Distinctio XVIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

Hic quaeri solet, si peccatum iam omnino dimissum est a Deo etc.

 

 

PARS I

De potestate clavium et usu earum in foro poenitentiali.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de confessione quantum ad necessitatem a parte poenitentis ; hic secundo agit de ipsa quantum ad potestatem ex parte absolventis.

Habet autem haec pars duas.

In prima agit de potestate in se, in secunda in comparatione ad suscipientes, infra, distinctione decima nona : Postquam ostensum est, quae sint claves apostolicae etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat de clavibus et earum usu in foro poenitentiali ;

in secunda vero in foro iudiciali, ibi : Est et alius modus ligandi et solvendi etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima quaerit et determinat veritatem.

In secunda ad maiorem enodationem opponit, et hoc ibi : Sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat.

 

Prima pars duas habet.

In prima movet suam quaestionem.

In secunda determinat, ibi : Claves istae non sunt corporales.

 

Similiter secunda pars duas habet.

In prima opponit ad utramque partem, ostendens primo quod sacerdotes non possunt solvere a peccato et ligare ; secundo, quod possunt a peccato solvere et ligare.

In secunda determinat modum per quem solvunt et ligant, ibi : Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen etc., ubi ostendit quod sacerdotes dicuntur ligare et solvere vel quantum ad ostensionem vel quantum ad poenam temporalem.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis quaeritur de clavibus secundum quod spectant ad forum poenitentiale.

Et circa hoc tria principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de clavibus in generali.

Secundo, de potestate ligandi et solvendi, quae est clavis principalis.

Tertio, de scientia discernendi.

 

Quantum ad primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum claves Ecclesiae datae sint

Secundo, supposito quod sic, quaeritur ad quid datae sunt.

 

 

ARTICULUS I

De clavibus in generali.

 

QUAESTIO I.

Utrum claves Ecclesiae sint datae.

 

Circa primum ostenditur quod claves Ecclesiae sint datae :

  1. Per illud quod habetur Matthaei 16, 19 : Tibi dabo claves regni caelorum.
  2. Item, hoc ipsum probatur per illud quod dicitur Ioannis 20, 23 : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis etc. Ergo in potestate Apostolorum fuit introducere ad iustitiam, ergo ad vitam ; sed omnis qui potest admittere vel excludere a regno, habet clavem regni : ergo Apostolis datae fuerunt claves, non nisi in quantum erant praelati Ecclesiae : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia nullus potest ingredi regnum caelorum nisi per Ecclesiam, et hoc significatum est ubi dicitur Genesis 28, 11 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli, sed constans est quod ad rectum ordinem oportuit praelatos in Ecclesia institui ; sed nullus sufficienter portae praeest, rtisi qui habet clavem ipsius : ergo videtur quod Dominus claves illis concesserit.
  4. Item, decet regem terrenum ut clavem ostii sive portae suis servis committat, qui ministrant in eius curia ; sed non est liberalior rex terrenus quam rex aeternus, immo multo minus : ergo videtur quod aliquibus servis sive hominibus claves commist.

 

Ad oppositum ita arguitur :

  1. Nulla necessitas est clavium, ubi ostium semper est patens et apertum ; sed ostium caeli et Ecclesiae semper est apertum : ergo etc. Minor probatur sic : ostium paradisi Christus Dominus est, qui dicit Ioannis 10, 7 : Ego sum ostium ; sed illud semper est apertum, quia Ioannis 6, 37 dicit ipse : Eum qui venit ad me, non eiciam foras ; et Apocalypsis 4, 1 : Vidi, et ecce in caelo ostium apertum : ergo etc.
  2. Item, illi soli conceditur clavis qui potest claudere et aperire ; sed hic est solus Christus, Isaiae 22, 22 : Dabo clavem domus David super humerum eius, et claudet, et non erit qui aperiat etc. : ergo solius Christi est aperire et claudere : ergo etc.
  3. Item, solus ille fert clavem qui potest obstaculum amovere ; sed obstaculum regni caelorum solus Christus potuit amovere : ergo etc. Probatio minoris. Super illud Isaiae 22, 22 : Dabo clavem domus David, Glossa : In passione reseravit quod ante non poterat : sed hoc fuit solius Christi : ergo etc
  4. Item, maius quid est habere claves paradisi quam habere claves mortis et inferni ; sed Christus clavem mortis et inferni sibi soli reservavit nec dedit Ecclesiae : ergo clavem regni multo fortius.

 

Respondeo : Dicendum quod nomen clavis translatum est ad spiritualia ab ipsis corporalibus. In his autem corporalibus clavis est instrumentum ad removendum aliquod obstaculum. Quoniam igitur in spiritualibus invenimus obstaculum ad ingrediendum in regnum caeleste, necesse est illud removere. Ideo ad spiritualia nomen elavis transferimus, vocantes clavem illam virtutem per quam obstaculum removetur, sive per quam excluditur vel includitur.

 

Secundum hoc igitur notandum quod, cum triplex sit obstaculum ingrediendi in regnum et triplex potestas illud removens, triplex est clavis spiritualis, differens secundum gradum et dignitatem. Obstaculum autem ingrediendi in celum est debitum alicuius peccati ; hoc autem est triplex : primutn peccati mortalis commissi, et hoc est debitum aeterni supplicii. Hoc autem obstaculum solus Deus amovet, quia hoc removetur per culpae deletionem ; et ideo potestas hoc removens est potestas divina ; quae ab aliquibus dicitur clavis auctoritatis.

Secundum obstaculum est debitum peccati contracti, et illud est debitum solutionis pretii, et hoc solvi potuit per eum qui potuit satisfacere ; talis autem fuit solus Christus ; et ideo haec potestas removens illud obstaculum est solius Christi, et vacant eam aliqui clavem excellentiae.

Tertium obstaculum est debitum peccati dimissi, quia, postquam homini dimissa est culpa, adhuc est obligatus ad temporalem poenam, et hoc removeri potest per ilium qui potest peccati poenam taxare ; et talis est minister Christi, non tantum Christus, et ista potestas est hominibus communicata, et vocatur ista potestas clavis ministerii.

 

Cum igitur triplex sit potestas secundum triplex obstaculum, triplex est clavis ; prima scilicet auctoritatis, a qua est ; secunda scilicet excellentiae, et haec est in solo Christo ; et tertia est clavis ministerii, quae descendit a clave auctoritatis mediante clave excellentiae ; et de hac dictum est Petra : Tibi dabo claves regni caelorum, Matthaei 16, 19.

Et de hac procedunt auctoritates et rationes ad primam partem ; sed rationes ad oppositum procedunt de aliis clavibus.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod ostium semper est apertum, dicendum quod hoc verum est de se ; sed tamen homo sibi claudit per debitum peccati quod incurrit, a quo oportet hominem per aliquam clavium liberari.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod solus Christus potest claudere, dicendum quod ill.ud intelligitur de clave excellentiae, per quam clausit limbum Sanctis ne ibi descendant, et aperuit paradisum ; et de ista apertione dicitur in oratione paschali : Deus, qui aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti : de hac intelligitur textus et Glossa ; et ita patet sequens obiectio.

  1. Ad illud quod obicitur de clavibus inferni, potest responderi secundum aliquos quod istae etiam sunt claves inferni, sed tamen denominantur a digniori, quia, dum aperiunt caelum, claudunt infernum ; sed principaliter sunt ad aperiendum caelum.

Potest aliter dici quod claves inferni habet Christus secundum quod Deus, quia ipse est, qui potest animam et corpus perdere in gehennam, et qui potest liberare et ibidem includere ; unde hoc competit ei secundum clavem auctoritatis, quae est in removendo culpam. Et ideo plus dicit per clavem inferni quam per clavem regni, sicut plus est liberare a culpa et morte aeterna, quam liberare ab aliqua poena temporali introducendo in gloriam. Ideo non valet illud.

 

 

QUAESTIO II.

Ad quid istae claves Ecclesiae datae sint.

 

Secundo quaeritur, ad quid sint istae claves. Et supposito quod sint ad aperiendum, quaeritur, utrum sint ad claudendum.

Et quod sic, videtur :

  1. Isaiae 22, 22 : Dabo clavem domus David, et aperiet et nemo claudet, et claudet etc. Sed potestas collata est ministris conformis potestati Christi : ergo ad claudendum et ad aperiendum.
  2. Item, in datione clavium Dominus dedit non solum potestatem solvendi, sed etiam ligandi ; non solum dimittendi peccata, sed etiam retinendi, sicut patet Matthaei 16, 19 et Ioannis 20, 23 ; et per hoc quod solvunt, sunt ad aperiendum ; et per hoc quod remittunt, similiter. Ergo, ab oppositis, per hoc quod ligant et retinent, erunt ad claudendum : non ergo solum ad aperiendum.
  3. Item, si clavis dicitur metaphorice in spiritualibus ad similitudinem clavis in corporalibus, sed offidum clavis non tantum est aperire, sed etiam claudere, ergo etc.
  4. Item, si solum est ad aperiendum, ergo pari ratione, cum Baptismus sit ad aperiendam ianuam et omnia sacramenta, et praecipue Eucharistia et Unctio Extrema, quae removent obstacula ad ingrediendum in gloriam ; ergo omne sacramentum esset clavis, quod non admittit usus nec ratio : ergo etc.

 

Contra :

  1. Claves datae sunt ad nostram utilitatem ; sed utilitas nostra non est quod regnum caeli nobis claudatur : ergo non sunt ad claudendum.
  2. Item, nihil claudit regnum caelorum, nisi quod apponit obstaculum ; appositum autem obstaculum ad ingrediendum non est nisi debitum quod est ex peccato ; sed claves non sunt ad faciedmn homines peccare : ergo etc.
  3. Item, quicumque utitur instrumento ad illud ad quod est, recte utitur illo ; sed sacerdos claudendo aditum regni non recte facit, sed peccat : ergo clavis non est ei ad hoc data. Probatio minoris, Matthaei 23, 13 : Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui clauditis regnum caelorum ante homines. Ergo peccabant in hoc.
  4. Item, nihil idem est ad oppositos fines ; sed claudere et aperire regnum caelorum sunt opposita : ergo clavis non ordinatur ad haec duo.

Quaeritur etiam iuxta hoc, cum malum exemplum claudat regnum caelorum et bonum aperiat, quare non dicitur clavis ?

Item, cum solvere et ligare non sit clavis usus, sed magis manus, non videtur quod Dominus deberet clavibus attribuere usum ligani et solvendi, quod tamen facit Matthaei 16, 19 ; quaeritur ergo, unde hoc sit.

 

Respondeo : Dicendum quod potestas sacerdotibus communiter concessa super subditos non est ad omnino solvendum debitum, quia non debebat hoc cuilibet communicari, ne culpa sine poena remaneret ; ideo data est eis potestas ut ligando solverent, ligando scilicet ad unum, absolverent ab alio ; sed non est data potestas ligandi nisi propter solutionem.

Quoniam igitur solvere aliquem a debito est removere obstaculum, et hoc est aperire caelum, et per consequens ligare est claudere : ideo dico quod claves istae simul sunt ad ligandum et solvendum, claudendum et aperiendum ; sed actus ligandi et solvendi competit eis im.. mediate et in subiectum ; sed actus claudendi et aperiendi in relatione ad finem ultimum. Et quoniam instrumentum denominatur ab optimo et a fine, ideo magis denominatur illa potestas a nomine respiciente finem.

 

Quia vero instrumentum ordinatum ad claudendum et aperiendum incorporalibus est clavis, ideo talis potestas recte dicitur clavis. Non tamen est omnimoda similitudo, se aliqua. Clavis enim materialis ad utrumque principaliter est, et principalius ad claudendum propter latrones et fures ; sed spiritualis principalius est ordinata ad aperiendum, nec est ordinata ad claudendum nisi propter apertionem, sicut nec ad ligandum nisi propter solutionem. Et ita quemadmodum medicina est scientia sani et aegri, sani per se et aegri per accidens, ita intelligendum est in proposito.

Concedo ergo quod sit ad claudendum, licet non omnino eodem modo quo clavis materialis.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ad illud ergo quod obicitur, quod clausio est nobis damnosa et fit per peccatum, dicendum quod sicut in corporalibus quaedam est ligatio simpliciter nocens et impediens, sicut ligatur homo propter paralysim ; quaedam simpliciter expediens, sicut ligatur homo medicamento emplastri : sic in spiritualibus ligatio peccati impedit, sed ligatio sacerdotalis melius facit ad velociorem et expeditiorem solutionem. Similiter intelligendum de clausione, quod est quaedam bona et expediens, et hac ligat clavis, non alia ; ipse autem opponit de alia. Et per hoc patet responsio ad tria obiecta ; ligat enim non debito peccati, sed impositione sive superpositione remedii.

  1. Ad illud quod obicitur, quod nihil idem est ad oppositos fines, dicendum quod verum est, intelligendo de fine per se ; sed si est ita quod ad unum sit per se, ad alterum per accidens, nihil impedit ; sic autem dicimus in proposito esse.

Ad illud quod quaeritur : quare exemplum non dicitur clavis ? dicendum quod officium clavis est quod eadem solvit et ligat, et claudit et aperit ; et solum est haec potestas sacerdotalis : ideo sola dicitur clavis. Unde Baptismus non dicitur clavis, eo quod tantum aperit ; similiter nec bonum exemplum ; e converso peccatum vel malum exemplum tantum claudit, et ideo neutrum dicitur clavis. Praeterea, exemplum disponit a remotis, sed clavis aperit de propinquo : ideo clavis non debet dici.

Ad illud quod obicitur, quod clavis non est solvere, dicendum quod potestas illa habet actum in relatione ad subiectum et in relatione ad finem actus. In comparatione ad subiectum respicit potestatis usum, sed in comparatione ad finem respicit fructum. Et quia denominatio est ab optimo, ideo Dominus claves illam potestatem vocavit. Sed quia exsecutio et usus respicit actum primum, ideo illi clavi actum solvendi et ligandi attribuit.

 

 

ARTICULUS II

De potestate ligandi et solvendi in foro poenitentiali.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de potestate ligandi et solvendi in foro poenitentiali, de qua duo quaeruntur.

Primo, utrum haec potestas possit in culpam.

Secundo, utrum possit in poenam.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum potestas clavium habeat posse in culpam.

 

Circa primum sic proceditur : quod habeat posse in culpam.

  1. Ioannis 20 23 : Quorum remiseritis peccata, remittuntur etc. Ergo videtur quod habeat posse super peccata.
  2. Item, sacramentum Poenitentiae est remedium contra mortale actuale sicut Baptismus contra originale : ergo sicut virtute Baptismi deletur originale, ita virtute Poenitentiae actuale ; sed virtus Poenitentiae principaliter consistit penes claves : ergo etc.
  3. Item, vir iustus merito vitae potest alii primam gratiam impetrare, cui non est commissum officium mediatoris ; sed sacerdoti per officium clavium est commissum officium mediatoris ; ergo multo fortius sacerdos gratiam impetrare potest : ergo et peccata dimittere.
  4. Item, communiter conceditur quod sacramentum Baptismi delet omnem culpam, sed tamen in hoc non detogatur divinae potentiae in aliquo ; sed maioris virtutis est susceptivus spiritua rationalis, quam aqua : ergo videtur quod sine aliquo inconvenienti possit dici quod sacerdos virtute clavium ministerialiter absolvit a culpa.

 

Contra :

  1. Matthaei. 9 ; 2, cum Dominus dixisset : Fili, dimittuntur tibi peccata tua, statim dixerunt : Hic blasphemat ; sed non credebant blasphemare ob aliud, nisi quia peccata diittere est solius Dei : non ergo sacerdotis.
  2. Item Augustinus et Gregorius dicunt quod in suscitatione Lazari significata est resuscitatio peccatoris ; sed Lazarus est prius a Domino vivificatus quam traderetur discipulis exsolvendus : ergo absolutio sacerdotis nihil valet antequam homo sit vivificatus per gratiam et suscitatus a morte culpae : ergo sacerdos non potest super culpam.
  3. Item, paris potestatis est interius baptizare et a culpa mortali absolvere ; sed Deus non debuit potestatem baptizandi interius communicare ; ne spes poneretur in homine : ergo pari ratione nec potestatem absolvendi ab actuali.
  4. Item, nullo modo fit remissio culpae nisi per gratiam ; sed gratiam dare est potentiae infinitae, sicut monstratum est in praecedentibus : ergo etc.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum. quod circa hoc est duplex modus dicendi secundum diversos doctores.

Aliqui enim dicere voluerunt quod dupliciter est loqui de clavium potestate : aut prout operatur in proposito confitendi, aut in actu confessionis. Si prout operatur in proposito confitendi, sic, quia illud propositum clauditur in contritione, et in contritione primo deltur culpa, sic virtus clavium quodam modo se extendit ad delendam culpam.

Non enim a culpa potest iustificari, nisi proponat sacerdoti confiteri. Si autem loquamur de potestate prout operatur in actu absolvendi, sic non potest in culpam, pro eo quod digne accedens ad absolutionem, accedit contritus et suscitatus ; et ita est ei iam culpa remissa.

Sed iste modus dicendi, licet videatur probabilis, tamen habet in superficie phantasiam : primum, quia Baptismus-sacramentum non dicitur operari antequam homo baptizetur, alioquin operatum fuisset ab initio ; pari ratione nec clavis. Item, plus potest unumquodque in re quam in solo proposito : si ergo in proposito delet culpam, quanto magis dum exhibetur in re ipsa.

Et iterum, possibile est quod aliquis ad absolutionem accedat attritus, sicut ad Baptismum ; quare tunc non fiet attritio contritio, cum non sit fictus ?

 

Et ideo est alius modus dicendi, quod habens clavem per potestatem clavis mediator est Dei ad. hominem et hominis ad Deum. Unde per ipsum peccator ascendit ad Deum, et sic est sacerdos os peccatoris sive loquens pro peccatore ; per ipsum descendit Deus ad. hominem, et sic est sacerdos angelus Dei, immo os, eo quod ipse separat pretiosum a vili.

Secundum quod ascendit, habet se per modum inferioris et supplicantis ; secundum quod descendit per modum superioris et iudicantis. Secundum primum modum potest gratiam impetrare, et ad hoc est idoneus ; secundum secundum modum potest Ecclesiae reconciliare. Et ideo in huius significationem in forma absolutionis praemittitur de precatio per modum deprecativum, et subiungitur absolutio per modum indicativum ; et deprecatio gratiam impetrat, sed absolutio praesupponit. Nunquam enim sacerdos absolveret quemquam, de quo non praesumeret quod esset absolutus a Deo.

Si ergo quaeratur, utrum potestas clavium se extendat ad delendam culpam, dicendum quod bene potest se extendere per modum deprecantis et impetrantis ; et illud significatum est in benedictione sacerdotum, Numerorum 6, 11 ; sed per modum impertientis non. Quoniam ergo potestas sonat per modum activi et impertientis ex se, hinc est quod potestas clavium, proprie loquendo, non se extendit supra culpam. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de Ioanne, dicendum quod vel illud de remissione dicitur quantum ad ostensionem vel solum quantum ad poenam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sacramentum Poenitentiae est contra morbum actualis, dicendum quod sacramentum Poenitentiae accipitur prout comprehendit rem interiorem, scilicet contritionem, per eum modum per quem in perfectionem Poenitentiae tria concurrunt, scilicet contritio, confessio et satisfactio.
  3. Ad illud quod obicitur, quod vir iustus impetrat gratiam, dicendum quod verum est, tamen non largitur ; et bene potest sacerdos ibi, ut gratiam impetret peccatori ; sed ipse non dat eam, sed alius, et ideo illi soli attribuitur absolutio a culpa.
  4. Ad illud quod obicitur de sacramento Baptismi, dicendum quod Baptismus delet culpam per gratiam, sed illius non est causa efficiens, sicut supra ostensum estl, sed virtus divina. Et Baptismus dicitur peccata remittere ratione rei interioris quam solus Deus infundit ; similiter , et Poenitentiae sacramentum. Sed potestas clavis dicit potestatem creaturae rationalis, nec concernit gratiam, sed quod exterius est, quia clavis est extra in sacerdote, et ideo non sic ei attribuitur. Si enim sibi attribueretur mundatio, cum hoc non possit intelligi per modum informandi, intelligeretur per modum efficiendi.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum sacerdos possit aliquid in poenam.

 

Secundo quaeritur, utrum sacerdos possit aliquid supra poenam.

Et quod sic, ostenditur :

  1. Per Magistrum in littera, in illo capitulo : Ligant quoque sacerdotes dum satisfactionem poenitentibus imponunt ; solvunt autem dum de ea aliquid remittent. Ergo videtur quod aliquid remittant de poena.
  2. Item, nihil est in peccatore remittendum, nisi vel offensa vel poena ; sed offensam remittit Deus, non sacerdos : ergo, si poenam solus Deus remittit, videtur ergo quod sacerdos a nullo absolvit : falsum ergo dicit sacerdos, dicens : Ego te absolvo.
  3. Item, sic sacerdos Novae Legis se habet ad sacerdotem Veteris, sicut sacramenta Novae Legis ad sacramenta Veteris ; sed sacramenta Novae Legis exhibent quod illa demonstrabant et significabant : ergo sacerdotes Novae Legis dant quod illi praefigurabant. Sed illi praefigurabant in suis actibus remissionem : ergo videtur quod isti sacerdotes eam tribuant. Sed non nisi remissionem culpae aut poenae ; sed non culpae : ergo poenae.
  4. Item, qui peccavit peccato occulto et post conteritur, ante absolutionem sacerdotis non apparet ligatus nec sibi nec alii : sibi non, quia videt se habere bonam voluntatem ; aliis non, quia non vident in eo nisi bonum. Ergo videtur quod non sit alicuius utilitatis ipsum ostendere absolutum, immo quod non ostendatur.

 

Contra :

  1. Hieronymus : In remittendis vel in retinendis culpis, id iuris habent evangelici sacerdotes, quod olim habebant sub Lege legales. Sed illi non ostendebant nisi mundatum, ita quod non mundabant a culpa nec absolvebant a poena : ergo similiter et isti.
  2. Item, si remittit poenam ; aut aeternam aut temporalem. Aeternam non ; istud constat, quia illa inseparabilis est a culpa et praeterea est infinita : ergo non potest remitti nisi a virtute remittente culpam et a virtute infinita : non ergo a sacerdote. Praeterea, si Deus remitteret culpam sine poena aeterna, ergo aliquis esset sine culpa et reus mortis aeternae ; sed non caret quis culpa nisi per caritatem : ergo simul haberet caritatem et reatum poenae aeternae, et ita simul esset dignus morte aeterna et gloria, quod est impossibile : non ergo remittit culpam sine poena : ergo sacerdos non remittit poenam aeternam.
  3. Item, non remittit poenam temporalem, quoniam ad illam ligat ; et constat quod non ligat et solvit respectu eiusdem. Situ dicas quod absolvit a poena purgatoria et ligat expiatoria sive satisfactoria, contra : poena purgatoria est de alio foro : ergo ab illa non potest sacerdos absolvere.
  4. Item, si quis moriatur ante perfectionem poenitentiae, punietur in purgatorio ; sed non debet puniri poena a qua est absolutus : ergo ab illa nunquam fuit absolutus.
  5. Item, Dominus, dum remittit culpam, remittit poenam totam, nec obligat ad poenam, nisi quantum exigit sua iustitia : ergo, si aliquis remittit aliquid ulterius de illa poena, praeiudicat divinae iustitiae ; sed nullus potest divinae iustitiae praeiudicare : ergo nullus de poena temporali, ad quam obligatur peccator, potest aliquid. remittere.

6 Item, si posset partem remittere, aut plus remittit ei qui plus peccavit, aut plus ei qui minus. Si plus vel tantum ei qui minus, ergo videtur quod, si aliquis parum peccavit, et ita parum debetur ei de poena, quod totum relinqueret : ergo pro parvo peccato non est imponenda aliqua poena ; quod est inconyeniens. Si remittit minus, ergo ei qui minus dignus est magis remittit ; sed hoc est inconveniens : ergo etc.

  1. Item, si remittit partem, alius sacerdos potest remittere aliam partem, et sic deinceps, et sic totum remitti ; quod non competit, ut videtur, secundum forum commune.

 

Respondeo : Dicendum quod praeter positionem illam, quam Magister ponit in littera, qua aliqui senserunt quod absolvit a poena aeterna, quam etiam satis efficaciter improbat, tres sunt hic modi dicendi.

 

Unus modus dicendi est, quod sacerdos absolvit non a poena, sed a vinculo confessionis ligando ad poenam. satisfactionis. Et ista positio videtur trahi ex verbis. Hugonis, in libro De potestate ligandi, ubi distinguuntur septem vincula, scilicet obdurationis, servitutis, captivitatis, aeternae damnationis sive punitionis, perpetuae detestationis, confessionis et poenalis expiationis. A primis tribus absolvit Deus per gratiam et misericordiam ; a vinculo obdurationis absolvit per gratiam praeparantem, quae emollit cor, ad poenitentiam et est gratia gratis data ; a vinculo servitutis per gratiam praevenientem, quae est gratum faciens et liberat a servitute peccati ; a vinculo captivitatis per gratiam cooperantem, quae expedit hominem et solvit ad bona opera. A vinculo quarto, scilicet aeternae damnationis, solvit ligando ad qUintum, scilicet ad vinculum perpetuae detestationis. A sexto vero solvit per ministrum ligando ad septimum. Sacerdos enim solvit peccatorem confitentem, ut non teneatur confiteri, sed ligat ad vinculum satisfactionis.

Sed illud non sufficit, quia sacerdos in absolvendo non dicit : Absolvo te a confessione, sed a peccatis. Ab illis ergo absolvit vel quantum ad poenam vel quantum ad culpam : ergo plus oportet dicere.

 

Et ideo est secundus modus dicendi, quod sacerdos absolvit non tantum ab hoc vinculo, sed etiam a poena purgatoria, ligando ad poenam satisfactoriam ; sed non solvit aliquam partem poenae relaxando, sed solum commutando, et hoc sub conditione, si explet satisfactionem iniunctam. Et si illa satisfactio sit condigna, absolvit a tota ; si non, absolvit a tanta ; et ideo, si peccator moriatur ante complementum satisfactionis. condignae, oportet eum puniri in purgatorio.

Sed nec illud sufficit adhuc, quia iste peccator post absolutionem divinam non ligatur ad poenam purgatoriam magis quam ad aliam.

Et hoc patet, quia tantum potest conteri quod Deus totum remittit, et statim evolabit : ergo non oportet quod illam commutet. Et iterum, si non facit nisi commutare et ligat ad condignam, ergo nullum fructum reportat inde poenitens, et pro nihilo dicit : Ego te absolvo ab omnibus peccatis.

Quae omnia magna sunt inconvenientia ; sunt et alia, quae omittuntur brevitatis causa.

 

Et ideo est tertius modus dicendi magis consonus rationi et fidei pietati, quod sacerdos aliquam partem poenae absolvendo dimittit ex vi clavium.

Et hoc possumus intelligere sic : quia universae viae Domini misericordia et veritas, ideo in iustificatione, quae est opus misericordiae, misericordia sic remittit culpam, iustitiae regulam non praetereat ; propterea adhuc detinet obligatum ad poenam. Illa autem poena ob rigorem divinae iustitiae est viribus nostris improportionalis et nostrae cognitioni ignota ; et pro illa oportet quod satis.faciat Deo. Providit adhuc igitur nobis viam misericordia divina et constituit arbitrum sacerdotem, cui dedit potestatem arbitrandi et taxandi poenam et manifestandi nobis, et partem poenae remittere ex virtute passionis Christi, ut divina iustitia pro illa parte solutionem ab isto non exigat, sed ex passionis Christi poena sit contenta. Quanta sit illa pars, nostrum non est determinare, sed Dei : Et tunc sacramentum Poenitentiae non tantum erit onerosum, sed etiam fructuosum.

Hanc igitur opinionem sustinendo, concedendum est quod sacerdos remittit aliquam partem poenae, sicut ostendunt rationes ; non aeternae, sicut ostendunt aliae, non purgatoriae, sed communiter illius poenae, qua Deus obligat peccatorem post absolutionem a culpa ; et pro illa nunquam punitur in purgatorio nec alibi. Sed pro alia parte, a qua non. absolvitur, vel punietur hic sufficienter, vel Dominus exiget in purgatorio.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod est ostendere per solam demonstrationem, sicut ostendit ille qui digito monstrat aliquid ; et est ostendere per quamdam exhibitionem ut artifex ostendit imaginem inchoatam, quando eam consummat. Dico ergo quod Hieronymus vult dicere quod sacerdos evangelicus, quantum ad absolutionem a culpa, absolvit solum ostendendo, scilicet demonstrando absolutum ; absolvit autem a poena, et hoc verum est, ut intelligatur ostendere non solum sensui manifestando ; sed etiam perficiendo et exhibendo.

2-4. Ad illud quod obicitur de poena purgatoria et aeterna, dicendum quod concedendum est, sed aliter et aliter, quia ab aeterna nullo modo solvit ; a purgatoria absolvit non per se, sed per accidens, quia, cum in poenitente virtute clavium minuitur debitum poenae temporalis, non ita acriter punitur. in. purgatorio, sicut si non esset absolutus.

  1. Ad illud quod obicitur ; quod hoc praeiudicat divinae iustitiae, dicendum quod falsum est. Sicut enim in Baptismo per passionis Christi meritum et solutionem solvitur peccator a tota poena, ita in Poenitentia per eiusdem passionis Christi virtutem solvitur a parte poenae, ita, quod in nullo praeiudicatur iustitiae, immo verificatur illud Psalmi [84, 11] : Misericordia et veritas obviaverunt sibi : misericordia enim supererogando pretium iustitiae satisfacit.
  2. Ad illud quod quaeritur, si remittit partem, aut maiorem ei qui magis etc., dicendum quod misericordia non considerat meritum, sed miseriam ; et ideo divina misericordia, quae subvenit hic miseris, non considerando in eis meritum, sed demeritum, subvenit per meritum Christi et remittit partem aequalem omnibus, non, inquam, secundum absolutam comparationem, sed proportionalem, ut si illi qui debet centum, remittit decem, et ei qui debet decem, remittit unum. Et ideo qui magis peccavit, dum poenitet, tenetur ad magnas gratiarum actiones, et hoc melius patebit, cum ostendetur quomodo in omni opere Domini est misericordia et veritas.
  3. Ad illud quod obicitur, quod si quilibet remittit partem, tunc videtur quod tota aliquando remittatur, dicendum quod primus sacerdos cui confitetur, si paratus est, totum remittit de ipsis culpis quod per via clavium debet remitti ; et ideo alius non remittit. Bonum est tamen alteri confiteri, tum propter maiorem certitudinem ; tum propter eius intercessionem, tum propter verecundiae meritum et arctam satisfactionem et humiliationem.

 

 

ARTICULUS III

De clave scientiae specialiter.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur specialiter de clave quae dicitur scientia.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum scientia sit clavis.

Secundo quaeritur, utrum sit alia clavis quam potentia.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum scientia sit clavis.

 

Circa primum ostenditur quod scientia sit clavis.

Primo sic :

  1. Super illud Matthaei 16, 19 : Tibi dabo claves, Glossa : Clavis dicitur scientia et potentia, qua debet dignos recipere et indignos repellere. Ergo scientia est clavis.

2, Item, in quodam sermone de Apostolis Petro et Paulo dicitur : Petrus accepit clavem potentiae, Paulus clavem scientiae. Ergo scientia est clavis.

  1. Item, ratione videtur, quia omne illud quod directe repugnat errori, scientia est vel de genere scientiae ; sed clavis aliqua est huiusmodi : ergo etc. Probatio minoris. Hieronymus super illud : Tibi dabo claves etc. : Sciat prudens lector hoc esse de futuro promissum, quia, si statim datae essent, nunquam in eo error pravae confessionis locum habuisset. Ergo aliqua clavium excludit errorem.
  2. Item, Augustinus dicit, et habetur in littera, distinctione praecedenti : Qui vult peccata confiteri ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere, ne, cum negligens circa se exstiterit, negligatur. Ergo necessarium est absolventi habere scientiam : ergo, si illud quod tenet rationem ad aperiendum est clavis, videtur quod scientia clavis sit.

 

Sed contra :

  1. Super illud : Tibi dabo claves etc., Glossa. Praesentis iudicii potestatem. Ergo videtur quod utraque clavis est potestas, non ergo.scientia.
  2. Item, claves dantur in Ordine et consequuntur praecise Ordinem ; sed multi habent Ordinem, qui non habent scientiam et e converso : ergo scientia non est clavis.
  3. Item, clavis semel habita nunquam amittitur, sicut nec Ordo ; sed scientia habita potest amitti : ergo scientia non est clavis.
  4. Item, si scientia est clavis, aut scientia innata aut acquisita aut infusa. Si innata, ergo claves sunt a natura. Si scientia acquisita, ergo claves sunt per acquisitionem, non per gratiam. Si infusa, sed multi sunt qui nihil noverunt per infusionem propter suam nequitiam : ergo mali non habent claves. Si tu dicas quod infunditur scientia quae est gratis data, sicut Salomoni, contrarium videmus aperte, quia ommes fere ita sunt simplices et idiotae post susceptionem sacerdotii ut ante.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc. duplex fuit opinio antiquorum.

Quidam enim dixerunt quod scientia est clavis, prout scientia nominat habitum sciendi discernere. Sed non est clavis principalis nec per se, sed prout iuncta est auctoritati solvendi et ligandi ; et haec clavis non est de esse Ordinis, sed de bene esse ; ita quod, si aliquis recipit Ordinem de facto, non habens scientiam, factum est ; sed exsecutionem iurisdictionis in absolvendo non recipit sine periculo animae, eo quod altera clavium caret. Et hi dixerunt quod quidam habeant scientiam clavium, ut illi qui habent scientiam acquisitam ; quidam claviculam, ut illiqui carent acquisita, tamen per naturalem industriam noscunt quod ars docet et Scriptura ; quidam vero nullam, ut qui carent utraque. Et videtur fuisse opinio Magistri.

Sed non videtur hoc bene posse sustineri - licet aliquam habeat probabilitatem - cum dicamus has claves Ordinem consequi et ita dari sicut Ordinem et ita durare sicut Ordo durat.

 

Et ideo est secunda opinio, quod scientia non est clavis secundum quod dicit habitum sed in quantum dicit auctoritatem sive officium discernendi ; hoc autem officium sive haec auctoritas est consequens Ordinem inseparabiliter ; et haec clavis est essentialiter.

Et haec fuit Praepositivi, et hanc tenent communiter doctores, hoc addentes, quod scientia-habitus est sicut dispositio faciens ad bene esse vel etiam sicut dispositio materialis, sine qua altera clavis exire non potest in actum. Sicut enim vis visiva non est humidum crystallinum, tamen illud exigit ad suam operationem, sic ipsa auctoritas discernendi requirit habitum scientiae ; et quanto melius habetur scientia, tanto meliori modo habetur clavis. Et ideo maluerunt Sancti hanc clavem vocare hoc nomine quam alio. Ex his patent obiecta ad utramque partem.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Nam primae auctoritates, quae dicunt scientiam clavem, intelliguntur de scientia prout dicit auctoritatem discernendi.

  1. Ad illud quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod non intelligit tantum quantum ad esse nec etiam solum quantum ad bene esse, sed etiam ulterius quantum ad perfectum esse, sicut fuerunt in Apostolis, qui post adventum Spiritus Sancti non fuerunt decepti nec a veritate abducti.
  2. Ad illud quod obicitur de Augustino, quod solus sciens potest utiliter ligare, dicendum quod hoc non est quia habitus scientiae sit clavis, sed quia dispositio est ad clavem, sicut dictum est.

Quae autem ad oppositum inducuntur concedenda sunt, quoniam verum concludunt, scilicet scientiam, ut dicit habitum, non esse clavem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum scientia sit alia clavis quam potestas solvendi.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum scientia sit alia clavis quam potentia solvendi.

Et quod sic, videtur :

  1. Primo auctoritate Domini, Matthaei 16, 19 : Tibi dabo claves regni caelorum. Si ergo Dominus vere et proprie est locutus, non ergo tantum clavem, verum etiam claves dedit : ergo plures sunt claves. Sed non nisi potentia et scientia : ergo etc.
  2. 2. Item, habitus et potentiae per actus dignoscuntur : ergo pari ratione et instrumenta ; sed scientia est ad discernendum, sive nominet auctoritatem sive habitum, potentia vero ligandi et solvendi est ad alterum actum : ergo etc.
  3. Item, quae habent opposita diversa, ipsa sunt diversa ; sed scientia opponitur errori, ut dicit Hieronymus, et habetur in praecedenti problemate ; potentia autem solvendi opponitur difficultati : ergo etc.
  4. Item, quae respiciunt diversas animae vires diversa sunt, loquendo de his quae superadduntur potentiis, pro eo quod accidentia et proprietates per subiecta propria distinguuntur ; scientia autem ad intellectum et potentia ad affectum refertur : ergo videtur quod sint duae.

 

 Contra :

  1. Clavis vel est Ordo sacerdotalis. vel proprietas inseparabiliter annexa, sicut infra videbitur, sed Ordo ille est unus : ergo et clavis ad ilium Ordinem spectans est una.
  2. Item, claves sunt directae ad regnum caelorum aperiendum et ad obstaculum removendum ; sed regnum illud non est nisi unum, et ostium, quod sacerdos aperit, non est nisi unum, scilicet debitum aeternae poenae : ergo videtur quod una tantum debeat esse clavis scientia et potentia.
  3. Item, aut potentia ligandi et solvendi aperit per se solam, aut iuncta auctoritati discernendi. Constat quod non per se solam, sicut prius visum est ; et hoc patet, quia nulli competit de aliquo de cernere ; de quo non competit discernere. Si ergo actus aperiendi non competit ei nisi cum scientia, et clavis ab actu aperiendi denominatur ; ergo ambae sunt una clavis.
  4. Item, si claves istae distinguuntur, aut penes id a quo sunt aut in quo aut ad quod. Si penes id a quo, ut scientia a Filio et potentia a Patre, contra hoc est numerus et ordo : numerus, quia, cum tres sint personae, tres debetent esse claves ; ordo, quia, cum Pater secundum originem praeintelligatur, potestas solvendi praeiret scientiam ; quod est inconveniens. Si penes id in quo sunt, cum ergo triplex sit in nobis potentia secundum quam consistit imago, triplex deberet esse clavis : una in memoria, alia in intelligentia, tertia in voluntate ; vel si non est in istis, sed in viribus, cum tres sint vires in quibus sunt tres virtutes, deberent tunc igitur esse tres claves : una in rationali, alia in concupisciblli et tertia in irascibili.

Si autem distinguuntur penes id ad quod, sed illud est unum, scilicet aperire regnum : ergo etc. Si tu dicas quod sunt ad solvendum et ligandum, et ita ad duo, contra : ad virtutem requiritur scire et velle et perseveranter operari ; sed scire et velle virtutem non plurificant, immo sunt in una virtute : ergo pari ratione discernere et solvere.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod distinctio clavium praedictarum diversimode sumitur a diversis.

Quidam enim distinctionem harum clavium sumunt penes id a quo sunt et ad quod finaliter reducunt. Dicunt enim quod, sicut in angelis est hierarchia descendens ab hierarchia supercaelesti et ad illam ascendens et rediens, sic est in militante Ecclesia. In angelis autem hierarchia, sicut dicit Dionysius, est ordo, scientia et actio, id est potestas ordinata scientia et actione, ita quod potestas respondet Patri, et haec apparet in Thronis ; scientia Filio, et haec apparet in Cherubim ; et actio sive opus Spiritui Sancto, et haec apparet in Seraphim. Per hunc modum est intelligere in hierarchia ecclesiastica, quae maxime consistit penes sacramentum Ordinis, in quo confertur potestas ordinata scientia et actione ; et hanc dicunt potestatem clavium, quae complectitur actum discernerdi et solvendi, ita quod potestas respondeat Patri et scientia Filio et opus Spiritui Sancto. Et secundum hos sunt in sacerdote tres potestates : una principalis et prima, quae est ipse Ordo ut potestas conficiendi ; secunda est potestas discernendi et tertia absolvendi ; ut sic appareat perfectissima pulcritudo in ordine ecclesiastico secundum repraesentationem illius superioris perfectissimae Trinitatis.

Si autem tu quaeras ab his : quare potestas conficiendi non est clavis ? respondent tibi, quia non est ad alterum sicut illae duae, sicut videbitur infra. Et haec quidem positio satis probabilis videtur esse.

 

Alii sumunt rationem distinguendi penes id in quo sunt et contra quod sunt Dicunt enim quod hae duae claves respiciunt intellectum et affectum, removendo duplex malum nobis infliatum, scilicet errorem per scientiam et difficultatem per absolvendi potentiam.

Sed iste modus minus probabilis est quam primus tum quia secundum rectam viam distinctionem clavium non inquirit ; tum quia, etsi scientia sit in intellectu, tamen auctoritas discernendi in eadem potentia est ; ut videtur aperte, cum auctoritate solvendi sive sententiandi. Non autem recte sumit rationem distinctionis : claves enim non dantur sacerdoti ut sint in remedium sibi ; sed ut sint directae in remedium. aliis. In hoc tamen concordat cum prima, quod duae sunt claves secundum completam distinctionem.

 

Tertius modus distinguendi claves est penes id ad quod immediate sunt. In foro autem poenitentiali duo sunt, quemadmodum in foro iudiciali. In illo enim sunt isti duo actus, scilicet discernere causam et postmodum sententiare ; et isti sunt actus diversi, et ad hoc quod plene cominittatur alicui auctoritas, necesse est utrumque committi, alioquin plenam non habet auctoritatem ; est tamen duplex auctoritas concurrens in unam plenam, quod patet, quia eam contingit dividi. Committit enim aliquando dominus Papa aliquibus ut causam discutiant et instructam ante prolationem sententiae ad ipsum remittant ; et hi habent auctoritatem discernendi, non sententiandi. Per hunc modum in auctoritate sacerdotibus commissa est sentiendum, quod, cum sufficiens sit eis collata potestas arbitrandi inter peccatorem et Deum, quod utramque habent auctoritatem ; et cum utraque harum sit ordinata ad aperiendum caelum, utraque dicitur clavis, et sunt duae claves : tamen, quia ex his constat una plena auctoritas, ideo in uno Ordine dantur et unum respiciunt.

Et sic patet quod sunt plures claves.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et patet responsio ad primum obiectum in contrarium de Ordinis unitate. Posset tamen dici quod prima et unica potestas essentialis Ordini sacerdotali est potestas conficiendi.
  2. Ad illud quod obicitur, quod sunt ad unum, dicendum quod ad illud unum duplex actus necessario requiritur, scilicet discretio culpae et solutio poenae, et in his duobus duplex clavis consistit ; non ergo penes finem ultimum, sed penes immediatum habent distinctionem.
  3. Ad illud quod obicitur de apertione, dicendum secundum antiquos quod ad eamdem seram aperiendam in corporalibus videmus duplicem clavem : unam, quae aperit viam, et dicitur anticlavis ; et aliam, quae directe aperit, et haec dicitur principalis clavis. Sic in spiritualibus scientia est sicut anticlavis quae dirigit iudicium, et potestas solvendi principalis clavis.
  4. Ad illud quod quaeritur penes quid distinguuntur ? dicendum quod penes illud ad quod immediate sunt, scilicet discernere de culpa et solvere a poena ; non penes hos actus solvere et ligare. Et si tu obicias quod scientia et operatio faciunt duas virtutes, dicendum quod scientia est duplex : una per modum praxis et experientiae, et haec est in qualibet virtute et est eis essentialis ; alia vero est per modum cuiusdam directionis - sicut prudentia, quae, ut dicit Bernardus, est auriga virtutum, et fides etiam est directiva theologicarum - et sic distinguitur ab his quae circa opus consistunt. Sic intelligendum est in proposito.

Et si tu quaeras a me : quare non sunt tot potestates, quot sunt vitia a quibus solvunt ? dicendum quod ab omnibus illis solvunt secundum unam rationem et unum actum et modum consimilem ; et ideo non oportet sic multiplicari.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram : Et primo de hoc quod dicit : Anima rei maculam habet et foetorem peccati etc. Quaeritur, quomodo ista differant ab invicem.

Quaeritur etiam : quare peccatum potius dicitur habere foetorem quam calorem, vel aliam proprietatem rei sensibilis ?

 Respondeo : Dicendum quod, quamvis peccatum unum sit in se, tamen secundum diversam comparationem ad iudicium nostrum tria sortitur vocabula. Iudicium enim nostrum tripliciter se habet, scilicet per modum speculativum, vel prout se extendit ad affectum, vel prout se extendit ad effectum.

Similiter et divinum iudicium in triplici ratione habet considerari respecta peccati : aut per modum speculationis, et sic est ei peccatum macula propter rationem turpitudinis quam ibi consiperat ; vel per modum affectivi, et sic est ei peccatum foetor, eo quod ipsum refugit affectas recte ordinatus ; vel prout exit in effectum puniendi, et sic peccatum aeternae mortis debitum dicitur. Sortitur ergo tria nomina secundum comparationeni ad actum triplicem divini iudicii, scilicet discernendi, approbandi vel respuendi et tertio sententiandi.

Vel aliter : peccatum comparatur ad id in quo est, et sic, quia eum maculat, dicitur macula ; vel ad alium proximum, in cuius affectu non est, et dicitur esse foetor in eo ; vel ad Deum ; et sic dicitur aeternae mortis vinculum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius : Verbum Domini dimittit peccata, sacerdos et iudex ; quid vocatur verbum Domini ? Si Filius Dei, sed ille idem est iudex, scilicet Dei Filius : ergo non bene dividit ex opposito.

Item, iudicis non est peccata dimittere, sed potius punire ; male igitur videtur hoc assignare. Dicitur enim in Psalmo [74, 3] : Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

Item, videtur littera sequens contradicere : Sacerdos officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet. Ergo etc.

 Respondeo : Dicendum quod Ambrosius tangit hic triplicem modum dimittendi peccata, scilicet secundum clavem auctoritatis, et haec est Dei iudicantis ; secundum clavem excellentiae, et haec est Verbi incarnati ; secundum clavem ministerii, et haec est ipsius sacerdotis. Et sic patet quomodo illa distinguuntur ; et patet quod non est contrarietas in littera. Vult enim Ambrosius dicere quod peccata dicuntur dimitti a sacerdote, non per modum efficientis, sed ministrantis, et hoc dicit littera sequens.

Ad illud quod obicitur, quod iudex punit, dicendum quod duplex est iudicium : in praesenti, et hoc est iudicium in poenitentiae foro, et hoc magis est misericordiae quam iustitiae, quia modo est tempus misericordiae ; et aliud iudicium postremum, et illud est iustitiae, quod. signanter notans dicit : Cum accepero tempus ; et de illo opponit, non autem de isto. Et sic patet illud.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod Ecclesiae caritas peccata dimittit. Videtur enim falsum dicere, quia solus Deus peccata dimittit ; sed Ecclesiae caritas non est Deus, sed unitas corporis mystici : ergo etc. Si tu dicas quod caritas Ecclesiae accipitur non formaliter, sed exemplariter, pro caritate quae est Spiritus Sanctus, similiter posset dicere quod Deus caeli et terrae peccata dimittit, et ita non magis competeret Ecclesiae quam alii.

Respondeo : Dicendum quod caritas ibi stat pro caritate creata ; quod patet per determinationem adiunctam, cum dicit : Quae per Spiritum Sanctum diffunditur. Haec autem dicitur dimittere peccata quantum ad meritum, sicut exponit infra, quia viri sancti per caritatem suam merentur gratiam primam.

Vel ideo dicitur dimittere, quia nulli dimittuntur nisi eis qui recipiuntur intra ecclesiasticam unitatem ; unde haeretici et schismatici, quamdiu extra Ecclesiam in haeresi et schismate perseverant, nec gratiam sibi nec aliis valent aliqualiter impetrare, de adultis loquendo.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de expositione Hieronymi super hoc verbum : Quodcumque ligaveris super terram etc. ; quod si istud esset solum per ostensionem, nulla ergo differentia est sacerdotis Novi Testamenti ad Vetus.

Et iterum, si sacerdos est arbiter et poenas potest secundum arbitrium suum imponere, ergo videtur quod ad voluntatem suam possit solvere et ligare.

Item, aliquis hypocrita, qui habet signa contritionis, absolvitur a sacerdote ; quaero ergo hic : aut clavis errat aut non ? Si errat, ergo non deberet eum absolvere ; sed hoc falsum est, quia iudex secundum ea quae apparent debet iudicare. Si non errat, ergo videtur quod talis sit solutus in caelis.

Respondeo : Dicendum quod quantum ad absolutionem a culpa sacerdos se habet per modum demonstrantis ; quantum ad absolutionem a poena se habet per modum dimittentis.

Sed attendendum est quod efficacia sacramenti pendet ex idoneitate suscipientis ; actus enim activorum sunt in patiente disposito. Dico igitur quod in talem, qui videtur contritus, habet clavis effectum, quantum est de se ; sed quod non habet, hoc est ex fictione illius, ita quod, quamvis clavis non erret, tamen ille errat et decipit. Si autem ille qui solvit et ligat, secundum voluntatem, non secundum scientiae vel iuris regulam procedat, sic clavis non habet efficaciam ; et contra tales, qui volebant ad votum solvere et ligare, loquitur Hieronymus, ostendens hoc de supercilio et superbia procedere. Unde sicut sacramenta privantur efficacia, aut quia non recte administrantur aut quia non recte suscipiuntur, sic de clavibus oportet intelligi.

 

 

PARS II.

De clavibus et eorum usu in foro iudiciali.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de usu et potestate clavium in foro poenitentiali, quod quidem est per abolutionem et ligationem in foro illo. Hic secundo agit de absolutione et ligatione in foro iudiciali, quae quidem est per excommunicationem ; et habet haec pars tres partes.

In prima assignat hunc modum ligandi, quare et qualiter fiat.

In secunda vero auctoritate sacrae Scripturae confirmat , ibi : Secundum hos ligandi et solvendi modos.

In tertia, ad intelligentiam illarum auctoritatum, quamdam quaestionem quaerit et determinat, scilicet quae sit animae macula vel tenebra a qua Deus mundat, ibi : Hic quaeritur, quae sit illa macula.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis sex quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum aliquis possit vel debeat excommunicari.

Secundo, dato quod sic, quaeritur ; pro quo quis sit excommunicandus.

Tertio quaeritur, a quo.

Quarto, utrum excommunicatio possit iterari.

Quinto, de communicatione cum excommunicatis.

Sexto, de absolutione.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De excommunicatione.

 

QUAESTIO I.

Utrum aliquis possit vel debeat excommunicari.

 

Circa primum ostenditur quod aliquis possit excommunicari :

  1. Primo auctoritate Domini, Matthaei 18, 15-17 : Si peccaverit in te frater tuus etc. usque ibi : Quodsi Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus ; et post : Amen dico vobis, quodcumque ligaveritis super terram etc. Sed ethnici et publicani extra communicationem reputantur : ergo et talis frater ; et hoc secundum iudiciuni Ecclesiae, ut dicit : ergo etc.
  2. Item, hoc probatur exemplo Apostoli, qui, I ad Corinthios 5, 5, fornicatorem manifestum tradidit satanae ; et I ad Timotheum 1, 20 : Ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi satanae, et ad Galatas 1, 9 : Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit ; et I ad Corinthios ultimo, 22 : Si quis non amat Dominum Iesum Christum, anathema sit. Si ergo Paulus, Ecclesiae ministrator, subiectos excommunicavit, videtur illud esse conveniens et licitum.
  3. Item, hoc ipsum rationabiliter probatur per exemplum in moralibus. Pater enim familias secundum rectum ordinem filium inobedientem extra domum ad tempus eicit, ut saltem sic corrigatur. Ergo pari ratione me qui praeest in domo Dei potest et debet consimilem eicere extra domum ; sed eicere extra domum est eicere extra communicationem, et hoc non est aliud quam excommunicare : ergo etc.
  4. Item, videmus in arte medendi quod secundum rectum iudicium artis membrum putridum, ordinatum ad aliorum membrorum infectionem, a corpore est resecandum ; sed in spiritualibus contingit membra esse putrida per peccatum et alia membra corrumpentia : ergo videtur quod talia recte sint amputanda secundum rectum regiminis ordinem. Sed hoc fit per excommunicationem : ergo etc.

 

Contra :

  1. Excommunicatio est separatio a communione ; sed communio est per caritatem ; sed extra caritatem nemo potest nec debet aliquem eicere : ergo nec excommunicare. Quod nemo possit auferre caritatem, videtur, quia nemo amittit caritatem invitus.

Item, nemo est, qui non sit ex caritate diligendus quamdiu est in via : ergo etc.

  1. Item, excommunicatio est separatio a communione sacramentorum ; sed a sacramentis nullus est separandus nec prohibendus : ergo nullus est excommunicandus. Maior patet ; minor probatur sic : omnis fidelis aut est iustus et sanus, aut peccator et infirmus. Si iustus, non est arcendus a sacramentis ; si peccator et infirmus et indigens medicinis spiritualibus, magis est attrahendus quam arcendus : ergo etc.
  2. Item, excommunicatio aut est morbus aut medicina. Si morbus, ergo nulli est infligenda, quia omnium salus est desideranda. Si medicina, ergo, cum medicina sit omnibus aptanda et non prosit nisi ei qui vult in eam per liberum arbitrium consentire, ergo nullus est excommunicandus nisi volens et quilibet debet velle se excommunicari ; quorum utrumque falsum est.
  3. Item, in excommunicatione traditur satanae ipse excommunicatus, sicut patet in excommunicatione ipsius Apostoli ; aut ergo quantum ad animam aut quantum ad corpus. Si quantum ad corpus, non potest : illud videmus ad litteram ; quantum ad animam, nec potest nec debet : ergo nullo modo videtur aliquis esse excommunicandus.

 

Respondeo : Ad horum intelligentiam est notandum quod sicut in disciplinis duplex est modus instruendi et duplex modus arguendi, scilicet ostensivus et per impossibile ; et in medicinalibus duplex est modus curandi, scilicet per medicamenta lenientia et per medicamenta asperantia - curatur enim aliquis per emplastri appositionem, aliquis per sectionem - sic in moralibus duplex est modus corrigendi, unus per dulces monitiones, alter per asperas increpationes ; et hoc secundum duo genera hominum, quia quidam sunt tractabiles et plicabiles, quidam duri et rebelles. Sic in divinis et ecclesiasticis iudiciis, in quibus est instructio, curatio et correctio, duplex reperitur modus instruendi et corrigendi et etiam curandi. Quemadmodum igitur nolentibus acceptare rationem ostensivam fit argumentatio ducens ad impossibile ; et morbis qui non curantur per emplastrum apponitur vulnus et cauterium ; et invitis et incorrigibilibus fit curatio per flagellum : sic esse oportuit in Ecclesiae correctionibus. Et ideo Ecclesiae non tantum dedit Dominus, institutor et fundator, medicamenta sacramentorum ad curandum accedentes, sed etiam gladium spiritus, quod est verbum Dei, et potestatem amputandi et resecandi contemptores et rebelles ; et tales licet et debitum est excommunicari, sicut ostensum est auctoritate Dei et exemple Apostoli et ratione in consimili.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod excommunicare est extra communionem eicere, quae est per caritatem, dicendum quod communio triplex est : quaedam spiritualis omnino, et haec est quantum ad dilectionem interiorem ; quaedam corporalis, et haec est quantum ad exteriorem conversationem ; quaedam medio modo, et haec est quantum ad sacramentorum susceptionem et praecipue quantum ad Sacramentum altaris. Dico ergo quod a prima nullus potest nec debet excludi quamdiu est viator, nec excommunicatio dicit privationem illius communionis. Quantum ad sacramentalem excluditur quilibet qui dicitur excommunicatus, sive maiori sive minori. Quantum ad conversationem exteriorem attenditur excommunicatio maior, in qua communicatio negatur secundum actus legitimos, qui attenduntur in quatuor, scilicet in osculo, in colloquio, in convivio, in oratorio. Unde versus :

Os, orare, vale, comunio, mensa negatur.

Sic igitur patet quod, cum triplex sit communio, una spiritualis et alia sacramentalis et alia corporalis, quod secundum primam nullus excommunicatur ; secundum sacramentalem excommunicatur omnis qui dicitur excommunicatus ; secundum tertiam  excommunicatur ille qui maiori excommunicatione excommunicatus dicitur, quia maior est hic privatio communicationis. Et sic patet illud primum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod nullus separandus est a sacramentis, dicendum quod immo ; quoniam, etsi sacramenta sint medicinae, tamen non prosunt nisi dispositis. Unde sicut bonus medicus secundum artem prohibet infirmum a medicinis, non tantum a cibis, propter indispositionem, sic in proposito est intelligendum. Utilius enim est alicui medicinam subtrahi quam dari contra dispositionem, immo tali diferre medicinam est medicinale.
  2. Ad illud quod obicitur de excommunicatione, utrum sit morbus vel medicina, dicenqum quod sicut sectio de prima sua ratione plaga est dolorem facit, tamen in comparatione ad vulnus apostematis est medicina, sic ipsa separatio a communione fidelium dicit malum et damnum et poenam, in comparatione tamen ad rebellem medicina est, ut eius rebellio et contumacia frangatur. Unde sicut ille qui syllogizat, per impossibile ad impossibile deducit, non ut ibi sistat, sed ut redeat ad veritatem, sic Ecclesia separat et excommunicat ut redeuntem cum humilitate et confusum de contumacia arctius stringat et interius claudat. Et sic patet quod, quamvis sit medicina, quia curat morbum rebellionis, quod nullus hanc medicinam debet appetere, nec debet dari quaerenti veram medicinam, sed contemnenti.
  3. Ad illud quod obicitur, quod excommunicare est tradere satanae, dicendum quod satanas est tortor, non tantum animarum, verum etiam corporum. Tradere autem tortori est dupliciter : aut cessando a protectione torquendi sive exponendo ; aut iubendo tortori ut affligat. Ex communicare ergo secundum praesentis Ecclesiae statum est satanae tradere protectionem subtrahendo et ei exponendo ; subtrahit nim suffragia et sacramenta, per quae munimur contra hostis insidias. In tempore autem Ecclesiae primitivae, quia daemones ipsis Apostolis subiciebantur et manifestanda erat fides per miracula, non tantum exponebantur, immo corporaliter ad mandatum Apostolicum vexabantur, sicut dicitur I ad Corinthios 5, 5 et in textu et in Glossa ; et illud decuit in principio Ecclesiae fieri ad terrorem vel propter excellentiam Apostolorum. Nunc autem, quamvis non ita vexentur, tamen corpore et spiritu vexandi exponuntur ; et pro tanto dicuntur tradi satanae et vere excommunicari. Et sic patent obiecta.

 

 

QUAESTIO II.

Pro quo quis debeat excommunicari.

 

Secundo quaeritur, pro quo quis debeat excommunicari, et quaeritur, utrum pro damno vel pro iniuria illata Ecclesiae.

Et quod sic, videtur :

  1. Si quis enim frangit vel incendit ecclesiam, excommunicatus est ipso iure ; non autem si aliam domum frangeret : ergo etc.
  2. Item, si quis percutit clericum, excommunicatus est ipso iure et incidit in canonem latae sententiae ; sed non incidit si percutit laicum saecularem : ergo, si ius recte dictat, videtur quod pro iniuria etiam sibi illata possit Ecclesia excommunicare.
  3. Item, ratione videtur, quia gladius unicuique datur ad defensionem ; sed potestas excommunicandi est gladius spiritualis : ergo potestate excommunicandi potest Ecclesia se defendere et contra damnum et contra iniuriam.
  4. Item, iustum est unumquemque, puniri in eo in quo peccat : ergo, si peccat in matrem Ecclesiam inferendo damnum et iniuriam, iustum est ut perdat eius beneficia et suffragia ; sed hoc est excommunicari : ergo etc.

 

Contra :

  1. Excommunicatio sive anathematizatio est maledictio ; sed dicitur ad Romanos 12, 14 : Benedicite maledicentibus vos ; benedicite et nolite maledicere : ergo maledicentibus vel male facientibus non debet Ecclesia maledicere : ergo nec eos excomtnunicare.
  2. Item, excommunicatio est beneficiorum subtractio ; sed Deus non subtrahit misericordiam et benefitia ab iis qui offendunt ipsum : ergo, si praeceptum est ecclesiasticis viris ut sint misericordes et perfecti, sicut Pater caelestis, qui facit solem oriri super bonos et malos, sicut dicitur Matthaei 5, 48 : ergo non debet Eccesia haec subtrahere propter damnum vel iniuriam aliquam sibi factam.
  3. Item, in excommunicationibus damnificatur homo in spiritualibus ; sed improportionaliter maius est damnum in spiritualibus quam in temporalibus ; sed, si quis incendit vel fregit ecclesiam vel percussit clericum vel aliquod tale, non damnificavit nisi in temporalibus : ergo, cum non depeat infligi maior poena quam sit damnum, videtur quod propter hoc non deberet excommunicari.
  4. Item, Ecclesia militans debet imitari triumphantem ; sed dicitur in canonica Iudae, 9, quod cum Michael altercaretur de corpore Moysi, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit : Imperet tibi Dominus. Ergo videtur pari ratione quod Ecclesia nullum altercantem cum ipsa debeat excommunicare sive anathematizare.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod duplex.est excommunicatio sive excommunicandi modus. Quaedam enim excommunicatio est a iure, quaedam a iudice. Prima excommunicatio est praeservativa, secunda est curativa. Prima excommunicatio, etsi fieri videatur ad conservandam libertatem ecclesiasticam, sicut secunda fieri videtur propter emendam ; tamen prima principaliori modo fertur ad cavendam culpam, quia magna culpa est et multum gravis, quando quis peccat in Ecclesiam.

Similiter secunda principaliori modo fit ad frangendam contumaciam ; et ideo talis secunqum formam itiris nulli debet infligi nisi contumaci, et ideo debet monitio praemitti, ut sic de contumacia convincatur. Contumax autem dicitur qui semel et bis monitus, tertio peremptorie citatus, non comparet, aut, si comparet, non vult stare iuri ; vel quando offensa est manifesta, vel iussus a iudice non vult emendare. Tali autem competit haec medicina, sicut in primo problemate visum est.

Ex his patent rationes ad utramque partem.

 

Concedo enim quod pro damno vel iniuria potest excommunicationis sententia dictari a iure, sed non principaliter propter hoc ; et similiter pro emenda potest ferri a iudice, sed non principaliter propter hoc, sed propter contumaciam.

Rationes ad primam partem ostendunt quod excommunicatio fertur pro damno.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Rationes vero ad oppositum ostendunt quod non principaliter pro damno, sed pro peccato ; unde Ecclesia maledicit et subtrahit beneficia ob meritum illius, non propter damnum suum ; ob illius culpam, non propter vindictam. Si enim ille velit redire et non possit emendare, statim Ecclesia parcet.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Ecclesia damnificat illum in spiritualibus, dicendum quod Ecclesia non damnificat, sed ille qui peccat et est contumax se ipsum damnificat ; sed Ecclesia ostendit ipsum damnificatum, ut sic saltem malum suum erubescat et deserat ; et si quodam modo magis damnificet, haec aggravatio damni ad utilitatem ipsius finaliter secundum intentionem Ecclesiae ordinatur.
  2. Ad illud ergo quod obicitur, quod Michael non maledixit, dicendum quod diabolus est obstinatus in malo et incorrigibilis, et maledictio illata sibi non potest eum nec per se nec per accidens ordinare ad benedictionem ; et ideo nulla fuit utilitas in maledicendo diabolum. Sed dum Ecclesia maledicit subditum, facit ei confusionem pro peccato ; et quia tali confusione potest a peccato resipiscere, ideo maledicit, ut post benedicat, ideo ligat, ut absolvat ; et non est simile de hac maledictione et de illa.

 

 

QUAESTIO III.

A quo possit excommunicatio fieri.

 

Tertio quaeritur, a quo possit excommunicatio fieri.

Et quod a solo habente clavem, ostenditur sic :

  1. Solvere et ligare sunt actus clavium ; sed excommunicare est ligare, ut dicit Magister in littera ; sed cuius est actus, eius est et potentia : ergo etc.
  2. Item, excommunicare est a communione sacramentorum separare ; sed eius est a communione sive a participatione separare, cuius est administrare ; sed solus sacerdos qui habet claves potest Sacramentum corporis et sanguinis administrare : ergo solus potest excommunicare.
  3. Item, Petro data est potestas ligandi et solvendi in foro iudiciali et poenitentiali ; quaero igitur, quando ? Non nisi quando datae fuerunt ei claves : ergo qui non habet claves, non habet hanc potestatem.
  4. Item, maioris virtutis est et potestatis ligare vinculo excommunicationis quam satisfactionis ; sed solus sacerdos potest poenitentiam imponere et confessiones audire qui habet claves : ergo solus talis potest excommunicare, quia qui non potest in minus non potest in maius.

 

Contra :

  1. Iudices delegati habent potentiam excommunicandi ; tamen multi eorum claves non habent, quia non sunt sacerdotes : ergo aliquis potest excommunicare, qui non habet claves. Si tu dicas quod non sua auctoritate excommunicat ; obicitur tunc de archidiacono, qui ex suo officio causas audit et decidit : ergo excommunicare potest, et tamen, si non est sacerdos, non habet claves. Si tu dicas quod similiter habet per demandationem vel consuetudinem ; quare non similiter habet actum ligandi in foro poenitentiali per commissionem vel per consuetudinem ? Non enim videtur maior ratio in uno quam in alio.
  2. Item, electus canonice et approbatus certum est quod, antequam ordinetur in presbyterum, non habet claves ; tamen potest causas audire et excommunicare propria auctoritate : ergo videtur etc.
  3. Item, sacerdos parochialis non habet secundum iura potestatem exçommunicandi nisi pro furtis et rapinis et consimilibus ; et constat quod ipse habet claves et usum clavium : ergo excommunicatio non est a potestate clavium.
  4. Item, muititudo tota, ut capitulum, excommunicat, ita quod nullus ; sed multitudinem habere claves, ita quod nullus, est impossibile, cum dicat proprietatem absolutam : ergo actus excommunicandi non est a clave.

Iuxta hoc quaeritur, cum multitudo non possit excommunicari, ita quod nullus, quomodo possit excommunicare, ita quod nullus.

 

 Respondeo : Dicendum quod inter ipsos iuristas de hac quaestione est controversia.

Quidam enim dixerunt quod potestas excommunicandi solum est in episcopis. Alii dixerunt quod non solum est in episcopis, sed etiam in archipresbyteris, archidiaconis et abbatibus et aliis praelatis. Tertii dixerunt quod hoc competit his et etiam sacerdotibus parochialibus.

 

Sed licet in hac quaestione canonum sit dicere “quia”, tamen theologiae est dicere “propter quid”, tamquam scientiae superioris. Quod enim in Ecclesia aliquis habeat potestatem, hoc est ab ipso Christo, qui potestatem contulit Apostolis et praecipue ipsi Petro Dominus autem ipsi Petro utramque contulit potestatem, et ligandi et solvendi in foro poenitentiali, et ligandi et solvendi in foro iudiciali. Prima potestas respicit Ordinem, secunda praelationem. Unde secundum primam par potest absolvere parem, secundum secundam non potest par ligare parem nec superiorem ; et hoc est, quia illa est Ordinis, haec ; autem praelationis, scilicet potestas excommunicandi.

 

Prima potestas ligandi et solvendi in foro poenitentiali aditum caeli aperit ; et ideo recte dicitur clavis. Secunda per censuram iudicii subditos coercet ; et ideo dicitur gladius.

Prima potestas est potestas arbitrandi inter Deum et hominem, secunda vero inter hominem et hominem ; et ideo prima respicit Ordinem, secunda praelationem.

Prima potestas, quoniam collata est Petro ut sacerdoti, descendit in omnes sacerdotes, quamvis non omnes habeant exsecutionem. Secunda, quia collata est Petro ut praelatus est, descendit in omnes personas ecclesisaticas quae habent praelationem vel iurisdictionem. Unde qui habent iurisdictionem ordinariam in iudicando aliquos, habent potestatem coercendi eos per censuram ecclesiasticam, ut iudicium eorum inviolabiliter observetur. Et quoniam iurisdictionem habent non solum habentes claves, sed etiam non habentes, habent, inquam, vel ex iure vel ex consuetudine, sicut archidiaconi et aliqua capitula ; ideo possunt excommunicare. Rursus, quia aliqui habent claves, qui non habent iurisdictionem in foro iudiciali, ut simplices acerdotes, ideo non possunt excommunicare nisi per commissionem vel nisi in casibus determinatis, ut in furto et rapinis.

Concedo ergo rationes probantes quod haec potestas non sequitur praecise potestatem clavium.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod solvere et ligare sunt actus clavium ; dicendum quod verum est in foro poenitentiali, sed in foro iudiciali non sunt clavium, nisi accipiatur potestas clavium secundum plenitudinem, secundum quem modum dicitur esse in episcopis, qui, quando promoventur a sacerdotio in episcopatum, non recipiunt novam clavem, sed clavis potestatis. in eis ampliatur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod eius est excominunicare, cuius est comniunicationem dare, dicendum quod non solum eius est, verum etiam eius qui praeest communitati vel etiam administranti sacramenta ; et quoniam tales sunt qui habent iurisdictionem, quamvis non habeant claves, ideo etc.
  3. Ad illud quod quaeritur : quando data est haec potestas Petro ? dici potest quod simul data est utraque, quia data est potestas clavis in sua plenitudine. Vel potest dici quod non simul, sed potestas clavium promissa fuit Matthaei 16, 19, et personas ecclesiasticas quae habent data Ioannis 20, 22 : Accipite Spiritum Sanctum etc. ; potestas vero excommunicandi insinuatur fuisse data Matthaei 18, 11, ubi, postquam dictum est : Si Ecclesiam non audierit etc., additum est : Amen dico vobis, quodcumque ligaveritis etc.
  4. Ad illud quod obicitur, quod hoc est maioris virtutis, scilicet excommunicare, dicendum quod se habent sicut excedentia et excessa et sunt alterius et alterius ordinationis ; et ideo non sequitur quod qui habet unam potestatem, habet aliam ; utraque tamen concurrit ad potestatis plenitudinem et una sine alia esse potest. Pluribus tamen conceditur clavis quam gladius, quia plures habent Ordinem sacerdotalem quam praelationem et ecclesiasticam iurisdictionem.

Et si quaeratur ratio huius, duplex est. Una est diffusio boni, quia potestas clavium est ad reconciliandum, potestas gladii ad compellendum.

Alia ratio est vitatio periculi, quia pauci sunt qui sciant hoc ense percutere ; ideo propter periculum paucorum manibus tradi debuit. Ideo etiam solemnem excommunicationem, quae fit cum candelis prius accensis et deinde exstinctis et pulsatis campanis, oportet a solis episcopis fieri, licet aliae possint ab aliis fieri.

Ad illud quod quaeritur ultimo : quare congregatio sive multitudo potest excommunicare, ita quod nullus, et non excommunicari ? dicendum quod peccata multitudinis nulla sunt, sed iurisdictio multitudinis nonnulla est. Et si tu quaeras : unde hoc est ? dicendum quod multitudo bene facit ad augmentum potentiae in excellentia : unde multitudo potest trahere navem, ita quod nullus trahit navem per se ; sed multitudo, in quantum huiusmodi, non facit defectum nec impotentiam virium : unde multitudo non trahitur quin quilibet de multitudine trahatur. Sic tota multitudo excommunicat, ita quod nullus ; non sic excommunicatur, ad minus secundum nova iura, ut iuristae dicunt.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum aliquis possit pluries excommunicari.

 

Quarto quaeritur de excommunicationis iteratione, et quaeritur, utrum aliquis possit pluries excommunicari.

Et quod sic, videtur :

  1. Primum, quia hoc habet usus Ecclesiae universalis, quam errare est impossibile, ut videtur.
  2. Item, videmus in aliis poenis impositis, quod simul et semel plura possunt imponi ieiunia, similiter et vigiliae et orationes : ergo pari ratione possunt infligi plures excommunicationes.
  3. Item, ita videmus in remediis, quod, si iteratur morbus, et remedium ; ita etiam et in poenis, quod multiplicantur poenae secundum merita : ergo, cum excommunicatio et remedium sit et poena, videtur igitur quod sicut causa potest iterari et multiplicari, quod et excommunicationes. Sed causae possunt iterari, illud est apertum ; potest enim aliquis esse incendiarius, fractor ecclesiarum, percussor clericorum, et sic de aliis : ergo etc.
  4. Item, si non passent excommunicari ex quo sunt excommunicati, et illi qui sunt absque excommunicatione possunt excommunicari, ergo excommunicati sunt melioris conditionis quam non excommunicati.

 

Contra :

  1. Excommunicatus interfectus est gladio spirituali ; sed interfectus non potest magis nec minus interfici : ergo nec excommunicatus iterum excommunicari.
  2. Item, excommunicatus extra communionem Ecclesiae est eiectus ; sed, ut dicit Apostolus I ad Corinthios 5, 12 : Quid mihi de his qui foris sunt, iudicare ? Sed posse excommunicare est posse iudicare : ergo, si non pertinet de talibus iudicare, videtur similiter quod nec excommunicare.
  3. Item, excommunicatus est beneficiis ecclesiasticis privatus, et excommunicatio est privatio ; sed privationes non recipiunt maius et minus : non enim dicitur unus caecus altero magis caecus et minus : ergo etc.
  4. Item, alter altero non est absolutus magis nec minus, nec idem magis se ipso : ergo pari ratione nec excommunicatus magis et minus, immo multo fortius.

 

Respondeo : Dicendum quod excommunicatus bene potest iterum excommunicari, vel eiusdem excommunicationis iteratione ad suam maiorem confusionem, vel etiam alia propter novae culpae commissionem ; et tunc tot erunt excommunicationes, quot causae principales pro quibus excommunicatur. Sicut enim iteratur culpa, ita rationabiliter iterari potest et debet ipsa poena.

Et concedendae sunt rationes ad hanc partem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur de interfectione, dicendum quod quemadmodum qui peccat mortaliter mortuus est et interficit se ipsum per expulsionem gratiae, et adhuc magis potest peccare, quia, quamvis non vivat ad bene agendum, adhuc tamen vivit in eo voluntas ad male operandum ; et quamvis gratia sit expulsa, potest tatnen magis a gratia elongari : sic intelligendum est in proposito, quia, quamvis secundum statum illum nihil prosint ecclesiastica sacramenta et suffragia, potest tamen adhuc magis et magis elongari. Nec est simile de interfectione corporali, in qua prima interfectio reddit impossibilem ad vitam ; non sic est in proposito, quia adhuc manet aptitudo ad redeundum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod extra est, dicendum quod quia characterem baptismalem habet indelebilem quantumcumque sit malus, ideo non exit omnino Ecclesiae potestatem ; et ideo ipsum punit et corrigit magis quam paganos et infideles, qui nunquam fuerunt sub potestate Ecclesiae. Et de talibus, scilicet paganis, loquitur Apostolus, non de malis subditis et excommunicatis ; nam ipse de eis iudicabat.
  3. Ad illud quod obicitu, quod absolutio non recipit iterationem nec intensionem, dicendum quod hoc falsum est ; et hoc patet in eo qui pluribus excommunicationibus diversis de causis est excommunicatus ab eodem, vel qui est excomunicatus a diversis episcopis, qui potest absolvi ab una excommunicatione, ita quod non ab alia, quia non sic est connexio in absolutione sicut in gratiae infusione.
  4. Ad illud quod obicitur, quod privationes non recipiunt magis et minus, potest responderi dupliciter : primo, quia illud est verum in puris privationibus, non in aliis. Nam claudus dicitur magis et minus, quia non totaliter privat virtutem gradiendi ; similiter et iniustus magis et minus.

Vel posset dici quod, si non ratione actus vel habitus magis et minus recipiant, tamen ratione causarum ; unde magis est elongatus a visu, qui laesus est in nervo et in pupilla et in humore crystallino, quam qui in altero horum tantum. Similiter intellige in proposito.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum communicans cum excommunicato sit excommunicatus.

 

Quinto quaeritur de excommunicatione quantum ad communicationem, et quaeritur, utrum communicans cum excommunicato sit excommunicatus.

Et quod sic, ostenditur :

  1. Quia iura istud dicunt.
  2. Item, ratione videtur, quia accedere ad unum oppositorum est recedere a reliquo ; sed excommunicatus est extra communionem positus : ergo qui ei communicat a communione recedit.
  3. Item excommunicatio infligitur in poenam erubescentiae ; sed nulla est erubescentia ubi alii communicant : ergo ad hoc quod sententia illa sit alicuius valoris, necesse est ipso iure alios arcere : ergo, si censura ecclesiastica est in excommunicatione, videtur quod talis iuste et debite sit excommunicatus.
  4. Item, aut licet communicare excommunicato aut non. Si sic, ergo tales non sunt vitandi : et hoc est contra illud I ad Corinthios 5, 11 : Si quis frater etc. ; et post : Cum huiusmodi nec cibum sumere. Si non licet, ergo per aliquam sententiam alii arcentur communicare cum isto ; et non nisi per sententiam excommunicationis : ergo qui communicant ei incidunt in excommunicationis sententfam : ergo sunt excommunicati.

 

Contra :

  1. Communicans cum infideli sive cum altero peccatore, sive in cibo sive in potu, non incurrit illud vitium, nisi communicet in actu consimili sive in crimine. Ergo pari ratione nullus participans cum excommunicato est excommunicatus nisi participet in crimine.
  2. Item, excommunicatio aut est morbus contagiosus aut non. Si sic, ergo qua ratione iste primo excommunicatus inficit participantem pari vitio, ita et alius alium, et sic deinceps : ergo, si hoc falsum est et contra iura, non est morbus contagiosus : ergo non videtur quod communicans excommunicato sit excommunicatus. Si tu dicas quod hoc facit institutio, non contagio, contra : institutio ista ab homine est sicut et excommunicatio ; sed nullus debet infligere poenam nisi pro culpa : ergo, si non communicat in merito sive in culpa, nec in poena : ergo institutio illa quae facit communicari in poena sine culpa est iniusta.
  3. Item, filius communicans patri aut est excommunicatus aut non. Si sic, ergo debet vitare patrem. Sed si patrem non potest vitare sine suo detrimento, ergo filius portat iniquitatem patris, quod est contra ius divinum. Si autem non est excommunicatus, ergo licet alicui ex familiaritate communicare cum excommunicato. Sed laudabilior est societas et amicitia et caritas : ergo videtur pari ratione quod ex sociali amore vel liquo tali licet excommunicato communicare, et ita non videtur communicans excommunicato esse excommunicatus.
  4. Item, excommunicatio omnis, sive maior sive minor, separat a sacramentis ; sed nullus separandus est a sacramentis nisi pro culpa mortali : ergo omnis communicans excommunicato peceat mortaliter. Sed si hoc verum est, cum ista medicina sit occasio multorum periculorum, videtur tunc quod non sit medicina, sed morbus ; et quod quicumque infert eam, cum ponat multos in gravi periculo, quod graviter peccat.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, duplex est excommunicatio, scilicet minor et maior. Minor tantum separat a sacramentis ; maior vero non tantum a sacramentis separat, sed etiam ab actibus legitimis cum aliis personis. Et ideo excommunicatio minor est morbus respiciens personam absolute ; excommunicatio vero maior est morbus respiciens personam ut est pars communitatis et separans a communitate. Haec autem separatio, cum sit relatio aequiparantiae, locum non haberet nisi alii separarentur ab eo. Ergo ad hoc quod ista excommunicatio sit efficax, statuit ius ut alii eum vitent. Et quia homines ut in pluribus magis timent poenam quam culpam, in firmitatem sententiae adiunxit poenam consimilem, sed minorem ; unde non separat a communione fidelium, sed sacramentorum. Et hoc totum. dictat ratio recta esse convenienter factum et statutum.

 

Sed quoniam periculum est omnes a communicatione, utpote qui necessitate vel ignorantia communicant, prohibere, ideo debuerunt tales personae excipi. Unde qui communicant necessitate, sicut filii et filiae, quamdiu sunt sub manu parentum, sicut uxor, sicut servi et servientes et ancillae, sicut peregrini et pauperes, quando unde sustententur non habent, in talibus ius sententiam relaxat.

Similiter, qui communicant ex utilitate, ut convertatur peccator a via sua mala et corrigatur, cum secundum legem caritatis arttbulent, non arcentur.

Similiter, qui communicant ex ignorantia excommunicati non sunt, pro eo quod talis ignorantia facti excusat ; dicitur autem hic ignorare quamdiu homo nescit vel per denuntiationem vel per famam. Unde non debet sibi quis de facili conscientiam facere, quia de quolibet praesumendum est bonum nisi probetur contrarium.

Et hae circumstantiae hoc versu continentur :

Utile, lex, humile, res ignorata, necesse.

In quo tangitur haec triplex causa, et necessitas comprehendit tria membra. His personis exceptis et sic communicantibus, sine aliqua harum conditionum intervenientium communicantes excommunicatis secundum regulam iuris excommunicati sunt minori excommunicatione ; et hoc quidem rationabile est, ut visum est.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ex his patent obiecta. Quod enim obicitur de aliis peccatis et de contagione et de filio, in. omnibus patet responsio, quia hoc facit institutio ; et ratio institutionis dicta est et convenientia exceptionis, et quare maior transit et minor non. Et ideo regula est quod excommunicatio non transit in tertiam personam. Patet etiam quod communicans non communicat in culpa ; sed, quia non adhibet debitam reverentiam sententiae, hinc est quod iustum est quod reportet poenam.

  1. Ad illud quod obicitur, quod ista est poena tantum mortaliter peccantium, dicendum quod secundum aliquos conclusio conceditur. Dicunt enim quod praeter casus exceptas mortaliter peccat, quia facit. contra Ecclesiae mandatum et scienter videtur contemnere sententiam Ecclesiae.

Sed quia valde durum videtur illud dicere et maximum periculum esset omnes communicantes excommunicari, ut declinemus periculum utrumque, sine praeiudicio hic distinguendum videtur. Dicere enim quod tantum sit peccatum veniale, non videtur conveniens, cum communiter parvam vim faciant homines in peccatis venialibus. Dicere iterum quod pro quolibet verbo humanitatis, quod amicus amico dicit, peccet mortaliter, durum videtur.

Et ideo dicendum quod qui communicat scienter aut communicat in actu exteriori in contemptum sententiae latae, et tunc peccat mortaliter ; aut non communicat in contemptum, sed tamen rationabiliter videre potest quod sententia veniat in contemptum, et adhuc credendum est eum mortaliter peccare ; aut probabiliter credit quod ex hoc nunquam magis sententia contemnetur, et ipse cum timore hoc facit et ex quadam affabilitate vel societate aliqua verba praeter necessitatem dicit vel alio modo in casibus non exceptis communicat, tunc credendum est circa tales sententiam temperari.

Unde si quis quaerat, utrum homo debeat magis dimittere se interfici quam aliquod verbum dicere, dico quod, si ex hoc in contemptum veniret sententia, debret utique. Sed quis iudicaret istum male facere, cum ante debeat de furto comedere quam fame perire ?

Si qui ergo dicunt quod peccat mortaliter, intelligendum. est quando contemptus intervenit. Et quia vix potest frequentari sine contemptu, ideo sanum consilium est unicuique, ut se a talibus elanget propter vitandum periculum, sicut dicit Augustinus quod faciendum est de iuramento.

Ad illud ergo quod obicitur, quod non privantur sacramentis nisi mortaliter peccantes, dicendum quod hoc factum est propter terrorem, ne forte per assuetudinem et periculum contem ptus incideretur.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum aliquis possit absolvi invitus ab excommunicatione.

 

Sexto quaeritur de absolutione, et quaeritur, utrum aliquis possit absolvi invitus.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia pater carnalis multa bona praestat filio invito : ergo pari ratione, immo multo fortiori, cum magis pius debeat pater spiritualis esse, videtur quod possit solvere subditum, ipso invito.
  2. Item, pronior debet esse ad miserendum quam ad condemnandum ; sed aliquis de iure potest excommunicare invitum : ergo multo magis absolvere.
  3. Item, excommunicatio est poena inflicta exterius propter emendationem : ergo, si peccator non emendatur, sed deterior efficitur, cum, cessante causa cesset effectus, videtur quod possit et debeat talis etiam nolens absolvi.

 

Sed contra :

  1. Nullus potest nec debet absolvere invitum in foro poenitentiali : ergo pari ratione nec in foro iudiciali.
  2. Item, dictum est Petro : Quodcumque ligaveris super terram etc. : ergo conformari debet ligatio quae fit in terris ei ligationi quae fit in caelis et e converso, alioquin non fit ut debet ; sed in caelis nullus absolvitur invitus : ergo nec in terris debet.
  3. Item, manente causa, manere debet et effectus ; sed causa, propter quam infligitur excommunicatio, est rebellio et contumacia ; sed quamdiu non vult absolvi, est rebellis et contumax : ergo invitus non debet absolvi.

Iuxta hoc quaeritur, quis sit modus secundum quem debet absolvi.

Quaeritur etiam a quo possit absolvi.

 

Respondeo : Dicendum quod est loqui de potentia absolvendi et excommunicandi prout potest in hos actus vel de iure vel de facto. Differt enim facere et iuste facere.

Si loquamur de facto, si episcopus excommunicet non contumacem, praetermisso iuris ordine, in facie Ecclesiae excommunicatus est, quamvis iniuste lata sit sententia ; et tenetur eam sustinere, alioquin ex hoc ipso contemptu efficitur dignus excommunicari et ligatur apud Deum.

De iure autem est excommunicatus, quando secundum iuris ordinem ab eo qui habet iurisdictionem canonicam fertur sententia in contumacem ; et haec ligat apud Deum.

Similiter intelligendum in absolutione, quod potest aliquis absolvi de iure vel de facto. De iure nullus excommunicatus absolvi potest, nisi cesset a contumacia ; de facto absolvi potest secundum voluntatem praelati, in cuius potestate fuit sententiam ferre et revocare. Unde, si talis absolvatur, non peccat nec est excommunicatus qui ei communicat ; et hoc dico, sive qui absolvitur sit ligatus iusta sententia sive iniusta. ; et hoc maxime verum est de domino Papa.

Verumtamen, sicut rationes probant, talis absolvi non debet, si iuste excommunicatus est, nec de iure absolvi potest. Si autem excommunicatus fuisset iniuste, posset eum praelatus absolvere etiam invitum, non propter suum meritum, sed ad revocandum errorem proprium.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod pater corporalis beneficia praestat invito filio, dicendum quod non est simile, quia illa sunt beneficia temporalia, quae praestantur contra voluntatem et in quibus non consideratur aequitas ex parte suscipientis ; non sic autem est hic ; et praeterea, talia beneficia prosunt invitis, sed beneficium absolutionis nulli invito prodest, immo obest. Unde sicut fastidiosis non est ingerendus cibus corporalis, propter hoc quod obest et illum proiciunt, vel, si suscipiunt, magis gravantur, sic in proposito est intelligendum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod potest excommunicare invitum, dicendum quod excommunicatio est sicut correctio de contumacia, et ideo utilis est talis contumaci et nolenti ; econtra absolutio est utilis redeunti, non in contumacia existenti ; et ideo talem excommunicatum absolvere potius est praestare iram quam misericordiam, sicut facit ille qui dimittit iniuriam inulta. Unde sicut melius est quod satanae tradatur corpus quam spiritus, sic melius est isti permaneat in vinculo quam quod detur beneficium cum contemptu.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est inflicta ad emendationem, dicendum quod non tantum ad emendationem, immo etiam ad instructionem aliorum, ut alii discant non contradicere et rebellare, sicut Datan et Abiron ; et ideo, ne alii sumant exemplum malum, debet in talibus excommunicatio continuari, ut aliis prosit ad vitandum casum. Verumtamen, quia nescitur utrum Deus det ei spiritum bonum quamdiu vivit, ideo semper exspectanda est conversio eius, et ideo non est ante absolvendus, quantumcumque incorrigibilis videatur. Nemo enim est omnino incorrigibilis per privationem quamdiu viator est ; et ideo excommunicatio medicina est.

Ad illud quod quaeritur, qualiter debeat fieri, dicendum quod excommunicatio ex triplici causa potest esse inflicta, scilicet quaedam propter contumaciam pure, quaedam propter offensam manifestam, quaedam propter offensam occultam, ut quando aliquis incidit in canonem ex peccato aliquo quod non est publicum.

Primus debet absolvi, recepto ab eo sacramento quod stabit mandatis Ecclesiae, et illi debet mandari quod pareat iuri, et si quid aliud in sententia excommunicationis iuste lata continetur, utpote quando condemnatur in expensis.

Si autem est excommunicatus propter offensam manifestam per sententiam vel facti evidentiam, tunc ante absolutionem debet praestare emendam.

Si autem propter occultam, tunc sufficit ad relaxandam sententiam si sufficiens cautio praebeatur parendi mandato.

Ad illud quod quaeritur : a quo quis potest absolvi ? dicendum quod de minori excommunicatione absolvi potest a quolibet habente potestatem absolvendi a peccato ; unde duo excommunicati minori excommunicatione invicem se absolvere possunt.

Pro regula autem habendum est quod de omni excommunicatione lata a iure, sive maiore sive minore, potest quis absolvi a proprio episcopo sive a sacerdote, exceptis sex casibus, in quibus sibi reservavit iuris conditor potestatem.

Primus, si verberat clericum ; in quo casu non potest absolvi nisi a domino Papa vel eius legato, octo casibus exceptis.

Secundus casus est de illo qui incedit ecclesiam et denuntiatus est ab episcopo ; talis non potest absolvi.

Tertius casus est de illo qui frangit ecclesiam et denuntiatus est.

Quartus casus est de eo qui scienter et sponte participat cum excommunicatis a Papa et recipit eos in officiis, maxime quando nominatim exprimuntur.

Quintus de illo qui falsat litteras apostolicae Sedis.

Sexto de illo qui communicat excommunicato in crimine ; tunc enim debet absolvi ab eo qui excommunicavit, etiam si non sit eius subditus. Quod si difficile est ei accedere ad ipsum, praestita iuratoria cautione quod parebit eius mandato, potest absolvi ab episcopo vel a sacerdote proprio.

A primo autem casu excipiuntur octo casus : primus est, si sit in articula mortis. Secundus est, si fuit ostiarius potentis et percussit non ex odio vel proposito. Tertius, si percutiens clericum sit mulier. Quartus, si regularis regularem. Quintus, si sit servus et non graviter laesit et dominus eius damnificaretur de eius absentia et ipse dominus est sine culpa. Sextus, si sit pauper. Septimus, si sit impubes vel senex vel valitudinarius. Octavus, si habet inimicitias capitales.

De excommunicatione vero mata a iudice nullus potest absolvi nisi ab ipso vel eius superiori, excepto solo articula mortis.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister : Sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum arbitrium ruere in peccatum. Videtur enim male. dicere, quia liberum arbitrium non recipit magis et minus : ergo non est modo liberius post excommunicationem ad peccatum quam ante.

Item, iuxta hoc quaeritur, quae sint mata, quae incurrit quis per excommunicationem.

Respondeo : Dicendum quod libertas peccandi non est libertas, sed defectus libertatis. Liberum ergo arbitrium, prout dicitur liberum a culpa, quia hoc non est libertas essentialis, sed accidentalis, dicitur magis et minus liberum ; et tunc magis est liberum quando melius se potest defendere, et minus liberum quando minus se potest defendere a peccati dominio. Quoniam igitur meritis orationum Ecclesiae multi sustentantur et defenduntur a culpis, tunc dicuntur liberiores ad peccandum fieri, quando auferuntur suffragia Ecclesiae. Unde patet quomodo illud verbum intelligitur.

Et nota quod multa sunt incommoda quae incurrunt excommunicati, quae notantur his versibus :

Gratia subtrahitur, magis ac magis obice rupto.

De vitio ruit in vitium, suffragia perdit

Ecclesiae ; satanae vexandus traditur ille,

Quem ligat ex propriis anathematizatio culpis.

Et intelliguntur quantum ad expositionem vel desertionem ; sicut rex diceretur militem tradere inimico, quem non defenderet ab eius vexatione.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : sed intelligendum est de his quorum merita solvunt vel ligant.

Quaeritur ergo hic, si aliquis sit iniuste excommunicatus, utrum se debeat habere pro excommunicato. Et quod sic, videtur, quia dicitur in iure : Sententia pastoris, sive iusta sive iniusta, tenenda est et timenda.

Sed contra : Magister dicit quod illam solam sententiam approbat curia caelestis, quae datur ex meritis.

Item, favere et tenere sententiam iniustam est praestare patrocinium iniustitiae : ergo talis sententia, ut videtur, nullo modo tenenda est, nec ab eo qui excommunicatur nec ab aliis.

Item, quaeritur, quomodo sit sententia excommunicationis iniuste lata.

Respondeo : Dcendum quod sententia iniusta dicitur ex anima, ex causa, ex ordine : ex anima, ut cum infertur non zelo iustitiae, sed vindictae ; ex causa, ut cum non est meritum sufficiens, vel certum, propter quod debeat excommunicari ille cui infligitur ; ex ordine, ut cum praetermittitur ordo iuris.

Si ergo talis excommunicatio feratur in aliquem, distinguendum est : quia aut fertur ab habente canonicam iurisdictionem aut a non habente. Si ab habente, dicendum quod tenenda est et timenda, quia non est subditorum discutere sententias maiorum ; et si contemnat, graviter peccat.

Excipiuntur autem, duo casus, videlicet si sententia illa lata est : post appellationem legitimam vel quando continet intolerabilem errorem, ut si diceretur : Excommunico te, quia credis in Deum. In his duobus casibus non quaerentes absolutionem admittuntur ad eorum probationem ; alias autem non admittuntur, nisi humiliter petant absolutionem.

Absolvit autem dominus Papa in omnibus ad cautelam ; non propter hoc quod reputet fuisse excommunicatos vel excommunicandos, sed ut ostendat Ecclesiae sententiam, quantumcumque sit iniusta, esse formidandam. Unde timetur et tenetur non consideratione iniustitiae, sed ob reverentiam potestatis ecclesiasticae. Hoc sentiendum est secundum iura, si excommunicetur ab habente iuris dictionem canonicam

Si autem ab alio excommunicetur, qui non habet canonicam iurisdictionem, et hoc constat, tunc non est tenenda, utpote si sint haeretici vel schismatici, apostatae, intrusi, suspensi a iurisdictione. Si autem talium crimen sit occultum, toleranda est talium sententia sicut et ipsi tolerantur ab Ecclesia.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod peccatum dicitur tenebrae, quia intellectus obtunditur, et totus interior homo obtenebratur. Videtur enim falsum dicere, quia videmus multos peccatores in peccatis existentes, qui valde bene intelligunt et addiscunt, et ita experimentum est contra hoc. Item, Domini documentum, Lucae 16, 8 : Filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis.

Item, cum multo magis sit peccatum deordinativum affectus quam intellectus, et corruptivum amoris quam luminis, et caritatis quam fidei, videtur potius esse dicendum quod peccatum sit frigus quam tenebra.

Respondeo : Dicendum quod gratia magis dicitur lux quam calor, quoniam lux in se habet et virtutem illuminandi, et illuminando, magis et magis virtutem calefaciendi ; et ideo plus complectitur lux quam calor. Et gratia, in quantum lux, non tantum respicit intellectum, verum etiam affectum ; immo lux, ut dicitur de gratia, nominat eam ut respicit totam animam, quoniam sicut lux est forma totius orbis primi et per cuius influentiam fiunt generationes circa partes inferiores, et una est ratio actualitatis et diffusionis, secundum quod innuit et dicit aperte Dionysius, in libro De divinis nominibus ; et quia hoc competit gratiae, quae est radix omnium habituum gratuitorum et principium omnis boni operis : hinc est quod dicitur lux, et peccatum dicitur tenebra, quia tenebra non tantum privat actum lucis secundum quem est in sensum visus, sed etiam alios actus secundum quos est operativa : et ita ista tenebra non respicit intellectum tantum, sed intellectum ut extensum ad calorem affectus vel ad operationem effectus. Ex his patent obiecta. Quod enim dicitur, quod intellectus viget in peccatoribus, dicendum quod verum est secundum actum qui est purae speculationis, sed non prout extenditur ad affectum vel opus. Unde aliter habuit prophetiam Balaam, aliter David. Ille enim solum videbat, iste videbat et gaudebat, et secundum hoc se in opere regulabat et se ipsum dirigebat. Exemplum est in musico et bono citharoedo ; aliter enim novit consonantiam citharae musicus, aliter bonus citharoedus. Et quantum ad hanc obtunditur intellectus manifeste, licet non quantum ad primam ita aperte ; credo tamen firmiter quod quantum ad utramque.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ipsa ergo dissimilitudo, quae inest animae ex peccato, animae macula est. Videtur enim male dicere. Omnis enim macula deformitas dicitur, aut quia aliquid est remotum, aut quia aliquid quod non debet circa rem ponitur ; sicut patet : truncatus, naso est deformatus, sed habens morpheam vel aliquid tale est maculatus ; sed peccatum non corrumpit bona naturalia, quia nihil corrumpit in eo quod est essentia vel natura ; aut, si corrumpit, tamen nihil ponit : ergo nullo modo debet dici macula. Si tu dicas quod ponit malam habilitatem et pronitatem ad malum, et illa est macula, contra : illa pronitas potest auferri per oppositam pronitatem : ergo macula peccati deleret maculam ; quod inconveniens est dicere. Item, a pronitate, liberatur per assuefactionem ; solus autem Deus liberat a macula, ut dicitur in littera.

Respondeo : Dicendum quod peccatum non est aliud quam privatio ordinis debiti, et voco ordinem debitum prout comprehendit modum, speciem et ordinem prout circa ipsum consistit praecipue ratio boni. Ista ergo deordinatio remanens in anima est culpa ipsa et peccatum, quia est ex proprio actu, ubi debet esse ordo iustitiae. Haec autem habet considerari secundum rationem aversionis et secundum rationem conversionis et utriusque. Secundum primam rationem competit ei ratio privationis ; secundum secundum modum ratio infectionis, et haec iungit sibi rem turpem ; secundum tertium modum ratio obligationis.

Quantum ad primum modum dicitur peccatum tenebra et deformitas ; quoniam bonum dupliciter potest considerari, scilicet in se, et sic dicitur lux, et per oppositum peccatum dicitur tenebra ; et in comparatione ad vim cognitivam, et sic dicitur pulcritudo animae, et per oppositum peccatum deformitas.

Quantum autem ad conversionem sic dicitur macula et foetor ; et hoc similiter secundum duplicem comparationem illius coniunctionis cum delectabili terreno : in se, et sic macula ; ad vim cognitivam, et sic foetor ; quantum ad utrumque, sic competit esse vinculum mortis aeternae.