoc quod opera Dei non inveniunt perfectam similitudinem in operibus nostris, maxime istud, cum sit supra naturam iterare eamdem formam numero ; ideo non est intelligendum istud exemplum adduci quantum ad hoc, sed solum quantum ad hoc quod sicut artifex creatus reparat de materia eiusdem statuae statuam consimilem, ita quod non oportet partes ad eadem loca redire, sic Deus reparat de materia corporis tui corpus, quod non tantum simile, sed idem est in substantia ; nec oportet singula ad singula membra redire, ubi est superexcrescentia quae generaret indecentiam, quia quantum ad hoc loquitur Augustinus, ut patet in littera.

 

 

PARS II

Quomodo ignis damnatorum corpora et daemones animasque separatas cruciat.

 

DIVISIO TEXTUS

Supra determinavit Magister, quanta et qualia sunt resurgentium corpora. In hac parte determinat quomodo damnatorum. corpora ab igne sunt cremabilia et tamen sunt immortalia. Et quoniam ille ignis cremat corpora, cremat daemones, cremat etiam animas separatas, ideo pars ista habet tres.

In prima determinat, qualiter cruciet corpora.

In secunda, qualiter cruciet daemones, et hoc ibi : Quaeri autem solet, an daemones etc.

In tertia vero, qualiter cruciet animas, ibi : Cum autem constet, animas etc.

In ultimo vero capitulo determinat utrum resurgant monstra, ibi : Illud etiam investigari oportet etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis quaeritur de passibilitate damnatorum. Quaeritur igitur, qualiter patiuntur.

Et circa hoc tria quaeruntur.

Primo quaeritur de punitione, si est.

Secundo quaeritur, quid est.

Tertio, qualiter agit.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Priino quaeritur, utrum infernus sit.

Secundo, ubi sit.

 

 

ARTICULUS I

De existentia et loco inferni.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum.sit infernus.

 

Primo ergo est quaestio, utrum sit ponere cruciatum aeternum quem vocamus infernum.

Et quod non, videtur :

  1. Deuteronomii 25, 2 : Iuxta mensuram peccati erit et plagarum modus. Sed nullus peccat aeternaliter : ergo nullus cruciatur aeternaliter.
  2. Item, Isaiae 24, 22 : Congregabuntur congregatione unius fascis, et post multos dies visitabuntur. Sed congregatio malorum est in die iudicii, secundum quod dicitur Matthaei 13, 41 : ergo visitatio erit post iudicium. Sed non erit ad intensionem supplicii, ergo erit ad liberationem : ergo non cruciabuntur aeternaliter.
  3. Item, hoc ipsum videtur per Novum Testamentum, Matthaei 7, 2 : Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Constat illud esse dictum quantum ad peccati punitionem ; sed omnis peccati mensura finita est, cum sit a virtute finita : ergo punitio peccati finita est : ergo nullus cruciatus aeternus.
  4. Item, Iacobi 2, 13 : Misericordia superexaltat iudicium. Ergo magis misericors est Deus quam iustus in effectu : ergo, si aeternaliter punire hoc est summae severitatis, impossibile est quod Deus aeternaliter puniat.
  5. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia ad hoc quod iudicium sit iustum requiritur iustus ordo, iusta causa et iustus animus : Iustus autem animus dicitur qui punit, non libidine vindictae, sed propter aliquod bonum : ergo Deus non intendit vindictam, sed potius correctionem. Si ergo intentio divina non frustratur, homo aliquando corrigitur, dum a Deo punitur ; sed cum correctus est, non indiget amplius puniri : ergo necesse est ipsam poenam terminari.
  6. Item, summe misericordis est a summa miseria liberare ; sed summa miseriarum est poena debita damnatis : ergo Deus ab illa liberat : ergo nullum aeternaliter cruciat ; et ita non est ponere cruciatum aeternum, ac per hoc nec infernum.

 

Contra :

  1. Isaiae ultimo, 24 : Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur. Ergo aeternaliter cruciabuntur in infinitum : ergo est ponere infernum et cruciatum aeternum.
  2. Item, Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum ; ignem autem aeternum vocamus aeternum supplicium : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia, si de duobus contrariis est reperire alterum extremorum et medium, necesse est ponere alterum extremum : hoc enim est radix et via stabiliendi contraria apud philosophos ; sed est ponere perfectam beatitudinem in patria et medium statum in via inter beatitudinem et perfectam miseriam : ergo est ponere perfectam miseriam post hanc vitam ; hanc autem dicimus infernum : ergo etc.
  4. Item, peccatum opponitur merito iustitiae ; sed merito debetur gloria aeterna, secundum quod dicitur II ad Corinthios, 4, 17 : ergo et peccato poena aeterna, per locum a commutata proportione sive per consequentiam in ipso, quia sicut se habet meritum ad praemium, ita demeritum ad supplicium ; et iterum, si oppositum in opposito, et propositum in proposito.
  5. Item, qui peccat mortaliter, praeponit bonum commutabile bono aeterno et infinito, ergo contemnit et offendit bonum infinitum ; sed tanta est offensa, quantus est is qui offenditur : ergo, cum ipse sit infinitus, offensa debet iudicari infinita. Cum igitur poena debeat proportionari offensae, necesse est quod peccato mortali reddatur poena infinita ; sed non potest reddi infinita intensione ; sed duratione : ergo etc.
  6. Item, sicut Deus est summe misericors, ita est summe iustus ; sicut ergo summe misericordis est summe misereri et misericordiam suam summe manifestare, sic et summe iusti est summe punire et suam iustitiam manifestare per effectum. Si ergo infinita iustitia non potest manifestari nisi per effectum infinitum, videtur quod aliquibus peccatoribus reddi debeat cruciatus infinitus ; sed non potest esse cruciatus immensus : ergo necesse est esse cruciatum aeternum ; hunc autem dicimus infernum : ergo etc.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui negaverunt infernum esse, pro eo quod dixerunt nullum cruciatum esse post hanc vitam.

Et istorum errorem convincit ratio manifesta, quoniam aequitas iustitiae et ratio recta ita dictat, quod malum non debet remanere impunitum. Si ergo multi peccant in hac vita, qui in hac vita non cruciantur, immo gaudent et laetantur : ergo necesse est eos post hanc vitam cruciari aut destruere ordinem universi aut divinam iustitiam negligentem et remissam esse circa punitionem peccati.

 

Alii vero negaverunt infernum esse, pro eo quod negaverunt impios aeternaliter cruciari, quamvis eis post hanc vitam aliquis maneat cruciatus. Dixerunt enim quod hoc non potest divina misericordia sustinere, quod creatura sua, quam non odit, sed diligit, aeternaliter sit in poenis, cum ipse non delectetur in punitione nostra nec satietur cruciatibus nostris ; nec aliquid obsistat quin bene possit eos qui puniuntur sine aliquo praeiudicio liberare a poenis. Et si aliquando Scriptura comminatur peccatoribus poenam aeternam, hoc dicunt non esse dictum secundum veritatem promissionis, sed secundum terrorem comminationis, qua intendit Deus malos liberare a peccatis.

 

Iste autem error Origenis fuit et suorum sequacium, qui tanto est immanior, quanto videtur esse mitior et misericordior, pro eo quod divinam iustitiam blasphemat, dum eam diminuit, dum tantum dat misericordiae quod non relinquit locum iustitiae.

Secundo vero, quia spem nostram evacuat Si enim Scriptura supplicium peccatoribus comminatur non secundum veritatem, sed ut deterreat, quid causae est cur etiam non intelligamus praemia promittere non secundum veritatem, sed ut ad opus iustitiae alliciat ? Ac per hoc Scriptura tota et fides nostra vana et frivola poterit iudicari.

 

Et ideo est tertia positio rationabilis et fidelis quod sit ponere cruciatum aeternum ; et hoc manifeste dicit divina Scriptura, confirmat fides et concordat ratio recta. Et quod Scriptura dicat et quod fides consentiat, hoc planum est ex obiectis.

Quod etiam ratio concordet, hoc patet quia hoc dictat et per modum congruitatis et necessitatis. Cruciatum enim aeternum ponere facit ad complementum universi et fustum iudicium Dei. Sed prima est ratio congruitatis, secunda necessitatis.

 

Congruum enim est ut pulcritudo universi decoretur quibusdam antithetis, ut sicut bonis redduntur bona aeterna, ita et malis aeterna supplicia.

Necessarium est etiam ad servandum ordinem iustitiae, ut unicuique reddatur secundum merita sua, cum ventum fuerit ad iudicium. Peccator autem, cum peccat, peccat contra bonum aeternum et infinitum ; et ex hoc dignus est cruciatu aeterno. Dum in peccato perseverat, peccat in suo aeterno, id est peccandi proposito aeterno ; et dum decesserit, non est amplius locus meriti, ac per hoc nec remissionis peccati, et ideo semper est culpa ; et quia culpa ordinatur in poena, semper debet esse in poena. Quia igitur peccat in bonum aeternum, ideo cruciatu aeterno est dignus, sed quia in suo aeterno, ideo cruciatum aeternum assequitur.

 

Et ista est una ratio completa, quae colligitr ex Gregorio et Augustino. Gregorius enim dicit, in IV Dialogorum, quod ideo peccator aeternaliter cruciandus est, quia peccat in suo aeterno. Augustinus vero dicit quod ideo aeternaliter punitur, quia peccavit contra bonum aeternum Et quod istud sit iustum, ostendit per hoc exemplum in humanis iudiciis et legibus, ubi dicitur quod peccans contra rempublicam aliquo grandi crimine morte moriatur, non quia moram, qua occiditur, eius supplicium leges esse aestiment, cum sit hora perbrevis, sed quia eum in sempiternum auferunt a societate viventium.

Sic igitur concedendae sunt rationes ostendentes infernum esse.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de commensuratione poenae et culpae, dicendum quod in poena duo sunt, scilicet duratio et intensio ; et intensio respondet intensioni libidinis, duratio vero durationi peccati. Et quia peccatum, quamvis sit finitum, tamen durat in infinitum, ideo punitur poena finita acerbitate, tamen infinita duratione.
  2. Ad illud quod obicitur de visitatione et congregatione, dicendum quod est loqui de congregatione dupliciter : aut de congregatione in fieri aut in facto esse. Si in fieri, sic quotidie congregantur quantum ad animas ; si in facto esse, sic congregabuntur in iudicio quantum ad animas et corpora. Et de prima congregatione loquitur Isaias, post quam est visitatio iudicio ad incrementum poenae ; de secunda vero est sermo in Matthaeo, post quam non est visitatio, sed aeterna damnatio.
  3. Ad illud quod obicitur de mensura retributionis, dicendum quod, secundum quod dicit Augustinus, istud intelligitur non quantum ad commensurationem in quantitate, sed quantum ad similitudinem in qualitate, ut qui male fecerunt, male recipiant.

Vel potest dici quod hoc intelligitur quantum ad comparationem proportionalitatis, non quantum ad aequalitatem proportionis, ut magna poena respondeat magnae culpae, non quod praecise sit tanta poena, quanta culpa.

Vel dicendum, sicut prius dictum est, quod hoc intelligitur quantum ad acerbitatem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod misericordia superexaltat iudicium, dicendum quod illud est verum quando est tempus misericordiae, ut puta in praesenti, in futuro autem erit tempus iustitiae, iuxta illud : Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

Aliter potest dici quod intelligitur de misericordia in merito, per quam quis meretur evadere severitatem divinae iustitiae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod iustus animus non punit amore vindictae, dicendum quod Deus punit amore iustitiae, non vindictae ; et quamvis non puniat ad correctionem, punit tamen ad iustitiae manifestationem. Aliter enim sunt puniendi corrigibiles, aliter incorrigibiles.

Si quando tamen legatur quod Deus ulciscitur se de suis inimicis et vindicat se de eis, hoc non est in praeiudicium iustitiae, quia, cum ipse sit iustitia, vindicare se hoc non est aliud quam servare iustitiam. Hoc autem in homine non contingit, qui non est iustitia, licet sit iustus ; ideo non debet appetere vindicare se.

  1. Ad illud quod obicitur ultimo, quod summe misericordis est summe misereri, dicendum quod sicut Deus est summe misericors, ita etiam decet ut sit summe iustus ; et ideo effectus summae misericordiae non excludit effectum iustitiae ; et propter hoc Deus duo tempora sibi distinxit : unum, in quo ostenderet misericordiae suae infinitatem, tradendo unigenitum Filium suum pro omnibus inimicis suis et parcendo omnibus ad se redire volentibus ; aliud, in quo ostenderet iustitiae suae immensitatem, et hoc est tempus quod deputatum est aeternis cruciatibus.

 

 

QUAESTIO II.

Ubi sit infernus.

 

Secundo quaeritur, ubi sit infernus.

Et quod sit sub terra, videtur :

  1. Primo per Symbolum, ubi dicitur : Descendit ad inferos etc. Si descendit, cum descendere dicat motum ad illud quod deorsum est, et ipse erat in terra : ergo infernus sub terra.
  2. Item, hoc ostenditur per Scripturam, Isaiae 14, 9 : Infernus subtus conturbatus est.
  3. Item, hoc ostenditur per denominationem, quia, ut dicit Gregorius, in IV Dialogorum, Infernus dicitur, quia inferius iacet ; quod enim est terra ad caelum, hoc est infernus ad terram.
  4. Item, hoc videtur per rationem, quia quanta corpus est nobilius, tanto locus debetur ei nobilior : si ergo nobilissimis corporibus, utpote gloriosis, debetur locus supremus, scilicet empyreum, ergo restat ut corporibus ignobilibus, utpote corporibus damnatorum, debeatur locus infimus. Hic autem est sub terra : ergo etc.
  5. Item, locus debet per concordantiam respondere statui ; sed status viae est medius inter poenam et gloriam : ergo et locus debet esse medius : ergo, cum sit inferior loco Beatorum, debet esse superior loco damnatorum.

 

Contra :

  1. Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro XII : Sub terris dicuntur esse inferi vel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur. Ergo videtur secundum hoc quod infernus non sit sub terra, etsi appareat esse sub terra.
  2. Item, idem, volens rationem nominis assignare, dicit : Inferi, eo quod infra sunt, appellantur Latine. Sicut autem secundum corpus, si ponderis. sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Ergo, si tristari non dicit inferioritatem secundum situm, sed potius secundum spiritum, videtur quod infernus non sit inferius secundum situm, sed secundum affectum.
  3. Item, locus debet proportionari ponderi trahenti ad locum, alioquin pondus nunquam traheret, nisi haberet cum loco similitudinem ; sed pondus trahens ad infernum est peccatum, et hoc est quid spirituale, non corporale : ergo et locus debet habere situm spiritualem, non corporalem, ergo non est sub terra.
  4. Item, multo plures sunt damnati quam electi ; sed caelum erit plenum electis, secundum quod dicitur Matthaei 22, 10 : Ut impleatur domus discumbentibus : ergo necesse est quod damnati habeant maiorem locum quam sit locus caeli, cum. sint multo plures : ergo, cum infernus complectatur omnes damnatos, necesse est quod sit tantae amplitudinis, ut caelum : ergo impossibile est quod sit sub terra.
  5. Item, ordo partium in maiori mundo debet respondere ordini partium in minori mundo ; sed nobilissima pars hominis est in medio, utpote cor : ergo, si medium terrae est medium mundi, ille locus erit nobilissimus : ergo in illo loco debet situari nobilissima pars mundi, non ergo peccatores : ergo, si sunt in inferno, infernus non est sub terra vel in media terrae.

 

Respondeo : Dicendum quod, quamvis temerarium videatur istam quaestionem determinare, pro eo quod Augustinus arbitratus est eam neminem scire, secundum quod dicitur in littera, sed opinatus est infernum non esse locum corporalem sed spiritualem, secundum quod dicitur XII Super Genesim ad litteram ; attamen non est praesumptuosum modernis aliquid super hoc dicere, cum Gregorius expresse dicat, IV Dialogorum, infernum esse locum corporalem se non ambigere ; et astrui etiam per auctoritatem Scripturae, infernum sub terra esse, tum ex illo quod dicitur in Psalmo [85, 13] : Eruisti animam meam ex inferno inferiori ; tum ex illo quod dicitur Apocalypsis 5, 3 : Non est inventus aliquis, nec in caelo nec in terra nec subtus terram etc. Et ideo ipsius auctoritate muniti, dicere possumus infernum locum esse corporeum sub terra habentem situm. Et huic concordat Scriptura, concordat denominatio, concordat et ratio. Sicut enim status damnatorum perfecta distantia distat a statu Beatorum, ita et locus a loco ; et sicut statui beatitudinis debetur locus supremus, ita et statui miseriae locus infimus, etiam secundum corpus.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium, dicendum quod Augustinus non dixit hoc asserendo, sed ratiocinando et conieturando ; unde et illud retractavit in libro Retractationum, II, dicens : Magis mihi videtur dicere debuisse de inferis quod sub terra sint, quam rationem reddidisse cur sub terris esse creduntur, quasi non ita sit.

  1. Ad aliud quod obicitur secundo de pondere peccati, dicendum quod est ordo iustitiae et ordo naturae. Peccatum autem trahit deorsum non secundum ordinem naturae, cum non habeat conformitatem ad illum, sed secundum ordinem iustitiae, quia peccatum, cum sit vilissimum, disponit hominem ad locum vilissimum et infimum.
  2. Ad illuci quod obicitur, quod caelum plenum est electis, dicendum quod istud non intelligitur de plenitudine coangustationis, sed de plenitudine pulcritudinis, qua dicimus caelum plenum esse stellis et mare piscibus et mundum hominibus.

Si autem quaeras imaginationem, qualiter capiatur istud, quod tanta hominum multitudo sub terra sit, dici potest quod omnes homines qui nunc sunt vix caperent millesimam partem terrae, si simul essent. Si ergo omnes homines qui fuerunt ab initio usque in finem vix excedunt homines qui nunc sunt in millecupla proportione, omnes homines vix occuparent superficiem terrae. Si ergo concavitas maioris est capacitatis, qua sit superficies, multo magis poterunt capi in concavitatibus terrae, quae, quamvis nobis non appareant, tamen multae sunt, sicut ostendunt decursus aquarum de montibus et concussiones terrae motuum ; et infernus creditur esse maximae concavitatis, ac per hoc et magnae capacitatis.

  1. Ad illud quod ultimo obicitur de ordine vel de situ in partibus hominis, voluerunt aliqui dicere quod id quod est cor in corpore hominis, hoc est corpus solis in medio mundi ; et secundum istam viam terra non iudicatur esse media, sed magis extremum, et extremum infimum.

Aliter potest dici quod non est simile, quia, cum universum sit orbiculare, et circumferentia sit eiusdem naturae, quodlibet extremum tenet rationem superioris ; et ideo medium tenet rationem infimi. In homine autem non sic, quia una extremitas, ut caput, dicitur esse superius ; alia, ut pedes, dicitur esse inferius ; et ideo medietas nec inferius nec superius est, sed habet influentiam ad utrumque : et ideo nobilis pars debet situari in homine in medio ; non sic in universo, sed potius in extremo.

 

 

ARTICULUS II

De quidditate poenae infernalis.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de quidditate poenae infernalis.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum affligens in illa poena sit ignis verus.

Secundo, utrum sit ignis solus.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum ignis inferni sit verus ignis.

 

Primo quaeritur, utrum sit ignis verus, habens formam et naturam et speciem ignis.

Et quod non, videtur :

  1. Damascenus, in fine libri sui : Tradentur diabolus et impii in ignem aeternum, non materialem, qualis apud nos est, sed qualem Deus novit. Ergo videtur quod non habeat naturam ignis nostri.
  2. Item, ratione videtur, quia exstinguibile et inexstinguibile differunt sicut corruptibile et incorruptibile ; sed corruptibile et incorruptibile variant rem per essentiam, cum naturaliter insunt, non per gratiam : si ergo ignis infernalis est inexstinguibilis, et ignis apud nos est exstinguibilis, ergo non sunt eiusdem naturae et speciei.
  3. Item, lux non accidit igni, immo est de ignis substantia et consequitur ignem in qmni materia in qua salvatur species ignis ; sed ignis infernalis caret luce, secundum quod dicitur Iob 18, 5 : Nonne lux impii exstinguetur ? et sicut melius patebit infra, cum dicantur impii proici in tenebras exteriores.
  4. Item, operatio consequitur formam et speciem : ergo quae habent diversam operationem sunt diversa secundum formam ; sed ignis iste et infernalis diversam habent operationem, quia iste consumit et agendo in suam naturam convertit, ille vero minime : ergo etc.
  5. Item, spirituale et corporale differunt, non tantum secundum speciem, verum etiam secundum genus ; sed ignis iste corporalis est, ignis vero infernalis spiritualis, sicut dicit Augustinus, XII Super Genesim ad litteram : Est prorsus inferior substantia, sed eam spiritualem, non corporalem arbitror. Ergo videtur quod non tantum specie, verum etiam genere ab isto igne differat.

 

Contra :

  1. Gregorius, IV Dialogorum : Ignem infernalem corporalem esse non ambigo, cum dicatur : Ite, maledicti, in ignem aeternum ; sed omnis aqua materialis , omni aquae corporali est eadem specie et natura : ergo omnis ignis omni igni.
  2. Item, similiter Basilius dicit, in Hexaëmeron, exponens illud Psalmi [28, 1] : Vox Domini intercidentis flammam ignis, quod ignis materialis cedet ad punitionem damnatorum quantum ad id quod habet ardoris. Si ergo species eius non mutabitur, ergo iste ignis aptus est ad puniendum reprobos : ergo videtur quod iste et ille sint eiusdem naturae et speciei.
  3. Item, omne corpus aut est mixtum aut simplex ; sed, si ignis infernalis est corpus mixtum, ergo non est tantae caliditatis, ac per hoc nec tantae actionis. Si simplex, sed omne corpus simplex aut est unum de quatuor elementis aut est quinta ssentia : ergo, cum ille ignis non sit quinta essentia, cum sit infra terram, et sic maxime repugnans bonae dispositioni, ergo est aliquid elementorum quatuor. Sed non terra nec aqua nec aër : ergo est ignis.
  4. Item, iste ignis est calidissimum corpus, sicut dicitur et verum est. Ergo, cum. infernalis ignis sit calidissimus, et quod per superabundantiam dicitur, convenit uni soli speciei vel individuo : ergo ignis ille est eiusdem speciei cum isto.
  5. Item, Sapientiae 11, 11 : Per quae peccat quis, per haec et torquetur. Si ergo per corpus et per ea quae sunt de compositione nostri corporis peccamus, ergo per eadem in specie et natura debemus puniri. Ergo vitletur quod.ignis, qui est de compositione corporum et qui est afflictivus in inferno, sit idem secundum speciem.

 

Respondeo : Dicendum quod, quamvis ad hanc quaestionem videatur temerarium respondere, quia Scriptura eam non determinat nec doctor praecipuus Augustinus explicat, sed magis relinquit insolutam, dicens quod nulli manifestum est cuiusmodi sit ille ignis, nisi ei cui divinus Spiritus ostendit ; et amplius opinari videtur quod ignis ille sit spiritualis, non corporalis, tamen satis possumus pro certo habere per doctores posteriores, utpote per beatum Gregorium, cui multa divinus Spiritus revelavit, quod ignis infernalis sit corporalis. Sed utrum ille ignis sit elementaris sive eiusdem speciei cum igne qui apud nos est, hoc non ita potest pro constanti a quocumque determinari. Attamen, si quis non adducat fortiores rationes quam quae adductae sunt, non compellimur ponere ignem infernalem esse diversae naturae et speciei ab igne qui apud nos est, si proprie velimus speciem appellare formam substantialem et specificativam, secundum quod dicitur quod omnis aqua omni aquae est eadem in specie.

Et huic opinioni satis videtur consonare Augustinus, XXI De civitate Dei, ubi inquirit quomodo ille ignis vere habeat naturam ignis et tamem non consumat corpora in quae agit etc.

Si tamen loquamur de proprietatibus accidentalibus, quae non variant speciem, sed operationem, ille ignis habet diversas proprietates ab isto. Nec mirum, cum istud appareat in aliis creaturis, sicut exemplificat Augustinus et Isidorus in naturis fontium et aquarum. Dicit enim, quod apud Garamantes est fons, in quo faces accensae exstinguuntur et exstinctae accenduntur, sicut et alii fontes diversarum proprietatum colorum et operationum ; attamen in specifica natura aliis aquis assimilantur : sic etiam intelligere possumus in proposito.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de Damasceno, dicendum quod non negat Damascenus similitudinem in forma specifica, sed potius in proprietatibus et operationibus consequentibus.
  2. Ad illud quod obicitur de proprietate exstinguibilitatis, potest responderi dupliciter : primo, quod sicut corpora damnatorum eadem sunt cum nostris secundum speciem, et tamen sunt immortalia, ita ignis crucians corpora illa idem est cum igne nostro, quamvis non deficiat, quia hoc non habet per naturam, sed per vim superadditam.

Aliter potest dici quod hoc non variat speciem, quia per operationem artis fieri potest quod ignis non exstinguatur ; sicut dicunt aliqui, qui experti sunt, quod si ignis cum sulphure includatur in vase, ex quo nulla possit fieri evaporatio in aeternum duraret sine nutrimenti appositione, si locus in aeernum permaneret : hoc autem nihil prohibet in igne infernali intelligere, cum sub terra constet inclusum esse.

  1. Ad illud quod obicitur de luciditate, dicendum quod ignis tres sunt species, scilicet lux, flamma et carbo, et istae sunt species materiales ; et quamvis in omnibus his salvetur natura lucis, tamen minime est in materia terrestri, et maxime terrestris parum habet de luce et multum resolubilis est in fumositatem ; et in tali materia, utpote in sulphure et pice, ignis potius est tenebrosus quam lucidus, quia magis visum impedit quam adiuvet. Et per hunc modum imaginari possumus ignem infernalem et ad hoc adiuvari auctoritate Scripturae. Dicitur enim Apocalypsis 14, 10 : Cruciabuntur igne et sulphure ; item Isaiae 34, 8 et 9 : Dies ultionis Domini etc. ; et post : Convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur.
  2. Ad illud quod obicitur de operatione, dicendum quod illud non sequitur, quia eadem secundum speciem diversas habent operationes ; nec istud verbum veritatem habet nisi intelligatur de operatione consequente totam speciem.
  3. Ad illud quod obicitur de verbis Augustini, dicendum est illud esse retractatum sicut et de loco infernali, ubi dicitur quod est locus spiritualis, non corporalis ; sic in proposito intelligendum est quod infernalis ignis corporalis est et sub terra est.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum puniens in inferno sit solus ignis.

 

Secundo quaeritur, utrum puniens in inferno sit ignis solus.

Et quod sic, videtur :

  1. Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum ; ubi Dominus per sententiam infert aeternale supplicium : ergo videtur quod in igne pure consistat.
  2. Item, calefacto in igne aqua frigida non est poenalis, sed delectabilis, nec auget supplicium, sed refrigerium. Ergo, si nulla est eis consolatio, nullum refrigerium : ergo est calor in igne sine frigore aquae.
  3. Item, si sunt ibi elementa, aut sunt activa aut non. Si sic, ergo, cum unum contrarium agens in aliud eius actionem debilitet et infringat, tunc videtur quod actio ignis sit ibi remissa ; quod non videtur conveniens, cum illa poena sit acerbissima. Si vero non sunt activa, ergo nihil faciunt ad poenam : ergo, si in inferno non debent esse corpora, quae ad poenam non faciunt, patet etc.
  4. Item, si ibi sunt alia elementa, aut sunt distincta aut mixta. Si mixta, ergo eorum actio est confracta et contemperata ; si vero sunt distincta, ergo et pari ratione ordinata, ergo sunt quatuor elementa distincta et ordinata : ergo videtur quod ibi sit unus mundus ; et iterum, illud esset falsum quod dicitur Iob 10, 22 : Terra miseriae et tenebrarum, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Ergo, si nec distincta nec confusa sunt, tunc nullo modo.

 

Contra :

  1. Quod sit ibi ignis, patet ex Matthaei 25, 41, ubi dicitur : Ite, maledicti, in ignem aeternum ; hoc etiam habetur ex multis aliis locis.
  2. Item, quod sit ibi aër, videtur per illud Psalmi [10, 7] : Ignis, sulphur et spiritus procellarum etc. Si ergo Spiritus procellarum vere habet naturam aëris, sicut ibi vere est ignis, ita et aër.

3.Item, quod sit ibi aqua, videtur, Iob 24, 19 : Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Ergo, si vere erunt in calore ignis non secundum tropum, vere erunt in frigore aquarum.

  1. Item, quod terra sit ibi, videtur per illud quod dicitur Iob 10, 22 : Terra miseriae et tenebrarum ; et hoc patet, quia, ut probatum est, locus ille est sub terra.
  2. Item, hoc videtur de omnibus simul, quia enim mali per corpus peccaverunt, ideo per totum corpus puniuntur. Ergo pari ratione secundum omnes partes et qualitates corporis : ergo videtur quod secundum quatuor elementa et eorum quatuor qualitates.

 

Respondeo : Dicendum quod in inferno, sicut ex Scriptura colligitur, quatuor elementa esse creduntur ad perfectam damnatorum punitionem, ut omnis creatura excandescat in tormentum contra iniustos et armetur in ultionem Creatoris, et per eadem puniantur ex quibus constituuntur. Quia vero sunt ibi ad poenam, ideo illa ibi esse dicuntur quae vigent in qualitatibus activis, ut ignis et aqua. Et rursus, quia ignis maxime activus est, ille est qui maxime ibi viget ; unde etiam per ignem in Scriptura omne acerbe puniens significari solet. Unde, cum Dominus ignem infernalem comminatur, aut comminatur tamquam praecipuum tormentum aut sub nomine ignis intelligit omne aliud afflictivum.

 

Si autem quaeratur, per quem modum ibi elementa esse intelligantur, dicendum quod elementa ibi sunt confusa, non distincta, non ordinata. Nec tamen illa confusio poenam minuit, sed auget ; pro eo quod actio elementorum mutua post resurrectionem cessabit, cum cesset generatio et corruptio ; sed tamen manebit actio eorum in corpus damnandorum, quia ad hoc omnis eorum virtus dirigetur, non tamquam intendentia multiplicare speciem, sed secundum imperium Creatoris intendunt vindicare divinam iniuriam, quod quidem fit affligendo humanam naturam.

His visis, patent omnia obiecta.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Primum enim patet de Domini comminatione, quia sub igne alia affligentia continentur, vel a maiori fit denominatio.

Secundum similiter patet, quia simul utrumque affliget secundum diversas partes aut, si successive secundum easdem, tanta erit intensio ex parte utriusque, quod potius sentietur maior acerbitas quam contemperetur.

Et si obiciatur de divite, qui guttam aquae petiit, dici potest quod forte in alia parte sentiebat frigus ; aut diversi diversis suppliciis cruciantur, secundum quod diversis vitiis sunt infecti. Unde sicut prima mundi purgatio fuit per aquam, secunda per ignem, sic in proposito intelligendum.

3-4. Ad illud quod obicitur de actione et mixtione, patet responsio, quia ibi est actio non in alterum, sed in miserum corpus damnatum ; et ibi non est commixtio, sed potius quaedam confusio, sicut dicitur quod ignis et grando mixta pariter ferebantur. Unde ibi erit ignis ardens et aqua congelans et aëris inquietudo et perturbatio et terrae foetor. Unde Gregorius : In inferno erit frigus importabile, ignis inexstinguibilis, foetor intolerabilis.

 

 

ARTICULUS III

De actione ignis.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur de electione ignis, de qua duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum ignis ille sit consumptivus corporum.

Secundo, utrum sit afflictivus animarum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum ignis inferni consumat corpora damnatorum.

 

Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod ille ignis consumat corpora damnatorum.

  1. Augustinus, De natura boni : Quoniam volentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpuntur in poenis. Ergo, si non corrumpuntur nisi ab affligente, et ignis non corrumpit nisi consumendo, videtur quod ignis ille consumat corpora.
  2. Item, ille ignis agit in corpora : ergo corpora patiuntur ; sed omnis passio magis facta abicit a substantia : ergo, si abiectio facta a substantia per calorem non est aliud quam consumptio, ergo ille ignis consumit corpora.
  3. Item, ad adustionem necessario sequitur inflammatio, et ad inflammationem consumptio : ergo, si ignis ille corpora adurit, ergo consumit. Si tu dicas quod non sequitur, quia salamandra calefit ab igne, et tamen non consumitur in igne, sed renovatur, contra : hoc non solvit, quia salamandra ab igne non laeditur, sed corpora damnatorum ab igne laeduntur et in igne cruciantur : si igitur ignis, quod laedit, consumit, patet etc.
  4. Item, dolor intensus est via ad mortem, sicut patet ; ergo magis intensus magis disponit : si ergo ille ignis est causa intensi doloris, contingit hominem per illum disponi ad mortem ultima dispositione : ego necesse est quod damnatos perimat : ergo pari ratione quod corpora consumat.

 

Contra :

  1. Isaiae ultimo, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur ; tantum ergo durabit ignis agens, quantum homo patiens ; sed ignis ille nunquam exstinguetur nec minuetur : ergo nec corpus consumetur.
  2. Item, Magister in littera : Augustinus variis exemplis astruit ea ardere et non consumi ulla consumptione. Ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia omne quod consumitur perdit aliquam partem sui : ergo, si corpora damnatorum consumuntur, sunt in continua deperditione. Sed constat quod non restaurantur, cum omni refectione careant ; quod autem patitur deperditionem et non habet restaurationem, necessario aliquando est totaliter consumptum : ergo etc.
  4. Item omne quod consumitur necessario efficitur minus potens, ergo et magis passibile : ergo, si continue consumuntur, continue illorum poena intenditur, et si hoc ; cum duret in infinitum, crescet in infinitum ; quod omnino est inconveniens, quod crescat poena et non crescat culpa.

 

Respondeo : Dicendum quod, si de corporibus damnatorum quaeratur, utrum ab igne affligantur, simpliciter est concedendum.

Si autem quaeratur, utrum consumantur, simpliciter est negandum.

Sed si quaeratur, utrum corrumpantur, hoc est distinguendum. Nam, corruptio uno modo dicit defectionem rei quantum ad esse substantiale, et hoc modo idem est quod consumptio ; et tali modo non corrumpuntur, cum non moriantur. Alio modo corruptio idem est quod privatio bonae dispositionis ; et hoc modo, quoniam a corporibus damnatorum auferetur quies et bona dispositio, quae generat in anima voluptatem ; hinc est quod continue corrumpuntur. Est igitur corruptio afflictionis, non interemptionis sive consumptionis, et haec fit per adustionem ignis.

 

Si autem quaeratur, quomodo istud possit capi et intelligi, possumus ad hoc manuduci et exemplo et ratione. Videmus quaedam in igne vivere et non deficere, sicut ponit Augustinus exemplum de salamandra, in XXI De civitate Dei. Si ergo mirabilius est aliquod animal in igne conservari sine afflictione quam affligi sine consumptione, et istud est secundum naturam possibile : ergo nec istud debet iudicari impossibile.

Quodsi dicas hoc non esse simile, quia natura illius animalis conformis est igni, natura vero humani corporis omnino difformis, responderi potest dupliciter : uno modo, quod quamvis natura humani corporis secundum statum praesentem sit ab igne consumptibilis, nihil prohlibet quin Creator, qui naturam, quam voluit, omnibus et singulis dedit, talem haturam homini dare possit. Nec mirum, cum homo ante lapsum alterius dispositionis et naturae corpus habuerit quam post lapsum, quia prius possibile ad mortalitatem, modo necessarium ad mortem.

Hoc ipsum persuaderi potest exemplis sumptis a parte ignis ; ideo enim ille ignis urit et non consumit, quia pabulum non requirit. Et est exemplum manifestum in inflammatione auri ab igne, quod quidem inflammatur, sed non consumitur, quia igni non praebet pabulum. Sic nec humanum corpus igni infernali.

Evidentissimum autem exemplum ponit Augustinus de igne qui est in partibus Siciliae, sicut patet aspicientibus, quod ille ignis montes illos ab antiquissimis temporibus aestuare facit, et tamen adhuc integri perseverant : et isti sunt satis idonei testes, quod non omne quod uritur, consumitur.

In legenda etiam beati Nicolai scribitur quod in partibus orientalibus quidam ignis invenitur, qui appositam sibi manum vehementer affligit, et tamen de manu nihil consumit. Sic ergo ex his exemplis colligitur quod possibile est aliquid in igne ardere, et tamen non deficere.

 

Ex quibus etiam possumus colligere rationem huiusmodi, quoniam hoc venit ex parte agentis et ex parte patientis. Isti enim igni data est virtus ad inflammandum, non ad consumendum ; et corpori data est natura possibilis ad patiendum, non ad deficiendum.

Si autem quaeratur ratio huius, dicendum quod est a parte naturae possibilitas ad suscipiendum, ex parte Dei est potestas ad dandum, ex parte finis est congruitas ad sic faciendum, quia in infinitum debet homo in corpore cruciari, ut manifestetur Dei iustitia infinita. Nec sunt ista duo incompossibilia, quod aliquod corpus tangatur a calido et non consumatur, cum videamus naturaliter aliquod corpus tangi a frigido quod potius calefacit quam infrigidet, sicut exemplum manifestum est in aqua et calce.

 

Et sicut illa corpora uruntur et non consumuntur, ita etiam compositum ex anima et corpore affligitur et non moritur. Et tamen ad hoc similiter possumus manuduci exemplo et ratione ; exemplo : quia anima immortalis in corpore affligitur, quia dolor est animae proprie, et tamen non occiditur. Quid ergo prohibet similiter intelligi in ipsis damnatis ?

Quodsi dicas hoc non esse simile, quia anima non sic composita est ex contrariis secundum quod natura humani corporis, respondere possumus quod istud non obsistit, cum aliqua corruptibilia, utpote vermes, in aquis calidissimis reperiri queant, quarum fervorem nemo impune pertractat, sicut dicit Augustinus. Si igitur quae mortalia sunt et defectibilia possunt in his calidissimis vivere sine afflictione, pari ratione immortalia et passibilia corpora affligi possunt sine interemptione.

Si autem quaeratur ratio huius, dici potest quod hoc est propter coniunctionem animae ad carnem indissolubilem. Quod enim homo moriatur dolore, hoc non est quia dolor sit contrarius vitae, cum dolor non sit nisi in substantia vivente - unde sequitur : si dolet, sentit, et si sentit, vivit - sed quia anima non est indissolubili vinculo corpori alligata ; ideo intensus dolor eam expellit de praesenti habitaculo. Nunc enim est carcer temporalis, sed tunc erit perpetuus.

His visis, satis facile est ad obiecta respondere. Concedo enim rationes probantes quod ignis non est consumptivus corporum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur de corruptione, iam patet responsio : loquitur enim de corruptione afflictionis, non desitionis ; prima non ponit consumptionem sicut secunda.
  2. Ad illud quod obicitur, quod passio magis facta abicit a substantia, dicendum quod substantia patiens in duplici differentia est : aut quia potest recipere formam contrariam suae perfectioni quantum ad esse, aut quia potest suscipere contrariam dispositionem quantum ad bene esse. Primo modo passio intensa corrumpit simpliciter auferendo esse ; secundo modo aufert bene esse. Unde damnati semper sunt et semper male sunt ; ideo semper vivunt et semper moriuntur.

Si autem obicias mihi, quod quidquid sit illud quod abicitur, cum non sit infinitum, videtur totum abici aliquando, ac per hoc locum actioni et passioni non relinqui, responderi potest quod semper est abiectio et corruptio, non quia novum aliquid semper adimatur, sed quia per continuam actionem eiusdem rei ademptio continuatur.

Exemplum huius manifestum est in suo opposito. Sicut enim Beati continue reficiuntur, non quia semper novum aliquid recipiant, sed quia in suo praemio conservantur et continuantur ; sic damnati continue affliguntur et corrumpuntur, quia salutis et quietis eis privatio per continuam actionem ignis continuatur.

Et huius exemplum clarum est in generatione radii, qui dicitur semper oriri et semper a sole egredi, non quia sol semper aliquid novum emittat, sed quia primum lumen missum continuat. Sic ignis dicitur semper damnatos affligere, non quia novam dispositionem de novo afferat, sed quia continue agendo a priori afflictione non cessat.

3-4. Ad duo sequentia iam patet responsio, quia nec inflammatio consumptionem nec dolor necessario infert mortem, sed solum secundum statum praesentem ; ideo, variato statu, necessaria consequentia non est inter ista.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum ignis inferni affligat spiritum.

 

Secundo quaeritur, utrum ille ignis sit afflictivus spirituum.

Et quod sic, videtur :

  1. Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Sed daemones vel angeli sunt substantiae incorporales, et ille ignis non est eis paratus nisi ad poenam et afflictionem : ergo etc.
  2. Item, Gregorius, in IV Dialogorum : Si diabolus eiusque angeli, cum sint incorporei, corporeo igne sunt cruciandi, quid mirum si et animae, antequam recipiant corpora, possint igne corporeo cruciari ? quasi dicat : non est mirum.
  3. Item, hoc videtur ratione sumpta a causis superioribus, quia divina iustitia rectissime ordinat omnia in poena, secundum quod sapientia ordinat in natura. Si ergo peccatum est dispositio vilissima, ergo spiritus infectus peccato, ad hoc quod debite ordinetur, debet ordinari sub infima creatura. Si ergo infima creatura est subtantia corporalis, ordinatio vero peccantium est in poenis, ergo debet substantia spiritualis a corpore puniri vel affligi. Si ergo omne quod congruum est possibile est, et quod est possibile et congruum ponendum est circa opus divinum : ergo ponendum est spiritum affligi per ignem corporeum.
  4. Item, hoc ostenditur per causas inferiores. Anima existens in corpore patitur, corpore non patiente, ergo est passibilis de sua natura ; sed eadem est natura animae in corpore et extra corpus : ergo anima extra corpus est passibilis. Probatio maioris manifesta est in dormientibus, qui in somnis gravissime patiuntur, corporibus nihil patientibus.

Ex hoc igitur arguo ulterius sic : anima extra corpus est passibilis ; sed omne quod patitur, patitur ab aliquo quod habet repugnantiam per qualitatem activam et repugnantem ; spiritualia autem non sunt huiusmodi, sed corporalia : ergo, si patitur, patitur a corpore

Quod autem spiritualia non habeant contrarietatem agentem et patientem, expresse apparet per exemplum, quia albedo et nigredo in anima non contrariantur. Apparet etiam per rationem, quia quae abstrahuntur ab esse materiali, abstrahuntur per consequens a contrarietate et mutua actione et passione.

 

Ad oppositum arguitur primo a parte agentis, secundo a parte patientis.

A parte agentis sic :

  1. Omne agens, quod agit in aliquid, agit per contrarietatem et contactum ; sed ignis ad animam nec contactus potest esse nec est contrarietas aliqua : ergo nec potest esse actio aliqua. Primum manifestum est per Philosophum, secundum in se manifestum est.
  2. Item, omne agens, quod agit in aliquid, generat similitudinem suam in passo ; unde calidum non agit in aliquid nisi illud calefaciat ; sed impossibile est animam esse calidam : ergo impossibile est quod ignis agat in animam. Si tu dicas ad hoc quod talis actio non est per naturam, sed supra naturam, et ignis non agit per virtutem in natam, sed per virtutem desuper sibi datam, obicitur contra hoc de illa virtute, quia illa virtus aut est corporalis aut spiritualis. Si corporalis, adhuc est inferior anima : ergo non agit in ipsam ; si spiritualis, sed omnis virtus spiritualis debet fundari substantia spirituali : ergo non debet talis virtus esse in igne nec debet dari igni.
  3. Item, illa virtus aut est igne nobilior aut inferior. Si igne inferior, ergo non agit in animam, sicut nec ignis agebat ; si superior, ergo, cum virtus non debeat esse nobilior substantia, videtur quod igni non debeat dari. Quodsi tu dicas quod hoc verum est per naturam, quaeritur tunc : ut quid haec virtus magis datur substantiae ignis quam alicui alii, cum aeque bene possit dari lapidi sicut igni ?

 

Item , hoc ipsum ostenditur a parte patientis.

  1. Sicut ostendit Augustinus, in VI Musicae, impossibile est magis nobile pati a minus nobili, quia omne agens praestantius est passo. Sed substantia spiritualis nobilior est corporali : ergo ab ipsa non patitur. Si tu dicas mihi quod per peccatum facta est inferior, contra hoc est quod dicit Augustinus, in III De libero arbitrio, quod substantia spiritualis, quantumcumque peccat, nobilior est nobilissimo corpore.
  2. Item, aeque magna distantia est peccati ad ignem sicut et animae ad ignem ; et ita spirituale est peccatum sicut et anima : ergo, si aequaliter distat, nunquam per peccatum anima fit actioni proximior vel habilior : ergo, si ab igne non patitur per naturam, nec etiam per culpam.

 

Item , hoc ipsum ostenditur a parte passionis.

  1. Nihil affligitur proprie nisi in ipsum cadat dolor ; sed in spiritu separato non cadit dolor : ergo non potest affligi : ergo ab igne non patitur. Probatio minoris : Dolor, sicut dicit Philosophus, est sensus divisionis partium cum vi ; sed spiritus separatus caret partibus, caret divisione, caret sensu : ergo caret dolore.

 

Item, hoc ostenditur a parte actionis.

  1. Omne puniens laedit, omne quod laedit, adimit ; sed a spiritu incorporali nihil potest adimi per corpus : ergo non potest laedi, ergo nec affligi : ergo ab igne non patitur.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa praedictam quaestionem triplex fuit via.

 

Aliqui enim philosophorum negaverunt simpliciter spiritum incorporeum posse cruciari, attendentes ad eius incorruptibilitatem, pro eo quod senserunt omne incorruptibile esse impassibile.

Sed iste est error manifestus. Si enim dolor necessario generatur ex amore cum privatione amati, sicut aliquis dolet de morte patris, et ex odio cum praesentia rei displicentis, sicut aliquis dolet de exaltatione inimici : cum nihil prohibeat in sensum spiritualem cadere amorem et alias duas conditiones, nihil prohibet cadere dolorem.

Amplius, si contraria nata sunt fieri circa idem, et spiritus incorporeus potest gaudere, quare etiam non dolere, cum naturaliter in mente eius possint affectiones quatuor alternari ?

 

Et ideo aliorum philosophorum modernorum positio fuit, quod substantia spiritualis dolere potest et pati, non per actionem alicuius, sed potius per privationem. Posuerunt enim et intellexerunt quod anima desiderat summum Bonum, quo potest privari propter mala merita in hac vita, et ideo ex eius carentia generatur in ea maxima tristitia ; et hanc poenam dixerunt esse post hanc vitam, et non aliam, sicut non est aliud gaudium spiritibus nisi in contemplatione summi Boni.

Et ista positio fuit Algazelis, quae, licet veritati magis appropinquaverit quam praedicta, nihilominus tamen deficit. Si enim originali peccato, ubi est pura privatio iustitiae, debetur poena damni et carentia beatitudinis aeternae, actuali peccato, quod quidem non tantum consistit in privatione, immo etiam in deordinata delectatione, non tantum debetur aeternae beatitudinis carentia, immo etiam poena aliqua afflictiva.

Et ideo dicit fides christiana quod spiritus separati cruciantur, non tantum per summi Boni absentiam, sed etiam per afflictivi praesentiam. Ad quod credendum sufficit auctoritas Veritatis, Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum etc.

 

Sed intelligentia magis requirit quomodo istud possit ratione persuaderi. Et ideo huius rei intelligentiam quidam conati sunt dare aspiciendo ad ordinem divinae iustitiae, sicut in opponendo tactum est. Cum enim duplex sit ordo, scilicet naturae et divinae iustitiae, primus conditionis, secundus retributionis, et anima secundum naturam sit stiperior igne, merito tamen peccati efficitur inferior corpore : ideo divina iustitia et animam subicit igni merito peccati et ignem superponit animae, faciendo ipsum instrumentum divinae iustitiae.

Et pet hoc volunt omnia obiecta solvere, quia omnia sumuntur secundum ordinem naturae, aspiciendo ad animae dignitatem et ignis naturalem virtutem ; haec autem actio competit igni per virtutem sibi datam, per quam est divinae iustitiae instrumentum, et passio competit animae propter peccati demeritum.

Sed ista positio adhuc non satisfacit intellectui. Non enim quaerimus hic quid divina iustitia possit, sed qualiter hoc quod facit naturae consonum sit.

Amplius, si ignis agit per virtutem sibi datam, quare magis deputatur huic actioni quam terra ? Et videtur quod terra magis, quia peccator, cum sit infimus, debet subici infimae creaturae ; terra autem est infimum omnium elementorum et faex : ergo, si qualitas ignis naturalis nihil facit ad agendum in animam, sed solum virtus superaddita, si terrae daretur, aeque bene ageret et ordo divinae iustitiae ibi clarius appareret.

 

Et ideo alii sumere volunt rationem ex parte naturae ipsius animae, quem modum sumere possumus ab Augustino, in XII Super Genesim, ubi ostendit quod anima pati potest, corpore non patiente, etiam acerbissimas passiones, sicut et ibi probat per exempla in somnis et in quadam aegritudine et in vexationibus. Si ergo anima secum trahit affectiones et imagines corporales et per illas et in illis pati poterat in corpore praeter corpus, etiam ad ignis absentiam, multo magis cum separata erit, pati poterit in illis et per illas, praesente igne infernali, quia, quamvis ibi non sit passio corporalis, est tamen ibi passio animalis sive spiritualis, quae vera passio est et vera afflictio, ac per hoc vera punitio.

Sed nec istud fideli animae sufficit, pro eo quod credimus spiritus angelicos, qui carent imaginibus et affectionibus ex corpore tractis, igne corporeo cruciari.

Credimus etiam quod poena illa infernalis sit per veram ignis actionem non per phantasticam imaginationem.

Amplius, si substantia spiritualis certa est quod ab igne laedi non potest, ergo imaginatio ignis non generat in ea terrorem nec passionem, nisi aliud occurrat quam ipsius animae natura vel dispositio ex corpore contracta.

 

Et ideo, cum non possit sufficiens ratio sumi ex parte divinae iustitiae quae rationem nostram quietet, nec ex parte solius animae quae fidei concordet, ideo sumi potest ratio aspiciendo ad utrumque per hunc modum. Dolor enim, sicut patet per Augustinum, XIV De civitate Dei, est dissensus ab his rebus quae nobis nolentibus accidunt. Ad hoc ergo quod dolor generetur in anima ab aliquo, duo concurrunt ex parte animae, scilicet perceptio ex parte cognitionis et detestatio ex parte affectionis. Similiter duo requiruntur ex parte agentis : unum est, quod immutet animae perceptionem ; aliud est quod violenter et inseparabiliter adhaereat contra repugnantiam voluntatis.

Ex his quatuor duo sunt secundum ordinem naturae et alia duo secundum ordinem divinae iustitiae. Quod enim ignis immutet cognitionem animae, et anima percipiat actionem et calorem ignis, hoc est de potentia naturali utriusque ; et hoc patet sic. Cum enim ignis agit in compositum ex anima et corpore, ibi duplex est passio : una naturalis, et haec est calefactio corporis ; alia animalis, et haec est immutatio sensus. Prima passio est vera passio, quia est ab igne ut vere agente ; secunda passio est ab anima se ipsam movente et ab igne occasionem praebente, secundum quod dicit Augustinus, in VI Musicae. Sicut ergo, postquam separatur anima, corpus potest pati ab igne passione naturali, quia potest calefieri et inflammari, et hoc per naturalem potentiam utriusque, sic spiritus pati potest passione animali et ab igne praesenti im mutari naturali potentia ignis et animae.

 

Duo igitur sunt ibi per ordinem naturae, alia duo per ordinem divinae iustitiae. Quod enim ignis animae indissolubiliter alligetur et anima in eo recludatur ut in carcere, divinae iustitiae est, ad quam spectat malefactorem in carcere recludere. Quod iterum anima refugiat ignis calorem qui per naturam nocere non potest, et trepidet timore, ubi timor non est, hoc divinae iustitiae est, quae facit trepidare peccatores, immittendo terrorem et horrorem eius rei qua per naturam sunt superiores. Et quamvis sit illud divinae iustitiae, hoc non est contra ordinem naturae, sive spiritum trepidare quod trepidandum non est sive spiritum alligari corpori.

Et hoc est quod innuit Augustinus, in XXI De civitate Dei, quod sicut anima in hominis conditione iungitur corpori ut dans ei vitam, quamvis illud sit spirituale et hoc corporale, et ex illa coniunctione vehementer concipit ad corpus amorem, sic ligatur igni ut accipiens ab eo poenam, et ex illa coniunctione vehementer concipit horrorem ac per hoc et dolorem, qui verus est, et ex vero igne corporali et ex vera applicatione corporalis ignis ad spiritum causatur secundum quatuor praehabitas conditiones.

His visis, satis facile est ad obiecta respondere.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Quod enim obicitur de actione, quod est per contrarietatem et contactum, istud intelligitur de actione naturali, cui respondet passio naturalis ; et hoc est ad generandam speciem consimilem in passo secundum naturam ; hic autem est passio animalis, qua quidem generatur similitudo spiritualis in passo. Unde Gregorius, in IV Dialogorum, dicit quod animae in eo ardent quod ardorem vident ; non tamen intendit dicere quod visio sit tota causa ardoris, sed perceptio ignis praesentis cum horrore generat dolorem, quia non est cognitio speculationis tantum, sed potius experientiae.

Et per hoc patet responsio ad sequens et etiam ad alias rationes, quia non oportet ibi poni virtutem creatam dari igni, per quam agat in animam.

4-5. Ad illud quod obicitur ex parte patientis, quod anima nobilior est corpore, dicendum quod sicut nunc ignis dicitur agere in animam coniunctam carni et ibi generare dolorem, non quia ignis omnino sit faciens, sed quia per causationem ignis anima habet necessariam occasionem agendi in se et patiendi a se, cum ipsa sit se ipsam movens, sicut dicit Augustinus, in VI Musicae, sic intelligendum est in anima separata ; sed quod fit hic mediante corpore, ibi fit immediate. Unde nec in coniuncta nec in separata agit vere efficiendo, sed occasionem praebendo, et tamen vere dicitur affligere et vere punire, sicut vere dicitur immutare, quamvis anima speciem potius in se faciat quam a corpore aliquo fiat in ea.

Nec obstat istud quod obicitur de peccato, quia peccatum non sic disponit spiritum ad passionem ut faciat ipsum vere materialem respectu ignis, cum sit superior per naturam ; sed meretur apud divinam iustitiam, ut, salva natura animae, Deus ipsam igni alliget et alligando incarceret, incarcerando horrorem sui carceris immittat, ac per hoc ipsa anima ad praesentiam carceris vero dolore et moestitia se affligat.

  1. Ad illud quod obicitur de dolore, quod est divisio partium, dicendum quod illa non est definitio generalis, sed solummodo doloris qui est animae ex carne ; sed illa quam assignat Augustinus, dolor est dissensus ab his rebus etc. Ut enim ostendit Augustinus, in XXI De civitate Dei, dolor potius venit ex impedimento operationis animae quam ex corporis sectione, sicut patet in paralyticis, in quibus est partium sectio sine afflictione, quia anima in illis non habet operationem quae ibi impediatur ; et quoniam potentiae animae, quae sunt eius partes, quodam modo possunt in suis operationibus inquietari et impediri occasione accepta, hinc est quod spiritus dolere potest et affligi.
  2. Ad illud quod ultimo obicitur, quod puniens adimit, dicendum quod sicut in ademptione peccati non adimitur aliquid de substantia vel potentia animae, sed solum de nobilitate ad gratiam et iustitiam, sic per ignem punitivum adimitur illa habilitas secundum quam anima est habilis ad gloriae et beatitudinis laetitiam ; nec semper nova adimitur, sed eius ademptio est afflictionis continuatio, sicut supra dictum est de ademptione quae fit in corpore.

Et haec dicta sufficiant.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo super hoc quod dicit : Illud investigari oportet, utrum monstra resurgant. Quaeritur de monstris et de gigantibus, utrum resurgant. Et quod sic, videtur, quia nihil debet deperire humanae naturae.

Item, quomodo poterunt evenire huiusmodi moles tam magnae de corporibus hominum, cum nati fuerint ex Adam ?

Respondeo : Dicendum quod monstra non resurgent, pro eo quod non est ibi naturae veritas, sed potius error ; unde, si sunt magnitudinis giganteae in via, in patria non erunt.

Si vero quaeras ; unde habuerunt ortum ? dicendum quod sicut narrat Iosephus, daemones incubi, assumptis corporibus, generant, et daemon ostendit mulieri, cum qua concubuit, figuram talem hominis maximi ; et ideo tum propter seminis multiplicationem, tum propter virtutem animalem generatus fuit homo mirae magnitudinis, et ille postmodum alios generat.

Si quaeras : quomodo daemon generare potest, cum solus homo generet hominem ? ad hoc potest responderi quod daemon, prius assumpta effigie mulieris, se ipsum subicit viro et ipsum semen susceptum transfundit et conservat sicut novit per aliqua remedia, ne calor et spiritus evanescant.

Sed hoc totum magis est coniecturae quam rationis rectae.

 

Dub. II.

Item de hoc quod dicit, quod absit, ut illum bimembrem quem nuper etc. ; quaeritur, quando aliquis est in parte bimembris, in parte habet membra unita, utrum debeat resurgere unus vel duo, quia qua ratione debet resurgere unicus, videtur quod duo et e converso.

Item, similis casus est quando est hermaphroditus et natus in utroque sexu ; quaeritur, in quo debeat resurgere, quia qua ratione resurget in uno, et in altero : ergo vel resurget in neutro vel in utroque.

Respondeo : Dicendum quod de monstro, quod in parte habet duo membra, in. parte unum, in parte distincta, in parte unita, distinguendum est, quia aut habet distinctionem in membris principalibus et unionem in non principalibus, aut e converso. Si habet distinctionem in membris principalibus, sunt ibi duae animae, et tunc resurgent duo corpora ; si autem habet unitatem in illis, distinctionem in aliis, resurget unum corpus.

Ad illud quod quaeritur de hermaphrodito, dicendum quod secundum naturam impossibile est, quod sit omnino idifferens, sicut dicunt medici, quamvis discerni non possit ; et ideo debet resurgere in eo sexu qui dominatur per naturam.

Si vero quaeraur de monstro, quod partim est homo, partim bestia, dicendum quod, si partes principales sunt hominis, si vixit, habuit animam humanam, et ideo ordinatum est ad resurrectionem, et resurget homo secundum totum.