Distinctio XXXIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XXXIII
Quaeritur hic de antiquis Patribus, qui plures etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra ostendit Magister quod vir tenetur uxori servare fidem tori, quam quando non servat, incidit in culpam. Hic intendit inquirere utrum sancti Patres istam fidem servabant.
Habet autem haec pars duas partes.
In prima sanctos Patres, qui simul habuerunt plures uxores, excusat a culpa.
In secunda dissolvit quasdam dubitationes, ibi : Si quis opponat, quod fidem tori non servabant etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima sanctos Patres a culpa excusat.
In secunda hoc multiplici auctoritate confirmat, ibi : De hoc Augustinus sic ait etc.
In tertia eorum continentiam commendat, ibi : Quod vero castitas virginalis etc., ubi ostendit quod paris meriti fuit in eis continentia coniugalis, cuius vel quanti est ln nobis continentia virginalis.
Si quis opponat quod fidem tori non servabant etc. Haec est secunda pars, in qua determinat dubia, in qua etiam facit tria.
Primo enim quaerit et determinat utrum servarent bonum fidei.
Secundo quaerit et determinat utrum servarent mandatum Legis, ibi : Sed numquid sub Lege licebat etc.
Tertio determinat quae virginitas sive integtitas sit melior et sanctior, an illa quae est mentis, an illa quae est carnis, ibi : Melior est autem virginitas mentis quam carnis etc.
Et sic duo breviter determinat in hac parte, scilicet de continentia coniugali in antiquis Patribus et de virginali in viris evangelicis et spiritualibus sive etiam mulieribus, et tertio breviter tractat de repudio.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam praesentis distinctionis, secundum tria quae determinat Magister, tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de continentia coniugali in antiquis.
Secundo vero quaeritur de virginali.
Tertio, de repudio.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum contra legem naturae sit habere concubinam.
Secundo, utrum contra legem naturae sit quod unus homo habeat plures uxores.
Tertio quaeritur, utrum Deus debuerit in hoc dispensare, quod licitum esset homini habere concubinas.
ARTICULUS I
De continentia coniugali in antiquis.
QUAESTIO I.
Utrum contra legem naturae sit habere concubinam.
Quantum ad primum ostenditur quod non sit contra legem naturae habere concubinam :
- Quia non est contra legem naturae habere ancillam et servum ; sed ancilla potest homo uti ut libet : ergo non est contra legem naturae carnaliter eam cognoscere, et sic etc.
- Item, mulier non coniugata et libera habet potestatem sui corporis ; sed qui habet rem aliquam, potest illam dare cui vult : ergo et ille qui acquirit licite, licite accipit, quia nulli facit iniuriam : ergo quando de voluntate mulieris procedit ut cognoscat eam, etiam sine pactione coniugali, cum non sit alterius, nec alicui fiat iniuria, videtur etc.
- Item, Isidorus, in V libro Etymologiarum : Ius naturale est commune omnium nationum. Sed habere concubinam non est contra hoc : ergo etc.
Item, quod possit de iure naturae habere eam cum uxore, videtur :
- Quia vir non habet sui corporis potestatem, sed mulier : ergo, uxore volente suscipere semen de ancilla sua, tenetur vir ancillam cognoscere.
- Item, ad hoc ipsum facit exemplum de Abraham, qui ad petitionem Sarae cognovit Agar ; ubi etiam dicit Augustinus quod hoc fecit Sara eo iure quo non habet vir sui corporis potestatem ; sed hoc est secundum ius naturae : ergo etc.
Contra :
- Secundum omnes leges, filii qui de concubinis sunt, vituperabiles sunt, et contumelia est eis sic nasci ; sed non est vituperium nisi praecedat inordinatio : ergo, si secundum dictamen naturae est contumelia in filiis qui sic nascuntur, videtur quod in tali actu sit deordinatio, et sic etc.
- Item, recta ratio dictat quod filius debet succedere patri, ergo poena est filio quando non habet hereditatem paternam ; sed secundum omnium mores est ; quod nati de concubinis non succedunt in hereditate paterna : ergo, cum similiter recta ratio dictet quod non est poena iusta nisi propter deordinationem culpae, cum non fuerit in eo culpa post generationem, fuit culpa in generando.
- Item, recta ratio dictat quod vir et mulier in actu illo uniuntur et fiunt una caro et quod actus ille est aequalitatis, quoniam similis in specie et natura ; sed unio ad aequalitatem non est nisi uxoris et viri, aliter non sunt aequales : ergo recta ratio sive dictamen naturale refugit coitum cum concubina.
- Item, recta ratio dictat quod parentes ambo debent filium educare, et quod proies postmodum in senectute debet educare parentes et aequaliter eos educare tenetur et semper. Ergo, cum iudicet virum et mulierem debere coniungi propter prolis generationem, quia ad hoc data est vis generativa, iudicatur eos ex hoc simul convenire ad prolis educationem et rursus ad prolis recipiertdum obsequium et honorem usque in finem : ergo iudicat quod non recte conveniunt, nisi aequaliter et inseparabiliter conveniant in actu illo. Sed si sic, tunc vir et uxor solum debent convenire : ergo etc.
Item, quod non debeat habere concubinam cum uxore, videtur :
- Quia uxor non potest convenire cum alio viro quin committat adulterium, quod est contra ius naturale : ergo nec vir cum aliqua alia muliere quam cum uxore.
- Item, ius naturale dictat quod homo quod sibi vult fieri faciat alii, et non faciat alii quod sibi non vult fieri ; sed maritus secundum rectam rationem abominatur et odit quod alius suam cognoscat uxorem : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod ius naturale tripliciter dicitur, scilicet communiter, proprie et magis proprie ; et secundum hoc tripliciter definitur ab Isidoro. Uno modo sic : Ius naturale est quod in Lege et Evangelio continetur ; sic definitur in principio Decreti. Si sic accipiatur ius naturale, sic habere concubinam est contra ius naturale, quia est contra Legem et Evangelium ; sed contra legem Moysi implicite, quia non praecipit expresse fornicatorem interfici nisi in casu, sicut patet Deuteronomii 22, 23 ; tamen implicite clauditur ibi : Non moechaberis, ubi prohibetur omnis coitus non matrimonialis. Contra legem evangelicam est expresse ; nam dicit fornicarios non habere partem in regno Dei ; I ad Corinthios 6, 9, et in 7, 2 dicit quod habeat unusquisque suam propter fornicationem.
Ratio autem huius praeceptionis est sacramentum Matrimonii, quod est institutum a Deo in significationem et in curationem : in significationem ante lapsum, sed in curationem post lapsum. Quia enim corrupta est illa vis et deordinata, ut dictum est supra, adeo quod non exit in actum quin regnum animae pervertatur, non potest fieri post lapsum sine peccato nisi excusetur per Matrimonium ; ideo taliter cognoscere concubinam est peccatum, quantum est de se, et contra Legem et Evangelium, et ita contra ius naturale communiter dictum.
Secundo modo dicitur proptie, et sic definitur in principio Decretorum : Ius naturale est quod est commune omnium nationum ; et hoc ius est quod dictat ratio recta. Contra illud adhuc est cognoscere sive habere concubinam.
Et hoc patet quia ius naturale dictat quod conveniant vir et mulier in tali actu ad generationem prolis, quae utrique succedat et cui communiter praesint et illa utrique aequaliter subsit. Et quoniam actus ille est consimilis in specie et ad generandum consimilem in specie, dictat natura ut conveniant in quadam aequalitate ; sed hoc est, cum pater coniungitur illi ut sit uxor et materfamilias. Et ideo recta ratio dictat quod non conveniat ut concubinae ; sed ista in multis est obfuscata per libidinem, sed tamen salva manet in his qui non depravant iudicium per mala opera.
Tertio modo dicitur ius naturale propriissime, quod natura docuit omnia animalia ; et hoc modo non est contra naturam, nec tamen omnino secundum naturam ; et hoc, quia quaedam animalia bruta sunt, licet non omnia, quae coniunguntur in individuam copulam ; ut sunt turtures ; et quoniam, sicut vult Philosophus, omnes virtutes quae sunt in animalibus dispersae, in homine colliguntur, sicut arma omnium animalium in manu hominis, quamvis non omnia alia animalia habeant instinctum, tamen natura hominis habet : unde ad hoc inclinatur recta natura hominis, ut, si adhaeret mulieri, sic adhaereat ut pro ipsa patrem et matrem deserat, et sic accipiat in copulam individuam.
Secundum haec igitur patet quod fornicari vel habere concubinam non solum est malum quia prohibitum, sed prohibitum quia malum.
Unde concedendae sunt rationes ad hoc.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod potest uti re sua etc., dicendum quod quae ad talem usum accipitur, ad aequalitatem accipitur ; et si ordinate accipitur, oportet quod aequalis fiat. Et ideo nunquam recte utitur nec andlla nec libera, nisi cum ea tamquam cum uxore contrahat.
- Ad illud quod obicitur, quod nulli facit iniuriam, quia illa se ei committit, dicendum quod facit iniuriam Deo ; contra cuius statutum facit ; facit etiam iniuriam sibi, pro eo quod se deordinando in corpus suum peccat ; nam vir facit sibi iniuriam quamvis ipsa velit, quia ut phrenetica vult malum suum. Si enim aliqua vellet ut se occideret vel abuteretur contra naturam, quis auderet dicere hoc non esse malum ?
- Ad illud quod obicitur, quod ius naturale est commune, dicendum quod quoddam est apertum, quoddam magis occultum ; et secundum quod plus apertum ; est communius, secundum quod minus, est minus commune ; et quoniam istud magis est occultum, ideo minus commune ; tamen lex Matrimonii apud omnes repertur.
- Ad illud quod obicitur, quod mulier habet potestatem corporis viri, dicendum quod, etsi cetera bona sint communia, hoc tamen bonum debet esse privatum. Unde nulli alii potest uxorem suam communicare nec potestatem exigere in alio, sed solum in corpore suo ; sic nec mulier de viro.
- Ad illud quod obicitur de Sara, dicendum quod Abraham nunquam obtemperasset nec obtemperare debuisset ; nisi divina dispensatio intervenisset. Unde illud quod dicit Augustinus, non fuit tota causa excusans, sed signum fuit.
QUAESTIO II.
Utrum habere plures uxores sit contra legem naturae.
Secundo quaeritur, utrum contra legem naturae sit quod unus habeat plures uxores.
Et quod sic, ostenditur :
- Auctoritate, quia Genesis 4, 19 dicit Glossa de Lamech, qui habuit duas uxores : Primus contra morem et naturam adulterium commisit. Ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia secundum dictamen naturae est, quod vir et mulier quantum ad actum illum pares sint ; sed uxor una non potest esse plurium virorum : ergo nec e converso.
- Item, secundum rectam rationem vir tenetur uxori debitum reddere : ergo, cum impossibile sit simul pluribus reddere, non potest se simul pluribus obligare. Sed, si plures posset simul habere, simul se pluribus obligaret : ergo etc.
- Item, quod indictum est homini a sua constitutione, spectat ad ius naturale ; sed a sua constitutione dictum est : Relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una : ergo secundum dictamen naturae est quod tantum sint duo : ergo una unius et non plures.
Contra :
- Augustinus dicit, et habetur in littera : Quando erat mos habere plures uxores, peccatum non erat. Sed mos vel consuetudo contra naturam non est approbanda nec excusat a culpa : ergo habere plures uxores non est contra naturam.
- Item, Augustinus dicit quod contra praeceptum non erat, quia nulla hoc lege erat prohibitum. Sed quod est contra ius naturae, est prohibitum in lege naturae : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia quod est cibus ad salutem individui, hoc est coniugium ad conservationem speciei ; sed licitum est pluribus cibis uti ad conservationem individui : ergo et plures uxores habere ad conservationem speciei.
- Item, coniunctio maris et feminae est propter prolis multiplicationem, hoc est secundum dictamen naturae. Ergo, si mulier sterilis est, natura dictat quod possit ex alia generare, cum unusquisque, quantum est de natura, appetat semen et prolem relinquere super terram : ergo non est contra, sed secundum naturam.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est supra, illa distinctione praesupposita, si ius naturale dicatur quod in Lege et Evangelio scribitur, sic ius naturale est quod sit una unius. Erunt, inquit, duo in carne una, tam in Veteri quam in Novo.
Si autem ius naturale dicatur quod ratio recta dictat, adhuc verum est, quia adhuc dictat natura, secundum quod rationis rectae est, quod non faciat alii quod sibi non vult fieri ; sed vir non vult quod uxor habeat alium virum : nec ergo debet velle habere aliam uxorem cum in tali actu, ut supra visum est, ad paria iudicentur et tamquam pares conveniant.
Si dicatur ius naturale quod natura impressit animalibus, sic dicendum quod non omnibus, sed aliquibus animalibus brutis impressit ; sed tamen in natura est aliquorum animalium irrationalium et in nostra natura plantavit.
Et hoc patet experimento, eo quod in Matrimonio est quidam amor singularis, in quo non communicat alienus ; unde naturaliter omnis vir zelat uxorem quantum ad hoc, ut nullum diligat ut diligit ipsum in actu illo ; et omnis uxor similiter zelat virum quantum ad hoc : unde, stante natura, nunquam fuisset ibi communitas, etiam si cetera essent communia.
Similiter, caritate adveniente, quae facit omnia esse communia, nunquam facit uxorem communem, propter privatum amorem qui debet esse in Matrimonio, qui etiam est sacramentum illius amoris, quo Deus zelat animam, ut nolit aliquem tantum diligi ; sic et anima a Deo nullo modo vult propter aliam deseri. Et in hoc patet sapientia Dei, quae se nobis in nobis ostendit et nobis ipsis ostendit quid agere debeamus in creaturis subditis, secundum illud Iob [12, 7] : Interroga iumenta, et docebunt te ; sed mens hominis obfuscata hoc non attendit.
Concedendum igitur quod uti pluribus uxoribus est contra ius naturae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod quando mos erat, peccatum non erat, dicendum quod mos ille erat approbatus, non ab hominibus tantum, sed a Deo, ut post patebit ; et ideo peccatum non erat.
- Ad illud quod obicitur, quod non erat contra praeceptum, dicendum quod vocat praeceptum expressum exterius per vocem vel scripturam, sicut legem Moysaicam.
- Ad illud quod obicitur de cibo, dicendum quod non est simile, quia ibi est usus rei inferioris, hic est usus paris, et ideo unius ; alioquin superior fit. Praeterea, ibi est mutuus amor, et ideo mutuus zelus, et ideo singularitas.
- Ad illud quod obicitur, quod est ad multiplicationem talis actus etc., dicendum quod, etsi natura dictet prolem esse multiplicandam, tamen dictat : debite et ordinate, et ita quod nulli fiat iniuria ; et ideo magis cessandum esse a generatione prolis quam iniuriam fieri alicui, et ideo nec uxorem aliam duci. Item, etsi natura dictet quaerendum bonum commodi, non tamen in praeiudicium boni honesti ; et honestas consistit in rectitudine iustitiae et observatione fidei, sed bonum commodi est in fecunditate prolis. Hinc est quod ad prolem generandam non debet alia uxor adici nisi Deus dispenset.
QUAESTIO III.
Utrum Deus debuerit dispensare de concubina habenda.
Tertio quaeritur, utrum Deus debuerit dispensare quod licitum esset habere concubinas et quod liceret habere plures uxores.
Et quod non debuerit dispensare, videtur.
- Quia Conditor naturae non facit contra naturam nec contra ius naturae ; sed habere plures uxores et plures concubinas est contra ius naturae : ergo etc.
- Item, nunquam Deus dispensavit quod una esset plurium virorum : ergo, cum magis sufficiat una mulier pluribus viris quam e converso, non debuit dispensare quod unus vir esset plurium.
- Item, in institutione Matrimonii et eius confirmatione dicitur, quod erunt duo in carne una ; et Matthaei 19, 5 super illud : Adhaerebit uxori, Glossa : Non uxoribus : ergo, si Deus contra suam institutionem non debuit facere, videtur etc.
- Item, dispensatio recta debet esse propter maius bonum ; sed, cum unus habet duas, hic non salvatur bonum fidei, quia non tantum cognoscit vir uxorem : cum tamen mulier non cognoscat alium virum ; nec etiam bonum sacramenti, quia Christus unicam habet Ecclesiam sponsam, non plures : ergo videtur : quod male sit dispensatum.
- Item, si omnis dispensatio debet esse propter aliquam causam, quaero, quae sit illa. Si multiplicatio prolis ad cultum Dei ; cum ista causa omni tempore stet, quia cultus Dei est multiplicandus : ergo in omni tempore deberet ista dispensatio stare.
- Item, videtur quod ista dispensatio se exteriderit ad solos Patres, quia Deuteronomii 17, 17 dicitur : Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum eius, hoc dicitur de rege : ergo multo fortius aliis est istud prohibitum.
Contra :
- Quod dispensatum fuerit, videtur, quia Abraham simul cum uxore habuit concubinam ; et tamen non reprehenditur, immo Dominus approbavit, cum dixit de Ismaele quod ipsum faceret crescere. Ergo, cum hoc non liceret per naturam, dispensatum est cum eo.
- Item, Iacob habuit duas uxores et duas concubinas ; et constat quod hoc placuit Deo, quia semen quod ex omnibus accepit est approbatum : ergo cum eo fuit dispensatum.
- Item, David habuit plures, sicut dicitur II Regum 3, uxores et concubinas ; et tamen non reprehenditur : ergo dispensatum est cum regibus.
- Item, Elcana habuit plures uxores ; et tamen non reprehenditur : ergo videtur quod cum omnibus sit dispensatum.
- Item, Lex supponi taniquam licitum, Deuterqnomii 21, 15 : Si habuerit homo duas uxores, unam dilectam et alteram odiosam ; hoc non redarguit : ergo omnibus erat licitum, ergo cum omnibus dispensatum.
Quaeritur igitur, quomodo et quando sit dispensatum et ubi expressum et quare tunc et non modo et quantum se extendat.
Respondeo : Dicendum quod ad dispensationem, ad hoc quod debite fiat et convenienter homo ea utatur, ista quatuor sunt concurrentia, scilicet necessitas, utilitas, congruitas et honestas ; et ista quatuor sunt hic.
Primum quidem congruum fuit illud tempus dispensationi, quoniam tempus fuit figurae ; et quoniam Christus generare debebat liberos et filios per Baptismum, et in Ecclesia catholica et in haereticis diverticulis : ideo in figura debuit praecedere Matrimonium sive generatio ex libera et ex ancilla. Et rursus, quoniam in ter illos qui ab haereticis baptizantur, quidam haeresim sequuntur, quidam ad Ecclesiam revertuntur, ideo utriusque figura praecessit : primi in Ismaele, de quo dictum est Genesis 21, 10 : Ecce ancillam et filium eius ; secundi in ancillis Iacob, quarum filii sunt inter liberos computati. Hoc habetur ab Augustino, in libro De Baptismo. Fuit ergo temporis congruitas.
Fuit etiam necessitas, quia pauci erant Deum colentes ; et ut cultus divinus non periret, necesse fuit ut filios multiplicarent ; et contigit quod uxores steriles haberent : ideo necessitatem habuerunt tunc plures nabere.
Fuit etiam utilitas, quia filii erudiebantur a parentibus et mores patrum servabant ; et ideo, quanto plures, tanto cultus Dei erat celebrior, et ideo erat tunc utile multos procreare.
Fuit etiam honestas, quia non affectu libidinoso, sed casto, non affectu adulteri, sed mariti etiam concubinas cognoscebant. In cuius rei testimonium de Abrabam dicitur quod non ipse accepit ancillam, sed uxori obedivit et ei in ea debitum reddidit et affectu viri cognovit ; et ideo dicitur Genesis 16, 2, quod Sara dedit Agar in uxorem Abraham, non quia fuerit uxor, quia postmodum fuit eiecta, sed ut significetur quod eo affectu eam cognovit quo et uxorem. Unde Augustinus, XVI De civitate Dei, vocat virum feminis viriliter utentem, uxore temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter.
Ex hoc patet quod haec dispensatio non se extendat ad tempus naturae institutae nec gratiae, quia in natura instituta non erat tempus figurae nec necessitas sterilitatis ; similiter in tempore gratiae cessaverunt figurae et omnes vocantur ad Christi culturam et multiplicatum est genus humanum valde.
Similiter ratione utilitatis non se extendit ante tempus Abrahae, quia ante non multiplicabantur ad cultum Dei, sed ad malum, quia imitatores erant paternorum scelerum ; et ideo deleti sunt cum terra.
Ratione vero honestatis ad illos solos se extendit qui uxoribus et concubinis temperanter et ad cultum Dei multiplicandum sciebant et volebant uti ; aliter eis dispensatio non valebat.
Ista autem dispensatio facta est divina inspiratione in Patriarchis et rege David, quando utrisque de semine facta est repromissio ; et quia isti erant capita et imitandi erant tamquam Sancti, intellexerunt recte dispensationem hanc ad omnes extendi qui erant imitatores eorum in castitate ; et mos fuit ex hoc introductus, durans usque ad Christi adventum. Sed tunc cessavit, quia cessavit congruitas et necessitas, ut visum est. Unde omnibus quibus licuit, licuit solum ex dispensatione, quae fuit per inspirationem ; et hoc dicitur Extra, De divortio, in quadam decretali Innocentii, ubi dicitur quod nunquam licuit alicui nisi divina inspiratione.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus non facit contra ius naturae, dicendum quod verum est contra ius naturae quod ordinat in ipsum ; sed contra ius naturae quod ordinat ad proximum, potest non tamen facit contra, sed supra, quia ratio recta sic dictat hoc non esse faciendum, ut tamen dictet in eius opposito Deo esse obediendum.
- Ad illud quod obicitur, quod una sit plurium, dicendum quod una sit plurium, nulla esset utilitas, quia unus potest fecundare plures, sed non una a pluribus. Esset etiam damnum, quia defectus tranquillitatis ; non enim potest cum pace unus duobus dominis servire, sicut unus dominus duobus servis imperare ; et vir caput est et dominatur mulieri. Deesset etiam bonum sacramenti, quia una anima non duobus viris, sed Christus multis copulatur animabus ; et amplius, esset incertitudo prolis et confusio hereditatis.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus instituit, quod duo etc., dicendum quod verum est, tempore legis naturae et tempore gratiae. Sed ex causa tempore Legis debuit dispensare ; nec facit contra suam institutionem ipse qui rem instituit, cum pro loco et tempore dispensat.
- Ad illud quod obicitur, quod dispensatio debet esse propter maius bonum, dicendum quod bonum prolis adeo necessarium est ut propter ipsum vellet Deus in aliquo detrahi bono fidei et sacramenti, non tamen omnino, quia tunc aliquibus fidem servabant, et ratio significationis ibi manebat.
- Ad illud quod obicitur, quod multiplicatio prolis non est causa, dicendum quod immo, quia cultus Dei crescebat tunc non per vocationem, sed per successionem, quia illis tantum fuit Lex tradita ; et ideo tunc erat opportunum.
- Ad illud quod quaeritur ; ad quos se extendebat ? dicendum quod ratione inspirationis tantum ad Patres, sed ratione honestae imitationis et moris derivatum est ad posteros, qui uxoribus utiliter uti sciebant.
Quod ergo obicitur, quod regibus erat prohibitum, dicendum quod non fuit prohibitum ne haberent plures, sed ut non haberent plurimas ; non dicitur etiam illud simpliciter, sed cum determinatione, quae alliciant animum, et tales erant alienigenae.
ARTICULUS II
De continentia virginali.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de continentia virginali.
Et circa hoc tria quaeruntur.
Primo quaeritur de ipsa virginitate quantum ad genus suum.
Secundo, de comparatione continentiae virginalis ad Matrimonium sive coniugium.
Tertio, de virginitate per comparationem ad praemium.
QUAESTIO I.
Utrum virginitas sit virtus.
Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum virginitas sit virtus.
Et quod sic, videtur :
- Per definitionem virtutis, quia virtus est bona qualitas mentis etc. ; et per definitionem Philosophi illud idem.
- Item, hoc ostenditur per definitionem virginitatis quam ponit Augustinus, dicens : Virginitas est in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. Sed meditari incorruptionem perpetuam, hoc est maxime arduum et difficile, et tale est virtutis genus : ergo etc.
- Item, hoc iterum videtur ratione, quia abstinere a coitu illicito est virtutis ; sed difficilius est ab omni coitu abstinere quam ab illicito : ergo, si illud est virtutis, multo fortius istud.
- Item, in virginitate meremur non tantum auream, sed etiam aureolam ; sed omne meritum consistit mediante virtute vel dono vel beatitudine : ergo etc.
Contra :
- Omnis virtus quae non est in finem, in medietate consistit ; sed virginitas in extremo, quia omnino abstinet : ergo etc.
- Item, actus omnis virtutis est in praecepto, quia est necessarius ad salutem ; sed actus virginitatis non est in praecepto : ergo virginitas non est virtus.
- Item, nulla virtute quis male utitur, ut patet ; sed virginitate contingit male uti, ut patet de fatuis virginibus, Matthaei 25, 2.
- Item, omnes virtutes sunt connexae : unde qui habet unam, habet omnes ; sed hoc non est de virginitate : ergo etc.
- Item, nulla virtus expellitur vel amittitur nisi per vitium et peccatum ; sed virginitas perditur sine peccato in his quae violenter corrumpuntur : ergo etc. Si tu dicas de his quod non amittunt, obicitur de his quae transeunt de continentia virginali ad coniugalem, quae virginitatem perdunt sine culpa in qua est omnis virtus ; sed virginitas perdita nunquam recuperatur : ergo etc
Respondeo : Dicendum quod continentia virginalis sive virginitas tria dicit : primum est abstinentia ab omni coitu illicito ; secundum est abstinentia ab omni coitu licito ; tertium est integritas mentis et carnis. Quantum ad primum dicit habitum, quantum ad secundum dicit virtutis statum, quantum ad tertium dicit decorem ; unde virginitas est habitus continentiae perfectus et decorus.
Concedendae igitur sunt rationes probantes virginitatem virtutem esse, secundum id quod nominat habitum.
[Ad obiecta] :
2-6. Quae vero obiciuntur in contrarium, omnia procedunt ratione status vel decoris, quantum ad quem statum ad extremum tendit.
Ratione etiam status non est in praecepto, ratione de cuius status potest perdi per descensum ad inferiorem statum, ratione cuius status non est aliis connexa.
Ratione vero decoris contingit quod perdatur, homine invito ; contingit etiam superbe et male uti ; contingit etiam ut amissa non possit recuperari.
Quantum vero ad illud quod est ibi habitus substrati, omnes conditiones virtutum in ea reperiuntur.
- Et sic patent omnia praeter primum, quod obicit de medietate, quia ita similiter posset opponi de continentia viduali.
Et propterea dicendum quod, quando dicitur quod virtus consistit in medietate, hoc non est intelligendum respectu obiecti, quia sic nullus esset castus nisi cognosceret medietatem omnium mulierum de mundo, quia illud est medium inter aliquam et nullam ; sed istud intelligitur ut sic medium teneatur, et virtus sit medium circa delectationes et tristitias. Nam qui omnino nihil sentit de passionibus carnis, hic insensibilis iudicatur, sed hoc habet per naturam ; qui vero omnino eis consentit, hic luxuriosus est ; qui vero excitatur, sed tamen non consentit, talis virtuosus est ; et hoc omnino bene est in virginibus, quia aliquo modo caro excitat, quamvis non ita sicut in corruptis. Hoc autem intelligitur, loquendo secundum virtutes politicas et naturam lapsam ; nam per superabundantem gratiam potest esse quod non sentiat et tamen virtutem habeat, ut patet in Christo et eius Matre dulcissima.
QUAESTIO II.
Utrum virginitas praeferatur continentiae coniugali.
Secundo quaeritur de comparatione continentiae virginalis ad Matrimonium sive coniugium ;
et quod virginitas sit melior et perfectior, videtur :
- Quia virtus consistit circa difficile et arduum. Ergo circa magis arduum maior virtus ; sed magis arduum est omnino abstinere a coitu quam aliquando tantum : ergo maioris virtutis.
- Item, opera perfectionis sunt in consilio, imperfectionis vero in indulgentia : sed virginitas est in consilio, Matrimonium in indulgentia : ergo etc.
- Item, cui debetur fructus maior, illud est maioris virtutis ; sed continentiae virginali debetur fructus centesimus, sicut dicitur Matthaei 13, 23 in Glossa, coniugali trigesimus : ergo etc.
- Item, quod similius est statui gloriae, est perfectius ; sed continentia virginalis est similior statui gloriae, quia ibi est incorruptio, ibi non nubunt ; unde Hieronymus dicit quod angelis est cognata virginitas : ergo etc.
Contra :
- Augustinus, De bono coniugali : Non est impar meritum in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit.
- Item, Augustinus, De bono viduali : In continentia coniugali bene utitur homo malo, qui concupiscentiam restringit in connubio. Sed laboriosius est bene uti malo quam bene uti bono : ergo etc.
- Item, ratione videtur : si optimum in aliquo genere melius est optimo alterius generis, ipsum simpliciter est melius altero. Sed optima fecunditas melior est omni integritate : unde melius est in beata Virgine quod est mater quani quod virgo : ergo simpliciter fecunditas melior virginitate. Sed fecunditas est in coniugio : ergo etc.
- Item, quod ad plura valet et magis facit ad perfectionem gloriae, illud est melius ; sed continentia coniugalis non tantum prodest continentibus, sed etiam filiis generatis, facit etiam ad perfectionem numeri electorum ; sed virglnalis sibi soli prodest et perfectionem electorum non accelerat : ergo etc.
- Item, terra sterilis est iuste maledicenda ; sed virginitas facit ventrem sterilem : ergo merito est maledicenda : non ergo melior.
- Item, si homo stetisset, non minus perfectas habuisset virtutes ; sed tunc non esset virginitas, sed tantum continentia coniugalis : ergo continentia coniugalis est continentia perfectissima : ergo virginitas non superexcellit, immo exceditur.
Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, in virginitate est tria considerare, scilicet habitum, statum et decorem integritatis. Si loquamur quantum ad habitum, sic se habent ut excedentia et excessa, quia ex maiori virtute potest continere etiam coniugata quam virgo et e converso.
Si autem loquamur quantum ad decorem, sic semper virginitas praefertur continentiae coniugali, quia ibi est corruptio foeda, hic autem est incorru ptio sancta.
Si autem quantum ad statum, tunc est loqui dupliciter : aut secundum idem tempus aut secundum diversa. Si secundum idem, dupliciter : aut secundum tempus Legis aut secundum tempus gratiae. Si secundum tempus Legis, status continentiae coniugalis omnino praefertur et status virginitatis prohibetur et sterilis maledicitur et in contumelia habetur. Si secundum statum gratiae, ubi non requiritur fecunditas ventris, sed sanctitas et incorruptio et puritas mentis, virginitas praefertur continentiae coniugali. Si autem secundum diversa tempora loquamur, utpote si continentiae statum consideremus in tempore Legis et virginitatis in tempore gratiae, sicut unusquisque in suo optimo, sic status statui non praefertur nec meritum merito, dum tamen sit caritas aequalis. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae.
Rationes igitur probantes quod continentia virginalis est dignior, procedunt ratione statuum relatorum ad tempus gratiae vel ratione decoris virginitatis.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur in contrarium de auctoritate Augustini, dicendum quod loquitur secundum status diversos, scilicet Legis et gratiae.
- Ad illud quod obicitur, quod laboriosius est etc., dicendum quod verum est, ceteris paribus ; sed, licet activa sit laboriosior, non tamen melior, quia alia purior.
- Ad illud quod obicitur, quod optima fecunditas est melior etc., dicendum quod hoc verum esset, si fecunditas illa esset per actum coniugalem, sed non fuit, ideo nihil ad coniugium ex hoc, immo magis ad commendationem virginitatis.
- Ad illud quod obicitur, quod valet ad plura est melius, dicendum quod hoc est verum, si aeque intense valeat ; sed aliquid intense valet ad unum, quod praevalet remisse valenti ad plura.
- Ad illud quod obicitur, quod terra sterilis est maledicenda, dicendum quod verum est, si sterilis est a fructu quem tempore illo debet producere ; sed tempore gratiae non quaeritur fructus ventris, sed mentis, non corporalis, sed spiritualis.
- Quod ultimo obicitur, loquitur de habitu, et hoc verum est ; de statu autem non est verum : aliquem enim statum patientiae et temperantiae contingit habere nobiliorem et fortiorem post lapsum.
QUAESTIO III.
Utrum virginitatis praemium sit aureola.
Tertio quaeritur de virginitate per comparationem ad praemium ; et dicitur communiter quod praemium virginitatis est aureola,
et hoc probatur :
- Per figuram, Exodi 25, 25, praeceptum est fieri supra magnam coronam aliam parvam coronulam ; et secundum hanc figuram duplex est praemium, ut dicunt magistri : substantiale, et hoc dicitur aurea, ad similitudinem magnae coronae ; et accidentale, et hoc dicitur aureola, ad similitudinem parvae. Si ergo coronari debet illa corona anima decora, et maxime Christi sponsa, et talis est virgo ; ergo etc.
- Item, hoc ostenditur per Scripturam, Apocalypsis 12, 1 : Mulier amicta sole ; et in capite eius corona stellarum duodecim. Si hoc de beata Virgine recte exponitur, sicut Christus vincentibus communicat thronum, sic beata Virgo perfecte continentibus coronam ; et sic etc.
- Item, corona debetur certanti ; sed maxima pugna est in carne : ergo qui ipsam perfecte vincit et notabiliter, debet notabiliter coronari. Sed perfecte vincunt virgines : ergo sunt notabiliter coronandi, ergo aliquam coronam habebunt, quam non coniugati.
Sed contra :
- Omne meritum caritatis est, ergo et praemium : ergo, si caritas omnes virtutes movet et omnibus communicat meritum, ergo et praemium ; ergo nullum praemium reddendum est virginitati magis quam alii virtuti. Si dicas quod verum est de praemio substantiali, contra : nullum praemium debetur ei qui caret caritate, nec substantiale nec accidentale : ergo omne praemium debetur caritati.
- Item, si virginitati debetur aliquod praemium superadditum, aut hoc est ratione difficultatis aut ratione perfectionis. Si difficultatis, sed difficilius est suam voluntatem omnino abnegare et pro Christo mendicare quam continentiam servare : ergo multo fortius tali actui debetur aureola. Si ratione perfectionis ; sed multo perfectius est diligere inimicos : ergo etc.
- Item, si virginitati debetur praemium speciale, aut ergo ratione incorruptionis carnis aut mentis. Si carnis, ergo corrupta violenter non haberet aureolam, cuius contrarium habetur per verbum Luciae : Si invitam me violaveris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Si secundum incorruptionem mentis, aut quia nunquam corrupta, aut quia reparata. Si quia nunquam corrupta, tunc ergo paucissimis debetur aureola, et etiam non beato Ioanni, quia voluit nubere, sicut dicitur, et tamen eius virginitas multum commendatur. Si quia reparata, ergo quantumcumque fuit luxuriatus quis, dummodo perfecte poeniteat, habebit aureolam. Si secundum utramque, redit adhuc maius inconveniens, quia nullis aut paucis aureola debetur.
Item, cum virginitati debeatur fructus centesimus, et constat quod hoc non est praemium substantiale, sed accidentale, videtur ergo quod idem sit aureola quod fructus ; sed cum fructus conveniat statui viduali, quare non aureola ? Quaeritur ergo differentia.
Respondeo : Dicendum quod triplex praemium legimus in Scriptura, scilicet praemium aureae, praemium quod est fructus, et praemium aureolae. Distinguitur autem a diversis hoc diversimode.
Dicunt enim quidam quod praemium aureae debetur radici caritatis, praemium fructus debetur ratione refrenationis pronitatis, sed aureolae ratione incorruptionis. Quia enim caritas influit in omnes virtutes, ideo aurea omni virtuti et actui debetur. Et quoniam vis concupiscibilis quantum ad generationem est corrupta et infecta, ideo in ipsa viget pronitas ; ideo soli continentiae, quae illam refrenat, praemium fructus debetur. Quia vero incorruptio attenditur quantum ad fidem contra fermentum erroris et falsitatis, quantum ad carnem contra voluptatem, et quantum ad constantiam usque ad mortem, ideo tribus actibus debetur aureola, scilicet praedicationi, continentiae virginali et ipsi martyrio. Unde secundum hos aurea est gaudium de Deo, fructus gaudium de pronitatis restrictione, sed aureola gaudium de incorruptione.
Sed haec positio non videtur conveniens, quoniam incorruptio non tantum est in his quibus debetur aureola, sed etiam in iustitia, quae est perpetua et immortalis, et in caritate, quae nunquam excidit ; et ideo modus iste sumendi non videtur conveniens.
Aliter dicunt alii, quod praemium aureae debetur ipsi radici caritatis, sed fructus ratione difficultatis et aureola ratione perfectionis ; unde quia difficultas maxima, est in continendo omnino, immo quoddam martyrium, et in sustinendo terribilia quae mortem inducunt, ideo fructus debetur martyribus et continentibus. Perfectio vero maxima est in actibus tribus ipsius animae, scilicet rationalis, concupiscibilis et irascibilis ; et hoc dupliciter : per conversionem ad Deum, et ita debetur eis perfectio aureae ; et per comparationem ad bonum inferius, et ita debetur aureola, quae est diminutivum, quia est remuneratio in bono creato ; et secundum actum perfectum triplicis potentiae assignatur vel redditur aureola. Nam perfectissimus actus rationalis, per comparationem ad inferius, est veritatem fidei praedicare, concupiscibilis carnem omnino a coitu refrenare, irascibilis mortem sustinere, et ideo tribus debetur aureola triplex.
Sed haec adhuc positio non videtur omnino conveniens, quia tantae est perfectionis omnia relinquere et se ipsum abnegare, sicut praedicare et omnino continere ; et ideo non videtur quod secundum perfectionem vel ratione perfectionis virginitati debeatur aureola.
Aliter igitur dicendum, quod, sicut dictum est supra, quod in virginitate tria considerantur, scilicet habitus, status et decor ; habitui respondet aurea, statui fructus, sed decori integritatis aureola.
Et quod habitui aurea, hoc non est dubium.
Quod vero statui fructus, hoc patet sic : quia sicut fructus maior et minor, quem ponit Dominus in Evangelio, attenditur secundum nobilitatem terrae, sic fructus maior et minor secundum statum. Esto enim quod tres in tribus statibus contineant secundum quod melius possunt, adhuc excedit continentia vidualis coniugalem, et virginalis vidualem. Unde quia in continentia mxime status diversi considerantur et secundum illam distinguuntur, ideo soli continentiae praemium fructus aptatur, non quin et aliis possit aptari, si est diversos status assignare.
Quod autem aureola respondeat alicui decori exteriori, patet, quia aureolae assignantur his actibus qui considerant aliquid extrinsecum, ut puta quod est infra, ut corpus ; vel quod est iuxta, ut proximus, quem convertit et ad patriam per bonam doctrinam ducit. Unde decor quidam erit doctoribus de conversis per ipsos ; et quidam etiam decor et gaudium erit martyribus in corpore, qui se pro Christo passionibus exposuerunt ; quidam decor virginibus in corpore, quod pro Christo incorruptum servaverunt ; et ille decor vel gaudium de illo decore aureola recte dicitur. Credo tamen quod melius decor aureola dicatur quam gaudium, quia omnes gaudebunt de decore, non tamen omnes habebunt aureolam ; sed ut totum ad unum dicatur, melius est dicere quod utrumque, scilicet decor cum gaudio et gaudium cum decore.
His visis, patent obiecta.
[Ad obiecta] :
1-3. Quod enim obicitur, quod debetur radici caritatis omne meritum, dicendum quod verum est de praemio substantiali ; de accidentali non est verum primo et per se, sed non sine illo ; unde est causa sine qua non.
Similiter patet quare virginitati debeatur aureola, non ratione perfectionis, sed ratione decoris. Ratione perfectionis status debetur fructus centesimus, sed ratione decoris aureola.
Ad illud quod quaeritur, ratione cuius incorruptionis debeatur aureola, dicendum quod ad hoc est triplex opinio. Quidam enim dicunt quod, cum meritum consistat in anima, quod incorruptioni mentis debeatur aureola ; similiter perfectae voluntati sustinendi mortem pro Christo ; et hoc confirmant per illud quod dicitur de beato Martino : 0 beata anima, qua etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit.
Sed ista positio non videtur conveniens, quia quantumcumque velit aliquis praedicare, nisi exeat in opus, non credo quod habeat aureolam. Unde illud beati Martini de praemio essentiali intelligendum est, quia aequalis fuit martyribus propter magnitudinem caritatis.
Alia opinio est quod debetur actui exteriori ; unde si aliquis non martyrizetur actu, non habebit aureolam, similiter si auferatur virginitas violenter, perditur aureola. Unde Leo Papa dicit quod corruptae per violentiam se non audeant sacris virginibus comparare, nec etiam anulo desponsantur. Et secundum hos, quantumcumque homo praedicet, reportat praemium, sed non aureolam, nisi aliquem convertat.
Sed durum est dicere, quodsi violetur omnino per violentiam, quod aliquid ibi perdat, dum nullus consensus interveniat, nulla culpa.
Et ideo tertio modo dicendum quod aureola debetur actui interiori per comparationem ad decorem exteriorem, et exteriori relata ad interius. Unde si virgo velit corrumpi et non corrumpatur et post poeniteat, quia salvata est incorruptio in carne, ideo aureolam habebit. Item, si nolit corrumpi et corrumpatur, corruptio illa non est iudicanda corruptio decoris virtutis ; et ideo manet decor integer, quia decoratio virtutis ab interiori procedit. Et hoc est quod dicitur in littera : Non potest corrumpi caro, nisi prius mens corrumpatur, scilicet corruptione quae obviet virginitati. Unde quod dicitur, quod se non audeant sacris virginibus comparare, hoc est propter periculum, quia fortassis in actu illo consenserunt ; unde semper est eis timendum.
Ex his potest patere quando virginitas amittatur. Cum enim ad perfectam virginitatem duo concurrant, scilicet incorruptio mentis et incorruptio carnis : incorruptio mentis est sicut formate et complementum ; incorruptio carnis est sicut materiale. Si ergo utrumque pereat, totum perditum est et nunquam recuperari potest.
Si autem amittatur incorruptio carnis, salva incorruptione mentis, manet quod formate et completivum est virginitatis, ideo meritum et praemium, quamvis etiam illud quod materiale erat sit perditum ; unde perdita est secundum quid, manet tamen simpliciter ; perdita est in conspectu hominum, non in conspectu Dei. Et hoc est quod dicit Ambrosius, et habetur in littera.
Si autem perdatur incorruptio mentis, salva incorruptione carnis, tunc perditur quod formate est et manet quod est materiale ; et quia illa redit ad suum propositum et habet materiale substratum, redeunte virginitate, virgo iudicanda est, licet non in tanta gloria, in quanta esset, si nunquam consensisset. Et hoc sentire videtur esse magis pium.
ARTICULUS III
De repudio.
Consequenter quantum ad tertium articulum, quaeritur de repudio.
Et circa hoc tria quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum licitum fuerit uxorem repudiare.
Secundo, utrum debuerit permitti.
Tertio quaeritur de ipsius repudiatae reconciliatione.
QUAESTIO I.
Utrum fuerit licitum uxorem repudiare.
Circa primum, quod fuerit licitum, ostenditur sic :
- Lex Moysi illicita puniebat ; quod ergo non puniebatur in Lege tempore Legis, erat licitum ; sed repudiatio non puniebatur : ergo etc.
- Item, licitum est quod nulla lege prohibetur ; sed Iudaei non erant adstricti alii legi quam sibi a Deo datae ; ergo licitum erat omne quod in Lege illa non prohibebatur. Sed repudium non prohibebatur in illa : ergo etc.
- Item, licitum est omne quod divina inspiratione mandatur ; sed Moyses, divina inspiratione afflatus, dedit legem secundam, scilicet Deuteronomium, in quo, 24 cap. 1, praecipit libellum repudii dari : ergo videtur quod sit licitum.
- Item, licitum est quod fit rationabili causa ; sed rationabilis causa est, ut odiosa societas separetur, maxime quando surgit ex causa exterius movente : ergo, si vir propter deformitatem habebat uxorem exosam, videtur etc.
- Item, lex Matrimonii perfectior est in Nova quam in Veteri ; sed in Nova licitum est ab uxore separari aliqua de causa, ut puta causa fornicationis : ergo videtur quod in Lege Veteri licuit aliqua de causa fieri repudium.
Contra :
- Nihil est licitum quod est contra divinam institutionem ; sed divortium est contra divinam institutionem, quia Deus coniunxit masculum et feminam : ergo etc.
- Item, nihil est licitum quod est contra ius naturae ; sed ius naturae dictat, ut non faciat quis alii quod sibi non vult fieri : ergo, cum vir nollet repudiari ab uxore, non debet repudiare eam.
- Item, nihil licet in quo est peccatum ; sed in divortio est peccatum, quia dicit Chrysostomus quod qui secundum Legem dimittit, quatuor committit iniquitates, quia apud. Deum est homicida etc. : ergo etc.
- Item, maior est unio viri et uxoris.quam patris et filii, quia dicitur 2 Genesis, 24 : Relinquet homo patrem et matrem etc. ; sed nulli licet repudiare patrem : ergo etc.
- Item, auctoritate Domini, Matthaei 19, 9 : Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis, sed propter illam non erat divortium, immo mulier lapidabatur ; nec alia causa fuit : ergo nunquam fuit licitum.
Respondeo : Dicendum quod, secundum quod Dominus dicit, repudium uxoris nunquam fuit licitum ut sine culpa fieret ; fuit tamen licitum ut fieret sine poena. Unde aliquid licere alicui, hoc est duplici de causa : aut quia non obviat iuris rectitudo, et sic non fuit repudium licitum ; aut quia non obviat iuris punitio, et hoc modo licuit uxorem repudiare, quia tunc non obviavit iuris punitio.
[Ad obiecta] :
1-2. Ex hoc igitur patet quod obicit, quod non puniebat lex Moysi nec prohibebat. Quamvis enim lex Moysi non prohiberet, quia non decreverat punire, tamen nihilominus lex naturae et dictamen rationis contrarium dicebat.
- Ad illud quod obicitur, quod Moyses mandat, dicendum quod Moyses aliquid prohibuit in repudio, aliquid mandavit, aliquid permisit : prohibuit uxorem dimittere sine causa ; permisit uxqrem dimittere ex causa foeditatis ; et praecepit libellum dari ; et in datione libelli non erat peccatum, sed in dimissione.
- Ad illud quod obicitur de causa rationabili, dicendum quod vir et uxor individualiter coniunguntur a Deo ; ideo nulla potest esse causa separationis quoad vinculum ; quoad debitum potest esse causa defectus fidei, quia unus non servat alteri fidem ; et quia ista tunc non fuit causa, ideo nulla fuit rationabilis causa.
- Ultimum vero patet, quia nulla causa, ut patebit infra, potest esse, quare uxor non possit viro debitum reddere, nisi fornicatio, quia in quo peccat quis, in hoc et torquetur ; et illa tunc non fuit, nec alia potest esse : et ideo etc.
QUAESTIO II.
Utrum repudiare uxorem debuerit permitti.
Secundo quaeritur, utrum repudiare uxorem debuerit permitti.
Et quod non, videtur :
- Quia qui non prohibet malum, cum possit, habetur pro consentiente ; sed legislator potuit prohibere et non prohibuit repudium : ergo consensit. Sed consentiens malo peccat : ergo etc.
- Item, non sunt facienda mala ut veniant bona : ergo nec permittenda mala, ne veniant maiora mala : ergo non debuit repudium permittere propter vitandum homicidium.
- Item, vir et uxor pares sunt quantum ad legem tori ; sed sicut vir potest occidere uxorem, ita uxor odiens virum potest machinari etiam mortem eius : ergo idem periculum et idem ius est ex utraque parte. Sed non permittebatur in Lege ut uxor repudiaret virum : ergo etc.
- Item, tempore legis naturae non legimus fuisse permissum repudium, tempore gratiae similiter legimus fuisse prohibitum ; quare ergo tempore legis scriptae fuit permissum ?
Si dicas, sicut Dominus dicit, ad duritiam cordis eorum, contra : quia duri erant, ideo ad eorum duritiam confringendam imposuit legislator onera gravia : ergo, si grave est habitare cum uxore exosa, congruebat ergo non permitti repudium.
Contra :
- In Lege non debuit prohiberi aliquid, quod non debuit puniri, nec puniri debuit nisi ex quo deberent effici meliores, saltem in opere, quamvis non in caritate ; sed, si repudium non permitteretur, homines illi, qui proni erant ad homicidium, laberentur in peius : ergo etc.
- Item, nulla sacramenta ita perfecte fuerunt in Veteri Testamento sicut in Novo : ergo nec sacramentum Coniugii : ergo, si perfectio in sacramento Coniugii consistit in indivisibilitate, non ergo debuit perfecte in Lege Veteri indivisibilitas imperari.
- Item, si tanta esset arctitudo inter virum et uxorem, quod nullo modo separari possent, cum fornicatio tunc non puniretur, omnes efficerentur fornicarii, et pauci aut nulli ducerent uxores : ergo, si praeceptum fuit tunc semen legitimum multiplicari, repudium non debuit prohiberi.
Respondeo : Dicendum quod permissio est quadruplex : uno modo per privationem praeceptionis, et sic Apostolus permittit minus bonum, quia non praecipit maius bonum, sicut virginibus nubere permittit ; secundo modo per privationem prohibitionis, et sic venialia dicuntur permissa, quia non sunt prohibita ; tertio modo per privationem punitionis, et sic repudiatio uxoris est permissa, quia non punitur in Lege ; quarto modo per privationem cohibitionis, et sic omnia mala dicuntur a Deo permissa, quia non cohibet.
Prima permissio est propter boni qualitatem ; secunda est propter nostram infirmitatem ; tertia propter vitanda maiora mala ; quarta propter elicienda maiora bona. Permisit igitur Moyses, quia non poterat prohibere hoc malum, quin triplex malum inde sequeretur : primum quidem defectus sacramenti, quia non vellent uxorem ducere ; secundo, multiplicatio fornicationis ; tertio, homicidium.
[Ad obiecta] :
1-2. Ex hoc patent duo prima, quia Moyses non permisit nisi coactus, propter scilicet maius malum vitandum, unde fuit ibi potius pati quam agere ; sed qui facit malum ut veniat bonum, peccat faciendo : ideo non est simile quod secundo obiciebatur.
- Ad illud ergo quod obicitur, quare non permittitur mulieri, dicendum quod tempore Legis non iudicabantur ad paria vir cum muliere, tum ratione conditionis, quia vir est principium mulieris, tum ratione praevaricationis, quia mulier est initium peccati ; ideo dictum est ei, Genesis 3, 16 : Sub viri potestate eris.
- Ad illud quod quaeritur : quare nulli ducerent uxores : ergo, si potius tempore illius Legis fuit permissum ? dicendum quod, ad hoc triplex fuit ratio : una, quia non fuit eis omnino revelandum Matrimonii mysterium, quia erat tempus umbrae ; secunda, quia ipsi erant imperfecti, unde tantum onus nollent recipere ; tertia, quia duri, et hoc onus nollent portare et occulte passent abicere : et ideo non fuit imponendum.
Ad illud quod obicitur de confractione duritiae, dicendum quod frangenda erat per poenam quae non esset occasio maioris mali, qualis fuisset obligatio ad talem inseparabilitatem ; et, ideo non sic debuit frangi.
QUAESTIO III.
Utrum uxor post repudium debeat viro reconciliari.
Tertio quaeritur de reconciliatione, et quaeritur, utrum uxor post repudium debeat viro reconciliari.
Et quod sic, videtur :
- Quia peccatum fuit uxorem dimittere, ut supra ostensum est : ergo iustum est ipsam resumere.
- Item, mulier repudiata, si contrahit cum alio, aut peccat aut non. Si non peccat, ergo, cum propter nullum peccatum eius fuerit repudiata, et non debeat infligi poena nisi propter culpam, manifestum est etc. Si peccat, ergo manet vinculum cum priori, ego adhuc est uxor eius ; sed Dominus vult quod uxor sit cum viro : ergo etc.
- Item, de omni malo licitum est poenitere ; sed poenitentia retractat malum factum : ergo, cum repudiare uxorem sit malum, ergo licitum est poenitere, ergo et retractare : ergo et uxorem sibi reconciliare.
- Item , divisa per divortium potest reconciliari : ergo et per repudium.
Contra :
- Deuteronomii 24, 4 dicitur quod non est recipienda post repudium, ne peccare faciat terram : ergo qui recipit, facit peccare terram, ergo etc.
- Item, Ieremiae 3, 1 : Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem, et illa recedens duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ? Quasi dicat non : ergo etc.
3 Item, iste repudiando uxorem, quantum in se est, amisit ius in eam tamquam in uxorem : ergo, si recipit, accipit quod non est suum.
- Item, sententia iudici secundum legem debet irretractabiliter observari : iusta enim sententia non est retractanda ; sed, cum uxor dimittebatur, data libella repudii, in conspectu Ecclesiae fiebat per sententiam legis repudium : ergo. etc.
Respondeo : Dicendum quod post repudium aliquid fuit licitum et concessum, ut ambos, scilicet virum et mulierem, manere innuptos vel etiam ante nuptias alias invicem reconciliari.
Aliquid fuit illicitum, sed permissum, ut scilicet vir, uxore repudiata, aliam duceret in uxorem ; non enim fuit prohibitum, quia non erat prohibitum plures habere uxores.
Aliquid fuit illicitum et prohibitum, ut videlicet uxor repudiata, viro vivente, duceret alium. Quia enim nunquam licuit uni uxori habere plures viros, cum primus vir repudiatae vivat, non licet ei habere secundum. Hoc tamen non fuit prohibitum directe, sed oblique in poenam eius impositum, ut nunquam possit redire ad virum priorem, quia voluntarie se potuit cum secundo ; et ideo dicitur Deuteronomii 24, 4 et Ieremiae 3, 1, quod polluta et contaminata est mulier illa, propter adulterium scilicet quod commisit cum secundo.
Concedendum est igitur quod licitum fuit post repudium uxorem viro reconciliari, nisi culpa adulterii interveniat, propter quam puniendam prohibetur ne ad virum redeat, quia tunc licite fiebat divortium. Unde miro modo, licet occulte, tamen vere, ipsa Lex iudicabat inseparabile esse Coniugii sacramentum ; et hoc magis expresse tangit Ieremias 3, 1.
[Ad obiecta] :
1-2. Quod ergo dicit Lex, quod non est recipienda, intelligitur propter adulterium commissum, non quia non sit uxor, sed quia contra Matrimonium fecit. Magis autem punitur mulier quam vir rationibus praedictis, quia in Lege inferior erat.
- Ad illud quod obicitur, quod nullo modo licet, cum perdiderit ius, dicendum quod non habet ius repetendi postquam repudiavit. Si tamen uxor velit, de eius voluntate et consensu potest iterum licite fieri.
- Ad illud quod obicitur, quod sententia lata secundum legem non est retractanda, dicendum quod lex quaedam praecipit, quaedam permittit. Sententia lata secundum legem praecipientem omnino iusta est et retractanda non est ; si secundum legem permittentem, cum ibi sit aliquid iniustitiae, sine omni peccato revocari potest, immo meritorie et licite.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Maledicta erat sterilis, quae non relinquebat etc. Aut enim hoc inelligitur quantum ad maledictionem poenae aut culpae. Si quantum ad maledictionem poenae, adhuc verum est illud, quod sterilitas non dicit naturam, sed defectum et malum, et non culpae, ergo poenae. Si maledictionem culpae, ergo esse sterilem erat culpa ; quod manifeste falsum est.
Respondeo : Dicendum quod istud intelligitur de maledictione poenae, prout poena non tantum dicit defectum naturae, immo etiam amplius, scilicet opprobrium infamiae ; tunc enim erat infamis et vilis reputabatur et ignominiosa, quasi Dominus vulvam eius conclusisset : exemplum est de Anna, I Regum 1, 5 ; unde steriles mulieres, quando non fecundabantur, reputabant sibi esse ignominiam. Quia ergo tunc omnes viris copulabantur et prolem quaerebant, et si non habebant, ignominiosae erant, ideo omnes steriles maledictae erant, quia fructum ventris non habebant quem illud tempus requirebat.
Nunc autem quaeritur fructus bonorum operum ; ideo, etsi mulier careat filiis per virginitatem, ubi est sterilitas voluntaria, non maledicitur, sed laudatur ; si vero careat propter defectum naturalem, non maledicitur, sed sustinetur, maxime si non est in ea sterilitas bonorum operum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius de filiabus Loth, quod publici muneris gratia privatam culpam praetexit. Videtur enim falsum dicere, quia, si quis furetur ut det pauperibus, non excusatur a peccato furti : ergo nec illae ab incestu, cum a patre cognitae fuerint.
Item, videtur quod multipliciter peccaverunt : primo, quia patrem inebriaverunt ; secundo, quia ambae cum eodem viro ; tertio, quia cum patre suo peccaverunt.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis filiae Loth videantur ex pietate motae fuisse, quia non propter delectationem carnis, sed propter conservationem humani generis artem illam cogitaverunt, tamen non excusantur ab incestu, quia scienter contra primam institutionem Matrimonii, in qua excipiuntur pater et mater, iacuerunt cum patre ; secundo vero, quia super falsam existimationem voluntatem suam fundaverunt ; et ideo etsi ignorantia et naturalis pietas aliquo modo excuset culpam, non tamen a toto, sed a tanto ; nec adeo excusat quin mortaliter peccaverint, licet de patre praesumi possit quod non peccaverit mortaliter. Et hoc vult Ambrosius dicere, quod intentio illa, qua bonum commune, non voluptatem propriam intendebant, praetexit privatam culpam. Fuit enim culpa re vera, sed tamen quamdam excusationis speciem habuit ex illa intentione, quae videbatur esse pia. Plus tamen habuit de stultitia et de temeritate quam de pietate : primo, quia patrem sanctum debebant consulere ; secundo vero, quia, etsi verum esset quod totum genus humanum esset consumptum, non tamen debuissent attentare tam horridum factum, nisi interveniret divinum mandatum.
Sed in hoc manifestatum est quod in nulla muliere confidendum est, quia deceperunt eum cuius castitas gloriosa praedicatur, dum inter tam impios tam sancte et laudabiliter vixit.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod continentiam Ioannes in opere, Abraham in solo habebat habitu. Videtur enim male dicere, quia aut loquitur de continentia virginali aut simpliciter. Si de continentia simpliciter, tunc falsum dicit, quia Abraham veram continentiam habebat in usu. Si de virginali, cum illa sit incorruptionis perpetuae meditatio, illam non habebat, nec habitu nec actu.
Et iterum, si plura bona paucioribus meliora sunt, videtur quod perfectiori inodo fuerit continens.
Respondeo : Dicendum quod continentia uno modo dicit privationem universalem mius actus ; et sic vocat Augustinus castitatem caelibum. Alio modo dicit privationem immoderantiae vel intemperantiae respectu illius actus ; hoc modo ponit actum cum modestia ; et hanc vocat castitatem nuptiarum. Per primam vult homo nullo modo coire ; per secundam vero vult, quando et quomodo et cum qua debet coire. Prima est nobilior quam secunda. Utramque harum simul habere in usu est impossibile, sed alteram habere in usu, alteram in habitu, nullum est inconveniens. Et sic fuit in Abraham, quia continentiam nuptiarum habuit in usu, sed alteram in habitu, quia facillimum fuisset ei tamquam viro temperantissimo universaliter a muliere abstinere ; et hanc voluntatem habebat quantum erat in se.
Et sic patet quomodo habuit utramque ; patet etiam quomodo continentiam habuit in habitu, non in opere quantum ad omnimodam abstinentiam ; patet etiam quod non est melius habere ambas quam alteram, quia castitas caelibatus continet in se quidquid perfectionis habet altera.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus : Omnes retro Sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt. Videtur enim male dicere, quia, si eiusdem meriti fuerunt, ergo status Legis aequiparatur statui Evangelii. Quomodo igitur verum est, quod post adventum Salvatoris effusa sit plene gratia Spiritus Sancti ?
Respondeo : Dicendum quod relativum identitatis et adverbium similitudinis in praesenti auctoritate non dicunt aequalitatem, sed magis proportionem, ut ita intelligatur : quia sicut competit legi Evangelii continere, ita nubere tunc. Tamen hoc excedit illud absolute, et tempus excedit tempus et status statum, sicut si fiat comparatio pueri ad puerum et viri ad virum sive ad statum viri ; sic in proposito est intelligendum. Unde Sancti non intendunt adstruere aequalitatem, sed ostendere statum illum esse bonum, quamvis nobis non competat imitari.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Scriptura nunc eas uxores appellat, nunc concubinas, quid secundum veritatem fuerint ; cum enim non possint simul esse uxores et concubinae, videtur Scriptura falsum dicere.
Respondeo : Dicendum quod re vera concubinae fuerunt, sicut innuit textus Genesis [16, 3] de Agar, de qua primo dicitur quod Sara dedit eam viro suo in uxorem ; et post dicitur : Ecce ancillam et filium eius. Et Augustinus expresse dicit, De civitate Dei, XVI, 25 et 28 capitulo, ubi dicit quod obedivit uxori, reddendo ei debitum. Similiter intelligitur de illis duabus ancillis uxorum Iacob, quarum quaelibet data fuit a domina viro, et vir in eis reddebat debitum uxoribus. Quoniam ergo in Matrimonium non erant coniunctae, ideo secundum veritatem non erant uxores, sed concubinae. Sed quoniam uxorio affectu cognoscebat, et semen computabatur uxoribus, et ita legitimum, hinc est quod uxores dicuntur
Aliqui inde volunt dicere quod verae uxores fuerunt, tamen dicuntur concubinae, propter hoc quod erant ancillae uxorum et non nascebatur eis semen, sed liberis.
Sed si attendatur figura quae ibi importabatur, quam notat Augustinus, in libro De Baptismo, et verba eius, De civitate Dei, XVI, prima positio est verior.
Si vero quaeratur, quae fuerit uxor verior inter Rachelem et Liam, dicendum quod utraque fuit, quia servivit in uxorem et in uxorem servavit, sicut dicitur in Osee [12, 12] ; sed tamen secundum affectum Iacob Rachel verior, et magis habebat dominium sive posse ad Iacob : sed Iacob : secundum divinam dispositionem Lia, de cuius semine ortus est Christus Dominus, propter quem tota generatio Iacob, immo omnIs generatio benedicta est.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non quaeritur electio muneris in successione generis. Videtur enim hoc esse falsum : cum enim multi matrimonialiter copulentur, et non ob aliud quam propter prolem principaliter, ergo videtur quod hoc quaeratur.
Item, nonne coniuges prolem desiderant et a Deo quaerunt ? Constat quod immo.
Item, quis modus est iste loquendi : non quaeritur electio muneris ? Quod est illud munus ?
Respondeo : Dicendum quod omnia bona, quaecumque habemus, dona Dei sunt et munera Dei. Intelligendum est igitur quod huiusmodi dona et munera quaerunt homines, cum ea desiderant et cum orant Deum pro eis acquirendis et laborant ut ea habeant. Possunt igitur haec munera dupliciter inquiri : vel secundum affectum humanum, et sic adhuc quaeritur et desideratur et eligitur munus successionis et prolis ; vel secundum promissum evangelicum : et quoniam lex evangelica promittit perfectionem in praesenti et gloriam in futuro, et dona spiritualia et non carnalia, hinc est quod bene dicitur : non quaeritur electio muneris etc., supple : secundum intention Evangelii.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Isidorus : Non potest corpus corrumpi nisi prius corrumpatur animus. Videtur enim illud manifeste falsum, quia multis virginibus a viris pessimis facta est iniuria et corruptae sunt violenter. Si tu intelligas de corruptione peccati, sicut dicit Magister, contra : omne peccatum est in libero arbitrio : ergo non est in carne vel in corpore.
Respondeo : Dicendum quod istud intelligitur de corruptione quae redundat in amissionem decoris virginitatis ; cum enim sit de magnis bonis, nullo modo potest perimi vel auferri omnino nolenti. Sed ipse opponit de qualicumque corruptione.
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sanctius est mori fame quam idolothytis vesci. Videtur enim male dicere, quia idolum nihil est in mundo. Et iterum : Nihil est reiciendum, sicut dicitur I ad Timotheum 4, 4. Et similiter dicitur I ad Corinthios 10, 25, quod de omnibus licet vesci.
Respondeo : Dicendum quod illud intelligendum est de illo qui vescitur idolothytis in reverentiam idoli, vel quando scit alios propter ignorantiam scandalizari. Verumtamen propter scandalum in articulo necessitatis non est idolothytum dimittendum, sed cum protestatione quod non facit in reverentiam idoli, est sumendum ; et tunc non scandalizat.
