Distinctio XXXIX — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

Post haec de dispari cultu videndum est.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra determinata sunt impedimenta Matrimonii quae impediunt respectu omnis personae. Hic determinantur impedimenta quae respiciunt personas determinatas. Et dividitur haec pars in duas, quoniam aliquae personae non sunt legitimae propter nimiam distantiam, ut illae in quibus est cultus disparitas. Quaedam propter nimiam convenientiam, ut illae in quibus est spiritualis vel carnalis proximitas.

 Ideo haec pars habet duas.

In prima agit de impedimento quod venit ex cultus disparitate.

In secunda de impedimento quod venit ex proximitate, infra, distinctione quadragesima : Nunc superest de cognatione etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima agit de cultus disparitate per comparationem ad Matrimonii contractionem.

In secunda per comparationem ad dissolutionem, ibi : Potest tamen licite dimittere etc.

 

Prima pars habet duas.

In  prima determinat veritatem.

In secunda dissolvit dubitationem, ibi : Huic autem videtur obviare etc. ; ubi ostendit quod, quamvis Matrimonium non possit contrahi inter fidelem et inffüelem, potest tamen esse, si prius contractum est.

 

 Potest tamen licite dimittere, quia in infideli etc. Haec pars secunda agit de Matrimonii dissolutione, et haec pars duas habet.

In prima determinat veritatem.

In secnda manifestat mentiente, ibi : Sunt tamen nonnulli, qui inter infideles etc., ubi reprehendit eos qui dicebant inter infideles non esse coniugiuin.

 

Prima pars habet duas.

In prima parte agit de dissolutione Matrimonii quoad cohabitationem inter eos qui sunt disparis cultus.

In secunda agit de dissolutione Matrimonii quoad vinculi fractionem sive omnimodam separationem, ostendens quod, si infidelis non vult cohabitare, fidelis potest contrahere, ibi : Hic quaeritur, si fidelis infidelem dimittat etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis ; quaeritur de impedimento quod habet esse in Matrimonio ex cultus disparitate.

Et de hoc duo quaeruntur principaliter.

Primo quaeritur de disparitate cultus per comparationem ad Matrimonii contractionem.

Secundo, per comparationem ad dissolutionem.

 

Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur, utrum Matrimonium possit contrahi inter fidelem et infidelem.

Secundo, utrum sacramentum Matrimonii possit conrahi inter infidelem et infidelem.

Tertio, utrum Matrimonium contractum inter infideles excuset a peccato.

Quarto, utrum Matrimonium contractum in infidelitate ponat in numerum cum Matrimonio fidelium.

 

 

ARTICULUS I.

De disparitate cultus quoad Matrimonii contractionem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Matrimonium possit contrahi inter fidelem et infidelem.

 

Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod Matrimqnium possit contrahi inter fidelem et infidelem :

  1. Et primo exemplo, quoniam Ioseph contraxit cum muliere Aegyptiaca nec reprehenditur, sicut dicitur Genesis 41, 45 ; similiter Moyses cum Aethiopissa, sicut innuitur Numerorum 12, 1, nec ipse reprehenditur.
  2. Item , hoc videtur auctoritate, Deuteronomii 21, 10 : Si egressus ad pugnam videris mulierem pulcram in medio captivorum et adamaveris eam, intrabis ad eam dormiesque cum ea, et erit uxor tua. Constat quod de infidelibus loquitur.
  3. Item, I ad Corinthios 7, 14 : Sanctificatur mulier infidelis per virum fidelem, et e converso. Ergo inter fideles et infideles est coniugium sanctum : ergo et licitum.
  4. Item, ratione videtur, quia diversitas sive disparitas morum non impedit Matrimonium contrahendum. Ergo pari ratione nec diversitas fidei sive cultus divini Matrimonium impedit.
  5. Item, Matrimonium est sacramentum commune fidelibus et infidelibus. Ergo, si ad omnes se extendit, disparitas sive talis repugnantia ipsum non tollit.
  6. Item, omne impedimentum Matimonii impedit, pro eo quod obsistit alicui bono Matrimonii ; sed cultus disparitas nec nocet bono prolis, quia potest educari ad cultum Dei, nec fidei nec Sacramenti : ergo nullo modo impedit.

 

Contra :

  1. Probatur exemplo : I Esdrae ultimo, 10 dicitur quod Esdras separavit viros ab uxoribus alienigenis. Ergo non erat inter eos Matrimonium.
  2. Item, auctoritate Legis, Deuteronomii 7, 3 : Non sociabis cum eis connubia ; loquitur de infidelibus et alienigenis.
  3. Item, Ambrosius, in libro De Patriarchis : Cave, christiane, gentili vel Iudaeo filiam tuam dare.

4. Item, potissima distantia est inter fideles et infideles, sicut Christi ad Belial et lucis ad tenebras. Si ergo in Matrimonio magna est unio, nullum potest esse inter eos Matrimonium.

 

Respondeo : Dicendum quod in Veteri Testamento distinguendum erat inter infideles, quia quaedam mulieres erant infideles et erant de terra Chanaan, quam Dominus promiserat filiis Israel - propter illius gentis obstinationem in infidelitate mandaverat eas occidendas - et de talibus prohibitum erat. Unde si quis de populo Israel cum illis contraheret, cum esset contra Domini praeceptum, non erat Matrimonium.

Quaedam erant infideles de aliis nationibus ; et de talibus non erat prohibitum, sed permissum et concessum, ubi non timebatur lapsus in idololatriam, sicut in Ioseph et Moyse.

 

Ratio autem quare prohibuit gentes illas et non alias, fuit duplex : una, quia iudicaverat omnes reos mortis ; alia, quia obstinatae erant in malo.

 

In Novo Testamento alio modo est, quia infidelis est dupliciter : aut quia caret fide aut quia caret fidei sacramento. Si quia fide tantum, sic talis disparitas, ubi nota est, impedit Matrimonium, sed non dirimit iam contractum, ut si catholicus contrahat cum haeretica baptizata. Si autem sit infidelis, quia caret fidei sacramento, utputa Baptismo, quia sacramentorum ecclesiasticorum et fidelium ianua et fundamentum est Baptismus, fidelis, qui contrahere habet secundum sacramenta Ecclesiae, si cum tali contrahat, nihil facit, etiam si sit fidelis, dum tamen non habeat Baptismum ; unde dirimit iam contractum.

 

Cultus ergo disparitas praestabat impedimentum in Lege Veteri, non simpliciter, sed ubi metuebatur periculum et divinum aderat iudicium et super hoc additum erat mandatum. Sic et in Nova impedit, non simpliciter sive de se, sed ob vitationem periculi et diversitatem sacramenti Baptismi et inhibitionem ecclesiastici statuti, quae ortum habet a duobus praedictis.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et sic patent duo prima obiecta.

3 : Ad illud autem quod obicitur, quod sanctificatur mulier, dicendum quod loquitur Apostolus de Matrimonio contracto ante cultus disparitatem, quod dicit manere, quia fides viri plerumque salvat occasionaliter sive sanctificat mulierem sicut fides parturit filios.

  1. Ad illud quod obicitur de disparitate morum etc., dicendum quod non est simile, quia disparitas fidei facit disparitatem sacramentorum, non sic disparitas morum, quia boni et mali conveniunt in sacramentis. Non tamen disparitas fidei semper facit disparitatem in sacramentis, sed eatenus qua facit, impedit. Praeterea periculosior est.
  2. Ad illud quod obicitur, quod est commune utrisque, dicendum quod eatenus est commune qua est legis naturae, sed non in quantum Ecclesiae ; et quia, si fidelis contrahit, sacramentum eius iam est Ecclesiae : ideo in hoc non communicat cum irifideli, immo multum distat.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non est coutra aliquod bonum Matrimonii, dicendum quod falsum est, immo est contra bonum prolis, quia alter coniugum de facili potest impedire ne proles Domino dedicetur ; est etiam contra bonum fidei propter periculum fidei ; est etiam contra bonum sacramenti, quia ex parte fidelis, Matrimonium natum est esse ratum et insolubile, cum sit fundatum super sacramentum fidei ; ex alia parte est contritum, quia.non habet fundamentum. Et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum sacramentum Matrimonii possit contrahi inter infidelem et infidelem.

 

Secundo quaeritur, utrum sacramentum Matrimonii sit inter infidelem et infidelem.

Et quod sic :

  1. Innuit Apostolus I ad Corinthios 7, 12 : Si quis frater uxorem habet infidelem etc. ; vocat uxorem cui cohabitandum ; sed non fuit uxor propter contractionem quae fuit post fidem, sed ante : ergo etc.
  2. Item, ratione videtur, quia Matrimonium est de dictamine legis naturae ; sed lex naturae communis est apud omnes : ergo etc.
  3. Item, Matrimonium definitur sic : Matrimonium est maris et feminae coniunctio individuam vitae consuetudinem retinens ; sed hoc est inter infideles : ergo etc.
  4. Item, infideles haeretici habent vera sacramenta Ecclesiae : quamvis non habeant fidem, habent verborum formam. Ergo, si Matrimonium apud fideles contrahitur per verba exprimentia consensum, et talis forma est apud infideles : ergo et Matrimonii sacramentum.

 

Contra :

  1. Causa XXVIII, quaestione 1 : Non est ratum coniugium, quod sine Deo est ; sed tale est coniugium infidelium : ergo non est ratum, ergo non est Matrimonium.
  2. Item, Ambrosius ibidem : Non est putandum coniugium, quod extra Dei decretum est factum ; sed tale est coniugium infidelium : ergo etc.
  3. Item, Matrimonium est sacramentum Ecclesiae ; sed Baptismus est fundamentum sacramentorum Ecclesiae : ergo non habentes Baptismum, non habent Matrimonium.
  4. Item, Matrimonium. est sacramentum et signum unionis Dei et animae sive divinae naturae et humanae ; sed banc non percipiunt infideles nec credunt : ergo non est eorum sacramentum

 

Respondeo : Dicendum quod Matrimonium est institutum in officium et in remedium et in sacramentum ; et ista tria complete habet secundum quod est apud fideles ; apud infideles vero habet ista secundum rationem semiplenam. Nam est in officium, quia est procreatio prolis legitimae, sed non ad cultum Dei, apud fideles autem ad cultum Dei. Est in remedium, quia excusat coitum maritalem a culpa, et rursus, datur ibi gratia remittens concupiscentiam ratione benedictionis adiunctae : apud infideles vero maritali affecta uxores cognoscentes est excusatio a culpa, sed non datur gratia ; apud fideles utrumque. Est et sacramentum, quia significat unionem Dei et animae sive unionem divinae naturae et humanae, non tantum aptitudine, sed actu ; apud infideles vero aptitudine tantum. Et praeterea, ratio sacramenti maxime consistit in ratificatione vinculi ; apud infideles autem vinculum non habet ratificationem perfectam.

Unde distinguitur Causa XXVIII, quaestione 1 quoddam Matrimonium ratum et legitimum, ut fidelium ; quoddam legitimum, sed non ratum, ut infidelium ; quoddam ratum, sed non legitimum, ut Matrimonium contractum a fidelibus in occulto.

Si autem quaeratur, quare Matrimonium infidelium non est ratum, dicendum quod hoc est propter defectum sacramenti fidei et propter statum ; quia in tali statu iunctus est uxori, in quo potest vinciri vinculo fortiori, scilicet suscipiendo sacramentum Baptismi, et Christo alligari, a quo statu nemo potest prohibere ; et ideo potest in casu istud vinculum infirmari. Habet tamen ratitudinem, ut, illo statu in utroque manente, non possit solvi.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet responsio ad illud Augustini : Non est ratum etc.
  2. Ad illud quod obicitur de Ambrosio, dicendum quod illud intelligendum est sic : extra decretum, id est contra mandatum divinum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est sacramentum Ecclesiae, dicendum quod verum est ; sed non tantum Ecclesiae, sed etiam legis naturae.
  4. Ad illud quod obicitur de significatione, dicendum quod, etsi non actu repraesentet, tamen habitu ; et hoc sufficit ad hoc quod sit sacramentum.

Vel die quod actu repraesentat, licet nemo percipiat.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Matrimonium infidelium excuset coitum, ut non sit ibi peccatum.

 

Tertio quaeritur, utrum Matrimonium infidelium excuset coitum sive coniugalem actum, ut non sit ibi peccatum.

Et quod non, videtur.

  1. Ad Romanos 14, 23 : Omne quod non est ex fide peccatum est ; sed actus coniugalis apud infideles non est ex fide : ergo est peccatum. Si tu dicas quod ibi appellatur fides conscientia, et illud dicitur non esse ex fide quod est contra conscientiam, sicut exponit Magister in littera, obicitur tunc de Glossa, quae exponit quod omnis vita infidelium est peccatum. Ergo et vita matrimonialis peccatum est ; ergo Matrimonium non excusat a peccato.
  2. Item, Causa XXVIII, quaestione 1, capitulo 1 : Non est vera pudicitia infidelis cum coniuge sua, et est verbum Augustini. Ergo infidelis non cognoscit coniugem suam pudice ; et cognoscit pudice vel impudice : ergo impudice : ergo coitus eius non est sine peccato.
  3. Item, sacramenta ecclesiastica apud haereticos, quamvis sint veracia, non tamen sunt utilia, quoniam, etsi habeant formam, tamen propter infidelitatem nullam habent efficaciam : ergo pari ratione apud infideles.
  4. Item, haereticus baptizando peccat mortaliter quia non baptizat ut ad cultum Dei perducat, sed ut ad errorem trahat ; sed infideles non procreant prolem ad cultum Dei, sed potius ad permanendum in suis tenebris et erroribus : ergo peccant coeundo propter prolem. Sed nullus coitus est isto honestior qui fit propter prolem habendam : ergo nullus coitus in infidelibus fit sine peccato.

 

Contra :

  1. Triplex est pars continentiae, scilicet virginalis, vidualis et coniugalis ; sed infideles continentia virginali continendo non peccant, similiter continendo continentia viduali : ergo pari ratione nec in continentia coniugali. Sed ista est in reddendo et petendo debitum uxori : ergo etc.
  2. Item, infidelis, qui habet uxorem et cognoscit eam affectu maritali, cognoscit suam ordinato affectu ; sed actus transiens super debitam materiam cum ordinatione affectus est absque peccato : ergo actus coniugalis in infidelibus est absque peccato.
  3. Item, Matrimonium excusat a peccato : aut ergo in quantum sacramentum legis naturae, aut in quantum sacramentum Ecclesiae. Si in quantum sacramentum legis naturae, ergo, cum hoc modo sit apud infideles, ergo excusat eorum coitum. Si in quantum sacramentum Ecclesiae solum, ergo non excusavit ante adventum Christi : ergo quotquot ante adventum Christi uxores cognoverunt, fornicatores fuerunt : ergo, cum hoc sit nefas dicere, redit primum.
  4. Item, ubi est Matrimonium, ibi est mutua obligatio : ergo, cum apud infideles sit Matrimonium, ergo est ibi mutua obligatio : ergo alter alteri tenetur debitum reddere. Sed nullus peccat faciendo id ad quod tenetur nisi per malam voluntatem illud depravet : ergo ille qui redit debitum uxori suae, nort peccat.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est in praecedenti problemate, Matrimonium infidelium est remedium semiplenum. Et ratio huius est, quia bona Matrimonii imperfecte sunt ibi, tum quia in eis deficit fides, tum quia defieit in eis sacramentum fidei. Quia deficit fidei sacramentum, ideo non est perfectum sacramentum sive vinculum, cum possit fortiori vinculo ligari. Quia deficit fides, ideo non est in eis perfectum remedium, quia sine fide impossibile est placere Deo ; et quamvis sine fide possit quis in aliquo actu vitare peccatum, quia non agit malum, tamen impossibile est mereri praemium. Unde sicut aliter est apud infideles continentia et aliter apud fideles, quia fideles per pudicitiam et vitant poenam et acquirunt palmam, illi vero, etsi vitent poenam, cum a malo cessant, non tamen acquirunt palinam ; sic in Matrimonio intelligendum quod apud fideles tum propter meritum fidei, tum propter benedictionem Ecclesiae non solum datur remedium, quod praeservat a culpa, sed etiam datur gratia, quae remittit concupiscentiam. Apud infideles vero nulla omnino datur gratia, tamen, quia coniunguntur secundum divinum statutum, vitant culpam nisi affectio libidinosa interveniat, quae etiam apud Christianos actum coniugalem foedat.

Et sic concedendae sunt rationes ostendentes quod Matrimonium apud infideles aliquo modo coitum excusat.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non est ex fide, ergo est peccatum, dicendum quod illud intelligitur sicut praedictum est, et patet ex Glossa, quod non est ex fide, id est contra conscientiam, quia qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam. Sed quod subiungit quod omnis vita infidelium est peccatum ; hoc dictum est per concomitantiam, quia nunquam est sine peccato, pro eo quod sola fide purificantur peccata ; et ideo, quidquid faciant, quamdiu sine fide sunt, absque peccato esse non possunt.
  2. Ad illud quod obicitur, quod vera pudicitia non est infidelis etc., dicendum quod vera tantum valet quantum perfecta ; unde dicitur non esse vera quia non est perfecta.

Sed ista expositio aliquantulum est extranea ; et ideo dicendum est quod non est vera pudicitia, quia non habet verum et proprium effectum virtutis, sicut non est verum vinum quod non habet operationem vini. Operatio autem sive effectus virtutis est, quia facit declinare a malo, et per hoc vitat poenam ; facit etiam quod bonum est, et per hoc acquirit gloriam. Et quamvis apud infideles possit reperiri primum, non tamen secundum, ideo pudicitia non est vera virtus apud eos. Et hoc est quod dicit.Augustinus : Ubi deest cognitio aeternae et incommutabilis Veritatis, falsa est virtus etiam in optimis moribus.

  1. Ad illud quod obicitur, quod sacramenta Ecclesiae non habent efficaciam apud haereticos, dicendum quod non est simile de Matrimonio et aliis sacramentis. Nam in aliis praestatur remedium contra morbum, qui iam inest : unde in aliis datur gratia vel effectus gratiae, quo mediante curatur anima a morbi corruptela ; in Matrimonio autem, in quantum sacramentum legis naturae, datur remedium praeservativum a culpa, ne quis in cognoscendo mulierem peccet ; licet, in quantum est sacramentum Ecclesiae, ratione benedictionis annexae det etiam gratiam digne accedentibus. Quoniam ergo infideles non suscipiunt gratiam gratum facientem nec eius effectum, quamdiu sunt in infidelitate, ideo alia sacramenta non praestant eis remedium, hoc vero solum potest eis praestare, licet non perfectum, sed solum ad cavendum malum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod haereticus baptizando peccat mortaliter, dicendum quod peccat, quia usurpat quod suum non est ; et quodsi actualiter intendat ad errorem perducere, tunc gravius peccat. Sed sicut potest esse quod aliquis haereticus baptizet, non intendens hominem perducere ad errorem, sic potest esse quod aliquis generet prolem, non intendens ad cultum idolorum pertrahere, sed solum intendens posteritatem habere. Et hoc quidem, quia caret intentione formata, non habet perfecte. bonum prolis nec meritum ; quia tamen non habet intentionem deformatam, ideo non habet demeritum. Et ideo tales filii iudicari possunt legitimi, quod est signum quod matrimonialiter sunt generati ; aliter enim iudicarentur illegitimi.

Est enim quadruplex differentia filiorum, ita apud infideles sicut apud fideles. Quidam enim sunt naturales et legitimi, ut qui de legitimis uxoribus generantur ; et isti debent et possunt succedere in bonis. Quidam legitimi, sed non naturales, ut filii adoptivi ; et isti similiter possunt succedere. Quidam naturales, sed non legitimi, ut illi qui nati sunt de concubinis. Quidam sunt nec legitimi nec naturales, ut sunt illi qui de aqulterio sunt nati vel etiam de incestu.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum Matrimonium contractum ante Baptismum ponat in numerum cum Matrimonio contracto post Baptismum.

 

Quarto quaeritur, utrum Matrimonium ante Baptismum ponat in numerum cum Matrimonio contracto post Baptismum, ita quod talis iudicetur bigamus.

Et quod non, videtur.

  1. Hieronymus, super Epistolam ad Timotheum I [3, 2] : Si unam habuit ante Baptismum, alteram post Baptismum, non est putandus bigamus.
  2. Item, hoc ipsum, ostenditur ratione Hieronymi : Prorsus innovato per Baptismum omnia vetera sunt dimissa. Ergo, cum tale coniugium et talis actus coniugalis ad statum vetustatis pertineat, ergo habetur tamquam si non fuerit : ergo non computatur cum Matrimonio subsequenti.
  3. Item, ordinatus ante Baptismum et ordinatus post Baptismum non est bis ordinatus, etiam si ordinetur ab alio et alio. Ergo pari ratione coniugatus ante et coniugatus post non est bis coniugatus, etiam si contrahat cum alia et alia.
  4. Item, secundum quid non connumeratur ei quod est simpliciter ; sed vinculum matrimoniale est vinculum ante Baptismum imperfectum et secundum quid, post Baptismum vero est perfectum : ergo non debet unum alteri connumerari : ergo etc.

 

Contra :

  1. Augustinus, super Epistolam ad Titum : Qui ante Baptismum habuit unam et post Baptismum habuit aliam non est reputandus nisi bigamus.
  2. Item, hoc videtur ratione sua : In Baptismate crimina abolentur, non id quod honestum est, utpote foederatio coniugalis. Ergo, si non aboletur, adhuc manet, et iudicatur iste fuisse coniugatus : ergo, si iterum contrahat, est iudicandus bigamus.
  3. Item, virgo quae corrupta fuit carne ante Baptismum, semper post iudicatur corrupta et nunquam poterit inter virgines consecrari, et hoc, quia amissio virginitatis respicit aliquid ex parte carnis, quod nunquam potest recuperari. Ergo, cum bigamia respiciat divisionem carnis, patet etc.
  4. Item, si baptizatus, apud haereticos iterum baptizetur, quantum est in se, iterat Baptismum et puniendus est poenitentia rebaptizati. Ergo, cum coniugium sit verum apud infideles, qui iterum contrahit iterat Matrimonium : ergo non potest esse nisi bigamus.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut expresse apparet, Hieronymus et Augustinus hic fuerunt contrarie opinati ; et nisi quis velit distorquere verba, non video quomodo possint reduci ad concordiam. Ideo enim in hoc habuerunt opiniones contrarias, quia fundati sunt super diversa.

 

Hieronymus enim voluit quod omnis vita infidelium esset culpa et quod Matrimonium infidelium ad veterem hominem pertineret ; et quia in Baptismo exspoliatur vetus homo cum actibus suis et induitur novus, hinc est quod dixit quod sicut peccata praeterita isti non imputantur nec computantur, sic etiam nec coniugia.

 

Augustinus vero posuit quod coniugia infidelium, etsi non essent meritoria, non tamen erant culpabilia, immo erunt licita et bona. Et hoc patet, quia Dominus instituit et ius naturale dictat et ulterius Apostolus confirmat, qui dicit uxorem infidelem non esse dimittendam ; et quia licita sunt, hinc est quod per Baptismum non delentur.

Et quoniam Augustinus melius habuit fundamentum et verius, hinc est quod verius et sanius dixit ; et ideo canones positioni Augustini concordant, et illud nunc tenet Ecclesia, quod Matrimonium ante Baptismum contractum cum una et post Baptismum cum alia, facit bigamum, sicut expresse dicitur distinctione XXXIV : Si quis viduam, licet laicus, duxerit uxorem, seu ante Baptismum seu post Baptismum, non admittatur ad clerum. In Baptismate enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur et secundo, dicendum quod illud iam solutum est, quia nec auctoritas Hieronymi hic habet robur nec ratio sua ; unde opinando dixit, non asserendo.

  1. Ad illud quod obicitur de ordinato ante Baptismum et post, dicendum quod non est simile, quia in Ordine imprimitur character qui non potest alicui dari nisi habeat characterem baptismalem, sicut in praecedentibus probatum est et ostensum ; unde qui ordinatur ante Baptismum non est ordinatus : ideo, cum ordinatur post Baptismum, semel tantum est ordinatus. Non sic est de Matrimonio ; quia enim ibi non imprimitur character, ideo potest contrahi ante Baptismum, et ante coniugatus est quam baptizatus.
  2. Ad illud quod obicitur, quod est secundum quid, dicendum quod duplex est secundum quid : unum quod diminuit ab esse, aliud quod diminuit ab esse perfecto. Primum, quod diminuit ab esse, non ponit in numerum ; cum enim non participet esse, non potest connumerari alii in illo esse. Aliud vero potest ; dam ; et tale est Matrimonium infidelium, quod quidem habet rationem coniugii et definitionem, licet non habeat in tanta perfectione in quanta habet Matrimonium fidelium.

 

 

ARTICULUS II

De disparitate cultus quoad Matrimonii solutionem.

 

Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de disparitate cultus per comparationem ad Matrimonii solutionem ; et circa hoc quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur utrum, altero veniente ad fidem, altero remanente in infidelitate, solvatur Matrimonium quantum ad fidelem.

Secundo, utrum solvatur quantum ad infidelem.

Tertio, utrum solvatur, cum alter coniugum fit infidelis.

Quarto, utrum, utroque veniente ad fidem, solvatur Matrimonium propter personarum illegitimitatem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum, altero infidelium veniente ad fidem, altero remanente in infidelitate, solvatur Matrimonium quoad fidelem.

 

Quantum ergo ad primum sic proceditur, et ostenditur quod Matrimonium solvatur quantum ad permanentem in fide.

  1. I ad Corinthios 7, 15 : Quodsi infidelis discedit, discedat ; non enim est servituti subiectus frater aut soror in huiusmodi. Super quem locum dicit Ambrosius : Contumelia Creatoris solvit Matrimonium in eo qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus.
  2. Item, Matrimonium non est ratum sine sacramento Baptismi ; sed quod non est ratum solvitur per fornicationem corporalem : ergo et per fornicationem spiritualem. Quod autem ratum sit per Baptismum, patet per Innocentium, Extra, De divortiis, Quanto te novimus : Sacramentum, inquit, Baptismi, quod semel est admissum, ratum efficit Coniugii sacramentum.
  3. Item, mulier non potest prohibere virum ut non convertatur ad fidem : ergo, si non vult sequi vel cohabitare, non potest prohibere ut non contrahat, cum vir ad continentiam non teneatur.
  4. Item, fortius vinculum solvit minus, ubi minus repugnat ; sed fortiori vinculo tenetur baptizatus Deo quam uxori infideli : ergo, ubi mulier non concordat ei, solvitur vinculum ab ipsa.

 

Contra :

  1. I ad Corinthios 7, 12 : Si quis vir habet infidelem uxorem, non dimittat eam, si consentit cohabitare. Ergo matrimonium est adhuc inter eos : ergo nec vinculum solvitur nec cohabitatio dividitur, altero converso.
  2. Item, Matrimonium consummatum. per carnis commixtionem significat unionem naturarum in Christo ; sed illa est omnino insolubilis : ergo et tale Matrimonium : ergo, si carnaliter sunt commixti, tale vinculum non potest solvi.
  3. Item, quod rectum est, per fidei sacramentum non infirmatur, sed confirmatur ; sed inter duos infideles recte contractum est Matrimonium : ergo, si nunquam infirmatur si persistant in infidelitate, nec si alter veniat ad fidem.
  4. Item, si alter coniugum transeat ad frugem melioris vitae, utpote ad religionem, non solvitur Matrimonium consummatum : ergo nec si transit ad fidem.

 

Respondeo : Dicendum quod loquendo de solutione quantum ad cohabitationem et mutuam servitutem, hoc est in potestate fidelis ; sed loquendo de solutione quantum ad ruptionem vinculi, distinguendum est, quoniam infidelis aut vult cohabitare aut non. Si vult cohabitare, aut cum blasphemia nominis Christi aut sine ; si sine, aut ut pertrahat ad infidelitatem aut non.

Si vult cohabitare sine blasphemia nominis Christi, et ita quod non pertrahat ad peccatum ; non solvitur Matrimonium, quia nec iniuriatur nec facït contumeliam Deo nec Matrimonio nec marito.

Si autem discedit vel non vult cohabitare sine contumelia Creatoris vel sine impulsione ad infidelitatem, in his tribus casibus potst a fideli dimitti, et per contumeliam factam Matrimonio et Creatori vinculum potest frangi ; et potest cum alia contrahere, ut dicit Ambrosius, et Extra, De divortiis, Quanto te novimus, et : Gaudemus.

 

Concedo igitur quod solutionem Matrimonii contracti in infidelitate tria faciunt : primum est ipsius imbecillitas ; secundum est cultus disparitas ; tertium, Creatoris vel Matrimonii, iniuria. Primum reddit possibile ad dissolutionem, secundum disponit et tertium dissolvit.

Matrimonii imbecillitas est ratione significationis imperfectae quam habet apud infideles et ratione defectus Baptismi. Unde dicitur quod illud Matrimonium est legitimum, sed non ratum, quia, ut dicit Innocentius Sacramentum fidei, id est Baptismi, quod semel admissum est, ratum efficit sacramentum Coniugi, ex parte scilicet suscipientis est intelligendum ; et hoc est, quia infideles non possunt ita ligari in individuam vitae consuetudinem quin alter possit transire ad fidem ; et ita, si non vult commutari, potest simpliciter separari, cum perfecta fides advenit suscipiendo sacramentum fidei.

Cultus disparitas est secunda ratio, quia tunc advenit alteri personae fortius vinculum.

Iniuria Matrimonii sive Dei est, cum non vult cohabitare aut non sine contumelia Createris ; et tunc vinculum illud solvitur, quia repugnat vinculo quo fidelis alligatur Deo.

Concedendae sunt ergo rationes probantes quod solvitur Matrimonium, his concurrentibus ; et patent rationes ad oppositum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod enim dicit Apostolus, hoc verum est, quando mulier vult habitare in pace sine contumelia Dei.
  2. Aliud patet, quia, etsi sit consummatum, non tamen est ratum nec habet apud infideles plenam significationem nec stabile fundamentum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod fides non infirmat rectum, dicendum quod verum est eatenus qua rectum est ; sed eatenus qua est via ad obliquitatem, ut si mulier nolit cohabitare, nisi vir protrahatur ad malum, tunc solvit.
  4. Ultimum patet, quia illae tres causae non concurrunt, cum aliquis transit ad frugem melioris vitae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum, altero tantum infidelium veniente ad fidem, Matrimonium solvatur quoad infidelem.

 

Secundo quaeritur, utrum solvatur Matrimonium. quoad infidelem.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia Matrimonium est vinculum duorum et se habet ut relatio ; sed destructa ligatione respectu unius extremi, destruitur respectu alterius : ergo etc.
  2. Item, mulier ista, postquam discessit, aut est uxor aut non. Si sic, ergo vir non potest contrahere ; si non, ergo ipsa potest, cum non sit uxor.

3. Item, esto quod fidelis contrahat post discessum et illa postmodum convertatur ad fidem ; constat quod non redditur ei vir : ergo, si non tenetur continere, potest nubere : ergo, si non est ei ius acquisitum ad hoc, poterat et prius.

 

Contra :

  1. Ambrosius dicit quod infidelis discedens peccat in Deum et in Matrimonium. Ergo si in bono Matrimonii est punienda, non potest nubere.
  2. Item, nullus debet reportare commodum de malitia sua ; sed reportaret, si deserendo virum fidelem posset nubere : ergo etc.
  3. Item, si mulier quae erat prius alligata viro absolvitur, quaero : a quo ? Non ab Ecclesia, quia non intromittit se ; non a Deo, quia contra Deum facit ; non a viro, quia ipsum invitum deserit ; nec a se potest : ergo vinculum manet : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod quidam dicunt quod hanc quaestionem non est nostrum determinare, quia non spectat ad nos de his qui foris sunt, iudicare.

Sed verum est quod non spectat iudicare publicando spiritualiter ; tamen spiritualis homo iudicat omnia, discernendo quis recte, quis non recte vivat.

 

Et ideo dicendum quod statim post discessum solvitur vinculum a parte viri, quia potest alteri coniungi statirit, non sic a parte mulieris. Unde notandum quod vinculum manet dupliciter : aut secundum veritatem sacramenti aut in poenam peccati. Quamdiu vir relictus, vel mulier fidelis, manet in statu in quo potest redire ad eam, mulier est alligata quantum ad veritatem sacramenti. Sed quando vir est in statu in quo non potest ei coniungi, ut si alteram ducat vel intret religionem vel accipiat sacrum Ordinem, mulier soluta est secundum veritatem sacramenti , quia amplius non est uxor ; sed tamen alligata est in poenam peccati ; unde non licet ei nubere, quousque relinquatur a culpa ; et hoc non est, quamdiu est infidelis. Si autem convertatur et baptizetur, cum tunc solvatur ab omni culpa et poena peccati, ex tunc licite poterit nubere nisi aliud obsistat.

 

Et sic patent obiecta utraque. Prima enim probant, quod solvitur secundum veritatem ; secunda, quod manet in poenam peccati.

 

Ad illud quod quaeritur, a quo solvitur, dico quod a Deo et ab Ecclesia, sed per accidens, quia, ex quo ille desinit esse vir, per consequens ista desinit esse uxor. Et si tu obicias, quod commodum reportat de malitia, dicendum quod falsum est, quia, qiiamdiu manet culpa, divino iudicio est alligata. Et amplius, si ad fidem veniat et vir eam repetat, si non contraxit cum alia, est ei reddenda.

Unde satis rationabiliter potest dici quod vinculum illud non omnino solvitur statim cum mulier discedit, sed cum vit alligatur alii fideli vinculo inseparabili ; tunc enim fortius vinculum solvit minus ; unde, etsi prius aliquo modo esset solutum, ex tunc perfecte solutum est, illo ultimo persistente.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum Matrimonium solvatur, si alter coniugum fit infidelis, specialiter quoad fidelem.

 

Tertio quaeritur, utrum Matrimonium solvatur ; si alter coniugum fit infidelis, speciallter quoad fidelem.

Et quod non solvatur, videtur :

  1. Quia per fornicationem corporalem non fit solutio, maxime quoad substantiam Matrimonii, ut supra visum est, et tamen illa plus obviat bono Matrimonii : ergo nec per fornicationem spiritualem.
  2. Item, Matrimonium est vinculum insolubile ; sed contingens est aliquem labi in infidelitatem ; sed insolubile non dirimitur aliquo casu accidentali : ergo etc.
  3. Item, si solveretur per lapsum in haeresim, posset quilibet, volens uxorem dimittere, haeresim simulare, et ita semper praeiudicaretur Matrimonio.

 

Contra :

  1. Ambrosius dicit, et habetur in Glossa super 7, 15 ad Corinthios : Contumelia Creatoris solvit ius Matrimonii in eo qui relinquitur, ut non accusetur alteri copulatus. Ergo, si lapsus in haeresim non vult cohabitare sine contumelia Creatoris, licet alteri copulari.
  2. Item, fides est fundamentum totius spiritualis aedificii ; sed sublato fundamento, destruitur quidquid superaedificatum est : ergo sublata fide, pereunt omnia sacramenta, ergo et Matrimonium.
  3. Item, si alter veniat ad fidem, solvitur Matrimonium, si alter remanet in infidelitate ; sed peior est conditio labentis quam remanentis et magis elongatur a fide : multo fortius ergo solvitur Matrimonium.

 

Respondeo : Dicendum quod, altero coniugum labente in infidelitatem, non solvitur Matrimonii sacramentum.

Et ratio huius duplex est : una, ut praecludatur malis via simulationis et deceptionis ; alia est secundum veritatem, quia sacramentum Coniugii in fidelibus, propter hoc quod perfectam habet significationem et significat unionem insolubilem, ipsum est insolubile. Rursus, quia fundatum est super sacramentum Baptismi, quod imprimit characterem indelebilem, ipsum est insolubile. Unde Innocentius dicit, in decretali Quanto te novimus, quod Sacramentum fidei, quod semel admissum est, ratum efficit Coniugii sacramentum , ut dictum est prius.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod contumelia Creatoris solvit, dicendum quod auctoritas Ambrosii intelligitur de Matrimonio contracto in infidelitate, quod non est ratum, quia non est fundatum super fidei sacramentum ; et ideo non est simile de conversione et lapsu.
  2. Ad illud quod obicitur de fundamento, dicendum quod fides est fundamentum virfotum, non sacramentorum ; sed sacramentum fidei est fundamentum sacramentorum, et hoc est sacramentum stabile, quod manet semper.
  3. Ad illud quod obicitur, quod peior est conditio labentis, dicendum quod solutionem Matrimonii non tam facit contumelia Creatoris et disparitas cultus quam etiam facit imbecillitas ipsius Matrimonii contracti in infidelitate et disparitas cultus, non solum quoad fidem, sed etiam quoad sacramentum fidei, in quo cultu quoad sacramentum qui baptizati sunt dispares esse non possunt.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum in infidelibus venientibus ad fidem solvatur Matrimonium.

 

Quarto quaeritur, utrum in infidelibus venientibus ad fidem solvatur Matrimonium propter personarum illegitimitatem, ut si habet sororem in uxorem.

Et quod non, videtur :

  1. Per illam decretalem Innocentii, Gaudemus, in qua dicit non esse separandos.
  2. Item, ratione videtur : per sacramentum Baptismi coniugia non solvuntur, sed crimina tolluntur. Ergo, cum istud fuerit coniugium apud paganos, non solvitur cum baptizatur.
  3. Item, pagani canonicis constitutionibus non arctantur, sed tunc solum incipiunt arctari, quando ad fidem veniunt ; sed iura et constitutiones formam futuris imponunt negotiis, non ad praeterita revocantur : si ergo ante contraxit quam arctetur, constitutio tale Matrimonium non solvit.

 

Contra :

  1. Si aliquis infidelis contraxit cum duabus, ad fidem veniens compellitur alteram relinquere, quia hoc est contra constitutiones canonicas, sicut probatur per decretalem De divortiis, Gaudemus etc. Ergo a simili in proposito.
  2. Item, si aliquis infidelis repudiavit uxorem, quod quidem licitum est apud eos, ambobus venientibus ad fidem, compellitur recipere eam, quia hoc apud fideles non licet. Ergo a simili in contrario tenetur talem uxorem dimittere.
  3. Item, apud fideles profanum est uxorem accipere sororem uxoris ; sed noviter conversus debet se fidelibus conformare : ergo debet huiusmodi coniugium reputare profanum : ergo non debet amplius stare.

 

Respondeo : Dicendum quod illegitimitas personarum ad Matrimonium est duplex. Una est secundum naturam et institutionem divinam, ut puta quod filius non contrahat cum matre, neque pater cum filia ; item, quod alligatus uxori non ducat aliam, vel etiam in gradibus divina lege prohibitis Levitici 18, 6, ut dicunt iurisperiti, ubi prohibetur secundus gradus ; et haec illegitimitas astringit fideles et infideles. Et si in tali illegitimitate contrahitur Matrimonium apud infideles, solvitur, cum veniunt ad fidem, quia, ut dicit Ambrosius, quod extra Dei decretum factum est, non est putandum Matrimonium, sed, cum cognoscitur, emendandum. Unde, si Iudaeus contrahat cum sorore in secundo gradu, ad fidem veniens ab ea separatur. Si autem contraxit cum uxore fratris, quia hoc est in Lege concessum, minime separatur.

Alia est illegitimitas ex constitutione Ecclesiae, ut sunt personae infra quartum gradum ; et haec non arctat infideles nec impedit Matrimonium quin contrahatur ; et quia non ad praeterita revocantur, non solvunt legitime iam contractum.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de bigamia et repudio, solvendum quod utrumque est contra ius naturae et contra ius divinum ; ideo non est simile.

  1. Ad illud quod obicitur, quod profanum est sorotem uxoris ducere in uxorem vel etiam habere, dicendum quod hoc verum est propter Ecclesiae mandatum ; quo quia iste non astringitur, non debet illud coniugium reputare profanum ; unde iste, ex quo venit ad fidem, alligatur, ut amplius non contrahat contra Ecclesiae statutum ; si tamen contraxit, non debet solvi nec tenetur dimittere, quia ad ipsum non se extendit constitutio Ecclesiae.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

ln parte ista suut dubitationes circa litteram et primo quaeritur de hoc quod dicit quod evidenter apparet non posse contrahi Matrimonium ab his qui sunt diversae fidei. Videtur enim ex hoc quod, si aliquis vult baptizari et est fidelis, quod etiam ante Baptismum contrahi possit cum illo.

Respondeo : Dicendum quod fides non tantum accipitur pro habitu credendi, quantum acccipitur pro sacramento fidei. Et hoc probatur per illud quod dicitur Causa XXVIII, quaestione 1, Cave, christiane, et infra : Si christiana sit, non est satis nisi ambo initiati sitis sacramento Baptismi. Unde Hugo fuit istius opinionis, quod hoc intelligitur quantum ad sacramentum Baptismi, scilicet disparitas cultus. Quamvis ergo talis fidem habeat, quia tamen non habet fidei sacramentum, ideo non est persona ad contrahendum legitima.

 

Dub. II

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Apostolus, ne fiat, consilio caritatis suadet. Videtur enim male dicere, quia ex hoc videtur quod fidelis licite possit infideli cohabitare. Sed contra : Causa XXVIII, quaestione 1, Iudaei etc. : Non potest infidelis in eius permanere coniunctione, quae iam in christianam translata est fidem ; et in duobus capitulis subsequentibus idem dicitur.

Respondeo : Dicendum quod ad hoc voluerunt aliqui distinguere quod illud Apostoli intelligitur de paganis, qui ad fidem facilius convertuntur. Sed ille canon intelligitur de Iudaeis, qui obstinati sunt adeo quod potius perverterent conversos quam per ipsos proficerent.

Sed, cum omnes sint in malitia nunc obstinati, ista distinctio non habet locum nunc, sed in principio, cum tam Iudaei quam gentiles passim converterentur ad fidem et cum modico adiutorio, propter salutem coniugum concessit et consuluit Apostolus tunc cohabitare.

Sed postmodum Iudaei adeo sunt obstinati in malitia quod potius volebant pervertere quam converti, adhuc gentilibus ad fidem intrantibus ; et tunc concedebatur cohabitare gentilibus, non Iudaeis.

Nunc autem, quia utrique sunt in malitia obstinati, propter periculum corruptionis evitandum neutris conceditur cohabitare, quia semper praesumitur, nisi velint converti, quod nolint cohabitare sine contumelia Creatoris.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod propter quaslibet illicitas concupiscentias potest vir dimittere uxorem ; et hoc idem supra probavit. Sed in contrarium obicitur, Hieronymus : Si uxor peccat in animam suam, non est polluta viro suo. Ergo vir non potest eam dimittere.

Et hoc etiam videtur ratione, quia vir non habet potestatem animae uxoris, sed tantum corporis ; sed omne peccatum, quodcumque fecerit homo, excepta fornicatione, est extra corpus ; alia enim peccata animam offendunt : ergo etc.

Item, per deductionem ad inconveniens improbatur hoc ipsum, quia, cum vix reperiantur de saecularibus personis aliqui qui non peccent aliquando, tunc fere omnia Matrimonia possent licite separari.

Respondeo : Dicendum quod non est concessum propter fornicationem fieri Matrimonii divisionem, nisi eatenus qua per illam fornicationem alter laeditur vel offenditur qui est matrimonialiter copulatus. Secundum hoc nota quod fornicatio tripliciter dicitur : proprie, communiter, communissime. Proprie dicitur fornicatio esse peccatum circa actum carnis, utpote quia coït cum non sua vel non suo. Communiter dicitur fornicatio in Scriptura idololatria, per quem modum Prophetae ipsos idololatras meretricibus fornicariis frequenter comparant, sicut patet Ieremiae 2, 20. Communissime dicitur fornicatio omnis concupiscentia inordinata, qua offenditur Deus et relinquitur.

Prima fornicatio non potest fieri ab uxore scienter, quin fiat iniuria viro ; et ideo per illam potest fieri divortium, etiam pro unico solo actu, si possit probari, etiam quantumcumque fornicans poeniteat.

Secunda vero tunc est in iniuriam coniugis, quando coniux in illa perseverat, quia tunc est via ducendi ad corruptionem ; et ideo per illam potest fieri separatio, si coniux nolit poenitere ; si autem vult poenitere et redire, non potest repudiare eam.

Tertia fornicatio tunc est in damnum coniugis, quando dat ei occasionem scandali, ut quando non vult cum eo quiete vivere, nisi consentiat male facere ; et tunc potest eam dimittere, vel quantum ad torum vel quantum ad cohabitationem, non simpliciter, si ambo sunt fideles.

Et per istum modum sunt intelligendae auctoritates ad hoc inductae. Nam propter alia genera peccatorum non potest dimittere, nec quantum ad torum nec quantum ad cohabitationem, nisi praestent magnam occasionem ruinae et vehementer timeatur de lapsu. Tunc enim licet dimittere, sicut dicitur hic, et dicitur Causa XXVIII, quaestione 1, et Matthaei 18, 9 : Si oculus tuus scandalizat te, Glossa : In manu et in oculo dextro possunt accipi frater, uxor et propinqui. Alias non debet dimitti, sed debet corrigi, ut Extra, De divortiis, Quaesivit, et infra : Mulier pro furto vel alio crimine viri sui, nisi religionem suae fidei corrumpere velit, ab eo separari non debet. Et. sic patent obiecta.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Filii, vestri, qui de hac copula nascuntur, immundi erunt. Est hic quaestio, utrum natus ex patre fideli et matre infideli debeat sequi patrem aut matrem. Et quod matrem, videtur, quia, sicut in praecedentibus habitum est, partus sequitur ventrem.

Item, proles in principio magis indiget materno solatio quam paterno : ergo magis debet relinqui matri ; sed mater est Iudaea vel infidelis.

Sed contra : Causa XXVIII, quaestione 1, Iudaei, et infra : Illi qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris, christianam sequantur religionem, non Iudaicam superstitionem.

Respondeo : Dicendum quod proles aut pervenit ad adultam aetatem aut non. Si pervenit, cum salus sua pendeat ex libera eius voluntate, eius est requirendus consensus ; et si non vult consentire, cum iustitiam Deus nulli invita tribuat, potest cum infideli matre vel patre remanere.

Si autem minor est, cum salus sua sit a parentibus procuranda, qui etiam ad cultum Dei debuerunt procreare, et genuerunt filium irae, recte secundum ius vetus et etiam novum, sicut patet De conversione infidelium, Ex litteris, debet sequi fidelem in favorem fidei et salutis illius et parvuli et boni Matrimonii ; nec potest mater recipere propter parvitatem qua indigeat eius solatio, nec allegare laborem, propter periculum damnationis quod imminet, ne ipsum detineat in infidelitatis errore. Et hoc totum probatur per illud quod habetur in praedicta decretali De conversione infidelium, Ex litteris.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si ambo crediderint, per agnitionem Dei confirmatur coniugium. Ponatur quod primo credat unus, et alter discedat et nolit cohabitare vel fornicetur, et postea convertatur, utrum reddendus sit ei vir suus, an ille possit excipere de iniuria dimissionis vel fornicationis. Et quod debeat reddi, videtur per litteram istam.

Item, quod non possit excipere, videtur, quia in Baptismo omnia sunt dimissa quoad culpam et poenam.

Sed in contrarium videtur littera praecedens, quia contumelia Creatoris solvit : ergo, si solutum est, videtur quod, altero nolente, non sit redintegrandum.

Item, iste fidelis statim, ut dimissus fuit, potuit contrahere : ergo statim fuit absolutus a ligamine : ergo non videtur quod uxor possit eum repetere.

Respondeo : Dicendum quod, si coniuges successive ad fidem veniant, si neuter alterum dimisit nec fornicationem commisit, compellendi sunt insimul cohabitare et affectione maritali se invicem tractare.

Si autem alter ab altero discesserit, refert quis : utrum fidelis ab infideli an e converso. Si fidelis ab infideli, hoc libere potuit et sine culpa ; unde in nullo sibi praeiudicatur. Si infidelis a fideli, potest fidelis, etiam postquam venit ad fidem, excipere, et si vult, potest eam recipere ; tamen compelli non debet, quia statim est ab ea absolutus.

Sed de fornicatione distinguendum, quia primo conversus aut dedit occasionem fornicandi, utpote quia repudiavit, aut non. Si dedit, non potest propter fornicationem excipere ; si vero non dedit, tunc potest excipere.

Ad illud quod obicitur, quod omnia crimina dimittuntur in Baptismo, dicendum quod verum est quantum ad Deum ; sed non oportet quod dimittantur, ita quod libertas proximi iniuriatur. Et sic patet illud, sicut supra dictum est de poenitentia.