Distinctio XLV — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

Praeterea sciendum est quod omnes animae, ut ait Augustinus etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de reparatione corporum ; hic agit de statu animarum post mortem ; et dividitur haec pars in duas.

In prima parte determinat de statu et conditione bonarum animarum.

In secunda de conditione et statu malarum, distinctione quadragesima sexta, ibi : Sed quaeritur hic de valde malis etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat de animarum receptaculis.

In secunda parte determinat de suffragiis quae animabus possunt fieri, ibi : Neque, negandum est, ut ait Augustinus, defunctorum animas etc.

 

Et illa secunda pars habet duas.

In prima determinat de suffragiis quae viventes impartiuntur mortuis.

In secunda determinat de suffragiis sive adiutoriis quae mortui impartiuntur vivis, ibi : Sed forte quaeris : numquid preces supplicantium etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat veritatem.

In secunda movet dubitationes, ibi : Solet moveri quaestio de duobus, uno divite etc.

 

Et prima pars habet duas.

In prima determinat quae sunt illa quae prosunt defunctis.

In secunda, quae sunt illa quae non prosunt, ibi : De pompis vero exsequiarum idem Augustinus etc.

 

Similiter secunda pars, in qua movet quaestiones, duas habet.

In prima parte determinat hanc quaestionem, utrum suffragia prosint omnibus aequaliter.

In secunda vero inquirit de infirmo, cui non possunt subvenire suffragia Ecclesiae, qualiter habeat liberati, ibi : Sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono etc.

 

Summa igitur istius distinctionis in tribus consistit :

primo in animarum receptaculis ;

secundo in suffragiis quae vivi impartiuntur mortuis ;

tertio vero in suffragiis quae mortui impartiuntur vivis.

Et in his totum clauditur

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis, secundum tria quae determinat Magister in. littera, principaliter tria quaeruntur.

Primo quaeritur de receptaculis animarum exutarum

Secundo, de suffragiis quae recipiunt a vivis.

Tertio, de suffragiis quae impendunt vivis.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de receptaculis animarum ante adventum Christi.

Secundo quaeritur, utrum post adventum Christi habuerint loca determinata.

Tertio, utrum egrediantur ad exteriora.

 

 

ARTICULUS I

De receptaculis animarum exutarum.

 

 

QUAESTIO I.

De receptaculis animarum ante adventum Christi.

 

Circa primum proceditur sic,

et quod ante Christi adventum descenderant ad infernum, ostenditur :

  1. Primo per Vetus Testamentum. Ita dixit patriarcha Iacob, Genesis 42, 38 : Deducetis canos meos cum dolore ad inferos ; et Genesis 37, 35 : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Ergo etc.
  2. Item, Iob 17, 13 : In tenebris stravi lectulum meum, infernus domus mea est. Et constat quod iustus erat : ergo etc.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur etiam per Novum Testamentum, quia dicitur in Symbolo : Descendit ad inferos. Constat quod non nisi ad ereptionem iustorum : iusti ergo descendebant.
  4. Item, Actuum 2, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni. Ergo omnes alii detinebantur in inferno.
  5. Item, debitum originalis peccati nondum erat solutum, ergo nec homo de potestate diaboli ereptus : ergo, quantumcumque esset iustus, poterat ipsum diabolus trahere deorsum.

 

Sed contra :

  1. Infernus est locus debitus malis et iniustis ; sed ante adventum Christi multi mortui sunt boni et iusti : ergo illi non descendebant in infernum.
  2. Item, unaquaeque anima habet locari secundum exigentiam meritorum : ergo, cum viri sancti ante adventum Christi multum distarent ab impiis quantum ad meritum, ergo etiam quantum ad locum.
  3. Item, in inferno nulla est redemptio ; ergo, si iusti descenderunt ad infernum, videtur quod nunquam fuerunt inde liberati ; quod manifeste falsum est.
  4. Item, sicut patet ex Lucae 16, 26, chaos magnum firmatum erat inter Lazarum et divitem, ut non possent mutuo ad se transire : ergo videtur quod in lacis distantibus erant.
  5. Item, Augustinus, XII Super Genesim ad litteram : Videmus inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in supplicio divitis. Et iterum idem : Nondum inveni et adhuc requiro nec mihi occurrit, inferos alicubi in bono posuisse Scripturam ; non autem nisi in bono accipiendum sinum Abrahae. Ergo, si sancti Patres in sinum Abrahae portantur, sicut Dominus ipse de Lazaro testatur, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod infernus dicitur locus poenarum et locus qui est inferior, tum ratione status, qui vilis est, tum ratione situs. Potest ergo infernus denominari a suo summo ; et tunc dicitur infernus locus in quo est maxima poena et locus infimus ; et iste non competit nisi damnatis, qui puniuntur poena sensus et sine spe inferius proiciuntur. Potest iterum appellari locus inferior, in quo quis punitur poena damni ; et iste dicitur limbus. Et in hunc descendebant ante Christi adventum sancti Patres et descendant nunc parvuli non baptizati.

 

Sed attendendum quod Patres fuerunt in parte superiori et parvuli in parte inferiori. Et ratio huius est, quia isti habent carentiam visionis sine exspectatione ; illi habebant cum exspectatione, et ideo, quia in parte superiori erant et visionem Dei exspectabant, non tantum in limbo, sed in sinu Abrahae dicebantur esse. Ille ergo locus dicebatur infernus, et quia inferior et quia aliquo modo locus erat miseriae ; limbus, quia erat poena carentiae ; sed sinus Abrahae, quia erat exspectatio gloriae.

Et ita infernus non sonat nisi in malum, qualitercumque accipiatur ; sinus autem Abrahae in bonum, et hoc quia est ibi requies, aut per privationem mali aut per collationem omnis boni ; et sic est locus gloriae.

 

Et per hanc distinctionem patet responsio ad utramque partem. Rationes enim ad primam partem procedunt de inferno large dicto et secundum situm ; rationes vero ad oppositum de inferno dicto proprie et secundum poenam, sicut patet discurrenti per singulas.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum animae post adventum Christi habeant receptacula sive loca determinata.

 

De receptaculis animarum post adventum Christi, et quaeritur, utrum habeant receptacula vel loca determinata.

Et quod non, videtur de bonis :

  1. Glossa super illud : Adhuc pusillum, et non erit etc. : Adhuc pusillum est usque ad finem vitae cuiusque, quando liberantur Sancti. Post hanc tamen vitam non ita erit, ubi erunt Sancti ; quibus dicetur : Venite, benedicti.
  2. Item, quod mali non habeant receptacula, videtur. Augustinus, De spiritu et anima : Quaedam animae puniuntur in ioco ubi deliquerunt, quaedam in abditis receptaculis.
  3. Item, quod neutri, videtur Augustinus, in Enchiridio : Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est requie vel aerumna.
  4. Item, ratione videtur, quia animae a corporibus exutae sunt spirituales et omnino a corpore non dependent : ergo locus et earum remuneratio universalis.

 

Contra :

  1. Quod mali habeant, videtur, quia Lucae 16, 22 dixit Dominus : Mortuus est dives et sepultus est in inferno ; et post subditur : Ne veniant in locum hunc tormentorum. Ergo etc.
  2. Item, quod boni, videtur II ad Corinthios 5, 1 : Si terrena nostra habitatio dissolvatur, domum habemus in caelis ; et Gregorius : Qui Christum in caelo esse non dubitat in corpore, nec Pauli animam esse negat.
  3. Item, ratione videtur, quia loci congruitas confert ad operationem : ergo, cum animae beatae sint excellentissimae virtutis contemplando Deum et omnino immutabiles, ergo locus supremus eis debetur : ergo, ab oppositis, damnatis infimus.
  4. Item, excellentia retributionis consistit in societate mutua, quia nullius sine socio iucunda est possessio. Ergo animae post hanc vitam sunt simul.

 

Respondeo : Dicendum quod triplicem statum contingit intelligere, scilicet remunerationis, quietae exspectationis et purgationis.

Et ratio huius est, quia anima exuta duplici ex causa potest impediri a remuneratione beata : aut propter hoc quod ianua est clausa, aut propter hoc quod ipsa non est plene purgata. Statui retributionis respondet locus proprius et receptaculum determinatum in se et quoad nos, scilicet caelum empyreum quoad bonos, et quoad malos locus infimus.

Statui quietis et exspectationis respondet locus determinatus in se, sed non quoad nos, quia nescitur per Scripturas ubi sit limbus.

Statui vero purgationis respondet locus indeterminatus et quoad nos et quoad se, quia non omnes in eodem loco purgantur, licet forte in aliquo multi sint. Et quantum ad hunc locum loquitur Augustinus.

Quod vero obicitur de Glossa non loquitur de loco, sed de statu quantum ad secundam stolam.

 

Potest tamen aliter dici et melius, quod animae receptacula aut sunt secundum merita bona, et sic est paradisus et locus caelestis ; aut propter peccata, et sic distinguitur triplex locus secundum triplex peccati genus, scilicet purgatorius, et hic debetur veniali ; limbus, et hic originali ; et infernus, et hic mortali.

Et bene potest esse et satis probabile est quod gradatim se habeant ista tria loca, sed tamen circa eamdem partem sint, sicut colligi potest ex Sanctorum dictis et ex his quae in praecedentibus dicta sunt.

Unde possunt loca animarum distingui sic, ut reducantur ad bimembrem divisionem : locus retributionis aut est gloriae aut poenae. Si gloriae, sic caelum ; si poenae, sic infernus. Gloria non distinguitur, quia caritas, quae unius specei est, meretur gloriam sed poenalis locus est duplex : aut secundum poenam damni, et sic limbus ; aut secundum poenam sensus, et sic infernus. Et utrumque membrum dividitur, quia qui poena damni puniuntur, aut simpliciter et aeternaliter, et hi in inferiori parte illius partis, quae dicitur limbus ; aut ad tempus, et hi in superiori, quae dicitur sinus Abrahae.

Similiter illi qui puniuntur poena sensus, aut simpliciter, et sic infernus proprie dictus : aut ad tempus, et sic locus purgatorius.

Et sic patet quod animae habent receptacula et quae. Et si aliquae auctoritates contrariae videantur, intelligendae sunt vel quantum ad statum vel quantum a aliquas animas quae purgantur, de quibus supra dictum est quod dispensative in diversis locis animae purgantur licet secundum legem communem sit aliquis locus communis.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum animae aliquando exeant a suis receptaculis.

 

Tertio quaeritur, utrum animae a suis receptaculis aliquando exeant.

Et quod non, videtur.

  1. Psalmus [26, 4] : Ut inhabitem in domo Domini.
  2. Item, de malis specialiter, Iob 7, 9 : Qui descendit ad inferos non ascendet.
  3. Item, aut locus aliquid facit aut nihil. Si nihil, ergo non videtur ratio quare magis sint in loco determinato ; si aliquid, ergo, si bonorum gloria non debet minui nec malorum poena, ergo nunquam possunt nec debent egredi.
  4. Item, nos non possumus locum nostrum mutare quin mutemus et statum ; unde quando morimur, non sumus in statu merendi : ergo nec illi ; sed eorum status est immutabilis : ergo et locus.

 

Contra :

  1. Sancti multos visitant et multis apparent, sicut patet in vitis Sanctorum : ergo si vera est apparitio, videtur quod sint ubi apparent ; sed non simul in caelo et in terra : ergo quandoque recedunt a suis habitaculis.
  2. Item, daemones sunt circa nos et nos exercent, qui tamen sunt digni maiori poena quam animae : ergo si illi, multo fortius et animae possunt circa nos esse.
  3. Item, constat quod resurrectio erit et iudicium omnium simul : ergo necesse est quod tam beatae quam damnatae veniant ad corpora et ad locum communem.
  4. Item, Deus ubique est aequaliter, ergo anima ubique potest aequaliter frui Deo : ergo, si beatitudo est fruitio, potest beata anima ire quo vult : ergo pari ratione et damnata.
  5. Item, Gregorius, in Dialogo, narrat de suscitatione aliquorum, quorum animae erant in paradiso et in inferno : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod huiusmodi receptacula aliquibus dantur secundum Dei consilium et causas superiores, aliquibus secundum sententiam et causas inferiores. Hi secundi possunt mutatione divinae sententiae ad preces Sanctorum de huiusmodi locis revocari ; et sicut mutant statum, ita et locum. Primi vero, qui secundum causas immutabiles huiusmodi locis deputati sunt, non exibunt finaliter ; possibile est tamen eos exire ad tempus. Sed exitus ad tempus aut est ad recipiendam completam remunerationem, et sic boni et mali exibunt in die iudicii ; aut ad perficiendam aliquam operationem, et sic exeunt Beati, nunquam tamen damnati.

Et ratio huius est, quia Beati possunt iuvare nos revocando, docendo, confortando, liberando ; sed damnati sunt ligati ad omne opus. Rursus, poena deperidet a loco, et gloria non, quia est a Deo, qui ubique est.

Concedendae ergo sunt rationes probantes quod boni aliquando loca receptionis suae mutant.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur de malis per simile de daemonibus, dicendum quod non est simile, quia isti habent operationem aliquam ad nos exercendos : et ideo non sunt ligati nec penitus damnati, quia adhuc sunt in statu demerendi quantum ad vim administrativam.

 

1-2. Ad illud quod obicitur, quod non exeunt, verum est finaliter : illi qui per sententiam definitivam sunt damnati.

  1. Ad illud quod obicitur, quid facit, dico quod in bonis tantum ad congruentiam, in malis amplius, quia auget poenam ; et ideo isti non exeunt ut illi.
  2. Ad aliud patet responsio, quia non est nobis possibile in caelum ire, sed in caelo entibus possibile est ad terram venire, quia anima liberior, quia exuta, et potentior, quia beata ; mali vero non possunt, quia non sinuntur.

 

 

ARTICULUS II

De suffragiis quae anima defunctorum recipiunt a vivis.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum quaeritur de suffragiis quae recipiunt animae defunctorum a vivis.

 

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum suffragia prosint defunctis qui sunt mediocriter boni.

Secundo, utrum defunctis prosit suffragia facta per malos.

Tertio, quantum prosint suffragia ; et cum non aequaliter omnibus, quaeritur, cui magis : aut ei qui magis meruit aut ei pro quo specialiter fiunt.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum suffragia prosint defunctis mediocriter bonis.

 

Quantum ergo ad primum proceditur sic, et ostenditur quod non prosint mediocriter bonis :

  1. Magis dignis debent Ecclesiae suffragia proficere ; sed non prosunt bonis qui sunt in paradiso : ergo etc. Si dicas quod non indigent, ideo non est simile, contra : in vita ista peccatores indigent, et tamen necesse est quod ipsi faciant poenitentiam, non alii pro ipsis.
  2. Item, illi qui non est in statu merendi nec esse potest, nihil prodest alienum suffragium, sicut patet si aliquis sit stultus irrevocabiliter ; sed tales sunt mortui : ergo etc. Si tu dicas quod prius meruerunt, ut eis prodessent in statu illo contra : quodcumque meruerunt necesse est eos meruisse, et quod necesse est eos meruisse, necesse est remunerari : ergo, si nunquam fiant suffragia remunerabuntur : ergo nihil eis prosunt.
  3. Item, poena purgatoria mensuratur secundum quantitatem cremabilis : ergo, cum suffragia non minuant de culpa, ergo nec de poena.

Quod non minuant de culpa, patet, quia solus Deus habet effectum in animam. Si tu dicas quod habent effectum in animam per modum meriti, et Deus merito suffragiorum minuit, contra : etsi Deus deleat culpae maculam per se, tamen reatum per poenam ; sed constat quod in eis quantum ad reatum oportet deleri culpam : ergo per poenam purgatoriam ; sed hoc nihilominus faceret sine suffragiis : ergo etc.

  1. Item, hoc ostenditur per deductionem ad impossibile, quoniam, si delet partem, ergo possibile est quod totum, et ita ille remanebit impunitus.

 

Sed contra :

  1. Auctoritate Sacrae Scripturae, II Machabaeorum 12, 46 : Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
  2. Item, Augustinus, De cura pro mortuis agenda : Beneficia et sacrificia, quae offeruntur pro non valde malis, sunt propitiationes. Ergo etc.
  3. Item, hoc ostenditur auctoritate Ecclesiae et usu, quae orat pro defunctis. Si ergo Ecclesia non, decipitur, patet quod suffragia valent.
  4. Item, ratione videtur, quia poena purgatoria est terminabilis, ergo et diminuibilis ; sed, si pro eo qui potest crescere in gratia, fiat oratio, valet ad gratiam augmentandam : ergo pari ratione, si fiat pro eo cuius poena potest diminui, valet ad poenam diminuendam.
  5. Item, sicut se habent orationes Sanctorum mortuorum ad vivos, sic vivorum ad mortuos ; sed Sancti mortui impetrant nobis bona et nos adiuvant : ergo et vivi mortuos.

 

Respondeo : Dicendum quod, quia in omni opere Domini est misericordia et veritas, duo sunt quae faciunt suffragia Ecclesiae valere, scilicet dignitas et necessitas. Iustitia enim considerat dignitatem ; et digni sunt qui in caritate decesserunt ab aliis membris Ecclesiae adiuvari, maxime si ipsi alios adiuverunt. Misericordia vero considerat necessitatem ; et haec quidem magna est in his qui sunt in purgatorio, quia graviter puniuntur et se iuvare non possunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex hoc patet responsio ad primum, quia suffragia non ita valent comprehensoribus, scilicet quia non indigent, et non ita viatoribus, quia adhuc se possunt iuvare.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non sunt in statu merendi, dicendum quod, quamvis non sint in statu merendi, sunt tamen in statu solvendi ; solvunt enim quae debent : et ideo, etsi non possint adiuvari in merito, possunt tamen adiuvari in solutione ; status autem solvendi non est semper cum statu meriti, sed illum praesupponit, scilicet quod prius meruit quod in tali statu posset solvere et iuvari.

Quod obicit, quod, si meruit, necesse est meruisse, dicendum quod verum est de merito absoluto, sed illud fuit meritum conditionale.

  1. Ad illud quod obicitur secundum quantitatem cremabilis etc., dicendum quod quantitas poenae non respicit maculam, sed reatum ; et obligatio ad poenam minuitur, solutione poenae facta ab ipso vel ab alio.
  2. Ad illud, quod solveretur tota, et sic etc., dicendum quod verum est, si tot essent suffragia ; sed suffragia non auferunt a poena nec liberant nisi dum fiunt ; et in illo tempore homo punitur et alii pro ipso : ideo non remanet impunitus. Verumtamen, si superabundarent, tunc possibile esset totum remitti ; nec tamen peccatum remaneret impunitum, quia, quamvis non puniatur in se, punitur tamen alio modo in aliis, sicut supra dictum fuit de Baptismo ; hoc tamen vix aut nunquam fit.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum defunctis prosint suffragia facta per malos.

 

Secundo quaeritur, utrum. prosirit suffragia facta per malos.

Et quod non, videtur :

  1. Ioannis 9, 31 : Scimus quia peccatores Deus non exaudit : ergo si non prodest oratio quam Deus non exaudit, patet etc. Quodsi dicas quod verbum illud non est verum, quia a caeco, non ab Evangelista dictum est, contra : hoc non solvit, quia Isaiae 1, 15 : Cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam, Manus enim vestrae plenae sunt sanguine, Glossa : Sanguine, id est peccato. Ergo si omnis peccator et malus est talis, videtur quod suffragia facta per malos non prosint.
  2. Item, Gregorius : Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocateur. Ergo potius obsunt quam prosint.
  3. Item, ratione videtur, quia nullum opus est satisfactorium nisi quod fit ex radice caritatis ; sed illud non fit sic quod fit a malo : ergo non satisfacit.
  4. Item, iste peccator non est membrum Ecclesiae : ergo nullam habet connexionem cum illo qui mortuus est : ergo opus eius omnino est alienum ab ipso defuncto, ergo nihil ei facit.
  5. Item, si malus faceret pro se, nihil ibi prodesset : ergo pari ratione non prodest alii, si faceret pro illo, quia unusquisque efficacius meretur sibi quam alii.

 

Contra :

  1. Sacramenta Ecclesiae aeque bona sunt, cum dispensantur per bonos et malos : ergo Missa mali sacerdotis ita prodest ut boni.
  2. Item, quando servus, existens extra caritatem, dat eleemosynam ad imperium domini, meretur dominus ac si servus bene daret. Ergo similiter in proposito, cum ille pro quo fit sit in caritate valet ei.
  3. Item, ratione videtur quia Dominus sua largitate reputat opus factum ab alio ac si fiat ab eo pro quo fit ; sed ille est in caritate : ergo etc.
  4. Item, quando aliquis facit alicui eleemosynam, etsi dans sit extra caritatem, tamen recipiens potest mereri in recipiendo, si recipit ex caritate ; sed iste mortuus suffragia vivorum recipit ex caritate : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod quidam dicunt generaliter quod suffragia Ecclesiae prosunt, sive a bonis fiant sive a malis. Et ratio huius est, quia tam boni quam mali faciunt secundum doctrinam Ecclesiae et faciunt pro eo qui est in caritate, et ubi deficit caritas facientis, supplet caritas Ecclesiae dictantis et mortui suscipientis.

Sed non credo, breviter, quod oratio peccatoris aliquid mereatur apud Deum nisi solum dispositive, quia disponit ad meritum. Opus enim formam recipit a proximo agente sicut aqua a vase continente, non a fonte ; similiter, corona valorem et pulcritudinem habet a gemmis et ab auro, et non a quatuor elementis.

Et ideo distinguendum quod suffragia facta aut sunt opera Sacramentalia, ut celebratio Missae ; et tunc, quia opera Dei sunt, ratione contenti prosunt, sive fiant a bonis sive a malis. Aut sunt alia opera, et hoc dupliciter : aut enim fiunt pure a malis, sicut aliquis malus orat et se affligit pro aliquo ; et tunc non credo quod valeant defundis. Aut fiunt a malis ad imperium alicuius boni, ut ipsius defuncti vel amici eius, de re quae illius est, ut eleemosyna ; vel ad consortium alterius, ut quando duo legunt Psalterium, unus existens in caritate, alter non ; et in aliis operibus, ut quando datur eleemosyna iusto, ut oret pro mortuo ; et tunc valent ratione caritatis boni hominis coniunctae.

Et sic solvuntur rationes ad utramque partem. Concedendum enim quod non prosunt secundum quod fiunt a malis tantum ; concedendum nihilominus quod prosunt, si concomitatur caritas viri iusti.

Sed tamen ultima ratio non valet, quia defunctorum non est suffragia recipere, sed Dei est acceptare et ex hoc eis parcere ; sed non acceptat nisi preces bonorum. Et sic manifesta sunt obiecta ad utramque partem.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum suffragia magis prosint ei qui magis meruit an ei pro quo specialiter fiunt.

 

Tertio quaeritur, quantum prosint suffragia ; et, cum non prosint aequaliter omnibus, quaeritur, cui magis prosint, an ei qui magis meruit, an ei pro quo specialiter fiunt.

Et quod ei qui magis meruit, videtur :

  1. Ideo prosunt quia meruit ut prodessent. Ergo, si magis meruit, magis prosunt, quia in per se praedicatis talis consequentia tenet.
  2. Item, profectus suffragiorum est secundum Dei distributionem : ergo, si ipse non est acceptor personarum, videtur quod magis debet distribuere ei qui magis est dignus.
  3. Item, hoc ostenditur per impossible, quia qui meruit ut prodessent, citius meruit liberari ; sed, si non magis prosunt, non citius liberatur : ergo qui meruit citius liberari, tardius liberatur. Sed hoc est contra Dei iustitiam : ergo etc.
  4. Item, oblatio pretii in cruce aequaliter profuit ac si esset oblata pro quolibet per se, et tantum prodest cuilibet, quantum meruit : ergo oblatio sacrificii in altari pari ratione, cum sit illius oblationis memoriale : ergo magis ei qui magis meruit.

 

Contra :

  1. Cum Deus exaudit nos, quodam modo conformat voluntatem suam. nobis, quia obedit Deus voci hominis. Ergo, si aliquis habens caritatem oret specialiter pro aliquo, videtur quod Deus specialiter accipit pro illo : ergo videtur quod magis prosint illis pro quibus specialius et crebrius fiunt.
  2. Item, si in vita ista aliquis dives daret eleemosynam, magis sibi prodesset quam alii : ergo, si ad eius imperium detur post mortem, cum pro tali habeat Deus ac si impenderet, magis ergo prodest sibi quam alii.
  3. Item, Deus acceptat opus secundum intentionem ; sed intentio facientis est quod specialius et magis prosit illi pro quo facit : ergo etc.
  4. Item, per impossibile ostenditur, quia, si non prodest magis, ergo non oportet specialiter rogare pro aliquo : ergo movetur stulte tota Ecclesia quae specialiter orat.

 

Respondeo : Dicendum quod aliquorum opinio fuit, ut Praepositivi, quod suffragia Ecclesiae, sive specialiter sive generaliter facta, magis prosint ei qui magis meruit. Et ponunt exemplum : sicut si candela accenditur coram divite, non tantum praebet sibi lumen, sed etiam aliis, et eis qui melius vident, maius lumen praebet. Exemplum etiam patet in lectione, quae tantum valet, si legatur omnibus in communi, quantum si cuilibet in speciali, et plus valet assistenti qui melius intelligit, etiam si pro alio legatur qui minus intelligit, etsi pro ipso legatur specialiter. Si ergo ita est in lumine, quanto magis in Sacramento. Si ita et in lectione, quomodo non in oratione ? Absque dubio ita videtur.

Et si obiciatur communis mos Ecclesiae, respondent quod hoc quod specialiter Ecclesia magis facit pro aliquo, non facit propter hoc quod magis illi prosit, sed quia libentius facit homo pro eo quem diligit specialius et magis animatur ad faciendum. Unde, si istud esset notum simplicibus, non ita libenter facerent suffragia.

Sed istud non credo, quia, sicut dicit Augustinus, De cura pro mortuis agenda, sepultura valet in loco sancto propter orationes Sanctorum, qui orant pro eo ad cuius tumulum memorantur.

Amplius, suffragia sunt ad solvendum poenam sive reatum ; sed plus est satisfacere pro debito multorum quam unius, et facilius satisfit pro debito unius quam plurium : ergo pluribus indigent suffragiis duo quam unus solus : ergo, si dividuntur inter eos, uterque habet minus : ergo non videtur quod aequaliter se extendant ad omnes.

Et ideo dicendum quod illud non est simile, quia illuminatio totam speciem rei visae defert ad oculum, et similiter lectio totam similitudinem vocis ; sed non sic est in solutione, sicut est in aspectu et consideratione. Quamvis enim duo creditores aequaliter possint et simul videre unum aureum, non tamen potest aequaliter solvi duobus, sic intelligendum est in proposito quod per suffragia fit. Unde refert utrum fiant pro pluribus an pro uno.

 

Et ideo distinguendum est hic, quia suffragia Ecclesiae aut fiunt in communi aut in speciali. Si in communi, prosunt ei magis qui magis meruit ut prodessent, aliis conditionibus paribus, quia non tantum dignitas, sed etiam necessitas consideratur.

Et sic probant primae rationes.

Si autem fiant in speciali, ei magis prosunt pro quo fiunt ; et sic probant rationes sequentes.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud tamen, quod primo obicitur, quod magis prosunt ei qui magis meruit, dicendum quod verum est, quantum est de se, nisi aliud reformet pactum ; et hoc est intentio facientis.

Et similiter ad sequens respondendum quod Deus distribuit secundum intentionem illius qui offert suffragium.

  1. Ad illud quod obicitur, quod citius meruit liberari, dicendum quod verum est, ceteris paribus ; et quia ille qui minus meruit, maiores et plures habuit adiutores : hinc est quod citius liberatur ratione auxilii alieni. Et iterum, iste meruit citius liberari, non quantum ad ea quae sunt propria, sed ad ea quae sunt communia ; de quibus magis percipit, ceteris paribus.
  2. Ad illud quod obicitur de sacrificio crucis et altari, dicendum quod quamvis idem sit, non tamen utrobique uniformiter operatur. Nam in cruce effusum est pretium in omnimoda plenitudine, sed in altari habet effectum determinatum, cum quotidie assumatur. Et propter hoc prima oblatio non iteratur, sed secunda iteratur ; et ideo non valet illa ratio, quia procedit ac si esset aequalis effectus.

Et iterum, illa pro omnibus est oblata, haec autem specialiter potest fieri. Nec obstat illud Hieronymi, De consecratione, distinctione 5 : Cum pro centum defunctorum animabus Psalmus vel Missa dicitur, nihil minus quam si pro uno quolibet diceretur accipitur. Dicendum enim quod Hieronymus, sicut patet ex adiunctis, loquitur quantum ad meritum facientis, non quantum ad utilitatem eius pro quo fit.

 

 

ARTICULUS III

De suffragiis quae Sancti impendunt vivis.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum ; quaeritur de suffragiis quae impenduntur vivis a Sanctis sive a defunctis.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum Sancti orent pro nobis.

Secundo, utrum Sancti impetrent nobis aliquid suis orationibus.

Tertio, utrum sit nobis utile rogare Sanctos.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Sancti orent pro nobis.

 

Quantum ergo ad primum ostenditur quod Sancti orent pro nobis :

  1. Quia dicitur de Christo, qui est Sanctus Sanctorum, ad Hebraeos 7, 25 : Semper vivens ad interpellandum pro nobis ; sed Sancti sunt eius imitatores : ergo sicut Christus orat, et Sancti orant.
  2. Item, hoc ipsum probatur per illud quod dicitur Ioannis 14, 16 : Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis : ergo similiter Sancti orant.
  3. Item, Ecclesia communiter orat : Sancta Maria, ora pro nobis ; ergo etc. Ergo, si non stulte petit, patet etc.
  4. Item, ratione videtur, quia Sancti diligunt nos ex caritate, ergo optant et desiderant salutem nostram ; sed constat quod sciunt illam non posse esse nisi a Deo, ergo optant illam per Deum : ergo, cum desiderium alicuius rei a Deo sit oratio, patet etc.

 

Contra :

  1. Sancti volunt nobis salutem vel aliud bonum, aut non volunt. Si nolunt, ergo non orant ; si volunt, sed dictt Anselmus, in Proslogio, quod Beati erunt omnipotentes suae voluntatis sicut et Deus suae. Ergo, cum nullus oret quod potest per se, sicut dicit Augustinus, De correctione et gratia, si Sancti possunt, salutem nostram non orant, vel non sunt omnipotentes, si non possunt.
  2. Item, ut dicit Damascenus, oratio est ascensus intellectus in Deum ; sed Beati sunt in termino suae contemplationis : ergo eorum intellectus in Deum non ascendit, ergo non orant.
  3. Item, beatus est cui ad votum cuncta succedunt ; unde Augustinus, XIII De Trinitate, dicit quod : Beatus habet quidquid vult. Sed nullus, habens quidquid vult, aliquid orat vel petit : ergo Sancti in patria non orant pro nobis.

Item, si Christus orat pro nobis, quaeritur : quare non dicitur in Litania : Christe, ora pro nobis ? Ergo, si non dicitur, videtur quod non oret pro nobis, ac per hoc nec Sancti.

Item, quaeritur : quare non dirigitur ad Spiritum Sanctum oratio sicut ad Patrem et Filium ?

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, Sancti pro nobis orant.

Et huius ratio est duplex : una est, quia vident nostram necessitatem, qua nos indigemus ab aliis relevari ; alia propter Dei voluntatem, quia vult ut unum membrum aliud relevet, et quod pro invicem sollicita sint membra ; unde, cum ipsi sint liberati, debent alios adiuvare.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur quod possunt quidquid volunt, dicendum quod voluntas dupliciter comparatur ad actum : aut ad actum proprium, ut volo hoc facere ; aut ad actum alienum, ut volo quod alius faciat hoc, scilicet Deus vel homo. Unde dico quod auctoritas Anselmi est respectu actus proprii, sed oratio vel petitio salutis respectu actus divini, ut scilicet Deus salvet.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non ascendit intellectus in Deum, dicendum quod intellectus dicitur in Deum ascendere tripliciter : aut per novum aspectum in Deum, scilicet quando homo revocat cogitationem ab aliis et convertit in Deum ; et sic est tantum in viatoribus.

Alio modo, per aspectum alterius inferioris rei, ut cum quis cogitat humanam miseriam et implorat misericordiam, ut relevet miseriam ; ibi dicitur aspectus, non quia de novo aspiciat, sed quia aliud inferius ad illud respiciat ; et sic est in Beatis, quando pro nobis rogant, quia tunc nostram indigentiam considerant.

Tertio modo, propter continuationem intuitus primi ; unde, cum quis considerat Deum, qui est super se, et continue considerat, continue ascendit, non quia ad aliud et ad aliud, sed quia super se fertur ; et hoc modo continue est in Beatis. Et sic patet istud, quia, si primo modo dicatur oratio, ascensus est tantum viae, secundo modo est viae et patriae, tertio modo tantum patriae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod Beatus habet quidquid vult, dicendum quod Beatus aliqua vult sibi, aliqua vult aliis. Dico ergo quod ad substantiam beatitudinis est ut habeat omne quod vult sibi ; sed ut habeat omne quod vult aliis, non est de substantia beatitudinis, sed de consummatione et bene esse ; et hoc non erit, quousque omnes electi sint glorificati tunc enim quilibet habebit quod vult sibi et quod vult cuilibet alii ; et tunc plena est beatitudo. Unde Beati orant tantum pro aliis, miseri pro se et pro aliis ; sed, consummato numero electorum, non rogabunt pro se nec pro aliis.

Ad illud quod ultimo quaeritur de Christo, dicendum quod propter errorem Arii vitandum, ne videamur Christum credere creaturam ; et ne videamur eius potestatem minuere qua potest omnia, eius petimus miserationem, non orationem. Quod vero quaeritur de Spiritu Sancto dicendum est quod, quia est donum in quo omnia dona donantur, ideo petendus est ipse ; non porrigenda est ei petitio.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum Sancti nobis aliqua impetrent suis orationibus.

 

Secundo quaeritur, utrum Sancti impetrent nobis aliqua suis orationibus.

Et quod non, videtur :

  1. Quia nullus impetrat aliquid apud Deum, nisi qui est in statu merendi ; sed Sancti non sunt in statu merendi : ergo etc. Si dicas quod non merito quod tunc fit, sed quod praecessit, contra : hoc non solvit, quia secundum hoc, etiam si non rogent, nihilominus obtinebimus : ergo nihil nobis facit oratio eorum. Praeterea ipsi sufficienter remunerati sunt de toto eo quod meruerunt : ergo non meruerunt aliquid aliud : ergo ratione meriti praecedentis non impetrant.
  2. Item, Sancti per omnia conformant voluntatem suam voluntati divinae : ergo non orant nec petunt nisi quod Deus vult dare ; sed quod Deus vult dare dabit, etiam si Sancti non petant : ergo etc.
  3. Item, Sancti vident utrum orationes nostrae sint exaudiendae, et si non sunt exaudiendae, non petunt : ergo petunt, cum sunt exaudiendae ; sed, si non peterent, nihilominus petitiones exaudiendae exaudirentur : ergo eorum oratio nihil facit.

 

Contra :

  1. Sancti in via impetrant aliis gratiam et multa bona : sed plus possunt apud Deum in patria quam in via : ergo magis impetrant.
  2. Item, Sancti impetrant pro vivis, quia sunt amici Dei ; sed magis sunt amici Dei in patria quam in via ; ergo efficacius impetrant.
  3. Item, ostenditur per impossibile, quia, si non impetrant et orant, sicut supra monstratum est, ergo frustra orant et sunt miseri, quia non impletur eorum voluntas.
  4. Item, Sancti ita faciunt miracula post mortem ut ante : ergo ita impetrant post mortem ut ante.

 

Respondeo : Dicendum quod Sanctorum orationes multa nobis bona impetrant, sicut dicit Magister, merito et affectu ; merito quidem praecedenti, quo Deo fidelissime servierunt et tantum locum suis meritis sunt adepti, ut non solum sibi beatitudinem et gloriam meruerint, sed etiam aliis suffragari.

Multa etiam supererogaverunt affectu, quia amici Dei sunt facti, et amicitia est idem velle et nolle ; et cum aliquem ament Sancti, compellunt, ut sic dicam, Deum diligere. Unde beata Virgo multos peccatores Deo reconciliare dicitur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non sunt in statu merendi, dicendum quod verum est sibi. Et praeterea non redditur exauditio merito quod tunc fit, sed merito quod praecessit.

Quod obicitur, quod tunc sine oratione fieret, dicendum quod meruerunt non simpliciter quod isti obtinerent, sed sub conditione, videlicet si ipsi intercederent vel alii eorum subsidia implorarent ; sicut aliqui Sancti in morte petierunt quod Dominus exaudiret invocantes eorum patrocinium.

Et quod dicit, quod meritum eorum est plene remuneratum, verum est de merito absoluto, sed de merito conditionato adhuc stat conditio et merendi ratio.

2-3. Ad illud quod obicitur , quod conformant voluntatem suam divinae per omnia, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, De praedestinatione Sanctorum, quod orare debemus pro praedestinatis, quia fortasse praedestinati sunt ut nostris orationibus concedantur : et si constaret nobis hoc totum, quod essent praevisi salvari ad nostras preces, deberemus utique pro eis rogare, et fructuose rogaremus, quia ad preces nostras salvantur. Sic intelligendum est in Sanctis, qui vident quod Deus decrevit nos salvare ad ipsorum preces ; ideo instantissime rogant et impetrant.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum utile sit nobis rogare Sanctos.

 

Tertio quaeritur, utrum utile sit nobis rogare Sanctos.

Et quod non, videtur :

  1. Quia iste qui convertitur ad rogandum Sanctos, aut est dignus exaudiri aut non. Si est dignus, etiam sine Sanctis exaudietur ; si non est dignus, etiam cum Sanctis non exaudietur, nec Sancti rogabunt pro ipso : ergo etc.
  2. Item, oratio est species latriae ; sed latria est cultus soli Deo debitus : ergo oratio debet fieri soli Deo.

Si dicas quod est species non tantum latriae, sed etiam duliae ; ergo, si magis debemus honorare maiores, videtur quod male facit qui instantius rogat minores ; et hoc videtur stultitia, quia maiores Sancti, ut beata Virgo, potentiores sunt in conspectu Dei.

  1. Item, Deus est nobis misericordior et praesentior quam aliquis Sanctus ; sed stultus esset qui posset adire regem et inveniret eum benigniorem quam principem, qui, relicto rege, adiret principem : ergo etc.
  2. Item, Sancti sunt nobis absentes ; sed stultus est qui absenti loquitur : ergo stultus est qui a Sanctis aliquid petit. Forte dices quod ipsi vident in Deo ; contra : angeli portant petitiones ; sed si lucerent in Verbo, frustra portarent : ergo etc.

 

Contra :

  1. Nos debemus Sanctos Dei honorare ; sed qui orat aliquem, ipsum honorat ; ergo etc.
  2. Item, plus possunt Sancti in curia Dei quam aliqui principes in curia regis ; sed sapientiae est volentem impetrare in curia regis, deprecari principes : ergo etc.
  3. Item, hoc facit communiter Ecclesia ; et constat quod non errat : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod Deus decrevit et voluit quod Sanctos rogaremus, triplici ex causa, scilicet propter nostram inopiam, Sanctorum gloriam et Dei reverentiam.

Propter inopiam in merendo, ut ubi nostra non suppeterent merita, patrocinentur aliena ; propter inopiam in contemplado, ut qui non possumus summam lucem aspicere in se, aspiciamus in Sanctis ; propter inopiam in amando, quia miser homo se magis sentit affici circa unum Sanctum quam etiam circa Deum. Ideo compassus nostrae inopiae, voluit nos rogare Sanctos.

Ac per hoc patet primum, quia ille qui ante erat indignus rogat Sanctos, ut eorum patrocinio efficiatur dignus.

 

Secunda causa est Sanctorum gloria, quia Deus vult Sanctos suos glorificare, vult per eos miracula facere in corporibus et salutem in animabus, ut ipsos laudemus ; et hoc non tantum per supremos Sanctos, sed etiam infimos ; unde sicut aliquis sanatur corporaliter invocando Linum et non invocando Petrum, alius e converso : sic et spiritualiter.

Et sic patet secundum, quia Deus vult honorem duliae omnibus Sanctis dari.

Tertia causa est Dei reverentia, ut peccator, qui Deum offendit, quasi non audeat Deum in propria persona adire, sed amicorum patrocinium implorare.

Et sic patet tertium obiectum, quia bonum est aliquando a Deo resilire ob reverentiam.

 

  1. Ad illud autem quod obicitur, quod sunt absentes, dicendum, secundum Magistrum, quod revelantur a Verbo eatenus qua expedit saluti nostrae.

Et quod dicitur de angelis, quod offerunt Deo petitiones nostras, hoc dicitur quia ipsum consulunt super petitionibus nostris, ut sciant qualiter erga nos debeant ministrare.

Si autem quaeratur, qualiter quis invocet beatum Petrum, cum sit mortuus, dicendum quod invocatur spiritus Petri ; et quoniam spiritus habet esse gloriosum et perfectum : ideo, ne videamur eius gloriam diminuere, synecdochica locutione quod est totius attribuimus parti, vel locutionem, quam dirigimus ad animam, attribuimus toti. Et sic patet illud.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit, quod maius erit gaudium Sanctorum in resurrectione. Videtur enim male dicere, quia gaudium Beatorum totum consistit in visione Dei ; sed visio Dei tota est animae, non corporum ; ergo, si animae sunt in statu comprehensionis et completae visionis, ergo ipsarum gaudium nunquam augebitur.

Respondeo : Dicendum quod gaudium augeri est dupliciter : vel numerositate vel intensione sive qualitative. Augmentum gaudii quantum ad numerositatem non ponit augmentum in praemio essentiali, quia illud est in uno solo, sed in praemio accidentali, quod consistit in gaudio de bono creato ; et illud potest augeri, maxime quantum ad obiectum, ut de pluribus gaudeat tunc quam prius.

Si loquamur intensive, sic non augetur nisi per accidens, quia inclinatio animae ad corpus, quae ipsam retardat ne tota intentione feratur in summum caelum, illa, inquam, auferetur. Et sic patet quomodo istud potest intelligi dupliciter.

Aliqui tamen non habent pro inconvenienti quod simpliciter tunc augeatur et gaudium, quia magis aperietur Dei Verbum ad illuminandum, et per consequens ad delectandum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod animas abditis receptaculis tenet ; quaeritur, pro quanto dicantur abdita receptacula.

Et dicendum quod receptacula illa dicuntur abdita, non quia sint alia receptacula animarum nunc et post iudicium, sed quia eadem nunc sunt nobis incognita, sed post iudicium et resurrectionem erunt nobis nota.

Si autem quaeratur ratio, dicendum quod ratio huius est, ut fides habeat locum, quae est de non visis ; unde meremur et in credendo paradisum et in credendo infernum, cum iam non videamus. Beati enim qui non viderunt et crediderunt.

Non tantum est autem ad fidei meritum, sed etiam ad probandum humanum affectum ; unde voluit Dominus quod mors nostra similis esset morti bestiarum, ut probaret corda filiorum hominum.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod sacrificio salutari non est dubium mortuos adiuvari. Videtur enim falsum dicere, quia sacrificium altaris est sacramentum Ecclesiae ; sed sacramenta Ecclesiae non prosunt nisi in statu viatoris : ergo etc.

Item, quaeritur iuxta hoc : cum ali sacramenta non prosint post mortem, unde est quod hoc Sacramentum altaris prodest ?

Respondeo : Dicendum quod aliter prodest Sacramentum altaris vivis, aliter mortuis. Vivis enim prodest sub ratione sacramenti et cibi, mortuis autem prodest sub ratione sacrificii. In quantum enim sacramentum est, cibat et dat gratiam et perfectionem manducanti. In quantum autem sacrificium, Deum placat ; hostiae enim placant ; et quoniam Deus iratus est, non affectione, sed poenae inflictione : ideo Deum placando non sedat ipsius affectionem, sed remitti facit poenae acerbitatem.

Quod quaeritur : quare alia sacramenta non prosunt ? dicendum quod aliorum sacramentorum dispensatio respicit actum in persona vel circa personam, sicut patet in Baptismo ; et ideo non potest baptizari nisi qui praesto est in aquam mergi ; sed sacrificium est actus pro persona. Et quoniam actus in personam requirit personam actu existentem, sed pro persona non, sicut Christus obtulit se Patri pro illis qui fuerunt et qui futuri sunt, sic sacrificium prodest his qui finierunt vitam.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod pauperes Christi sibi fecerunt amicos de mammona iniquitatis secundum hoc obicitur, quia qui diligit alium et orat pro pecunia, dat spirituale pro temporali : et omnis talis est simoniacus : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod mammona hic appellatur possessio terrena ; de hae facit homo sibi pauperes amicos, dum eorum subvenit necessitatibus ; pauperes enim Christi grati sunt beneficiis. Et ita patet quod beneficium temporale non est sicut finis motivus ; sed sicut aliquid inducens ; et quoniam hoc non principaliter intendunt, ideo propter hoc non orant finaliter ; et oratio non venditur, sed impetratur per accidens, scilicet per acquisitionem amoris.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicitur, quod iniuria est pro Martyre orare in Ecclesia. Videtur enim male dicere, qui orationes pro valde bonis sunt gratiarum actiones ; sed qui agit gratiam pro Sanctis, non facit eis iniuriam : ergo etc.

Item, quod licet nobis desiderare, licet et petere : sed desiderare possumus honorem Sanctorum : ergo orare debemus pro ipsorum honore.

Respondeo : Dicendum quod Augustinus hic orare pro aliquo dicit orare pro eius salute ; nullus autem orat pro eo quod iam habet : si ergo constare debet nobis quod martyres statim beatificantur, sicut nullus debet de eorum gloria dubitare ; ita nullus debet pro eis orare. Si enim orat, videtur praesumere quod non fuerit in gloria, et ita quod non sit Martyr vere, et non tantum praesumere, sed etiam exterius innuere, ac per hoc iniuriam martyri facere.

Quod ergo obicitur, quod sunt gratiarum actiones, dicendum quod istud est verum, quando Ecclesia de salute alicuius potest probabiliter dubitare.

Quod obicitur, quod desiderandus est honor Sanctorum, dicendum quod verum est ; sed cum hoc petimus, non ipsis Sanctis petimus, sed petimus nobis, ut nobis innotescat eorum virtus perfecta, et detur affectio bona ad laudem divinam sive ipsorum.

Si quis tamen contendat hoc esse orare pro martyre, dicendum quod isto modo non intelligit Augustinus, sed eo quod orare pro aliquo est petere salutem eius vel accelerationem salutis.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nec habebat tantae perfectionis merita ; quae his suffragiis non egerent. Videtur enim quod omnes sint tales, quia super illud II ad Corinthios 8, 14 : Ut illorum abundantia, Glossa : Qui vivunt in hoc saeculo non habent merita ad vitam sufficientia, nisi iuventur merito Christi et angelorum.

Sed contrarium videtur, quia aut habet veram caritatem aut non. Si non, ergo nullum habet meritum ; si habet ergo, cum habeat Spiritum Sanctum, et ita pignus hereditatis aeternae, habet sufficientiam.

Respondeo : Dicendum quod tria sunt genera hominum habentium caritatem in hac vita. Quidam enim habent caritatem perfectam et absolutionem ab omni culpa et poena, et tales sibi sufficiunt ; sed hi potius sunt in caelis quam in terris ; talium enim conversatio in caelis est.

Quidam habent perfectum amorem, tamen propter mala, opera praecedentia sunt obligati ad poenam ; et tales indigent suffragiis, non ad salutis obtentionem, sed accelerationem.

Quidam habent caritatem imperfectam, ita quod proni sunt ad casum et obligati sunt multis reatibus peccatorum ; et tales vivunt in hoc saeculo, licet non omnino se conforment saeculo, et indigent suffragiis, ut in caritate permaneant et ut exeuntes de terra tormenta non eos detineant.

 

Dub. VII.

Item de hoc quod dicit : Ut quodam modo eas offerant Deo etc. ; quaeritur, per quem modum angeli offerunt Deo petitiones nostras, utrum scilicet propter se an propter nos.

Respondeo : Dicendum quod sicut videmus in causis terrenis, quod qui nescit loqui coram praetore, conducit advocatum qui loquatur et alleget pro ipso, sic in spiritualibus intelligendum quod, cum nos nec perorare, immo quasi nec balbutire sciamus coram Deo, quod angelus tamquam advocatus et allegator magnus in illa superna curia assumit verbum et orationem nostram proponit.

Si autem quaeritur, per quem modum habeat esse, dico quod loqui nostrum et oratio nostra est desiderium alicuius rei vel petitio formata secundum desiderium ; et quando desiderium nostrum ex mera et vera et ardenti dilectione est, tunc fortiter clamamus in auribus Dei et tunc optime peroramus. Et quoniam affectiones nostrae sunt tepidae et affectiones angelorum ferventissimae et magis elevatae ad ipsum, desiderando pro nobis quod nos desideramus, cum accedant ad Deum familiarius et proximius, dicuntur sibi offerre ; et quod Deus vidit nos primo petere et approbare per os nostrum, secundo magis approbat per os et desiderium angelorum. Et quoniam istud dicitur nocere quod approbat, hinc est quod petitiones nostrae dicuntur apud Deum innotescere non solum per nos, verum etiam per angelos. Angeli enim dicuntur loqui Deo per affectiones voluntatis et per adminiculum rationis, sicut exponit Gregorius super principium Iob.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod bonum est de operibus suis eius consulere veritatem. Videtur enim male dicere, quia istud consilium dicit inquisitionem, et ita ratiocinationem ; sed angeli, ut dicit Dionysius, habent intellectum deiformem : ergo in eis non cadit consilium.

Respondeo : Dicendum quod consulere aliquem hoc est dupliciter : aut ut per indagationem inquisitionis discussionem perveniat ad cognitionem rei dubiae, aut ut per illustrationem eius subito cognoscat quomodo debeat facere. Primum est humanum, secundum vero non solum humanum, sed etiam angelicum esse perhibetur.

 

Dub. IX.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut ipsi a Deo discant etc. Videtur enim male dicere, quia beatus Gregorius dicit : Quid est quod non vident qui videntem omnia vident ?

Respondeo : Dicendum quod multa addiscunt angeli sive per ipsum Verbum et per alios angelos, sive per experientiam. Quod autem dicit Gregorius, non intelligitur quia omnia videant, sed quia vident istud unum, quod est melius videre quam omnia. Unde sicut ille qui habet Deum dicitur omnia habere, non quia omnium sit possessor, sed quia habet illud unum cui non possunt aequiparari omnia, ideo per aequipollentiam vel supervalentiam dicitur habere omnia ; sic qui novit Deum dicitur omnia nosse.