Distinctio XXX — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XXX
Nec solum coactio impedit vel excludit consensum etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de consensu qui deficit a parte voluntatis. Hic secundo agit de consensu qui deficit a parte rationis. Et quoniam ex hac parte potest dupliciter deficere : aut propter errorem in. ratione, aut propter obliquitatem in intentione, quae aliquid dicit rationis, aliquid dicit voluntatis,
ideo primo determinat de consensu qui fit cum errore.
Secundo vero determinat de consensu qui fit mala intentione, et per oppositum bona, ibi : Exposito, quae sit causa efficiens Matrimonii.
Prima pars habet duas.
Primo enim determinat varios errores qui incidunt circa consensum. Secundo vero determinat qualiter consensus Mariae et Ioseph fuerit rectus et sanctus, ibi : Praemissis aliquid addendum est de modo illius consensus etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentia praesentis distinctionis tria quaeruntur.
Primo quaeritur de consensu illo qui est cum errore.
Secundo quaeritur de consensu beatae Virginis Mariae.
Tertio, de consensu illo qui est ex libidine.
ARTICULUS UNICUS
De consensu qui deficit a parte rationis.
QUAESTIO I.
Utrum consensus erroneus faciat Matrimonium.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum consensus erroneous faciat Matrimonium.
Et quod non, videtur :
- Quia consensus sequitur cognitionem, ergo qui consentit, consentit in eum de quo cogitat ; sed credens hunc esse alium, de illo cogitat : ergo consentit in illum et non in hunc : et sic etc ;
- Item, voluntarium est cuius principium est in ipso cognoscente singularia. Ergo involuntarium, ubi non est cognitio ; sed ubi errat non cognoscit, et sic non est ibi ratio voluntarii : ergo nec Matrimonium.
- Item, plus habet de ratione in voluntarii quod fit per ignorantiam quam per violentiam ; sed illud impedit : ergo istud.
- Item, ad hoc est auctoritas, quae dicit hoc, sicut habetur Causa XXIX, quaestione 1 per totum.
Contra :
- Isaac credidit benedicere Esau, tamen benedicendo Iacob, benedictus est. Ergo, a simili, qui credit ducere unam in uxorem et ducit aliam, uxor eius est.
- Item, Iacob credidit cognoscere Rachelem et cognovit Liam, et tamen Matrimonium fuit : ergo etc.
- Item, hoc ostenditur ratione, quia qui. peccat per ignorantiam, nihilominus peccat et non excusatur : ergo nec Matrimonium infringitur propter errorem.
- Item obicitur, quia rusticus, credens cuprum aurum, emit cuprum, non aurum. Ergo similiter videtur quod mulier credens Petrum esse Martinum, consentit in Petrum.
- Item, si consensus erroneus impedit in quantum erroneus, ergo ubicumque est error, est impedimentum. Ergo, si credit contrahere cum divite et contrahit cum paupere, videtur quod non fiat contractio Matrimonii.
Iuxta hoc quaeritur, quis error impediat et utrum error nobilitatis impediat Matrimonium. Videtur enim quod non, cum sit error qualitatis ; oppositum autem dicit Magister in littera.
Respondeo : Dicendum quod error potest esse dupliciter in consensu : aut error circa personam aut circa proprietates personae. Si sit error circa personam, talis consensum tollit et Matrimonium impedit. Quae enim consentit in aliquem, credens ipsum esse alium, secundum veritatem affectus eius coniungitur ei de quo credit et in eum consentit ; et ideo non est ibi Matrimonium, pro eo quod non est consensus mutuus. Ad hoc autem quod sit error personae, necesse est quod duplex persona occurrat : una in aspectu interiori, altera in exteriori ; et talis error facit consensum et voluntatem diverti ab eo qui exterius apparet, pro eo quod consensus omnis et voluntas aliquam sequitur cognitionem. Invisa enim, ut dicit Augustinus, diligere possumus, incognita nequaquam.
Si autem sit error proprietatum personae, talis error non omnino tollit consensum ; et ideo non omnino impedit Matrimonium, nisi quando est error conditionis sive servitutis. Quare autem iste error magis impediat quam alius, infra dicitur.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de benedictione Iacob, dicendum quod non est simile, quia benedictio est opus Dei et secundum veritatem illi debebatur, quem ignorans benedicebat, et ideo Isaac benedictionem postmodum confirmavit ; sed consensus est opus personae quantum ad iudicium potens errare ; ideo non est simile.
- Ad illud quod obicitur, quod Iacob cognoscens Liam erravit et tamen Matrimonium fuit, dicendum quod non ex coitu fuit Matrimonium ; sed postmodum Iacob consensit in illam quam cognoverat, et rursus servivit pro prima.
- Ad illud quod obicitur, quod ignorantia non excusat a culpa, dicendum quod ignorantia iuris non excusat, sed tamen ignorantia personae et facti, adhibita diligentia, excusat, ut si quis cognoscat aliam credens cognoscere suam ; sic in proposito.
- Ad illud quod obicitur, quod qui credit emere aurum etc., dicendum quod non est simile, duplici ex causa : primum, quia rusticus non cogitat de auro nisi in generali, sed de cupro in speciali ; sed mulier, errans in Petro, cogitat de Martino in speciali. Praeterea, consensus est actus voluntatis interior qui consequitur aestimationem et credulitatem ;· sed emptio est actus exterior qui consequitur contractum exteriorem circa rem. Si tamen rusticus mentionem faceret de auro, ita quod mentio de auro fieret in contractu, et ille venderet aurichalcum pro auro, tunc non teneret contactus, immo teneretur decipiens ad restitutionem ; et quantum ad hoc est simile. Et hoc est quod Magister introducit istud pro simili in ipsa littera.
- Ad illud quod obicitur, quis error impediat, patet responsio ex praedictis.
Quod vero quaeritur de nobilitate, dicendum quod circa nobilitatem contingit errare dupliciter, ut patet per exemplum. Mulier enim, quae credit hunc, quem videt, esse filium regis Angliae, dupliciter potest errare : aut enim cognoscit personam filii regis Angliae visu vel auditu ; et tunc in veritate consentit in illum, quia de illo cogitat ; et, tunc est error personae, et non est Matrimonium. Aut personam eius non cognoscit, sed solum cogitat dignitatem et credit hunc, quem videt, habere illam dignitatem et nobilitatem ; et tunc non consentit nisi in hunc, et est error proprietatis, non substantiae.
Quod ergo obicitur : credit hunc esse alium, falsum est, sed alterum, quia nobilitas non est substantia, sed accidens.
QUAESTIO II.
Utrum consensus matrimonialis beatae Mariae Deo fuerit in se placitus et honestus.
Secundo quaeritur, utrum consensus matrimonialis beatae Mariae Deo fuerit in se placitus et honestus. Fuit enim hoc ordine : primo Virgo vovit, secundo nupsit et nupsit ipsi loseph.
Primo videtur fuisse reprehensibilis in hoc quod vovit :
- Quia, sicut dicitur Matthaei 11, 13, Lex et Prophetae usque ad Ioannem : ergo videtur quod beata Maria in principio erat sub Lege ; sed in Lege sterilis erat maledicta, sicut innuitur Deuteronomii 7, 13 ; ergo, dum vovit, videtur quod incurrerit maledictionem.
- Item, votum castitatis est in consilio ; sed consilia primo a Christo sunt promulgata et in praedicatione evangelica : ergo videtur quod ante Christi adventum virginitatem vovere ad virginem non pertinebat.
Item, ulterius non videtur bene fecisse, quod nupsit alii :
- Primum, propter periculum, quoniam mulier, quae vult virginitatem servare, cum periculo potestatem sui corporis viro tradit, et maxime cohabitando : ergo, si beata Virgo voverat, periculo se committebat, quando cum viro cohabitabat.
- Item, perfectius est carere omni consortio virili, sive quantum ad societatem sive quantum ad copulam, quam aliquo modo viro adhaerere. Ergo, si decebat Matrem Domini esse perfectissimam, nullo modo decuit viro alicui esse nuptam.
Ulterius videtur quod tali viro non debuit nubere :
- Quoniam Virgo Maria erat cognata Elisabeth, quae erat uxor sacerdotis Zachariae, sicut dicitur Lucae 1, 5 ; sed personae quae erant de diversis tribubus non debebant simul contrahere, sicut probatur per illud quod dicitur Numerorum ultimo, 6 : ergo, cum Ioseph esset de tribu Iuda, ut patet in Matthaeo [1, 2], videtur quod male fecit beata Virgo, quod illi nupsit.
- Item, beata Maria erat ex stirpe regali, ex progenie David, sicut cantat Ecclesia : Regali ex progenie Maria ; sed Ioseph fuit faber, sicut dicitur Matthaei 13, 55 : ergo, si non decet virgines de regali stirpe fabris desponsari, videtur quod beata Virgo Maria inconvenienter nupsit.
Respondeo : Dicendum quod hoc totum quod in illo Matrimonio gestum est, familiari consilio Spiritus Sancti est factum.
Primo namque decuit Virginem virginitatem vovere triplici ratione.
Prima est, ut esset Dei decentissimum habitaculum. Quia enim sapientia candor est lucis aeternae et speculum sine macula, quam nihil inquinatum incurrit, decebat ut ex Matre incorrupta et re et voluntate firma conciperetur ; perfecta autem incorruptio voluntatis in voto consistit virginitatis.
Secunda ratio est, ut esset mulieribus totius virginitatis exemplum sicut enim Deus Pater Christum viris proposuit in exemplum, sic eius Matrem in exemplum proposuit mulieribus ; et quoniam hoc est maxime imitandum et laudandum, scilicet votum virginitatis, absque dubio in illa esse debuit.
Tertia ratio est, quia debebat in ea esse omnis nobilitatis et sanctitatis privilegium. Absit enim quod aliqua alia virgo beatam Mariam excellat ; immo Altissimus, qui fundavit eam, omnis dignitatis privilegio adornavit, ut, sicut ipse eam prae ceteris adamavit, sic ipsa omnibus esset sanctior et amabilior universis. Unde, circumscripta maternitate Dei, adhuc ipsa prae ceteris Sanctis debet amari et laudari ; et ideo Spiritus Sanctus, qui aliis inspiravit virginitatis votum, ab ea non retinuit celatum.
Non solum autem conveniens fuit utvoveret, sed etiam ut nuberet, triplici ex causa : primo propter significationem, secundo propter infamiae vitationem, tertio propter divini consilii occultationem.
Propter significationem, quia Ecclesia est spiritualis sponsa et virgo et mater, et hoc significari debuit ; et nulla alia ad hoc significandum idonea fuit nisi haec, quae simul fuit virgo et mater, et ideo, ut perfecte significaret, debuit etiam desponsari.
Secunda ratio est propter infamiae vitationem, quia, ut dicit Bernardus, omnes credidissent quod esset fornicaria ; et non decebat hoc credi de Matre Dei nec etiam de Christo, quod esset natus ex adulterio ; tolerabilius autem fuit ad tempus credi quod esset natus ex coniugio. Si enim Virgo fuisset infamata et Filius eius, tunc color excusationis Pharisaeis esset relictus et velamen ipsis mulieribus infamibus.
Tertia ratio est propter consilii divini occultationem, ne adversario notum fieret consilium Dei. Hoc autem occultatum fuit adversario per hunc modum, quia, sicut Bernardus dicit, non poterat latere diabolum quod scirent homines ; unde per homines scire non potuit, nec per se, quia a Virgine procul repellebatur.
Decens etiam fuit ut tali homini nuberet triplici ex causa, scilicet ratione generis, ratione fidelitatis et ratione paupetatis. Ratione generis, quia erat de tribu Iuda et de semine David et propinquus beatae Virginis, et per ipsum descripta est genealogia Christi, quae non debet per feminas describi, sicut Hieronymus ; Super Matthaeum, dicit.
Secunda ratio est, quia fuit vir castus et iustus, sicut dicit Evangelium ; et ut esset Virgini in solatium et in testimonium eunti in Aegyptum, datus est ei a Deo in virum.
Tertia ratio est propter paupertatem, quia Christus, qui super omnia venit confundere superbiam, non voluit vocari filius regis, sed magis filius fabri. In quo ostenditur Christi humilitas et etiam ipsius Virginis gloriosae et confusa est mundanorum superbia.
Ex his patent obiecta.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod non debuit vovere, quia hoc spectat ad Evangelium, dicendum quod Virgo sanctissima non erat sub Lege. Nam quomodo sub Lege erat, quae Legis auctorem genuit ? Et rursus, si illi qui spiritu Dei aguntur, non sunt sub Lege cum haec esset plena Spiritu Sancto, non pertinebat ad Legem, sed ad Evangelium : quod ab ipsa infantia in corde ipsius scripserat Dei digitus, ipse scilicet Spiritus Sanctus.
3-4. Ad illud quod obicitur de periculo et imperfectione, dico quod Virgo certificata fuit vel inspiratione divina vel revelatione angelica de ipsius sancti Ioseph continentia ; et ipsa de se certa erat, quae nullum omnino carnis stimulum sentiebat : et ideo sine omni imperfectione et periculo nubere scire non potuit, nec per se quia poterat et debebat, quoniam Deus sic inspirabat.
5-6. Ad illud quod obicitur, quod fuit de genere sacerdotali, dicendum quod verum est ex parte matris, sed ex tribu David ex parte patris ; et ideo illi nubere debuit et potuit etiam secundum Legem. Praeterea, puellae de genere sacerdotum sub illa lege non arctabantur, nec etiam illae ad quas non spectabat hereditates.
Ultimum patet.
QUAESTIO III.
Utrum consensus libidinosus sit causa Matrimonii.
Tertio quaeritur, utrum consensus libidinosus sit causa Matrimonii, ut puta. cum aliquis consentit in aliquam propter divitias vel propter pulcritudinem.
Et quod non, videtur :
- Quia coniunctio matrimonialis est a Deo, ut patet per illud quod dicitur Matthaei 19, 6 : Quod Deus coniunxit, homo non separet ; sed coniunctio libidinis non est a Deo, haec autem coniunctio vel consensus venit ex libidine, quia ex inordinato amore ; ergo etc.
- Item, cuius causa mala, ipsum quoque malum ; unde, si radix mala, et ramus operis malus ; sed consensus iste est malus : ergo non efficit Matrimonium nisi malum. Sed Matrimonium non est malum, cum sit sacramentum : ergo etc.
- Item, matrimonium spirituale, contractum interveniente avaritia et pecuniae pactione, omnino rumpitur et non debet stare, sicut patet in episcopo simoniaco. Ergo pari ratione Matrimonium carnale, quod est signum illius.
- Item, Matrimonium est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae ; sed Ecclesia non coniungitur Christo nec Christus Ecclesiae nisi amore casto : ergo etc.
Contra
- hoc videtur sacra Scriptura, quia dicitur expresse Genesis 29, 11, quod Iacob propter pulcritudinem consensit in Rachelem ; similiter Deuteronomii 21, 11 : Si videris mulierem pulcram etc.
- Item, hoc ostenditur duplici simili, quia qui baptizat alium intentione lucrandi, vere baptizat ; et intentio est necessaria ad Baptismum sicut consensus ad Matrimonium. Item mercenarius, qui praedicat amore pecuniae, praedicat et profert Evangelium verum, et credendum est ei. Ergo, si amor libidinosus non depravat Evangelium in praedicante, nec Matrimonium in consentiente.
- Item, si requiritur consensus castus ad Matrimonium, pari ratione et caritas ergo non poterit hoc sacramentum perfici nisi ab habentibus caritatem ; quod non est in aliquo sacramento.
Respondeo : Dicendum quod consensus libidinosus dicitur dupliciter : aut quia intendit libidinem per modum finis et obiecti, videlicet quia talis consensus nihil quaerit nisi corporalem copulam extorquere non uxorem ducere ; et illud privat intentionem contrahendi. Alio modo dicitur libidinosus, quia, etsi consentiat in aliquam ut ducat in uxorem, tamen hoc non facit propter servandam castitatem, sed propter explendam cupiditatem sive voluptatem. Primus consensus est contra sacramenti veritatem, secundus est contra utilitatem, non contra veritatem ; de consensu autem illo est hic sermo, : non qui caret intentione contrahendi, sed qui intendit contrahere intentione libidinis ; iste autem non aufert quin sit Matrimonium.
Unde concedendae sunt rationes hoc probantes.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud quod obicitur, quod Matrimonium est a Deo, et hoc a libidine, dicendum quod in consensu duo sunt, scilicet substantia consensus et circumstantia mala, quia propter pecuniam vel luxuriam. Substantia actionis est bona et est a Deo ; et haec est causa consensus ; circumstantia vero nihil facit ad hoc ; unde nec iuvat nec est causa nec concausa.
Unde ex hoc patet sequens, quia consensus non est causa Matrimonii secundum id quod habet malitiae, sed secundum id quod habet bonitatis. Quod vero dicitur, quod opera exteriora recipiunt qualitatem ab interiori, verum est, secundum quod sunt opera rationis, quae ordinantur in finem et procedunt ab ipsa voluntate, in quantum bona per ordinationem in bonum finem vel in quantum mala.
- Ad illud quod obicitur de matrimonio spirituali, dicendum quod non est simile : primum, quia ibi requiritur dignitas personae et honestas, quae debite tractare debeat sacramenta ; secundo vero, quia illud sacramentum est spirituale, et officium, ad quod eligitur, est spirituale, et sponsa spiritualis : et ideo, quando introducitur per pecuniam, omnino repellitur. Non sic in Matrimonio carnali, ad quod nec personae dignitas nec officium spirituale est ; et iterum, non datur gratia per eum modum, per quem in aliis sacramentis, sed solum auxilium gratiae, sicut supra in principio visum est, nisi forte ratione benedictionis adiunctae, quae vendentem faceret simoniacum.
- Ad ultimum respondendum quod non est signum ratione omnium conditionum : sed ratione indivisibilitatis ; ideo non oportet quod ex castitate vel ex caritate conveniant
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si enim diabolus, transfigurans se in angelum lucis, credatur bonus, non est error perniciosus. Videtur enim falsum dicere, quia hic est error qui ducit ad idololatriam, ut si ostendat se esse Christum et credatur et adoretur.
Respondeo : Dicendum quod Magister loquitur de errore illo ita quod non procedatur ultra ; quia iste non est error iuris, sed facti.
Vel si ultra procedat, intelligitur ita quod non simpliciter, sed sub conditione, utpote si adoret eum, si est Christus, tunc nulla est idololatria nec deceptio periculosa. Si autem ultra procedat, tunc incipit esse periculum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii etc. Videtur quod talis error sit periculosissimus, quia, si talem haeretieum nomine Augustini recipit, tunc credet omnia quae sibi dicet, et ita contra fidem, et efficietur qui sic credit haereticus, et nullus a tali errore excusatur : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod, si haeretieus ille, qui sic se offerret sub nomine Augustini, procederet in praedicando errorem, si ei tunc crederet, periculum esset, quia non tantum in persona esset error, verum etiam in fide. Nec excusatur talis qui tali assentit, quoniam habet consiliarium interiorem, ad quem debet retroire et quem debet consulere. Sed si ille non procedat ultra, sed solum in generali dicat quod sequatur sectam suam, tunc nullum est periculum ; et si praedicat ei verum in persona Augustini, potest ibi esse meritum in assentiendo.
Unde nota quod in eadem veritate assentiens aliquis alicui secundum quod catholico doctori, meretur ; assentiens ut haeretico, demeretur ; assentiens ut philosopho, nec meretur nec demeretur. Unde esto quod sicut Moyses dixit : In principio creavit Deus caelum et terram, ita etiam diceret Aristoteles, ita etiam Arius ; qui crederet quod Moyses dicit, mereretur, quia crederet quod Spiritu Sancto fuerit afflatus, et ita crederet primae Veritati. Qui crederet quod Aristoteles dicit nec mereretur nec demereretur, quia adhaereret sapientiae mundanae. Qui crederet quod Arius dicit, putans Arium, qui fuit haereticus, esse doctorem verum, demereretur, quia assensus est fundatus super haeresim.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Error fortunae consensum non excludit. Videtur enim male dicere, quia possibile est quod aliquis consentiat in aliquam pro sola pecunia ; ratio consentiendi fuit pecunia ; sed, non existente causa principali, non existit effectus : ergo, si non est dives illa, in quam consentitur propter divitias ; non est consensus : ergo nec Matrimonium.
Item, esto quod consensus exprimeretur sub conditione pecuniae ; deinde si non daretur, non esset Matrimonium in conspectu Ecclesiae : ergo pari ratione, si non est ita in corde, non est Matrimonium in conspectu Dei.
Respondeo : Dicendum quoct error fortunae non excludit consensum, immo consensum induci. Inducitur autem consensus falsa aestimatione ad eliciendum consensum verum ; et cum non sit in aliam personam quam in hanc, verus est consensus et verum est Matrimonium.
Quod ergo obicitur, quod pecunia est causa, dicendum quod falsum est, immo aestimatio vel spes habendae pecuniae.
Ad illud quod obicitur, si consentiret spe pecuniae, dicendum quod aliud est spe pecuniae consentire, aliud sub conditione consentire. Qui enim consentit spe pecuniae, supponit divitias in aestimatione et absolute elicit consensum ex voluntate, et ideo Matrimonium contrahit ; sed qui sub conditione, reservat sibi adhuc consensum, et ideo non est Matrimonium ; nec est similitudo inter hunc consensum et illum.
Dub. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : Postea vero expresserunt et in virginitate permanserunt. Contra : Matthaei 1, 24 : Accepit Mariam coniugem suam et non cognoscebat eam, donec peperit Filium suum primogenitum. Ex hac littera dupliciter arguitur : primo de ly « donec » : ergo « pos »t cognovit ; similiter de ly « primogenitum », quia primum dicitur respectu secundi.
Item, Ioannis 2, 12 : Descendit Capharnaum ipse mater eius et fratres eius : ergo fratres habuit ; et constat quod non de patre : ergo de Matre.
Respondeo : Dicendum quod ex duplici verbo praedicto ortum habuit vilissima haeresis Claudianorum, qui fatentur beatam Virginem post generationem Christi fuisse cognitam a Ioseph ; sed ista haeresis est omnino irrationabilis, quod beatissima Mater Dei, ex quo fuit templum Dei et Spiritus Sancti, operi carnis vacaret. Hoc non potest cadere nisi in animam impiam et stultam, credere scilicet tantam in Matre Dei indignitatem ; ideo erroneum est et perniciosum. Et Dominus in morte istum errorem evacuavit, quando eam beato Ioanni recommendavit et dedit eum sibi in solatium loco Filii ; utquid ilium dedisset, si filios habuisset ?
Quod ergo obicitur de ly « donec », dicendum quod dicit terminum incertum, sicut ibi : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, donec ponam inimicos etc. ; constat quod post sedebit a dextris.
Similiter hoc nomen primogenitum privat ordinem ad anterius, non ponit ordinem ad posterius ; et ideo primogenitus appellatur, quia Dominus erat secundum Legem offerendus.
Et si tu obicias, quod habuit aliquos fratres, dicendum quod fratres vocantur ibi propinqui in secundo gradu vel in tertio.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Committens se divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam. Ergo videtur quod saltem fuerit mente corrupta ; quod dicere est blasphemia.
Item, videtur sibi contradicere, quia paulo ante dicit : Consensit Maria in maritalem societatem ; sed non in carnalem copulam. Ergo falsum dicit nunc.
Respondeo : Dicendum quod illud verbum Augustini intelligitur, non quia Virgo consenserit ut ipsam cognosceret, quia nunquam credo hoc ipsam voluisse nec Deum hoc sibi inspirasse, sed consensit in coniugalem societatem sive in mutuam corporum potestatem, quae ordinata erat ad copulam carnalem, non tamen ordinatione necessaria.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Iacob Rachel decoram facie et venusto aspectu amavit, utrum peccaverit. Et quod sic, videtur, quia Magister dicit in littera quod pulcritudo est causa minus honesta, propter quam contrahitur Matrimonium.
Item, fallax gratia et vana est pulcritudo, sicut dicitur Proverbiorum ultimo, 30 : ergo qui propter pulcritudinem contrahit Matrimonium, movetur ex vanitate : si ergo in sacramentis divinis talis causa est reprehensibilis, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod pulcritudo in muliere vel in viro potest dupliciter movere ad Matrimonium contrahendum : aut sicut causa principalis aut sicut causa inducens et attrahens quodam modo. Si sicut causa principalis ; tunc est causa minus honesta quia non debet hoc intendi in Matrimonio, sed filiorum procreatio vel aliquod simile, et hoc iterum ordinatum est ad divinum obsequium. Si autem sicut inducens, potest esse sine peccato, ad minus gravi, pro eo quod pulcritudo naturaliter attrahit animum ad amorem ; et si amor talis sit complacentiae non multum intensus, non est culpabilis.
Si quis autem dicat quod Iacob ibi venialiter peccaverit, non est multum improbabile.
Et nota quod multae possunt esse causae inducentes, quae sine peccato inducunt, dum tamen non sistatur in eis, scilicet gratia, pulcritudo, divitiae, merces, sapientia, virtus ; sed virtus et mores super omnia sunt attendenda.
