Distinctio XII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XII
Si autem quaeritur de accidentibus, quae remanent etc.
PARS I
De accidentibus et fractione specierum
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de confectione sive consecratione. In hac distinctione agit de consequentibus. Et quoniam duo sunt consequentia, scilicet fractio et iteratio sive frequentatio, ideo distinctio ista dividitur in duas partes.
In prima agit de fractione, in secunda de huius Sacramenti frequentatione, ibi : Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos.
Et quoniam fractio illa non potest esse nisi circa illud quod remanet post transsubstantiationem, et haec sunt accidentia, ideo primo quaerit, utrum ibi sint accidentia in se ipsis subsistentia.
Secundo vero quaerit, utrum ibi sit fractio vera, ibi : Solet etiam quaeri de fractione.
Et illa pars habet tres partes.
In prima determinat quaestionem secundum aliorum opinionem.
In secunda secundum veritatem et opinionem propriam, ibi : Sed quia corpus Christi incorruptibile est, ostendens quod fractio illa est vera, et tamen est tantum circa accidentia.
In tertia vero ostendit quid partes illae significent, ibi : Quid autem partes illae significent.
Subdivisiones partium manifestae sunt in littera.
TRACTACTIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis tria principaliter quaeruntur.
Primo de existentia specierum sive accidentium sine subiecto.
Secundo de actione ipsorum sive transmutatione.
Tertio de fractione.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum sit possibile quod accidens sit sine subiecto etiam per miraculum.
Secundo, utrum sit congruum.
Tertio, utrum sit verum sive verificetur in hoc Sacramento.
ARTICULUS I
De existentia accidentium sine subiecto.
QUAESTIO I.
Utrum accidentia possint esse sine subiecto.
Circa primum proceditur sic et ostenditur quod accidentia sit possibile esse sine subiecto.
- Basilius, In Hexaëmeron : Cum enim Deus possit plus facere quam intellectus intelligere ; et intellectus intelligat accidens praeter subiectum ; ergo Deus potest hoc facere quod accidens sit sine subiecto.
Contra :
- Per miraculum non potest separari definitum a definitione vel a partibus definitionis : unde non potest fieri quod aliquid sit homo et non sit animal rationale et mortale ; sed accidens habet definiri per subiectum : ergo non potest per miraculum esse sine subiecto.
- Item, accidens habet definiri per comparationem ad subiectum et in comparatione ad suam operationem, et constat quod prior est comparatio accidentis ad subiectum quam ad operationem, quia ab illo recipit esse. Sed non potest aliquod accidens separari a definitione in comparatione ad actum per miraculum ; unde non potest fieri quod sit albedo et quod non sit color disgregativus visus : ergo nec a definitione per subiectum potest separari per miraculum.
- Item, sicut se habet esse ad ens, ita inesse ad inhaerens, quia accidentis esse est inesse ; sed esse non potest separari ab ente ut sit ens et non sit : ergo nec inesse ab inhaerente : ergo, cum accidens sit inhaerens, impossibile est quod sit et non insit.
- Item, facere quod aliquid non participans rationem alicuius fiat participans, est hoc transmutare in illud ; sed ratio substantiae est ens per se : si ergo accidentia per miraculum fiant entia per se, hoc est facere quod sint substantiae : ergo species illae fiunt substantiae : cum ergo sint accidentia, illud constat, simul ergo sunt substantiae et accidentia, quod nequaquam potest capere intellectus.
- Item, eadem est oppositio distantium specierum quae est differentiarum, sicut patet, quia quae est oppositio hominis ad asinum, eadem est rationalis ad irrationale ; rursus, sicut opponitur asinus homini, sic opponitur rationali ; unde sicut non potest fieri quod idem sit homo et asinus, ita nec quod sit asinus et sit rationalis : ergo a simili, immo multo fortius, non potest fieri quod idem sit accidens et ens per se, sicut nec quod idem sit substantia et accidens.
Respondeo : Dicendum quod per miraculum potest fieri quod accidentia sint sine subiecto sive substantia. Cum enim differant per essentiam, potest Deus sine omni inconvenientia per virtutem suam illa separare.
Ad rationes ad oppositum respondent quidam quod esse per se et esse in allo dicunt rationem substantiae et accidentis quoad modos. consequentes, qui sunt inseparabiles secundum potentiam naturalem - ideo per huiusmodi habent notificari - possunt tamen per potentiam supra naturam auferri. Et sic respondent ad obiecta, quia oppositiones currunt quoad rationes dicentes essentiam. Similiter de oppositione quoad differentias essentiales.
Potest tamen dici aliter quod accidens et est accidens et iterum est accidens secundum species sive differentias speciales. Nam in quantum comparatur ad subiectum, habet dici accidens ; in quantum ad operationem, habet dici hoc.
Notandum igitur quod sicut comparatio accidentis ad operationem est dupliciter, scilicet secundum actum et secundum aptitudinem, ita etiam ad subiectum. Comparatio vero accidentis ad propriam operationem. secundum aptitudinem est essentialis et inseparabilis ; unde non potest esse quod sit albedo et non sit disgregativa. Comparatio secundum actum consequitur essentiam ; unde posset accidens separari ab actuali operatione ; unde albedo non semper disgregat.
Sic dicendum quod comparatio accidentis ad subiectum secundum aptitudinem est essentialis ; et haec nunquam privatur ab accidente nec ab illis speciebus : verum est enim dicere quod sunt natae esse in subiecto. Comparatio vero actualis, quamvis semper insit actu secundum naturam, tamen sequitur essentiam, et ideo ab isto potest separari sine aliquo inconvenienti potentia supra naturam. His visis, patet responsio ad obiecta.
[Ad obiecta] :
1-2. Quod enim obicit, quod definitum non potest separari a definitione, dicendum quod nomina in definitione posita similiter et verba dicunt aptitudinem, non semper actum ; et ideo dico quod accidens, quamvis non sit in subiecto, non tamen separatur a sua definitione, immo ei convenit, quia· aptum est esse in subiecto.
Patet etiam responsio ad sequens de operatione, quia illa definitio, si intelligatur secundum actum, est separabilis ; si secundum aptitudinem, neutra est separabilis.
- Ad illud quod obicitur de esse, dicendum quod non est simile, quia esse dicit actum entis absolute, sed inesse actum accidentis in comparatione ad rem alterius generis, et quia res alterius generis diversa est, potest circumscribi intellectus eius a re illa : sive separari ; non sic esse ab ente.
- Ad illud quod obicitur de substantia, dicendum quod accidentia illa nunquam participant rationem substantiae ; nam substantia dicitur res per se existens, ita quod nata est per se existere et nullo modo in alio ; hoc autem nullo modo convenit illis accidentibus, immo nata sunt esse in alio.
- Ad illud quod obicitur de oppositione, dicendum quod differentiae debent dicere aptitudinem sicut et definitiones. Si igitur accipiantur secundum aptitudinem naturalem ens per se, id est, quod natum est esse per se, similiter ens in alio, id est, quod natum est esse in alio, sicut accidens nunquam participat nomen substantiae, ita nec differentiam dicto modo. Dicitur autem accidens ens per se quantum ad actum ; et sic non dicit differentiam essentialem, sed modum consequentem essentiam ; et in talibus differentiis non tenet obiectio.
QUAESTIO II.
Utrum in sacramento Eucharistiae congruat species esse sine subiecto.
Secundo quaeritur, utrum congruat quod in hoc Sacramento sint species sine subiecto.
Et quod non sit inconveniens, immo conveniens, patet :
- Quia, si esset ibi subiectum, nequaquam tanta esset dependentia specierum ad contentum sicut est, et ita nunquam esset signum ita ductivum.
Contra :
- Minus inconveniens est corpus non glorificatum simul esse cum glorificato quam accidens esse praeter subiectum. Si ergo corpus glorificatum esset simul cum pane, multo minus esset inconveniens quam accidentia esse praeter subiectum, et magis credibile : ergo magis congruebat accidentia manere in subiecto quam separari.
- Item, accidentia illa ducunt ad intelligendum quod ibi sit substantia panis, quia sunt propria accidentia panis et signa substantiae. Ergo in hoc Sacramento, cum non sit substantia, est aliqua falsitas ; sed non decet in Sacramento veritatis esse falsitatem : ergo etc.
- Item, opere miraculi non debet fieri praeiudicium naturae rei : sed, cum res ponitur in loco qui suae naturae non convenit, quamvis sit nobilior, tamen fit ei praeiudicium, ut si vermis poneretur in caelo vel pes in scapulis : ergo similiter, quando datur ei proprietas quae naturae suae non convenit. Sed esse sine subiecto est proprietas nullo modo conveniens naturae accidentis : ergo non congruit hoc per miraculum sibi dari.
- Item, infirmior est intellectus ad credendum contrarium eius quod sentit quam sensus ad recipiendum aliquod horribile sibi : nam sensus hoc potest sine gratia, sicut patet in eo qui comedit medici nam, sed intellectus non ; sed non debet fieri aliquid in solatium minoris infirmitatis quod fiat in praeiudicium maioris : si ergo velatio accidentium occultat intellectui quod ibi est, nullo modo debuerunt ibi accidentia remanere.
Respondeo : Dicendum quod congruit ibi accidentia remanere, quia sunt, ut dicit Hugo, in solatium sensus et in fidei meritum. Dum enim velatur verum corpus carnis, et fides magis meretur credendo quod non videt et sensus libentius recipit.
Congruum autem est quod sola remaneant sine subiecto propter efficaciorem significationem, quia efficacius et perfectius ducunt in significatum, cum non habeant ibi stabiliens per naturam.
Propter convenientem cibationem, quia enim iste cibus spiritualis est, ideo oportet animam sublevari a carnalitate sensus per fidem et carnali delectatione per caritatem ; et ideo non debuit ibi remanere panis materialis.
Propter fidei promotionem ; dum enim sublevatur intellectus ad intelligendum quod est supra naturam, scilicet accidentia esse sine subiecto, fit habilior ad credendum quod est supra se ipsum, quod totus Christus sit in tam parva hostia.
Quarta ratio, propter divinorum operum perfectionem, quae debet in hoc Sacramento reperiri, cum sit perfectissimum. Et attenditur duplex perfectio in hoc Sacramento : prima est in hoc quod accidentia accipiunt modum nobilissimum essendi, scilicet esse per se ; et in hoc quod substantia illa quae suberat, cum esset materialis et corruptibilis, transsubstantiatur in substantiam sive in corpus spirituale et incorruptibile et in corpus Divinitati coniunctum et gloriosum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod minus est inconveniens, dicendum quod hoc non est inconveniens isti Sacramento, immo valde conveniens.
- Ad illud quod obicitur de falsitate, dicendum quod non est consentiendum sensui, sed fidei ; et ideo nihil omnino falsitatis est ibi, sed veritatis.
- Ad illud quod obicitur, quod non debet fieri praeiudicium naturae rei, dicendum quod duplex est ordo rerum ; unus scilicet universalis, alius particularis, qui debetur isti rei vel illi. Dico igitur quod per miraculum non debet fieri aliquid in praeiudicium ordinis universalis, quia, si pes esset in capite, esset in praeiudicium toti corpori ; similiter nec quod sit in praeiudicium totius universi. Sed licet alicuius rei natura melioretur et statum recipiat maioris quam naturae suae competat nobilitatis, dummodo fiat ordinatio conveniens secundum ordinem universi, convenienter fit ; et sic in proposito, quia haec ordinantur ad hominis utilitatem. Vel dicendum quod competit naturae uniuscuiusque rei obedire Creatori ; et illud est conveniens suae naturae quod Creator iusserit, quod, si prius non sit conveniens, postea fit conveniens.
- Ad illud quod obicitur de infirmitate intellectus, dicendum quod hoc verum esset nisi aliud daretur medicamentum ipsi ; et hoc est gratia fidei, qua fortificatur intellectus ad credendum sine dubio quod non videt.
QUAESTIO III.
Utrum sit verum accidentia ibi esse sine subiecto.
Tertio quaeritur, utrum sit verum accidentia ibi esse sine subiecto.
Et quod non, videtur :
- Quia movere et operari debetur substantiae quae est hoc aliquid ; sed accidentia illa habent movere et operari : ergo sunt in substantia.
- Item, nullum accidens extenditur nisi in materia, quia omnis forma de se simplex est ; sed constat quod accidentia illa habent extensionem et maiorem possunt habere : ergo sunt in materia.
- Item, miraculum non aufert operationem ; sed albedo est lux incorporata : cessante ergo materia corporali, manet pura lux : ergo albedo per se deberet movere visum.
Contra :
- Omne accidens quod est in subiecto aliquo denominat illud vel simpliciter vel secundum quid ; sed hoc non faciunt illae species, quia nec denominant panem nec corpus Christi nec aërem : ergo etc.
- Item, accidentia naturalia non consequuntur materiam secundum essentiam, sed solum secundum esse ut sub forma completiva, nec aliter materia est accidentium subiectum ; sed materia non est ibi sub forma panis, hoc constat, sed sub forma substantiali carnis ; sed tales proprietates non sunt natae esse in carne Christi : ergo etc.
- Item, quandocumque in aliqua mutatione. salvatur accidens secundum esse quod habet in subiecto, necesse est quod sit commune ei quod mutatur et in quod mutatur, ut si de aëre fiat ignis, manet calidum ; sed panis convertitur in corpus Christi, et color et sapor et odor non sunt communia utrisque : ergo vel non manent vel non remanent in subiecto ; sed manent : ergo sunt sine subiecto.
Respondeo : Aliqui voluerunt dicere quod species illae erant in aëre circumfuso.
Sed illud manifeste falsum est, tum propter hoc quod non denominant accidentia aërem circumiacentem ; tum etiam, quia impossibile est accidens transmutare subiectum ; si ergo fuerunt in pane, non possunt esse in aëre. Et iterum, aëre mutato, transferuntur de uno loco ad alium. Item, locum replent et aërem expellunt ; sed nullum locatum comparatur ad locum ut ad suum subiectum et nullum accidens expellit subiectum proprium.
Propter haec et his similia communiter tenent magistri quod accidentia sunt ibi sine subiecto.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de operationibus, dicendum quod quaedam sunt ibi operationes naturales, quaedam supra naturam, quaedam partim sic, partim sic, et ideo ex operationibus nihil potest concludi ; sed quae operationes sunt ibi naturales, infra patebit. Attamen sicut miraculum est quod accidentia sunt sine subiecto, ita miraculum est ut operentur per se.
- Ad illud quod obicitur de extensione, dicendum quod quantitas, formaliter loquendo, habet extensionem de natura sui generis ; unde, cum salvatur quantitas, et extensio ; sed tamen causaliter habet a substantia, et ideo, quia esse quantitatis et natura ortum habet a substantia. Sed divina virtus facit quod sit quantitas vere et sine substantia : et hoc faciendo necesse est extensionem salvari sine materia ; et hoc miraculi est, non naturae.
- Ad illud quod obicitur de albedine, quod est lux incorporata. potest responderi dupliciter : primo, quod non est in actu, sed in potentia ; et ideo, adhuc cessante corpore ; manet adhuc in potentia.
Secundo, quia non omnino cessat corpus, immo quamvis cesset substantia, manet dimensio, superficies et terminatio, et ideo albedo secundum illum actum solum quem prius habebat.
ARTICULUS II
De actione et transmutatione accidentium.
Quantum ad secundum articulum, scilicet de actione et mutatione illorum accidentium, quaeruntur similiter tria.
Primo quaeritur, utrum illa accidentia possint converti in alimentum.
Secundo, utrum possint alias species sive naturas convertere in Sacramentum.
Tertio, utrum aliquas operationes habeant per naturam, an aliquas habeant per miraculum.
QUAESTIO I.
Utrum species illae possint converti in alimentum.
Primo igitur quaeritur, utrum species illae sive accidentia possint converti in alimentum.
Et quod sic, videtur :
- Per textum et Glossam, I ad Corinthios, 11, 21, ubi dicitur : Unusquisque coenam suam praesumit ad manducandum ; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est ; et Glossa hoc exponit de divitibus qui offerebant panem ad consecrandum in magna abundantia et aliis non dabant. Ergo, si panis et vinum non solum reficere poterant, verum etiam inebriare post consecrationem, ergo et in alimentum cedere.
- Item, sicut calor ignis ordinatur ad convertendum in cinerem illud quod offertur in pabulum, sic calor naturalis ad convertendum in carnem et sanguinem ; sed species proiecta in ignem comburitur et convertitur in cinerem, agente exteriori calore : ergo pari ratione in sanguinem potest converti, agente calore interiori.
- Item, sicut putrefactio ordinatur ad generationem vermis, sic digestio ad generationem humoris et carnis ; sed species illae convertuntur in vermes, si putrefiant, sicut experimento patens esset, si quis probare vellet, et credo quod per negligentiam aliquando contingit : ergo pari ratione in carnem.
- Item, hoc probatur deducendo ad inconveniens duplex : primum, quod illud Sacramentum est in praeiudicium naturae, quia, quoties fit transsubstantiatio, perit cibus naturalis irrevocabiliter, ex quo nullo modo convertitur in aliquid quod natum sit cibare. Secundum inconveniens est quod illud Sacramentum, si est ita, est in praeiudicium fidei. Si enim accidentia non habent operationem substantiae, deprehendi potest illud Sacramentum sensibili experimento, et ita meritum fidei evacuari. Sed utrumque horum est maximum inconveniens et contra illud Sacramentum, cum sit in meritum fidei institutum.
Sed contra :
- Ex eisdem nutrimur ex quibus sumus, sicut dicit Philosophus ; sed non sumus ex accidentibus, sed ex substantiis ; ergo, cum species illae sint accidentia, patet quod non nutriunt. Si dicas quod miraculose convertuntur in substantiam, contra : si convertuntur in substantiam, cum sint multa accidentia, ergo in multas substantias debent converti : ergo quot accidentia sunt ibi tot substantiae debent generari. Si tu dicas quod quantitas convertitur in substantiam quae est aliorum fundamentum, ergo, si convertitur in substantiam, desinit esse quantitas : ergo desinit esse quantum. Sed omne alimentum auget per naturam quanti : ergo illud alimentum non poterit augere ; illud etiam alimentum generatum carebit quantitate ; quod est impossibile.
- Item, Sacramentum istud est cibus spiritualis, et ideo etiam est una ratio congruitatis quare substantia transit, ne quaeratur refectio corporalis. Ergo, si ob hanc causam transeat, non videtur quod ultra remaneat illa virtus.
- Item, si cibus est corporalis, ergo sacerdos qui cantavit miam Missam, non poterit cantare aliam, quia frangit ieiunium, quo fracto, licitum non est cantare ; unde dicitur sacerdotibus ut eo die, quo plures Missas cantare debent, in prima non faciant purificationem ; quodsi ita esset quod species istae alerent, nulla videretur esse haec institutio.
- Item, hoc probatur auctoritate Ambrosii, qui dixit de hoc Sacramento quod non est cibus ventris, sed. mentis ; sed si converteretur in alimentum, vere esset cibus ventris : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio.
Aliqui dixerunt quod accidentia illa non reficiunt nec convertuntur in alimentum, quia nec accidentia possunt nec huic competit Sacramento ; tamen species habent odorem et saporem ; et odor, quamvis sit accidens, tamen immutando aëra et cerebrum inebriat, sicut patet, quod multi inebriantur ex odore vini. Et sic dicunt intelligendum esse verbum Apostoli et Glossae.
Sed quoniam manifeste apparet in combustione specierum quod resolvuntur in cineres, et si non alerent, non appareret quomodo hoc Sacramentum latere possit, immo necesse esset deprehendi : ideo communior est opinio quod percipiens Sacramentum alitur et nutritur ; et illud satis probari potest ad sensum. Manifestum enim est percipienti quod per sumptionem vini sive illius speciei sitis exstinguitur.
[Ad obiecta] :
- Ad illud autem quod obicitur in contrarium, quod alimentum est substantia, diversimode respondetur a diversis.
Aliqui enim dicunt quod virtute supra naturam accidentia convertuntur in substantiam. Ille enim qui virtute increata potens est supra naturam accidentia illa sustentare sine materia, ille virtutem dat ut, desinentibus proprietatibus, non in nihil, sed in substantiam convertantur, in quam converteretur ipsa panis substantia, si adesset. Et hoc dicunt ipsum Sacramentum exigere, ne deprehendatur et fides amittat meritum ; ne etiam Sacramentum faciat aliquod naturae praeiudicium.
Et si tu obicias, quod incineratio non est a virtute supra naturam ; sed naturali, similiter nec inebriatio nec combustio, immo sunt a virtutibus naturalibus, maxime cum fiant ab exteriori virtute, fiant nihilominus successive, terminentur etiam ad rem minus perfectam, ipsi dicunt quod ibi est potentia activa et potentia passiva ; potentia agens est naturalis, sed potentia passiva in accidentibus est supra naturam, quantum ad hoc scilicet ut in substantiam convertantur. Nam residuum, quod fit ante conversionem et quod fit post conversionem, totum potest esse a potentia naturali, tam agente quam patiente. Et hi dicunt quod primum accidentium convertitur in substantiam ; non quia de quantitate fiat substantia tantum, sed quia fit substantia quanta.
Et haec opinio satis est probabilis.
Aliorum opinio est quod suscipiens species alitur, non quia accidentia in substantiam convertantur, sed quia substantia revertitur quae prius ibi fuerat ; ut sicut in aliis miraculis et apparitionibus dicitur quod in praeiacentem materiam resolvuntur et redeunt, sicut dicitur de columba et de stella et consimilibus : sic etiam dicunt quod. sicut panis convertitur in corpus ut sit sacramentum, sic, peracto officio sacramenti, ex quo desinit esse sacramentum, desinit ibi esse corpus Christi ; et ideo, sicut mirabiliter prius substantia panis convertitur, ita etiam miraculose revertitur.
Et ista fuit positio Innocentii, in libro suo quem fecit De ecclesiasticis officiis, ubi dicit, in libro III, capitulo De fractione : Si ergo quaeritur quid a mure comeditur, cum Sacramentum corroditur, vel quid incineratur, cum Sacramentum crematur, respondendum quod sicut miraculose substantia panis convertitur in corpus Dominicum et incipit esse sub Sacramento, sic ipsa quodam modo miraculose revertitur, cum ipsum ibi desinit esse.
Hunc autem modum dicendi credo probabilem et securum, maxime cum tanti viri habeat auctoritatem. Caveat tamen quisque qualiter intelligit, quia in hoc secretum fidei latet. Sed secundum hanc positionem patet responsio ad quaestionem.
Concedendum enim est quod recipiens hoc Sacramentum alitur et nutritur, non quia accidens in substantiam convertatur, sed aliquid convertitur in substantiam comedentis, non, inquam, accidens, sed substantia. Et sic non est contra illud Philosophi quod ex eisdem nutrimur ex quibus sumus.
- Ad illud quod obicitur, quod est cibus spiritualis, dicendum quod illud verum est, quamdiu salvatur ratio sacramenti ; non enim cibat carnaliter in quantum sacramentum, sed ad cibationem spiritualem est ordinatum ; et cum incipit cibare corporaliter, desinit esse sacramentum.
Et ita patet quod ratio illa bona est. Cum enim sit ibi, quamdiu est sacramentum, corpus Christi verum, et hoc non alit corporaliter et accidentia similiter non alunt : ideo Sacramentum recte dicitur spiritualis cibus, quamvis, recedente ratione et officio sacramenti, cibus corporalis incipiat esse sicut fuerat ante.
- Ad illud quod obicitur, quod solvit ieiunium, dicendum quod non solvit, tum quia Sacramentum, dum sumitur, non est cibus corporalis, tum etiam ratione corporis Christi interius contenti, qui tantum est cibus mentis. Et ideo non est simile de vino quod recipitur ad purificationem. Et ideo patet illud.
- Patet etiam sequens. Ambrosius enim loquitur de corpore Christi ; et hoc est tantum cibus mentis, non ventris.
Uterque praedictorum modorum dicendi satis probabilis videtur nec facile est improbare, quia Sancti non multum de hoc loquuntur. Nec rationi hic multum innitendum est, quia utraque opinio fundatur hic supra miraculum et potentiam operantem supra naturam. Quis autem scit utrum Deus sic vel sic faciat, cum uterque modus dicendi satis sit rationabilis ? Nec videtur omnino improbabile quod aliquod accidens in substantiam convertatur in hoc Sacramento, cum accidens hic subsistat sine subiecto ; nec videtur improbabile quod sicut substantia panis convertitur, ita revertatur. Cum enim in substantiae panis conversione corpus Christi non generetur nec fiat, sed tantum sub illis speciebus esse incipiat, sicut tenet fides recta, quis audeat hoc tamquam irrationabile repudiare, ut, corpore Christi non corrupto, sed desinente esse sub speciebus, substantia illa, quae sustentabat accidentia, revertatur, cum accidentia illa non sint ob aliud sine subiecto nisi ob dignitatem et praesentiam contenti ?
Quod si quaeras, utrum sit creatio vel generatio vel alia mutatio, sane potest dici quod sicut conversio est mutatio singularis, sic et reversio. Quidquid autem horum dicatur, dum tamen non asseratur pertinaciter, nullum est ibi periculum ; solum hoc caveatur, ut nostrae capacitatis intelligentia totaliter in Christi obsequium captivetur.
QUAESTIO II.
Utrum accidentia habeant potentiam convertendi alia in Sacramentum.
Secundo quaeritur, utrum accidentia habeant potentiam convertendi alia in Sacramentum, utpote si vino consecrato apponatur aqua.
Et quod sic, videtur :
- Quia aequalis vel maioris virtutis est consecratio in hoc sacramento quam benedictio in aqua ; sed aqua benedicta iuncta aquae non benedictae facit totam esse benedictam : vinum ergo non consecratum, iunctum consecrato, fit consecratum : ergo habet potentiam convertendi.
- Item, quando apponitur aqua vel vinum, species illae occupant maiorem locum : ergo sanguis Christi est sub maiori specie ; sed sanguis Christi non est sub maiori loco nisi quia aliquid in ipsum convertitur : ergo illud quod apponitur, convertitur in ipsum sanguinem : ergo species, quae est Sacramentum, aliud in Sacramentum convertit.
- Item, hoc ostenditur ratione, quia accidens cum substantia non occupat maiorem locum nec facit maius, similiter nec corpus glorificatum cum non glorificato ; sed in calice non est nisi substantia sanguinis glorificati sive corporis Christi et accidens : ergo, si illud quod apponitur manet in substantia, videtur quod in eodem loco esse potest, ita quod non occupat maiorem locum ; quod est manifeste falsum, ut patet inspicienti. Restat igitur ut illud quod apponitur non salvetur in ratione substantiae, sed solum speciei, sicut species quae est ibi : ergo necessario est ibi conversio.
- Item, si apponatur alius liquor, ut aqua in magna quantitate, totum converteretur in substantiam aquae, ita quod vere est aqua. Ergo pari ratione, si ita parum ibi apponatur quod species praedominetur, videtur quod convertatur in verum Sacramentum, cum non consecratum non plus possit supra consecratum quam e converso.
- Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile, quia, quando apponitur. vinum vel aqua, fit una superficies ; quaero ergo : aut illa superficies est in subiecto aut sine subiecto ? Si in subiecto, ergo, si modicum quid apponatur, desinit esse Sacramentum. Si sine subiecto, ergo totum est Sacramentum. Si sine subiecto et in subiecto, ergo duo contradictorie opposita sunt vera de eodem, quod nunquam fit. Si dicas mihi quod secundum unam partem est in subiecto, secundum aliam extra subiectum, contra : esto quod apponatur aqua et misceantur usque ad minima, tunc non est assignare diversas partes : ergo necesse est quod salem tunc convertatur.
Contra :
- Nihil convertitur in sanguinem nisi per transsubstantiationem ; sed virtus transsubstantiandi non est in elemento, sed in verbo : ergo, quantumcumque addatur elementum aliud speciei, non fit transsubstantiatio : ergo manet substantia cum accidentibus : ergo non convertitur in Sacramentum.
- Item, si convertitur, aut ergo virtute sanguinis aut virtute vini. Virtute sanguinis non, quia sanguis ille est glorificatus, ergo non habet potentiam convertendi aliquid in se. Item, non virtute vini, quia vinum, quod convertitur, ratione substantiae, non ratione proprietatum convertitur ; et ibi non est substantia vini : ergo nulla vis est quae possit convertere.
- Item, aqua non est nata de se converti in sanguinem : ergo, si apponatur vino consecrato, non transit in sanguinem : ergo manet substantia eius, et sic etc.
Respondeo : Dicendum quod accidentia non habent virtutem convertendi aliam substantiam in Sacramentum.
Et ratio huius est quia in hoc Sacramento est transsubstantiatio ; transsubstantiatio autem non fit sine verbo : ideo, quantumcumque apponatur aliud elementum, nisi adsit verbum, non fit sacramentum. Et si tu obicias, quod aqua benedicitur per aquam, et oleum per oleum benedicitur, respondetur quod non est simile, quia consecratio in oleo et benedictio in aqua non ponit nisi accidens aliquod et proprietatem quamdam sanctificationis ; sed hic consecratio ponit conversionem in veram substantiam et continentiam eiusdem, quae est a sola virtute increata assistente ipsi verbo.
Alia est etiam ratio, quia aqua benedicta tota attingitur et secundum totum quod habet in se commiscetur aquae supervenienti, et oleum benedictum oleo ; sed sanguis ibi contentus nulli humori commiscetur, pro eo quod non est ibi diffusus, sed est sanguis glorificatus intra venas contentus et ideo a nullo liquore attingitur ; et ideo nihil per commixtionem vel contactum potest in ipsum converti. Si ergo aliquid convertatur, necesse est quod per transsubstantiationem et novam consecrationem convertatur.
Concedendum est ergo quod species vini iuncta alii liquori non convertit in Sacramentum.
[Ad obiecta] :
- Et patet responsio ad primum obiectum, quod non est simile tum ratione eius quod est hic conversio in substantiam, tum quia non est mixtio talis nec tanta sicut in aqua benedicta. Ad illud quod obicitur, quod aqua modica convertitur a specie vini, respondetur dupliciter secundum diversos : uno modo quod non convertitur ita quod solvatur forma substantialis aquae, sed converti ibi est solum alterari, quia mutatur sapor et color et odor et participat proprietates vini ; et ideo quantum ad sensum nostrum conversa est. Et talis conversio disponit ad conversionem in Sacramentum, si adesset verbum ; sed, cum non adsit, non convertitur, sed manet substantia habens proprietatem vini per actum et virtutem illius speciei.
Alius modus dicendi est quod aqua convertitur in vinum, et hoc virtute illarum specierum ; non, inquam, in vinum quod sit vinum secundum speciem, sed est vinum solum secundum materiam, sicut caro secundum speciem convertit in carnem secundum materiam. Et si tu obicias, quod nihil dat quod non habet verum est secundum substantiam vel secundum virtutem ; et species illae, quamvis non habeant substantiam vini, habent tamen virtutem et operationem : et ideo, sicut verum vinum solveret speciem aquae modicae et converteret secundum veritatem, ita intelligendum est in proposito.
Uterque modus dicendi est probabilis satis, et quocumque horum modorum dicatur, non sequitur quod aqua iuncta vino fiat Sacramentum et consecretur.
- Ad illud quod obicitur, quod corpus Christi est sub maiori specie, dicendum quod non est sub maiori specie, quia aliquid sit appositum speciei, ita quod sit in illo, sed quia species illa magis est diffusa ; sicut si species vini quae est in calice profundo ponatur in calice latiori, magis dilatatur species. Sic intelligendum in proposito, quia, cum miscetur alius liquor, partes illius speciei magis diffunduntur, maxime si liquor ille penetrat et dividit et separat partes speciei ab invicem.
- Ad illud quod obicitur, quod accidens non occupat maiorem locum cum substantia, dicendum quod istud verum est de accidente secundum existentiam naturalem ; tale enim accidens in subiecto est et non ponit in numerum cum illo. Sed sicut dimensio in illis speciebus locum habet naturalem, pro eo quod non tantum est ibi mathematica, immo etiam naturalis dimensio, licet sit supra naturam praeter subiectum ; sicut locum occupat, ita cum alia dimensione occupat maiorem locum quam per se solam, non per naturam substantiae, sed dimensionis naturalis.
- Ad illud quod obicitur, quod alius liquor potest facere quod non sit Sacramentum, dicendum quod non est simile, quia facilius est destruere quam construere. Mus enim et quodlibet aliud manducans potest facere quod desinat Sacramentum ; sed nullus potest facere quod illud sit, nisi adsit verbum et sacerdotale ministerium.
Ad illud quod obicitur, quod fit una superficies, dicendum quod liquor additus, quamvis non faciat unam substantiam, tamen dimensio continuatur dimensioni, et ita fit dimensio una et quantitas una.
Si ergo quaeras, utrum sit in subiecto vel praeter subiectum, respondeo : non dividis sufficienter, quia partim est in subiecto, partim extra subiectum ; et illud non est inconveniens : sicut una pars superficiei potest esse nigra et alia alba, sic in proposito intelligendum quod pars speciei consecrata est sine subiecto, reliqua vero in subiecto.
Et si obicias : ponatur quod perfecte misceatur, cum mixtio sit usque ad minima, tunc sequitur inconveniens quod idem sit in subiecto et praeter subiectum, dicendum quod mixtio liquoris cum liquore non est usque ad minima secundum quantitatem, sed intelligitur secundum virtutem, quia ita est in aliis mixtionibus ; et ipse obicit, quod sit usque ad minima secundum quantitatem.
Si autem talis sit mixtio quod fiat in speciebus universalis alteratio vel etiam quod species illae vini transfunderentur in liquorem consimilem, sed praedominantem, ita quod nulla esset distinctio quod hic esset species consecrata et ibi non consecrata, nec secundum naturam nec secundum virtutem, sicut est in mixtione naturali ; tunc dico quod desineret esse Sacramentum sicut desinit per aliam transmutationem, et totum esset unum corpus et esset una superficies secundum partes et totum existens in unico subiecto. Quando autem hoc fiat, difficile est discernere.
QUAESTIO III.
Utrum accidentia illa operationes habeant per naturam an per miraculum.
Tertio quaeritur de operationibus, quas habent illa accidentia, utrum habeant per naturam an per miraculum.
A. Et quaeritur primo de immutationis operatione quae est illarum specierum, utrum sit naturalis vel miraculosa.
Et quod naturalis, videtur :
- Quia quod per se inest alicui, non solum inest illi coniuncto materiae, sed etiam abstracto et separato ; sed movere sensus per se inest sensibilibus : ergo per se inest illis a materia separatis ; sed quae per se insunt, naturaliter insunt : ergo etc.
- Item, forma substantialis nunquam movet sensum separata a formis accidentalibus. Ergo forma substantialis nihil facit, nihil privat quin accidentia moveant sensum, dummodo accidentia habeant esse : ergo per naturam movent.
- Item, sensus est susceptivus specierum praeter materiam, tamen sub conditionibus materialibus hic et nunc. Si ergo est aliqua species sensibilis sine materia, habens tamen materiales conditiones, illa maxime habet movere sensum : ergo, cum huiusmodi sint istae species : patet etc.
- Item, hoc patet per simile : si idolum relinqueretur in speculo, abstracto corpore obiecto, moveret visum, et tamen idolum in speculo habet esse spirituale. Ergo videtur quod species illae, cum sint ibi relictae sine materia, quod habent naturaliter immutare.
- Item, si navis per miraculum levaretur in aëra, licet existentia navis in aëre esset miraculosa, tamen existentia nautae in navi esset naturalis et operationes consequentes illam existentiam essent naturales. Cum igitur accidentia fundentur in quantitate, et quantitas in materia, sublevatio quantitatis a materia est miraculosa, sed existentia aliorum accidentium est naturalis : ergo operatio in sensus consequens illam existentiam est naturalis.
Contra :
- Philosophus, in I De anima : Recto, in quantum rectum, contingit tangere aeneam sphaeram secundum punctum, tangit autem nunquam separatum, quia aenea sphaera non est nata tangi nisi a naturali. Si ergo rectum separatum tangeret aeneam sphaeram, hoc esset supra naturam vel contra. Cum igitur sensus particularis non sit natus immutari nisi a specie existente in materia, si immutetur a separata, immutatio ista non est naturalis.
- Item, sicut se habet sensus interior ad speciem sine materia, sic exterior ad speciem in materia ; et permutatim, sicut interior ad speciem in materia, sic exterior ad speciem sine materia ; sed interior nunquam naturaliter apprehendit speciem in materia, sed abstractam : ergo nec exterior speciem separatam a materia.
- Item, formae convenit esse hic et nunc ratione materiae ; sed per eam naturam per quam est hic et nunc, habet movere sensum : ergo, cum hoc sit a materia, naturaliter ergo habet movere : ergo, si fiat separatio a materia, iam non movebit naturaliter.
- Item, illa species motiva sensus habet triplicem comparationem, ad subiectum scilicet, ad medium et ad organum, et sunt istae comparationes ordinatae. Ergo, destructa prima, et destruuntur aliae consequenter : ergo, si habeat species illa comparationes duas sequentes sine prima, non habet naturaliter, sed miraculose.
B. Secundo quaeritur de opere transmutationis et maxime de putrefactione, utrum scilicet sit naturalis.
Et quod sic, videtur :
- Quia quod convenit alicui naturaliter, salvata natura, adhuc illi convenit ; sed speciebus illis naturaliter convenit corrumpi et deficere propter defectum virtutis naturalis, et quia causantur a contrariis qualitatibus ; et constat quod illae species salvantur in eadem natura : ergo etc.
- Item, corruptio per contrarietatem est naturalis, hoc patet ; sed species illae ibi existentes habent vere naturam contrarietatis : ergo sunt corruptibiles naturaliter. Minor patet sic : ubi contraria sunt secundum esse spirituale, simul possunt esse in eodem et secundum idem, ut in eodem medio, ut in sensu et intellectu contrarii colores. Cum ergo hic non possint esse contrarii colores nec sapores simul, immo mutuo se expellunt, habent igitur naturam verae contrarietatis.
- Item, ubi sunt species secundum spirituale esse, excellentia talis speciei non est corruptiva. Si ergo in speciebus sacramentalibus excellentia sensibilium contristat sensum, ergo est ibi species habens naturam verae contrarietatis ; sed quod sic est corruptibile est naturaliter : ergo etc.
- Item, Anselmus, De conceptu virginali, distinguit triplicem cursum : naturalem, voluntarium et mirabilem, et dicit quod mirabilis a Deo administratur immediate. Cum igitur Deus nihil immediate corrumpat, illa corruptio sive putrefactio non est a Deo immediate : ergo non est mirabilis, ergo est naturalis vel voluntaria ; sed non voluntaria : ergo naturalis.
Contra :
- Forma de sui natura est in simplici et invariabili essentia consistens. Si ergo accidat ei variatio, hoc est per materiam : ergo separata a materia est invariabilis per naturam. Si ergo varietur, hoc est supra naturam : ergo etc.
- Item, ad transmutationem physicam concurrunt tria principia, scilicet subiectum et duo contraria. Ergo ubi deficit materia, non est intelligi mutationem physicam ; sed hoc est in huiusmodi speciebus : ergo putrefactio illa non est physica.
- Item, sicut a forma est agere, ita est a materia pati ; sed non contingit agere physice nisi per formam : ergo nec pati nisi per materiam : ergo ubi deficit materia, manifestum est quod non. est passio physica : ergo nec transmutatio.
- Item, non est vere contrarietas sine subiecto ; sed materia prima est subiectum omnis contrarietatis corporalis : ergo ubi deficit prima materia, non est vera contrarietas. Sed actio naturalis est per veram contrarietatem : ergo etc. Similiter posset argui de contactu, quod est formae in materia, et actio et passio per contactum.
C. Tertio quaeritur de opere nutritionis, utrum sit naturalis vel supernaturalis.
Respondeo : Dicendum ad intelligentiam praedictorum secundum unum modum dicendi satis probabilem ex comparatione virtutis ad operationes ex virtute egredientes. Opertiones enim habent regulari secundum potentias et virtutes a quibus egrediuntur.
Propter quod notandum quod aliquando datur alicui potestas conformis suae naturae ; et egressus ab illa potentia est naturalis, sicut cum caeco redditur potentia videndi.
Aliquando datur potestas alicui partim conformis naturae et partim supra naturam ; et tunc actus egrediens quodam modo est naturalis, quodam modo supra naturam, sicut caeco videre de nocte.
Aliquando vero datur potestas omnino supra naturam ; et tunc actus egrediens ab illa potentia est miraculosus simpliciter et supra naturam, sicut Virgini data est potestas pariendi.
Considerandum est igitur quod in hoc Sacramento est haec omnia reperire. Nam primo quantitas naturaliter habet substare aliis accidentibus et alia accidentia naturaliter sustentari ab illa. Si ergo detur quantitati potentia sustentandi alia accidentia, illorum existentia in quantitate est naturalis et operatio consequens habet potentiam naturalem. Unde dico quod operationes illarum specierum in sensus sunt naturales, quia in quantitate habent esse conveniens immutationi sensuum.
Omnes igitur rationes hoc ostendentes sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
A. Ad oppositiones manifesta est responsio, quia quantitas est ibi loco materiae et per illam sunt hic et nunc et habent esse materiale et conveniens immutationi sensuum et accidentia primo sunt in quantitate ; et hoc potest satis videri per exemplum supra de navi positum.
Quod vero datur ulterius quantitati illi potentia sustinendi transmutationes illarum formarum, talis potentia partim est conformis naturae, partim supra naturam. Conformis est quantum ad subsistentiam contrarietatis, quia quantitati per se insunt contraria ; sed supra quantum ad hoc quod. manet eadem secundum se, facta fractione : hoc enim est proprium solius substantiae, et ita supra naturam quantitatis.
B. Ad illud ergo quod quaeritur de transmutatione, utrum sit naturalis vel miraculosa, dicendum quod ratione naturarum illarum specierum quae habent naturam contrarietatis illa transmutatio est naturalis, sed ratione sustinentis, secundum hoc est supra naturam ; et ita partim naturalis, partim supra naturam.
Rationes igitur ad partem oppositam factae in secundo problemate currunt secundum has duas vias. Nam quae probant quod sunt naturales, sumuntur a natura contrarietatis formarum illarum ; quae vero probant quod sunt supra naturam, procedunt secundum viam sustinentis.
Et sic patet secundo quaesitum de transmutatione. Si vero datur illis accidentibus potentia convertendi in substantiam, cum desinunt esse et cum corpus Christi ibi desinit esse, talis potentia omnino est supra naturam, et ideo talis actus omnino supra naturam , est et miraculosus.
C. Ad illud quod quaeritur de nutritione, dicendum quod ibi triplex est operatio. Prima est, quod species illae per actionem virtutis agentis transmutantur ; et haec partim est naturalis, partim supra naturam. Secunda est, quod in fine transmutationis cedunt in substantiam, ita quod in illam convertuntur, sicut converteretur substantia panis, si esset praesens ; et haec est miraculosa. Tertia est, quod substantia illa postea convertitur in carnem ; et haec est simpliciter naturalis.
Sed, quamvis iste modus dicendi probabiliter possit sustineri, aliter potest dici et securius et brevius, quod operationes accidentium sive virtus operans habet comparari et ad illud a quo egreditur et ad illud in quod operatur. Si loquamur per comparationem ad illud a quo, sic dico quod, cum per naturam omnis virtus operans vel sit substantialis vel saltem ab illa dependeat et reguletur, quod substantia circumscripta, si ulterius accidens operetur, ita miraculum est quod operetur per se, sicut miraculum est quod per se manet ; et ita omnis operatio est miraculosa.
Si autem loquamur per comparationem ad obiectum, sive sit organum sensus sive aliud quodcumque corpus, sic dico quod accidentia multas habent ibi operationes naturales ; unde quod albedo movet visum et sapor gustum, hoc non est supra naturam nec contra, sed secundum naturam. Quoniam ergo albedo non separatur ibi ut habeat esse mathematicum, sed salvatur esse naturale et singulare, ideo illae operationes quae inerant albedini et aliis accidentibus, adhuc naturaliter insunt.
Concedendum ergo quod immutatio et transmutatio quodam modo naturalis est in relatione ad obiectum, quia salvatur ibi natura accidentium ; quodam modo est supra naturam in comparatione ad subiectum, quia accidentia per se agunt. Et secundum hoc currunt rationes ad partes oppositas adductae.
ARTICULUS III
De fractione specierum.
Consequenter quantum ad tertium articulum quaeretur de fractione illarum specierum.
Et circa hoc tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum vera fractio sit in corpore Christi.
Secundo, utrum sit in speciebus.
Tertio quaeritur, quid partes significent.
QUAESTIO I.
Utrum corpus Christi verum in Eucharistia frangatur.
Et quod corpus Christi verum frangatur, videtur
- Augustinus dicere : Norunt, inquit, fideles : quando manducant carnem Christi, unusquisque accipit partem suam ; quod si verum est : ergo dividitur.
- Item, ostenditur ex confessione Berengarii, quae acceptata fuit a Nicolao Papa : Confessus est enim corpus Christi verum sacerdotis manibus attrectari et frangi. Ergo, si ista confessio ut fidelis acceptata est, patet etc.
- Item, ratione videtur, quia corpus Christi verum manducatur ; sed quod manducatur atteritur et quod atteritur frangitur : ergo etc.
- Item, hoc Sacramentum est memoriale passionis, et ita memoriale quod hic non tantum est signum, sed etiam veritas ; sed in passione vere fuit corpus Christi fractum et divisum : ergo in hoc sacramento vere frangitur.
- Si dicas quod est incorruptibile, ideo non potest frangi, hoc nihil est, quia corpus Christi, quod natum est esse in uno loco, est in pluribus per miraculum : ergo similiter per miraculum potest incorruptibile frangi.
Sed contra :
- Corpus animatum quod dividitur corrumpitur. Ergo, cum corpus Christi sit animatum, si frangitur et dividitur, corrumpitur ; et si corrumpitur, non manet verum sacramentum : ergo etc.
- Item, si potest frangi et masticari, ergo eadem ratione et digeri : ergo et eadem ratione et in secessum emitti ; quod nefas est dicere.
- Item, de manna, quod fuit figura huius Sacramenti, nec qui plus colligebat habuit plus nec qui minus habuit minus. Si ergo fuit vera figura, corpus Christi tantum est in parva parte hostiae quantum in utraque vel in magno pane : ergo non dividitur.
Respondeo : Quidam dixerunt, quos tangit Magister in littera, quod corpus Christi verum frangitur in Sacramento, et tamen non corrumpitur ; et hoc quidem fit per virtutem supra naturam, sicut factum est quod corpus Christi passibile datum est discipulis, et tamen non est ab eorumdem dentibus passum. Et in assertionem suae positionis habere voluerunt confessionem Berengarii.
Sed haec positio non potest stare, quia, si est incorruptibile, non dividitur ; si frangitur, dividitur : ergo simul dividitur et non dividitur : tunc ergo Deus faceret duo contradictorie opposita simul esse vera, quod nunquam faciet.
Propter hoc dicendum quod corpus Christi verum non frangitur, immo in quotcumque partes dividitur hostia, est totum et integrum.
[Ad obiecta] :
1-2. Quod ergo obicitur de confessione Berengarii et verbo Augustini, dicendum quod utrumque dictum est ratione specierum exteriorum, circa quas contingit esse attritionem, fractionem et masticationem. Nec modus iste loquendi est tenendus. Recepit tamen Ecclesia confessionem Berengarii et publicavit, quamvis nimis expressam, ad elidendum suum errorem, qui non concedebat corpus Christi verum ibi esse nisi sicut in signo. Unde propter hoc recepit, ut intelligeretur ibi vere esse, non vere dividi.
- Ad illud quod obicitur, quod corpus Christi verum manducatur, dicendum quod in manducatione tria sunt : masticatio, in ventrem traiectio et incorporatio ; et haec tria respondent tribus quae sunt in Sacramento. Nam masticatio est specierum tantum ; incorporatio est quantum ad corpus Christi mysticum ; in ventrem traiectio est non solum specierum, sed etiam corporis Christi veri, quod ibi est quamdiu species panis. Non ergo dicitur corpus Christi verum vere manducari corporaliter, quia corporaliter masticetur ; sicut enim non frangitur, sic nec masticatur.
- Ad illud quod obicitur, quod est signum passionis, dicendum quod non est signum passionis quae tunc sit, quia tunc semper pateretur Christus ; sed passionis quae semel fuit. Et quod obicit, quod est ibi veritas, dicendum quod non est ibi veritas passionis sed veritas eius qui est passus.
- Ad illud quod dicitur hoc posse fieri per miraculum, dicendum quod non est simile de esse in pluribus locis, quia ibi nulla est contradictio, hic autem sic.
QUAESTIO II.
Utrum in speciebus sit vera fractio.
Secundo quaeritur, utrum in speciebus sit vera fractio.
Et quod non, videtur :
- Quia quod vere fit in signo, significatur fieri in signato ; sed in signato non est fractio, ut probatum est : ergo nec in signo.
- Item, omnis actio terminatur ad hoc aliquid ; sed non est ibi aliqua substantia nisi substantia corporis Christi : ergo non frangitur ibi aliquid. Et videtur frangi : ergo est ibi tantum fractio apparens.
- Item, licet videantur ibi esse accidentia in subiecto, tamen in nullo subiecto sunt ; nec est ibi falsitas aliqua : ergo videtur similiter quod quamvis videatur ibi esse fractio, si non sit, non est ibi falsitas.
Contra :
- Dicitur in Evangeliis Matthaei [26, 26], Marci [14, 22] et Lucae [22, 19], quod benedixit et fregit ; sed ibi fuit vera benedictio : ergo et vera fractio ; alioquin ipsa Veritas in Sacramento veritatis et Evangelium veritatis narrai quod apparet verum et est falsum.
- Item, species illa panis alba est vere et vere potest denigrari : ergo eadem ratione vere potest dividi.
- Item, divisio sequitur quantitatem : ergo, si est ibi vera quantitas, ergo et vera divisio et fractio : non ergo tantum apparens.
- Item, si tantum apparens, ergo non oportet aliquam violentiam digitis fieri nec aliquo actu corporis uti, sed solus actus animae sufficeret. Cum ergo oporteat violentiam digitis inferri, patet quod est ibi vera divisio.
Respondeo : Quorumdam opinio fuit quod ibi non est vera divisio, sed tantum apparens ; nec tamen est ibi falsitas vel deceptio, quia non fit ad fallendum, sed ad instruendum ; sicut etiam Dominus alio modo apparuit quam esset discipulis euntibus in Emmaus, nec ulla fuit ibi falsitas. Sed ista opinio stare non potest, quia, si non est ibi vera fractio, ergo nec vere masticantur species, et ita totum videtur esse fictio.
Propter hoc fuit alia opinio, quae dixit quod homo frangit, quia actus est a parte hominis ; sed tamen nihil ibi frangitur, quia accidentia frangi per se non possunt.
Haec etiam positio non potest stare, quia actio, si completur, infert passionem necessario.
Et propterea est alia positio rationabilis quod divisio est ibi vera et in speciebus, quia manet vera quantitas et vera soliditas ; et quia divisio consequitur quantitatem per se, sicut est ibi vera quantitas, ita et vera fractio.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod non est fractio in signato, dicendum quod fractio illa non significat fractionem corporis Christi ibi contenti, sed significat passionem quae praeteriit.
- Ad illud quod obicitur, quod actio terminatur ad substantiam, dicendum quod verum est per naturam ; sed si accidens posset per se stare, utique susceptivum esset actionis, nunc autem miraculo stat ; et ideo accidens est actionis susceptivum.
- Ad illud quod obicitur, quod sicut accidentia apparent etc., dicendum quod illud est ex consequenti, sed divisio primo apparet.
Unde accidentia apparent et per consequens ducunt in cognitionem subiecti, et antequam veniatur ad hoc, potest fides obviare. Sed ibi prima fronte apparet divisio, et ideo necesse esset ibi esse deceptionem sine aliqua veritate, ex alia parte veritatem esse sine deceptione.
QUAESTIO III.
Quid significent partes hostiae fractae.
Tertio quaeritur, quid significent partes : et earum significatio his versibus continetur :
Hostia dividitur in partes : tincta beatos
Plene, sicca notat vivos, servata sepultos.
- Obicitur primo contra significationem divisionis, quia in corpore Christi mystico non est divisio, sed unio. Ergo, si Sacramentum est verum signum, in Sacramento divisio fieri non debet, aut si fit, falsum significat.
- Item, videtur quod sufficeret in duas tantum partes dividere, quia Ecclesia sufficienter dividitur in vivos et mortuos. Si dicas quod mortui sunt in duplici differentia, quia quidam in purgatorio, quidam in paradiso, hoc non solvit, quia Beati non indigent sacrificio : ergo non debent in nostro sacrificio significari.
- Item, videtur quod in plures partes, quia vivi sunt in multiplici differentia. Quidam enim sunt activi, quidam contemplativi : quidam praelati, quidam subditi ; quidam sunt boni, quidam mali ; sed, si debent significari vivi sicùt mortui, ergo multo plures debent esse partes. Si dicas quod mali non debent, contra : Christus pro omnibus se obtulit in cruce ; sed haec oblatio est rememoratio illius : ergo etc.
- Item, obicitur contra hoc quod dicitur, quod pars intincta significat Beatos. Sed contra : calix significat passionem : ergo nullo modo congruit ad significandum Beatos.
- Item, dicitur quod pars comesta significat ambulantes super terram. Sed contra : illa pars comesta incorporatur ; sed ambulantes minime , possunt incorporari : ergo per illam non debent significari.
- Item, dicitur quod pars servata significat mortuos. Contra : pauci aut nulli reservant : ergo nulli perficiunt Sacramentum.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister, ipsa fractio significat passionem, sed partes fractae significant partes corporis mystici ; et quia in corpore mystico sunt in triplici differentia quidam enim regnant in paradiso, quidam securi exspectant in sepulcro, quidam autem pugnant in merito ideo tantum tres partes fiunt in hoc Sacramento.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur primo, quod falsa est divisio, dicendum quod non est, immo significat divisionem quae fuit in passione.
- Ad illud quod obicitur, quod deberent esse tantum duae partes, · patet responsio, quia, mortui sunt in duplici differentia ; unde duae partes sunt ad significandum illos.
Ad illud quod obicitur, quod non deberet esse pro Beatis, dicendum quod hoc sacrificium non tantum offertur in expiationem, sed etiam in gratiarum actionem ; et ideo pro miseris et Beatis.
- Ad illud quod obicitur, quod vivi sunt in multiplici differentia sicut mortui, dicendum quod non sunt in tanta differentia, quia omnes vivi indigent sacrificio expiante a culpa, quidam autem mortui liberante a poena, alii solum laudis memoria. Ad illud quod obicitur de malis, dicendum secundum Augustinum, quod sacrificium corporis Christi solum pro his offerri debet, qui sunt de corpore Christi. Nec valet quod Christus pro omnibus est oblatus, quia hic non significantur omnes pro quibus est oblatus, sed tantum illi qui sunt de corpore mystico.
- Ad illud, quod calix significat passionem, dicendum quod alia proprietas est, scilicet facilis sumptionis, per quam Beati significantur qui sine aliqua retardatione degustant.
- Ad illud quod obicitur, quod comestio dicit incorporationem, dicendum quod non tantum incorporationem dicit, sed etiam deperditi restaurationem, et per hoc significat ambulantes.
- Ad ultimum dicendum quod modo non reservatur propter periculum ; nihilominus tamen in divisione trimembri triplex status membrorum Christi significatur, et reservatio partium solum ad evidentiam est.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit quod Christus se ostendit duobus discipulis in specie peregrini. Videtur enim in hoc multiplicari inconveniens, non solvi, quia Christus, qui est Veritas, nullam falsitatem habere potuit in verbo, ergo pari ratione nec in facto : ergo, cum non esset peregrinus, non debuit se in illa specie ostendere. Praeterea, corpus Christi erat gloriosum, ergo non erat visibile nec illius coloris : ergo videtur quod aliter se monstraverit quam fuit : ergo videtur quod in opere mendacium commisit.
Respondeo : Dicendum quod Dominus ostendit se in specie peregrini, non ut ostenderet se esse peregrinum, sed ut talem se exhiberet oculis corporis, sicut dicit Gregorius, qualis erat coram oculis mentis. Unde Dominus aliquando ostendit se dilectis suis sub diversis modis apparendi, non ut talis esse credatur, sed ut potius homini manifestetur in ea forma in qua potest percipere ; vel etiam ut potius occultetur. Dicendum ergo quod in ista ostensione nulla fuit deceptio. Sensus enim exterior formam videbat veram, interior non decipiebatur, sed claudebatur, sicut dicitur in Littera : Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent ; et ideo ista non fuit deceptio, sed veritatis occultatio ; et veritatem occultare non est mentiri. Unde non est simile in proposito, quia, cum tactus apprehendat partitionem et numerum partium, sicut sensatum commune et per se, et sensus communis necessario sequatur ad completam apprehensionem sensus particularis, non posset hoc esse sine deceptione. Et ideo quod inducunt pro simili non est simile, sed dissimile.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Manet integer totus in caelo. Videtur enim falsum, quia, sicut aliqui dicunt, adhuc Domini praeputium est in terra ; et aliqui dicunt se habere de sanguine Domini : non ergo totus est in caelo.
Respondeo : Dicendum quod in Christo resurrexit totum quod fuit de veritate humanae naturae et quod spectat ad decentiam ; et ideo dicitur totus esse in caelo. Quod ergo obicit de praeputio, dicendum quod vel non fuit de carne secundum speciem, sed divina dispensatione parum de carne. secundum materiam ibi fuit, ut daretur nobis in devotionem, sicut reliquiae ; et sic dicendum est de sanguine ; vel aliquid fuit de veritate, et illud resurrexit cum Christo et est in caelo et residuum mansit. Aliqui tamen dicunt quod circumcisi resurgent sine praeputio, quia illud signaculum est ad decorem. Et si tu obicias, quod totum resurget, dicunt quod verum est : totum quod spectat ad esse vel pulcritudinem ; et ideo non est instantia de praeputio. Quod autem horum sit verius, difficile est scire ; tamen, quocumque modo dicatur, verum est quod totus Christus, id est perfectus, quantum ad esse et bene esse in caelo est.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Manet integer totus in corde tuo. Videtur enim male dicere, quia corpus Christi non intrat cor tuum, cum sit quid corporale, quia solus Deus illabitur animae : ergo, si Christus integratur ex anima et corpore, non potest esse in corde nec manere.
Respondeo : Dicendum quod Christus habitat in cordibus nostris non corporaliter, sed spiritualiter sive per fidem, sicut dicitur ad Ephesios 3, 11. Hinc est quod Christus dicitur manere integer in corde, quia, quantumcumque species frangatur, cor fidele credit corpus Christi manere integrum et illibatum, non quod corpus secundum veritatem animam ingrediatur.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius quod ubi pars, ibi totum. Videtur enim secundum hoc quod, cum plures sint ibi partes, quod Christus sit ibi pluries ; et cum infinitae, infinities ; quod non videtur esse conveniens.
Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod corpus Christi est in illa specie semel tantum, et tamen concedunt esse infinities quantum ad modum ; et ponunt exemplum in figura incisionis, quae est in cera una et semel, quia una imago potest fieri ex frusto uno cerae, tamen infinitis modis potest formari. Nam in qualibet parte cerae est oculus, et in qualibet est manus, et in qualibet est caput. Dicunt enim in cera esse quidquid manus artificis potest facere. Et ad hoc est auctoritas philosophi, in Sex Principiis, qui dicit quod in huiusmodi formis esse est a natura, sentiri vero ab actu. Et ad hoc etiam est auctoritas Hieronymi, Super prologum Bibliae : Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis manus cesset, tamen intus virtute est quidquid potest esse. Sed licet exemplum illud aliquid videatur superficietenus habere similitudinis, plus habet dissimilitudinis, quia tota imago non est in qualibet parte cerae sicut in tota cera ; hic autem, quantumcumque parva pars significetur, tantum est quantum est in hostia tota. Praeterea, quidquid dicatur ibi esse a natura, nunquam est in actu nisi ars faciat, est tamen in potentia. Et ideo dicit Hieronymus quod intus est virtute ; hic autem totus Christus in qualibet parte hostiae.
Ideo dicendum aliter quod corpus Christi, cum sit in Sacramento non quasi in loco, sed ut in signo, non tantum signante, sed etiam continente veraciter ; et ratio continentiae non discedat a ratione Sacramenti : sicut quaelibet pars potest significare et significat sicut totum, sic quaelibet pars significat et continet totum. Et quoniam, quantumcumque partes significent, tamen unum sunt cum toto, unum, inquam, signum, non plura, nisi dividantur ; hinc est quod tantum semel continent et Christus totus semel continetur. Nec potest inveniri exemplum in corporalibus, immo potius inveniretur contrarium ; sed exemplum quaerendum est in spiritualibus, non quia corpus Christi non sit vere corpus, sed mod um essendi habet ibi supra naturam corporum. Sicut ergo in unico corpore est unica anima et tamen in singulis membris existens tota, et est semel, quia unum est perfectibile, sic et corpus Christi semel tantum in uno est Sacramento.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Indignus est qui aliter celebrat mysterium, quam Christus tradidit. Videtur enim male dicere, quia omnes aliter celebramus ; constans enim est quod Christus nec tot orationes nec tot crucis signationes fecit, quot nos facimus. Si tu dicas quod hoc intelligitur quantum ad ea quae sunt de substantia sacramenti, quaeritur : quare Ecclesia addit istas solemnitates et tot crucis signationes ?
Respondeo : Dicendum quod quaedam spectant ad huius Sacramenti necessitatem et integritatem, et talia Christus per se tradidit : quaedam ad solemnitatem, et haec Ecclesia superaddit ; haec autem non sunt diminuentia, sed salvantia illa quae sunt de integritate Sacramenti ; et ideo non aliter celebrat, sed ita servat, Si quis vero mutaret formam Christi vel ea quae tradita sunt ab Ecclesia mutaret, utique talis esset indignus ; et de tali loquitur.
Ad illud quod quaeritur, quare Ecclesia addit huiusmodi solemnitates, dicendum quod additio harum solemnitatum est pro excitanda devotione et arctanda intentione, est etiam tertio propter expressiorem significationem. Unde adduntur orationes ad excitandam devotionem in sacerdotibus et ad docendum quid debeant petere. Unde sicut institutae sunt horae canonicae ne propter negligentiam pertranseat hora in qua non laudetur Deus et ut populus accendatur ad devotionem, sic et in proposito est intelligendum.
Propter intentionem vero fiunt crucis signationes, ; ut sacerdos actu cordis et manuum convertatur supra Sacramentum ; ideo quando nominat, signat.
Propter expressiorem significationem : illae enim crucis signationes quae ibi fiunt, quae sunt viginti quinque, et fiunt in septem vicibus, significant expresse passionem Christi sicut tradit Innocentius : In prima vice fiunt ter, ad significandam trinam traditionem Christi, scilicet a Deo, Iuda et Iudaeo.
In secunda vice fiunt quinquies, ad significandum quinque personas quae in traditione Christi fuerunt, scilicet personam traditi, tradentis Iudae et ementium, qui fuerunt tres, scilicet pontifices, scribae et pharisaei.
In tertia fiunt bis, ad significandum conversionem duplicis elementi, scilicet panis et vini.
In quarta fiunt quinquies, ad significandum quinque plagas.
In quinta fiunt bis, ad significandum vincula quibus corpus fuit ligatum, et flagella quibus sanguis allisus.
In sexta fiunt ter, propter crucifixionem factam in linguis Iudaeorum, quando ter dixerunt : Crucifige eum.
In septima quinque, ter de corpore super calicem et bis a latere, ut significentur tres cruciatus, scilicet passionis, propassionis et compassionis, et propier aquam et sanguinem quae de latere Christi fluxerunt
Hae omnes sunt viginti quinque, qui est numerus quadratus respectu quinarii super se reflexi ut designetur quod, quantumcumque multiplicetur sacrificium, semper est unum. Et sic patet quod nihil vacat a mysterio.
PARS II
De frequentatione eucharistiae.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de fractione, hic agit de frequentatione. Et quoniam hoc Sacramentum frequentari contingit et a sacerdote confidente et a populo, et utraque frequentatio respicit suum finem nam sacerdotalis praecipue respicit significationem, sed populi frequentatio respicit sanationem ideo pars haec duas habet partes.
In prima determinat quare sacerdos frequenter conficit.
In secunda determinat, quare fideles frequenter recipiunt, ibi : Institutum autem est hoc Sacramentum etc.
Prima pars habet duas.
In prima movet quaestionem.
In secunda determinat, ibi : Ad hoc breviter dici potest.
Similiter secunda pars duas habet.
Primo determinat huius Sacramenti efficaciam.
Secundo vero movet quaestionem de frequentia, ibi : Si autem quaeritur, utrum quotidie communicandum.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis secundum duo, quae determinat hic Magister, duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de huius Sacramenti efficacia.
Secundo quaeritur de frequentatione.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum hoc Sacramentum habeat efficaciam in quolibet viro iusto.
Secundo, utrum habeat efficaciam n aliquo peccatore, existenti scilicet in mortali peccato.
Tertio quaeritur de ipsa efficacia in se.
ARTICULUS I
De efficacia huius Sacramenti.
QUAESTIO I.
Utrum hoc Sacramentum habeat efficaciam in quolibet viro iusto.
Circa primum ostenditur quod habeat efficaciam in quolibet viro iusto :
- Quia Sacramentum habet efficaciam nisi habeat obicem ; sed in nullo viro iusto habet obicem : ergo in quolibet habet efficaciam.
- Item, sacramentalis manducatio, quando coniuncta est spirituali, semper habet efficaciam ; sed semper coniuncta est spirituali in viro iusto, quia spiritualiter manducare est in ipso manere, ut dicit Augustinus, sed omnis iustus manet in ipso : ergo etc.
- Item, Damascenus dicit quod caro Christi est sicut carbo ignitus ; sed habens sensum corporalem semper calefit per contactum carbonis materialis : ergo similiter habens sensum spiritualem per contactum carbonis spiritualis. Sed omnis iustus sensum habet spiritualem : ergo etc.
Item, si aliquid requiritur ultra caritatem in suscipiente, quaeritur, quid sit illud et quae et quot.
Contra :
- Baptismus non habet efficaciam in adulto nisi se praeparet : ergo a simili nec hoc Sacramentum habet efficaciam in iusto nisi se praeparet ; et ad hoc facit verbum beati Pauli I ad Corinthios 11, 28 : Probet autem se ipsum homo.
- Item, possibile est quod iustus habeat conscientiam se graviter peccasse vel esse in gravi peccato, quia frequenter peccatum veniale perpetratum reputatur mortale a perfectis, propter hoc tamen non cadit a iustitia ; sed si talis accedit, accedit indigne, et talis non recipit efficaciam : ergo etc.
- Item, efficacia huius Sacramenti consistit in deletione venialium et augmento virtutum ; sed venialia non dimittuntur nisi homo se praeparet per contritionem, cum ex actu nostro sint commissa ; similiter nec virtutes augentur ; ergo non in omni iusto habet efficaciam.
Respondeo : Dicendum quod Sacramentum hoc non habet efficaciam in aliquo nisi in digne accedente ; digne autem accedere in hoc consistit quod homo se praeparet sicut debet. Tantum enim Sacramentum recipere sicut recipitur alius cibus, non est congruum nec fructuosum ; et quia in hoc Sacramento praesens est divina Maiestas et summa exprimitur caritas, ideo debet recipi cum honore et devotione. Et quia cum honore et devotione non suscipitur tam nobilis hospes in immundo hospitio, necesse est quod homo hospitium Deo paret per sui diiudicationem. Et quia non parat hospitium hospiti nisi ipsum cognoscat, necesse est quod cibum istum ab aliis discernat.
Ad hoc ergo quod Sacramentum hoc habeat in aliquo efficaciam, primo oportet cibum istum ab aliis discernere per fidem ; secundo, hospitium parare per sui ipsius probationem ; tertio, in hospitium paratum recipere cum honore et devotione.
Et primum et secundum habemus ab Apostolo I ad Corinthios 11, 28 ; secundum ibi : Probet se ipsum homo ; primum ibi : Non diiudicans corpus Domini ; de tertio habemus exemplum in Zachaeo. Et quia multi recipiunt hoc Sacramentum qui se non debite parant, ideo multi imbecilles et infirmi et dormiunt multi.
Ad illud quod quaeritur, utrum vir iustus recipiat efficaciam, dicendum quod, si se debite praeparet, recipit ; alioquin, si ex quodam torpore vel ex distractione non se debite praeparet, aut nullam aut modicam reportat efficaciam, quamvis non incurrat mortalem offensionem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de obice, dicendum quod ad illud Sacramentum requiritur liberi arbitrii cooperatio ; et ideo omissio obex est, non tantum peccatum, verum etiam sollicitudo vel distractio.
- Ad illud quod obicitur, quod manducat spiritualiter, dicendum quod vir iustus non semper manducat spiritualiter, ut puta quando dormit vel quando distrahitur per cogitationes extrinsecas ; sed tunc spiritualiter manducat quando movetur motu fidei et caritatis, quia tunc masticat et incorporatur ; et ideo, si negligit, non reportat effectum.
- Ad illud quod obicitur de carbone ignito, dicendum quod operatur in sensum ratione organi ; sed si operaretur in sensum ratione sui, tunc sensus occupatus circa aliud non sentiret nec calefieret. Huius autem exemplum est in visu, quando quis dormit vel occupatur alibi. Si ergo sensus mentis nostrae vult ab hoc carbone inflammari, necesse habet ad ipsum converti et dirigi : converti autem ad ipsum debet sicut ad memoriale passionis vivum.
Triplex enim habemus memoriale passionis, scilicet in scripto, in verbo et Sacramento. In scripto, ut quando passio pescribitur vel narratur per scripturam vel quando imaginibus exprimitur ; et hoc est memoriale quasi mortuum et habet fieri ad visum qui apprehendit magis de longinquo.
In verbo, utpote cum aliquis verbotenus narrat passionem Christi ; et illud partim est vivum, partim mortuum. Vivum est in corde bonorum praedicatorum, sed mortuum in corde tepidorum et malorum ; vel vivum in corde et cogitatione, non vivum in voce ; et hoc est ad auditum, auditus autem non ita apprehendit de longinquo.
In Sacramento vero est memoriale, cum ipsum corpus Christi significatur et continetur in specie panis et sanguis in specie vini ; et hoc est memoriale vivum, quia ipse Christus se ipsum ibi praebet, offerens nobis corpus quod pro nobis fuit occisum et sanguinem qui pro nobis fuit effusus ; et hoc est ad gustum, qui de proximo apprehendit, ut iam non quasi speculatione, sed quadam experientia passionis eius memores simus.
Si ergo accendit affectum nostrum passio descripta et amplius ferventer praedicata, multo magis inflammare et afficere debet in hoc Sacramento expressa. Et hoc absque dubio facit, si quis sensum habet et illum convertit ad hoc Sacramentum. Ille ergo est qui ex hoc Sacramento efficaciam reportat, qui se convertit ; ille vere audit Missam, non qui tantum verba dicit vel audit sine devotione, sed qui ad hoc memoriale totam mentis intentionem convertit.
QUAESTIO II.
Utrum hoc sacramentum habeat efficaciam in aliquo peccatore.
Secundo quaeritur, utrum habeat efficaciam in aliquo peccatore, videlicet qui est in mortali peccato.
Et quod sic, videtur :
- Per illam Collectam : Sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium ; sed scelera non dicuntur nisi magna peccata : ergo etc.
- Item, Damascenus : Corpus Christi omnis laesionis est unctio, omnis sordis purgatio. Ergo sordis mortalis.
- Item, Iulius Papa, De consecratione, distinctione II : Omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deletur ; sed crimen pro maioribus peccatis accipitur : ergo etc.
- Item, ratione videtur , quia illud sacramentum est expressivum signum passionis. Ergo, cum efficacia sequatur significantiam, et omnia Sacramenta efficaciam habeant a passione, hoc habebit potissimam : ergo, si Baptismus et Poenitentia habent efficaciam in peccatore, videtur similiter quod et illud.
- Item, in sacramento isto realiter continetur auctor et mediator et fons gratiae ; quod in nullo alio. Ergo videtur, quodsi aliquod sacramentum potest fugare culpam, quod hoc multo magis ; sed aliquod potest, ut Baptismus : ergo etc.
- Item, esto quod aliquis peccator attritus accedat ad hoc sacramentum, non tamen sufficienter ; si talis accederet ad Baptismum et Poenitentiam, iustificaretur, quia non habet obicem : ergo pari ratione, cum non habeat obicem , iustificatur in hoc sacramento.
- Item, accedens fictus ad Baptismum, fictione recedente, habet efficaciam : ergo similiter videtur quod istud sacramentum, et ita est utile peccatori.
Contra :
- Augustinus, Ad Renatum : Quis offerat corpus Christi nisi pro his qui sunt de corpore Christi ? Sed nullus peccator est talis : ergo pro eo non debet offerri.
- Item, Ambrosius : Spiritualiter manducat qui innocentiam ad altare portat ; sed nullus existens in mortali portat innocentiam : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia accedens ad. hoc sacramentum aut accedit digne aut non. Si digne accedit, ergo dignus est, et ita non habet culpam ; si non digne, ergo non reportat efficaciam : ergo non habet efficaciam in peccatore.
- Item, hoc sacramentum habet efficaciam mediante manducatione spirituali ; sed manducatio spiritualis fit mediante caritate : ergo praesupponit caritatem : ergo qui accedit sine caritate non reportat efficaciam.
Respondeo : Non limitamus largitatem Dei quin in hoc Sacramento possit et aliquando faciat remissionem omnis culpae ; sed secundum forum commune et generalem rationem institutionis sacramenti dicendum quod istud sacramentum datum est in cibum illis qui sunt de corpore Christi ; et omnes tales habent caritatem : ideo effectum habet in solis iustis. Effectus autem in iustis est liberando a culpa veniali et praeservando a mortali, ut patebit.
[Ad obiecta] :
1-3. Ex hoc patet responsio ad tria prima : quia illud intelligitur per praeservationem vel quantum ad aliquas reliquias.
4-6. Ad tria sequentia dicendum quod sacramentum tantam habet efficaciam quantam congruit habere his quibus datur ; et hoc solis iustis datur : ideo non valet de Baptismo, et Poenitentia.
Si ergo obicias, quod nobile est illud sacramentum inter cetera ; dicendum quod nobile est ratione contenti, non ratione effectus prae ceteris aliis.
Sed tunc obicitur, quia adhuc non videtur solvi : cum enim Christus sit hic praesens, videtur quod abundantius congrueret hic gratiam eius communicari. Nam in adventu Christi abundanter gratia collata est.
Et ad hoc dicendum quod hoc spectat ad nobilitatem sacramenti quod non deletur ibi culpa mortalis ; tam enim est nobile sacramentum et tam nobilis panis quod non debet dari nisi filiis et iam iustificatis ; et qui tales sunt non habent culpam mortalem. Ideo de speciali dignitate huius Sacramenti est, quod non ordinatur contra mortalem culpam. Et sic patet responsio ad illa tria.
- Ad illud quod obicitur de recessu fictionis, dicendum quod non est simile, quia in Baptismo manet character, ex quo est susceptibilis gratiae ; non sic in proposito.
QUAESTIO III.
Quae sit efficacia huius Sacramenti.
Tertio quaeritur, quae sit efficacia huius sacramenti. Et dicit Magister quod est venialium remissio et augmentatio virtutum.
Et quod ita sit, videtur :
- Innocentius : Eucharistia liberat a malo et conservat in bono, delet venialia et cavet mortalia. Huius etiam virtute Sacramenti universae virtutes augentur et omnium gratiarum fructus exuberant.
- Item, ratione videtur, quia hoc dicitur esse sacramentum unionis ; aut ergo quia de novo unit aut quia magis unit. Non quia de novo unit, ergo quia magis unit ; sed si magis unit, ergo auget virtutes.
- Item, si magis unit, ergo repugnat ei quod minus ; sed hoc est veniale, quia Augustinus : Minus te amat qui tecum aliquid amat, et hoc dicitur de veniali : ergo etc.
- Item, caro Christi est sicut carbo ignitus ; sed carbonis igniti est pellere frigus et intendere calorem : ergo hoc sacramentum reprimit motus frigidos culpae et intendit motus vivos gratiae : ergo delet et auget.
- 5. Item, hoc sacramentum quotidie offertur. Ergo, si non frustra est, dat ergo aliquid quo quotidie indigemus ; sed illud quo quotidie indigemus est liberatio a veniali malo et profectus in bono, quia caritas aut deficit aut proficit : ergo etc.
Contra :
- Unius sacramenti unus debet esse effectus praecipuus : ergo non est ad hos duos effectus praedictos.
Item, quod non sit ad remissionem venialium, ostenditur :
- Primo, quia qui accedit ad hoc sacramentum, aut accedit contritus aut non. Si contritus, ergo remissa est sibi culpa ; si non contritus, ergo remanet culpa : ergo nullum habet Eucharistia effectum super venialia. Si dicas quod contritio non semper sufficit, esto quod tanta sit quod sufficiat, tunc non habebit hoc Sacramentum effectum, et tamen melius est dispositus.
- Item, si effectus huius Sacramenti est deletio venialium : ergo qui peccat venialiter irritat effectum eius, sicut qui peccat mortaliter irritat effectum Baptismi ; sed homo habet necesse peccare venialiter, ergo et hoc sacramentum irritare : ergo nunquam accipi debet, quia nunquam debet quis contumeliam huic sacramento inferre.
Item, quod augmentum virtutum non sit effectus huius Sacramenti, videtur :
- Quia, si hoc, tunc ergo valde cito fieret aliquis perfectus qui hoc sacramentum quotidie recipit ; sed hoc videmus esse falsum : ergo etc.
- Item, augmentum virtutum est effectus Baptismi et Confirmationis, sicut supra diit Magister, et similiter remissio venialium : non ergo huius sacramenti.
Respondeo : Dicendum quod, cum hoc sacramentum sit unionis, effectus eius primus aut est unire aut magis unire ; sed non de novo unire, ut supra ostensum est, sed iam unitos magis unire. Magis autem unire est tripliciter : aut quia quis unitur maiori vinculo, ut ille magis unitur qui maiorem habet caritatem ; aut quia eodem vinculo unitur strictius, ut ille qui secundum eumdem habitum ferventius amat ; aut quia eodem firmius, ut ille qui in eodem habitu est magis radicatus.
Dicitur ergo hoc. sacramentum magis unire, quia digne accedentem reddit ferventiorem, ut carbo ignitus ; et iterum, reddit fortiorem, ut bonus cibus. Et ex hoc quod reddit caritatem magis ignitam, adiuvat ad consumendam peccati venialis rubiginem ; ex hoc quod magis firmat, adiuvat ad vitandum omnia scelera ; et ratione utriusque valet ad augmentum virtutum, et maxime caritatis, quae est vinculum, non quantum ad essentiam, sed quantum ad fervorem vel radicationem. Fervor enim minuitur quotidie per venialia et radicatio ; ideo oportet per hunc cibum restaurari deperditum.
Ex his patent obiecta. Nam rationes ad primam partem sunt concedendae.
[Ad obiecta] :
- Quod vero obicit, quod unius sacramenti unus est effectus, dicendum quod verum est, primus ; et ille est magis unire, et per ilium habet hos duos consequentes.
- Ad illud vero quod obicitur, quod venialia delentur in contritione, dicendum quod iste non est effectus primus, sed ex consequenti fit, quando homo indiget ; ut puta quando fervor caritatis per se non est ita intensus quod peccata venialia deleat, adiungitur carbo divinus per quem vigoratur, et vigorata delet venialia ; nihilominus tamen, si non habet venialia, caritatis fervor vigoratur.
- Ad aliud dicendum quod non irritatur huius sacramenti effectus per aliquod veniale, quia veniale non tollit gratiam sicut mortale tollit ; et possibile est unum veniale remitti, altero non remisso. Unde veniale nec irritat antecedenter faciendo fictum nec consequenter evacuando fructum ; nec oportet alia venialia deleri, sed secundum quod homo melius se disponit et caritas contra illa vigoratur ; unde plus et minus in diversis.
- Ad illud quod obicitur de augmento, dicendum quod augmentum intelligitur quantum ad fervorem, non quantum ad essentiam. Et quantum ad fervorem non omnes ita procedunt propter multa venialia quae committunt, quae illum diminuunt.
- Ultimum manifestum est, quia neuter horum est primus et proprius effectus huius sacramenti, sed magis unire, ut visum est.
ARTICULUS II
De frequentatione huius Sacramenti.
Consequenter quaeritur de huius sacramenti frequentatione.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum necesse sit accedere ad hoc sacramentum, sive utrum teneamur accedere.
Secundo quaeritur, quid sit melius habenti libertatem accedendi, scilicet frequentare an tarde accedere.
Tertio, utrum homo debeat se retrahere ab hoc sacramento propter immunditiam corporalem.
QUAESTIO I.
Utrum teneamur accedere ad sacramentum Eucharistiae.
Circa primum ostenditur quod sit necesse ad hoc Sacramentum accedere, hoc modo :
- Ioannis 6, 54 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis etc.
- Item, Ecclesia excommunicat non accedentes ad hoc sacramentum determinatis temporibus ; sed non excommunicat pro veniali culpa vel levi : ergo gravis culpa est non accedere ; et si hoc, necesse est accedere.
- Item, Innocentius : Necessario manducandus est Agnus, ut a vastante Angelo protegamur ; nec exire possumus de Aegypto nisi celebrando phase paschatem Agnum comedamus. Et ante hoc dicit quod necesse est quod homo se praeparet, ne cessando sumere incurrat periculum.
- Item, de sacerdote specialiter ostenditur : ut dicit Ambrosius, in quadam oratione : Grave est quod ad mensam tuam mundo corde et innocentibus manibus non venimus ; sed gravius est, si, quia peccata metuimus, sacrificium non reddamus ; sed primum mortale : ergo et secundum.
- Item, ratione videtur, quia sacerdoti impositum est officium ; sed officium sine usu est otiosum ; et amplius, qui habet talentum tenetur illo uti, ne damnetur cum servo nequam : ergo tenetur sacrificium offerre. Et est exemplum : si aliquis habet officium praedicandi sibi impositum et videret expedire exsecutionem et negligeret, graviter peccaret.
Contra :
- Augustinus : Quid paras dentem et ventrem ? Crede, et manducasti. Si ergo sufficit ad manducationem credere, non ergo tenemur sumere Sacramentum.
- Item, effectus huius sacramenti est deletio venialium et augmentum virtutum ; sed neutrum est de necessitate salutis : ergo etc.
- Item, si necesse esset accedere, ergo parvuli qui non accedunt nec manducant omnes damnarentur.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum hoc non est de necessitate, quantum est de sua institutione ; sed si est, hoc est ex assumpto officio vel mandato superaddito : ex assumpto officio, quod scilicet necessarium est exsequi, ut cum sacerdos vivit de altari, ut parochianus, debet servire altari ; si autem non vivat de altari, sed in libertate sua remaneat, non tenetur magis quam alius homo ex debito, sed magis de bono et aequo. Ex mandato superaddito, quod instituit Ecclesia, ut fideles communicarent semel in anno et in morte. Unde, si quis negligit, non est sine contemptu ; ideo peccat mortaliter.
Ratio autem quare Ecclesia instituit est, quia hoc Sacramentum est salubre et multi erant negligentes de sua salute. Institutio autem Ecclesiae fuit sub praecepto, ut patet, in Decretali De poenitentiis, libro ultimo : Omnis utriusque sexus fidelis, cum ad annos discretionis pervenerit, recipiat reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio, ob aliquam rationabilem causam, ab eius perceptione ad tempus duxerit abstinendum ; alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura. Constat autem quod haec est poena excommunicatorum.
Ex his patent obiecta.
[Ad obiecta] :
- Nam verbum Ioannis, sive Domini in Ioanne, intelligitur de manducatione spirituali, quae est per fidem et caritatem, sine qua nemo adultus salvatur ; et haec etiam est in parvulo aliquo modo quantum ad incorporationem.
2-3. Ad illud quod obicitur de Ecclesia, patet responsio : quia, Ecclesia instituit, et ut institutio esset firma, addidit poenam.
Similiter illud Innocentii intelligitur aut de manducatione spirituali aut de sacramentali ratione institutionis Ecclesiae.
- Ad illud quod quaeritur de sacerdote, dicendum quod, si sacerdos est qui habet curam, tenetur nisi alius eius defectum suppleat.
Ad illud quod obicitur de Ambrosio, dicendum quod loquitur de talibus qui tenentur ; vel si de omnibus, tunc loquitur de immunditia veniali, non mortali.
- Ad aliud dicendum quod officium sacerdotale non imponitur ut homo necessario exsequatur, sed pro loco et tempore, ut sibi videbitur expedire ; et ideo, si conscientia dictat quod sit abstinendum ob sui indignitatem et reverentiam Sacramenti, non peccat ; nec etiam praedicator, nisi quando videt imminere periculum, vel officium per obedientiam est ei iniunctum, ut illud exsequatur.
QUAESTIO II.
Utrum habenti libertatem accedendi sit melius frequentare an tarde accedere.
Secundo quaeritur de habente libertatem accedendi, quid sit ei melius, frequentare an tarde accedere.
Et quod frequentare, videtur :
- Quia in primitiva Ecclesia, secundum quod dicitur Actuum 2, 42, quotidie communicabant : ergo, si optime fuit ab Apostolis instituta, videtur quod eorum exemplo melius sit quotidie communicare.
- Item, ostenditur auctoritate Domini : Dominas enim docuit nos orare et petere quotidie panem supersubstantialem, et alius Evangelista nominat ipsum quotidianum ; et Ambrosius dicit : Panis iste quotidianus est ; quotidie accipe, ut quotidie tibi prosit. Ergo videtur auctoritate Domini et Ambrosii quod quotidie sit melius.
- Item, ratione videtur, quia hoc sacramentum est in remissionem venialium ; sed semper peccamus venialiter : ergo debemus quotidie accipere. Et hoc est. quod dicit Ambrosius : Cum sanguis Christi effunditur, in remissionem peccatorum effunditur ; semper ergo accipere debeo, quia semper pecco.
- Item, alia ratione videtur, quia sacramentum illud auget in homine virtutem et caritatem ; sed quanto haec magis augentur, tanto melius est homo dispositus, et quanta melius dispositus, tanto frequentius debet accedere : ergo, a primo, ad Sacramentum hoc semper est accedendum.
Contra :
- Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus : Quotidie Eucharistiam accipere nec laudo nec vitupero ; sed si semper deberet percipi, laudaret : ergo etc.
- Item, Augustinus : Quid paras dentem et ventrem ? Crede tantum, et manducasti. Ergo nulla est utilitas in accipiendo corporaliter, quia, si aliqua esset utilitas, male ergo diceret Augustinus : Quid paras dentem et ventrem ?, quia diceretur ei : propter utilitatem.
- Item, ratione videtur, quia possibile est manducare spiritualiter non accedendo, et non est ibi periculum ; sed accedendo, nisi homo sit bene paratus, est periculum : ergo, si via securior est eligenda, tunc ergo raro est communicandum sacramentaliter et saepe spiritualiter.
- Item, gloria Dei nostro commodo est praeferenda ; sed qui dimittit accedere propter sacramenti dignitatem, principaliter dat gloriam Deo ; qui autem accedit propter sacramenti efficaciam, attendit proprium commodum : ergo melius facit qui cessat quam qui accedit.
Iuxta hoc quaeritur de diversitate institutionis, quia, secundum quod dicitur De consecratione, distinctione II, Anacletus instituit quod quandocumque venirent ad Ecclesiam ; Fabianus, quod ter, in anno ; Soter Papa, quod in Coena Domini ; et Decretalis dicit quod semel in anno.
Respondeo : Dicendum quod, si quis semper esset paratus, semper utile esset hoc Sacramentum recipere, ut scilicet haberet habitaculum mundum et spiritualiter comederet hunc cibum cum. honore et devotione. Quia igitur tempore Ecclesiae primitivae erant mundi per Baptismi innocentiam et caritate ardentes per donationem spiritus Sancti, ideo congruebat eis quotidie communicare.
Quia vero postmodum caritas refriguit et per peccata munditia baptismalis ut in pluribus perdita est, relictum fuit iudicio et conscientiae uniuscuiusque ut reciperet quando se dispositum videret, ne aliter manducaret ad suam damnationem. Et quia homines inceperunt fieri negligentes, oportuit ut iterum institueretur a Summo Pontifice frequentatio.
Sed quia frequentabant multi et non bene se praeparabant, instituit Fabianus ut tribus anni solemnitatibus, in quibus homines melius parantur et quas desiderabilius exspectant, communicarent, scilicet Natali, Paschate et Pentecoste.
Et quia homines adhuc processu temporis in his tribus temporibus negligenter se praeparabant, ideo hoc ad extremum est ad Pascha reductum, quod praecedit tempus praeparationis, scilicet Quadragesima.
Si ergo quaeritur, utrum expediat frequentare alicui, dicendum quod, si se videat esse in statu Ecclesiae primitivae, laudandum est quotidie communicare ; si autem in statu Ecclesiae finali, utpote frigidum et tardum, laudandum est quod raro ; si autem medio modo, medio modo se debet habere, et aliquando debet cessare, ut addiscat revereri ; aliquando accedere, ut inflammetur amore ; quia tali hospiti debetur honor, debetur et amor ; et tunc secundum illam partem secundum quam viderit se melius proficere, ad illam magis declinet, quod homo solum experientia discit. Omnes igitur rationes ad primam partem intelliguntur, salva debita praeparatione, quae in paucissimis est ut semper.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Augustinus non laudat, sed relinquit conscientiae, dicendum quod hoc dicit, quia quibusdam, ut tactum est, magis est utile frequentare, quibusdam autem raro, quia maiorem efficaciam, credo, recipit homo in una Missa vel manducatione cum bona praeparatione quam in multis, si non se praeparet diligenter.
- Ad aliud dicendum quod illud dicit Augustinus, non quia manducatio sacramentalis non sit fructuosa, sed contra illos qui carnaliter hunc cibum spiritualem comedebant, quia nullum fructum reportabant.
- Ad illud quod obicitur, quod securius est, dicendum quod, quamvis istud sit securius, tamen illud est utilius, quia, sicut plus prodest baptismus sanguinis et fluminis quam sanguinis tantum, sic plus manducatio spiritualis, quando coniuncta est sacramentali quam quando est per se.
- Ad aliud dicendum quod uterque dat gloriam Deo, et qui manducat cum reverentia et qui ex reverentia dimittit. Sicut enim dicit Augustinus, et centurio Dominum honoravit, cum noluit quod domum eius intraret, et Zachaeus qui in domum introduxit.
QUAESTIO III.
Utrum homo debeat se retrahere ab hoc Sacramento propter immunditiam corporalem.
Tertio quaeritur, utrum homo debeat se retrahere ab hoc Sacramento propter immunditiam corporalem.
Et quod sic, videtur :
- Quia in Lege mulier quae menstrua patiebatur reputabatur immunda ; similiter vir qui patiebatur seminis fluxum, Levitici 15, 2 ; similiter mulier post partum, Levitici 12, 2 ; et propter istas immunditias arcebatur ab ingressu in templum et esu agni : ergo videtur quod multo fortius ab esu Agni veri homines arceri debent propter immunditiam corporalem.
- Item, dicitur De Consecratione, distinctione II : Omnis homo ante sacram communionem abstinere debet ab uxore propria tribus diebus ; sed quilibet potest coniungi cum uxore propria sine immunditia mentis : ergo illud dictum est tantum propter immunditiam corporis, et sic etc.
- Item, Gregorius dicit quod pollutus ex cogitatione praecedenti non debet accedere ; aut ergo hoc est propter immunditiam corporalem aut spiritualem. Non spiritualem, quia propter illam cogitationem, si non esset secuta pollutio, non impediretur : ergo propter immunditiam corporalem.
- Item, Deuteronomii 23, 12 : Habebis locum etc. Glossa : Munditiam corporalem diligit Deus ; ideo praecipit nihil foedum manere in castris. Ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia, si aliquis immundis manibus consecraret, peccaret utique, quantumcumque sanctus. Ergo etc.
- Item, in hoc Sacramento non tantum est quid spirituale, sed etiam corporale ; ergo debet esse munditia corporalis.
Contra :
- Iste cibus non est cibus ventris, sed mentis. Ergo retrahi debet aliquis sola immunditia mentis, non carnis.
- Item, magis displicet Deo immunditia peccati venialis, quam immunda quaelibet immunditia corporalis ; sed propter peccatum veniale commissum non debet quis se retrahere : ergo nec propter aliquam immunditiam corporalem.
- Item, immunditia corporalis, ut pollutio, non impedit manducationem spiritualem, quae est nobilior : ergo multo minus nec sacramentalem.
Respondeo : Dicendum quod immunditia corporalis quadruplex est. Quaedam est coniuncta spirituali secundum veritatem, ut pollutio veniens ex turpi cogitatione vel crapula. Quaedam est coniuncta spirituali secundum conformitatem, ut pollutio veniens ex diabolica illusione vel ex naturae superfluitate, in qua sentitur pruritus et delectatio inordinata. Quaedam vero non est coniuncta spirituali, tamen est generans horrorem immunditiae in anima, ut pollutio veniens ex infirmitate. Quaedam autem est pure corporalis, nullum horrorem immunditiae in anima generans, ut immunditia in pede.
Prima immunditia impedit, propter hoc quod homo debet reputare se immundum. Unde non recipit Sacramentum cum reverentia qui sic immundus est, nisi necessitas compellat ; et propter irreverentiam privatur fructu et incurrit damnum.
Secunda immunditia, quae est in illusione diabolica, arcere debet ex congruo, quoniam, quamvis non sit certum quod sit anima ibi maculata, tamen probabiliter potest dubitari ; : et ideo qui se reputat immundum bene facit. Unde Isidorus, distinctione sexta : Quisquis nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese praesentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae attribuat suamque immunditiam statim fletibus tergat.
Tertia immunditia est indifferens, quia tantum est poena, et ideo non arcet. Si tamen ratione horroris abstineat, devotio et reverentia est laudanda : unde nec mulier menstruata arcetur nec etiam mulier post partum, sicut dicunt iura. De primo reperies in Decreto, distinctione V ; de secundo, Extravagantium libro III, De purificatione post partum.
Quarta simpliciter est indifferens inter omnes has immunditias. Prima magis impedit, ultima nullo modo ; omnes tamen impediunt de congruo secundum gradus.
Unde si quis quaerat, utrum semper, quando polluitur corporaliter, cessare debeat, dicendum est quod, si sentit inquinationem illam multum animam inclinasse, quia in actu illo fit homo caro, sive in somnis sive in vigiliis, consulendum esset ei facere reverentiam Sacramento. Si autem sentit naturam magis expeditam, et ulterius devotio trahat ad perceptionem, et solemnitas etiam trahat vel aliquid quod multum recompenset, tunc arbitrarer ipsum sine remorsu posse accedere.
Concedendum ergo quod solum propter carnis immunditiam non impeditur, sed quia haec immunditia coniuncta est immunditiae mentis ; nec solum propter immunditiam mentis, quia cogitatio cito transit, sed immunditia carnis horrorem relinquit et diutius durat et inordinat : et ideo, quamvis pollutio sit peccatum veniale, magis tamen impedit quam aliud veniale, propter horroris diuturnitatem et maiorem deordinationem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod immunditia corporalis, quia corporalis, impedit per Legem, dicendum quod non valet, quia Lex data est in onus et in figuram, et per illas immunditias significabantur spirituales immunditiae.
- Ad illud quod obicitur de coniunctione cum uxore, dicendum quod raro contingit quod homo coniungatur secundum illum actum, debitum exigendo, quin sit ibi aliqua culpa : si autem solum reddendo debitum, non credo quod debeat retrahi nisi de congruo, vel etiam causa prolis ; et hoc dicit Gregorius, et habetur Causa XXXIII, quaestione 4.
- Ad illud quod obicitur, quare pollutio impedit, dicendum quod ratione pollutionis carnis coniunctae pollutioni mentis, quia ex hac pollutione se immundum et indispositum reputare debet ad hoc Sacramentum ratione praedicta.
4-6. Ad illud quod. obicitur, quod diligit Deus munditiam corporalem, dicendum quod verum est, eatenus qua excitat devotionem mentis ; e contrario abominatur immunditiam corporalem quae est via ad irreverentiam mentis ; et talis bene impedit.
Et per hoc patet sequens, quia immundis manibus non tractat Christi corpus nisi homo qui modicam aut nullam adhibet reverentiam.
Ad illud de immunditia veniali, patet solutio, quia non ita durat nec ita mens abhorret nec ita deordinat.
Ad ultimum dicendum quod in manducatione sacramentali venit Christus corporaliter in hominem, non in spirituali ; ideo non est simile.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod in hoc Sacramento fit memoria illius quod factum est semel. Si enim hoc verum est, ergo tantum semel deberet fieri ab uno sacerdote et semel manducari.
Item, Baptismus, quia significat passionem Christi, non iteratur : ergo nec illud Sacramentum.
Respondeo : Sicut dicit Magister in littera, hic significatur passio Christi tamquam in signo et tamquam in signo rememorativo ; et quoniam frequenter rememorari debemus Christi semel passi, ideo illud Sacramentum iteratur pluries.
Sed si tunc obicias de sacramento Baptismi, dicendum quod non est simile, quia Baptismus significat passionem, prout nos per illam morimur peccato originali quod traximus ab Adam, et hoc non facit passio in quolibet nisi semel ; hinc est quod Baptismus non potest iterari, et si quis iterat, facit contumeliam Sacramento. In hoc autem significatur Christus passus ut nos reficiens ; et quoniam saepe reficit in omni memoratione, ideo saepe iteratur illud sacramentum sine contumelia. Nec dicitur proprie iterari sacramentum, sed frequentari, quoniam unum et idem continetur in hostia hesterna et hodierna ; tunc autem iteraretur, si super eamdem hostiam fieret iteratio formae ; et hoc non posset fieri scienter absque peccato.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod quotidie offerimus ad recordationem mortis. Est enim instantia in die Veneris sancto, quando sacerdos non conficit nec sacrificium offert. Et videtur quod tunc magis deberet. Si enim hoc est memoriale passionis, ergo, cum illo die specialiter memoria habeatur, videtur quod tunc magis esset conficiendum.
Item, quaeritur iuxta hoc : quare Sacramentum reservatur sub forma panis, non vini ?
Et respondetur ad primum quod aliud est conficere sive consecrare, aliud est offerre ; et quamvis in illo die non fiat confectio, fit tamen oblatio, quia sacerdos corpus in praecedenti die consecratum offert in altari.
Si vero quaeras : quare fit oblatio et non consecratio ? respondetur quod oblatio sive sumptio fit a sacerdote, ne oratio dominicalis, quae dicitur quotidie et illo die ab Ecclesia, in qua petitur : Panem nostrum quotidianum etc. vacua fiat.
Sed consecratio non fit, sed reservatio, propter hoc quod in illo die fuit Dominus passus in propria effigie, non in signo. Et quia tota dies est memoriale passionis et totum officium, ideo non fit consecratio a Coena usque ad Sabbatum, in quo est memoria resurrectionis ; unde cantatur Missa de resurrectione.
Quod quaeritur de sanguine , quare non reservatur ? aliqui dicunt quod non oportet, quia vinum quod sacerdos ponit in calicem per appositionem corporis consecratur. Sed illud non potest habere veritatem, sicut probari potest de facili, quia nullo modo fit transsubstantiatio sine verbo.
Et ideo dicunt alii quod triplici de causa non reservatur : una est propter periculum effusionis ; alia propter verbum Domini quod dixit super calicem : Non bibam de hoc genimine etc., et ideo non sumit sanguinem sacerdos a Coena usque ad resurrectionem ; tertia est, quia sacerdos magis sumit ad refectionem quam ad significationem, et quia totus Christus est perfecte sub specie panis, quamvis non perfecte significetur, ideo solum in specie panis sumit et solum sacrificium sive Sacramentum corporis reservatur.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod semel immolatus est Christus. Si enim semel immolatus et Christus, videtur quod saltem in die non liceat sacerdoti pluries conficere. Quaeritur ergo, quomodo liceat sacerdoti pluries conficere et sumere in eodem die, cum populo non liceat nisi semel ; et videtur quod magis sit licitum populo, cum minus sit horum alterum, scilicet sumere, quam utrumque, scilicet conficere et sumere.
Respondeo : Dicendum quod propter reverentiam Sacramenti sunt duo instituta circa modum sumendi hoc sacramentum, scilicet quod sumatur ieiuno stomacho et quod tantum semel, ut ab aliis cibis discernatur. In primo communicat sacerdos et populus ; oportet enim quod sacerdos ieiunus sit sicut populus ; et hoc habetur in quadam Decretali De celebratione Missarum, Ex parte vestra ; et infra : Semper sacerdos vino perfundere debet, postquam accepit totum Eucharistiae sacramentum, nisi cum eodem die aliam Missam celebrare debuerit, ne, si forte vinum perfusionis acciperet, aliam celebrationem impediret.
Sed in alio differt, quia alicui bis communicari non licet, sed licitum est sacerdoti, propter hoc quod est persona communis et debet celebrare Missam omni populo : Et quia potest esse quod unus sacerdos propter tenuitatem et vicinitatem deservit duabus ecclesiis vel quia in eadem ecclesia propter solemnitatem officii oportet plures Missas cantari, sicut in Nativitate Domini, et quandocumque celebrant tenentur communicare : ideo indultum est eis plures Missas celebrare in eodem die et pluries hoc Sacramentum sumere.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod quotidie peccamus peccatis, sine quibus haec mortalis infirmitas duci non potest. Videtur enim male dicere, quia nullus peccat in eo quod vitare non potest. Ergo talia non videntur esse peccata.
Respondeo : Dicendum quod ad hoc potest dupliciter responderi : uno modo, quod, quamvis non possint vitari generaliter et universaliter, possunt tamen vitari particulariter hoc et illud ; et ponitur exemplum in navi in quam ingreditur aqua. Sed quomodo possunt vitari motus qui veniunt ex surreptione, etiam in particulari, difficile est dicere. Et ideo alius modus est dicendi quod est distinguendum in necessitate et in peccato. Est enim necessitas ex naturae institutione et est necessitas ex corruptione. Prima est data ; secunda est quam incurrit homo ex culpa. Prima necessitas omnino excludit culpam ; secunda vero excludit culpam actualem mortalem, non tamen venialem. Unde, sicut vult Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, quia homo noluit vitare peccatum, cum potuit, inflictum est ei non posse, cum velit.
