Distinctio XXIX — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

Oportet autem consensum coniugalem liberum esse a coactione etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de consensu qui deficit a parte exteriori. Hic agit de consensu qui deficit defectu interiori, scilicet a ratione voluntarii ; tamen iste et praecedens et interius et exterius deficit, sed hoc per arctationem dictum esse intelligendum est. Consensus autem dupliciter deficit, aut a parte voluntatis per coactionem, aut a parte rationis per errorem.

Ideo primo quaerit, utrum consensus coactus faciat Matrimonium.

Secundo, utrum erroneus, infra, distinctione trigesima : Nec solum coactio impedit vel excludit consensum etc.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima veritatem determinat.

In secunda explanat, ibi : Ex bis apparet, coniugia fieri etc.

In tertia vero illud quod determinavit circa Matrimonium, applicat ad sponsalia, ibi : Consentire autem probatur, qui evidenter non contradicit.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis tria quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum consensus coactus faciat Matrimonium.

Secundo, utrum consentiens in. renitentem generet sibi praeiudicium.

Tertio, utrum aliquis possit compelli per praeceptum patris ad Matrimonium contrahendum.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De consensu coacto.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum consensus coactus faciat Matrimonium.

 

Circa primum ostenditur quod consensus coactus faciat Matrimonium ;

et quod sic, videtur :

  1. Quia Augustinus dicit quod coacta voluntas voluntas est : ergo cum consensus sit voluntatis, consensus est ; sed posita causa, ponitur effectus : ergo posito tali consensu, est Matrimonium.

2 Item, hoc videtur ratione, per simile, quia qui baptizari consentit timore mortis, baptizatus est et pro baptizato habetur : ergo simlliter est in Matrimonio.

  1. Item, hoc videtur per rationem, quia consensus non potest cogi, sed tantum induci, sed sicut inducitur minis, ita inducitur blanditiis ; sed, si aliquis inductus blanditiis consentiat in Matrimonium, Matrimonium tenet : ergo similiter, si inducitur minis.
  2. Item, qui negat Christum timore mortis, peccat ; sed nullus peccat nisi liber : ergo consentiens in aliquid timore mortis libere, consentit. Sed consensus liber facit Matrimonium : ergo qui consentit timore mortis etc.

 

Contra :

  1. Decretalis, De sponsalibus et Matrimonio : Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel, coactio intercedit, necesse est ut ubi consensus communis requiritur, coactionis materia repellatur. Ergo etc.
  2. Item, consensus matrimonialis signum est coniunctionis animae et Dei ; sed anima non coniungitur Deo consensu coacto : ergo, si signum est congruum, Matrimonium non contrahitur consensu timore coacto.
  3. Item, nunquam anima fit sponsa Dei nisi uniatur per amorem : ergo mulier nunquam fit sponsa viri nisi uniatur per amorem ; sed unio quae est per consensum coactum, non fit per amorem : ergo etc.
  4. Item, in consensu Matrimonii acquiritur potestas in alterutrum : ergo necesse est quod in consentiendo sint aequales ; sed, cum alter cogit alterum ad consentiendum, non sunt aequales : ergo tali consensu non contrahitur Matrimonium.

 

Respondeo : Diendum quod consensus coactus potest esse dupliciter, scilicet vi vel metu. Vis est maioris rei impetus qui repelli non potest ; metus est instantis periculi trepidatio. Tunc autem fit vis, quando capitur, ducitur, trahitur invitus vel ligatus, ipso reclamante et renitente ; haec est coactio, in qua non est consensus, et in hac omnino non est Matrimonium.

Est et alia coactio per metum, ut cum aliquis minatur mortem vel intentat nisi consentiat ; et de hac coactione distinguunt aliqui, quod talis consentiens aut consentit ore, sed non corde, et tunc non est Matrimonium aliquo modo ; aut corde consentit, quamvis coactus, et tunc Matrimonium est in conspectu Dei, quia voluntas coacta voluntas est ; sed non est in conspectu Ecclesiae, quae praesumit quod talis non consenserit corde ; et ideo sic iudicat et sententiat ut uterque alteri in Domino nubat.

Sed certe istud non videtur consentire decretali praedictae, quae dicit quod consensus non habet locum, ubi metus vel coactio intercedit.

 

Et ideo distinguitur aliter, quod metus duplex est, quidam levis, quidam iustus : iustus, utpote qui in virum constantem cadere potest ; levis est, cum quis parvum malum minatur vel cum talis minatur de quo praesumitur quod. implere non possit ; et talis metus non facit consensum adeo defectivum, quod impediat Matrimonium contrahendum. vel dirimat iam contractum, sed consensus cum tali metu facit Matrimonium. Tunc autem est metus iustus, quando aliquis comminatur damnum mortis, mutilationis, servitutis et stupri ; tunc autem cadit in virum constantem, quando praesumitur probabiliter quod ille qui minatur possit minas implere ; non enim esset timendum, si simplex rusticus minaretur duci. In hoc metu dicunt iura consensum non facere Matrimonium.

 

Sed ratio huius sumitur a diversis diversimode. Quidam enim dicunt quod hoc est ex indulgentia iuris. Iura enim indulgent tales separari, primum, quia praesumunt consentientem ore non consensisse corde, et quia verbum solum dixit, ut poenam redimeret ; vel etiam ratione finis, quia coacta Matrimonia pessimos exitus consueverunt habere.

Alii dicunt quod non ex iuris indulgentia, sed hoc facit defectus perfecti et liberi consensus, qui debet esse in Matrimonio, quia, sicut ostensum est, plenus debet ibi esse consensus ; et hoc videtur probabilius. Si tamen post coactionem in carnalem copulam consensit, ex tunc incipit esse Matrimonium.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod coacta voluntas voluntas est, dicendum quod verum est ; sed nunquam sufficit talis voluntas ad faciendum bonum nec etiam ad contrahendum Matrimonium, pro eo quod Dominus voluit hoc sacramentum contrahi per consensum liberum, non coactum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod qui coactus consentit in Baptismum baptizatur, respondetur quod Baptismus est opus Dei, non hominum, sed Matrimonium est a consensu hominum. Aliter potest dici quod non est simile, quia non tanta libertas ibi requiritur, quanta in Matrimonio ; totum enim esse Matrimonii a consensu causatur.
  3. Ad illud quod obicitur, quod consensus inducitur per blanditias, dicendum quod blanditiae non ita detrahunt de ratione consensus sicut minae, quia blanditiae ad amorem excitant, sed minae ad terrorem.
  4. Ad illud quod obicitur de eo qui negat Christum timore, dicendum quod facilius est peccare quam bene facere, unde plura exiguntur ad construendum bonum quam ad faciendum malum.

Praeterea, nullus timor respectu peccati perpetrandi potest nec debet cadere rationabiliter in virum constantem, sed respectu alicuius rei faciendae, quae non est nostrae saluti contraria ; sicut vir constans rationabiliter prius deberet permittere se interfici quam Deum negaret ; sed non rationabiliter ageret, si dimitteret se interfici antequam in aliquid indifferens consentiret ; Mafrimonium autem non est de his quae sunt saluti contraria vel contra salutem. Et sic patet quomodo intelligitur de metu qui potest cadere in constantem virum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum consentiens in renitentem generet sibi praeiudicium ut non possit cum alio contrahere.

 

Secundo quaeritur, utrum consentiens in renitentem generet sibi praeiudicium, ut non possit cum alio contrahere Matrimonium.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia unusquisque potest abrenuntiare iuri suo ; sed de iure uniuscuiusque est quod possit in aliam personam matrimonialiter consentire ; huic autem iuri homo renuntiat, cum alii per consensum se obligat : si ergo qui.consentit in invitum suo iuri renuntiat, patet etc.
  2. Item, potestas proprii corporis transfertur per consensum animi qui praeest ei ; sed unusquisque sibi praeest : ergo, cum consentit in aliquam, potestatem sui corporis ei tribuit : ergo iam non potest dare eam alii.
  3. Item, iste consentit in invitam et renitentem, et postmodum illa consentit ; constat quod, cum illa consentit, Matrimonium ratum existit. Ergo, si mulier virum sibi obligat, non ex hoc quod ipsa consentit, quia consensus unius personae alteram non obligat : ergo hoc est propter priorem consensum, quem ille prius emiserat : ergo prius obligatus erat.
  4. Item, efficacius et intensius consentit, qui non solum favet consentienti, sed etiam consentit et aliam personam ad consentiendum compellit ; sed primus modus consentiendi facit Matrimonium et obligationem inducit : ergo multo fortius secundus.
  5. Item, caritas est vinculum perfectionis, sicut dicitur ad Colossenses 3, 14 ; hoc autem vinculum, quamvis sit perfectum, tamen potest esse unius ad alterum, ita quod non sit mutuum, ita pari ratione et vinculum carnale. Ergo et Matrimonium : ergo videtur quod aliquis possit esse iunctus matrimonialiter : alicui, si in aliquam consentit ; aut e converso, etiam si altera dissentit.

 

Contra :

  1. Matrimonium est maris et feminae coniunctio ; omnis autem talis coniunctio est aequiparantiae retatio ; sed omnis talis requirit convenientiam inter extrema, quia ad minus est inter duos ; unde, si alter duorum desinat esse similis, non est similitudo : ergo, a simili, in Matrimonio, si alter dissentiat, non est Matrimonium nec sponsalia : constat ergo quod nulla est ibi obligatio nec aliquod praeiudicium.
  2. Item, ubi est matrimonialis obligatio, est vir et uxor ; sed, uxor dicitur respectu viri sicut pater respectu filii et e converso : ergo sicut sequitur : iste non est filius huius, ergo iste non est pater huius ; ita bene sequitur : ista non est obligata isti ut uxor, ergo iste non est obligatus isti ut vir ; nec allo modo : ergo etc.
  3. Item, consensus qui transfert corporis potestatem in alteram ; est consensus qui dicit : accipio te in meam ; sed nullus potest accipere aliquam in suam, nisi quae facit se suam ; ergo absque consensu mulieris, nullus est consensus viri.
  4. Item, quantumcumque vendam tibi aliquid non fit contractus nec adstrictio nisi tu emas. Ergo pari ratione, nunquam transfertur potestas viri in mulierem nisi mulier consentiat : si ergo ipsa est coacta ; non videtur ibi esse obligatio aliqua.

 

Respondeo : Dicendum quod quaerere, utrum consentienti in renitentem fiat praeiudicium, est quaerere, utrum matrimoniale vinculum claudicet, ut ex parte sit solidum et ex parte contritum ; et hoc est quaerere, utrum aliquis sit vir cuius non est uxor, et aliqua sit uxor, quae non habet virum. Et haec in se ipsa quaestio solvitur, pro eo quod in ea opposita implicantur propter naturam matrimonialis vinculi, quod est relativum et mutuum, quod significat ipsa comparatio et relatio uxoris ad virum. Dico igitur quod, quia Matrimonium non potest esse claudum quantum ad vinculum, quod si mulier invita est et in dissensu perseverat tam signo quam corde, nullum est Matrimonium ; nec unus acquirit potestatem aliquam in alterum, pro eo quod in altero extremo defuit consensus. Unde primus non se habet pet modum efficientis sed disponentis ; et ideo, si secundus adveniat, tunc perficit Matrimonium, pro eo quod iam habet consensum mututtm, qui est eius principium completum ; et ex tunc vir obligatur et ei praeiudicium ad consentiendum in personam aliam generatur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod potest renuntiare iuri suo, dicendum quod huic iuri non renuntiatur nisi per votum aut Matrimonium ; et quoniam in tali consensu non est votum nec est Matrimonium, et nemo est qui accipiat illud ius : ideo ille consensus nullum potest per se praeiudicium generare.
  2. Ad illud quod obcitur, quod potestas transfertur per consensum animi, dicendum, quod in translatione potestatis huius duo sunt, scilicet donatio et acceptio. Quantum ad donationem attinet, hoc est consensu proprii ; quantum ad receptionem, hoc est consensus alieni ; et quia ille non est ibi : ideo non est translatio.
  3. Ad illud quod obicitur, si illa consentiat, dicendum quod tunc incepit obligari, non ratione consensus alieni tantum, sed ratione sui, qui praecesserat in actu et erat in habitu, qui, etsi non obligaret, quia non era qui acciperet : ideo, alieno consensu adveniente, ille consensus habet vim obligandi, quamvis prius non haberet.

Posset tamen dici quod in tali casu consensus viri renovari debet vel verbo vel signo.

  1. Ad illud quod obicitur, quod efficacius consentit, dicendum quod, si iste non obligetur hoc non est propter defectum intentionis, quia non sit sufficienter intensus, sed quia non est mutuus.
  2. Ad illud quod obicitur de vinculo caritatis, dicendum quod caritas, prout est vinculum quod facit unum corpus spirituale, nunquam est quin sit in utroque extremorum alioquin non facit unum ; et in Matrimonio fiunt unum sponsus et sponsa et significatur coniunctio Dei et animae, quae nunquam claudicat : ideo nullus. est consensus quantum ad vim sacramenti, si libertatem habet in una persona et coactionem in alia.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum aliquis possit ad Matrimonium compelli per praeceptum patris.

 

Tertio quaeritur, utrum aliquis possit ad Matrimonium compelli per praeceptum patris : et voco hic compulsionem, ut obedire teneatur.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia dicitur Genesis 28, 6, quod Isaac vocavit filium suum Iacob praecepitque ei dicens : Ne accipias uxorem etc. ; constat quod Isaac non praecepit nisi quod potuit et debuit : ergo potest hoc pater filio praecipere.
  2. Item, ad Colossenses 3, 20 : Filii, obedite parentibus vestris per omnia. Ergo in omnibus quae non sunt contra salutem tenetur patri filius obedire ; unde Glossa : Placet Deo si per omnia obeditis, ita tamen si in Domino obeditis. Si ergo Matrimonium non est contra salutem, patet etc.
  3. Item , sicut se habet pater spiritualis respectu matrimonii spiritualis, ita pater carnalis respectu carnalis ; sed dominus Papa potest praecipere alicui sub poena excommunicationis quod episcopatum accipiat : ergo pater carnalis quod filius cum muliere, cum qua vult, contrahat.
  4. Item, stultus est qui iurat et se obligat pro alio qui non est ei obligatus, ut si iurarem pro extraneo quod ipse ad sanctum Dionysium iret. Si ergo parentes iurant pro filiis, ergo videtur quod filiis suis possint praecipere ut iuramenta sua debeant implere.
  5. Item, si aliquis contrahat sponsalia cum aliqua, nondum est Matrimonium contractum, tamen per ecclesiasticum praeceptum compellitur ad contrahendum. Si ergo potest compelli ab episcopo, pari ratione videtur quod possit compelli a patre suo.

 

Contra :

  1. In eo in quo pares sumus, unus non tenetur obedire mandato alterius ; sed quantum ad ius Matrimonii omnes sunt pares : ergo non videtur quod pater possit filio imperare.
  2. Item, patre imperante Matrimonium, filius sine peccato potest castitatem vovere : ergo non tenetur patri obedire.
  3. Item, si filius vult religionem intrare, non tenetur patri determinanti religionem obedire, immo in quamcumque potest sine peccato intrare, quia tale votum est spontaneum : si ergo Matrimonium debet esse.liberum, patet etc.
  4. Item, nemo potest me compellere ad perpetuam servitutem ; sed vir, eo quod contrahit eum uxore, dat ei sui corporis perpetuam potestatem : ergo non videtur quod in hoc teneatur quis alicui obedire.
  5. Item, si teneretur obedire, tunc sponsalia per parentes contracta absque consensus filiorum nubentium essent stabilia ; sed hoc est contra iura canonica et civilia : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut ostendunt rationes ultimae, Matrimonii contractus debet esse liber omnino, tum ratione significationis, tum etiam ratione talis et tantae obligationis quae in illo contractu consistit ; et ideo non est praecipiendum a parentibus filio praecepto obligatorio quod contrahat, quia potest continere, si vult, et iterum, si vult, contrahere.

Adhuc, per praeceptum non potest pater ad contrahendum cum hac. vel cum illa eum obligare, nisi caritas. vel rationabilis causa eum liget vel promissio ipsius voluntaria. Rationabilis autem causa ligat, quando pater habet inimicitias et non potest evadere nisi filius cum consanguinea inimici contrahat ; vel quando pater prohibet filio ne contrahat cum muliere mala. Ob promissionem voluntariam, ut quando ipsemet se obligat contrahendo sponsalia, praeiudicium sibi generat in hoc quod inchoat Matrimonium ; unde tenetur ad consummandum et ad hoc compelli potest per mandatum ecclesiasticum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet responsio ad primum in contrarium et ad ultimum. Nam Isaac rationabiliter praecepit illud quod Iacob alias tenebatur facere, tum propter malitiam mulierum, tum etiam quia semen Chanaan de terra illa erat disperdendum ; et illud clare insinuatur in textu et clarius in quodam libella qui dicitur Testamentum Patriarcharum.
  2. Ad illud quod obicitur de obedientia respectu patris, dicendum quod illa distributio intelligitur solum quantum ad ea quae sunt de paterna honorificatione et quantum ad ea quae spectant ad regimen familiae. Si autem quantum ad alia intelligatur, consilium est, non praeceptum ; et hoc innuit Glossa, quae dicit : Placet Deo etc.
  3. Ad illud quod obicitur de matrimonio spirituali, respondent aliqui quod Papa non potest praecipere, quia consensus debet esse liber ; sed post susceptionem potest praecipere administrationem.

Sed tamen istud non videtur securum dicere, cum tota die videamus fieri contrarium.

Et ideo dicunt alii quod simpliciter potest praecipere ; nec est simile de patre carnali, quia pater spiritualis potestatis plenitudinem super filios suos habet amplius quam pater carnalis. Et praeterea, non est tanta servitus et tam indivisibilis copula in matrimonio spirituali sicut in carnali ; et hoc patet, quia Papa potest deponere et absolvere ab episcopatu.

Tertius modus dicendi est quod ubi rationalis causa est, scilicet necessitas vel communis utilitas, potest praecipi, et tunc me tenetur obedire ; et quoniam semper praesumendum est quod tantus pater ex causa rationabili moveatur, nisi expresse appareat contrarium, credendum est quod subditus obedire tenetur. Quodsi , sciret se insufficientem et indignum, et videret sibi imminere periculum animae, credendum est quod non teneretur obedire. Haec enim obedientia modicum aut nihil de suo debet habere, maxime temporibus modernis. Quidquid tamen sit non est simile de isto Matrimonio et de illo, ratione iam visa.

4-5. Ad illud quod obictur de iuramento pro altero, dicendum quod, sicut infra patebit, nullius est roboris, sed cuiusdam solatii et solemnitatis, quando parentes iurant pro parvulis ; nec obligantur ad aliud nisi quod bona fide ad hoc laborabunt quod Matrimonium compleatur.

Ultimum patet, quia talis sibi praeiudicium generavit ex propria obligatione.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de situ huius partis. Videtur enim male hic situari ; si enim coactio est impedimentum Matrimonii, ergo in illo capitulo deberet determinari, ubi agitur de impedimentis Matrimonii.

Respondeo : Dicendum quod, quia Magister agit hic de Matrimonio a parte causae efficientis ; et causa efficiens est consensus, non quilibet, sed plenus, et plenitudo consensus deficit secundum modos praedictos : ideo hic agit de coactione et errore, infra vero agit de personarum legitimitate. Et quia illa multis modis potest privari, et per consequens Matrimonium impediri, ideo inferius agit de multis impedimentis. Et haec est ratio quare tractatus ille ab hoc separatur, quia ratio impediendi venit ex alio genere causae.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nequaquam eam invitam ac renitentem cogas eius coniugio copulari etc. Ponatur quod aliqua consentiat in aliquem per nuntium et ante adventum nuntii poeniteat et nolit consentire utrum sit compellenda. Et quod sic, videtur, quia, si potestatem suam commisit procuratori, tunc ita ratum est quod procurator facit sicut si ipsa faceret. Ergo, si procurator et nuntius consentiat, quantumcumque postmodum reclamet, videtur quod stet Matrimonium.

Sed contra : ponatur quod statim, ex quo poenitet, antequam nuntius perveniat, cum alio contrahat ; constat quod Matrimonium est, cum adhuc alii non sit alligata : ergo aliud Matrimonium non stat.

Item, non fit Matrimonium nisi per mutuum consensum ; consensus autem mutuus nullus est nisi simul sit actu vel habitu : ergo, si poenitet, antequam tunc consentiat, patet etc.

Quaeritur ergo, utrum Matrimonium possit contrahi inter absentes.

Respondeo : Dicendum quod, si aliquis consentit in absentem per procuratorem, potest fieri Matrimonium, non solum sponsalia contrahi, dum tamen constet utrumque consentire ; sicut impraesentiarum potest unus alteri consensum exprimere per interpositam personam.

Quod autem quaeritur, utrum, ipsa poenitente, Matrimonium contrahatur, dicendum quod re vera, si non ante poeniteat quam ille consentiat, res est salva. Et si poenitet in corde et reclamat in signo in conspectu testium, per quo possit probari, utpote negando vel Matrimonium cum alio contrahendo, re vera non est Matrimonium, nec in conspectu Dei nec in conspectu Ecclesiae, quia consensus non simul concurrunt, maxime si fecit quod in se fuit ut revocatio voluntatis eius ad nuntium perveniret. Et hoc patet, quia, si statim, ex quo poenitet, cum alio contraheret, Matrimonium esset.

 Quod obicitur, quod dedit alteri suam potestatem, dicendum quod semper intelligitur potestatem ad hunc actum dare, consensu in ipsa remanente, qui est de essentia Matrimonii, interius in facie Dei et exterius in facie Ecclesiae.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod inviti et coacti conuincti sunt etc. Videtur enim dicere, quodsi non reclamat, quod est Matrimonium. Contra : illud potest esse ex negligentia ; sed negligentia non supplet locum consensus : ergo non videtur quod sit Matrimonium.

Respondeo : Dicendum quod secundum faciem Ecclesiae consensus praesumptus Matrimonium facit, quando scilicet probabiliter praesumitur quod consensus ille sit maritalis. Hoc autem potest esse tripliciter : primo modo, quando consentit ore ; secundo vero, quando, etsi non consentit ore, tamen voluntarie consentit in carnale opus, petendo vel reddendo quod exigitur ; tertio modo, quando reclamare potest et habet locum et tempus et non reclamat, consentire praesumitur, et ideo amplius non auditur ; immo in facie Ecclesiae pro Matrimonio habetur, non propter negligentiam, sed propter consensum, qui creditur inclinatus et voluntarius simpliciter, quamvis in principio fuerit coactus.