Distinctio VII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO VII
De Confirmatione.
Nunc de sacramento confirmationis addendum est.
DIVISIO TEXTUS
Haec est secunda pars huius partis, in qua Magister agit de sacramentis secundum septem differentias. Supra enim egit de Baptismo, qui est primus inter sacramenta ; hic agit de Confirmatione. Et quoniam tria est considerare circa hoc sacramentum : primo ea quae spectant ad integritatem, secundo ad efficaciam, tertio vero ad usum, ideo pars ista tres habet particulas.
In prima parte agit de hoc sacramento quantum ad integritatem.
In secunda quantum ad efficaciam vel virtutem, ibi : Virtus autem huius sacramenti est donatio Spiritus Sancti ad robur.
In tertia quantum ad usum sive modum sumendi, ibi : Hoc sacramentum tantum a ieiunis etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam illorum trium quae Magister agit de sacramento Confirmationis, tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de hoc sacramento quantum ad integritatem.
Secundo, quantum ad virtutem vel efficaciam.
Tertio, quantum ad usum.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur de Confirmatione quantum ad formam.
Secundo, quantum ad materiam.
Tertio, quantum ad dispensatoris potentiam.
ARTICULUS I
De Confirmatione quoad integritatem.
QUAESTIO I.
Utrum in Confirmatione sit necessaria forma verborum.
Et quod necessarium sit in hoc sacramento habere formam verborum, ostenditur :
- Per simile in aliis sacramentis, quia, si in aliis forma verborum est necessaria, videtur quod et in isto.
- Item, hoc ipsum ostenditur per aliam rationem, quia forma verborum est sanctificans elementum ; sed sacramentum est ex sanctificatione sanctificans, secundum quod dicit Hugo : ergo necesse est quod formam verborum habeat, cum per ipsam sit sanctificans elementum.
Sed contra :
- Christus fuit institutor formae sacramentorum ; sed formam Confirmationis non legitur instituisse, immo pueris tantum manus imposuisse, Matthaei 19, 15 : ergo non est necessaria, cum Christus instituerit quod pertinet ad necessitatem et formam aliorum sacramentorum, et non huius.
- Si tu dicas, quod reliquit Apostolis formam ; contra : Actuum 8, 17 legitur quod impositione manuum dabant Spiritum Sanctum ; sed quod est de necessitate sacramenti est invariabile ut sacramentum : ergo etc.
Item, de forma quaeritur, quae est haec : Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Primo videtur quod superfluat hoc verbum « signo », quia sufficit actu signare.
Si tu dicas quod hoc est propter intentionem, tunc ergo, sicut in Bapismo dicitur baptizo, et non dicitur alius actus, ita in Confirmatione sufficit dicere confirmo. Item, quaeritur : quare potius fit mentio in forma de cruce quam de incarnatione vel resurrectione ?
Item, quaeritur : quare potius in hoc sacramento materia nominatur, cum dicit : Confirmo te chrismate quam in Baptismo, ut dicatur : Baptizo te in aqua ?
Respondeo : Ad hoc dicendum quod forma praedicta est de necessitate huius sacramenti, sicut probant rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud autem quod obicitur in contrarium de eius institutione, diversificantur doctores. Quidam enim dicunt quod formam illam Christus instituit et Apostolis tradidit, et Apostoli postmodum aliis reliquerunt, licet hoc non sit scriptum in canone Scripturae. Ipse tamen forma illa non fuit usus imponendo manus pueris, quia hoc faciebat ut Dominus, non ut minister.
Aliter potest dici et melius, credo, quod illud sacramentum Christus nec dispensavit nec instituit, quia post ascensionem suam decebat Apostolos confirmari et Spiritum ad robur dari. Unde Ioannis 7, 39 : Spiritus Sanctus nondum erat datus, quia Iesus nondum etat glorificatus. non, inquam, datus in plenitudine vel ad robur ; sed hoc quidem fecit die Pentecostes. Unde confirmati sunt a Spiritu Sancto immediate sine ministerio et sacramento ; et ideo ipsi etiam alios confirmabant etiam sine verbo. Sed postquam bases Ecclesiae, Apostoli scilicet, qui a Deo, non per homines, erant ordinati praelati et confirmati, defecerunt, instituit Spiritus Sanctus huius sacramenti formam, cui etiam virtutem sanctificandi dedit. Et per hoc patet responsio ad primum.
- Ad illud quod obicitur de forma : quare scilicet Christus non instituit et quare Apostoli non instituerunt et posteris tradiderunt, ratio praedicta est.
Possunt tamen et aliae rationes congruentiae assignari : quia enim minuebatur in dispensantibus sanctitas, in suscipentibus idoneitas, ideo opportunum fuit instituere verbum sanctificans. Alia est etiam ratio, sed haec patebit infra.
Ad illud quod ultra quaeritur de forma, dicendum quod in hoc sacramento datur gratia ad robur fidei quantum ad confirmationem in corde et quantum ad confessionem liberam in ore. Et quia difficillimum et, arduissimum erat Christum crucifixum confiteri, tum propter opprobrium, secundum quod dicitur I ad Corinthios 1, 23 : Praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ; tum propter periculum, quia adversarii tales nitebantur occidere, Ioannis 15, 21 : Haec facient vobis propter nomen meum : hinc est quod decuit duplicem actum in forma poni, unum qui respicit liberam Crucifixi confessionem, quasi eam semper ferret in fronte, alterum, cordis stabilitionem.
Ex hoc patet quare magis fit mentio de cruce, quia illud est arduissimum et ignominiosum confiteri.
De materia vero, quare hoc fit, iam videtur ; et ratio est quia consecrata est, non sic in sacramentis aliis.
Aliqui tamen dicunt quod hoc est propter praecipuam efficaciam huius sacramenti et gratiam specialem et singularem, quae datur in hoc sacramento ad pugnam.
QUAESTIO II.
Utrum materia Confirmationis sit necessaria.
Secundo quaeritur de materia, utrum sit necessaria.
Et videtur primo, quod istud sacramentum indigeat necessario materia :
- Quia, sicut dicit Hugo, Sacramentum est elementum foris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentans. Sed repraesentatio est per materiam : ergo materia est necessaria.
- Praeterea, supra habitum est quod Dominus potestatem mundandi non tradidit homini per se, sed per elementum, ne poneretur spes in homine. Ergo pari ratione potestatem confirmandi non debuit dare homini nisi mediante elemento.
Contra :
- Apostoli sola manus impositione confirmabant : ergo videtur quod successores eorum sola manus impositione hoc possint, si transmiserunt potestatem quam habebant.
- Item, materia aliorum sacramentorum fuit instituta a Christo, ut patet in Baptismo et Eucharistia, et Christus etiam ea suscepit. Ergo videtur pari ratione, quodsi hoc sacramen.tum haberet materiam, quod Christus instituisset sacramentum suscipiendo.
Si tu dicas quod non decebat eum confirmari, obicitur tunc, quia similiter nec circumcidi nec baptizari ; sed fecit propter auctoritatem sacramenti et humilitatis, ut habitum est, exemplum : ergo etc.
Item, quaero utrum materia huius sacramenti debeat esse consecrata. Et videtur quod sic, quia est chrisma, quod consecratur a Pontificibus determinato tempore anni.
Sed videtur quod non, cum alia sacramenta possint fieri sine consecratione, ut patet in Baptismo qui antecedit, et Eucharistia quae sequitur Baptismum : ergo et in Confirmatione.
Item, quaero, cum alia sacramenta habeant elementa simplicia non mixta, quarn hoc sacramentum habet mixta ? Et videtur quod non deberet habere, quia dicitur Ecclesiastici 24, 21 : Quasi balsamum non mixtum odor meus ; hoc dicit Sapientia de se.
Item, quaero : quare magis assumitur balsamum quam aqua ? Et videtur quod aqua magis, quia morbo generali debet respondere elementum commune et generale ; sed balsamum est pretiosum et rarum, aqua communis est omnibus : ergo etc..
Item, quare magis oleum quam vinum ? Et videtur quod vinum magis, quia facit hominem audacem et disertum ; et hic est huius sacramenti effectus.
Respondeo : Sicut tactum est prius, Christus hoc sacramentum non instituit, quia credentes post eius ascensionem erant confirmandi. Unde nec materiam nec formam Apostoli dispensaverunt, sed rem huius sacramenti sine forma, a Spiritu Sancto immediate confirmante, et sine elemento vel materia, quia in datione Spiritus Sancti signa visibilia apparebant ; et ideo non erat opus elemento. Sed post a successoribus institutis dandus erat vi verborum et invisibiliter ; ideo oportuit institui sensibile elementum.
Institutum est igitur hoc elementum, Spiritu Sancto dictante, ab ipsis Ecclesiae rectoribus ; et quia Christus non instituerat nec vim ei dederat, secundum quod ipse contactu mundissimae carnis dederat aquis, et ut ipse, conficiendo corpus suum, instituit elementum sive materiam Eucharistiae, ut panem vel vinum : ideo episcopi non valentes se ipsis materias consecrare, consecrari per benedictionem instituerunt. Et ideo materia huius sacramenti debet esse consecrata.
Ad illud quod quaeritur : quare mixta in isto, et non in aliis ? dicendum quod, sicut dictum est de forma, quia erat ad duplicem actum arduum, ideo duplex actus exprimitur in forma ; et ideo et duplex elementum, consonans illi duplici actui et rei, commiscetur : oleum olivarum propter nitorem signat interiorem fidem ex bona conscientia ; balsamum propter odorem dignam et laudabilem confessionem. Et ex hoc patet quare haec duo elementa magis quam alia.
Ad illud quod obicitur de generalitate, dicendum quod hoc verum esset ; si esset sacramentum necessitatis et salvaretur in aqua completa ratio signandi.
De vino similiter dicendum quod non convenit propter hoc quod audacem et fortem faciat obnubilando rationem : ideo non convenit, quia fortitudo spiritualis est ex ratione recta et pura, non ex ratione obnubilata.
QUAESTIO III.
Utrum quilibet possit dispensare Confirmationem, saltem in necessitate.
Tertio quaeritur de potentia dispensandi hoc sacramentum.
Et videtur quod quilibet possit hoc sacramentum dispensare, saltem in necessitate :
- Quia si baptizat quis, baptizatum est. Cum igitur Baptismus maximae efficaciae sit inter sacramenta, et quod potest in maius potest in minus, ergo, si potest quilibet baptizare, potest etiam confirmare.
- Item, in naturis sic est quod ubi res est, ibi operatur, non ubi debet esse et non est. Ergo, si Spiritus Sanctus est in laico bono et non in episcopo malo, videtur quod magis confirmet per laicum.
- Item, simplex sacerdos inungit chrismate in vertice, aut tunc aliquid facit aut nihil. Si nihil, tunc frustra facit ; si aliquid facit, pari ratione potest inungere in fronte ; sed hoc est confirmare : ergo etc.
- Item, si solus episcopus hoc potest, aut hoc est propter Ordinem aut propter iurisdictionem. Si propter Ordinem, cum alium Ordinem non habeat quam sacerdos, ergo et sacerdos ; si propter iurisdictionem, ergo electus on consecratus hoc potest.
Contra :
- Magister dicit in littera quod hoc sacramentum a solis summis sacerdotibus datur, alioquin non est inter sacramenta Ecclesiae computandum, immo irritum. habendum. Ergo a nullis aliis potest dari.
- Item, Rabanus dicit : Per impositionem manus summi sacerdotis. Paraclitus traditur baptizato, et vocat summum sacerdotem episcopum. Ergo, si alius inungat et verba dicat, hoc sacramentum non tribuit.
- Item, ratione videtur quia, Actuum 8, 11, dicit quaedam Glossa quod Philippus ille, ad cuius praedicationem Samaritani crediderant, non poterat manus imponere, quia non erat Apostolus : ergo solum Apostolis hoc concessum erat.
Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum nec potest nec debet per alios dispensari, et si alii praesumunt, nihil faciunt.
Et ratio huius est quia auctoritas Ecclesiae fuit derivata ad membra secundum ordinem Ecclesiae primum ; unde sicut soli Apostoli hoc poterant, sic nunc soli eorum successores possunt.
Sed tunc est quaestio : quare hoc sacramentum et Ordinis a solis episcopis traditur et solis episcopis fuit commissum ? Dicendum quod ratio huius est quia ipsi eorum successores sunt praelati in Ecclesia principales ; praelati autem duplex est officium, scilicet inferiores in gradu suo statuere et collocare in ordine et murum ponere se sive gregem suum defendere ; ideo ipsi soli ordines faciunt et corroborant.
Aliter dicunt aliqui quod in his duobus sacramentis datur gratiae plenitudo ; ideo ab his debent dari qui habent plenitudinem auctoritatis, ab aliis non. Propter hanc eamdem rationem consecrare ecclesias et abbates, quia sunt opera excellentiae, solis episcopis sunt concessa, pro eo quod habent excellentem auctoritatem.
Alia ratio potest reddi, quod ipsis episcopis est cura de subditis et maxime de clericis, cum curam habeant de omnibus ; licet aliis commissa sit custodia, tamen placuit Spiritui Sancto, ut aliquod sacramentum omnes subditi a praelato reciperent immediate ; similiter, quod clerici aliquod ; et illud est duplex sacramentum, in quo duplex imprimitur signaculum. Unde et Apostolus, I, 11 ad Romanos : Desidero videre vos, ut aliquid impertiar vobis spiritualis gratiae ad confirmandos vos.
Multae possunt hic rationes assignari et convenientiae, quia in talibus magis locum habet congruitas quam necessitas, quia institutio necessitatem facit praecipue.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile. Quia enim Baptismus est sacramentum necessitatis, ideo potestas eius omnibus est concessa ; non sic aute est de Confirmatione.
- Ad illud quod obicitur, quod Spiritus Sanctus operatur ubi est, dicendum quod gratia Spiritus Sancti, per quam dicitur in nobis operari, duplex est, scilicet gratum faciens, et sic operatur opera nostra ad salutem eius in quo est ; et gratis data, et per hanc operatur salutem in altero ; et haec manet in homine, gratia gratum faciente recedente, ex dispensatione divina, ut subditi salus non impediatur malitia praelati.
- Ad illu.d quod obicitur de sa cerdote, quod ungit in vertice, dicendum quod nihil efficit ; et tamen non frustra fit, quia instruit et coniunctum efficit, scilicet Baptisma. Praeterea, si aliquid facit, non tamen ut sacramentum Confirmationis.
- A illud quod ultimo obicitur : unde habet hoc episcopus, dicendum quod nec a iurisdictione nec ab Ordine sacerdotali, sed auctoritate et dignitate episcopali ; et haec dicit Ordinem in eminentia. Haec autem eminentia confertur episcopo, cum consecratur ; et ideo si renuntiet iurisdictioni, adhuc potest confirmare. Quamvis igitur non habeat ex Ordine sacerdotali nec ex iurisdictione temporali, habet tamen ex aliquo quod superexcellit utrumque.
Aliqui tamen dicunt quod hoc habet ratione institutionis.
ARTICULUS II
De Confirmatione quoad efficaciam.
Quantum ad secundum articulum quaeritur de virtute sive efficacia sacramenti Confirmationis, et circa hoc tria quaeruntur.
Primo, supposito quod det gratiam, cum sit sacramentum Novae Legis, quaeritur utrum det gratiam. gratum facientem.
Secundo, utrum eadem gratia detur in Baptismo et Confirmatione.
Tertio, utrum copiosius munus gratiae conferatur in Confirmatione quam in Baptismo.
QUAESTIO I.
Utrum Confirmatio conferat gratiam gratum facientem.
Et quod conferat gratiam gratum facientem, ostenditur :
- Primo per auctoritatem Rabani : Per impositionem manus summi sacerdotis Spiritus Sanctus traditur baptizato. Sed non dicitur dari Spiritus Sanctus nisi quando datur gratia gratum faciens : ergo in sacramento Confirmationis gratia gratum faciens datur.
- Item, ratione videtur, quia hoc sacramentum confirmat in bono : sed sicut solius gratiae gratum facientis est revocare a malo, ita et confirmare in bono : ergo etc.
- Item, gratia collata in hoc sacramento est completiva et confirmativa et augmentativa gratiae baptismalis, sicut dicit Magister, quia maius augmentum virtutum praestat ; sed gratia gratis data nec complet nec confirmat nec auget gratum facientem : ergo non confertur in sacramento Confirmationis talis gratia, sed potius gratum faciens
Contra :
- Habens gtatiam gratum facientem, accedens ad Baptismum, ipsam non suscipit. Ergo, si omnis accedens digne ad Confirmationem habet gratiam gratum facientem, ergo non dat eam Confirmatio.
- Item, esse spirituale, potest esse sine esse robusto, sicut et naturale esse potest esse sine robusto esse, quia hoc est bene esse ; sed omne illud sine quo potest stare esse spirituale est gratia gratis data, non gratum faciens ; ergo, cum Confirmatio conferat tale esse, non. confert nisi gratiam gratis datam.
- Item, inter hanc gratiam et illam hoc interest quod gratia gratis data respicit poenam, sed gratum faciens culpam ; sed Confirmatio est contra poenam : ergo etc.
- Item, videmus Christum libere confiteri multos in mortali peccato, actus ergo ille potest esse a gratia gratis data. Si ergo ad hoc confertur Confirmatio, non est necesse quod det gratiam gratum facientem.
Respondeo : Dicendum quod, sicut innuit Rabanus et Magister dicit et communiter concordant doctores, Confirmatio dat gratiam gratum facientem. Sed notandum quod gratia gratum faciens pupliciter dicitur : aut gratum faciens de non grato, et talis est gratia baptismalis et poenitentialis ; aut magis gratum faciens de iam grato, et talis est gratia Confirmationis, quae gratiam acceptam ampliat et confirmat.
[Ad obiecta] :
- Et per hoc patet responsio ad primum obiectum in contrarium, quia, quamvis baptizatus habeat gratiam gratum facientem, non tamen habet ad illum effectum nec in illo statu in quo habet post Confirmationem ; et ideo recipitur hoc sacramentum ad perfectionem illius gratiae et confirmationem, et hoc per gratiam in hoc sacramento collatam, quae nondum habetur. Non sic est de gratia baptismali, quia baptismus flaminis dat primam gratiam iustificantem sicut Baptismus fluminis. Nihilominus tamen non est negandum quod in Baptismo fluminis tribuatur gratia gratum faciens etiam prius grato, non ad iustificandum, sed ad augendum ; et hoc principaliter est in Confirmatione.
- Ad illud quod obicitur, quod esse spirituale est sine gratia Confirmationis, dicendum quod gratia augmentans utique gratum faciens est ; et tamen sine ea est esse spirituale : et ideo illa propositio est falsa : omne illud etc.
- Ad illud quod obicitur, quod gratia gratum faciens est contra culpam, dicendum quod non tantum est contra culpam, sed etiam coritra poenam, eatenus qua ordinata est ad culpam ; et talis est pusillanimitas.
- Ad ultimum dicendum quod, quamvis possit aliquis Christum confiteri sine gratia Confirmationis, non tamen ita faciliter nec ita utiliter nec ita salubriter sicut cum gratia gratum faciente, quoniam ex ipsa est confessio laudabilis et Deo accepta.
QUAESTIO II.
Utrum eadem gratia conferatur in Baptismo et in Coniirmatione.
Secundo quaeritur circa hoc, utrum eadem gratia conferatur in Baptismo et Confirmatione.
Et quod alia, videtur :
- Quia Baptismus et eius effectus praecedit sacramentum Confirmationis tempore et natura ; sed quod praecedit alterum tempore et natura differt ab eo essentialiter : ergo differens gratia confertur in hoc sacramento et in illo.
- Item, signa sunt similia et proportionabilia signatis ; sed aliud signum est in Baptismo et alius character : ergo alius effectus et alia gratia.
- Item, si omnino daretur eadem gratia, ergo qui haberet Baptismum haberet Confirmationem : ergo ulterius frustra confirmaretur.
Contra :
- Utraque gratia est gratum faciens ; sed in una anima est una gratia gratum faciens, quia duo accidentia, et maxime accidentia simplicia, in eodem subiecto esse non possunt, cum sunt eiusdem speciei : ergo constat quod una numero.
- Item, eadem per essentiam est virtus debilis et robusta : ergo gratia baptismalis similiter et gratia Confirmationis eadem.
- Item, gratia praeveniens et subsequens, sicut dicit Magister, secundi libri distinctione vigesima septima, est eadem per essentiam ; sed sic se habet gratia baptismalis et Confirmationis, quia baptismalis praevenit ut homo iuste velit, Confirmationis confirmat ne frustra velit : ergo etc.
Respondeo : Cum quaeritur utrum gratia, quae datur in sacramento Baptismi et Confirmationis, sit eadem vel alia, ista quaestio dupliciter potest intelligi : vel quod in sacramento Confirmationis non conferatur aliqua gratia nec aliquis character, sed solum baptismalis confirmetur sine alicuius appositione ; et hoc quidem est quaerere utrum in Confirmatione conferatur aliqua gratia.
Si enim confertur, cum non conferatur quod collatum est, patet quod ista quaestio ex praecedenti quaestione soluta est, quia ibi datur gratia, ut dicit Rabanus, Hugo et Magister, cum dicunt ibi gratiam augeri, ac per hoc et novam conferri. Quidquid enim voluerunt aliqui dicere, credo illud verum.
Vel potest quaeri utrum sint eaedem, esto quod in utroque detur gratia, ita quod ex his una gratia per essentiam fiat, sicut fit de eo quod auget et eo quod augetur. Et hic sunt tres positiones.
Quidam enim dicunt quod differunt essentialiter sicut virtutes et dona, quia in Baptismo datur gratia, quae influens in potentias facit virtutes ; in Confirmatione gratia, quae influens in potentias facit dona ; in Ordine quae facit beatitudines.
Etsi pulcra videatur haec positio, tamen veritatem non habet, quia in virtutibus et donis ponit gratiam essentialiter differre. Rursus, connexionem illorum dissolvit ; in sacramentis enim non est connexio ut in virtutibus et donis.
Alia positio est quod gratia haec et baptismalis, etsi sint gratum facientes, differunt tamen essentia sicut morbi contra quos ordinantur ; et distingi.tuntur in subiecto, quia in diversis partibus animae potentialibus, ut, sicut partes animae partes corporis, sic partes. gratiae partes animae sive potentias perficiant. Unde dicunt quod distinctae manent in anima nec una auget aliam nec confirmat nisi per accidens, scilicet quia confirmat hominem.
Tertio modo potest dici quod gratia gratum faciens in anima est una, quia una est anima quae gratificatur et uni et rursus tota gratia tollitur unico peccato.
Propter hoc dicendum aliter. Sicut in virtutibus gratuitis, quod est ibi gratia et habitus substratus, et gratia una in omnibus, sed habitus substrati alii et alii ; sic in sacramentali etiam gratia et est gratia gratum faciens et effectus specialis quem habet virtute sacramenti. Et in quantum gratum faciens, una est, sed ratione effectuum distinguitur ; et quia sacramentum significat gratiam ut in tali effectu, ideo signa et sacramenta sunt diversa.
Concedendum est ergo quod gratiae baptismali superadditur gratia confirmationis, quae habet alium effectum, scilicet ablationem pusillanimitatis ; et hoc probant tres primae rationes. Concedendum est etiam quod cedit in unam, sicut probant tres sequentes rationes.
Quamvis enim gratia per essentiam sit eadem, tamen effectus, ad quem ordinafur, est alius et alius ; et ideo non est repugnantia inter rationes illas. Gratia enim in anima una est gratum faciens, sed effectus sunt multi et varii ; et quoniam signa sacramentalia ortiinantur ad gratiam secundum effectus curationis, ideo sunt varia signa et sacramenta, · et non solum signa exteriora et visibilia, sed etiam interiora, ut puta sunt characteres, qui sunt signacula distinctiva.
[Ad obiecta] :
- Ad illud tamen quod obicitur, quod non sunt duo accidentia eiusdem spedei in eodem subiecto, dici potest quod, in quantum sunt sacramentalia, non sunt eiusdem speciei, sed diversae.
- Ad illud quod obicitur, quod eadem est virtus debilis et roborata, dicendum quod non solum differunt per debile et roboratum gratia baptismalis et Confirmationis, sed etiam per morbum, contra quem sunt et quem curant.
- Ad illud quod obicitur de gratia praeveniente et subsequente, dicenqum quod non est simile, quia ad eumdem effectum ordinantur gratia praeveniens et subsequens, non sic gratia sacramentorum istorum. Nihilominus tamen concedo quod illa gratia gratum faciens, secundum quod huiusmodi, cedit in unum cum gratia baptismali et illam auget. Ideo prima ratio non valet, quod quae habent ordinem temporis non sunt idem. Illud enim fallit in his quorum unum se habet per additionem ad alterum.
QUAESTIO III.
Utrum copiosius munus gratiae conferatur in Confirmatione quam in Baptismo.
Tertio quaeritur, utrum copiosius munus gratiae conferatur in Confirmatione quam in Baptismo.
Et quod sic, videtur :
- Ratione effectus : est enim haec ad confirmandum, illa ad iustificandum ; illa est ad credendum, haec ad confitendum. Si ergo maioris gratiae est confirmatum esse quam iustificari, maioris etiam publice confiteri quam occulte credere, videtur quod gratia Confirmationis sit copiosior.
- Item, ratione alia videtur, quia signum in hoc sacramento est pretiosius et carius. Ergo et gratia signata pretiosior et maior in Confirmatione, cum signum in sacramentis debeat respondere signato.
- Item, ratione dispensationis, quia non ideo maius est sacramentum, quia a maioribus, sed quia maius, ideo et eius dispensatio commissa maioribus ; sed dispensatio huius sacramenti est maioribus commissa quam Baptismi : ergo etc.
- Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Rabani : In Baptismo Spiritus Sanctus descendit ad habitationem Deo consecrandam, in hac vero eiusdem septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venit in hominem. Patet ergo quod confert maius munus.
Contra :
- Gratia baptismalis est contra culpam originalem et omnes eius sequelas, sed Confirmationis contra unam sequelam, ut puta pusillanimitatem ; sed congruum est contra morbum maiorem et efficaciorem dari medicinam : ergo etc.
- Item, ratione effectus primi videtur, quia maius donum est de inimico fieri amicum quam de amico magis amicum ; sed in Baptismo fit homo amicus, in Confirmatione autem magis : ergo in Baptismo con fertur maius donum.
- Item, Baptismus facit hominem innocentem et statim aperit caelum ; sed hoc non facit Confirmatio nec aliud sacramentum : ergo Baptismus est efficacius sacramentum.
- Item, ad hoc est auctoritas Magistri in littera : Maius est hoc sacramentum, non ob maiorem virtutem vel utilitatem quam conferat, sed quia a dignioribus datur. Ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod gratia Confirmationis praesupponit gratiam baptismalem, sicut bene esse supponit esse. Quando igitur fit comparatio harum gratiarum, potest fieri dupliciter : uno modo cum praesuppositione ; et sic omnino maior est gratia Confirmationis quam baptismalis, sicut bene et perfecte vivere melius quam vivere, quia hoc addit ad illud et complet.
Si autem intelligatur praecise, ut scilicet haec gratia quae additur sit maior vel minor, dicendum sine dubio quod non est tantae efficaciae, ut patet, quia vivificare mortuum maior gratia est et potentia quam iam vivificatum sanare vel fortificare, praecise loquendo ; sed cum praesuppositione maius est esse vivum et sanum quam vivum tantum.
Rationes ergo probantes quod Confirmationis gratia maior est intelliguntur cum praesuppositione, quia auget gratiam baptismalem : sed rationes probantes contrarium intelliguntur cum praecisione, hanc gratiam illi cui additur comparando ; et hoc patet per singulas rationes cuilibet inspicienti.
ARTICULUS III
De Confirmatione quoad usum.
Consequenter quantum ad tertium articulum quaeritur de usu sacramenti Confirmationis, et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur de usu quantum ad generalitatem.
Secundo, quantum ad necessitatem.
Tertio, quantum ad modum dispensandi et ordinem.
QUAESTIO I.
Utrum usus sacramenti Confirmationis debeat esse generalis.
Et quod non debeat eius usus esse generalis, videtur :
- Et primo, quod debeant excludi mulieres, quia hoc sacramentum ordinat ad pugnam ; sed mulieres excluduntur a bello : ergo debent excludi ab hoc sacramento.
- Item, videtur quod debeant excludi parvuli per eamdem rationem, cum non sint apti ad portandum arma.
- Item, videntur excludi illi qui sunt in periculo mortis, quia illi exeunt extra omnem pugnam : ergo liberi sunt a sacramento pugnae.
- Item, videtur quod hoc sacramentum non competat mutis, quoniam hoc sacramentum est ad liberam nominis Christi confessionem ; sed muti non possunt confiteri ore : ergo frustra recipiunt qui hoc recipiunt.
- Item, aut ab hoc sacramento excluduntur aliqui aut nulli. Si aliqui, non ergo est omnium generaliter ; si nulli excluduntur, ergo character impressus distinguit solum ab infidelibus : ergo a tot et eisdem, a quot et quibus character baptismalis : ergo videtur quod alter istorum superfluat ; quod est inconveniens.
Contra :
- Quod istud sacramentum competat omnibus, videtur, quia, sicut dicit Magister et Rabanus, in hoc sacramento datur septiformis gratia Spiritus Sancti ; sed iste effectus est omnibus generalis : ergo et hoc sacramentum.
- Item, quod conveniat omni sexui, videtur, et maxime muliebri, quia omnes qui pie volant vivere in Christo persecutionem patiuntur, ergo et sexus infirmus ; sed infirma, qui persecutionem patitur ; sunt maxime necessaria arma fortitudinis : ergo, cum haec dentur in Confirmatione, videtur quod mulieres maxime indigeant hoc sacramento.
- Item, quod sit necessarium omni aetati et maxime puerili, videtur, quia discreti ducis est armare milites suos ante pugnam et ante laesionem ; sed pugna et laesiones et ictus statini incipiunt in annis discretionis : ergo competens est sacramentum Confirmationis ante annos discretionis dari.
- Item, videtur quod omni statui, quia certum est de viventibus ; et hoc ostenditur de morientibus auctoritate Hugonis, qui dicit, in libro De sacramentis : Omnino periculosum esset, si ab hac vita sine Confirmatione migrare contingeret ; et ita morienti etiam opportun um est.
Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum omnibus competit propter gratiae ampliationem quae ibi datur, sed maxime competit his qui sunt de acie pugnantium in bello spirituali ; et quia hoc competit omni sexui, ideo et hoc sacramentum omnibus competit.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de mulieribus, patet, quia, licet non competat bellum materiale, competit tamen spirituale. Multae enim in hoc bello strenues fuerunt, ut patet de sacris Virginibus quae martyrizatae sunt pro confessione.et nomine Christi.
- Ad illud quod obicitur de parvulis, dicendum quod parvuli non armantur pro statu illius aetatis, ut tunc pugnent, sed ut postmodum sint pugnaturi. Sed nec hoc fit nisi convenienter, quia arma illa non sunt aggravantia, sed alleviantia ; nec solum sunt defendentia, sed praemunientia ; et melius est hominem muniri ante laesionem quam post.
- Ad illud quod obicitur de his qui sunt in periculo mortis, patet responsio, quia non recipiunt sacramentum ad pugnam et conflictum, sed ad meritum obedientiae et virtutis augmentum ; quod est eis utile et bonum.
- Ad illud quod obicitur de mutis, dicendum quod sacramentum istud est ad corroborationem fidei in corde ; et hoc ita indiget mutus ut disertus ; nec tantum in corde, verum etiam in nutu et passione potest Christum profiteri : et ideo hoc sacramento indiget sicut et alii.
- Ad illud quod ultimo quaeritur de charactere, dixerunt aliqui quod unus est character, differens solum secundum statum ; ideo non est superfluitas, quamvis ab eisdem distinguat.
Sed tamen illud non est conveniens dicere, quod idem sit character, cum aliud sit signum exterius, cum etiam non confirmatus possit ordinari.
Et ideo dicendum est aliter quod alius est character et ab eisdem distinguit ; sed tamen non superfluit, quia secundum alium et alium statum distinguit. Quamvis enim omnis Christianus sit Christi pugil, tamen ex gratia in alio et alio statu dicitur Christianus et pugil ; et secundum alium et alium actum, scilicet confessionem exteriorem et credulitatem interiorem. Et quia secundum aliud distinguit character et ad alium actum gratiae disponit, ideo non superfluit ; et cum alius sit status fidei, et character statum respiciat, quamvis fides sit eadem, character est alius sicut signum exterius.
QUAESTIO II.
Utrum gratia Confirmationis sit de necessitate salutis.
Secundo quaeritur de huius sacramenti necessitate, et quaeritur, utrum gratia Confirmationis sit de necessitate salutis.
Et quod sic, videtur.
- Rabanus : Omnes fideles per manus impositionem episcoporum accipere debent Spiritum Sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. Sed nullus salvatur nisi sit plenus Christianus : ergo similiter nullus salvatur sine sacramento Confirmationis.
- Item, Hugo : Quid prodest quod per Baptismum a lapsu erigeris nisi etiam per Confirmationem ad standum confirmeris ?, quasi dicat : nihil.
- Item, Hugo : Omnino periculosum esset, si ab hac vita sine Confirmatione migrare contingeret. Sed non esset omnino periculosum nisi necessarium ad salutem : ergo etc.
- Item, ad Romanos 10, 10 : Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Utrumque ergo est ad salutem necessarium ; sed nullus salvatur nisi credat vel habeat fidei sacramentum : ergo nullus salvatur nisi confiteatur vel habeat sacramentum ad hoc ordinatum.
Contra :
- Baptismus delet culpam, ergo dat gratiam ; sed habens quantulamcumque gratiam habet quod necessarium est ad salutem : ergo non est ulterius necessaria sibi Confirmatio vel aliquid aliud.
Si dicas sufficere ad salutem, si moritur, sed non ad pugnandum, si vivit ; contra : in Baptisino datur gratia cum omnibus virtutibus, sicut dicit Magister, distinctione prima ; sed qui habet virtutes habet arma sufficientia ad pugnam : ergo etc.
- Item, nullus cadit nisi volens : ergo ex quo habet gratiam ipsum statuentem, potest stare : ergo non necesse est cadere : ergo gratia Confirmationis non est necessaria.
- Item, magna caritas sufficit ad tolerantiam mortem ; sed possibile est eum qui baptizatur, antequam hoc sacramentum percipiat, per bona opera ad caritatem magnam pervenire : ergo sine hoc sacramento est salus pugnantibus.
Respondeo : Dicendum quod est necessitas simpliciter et est necessitas conditionata. Simpliciter non est gratia Confirmationis necessaria, sed necessaria ex conditione, scilicet pugnanti et vincere volenti, sicut comedere necessariitm est vivere volenti. Unde Melchiades papa dicit, et habetur De consecratione, distinctione V : In hoc mundo tota aetae victuris inter hostes invisibiles et pericula gradiendum est ; et Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum confirmamur ad pugnam , quia omnes viventes in pugna vivunt, quia militia est vita hominis super terram.
Ex institutione ergo Ecclesiae est quod nullus ab hoc sacramento excipitur, sed omnes suscipere debent, ut sint strenui pugnatores ; et ideo, si quis, cum habet locum et tempus et opportunitatem, negligendo contemnit, periculo se exponit.
[Ad obiecta] :
1-3. Rationes igitur probantes quod simpliciter necessarium sit non valent. Et primo auctoritas Rabani intelligitur de plenitudine copiae, non sufficientiae, vel de plenitudine non in esse, sed in robore. Auctoritas Hugonis intelIigitur de eo qui vivere debet in pugna. Sequens auctoritas intelligitur ratione negligentiae et contemptus institutionis Ecclesiae.
- Ad illud quod obicitur de confessione fidei, dicendum quod illud non est simile, quia credere necessarium est cuilibet ex quo est adultus ; sed confiteri non tenettir nisi pro loco et tempore.
- Ad illud quod obicitur ad oppositum, quod non est necessaria simpliciter, verum est, quia morienti et non contemnenti sufficit gratia baptismalis.
- Ad illud vero quod obicitur, quod non est necessaria ad pugnam, dicendum quod, quamvis liberum arbitrium non cogatur, tamen ita infirmatum est pusillanimitate, quod nunquam staret nisi gratia fortificante sustentaretur et illa infirmitas curaretur : et ideo necessaria esf ad statum non propter impellentem tantum, sed propter interiorem debilitatem.
- Ad illud quod obicitur, quod magna caritas potest augeri, dicendum quod sicut in Baptismo contingit quod homo bene se praeparando habet gratiam quae datur in Baptismo, antequam baptizetur, sic potest esse in gratia Confirmationis ; et tamen sacramentum Baptismi est necessarium, non superfluum, quia illam gratiam efficacius dat et illis dat qui non per se poterant se sufficienter disponere sine sacramento : per hunc igitur modum intelligendum est in Confirmatione.
Est igitur necessaria gratia Confirmationis, non sine qua simpliciter non sit salus, sed sine qua, vel per sacramentum vel alias accepta, pugnando non pervenitur ad salutem.
QUAESTIO III.
Utrum sacramentum Confirmationis possit dari ante Baptismum.
Tertio quaeritur de ·modo sumendi istud. sacramentum et de ordine.
Et ostenditur quod istud sacramentum non possit dari ante Baptismum.
- Et primum ostenditur per hoc quod Baptismus est fundamentum et ianua sacramentorum. Ergo, si quis recipit aliud de facto, cum non intret per ianuam nec habeat fundamentum, nihil habet.
Si tu dicas quod Baptismus sit fundamentum de congruo, contra : Innocentius dicit, in quadam decretali, quod non baptizatus, qui fuit ordinatus et promotus in sacerdotem, iterum erat rebaptizandus et ordinandus ; sed Ordo non potest iterari, sive recipiatur ab eo qui potest dare de facto sive ab eo qui potest dare de iure : ergo, si non potuit recipere Ordinem, pari ratione nec Confirmationem.
- Item, Confirmatio respicit aliquid praeexistens, quia quod non est non potest confirmari ; sed nullum sacramentum necessario praeit Confirmationem aliud a Baptismate : si ergo aliquid praesupppnit, videtur quod Baptismum.
Contra :
- Posterius est sacramentum Eucharistiae quam Confirmationis ; sed sacramentum Eucharistiae potest sumi ante Baptismum de facto : ergo et Confirmationis, ut videtur.
- Item, video quod aliquis non baptizatus potest mori pro Christo et confiteri Christum. Ergo non baptizatus potest habere rem huius sacramenti ante Baptismum : ergo pari ratione et sacramentum.
- Item, quamvis Ordines in sacramento Ordinis ordinati sint, tamen qui recipit superiores Ordines, negligendo inferiores, non est reordinandus, immo est ordinatus. Ergo, si ibi est ordo etiam quantum ad characteres et comparatio secundum maiorem convenientiam, multo fortius videtur in proposito quod non baptizatus possit confirmari.
Respondeo : Dicendum quod non baptizatus non potest confirmari nisi prius baptizetur.
Ratio autem huius venit ex duplici re huius sacramenti : primo ex parte gratiae, quia ibi datur gratia iustificans, hic roborans, et ista praesupponit illam. Alia ratio venit ex parte characteris, quia character ille fundamentum est aliorum, ideo, illo non impresso, alii non possunt imprimi ; et quoniam, cum in sacramentis non imprimitur character, in quibus aptus natus est imprimi, dicitur nihil fieri : et ideo non baptizatus non potest in tali statu confirmari ; et concedo rationes ad hoc.
Quomodo autem character baptismalis fundamentum sit, patet, quia ille respicit fidem sive inchoationem fidei et alii respiciunt statum fidei ; et sicut se habet fides ad statum vel alii statqs ad initium, sic character ad characterem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de Eucharistia, iam patet responsio, quia ibi character nullus imprimitur, et ita non habet adeo essentialem ordinem sicut Confirmatio et Ordo.
- Ad illud quod obicitur, quod potest confiteri et mori, dicendum quod verum est sine sacramerito, sed non sine re illius sacramenti ; et sicut res huius non potest haberi sine re illius sacramenti, sic nec character sine charactere.
- Ad illud quod obicitur de Ordinibus, dicendum quod non est simile, quia, sicut patebit ; non est ita essentialis comparatio Ordinum superiorum ad inferiores propter diversitatem ministeriorum. Sed hoc melius patebit suo loco.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit Magister quod, pro scandalo semel tantum concessisse aestimatur. Videtur enim non fuisse recta talis concessio, quia scandalum de veritate vitae vel doctrinae nihil immutat ; si ergo solus episcopus potest confirmare, videtur quod propter scandalum non debuit illud permittere.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis sacerdos non possit propria auctoritate, tamen pro causa necessaria summus Pontifex, in quo est plenitudo potestatis, potest alii quam episcopo committere ; et ille non facit auctoritate sua, sed auctoritate sibi commissa ; unde ille potius facit, cuius auctoritate fit ; un.de non est dubium quin pontificalis auctoritas sit de necessitate huius sacramenti.
Aliqui tamen dicunt quod non concessit eis conferre sacramentum, sed solum aliquod sacramentale, sicut aliquando datur laicis panis benedictus loco corporis dominici.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod virtus huius sacramenti est donatio Spiritus Sancti ad robur, quia, si hoc verum est, contra hoc est, quia Eucharistia confirmat ; unde in Psalmo [103, t5] : Panis cor hominis confirmat.
Respondeo : Ad hoc multipliciter respondetur. Primo modo sic, quod istud sacramentum ordinatur ad robur per se, sed Eucharistia per accidens. Sed hoc non solvit, quia, sive per se sive per accidens, dum tamen habeant effectum eumdem, videtur alterum superfluere.
Secundus modus dicendi est quod Confirmatio confirmat contra malum, sed Eucharistia in bono. Sed nec illud sufficit, quia omne sacramentum, cum sit remedium, est contra malum, et ita Eucharistia.
Alii dicunt quod duo sunt nobis necessaria, scilicet fides et mores ; et unum con.firmat in fide, scilicet Confirmatio, sed Eucharistia quantum ad bonos mores, quia, ut dicit Bernardus, Eucharistia non solum delet venialia, sed etiam consensum fortificat ne inclinetur ad mortalia.
Alii dicunt quod utrumque fortificat fidem ; sed duo necessaria sunt ad fidem firmam, scilicet corde credere et ore confiteri ; et Eucharistia confirmai quantum ad fidem in corde, sed Confirmatio quantum ad confessionem sive prolationem in ore.
Alii dicunt quod utrumque fortificat caritatem, quia ab eius fortitudine pendet fortitudo omnium. Sed caritas potest deficere dupliciter, scilicet per defectum alimenti vel per actionem contrarii, sicut patet in igne materiali ; et contra primum est Eucharistia quae cibat ; contra secundum Confirmatio ut impugnantibus resistat.
Alii dicunt aliter et probabilius quod Confirmatio est ad corroborationem fidei, sed Eucharistia caritatis ; et hoc patet, quia hic est signum confessionis fidelis, ibi signum unionis.
Et si quaeratur : quare magis confirmantur hae duae virtutes quam aliae ? dicendum quod, quia in his duabus pendet fortitudo spiritualis aedificii quantum ad intellectum et affectum, et quia in fide est prima elevatio, in caritate elevatio summa, et utrobique difficultas, et quia pronitas est ad contrarium : ideo magis confirmantur.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Rabanus, quod hoc sacramentum maiori veneratione tenendum est, sicut a maioribus datur. Videtur enim secundum hoc quod amplior gratia in eo datur.
Et dicendum quod communiter dici consuevit quod unum sacramentum dicitur maius alio quinque modis. Primo modo propter significationem ; sic Matrionium dicitur maius, quia significat unitatem naturarum in Christo. Secundo modo propter continentiam ; et sic Eucharistia dicitur maius. Tertio, propter efficaciam ; et sic Baptismus. Quarto, propter dignitatem ministrantium sive dispensantium ; et sic dicitur Confirmatio maior, quia datur a summis sacerdotibus sive episcopis. Quinto, propter hoc quod ponit in nobiliori gradu ; et sic dicitur Ordo maius sacramentum.
Dub. IV.
Item quaeritur de.hoc quod dicit : In digniori parte corporis fit. Videtur enim falsum dicere, quia vertex est dignior quantum ad situm et cor quantum ad virtutem : ergo potius debet dari in capite vel in corde.
Item, videtur quod in lingua, quia ibi est confessio.
Respondeo : Dicendum quod pars dignior quantum ad virtutem et operationem est cor, sed tamen occulta est et latet interius. Inter partes vero quae se offerunt sensibus nostris, caput est dignius et in capite facies, scilicet anterior pars : et ideo hoc sacramentum datur in facie, sed magis in fronte, quia ibi est sedes verecundiae. Unde quia hoc sacramentum est contra confusionem et verecundiam confitendi nomen Christi quae linguam contrahit ne aperte dicat, debet hoc sacramentum in fronte dari. Frons quidem pars est faciei eminentior. Unde dixerunt quidam quod in Nova Lege fit prima unctio in capite ratione virtutis, secunda vero in fronte, tertia iterum in capite. Et prima fit in Baptismo ; secunda vero in Confirmatione ; tertia vero in episcopi consecratione.
Et prima signata est in prima unctione David, 1 Regum 16, 13 ; secunda vero in unctione David super duas tribus, II Regum 2, 4 ; tertia vero in unctione David super cunctum regnum, II Regum 5, 3. Et satis possunt aptari istis, si quis inspiciat. In prima enim David non habuit potentiam ; in secunda habuit potentiam et resistentiam ; in tertia habuit potentiam et praesidentiam super gentem suam.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Hoc sacramentum tantum a ieiunis et ieiunis tradi debet. Videtur enim quod, quia est ad robur, quod cibus non impediat ; cibus enim corporalis non repugnat fortitudini spirituali.
Respondeo : Dicendum quod in hoc sacramento datur gratia et gratia corroborans, et iterum, contrahitur affinitas quaedam. Ideo ista tria statuta fuerunt ab antiquis Patribus in sacramento servari tamquam congrua : ut ieiuno stomacho propter gratiam Spiritus Sancti suscipiendam ; ut confirmandus ab alio portetur vel teneatur, qui sit confirmatus, in signum debilitatis et imbecillitatis ; ut sit consiinilis sexus propter periculum affinitatis.
Dub. VI.
Item. quaeritur de hoc quod dicit, quod nec debet iterari sicut nec Baptismus. Videtur enim quod possit iterari, quia morbus pusillanimitatis potest iterari, contra quem est : ergo et sacramentum. Si tu dicas quod non potest propter characterem, tunc videtur quod character praeiudicet morbo. Si ergo non est curatio morbi propter characterem, sed magis e converso, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod illud sacramentum non potest iterari, propter characterem qui imprimitur in eo indelebiliter. Non debet etiam tum ratione morbi quem curat, tum ratione effectus quem donat, tum ratione rei quam allegorice significat. Ratione morbi, quia est poena contracta ; haec autem secundum quod huiusmodi, non iteratur, sed si iteratur, hoc est solum secundum quod acta. Ratione effectus quem donat, qui est plenitudo gratiae ad robur : et quia integer effectus, ideo status. Ratione rei quam allegorice significat, quia significat adventum Spiritus Sancti de caelo in Apostolos in die Pentecostes, qui, postquam advenit, nunquam ab eis discessit. Et sic patet illud.
