Distinctio XL — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XL
Nunc superest de cognatione aliquid dicere etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de impedimento quod venit ex dispadtate. In hac parte agit de impedimento quod venit ex proximitate. Et quoniam proximias est duplex, scilicet carnalis et spiritualis, ideo primo agit de proximitate sive cognatione carnali ; secundo vero de spirituali, infra, distinctione quadragesima secunda : De parentalium graduum etc.
Prima pars habet duas.
In prima agit de consanguinitate.
In secunda de affinitate, infra, distinctione quadragesima prima : Nunc de affinitate videndum est.
Prima pars habet tres.
In prima parte determinat veritatem, ostendens quod consanguinitas est observanda usque ad septimum gradum.
In secunda determinat quomodo gradus sunt computandi, ibi : Quomodo autem gradus consanguinitatis etc.
In tertia removet dubitationem, ibi : His autem occurrit illud etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
PRAENOTATA
Ad intelligentiam huius partis procedendum est primo secundum viam narrationis ; secundo vero secundum viam inquisitionis.
Quantum ad primum, ut intelligibilia fiant quae dicuntur in parte ista, praeponenda est triplex definitio et triplex notula sive regula.
Primo igitur videndum est quid sit consanguinitas. Consanguinitas autem definitur sic : Consanguinitas est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum. Stipes autem vocatur persona, a qua aliqui duxerunt originem, a qua descendentes sunt consanguinei ad invicem et illi etiam a quo sunt.
Secundo videndum est quid sit linea consanguinitatis, quae definitur sic : Linea est ordinata collectio personarum consanguinitate cuniunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos gradus continens. Unde dicitur ordinata collectio, quoniam, sicut ordo est in linea praedicamentali secundum superius et inferius, sic in linea consanguinitatis secundum prius et posterius. Quoniam ordo tripliciter potest accipi, vel ad id quod supra, vel ad id quod infra, vel ad id quod iuxta, ideo tres lineae consueverunt assignari. Quaedam enim est ascendentium, quaedam descendentium, quaedam transversalium.
Secundum lineam ascendentem computantur gradus ita, scilicet pater et mater, avus et avia, proavus et proavia, atavus et atavia.
Secundum lineam descendentem, filius et filia, nepos et neptis, pronepos et proneptis, abnepos et abneptis.
Secundum lineam transversalem, duo fratres, filii duorum fratrum, nepotes duorum fratrum, pronepotes duorum fratrum, et ibi est status.
Tertio videndum est quid sit gradus, qui sic definitur : Gradus est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur quota generationis distantia duae personae differunt inter se.
Et nota quod ista definitio est secundum iura canonica. Nam secundum iura civilia gradus accipiuntur secundum numerum personarum collectarum in linea. Unde dicunt legistae quod frater et soror duos gradus faciunt ; sed decretista dicit quod unum et primum gradum. Nec est contradictio, quia unius habitudinis duo sunt extrema ; et quia secundum iura canonica gradus est habitudo, cum duplicis extremi una sit habitudo, ponitur unus gradus ; sed quia duae sunt personae, et quaelibet suum respectum habet ad principium, ideo computantur secundum leges duo gradus.
His visis, notandae sunt hic tres notulae.
Prima est quod nulli licet contrahere cum aliqua usque ad quartum gradum inclusive ; et talis est huiusmodi prohibitio, quod si quis contra eam.praesumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur annorum, cum diuturnitas temporum non minuat peccatum, sed augeat ; et tanto graviora sint crimina, quanto diutius infelicem aqimam detinent alligatam. Et hoc probatur Extra, De consanguinitate, Non oportet etc.
Secunda notula est quod toto gradu personae descendentes a stipite distant a se invicem, quoto distant a stipite ; et ideo, si aliquis vult scire quoto gradu aliqui sibi attineant, cum talis attinentia originem ducat a stipite, oportet quod ad illam personam recurrat cui immediatius coniungitur. Exempla manifesta sunt, ut si ab A procedant B et C, et B generet C, et C D, et D E, et E F ; similiter G generet H, et H generet I, et I generet K, et K L ; si vis scire quoto gradu distant F et I, oportet utriusque generationem reducere ad A, quia toto gradu differunt ab invicem, quoto a stipite.
Tertia regula est quod quando personae inaequaliter distant a stipite, utpote quando una in secundo gradu, et altera in quinto, quod linea consanguinitatis et gradus debet computari secundum distantiam magis remoti. Et ista regula confirmatur per illud quod dicitur Extra, De consanguinitate, in ultima decretali, quae est Gregoriana.
Ratio autem huius est quod tota ratio proximitatis ortum habet a stipite : ergo nullus proximior est alicui collaterali quam stipiti. Si ergo distat a stipite per quinque gradus, pari ratione distat a collaterali - sive distet per unum gradum sive per duos distet gradus - in quinto. Quodsi amplius distat, secundum magis distantem oportet computari ; et ideo ille qui distat in quinto gradu, potest contrahere cum eo qui distat in secundo.
His autem praesuppositis per modum narrationis, per modum inquisitionis circa. tria potest hic esse dubitatio.
Primum est, utrum consanguinitas sit aliquod vinculum.
Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum Matrimonio praestet impedimentum.
Tertio, dato quod praestet, quaeritur, usque ad quem gradum.
ARTICULUS UNICUS
De impedimenta consanguinitatis.
QUAESTIO I.
Utrum consanguinitas sit aliquod vinculum.
Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod consanguinitas non sit aliquod vinculum :
- Quoniam, si consanguinitas est vinculum, hoc non est ob aliud nisi propter propagationem multorum ab uno ; sed sicut multi homines ab uno homine, ita multa animalia bruta propagantur ex uno : si ergo ubi talis causa, et talis effectus, si consanguinitas propter propagationem ex uno ponitur in hominibus, eadem ratione in brutis animalibus. Sed non ponitur in animalibus brutis : ergo etc.
- Item, consanguinitas, est vinculum ratione alicuius maioris convenientiae, aut ergo substantialis aut accidentalis. Si substantialis, aut secundum formam specificam aut numeralem. Si secundum formam specificam, tunc ergo omnes homines sunt consanguinei. Si secundum formam numeralem, tunc nullus est consanguineus alterius, cum distinguantur secundum numerum. Si vero dicit onvenientiam in accidente, cum nati de diversis generibus ut plurimum plus conveniant quam nati de cadem parentela, tunc magis erunt consanguinei.
- Item, generatio est de superfluo nutrimenti, sed superfluitas nullam colligantiam nec vinculum habet cum eo cuius est superfluitas : ergo nec generatus de illa superfluitate aliquod vinculum habet cum eo a quo generatur : ergo, si ille est fons totius vinculi consanguinitatis, videtur quod illud vinculum nullum sit.
- Item, si consanguinitas contrahitur propter carnis propagationem, quantum se extendit propagatio, et vinculum ; sed propagatio se extendit usque ad infinitas generationes nec habet terminum per naturam : ergo nec vinculum consanguinitatis.
Contra :
- Ostenditur per iura nova et antiqua, quae consanguinitatem assignant et gradus distinguunt, sicut patet Extra, De consanguinitate et Causa XXXV, quaestione 5, Series consanguinitatis.
- Item, hoc probatur per rationem. Confessio naturae mendax esse non potest ; sed per naturam homines magis alligantur propinquis quam extraneis ; quod patet, quia magis diligunt eos, et hoc commune est apud omnes : ergo aliquod vinculum est inter ipsos quod non est inter alios.
- Item, generatio est de substantia generantis, ut vult Damascenus : ergo, cum productio humani generis sit per generationem, videtur quod filii sint de substantia et de sanguine patris et matris. Sed omnes qui sunt de eodem sanguine, sunt consanguinei : ergo etc.
- Item, Deus vindicat peccata patrum in filios asque in tertiam et quartam generationem, sicut frequenter dicitur in Lege, et habetur Exodi. 20, 5 : Ego sum Deus zelotes etc. Ergo, si non vindicat in alios, sed in istos, aliquo vinculo iunguntur isti ad invicem, quo non iunguntur alii ; hoc autem consanguinitatem appellamus : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod vinculum consanguinitatis est, quia hoc ipsa natura testatur, et de hoc nemo dubitat nisi qui caret sensu. Sed unde veniat, istud dubitationem et controversiam etiam habet.
Aliqui enim dixerunt vinculum consanguinitatis specialiter esse in genere hominis, non in genere bestiarum, propter veritatem humanae naturae, quae tota fuit in uno, propter quam et originale peccatum in omnes processit uno peccato ; propter hoc etiam, quia substantiam totam trahit filius a patre et a matre. Hinc est quod quodam speciali vinculo vinciuntur.
Sed si ita esset quod tota substantia mea et tua in eodem homine secundum veritatem fuisset, quare ego et alius, qui non convenimus nisi in Adam, non essemus fratres propinqui et in primo gradu ? Et iterum, quia fundamentum istius positionis non est stabile, sicut alibi melius patet, hinc est quod alium modum dicendi opprtet invenire : quod consanguinitas est ex propagatione carnali proveniens in hominibus ; et hoc vinculum duo faciunt, scilicet relatio ad eamdem originem et naturalis affectio. Relatio ad eamdem originem, tum sicut ad principium materiale, quia de sanguine eiusdem hominis generantur ; tum sicut ad principium effectivum, quia cum illo semine deciduntur spiritus, et etiam virtus, quae format et assimilat materiam ; unde ut plurimum filii assimilantur parentibus, secundum quod illa virtus delata potentior est in operando. Et quia natura in hominibus potens est cognoscere suam originem et originem alterius, et ulterius perspicax est, ut non solum assimilationem in forma corporea, sed, etiam aliam cognoscat, cum affectio naturalis nata sit adhaerere tali, hinc est quod est ibi vinculum consanguinitatis.
Et quoniam virtus assimilativa deficit per successionem et cognitio etiam propinquitatis deficit et affectio naturalis deficit, hinc est quod vinculum consanguinitatis non tantum protenditur, quantum propagatio.
Et per hoc patet responsio ad obiectum ultimum.
Rursus, quia in brutis animalibus non est talis cognitio nec alligatio, nisi solum quantum ad matrem et fetum sive prolem, hinc est quod non est in eis tale vinculum.
Et sic patet primo obiectum, quia non est similis causa, ideo nec similis effectus.
Nec loquimur hic de affectione, secundum actum, sed secundum naturale inclinativum, quae naturaliter inest, etsi non exeat in actum. Et hoc patet, quia aliquis credens fratrem suum esse extraneum, non magis afficitur quam circa alium ; sed statim, comperto quod sit frater, afficitur et affectione trahitur et eidem quodam speciali vinculo alligatur, cum tamen prius esset alligatus.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod non est vinculum propter convenientiam in substantia nec propter convenientiam in accidente, dicendum quod consanguinitas non dicit vinculum secundum proprietatem absolutam, sed secundum proprietatem relatam, utpote secundum processum ab eadem radice et origine, ut patet de duobus fratribus. Unde sicut rami ab eadem radice procedentes faciunt unam arborem, non solum propter assimilationem, sed propter comparationem ad idem principium, sic intelligendum quod plures personae ab eodem descendentes faciunt unam lineam consanguinitatis, quae st se habens ad modum arboris.
- Ad illud quod obicitur de superfluo, dicendum quod duplex est superfluitas : quaedam impuritatis, et haec potius habet repugnantiam quam colligantiam ; quaedam residuitatis, et haec habet convenientiam nec est simpliciter superfluitas, quia, quamvis sit uni virtuti superflua, utpote nutritivae, tamen alii est necessaria, utpote generativae ; et quamvis superfluat ad conservationem individui, est tamen necessaria ad conservationem speciei. Et praeterea, probabile est quod cum ista humiditate nutrimentali aliquid fuit de humiditate radicali et spiritu, ratione cuius filius intimius attinet patri.
QUAESTIO II.
Utrum consanguinitas Matrimonio praestet impedimentum.
Secundo quaeritur, utrum consanguinitas Matrimonio praebeat impedimentum.
Et quod non, videtur :
- Genesis 2, 23 : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; sed nulla persona potest alteri magis alligari quam ut sit de carne et de ossibus : ergo, si propter hoc non est Matrimonium Adae impeditum, immo propter hoc est mulier de latere sumpta, videtur quod consanguinitas non impediat, sed expediat.
- Item, Ecclesiastici 13, 19 : Omne animal diligit simile sibi, et volatilia ad sibi similia conveniunt. Ergo quanto aliquae personae magis similes sunt et coniunctae, tanto magis natae sunt invicem convenire et copulari ; sed ad Matrimonium est copula et coniunctio : ergo consanguinitas magis expedit quam impediat.
- Item, firmiori vinculo iunguntur qui natura et voluntate alligantur quam qui voluntate tantum, et melius invicem cohabitant et conversantur ; sed sic est, cum aliqui iunguntur vinculo carnali et foedere matrimoniali : ergo magis deberent homines coniungi propinquis quam extraneis, cum voluntas habeat naturam sibi conformem et natura voluntatem adiuvet : ergo magis praestat consanguinitas Matrimonio solatium et fulcimentum quam impedimentum.
- Item, si aliquid repugnat Matrimonio et impedit, hoc non facit nisi quia alicui bono Matrimonii repugnat et aliquid adimit ; sed, si consanguinei iungantur, salvantur ibi tria hona Matrimonii : fides, proles et sacramentum : ergo consanguinitas, ut videtur, nullum praestat impedimentum Matrimonio.
Contra :
- Genesis 2, 24 : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem etc. Constat quod istud non intelligitur de derelictione quantum ad cohabitationem : ergo intelligitur de derelictione quantum ad Matrimonii contractionem : ergo pater et mater non sunt legitimae personae ad contrahendum respectu filiae et filii ; hoc autem non est ob aliud nisi ob vinculum consanguinitatis : ergo etc ;
- Item, Levitici 18, 5 : Ego Dominus Deus vester. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ergo, si contra Domini praeceptum est proximam sanguinis sui cognoscere, cum Matrimonium sit ordinatum ad actum illum, nullus cum proxima sua potet contrahere Matrimonium : ergo proximitas sanguinis praestat Matrimonio impedimentum.
- Item, quod est contra bonum prolis impedit Matrimonium ; sed contrahere cum consanguinea est contra bonum prolis : ergo etc. Probatio minoris : Gregorius dicit, et habetur in littera : Quaedam lex Romana permittit ut duorum fratrum aut duarum sororum filius et filia sibi matrimonialiter copulentur ; sed expedento didicimus ex tali copula sobolem non posse succrescere.
- Item, Matrimonium est vinculum honestatis, sicut supra ostensum est ; sed naturalis honestas refugit revelare ignominiam et turpitudinem propinqui : si ergo haec turpitudo revelatur in coitu, quicumque cognoscit propinquam, facit contra honestatem naturalem. Si ergo Matrimonium honestum est, cum consanguinitas. sit contra honestatem, consanguinitas impedit Matrimonium.
Respondeo : Dicendum quod vinculum consanguinitatis impedit Matrimonium in aliquo propter dictamen legis naturae, in aliquo vero propter prohibitionem legis divinae, in aliquo propter statutum Ecclesiae.
Vinculum consanguinitatis, quod est stipitis ad prolem, impedit propter dictamen naturae ; unde et naturale. apud omnes quod filius non.coniungatur matri et quod filia non coniungatur patri.
Et si quaeratur ratio huius, dicendum quod hoc est propter reverentiam et honorem qui debet exhiberi patri et matri, et ideo non debent commisceri ; vel etiam propter generationis successionem ; quae debet procedere, non retrocedere ; unde non debet proles genita coniungi suo principio, ut gignat. Et hinc est quod patura dictat quod alio affectu tractandi sunt parentes, alio affectu tractari debent coniuges. Ideo propter dictamen naturae impeditur Matrimonium per consanguinitatis primum vinculum, quod est prolis genitae ad suum principium.
Propter prohibitionem legis divinae impeditur Matrimonium per consanguinitatem usque ad secundum gradum, sicut patet per Levitici 18 capitulum, ubi fit prohibitio usque ad secundum gradum.
Et si quaeratur ratio huius, dicendum quod hoc est propter honestatem ; qui enim mulierem cognoscit revelat eius turpitudinem et discooperit ignominiam ; et hoc inhonestum est facere propinquae, maxime cum honestas dictet quod soror non est tractanda ut uxor. Et hinc est quod in praecepto suo Dominus dicit : Non discooperies turpitudinem eius.
Ulterius, propter statutum Ecclesiae impeditur Matrimonium a secundo gradu et deinceps.
Et si quaeratur ratio huius, dicendum quod hoc statutum fuit propter dilectionem dilatandam. Quia enim homo pronus est ad diligendum sibi propinquum, et Matrimonium aggenerat propinquitatem et dilectionis mutuae praestat fomentum : hinc est quod Ecclesia statuit ut amor ad extraneos extenderetur, quod Matrimonia extra propriam parentelam contraherentur ; et ita non solum in secundo, sed etiam deinceps, propter dilatandam caritatem et propter ampliandam honestatem.
Et sic patet quod consanguinitatis vinculum ob diversas causas habet impedire Matrimonium ; et hoc concedendum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de Eva et Adam, quod fuerunt os et caro, dicendum quod, quamvis Eva et Adam fuerint os et caro, non tamen sic fuit tunc quemadmodum nunc est, quoniam nunc eadem est via propagationis et commixtionis, sed Eva non exiit ab Adam per viam generationis, sed per modum supernaturalem, non per coitum, immo de latere, qualis modus producendi peroptime competebat coniugio, tum propter figuram, tum etiam, ut significaretur vinculi matrimonialis aequalitas, quia de latere et adhaerentia. Unde, quia non similiter modo alii sibi attinent, ideo modus ille ad consequentiam trahi non potest nec debet.
- Ad illud quod obicitur, quod omne animal diligit sibi simile, dicendum quod illud intelliitur de similitudine secundum speciem ; vel si intelligatur de similitudine secundum carnis proximitatem, adhuc habet veritatem, quod diligit. Sed alius est modus affectionis quo diligenda est uxor, alius quo diligenda est soror ; et ideo coniunctio affectionis naturalis repugnat copulae matrimoniali : ergo, si copuletur per affectionis vinculum, non sequitur quod debeat copulari per Matrimonium.
- Ad illud quod obicitur, quod natura firmitatem praestat vinculo voluntatis, dicendum quod verum est, ubi affectio voluntaria ad id dirigitur ad quod inclinat natura ; et quoniam natura bene ordinata non inclinat ad coeundum cum sorore, et affectio matrimonialis inclinat ad cognoscendum uxorem : hinc est quod naturalis affectio non praestat voluntati fulcimentum, sed potius impedimentum.
- Ad illud quod obicitur, quod non repugnat alicui bono Matrimonii, dicendum quod hoc solvi potest per interemptionem, quoniam Gregorius dicit quod experimento didicit ex tali copula non posse sobolem succrescere.
Potest tamen et aliter dici quod impedit maius bonum, quod est vinculum affinitatis, quae, exinde contracta, est occasio mutuae dilectionis. Quod patet : si aliquis accipiat filiam patris sui et exinde generet. prolem, idem est socer et pater et eadem mulier est socrus et mater et idem filius et gener, eadem nurus et filia et idem vir et frater et eadem uxor et soror : ita respectu necessitatis, quae poterat esse in octo sicut in quatuor ; similiter respectu prolis. Ut istae alligationes diffunderentur, et caritas mediante vinculo Matrimonii mutuo conservaretur, statuit Ecclesia, Matrimonium ad remotas personas protendi, non quia in proximis impediretur Matrimonium, sed quia perderetur maius bonum. Et sic patet totum.
QUAESTIO III.
Usque ad quem gradum se extendat impedimentum consanguinitatis.
Tertio quaeritur, usque ad quem gradum consanguinitas impediat Matrimonium.
Et quod usque ad septimum, videtur :
- Oregorius dicit, et habetur in littera : Progeniem suam usque ad septimam generationem unumquemque observare decrevimus. Si tu dicas quod illud est retractatum in Concilio generali, Extra, De consanguinitate, Non debet etc., ostenditur quod illud non debet esse retractatum, quoniam aut hoc est bene statutum aut non. Si non, ergo male statuit sanctus Gregorius et alii Sancti. Si sic, sed quod bene statutum est non indiget retractatione, sed observatione : ergo etc.
- Item, secundum rectum ordinem non est retrocedendum, sed ultra progrediendum : ergo, si sancti Patres consanguinitatem usque ad gradum septimum produxerunt, ergo qui reducit ipsam ad quartum, retrocedit. Sed qui aspicit retro, non est aptus regno Dei : ergo male fecerunt qui retractaverunt.
- Item, in proximis gradibus non permittitur contrahere propter dilatationem caritatis ; sed quanto caritas est frigidior, tanto magis indiget dilatari : cum ergo in fine caritas refrigescat, et hoc iam evenerit, videtur quod nunc magis competat gradus consangliinitatis protendere quam restringere.
- Item, quanta magis fideles sunt multiplicati, tanto magis habent copiam de his cum quibus licite possunt contrahere : ergo maior opportunitas erat in praecedentibus temporibus cum propinquis quam nunc. Si ergo illa opportunitas non excludebat constitutionem de septenario gradu consanguinitatis observando, ergo nec nunc.
Contra :
- Quod non debeat impedire ultra secundum, videtur, quia in Lege non prohibetur nisi usque ad secundum gradum, sicut patet Levitici 18, 6. Ergo, si omnes possunt matrimonialiter per Deum coniungi qui a Deo non prohibentur ergo omnes, quotquot infra illum gradum coniunguntur, a Deo coniunguntur : ergo per hominem separari non possunt : ergo non potest Matrimonium alicui prohiberi infra illum gradum.
- Item, Ecclesia non potest facere quod baptizatus careat Baptismate, et quantumcumque statuat, si baptizatur quis, de facto baptizatus est. Ergo, quantumcumque prohibeat et statuat ut aliqui invicem non contrahant, tamen, si de facto contrahant, contractum est : ergo videtur quod gradus prohibiti ab Ecclesia Matrimonium non impediant. Sed isti omnessunt ultra secundum : ergo etc.
- Item, Matrimonium contractum contra Ecclesiae interdictum verum est Matrimonium. Ergo, cum gradus consanguinitatis non habeant virtutem impediendi nisi propter Ecclesiae statutum, videtur quod secundum veritatem non impediunt.
- Item, Hieronymus dicit quod nihil sibi credatur nisi probet per Vetus vel per Novum Testamentum. Ergo, cum non possit probari per Novum nec per Vetus quod non possit contrahi in gradibus ultra secundum, videtur quod nulli credendum est, si dicat contrarium : ergo retinendum est quod potest contrahi.
Respondeo : Dicendum quod secundum tempora nostra Matrimonium impeditur a gradibus consanguinitatis usque ad quartum inclusive, sicut patet Extra, De consanguinitate, Non debet, in decretali edita in Concilio generali.
Si autem quaeritur ratio huius, dicendum quod huius ratio est statutum Ecclesiae. Si quaeratur ultra, quare Ecclesia statuit, dicendum quod quia potuit et congruum fuit et quia erat utile et quia erat necesse.
Primum quidem potuit ; et quod potuit, probatur per Scripturam, quia in principio in constitutione Matrimonii in lege naturae duae excipiebantur personae, scilicet pater et mater, Genesis 2, 24 : Relinquet homo patrem et matrem etc. ; post, processu temporis, in Lege fuerunt plures exceptae, sicut patet Levitici 18, 8. Si ergo lex evangelica abundare debet a Moysaica, ergo in lege evangelica plures debuerunt excipi ; sed Christus in propria persona non excepit : ergo, si nihil diminutum debet esse in Ecclesia, ergo posse determinandi Ecclesiae reliquit, maxime Petro et eius successori. Quod attendentes, sancti Patres exceperunt multos gradus consanguinitatis ; ex quo apparet quod ipsi posse habuerunt.
Si autem tu quaeras a me : quare huiusmodi posse Ecclesiae dereliquit ? dicendum quod ratio huius est, quia illud sacramentum in contractu consistit, qui est personae ad personam ; et quoniam Dominus plenam iurisdictionem dedit Petro super spiritualia et ampliorem quam reges terrae et imperator habeant super temporalia. Si ergo regis et principis potentia potest contractus limitare, ut malae fidei possessor iudicetur qui contra eorum. interdicta mercatur, quid mirum si dedit Ecclesiae posse ? Immo debuit dare, ut posset personarum legitimitatem et idoneitatem ad contrahendum determinare.
Si tu quaeras : quare ipse per se non determinavit ? dici potest quod secundum diversa tempora oportebat diversas personas et diversos gradus excipi. Quia ergo statuta divina non decet sic mutare, sicut humana, hinc est quod non ipse Christus debuit limitare, sed limitandos Petro et eius successoribus committere. Et sic patet quod potuit.
Secundo vero congruum fuit quod usque ad talem gradum consanguinitas protenderetur, quoniam consanguinitas ortum habet ex propagatione ; propagatio autem est ex semine, semen autem in se habet naturam quatuor humorum et quatuor elementorum : et hinc est quod consanguinitas ultra quartam generationem non debuit determinari. Et iterum, infra illum gradum non debuit commisceri, nec Matrimonium copulari, ubi potestas corporis datur alii. Sicut ergo corpus quatuor constat elementis, ita oportet quatuor gradibus distare qui debent carnaliter commisceri.
Et iterum, Lex Nova super Iegem Moysaicam plus debet addere perfectionis quam lex Moysaica super legem naturae. Si ergo lex Moysaica unum addidit gradum supra legem naturae, tunc ergo lex evangelica saltem duos debet addere, sicut iustitia Evangelii non tantum superat iustitiam Legis, sed etiam superabundat. Congruum ergo fuit et propter legem Matrimonii et propter legem Evangelii Matrimonium a consanguinitatis quarto gradu impediri nec ultra addi nec minui. Et sic patet quomodo fuit congruum.
Fuit etiam utile, quia vinculum Matrimonii ratione affinitatis, quae ibi contrahitur, fovet caritatem et foederat inimicos ; et quoniam caritas nostris temporibus refriguit, ideo citius nunc rumpitur vinculum amoris quam in Ecclesia primitiva : et alligatus vinculo citius fugit, et qui fuerat proximus frequentissime fit inimicus. Ut ergo fugiens posset revocari, cum a quarto gradu et deinceps iam ab affectione amoris frigescant, utile fuit constituere ut post quartum gradum posset fugiens revocari ad vinculum, posset etiam confoederari inimicus : propter quam utilitatem decebat Pontificem Summum, manente priori prohibitione, dispensare ; et cum ista utilitas sit frequentissima, utile fuit ut fieret ius commune.
Quarto vero fuit necesse propter periculum, quoniam propter multitudinem consanguineorum et brevitatem dierum vix potest aliquis computare consanguineos usque ad septimum gradum ; et ita erat ibi maximum periculum, quia frequentissime contingebat homines iungi infra gradus prohibitos, immo vix poterat aliquis evadere : et ideo oportuit prius statutum retractare. Tale periculum vel talis necessitas non fuit in tempore Ecclesiae primitivae, tum quia homines erant longioris vitae, tum quia minoris generationis ; nunc autem decrevit in hominibus potentia virtutis nutritivae et augmentata est potentia virtutis generativae propter fervorem libidinis, qui viget nunc in hominibus adeo quod secundum communem cursum passent homines ita multiplicari quod usque ad quartum gradum, nedum usque ad octavum, vix inveniret aliquis cum qua contraheret.
Et illud patet ad oculum : possibile enim est quod aliquis generet viginti, et iterum, quod aliquis generet tres ; nunc ponamus secundum communem cursum quod generet decem, et illi decem alios decem ; in secundo gradu erunt centum, in tertio mille, in quarto decem millia ; et ita infra quatuor gradus haberet aliquis consanguineos in una linea undecim millia centum et undecim, totidem in linea ascendente et totidem in transversali : ergo secundum naturam haberet triginta tria millia et trecentos trignta tres consanguineos. Et in una magna patria vix inveniret cum qua contraheret usque ad quartum gradum, quanto magis usque ad septimum. Ideo propter periculum oportuit revocare illud statutum, et hoc scilicet usque ad quartum gradum satuere.
Et ista fuit potissima ratio quare mutatum est, sicut expresse dicitur in decretali edita in Concilia generali, ubi dicitur : Non debet reprehensibile iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quoque varientur humana, praesertim cum urgens necessitas vel evidens utilitas hoc exposcit.
Hoc autem non solum necessitas exposcebat, sed etiam utilitas requirebat et aderat congruitas et potestas ; ideo recte usque ad quartum gradum impediri Matrimonium rectissime et irreprehensibiliter statuit et ordinavit Ecclesia.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de Gregorio, dicendum quod rationabiliter illud statutum fuit tempore suo, et non minus rationabiliter revocatum tempore moderno. Nec fuit revocatum, quia esset male statutum, sed quia quod congruebat tempore primitivo, non congruebat statui nostro, propter maiorem imperfectionem quae est in nobis et propter maiora pericula.
- Ad illud quod obicitur, quod non est retrocedendum, dicendum quod verum est in his quae sunt perfectionis, sed ea quae sunt rigoris temperari possunt et debent.
Vel dicendum et melius quod condescendere oporteat infirmitati, et ubi non possumus nos erigere, necessario oportet nos humiliare et inclinare ; et ideo propter imperfectionem hominum statutum illud oportuit temperare. Unde verum est quod non est retrocedendum, sed tamen imperfectionem hominum tolerare est opportunum.
- Ad illud. quod obicitur de dilatatione caritatis, dicendum quod illa ratio potius est ad oppositum quam ad propositum. Quia enim caritas minus se extendit, ideo citius oportet ei succurri et adiuvari : et proximus ab amore citius fugit, et ide,o citius est revocandus.
- Ad illud quod obicitur, quod maiorem habent fideles copiam, dicendum quod verum est, si multiplicarentur personae ita quod non multiplicarentur consanguinei ; hoc autem non est verum : et ideo, sicut crescit ex una parte aptitudo, ita ex alia crescit ineptitudo.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus non prohibet ultra secundum, dicendum quod verum est per se ; tamen prohibet per Ecclesiam, quia Ecclesia prohibet auctoritate sibi divinitus data. Ratio autem quare Deus dedit Ecclesiae auctoritatem super hoc, iam visa est.
- Ad illud quod obicitur, quod non potest facere quod careat Baptismate, dicendum quod non est simile, quia Baptismi institutionem Deus per se ordinavit et confirmavit ; sed personarum legitimitatem com misit Ecclesiae, quia Matrimonium contrahitur inter virum et mulierem et Ecclesia habet plenitudinem iurisdictionis super utrumque.
- Ad illud quod obicitur de Ecclesiae interdicto, dicendum quod non est simile, quia illud interdictum est ad tempus, non simpliciter, nec facit personas illegitimas simpliciter, sed ligat, ut sine peccato non possint, et ideo poena talibus debet imponi.
- Ad illud quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod secus est in dictis Ecclesiae et Hieronymi quia Hieronymus non poterat probare per Scripturam se esse testem veritatis ; ideo ad hoc quod crederetur sibi oportebat quod per Scripturam probaret esse verum quod testificabatur et dicebat. Sed Ecclesia per Scripturam suam potuit probare auctoritatem, qua probata, oportet obedire, non aliud testimonium quaerere. Et sic totum patet.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit Gregorius : Progeniem suam unumquemque usque ad septinium gradum etc. Quare in hoc gradu sive usque ad hunc gradum potius prohibuit et ultra non processit nec stetit citra ?
Respondeo : Dicendum quod hoc habet rationem litteralem, moralem, allegoricam et anagogicam.
Litteralem, quia usque ad tempus illud in antiquis temporibus satis bene consanguinitates poterant computari et homines se consanguineos reputabant.
Moralis, quia in septenario imiversitas totius vitae concluditur, et separantur a consanguineis suis homines usque ad septem gradus, ut significetur quod omni tempore vitandus est amplexus illicitus, et sic habenda est uxor ut semper contineatur, ut omnes sint habentes uxores, tamquam qui non habent ; et sint coniuncti, ut etiam sint nihilominus separati.
Allegorica est : quoniam enim corpus constat ex quatuor humoribus, et anima ex tribus viribus potestative, ut sic significetur quod vir debet esse uxoris et uxor est tota viri, hinc est quod proles ab eis procedentes, ad hoc quod bene possint copulari, debent per gradus septem elongari.
Anagogica vero est, ut, quia Christus animabus beatis perfecta coniunctione et confirmata non coniungitur ante octavam resurrectionis, sic sponsus et sponsa ante octavum gradum coniungi non debent.
Et sic patet quod septimus gradus erat prohibitus et quare prohibitio se extendit usque ad gradum septimum inclusive. Et quamvis haec constitutio multum esset congrua, tamen revocari debuit ex causa necessaria et utili et congrua.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Negantes gradum cognationis inter patrem et filium esse, cum una caro sint pater et filius. Videtur enim male dicere, quia, si vir et uxor sunt una caro, qui est propinquus uxori in aliquo gradu in eodem est affinis viro : ergo in quoto gradu est quis propinquus patri, et filio et e converso. Si ergo pater non potest contrahere cum aliqua quae sibi attineat in quarta linea ascendente vel transversali, ergo nec filius nec e converso ; quod est manifeste falsum.
Item, si sunt una caro, et quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, ergo, si sunt una caro pater et filius, cum filius et filius suus sint una caro, tunc isti tres sunt una caro, et sic deinceps procedendo : ergo nullus esset gradus in consanguinitate.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio pater et filius faciunt gradum, quia, sicut ostensum est, nullus esset alias gradus in consanguinitate. Sed quod illi dixerunt quod sint una caro, hoc dixerunt propter quemdam modum magis expressivum ; quia unus immediate trahit carnem ab altero, cum quo debet habere et habet multam conformitatem, ratione etiam cuius dicitur una caro. Et sic patet illud.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod sex aetatibus mundi generatio hominis etc. Quaeritur, quae sint istae sex aetates. Cum enim mundus sit perpetuus, non videtur habere aetates ad modum hominis.
Respondeo : Dicendum quod mundus habet aetates secundum statum praesentem. Quoniam enim senescit mundus, oportet etiam quod fuerit iuvenis, si ergo habuit senium, et iuventutem, ac per hoc intermedias aetates. Istae autem aetates assignantur in statu illo secundum profectum ad gloriam ; unde cum mundus paulative profecerit in cognitione, sicut in uno homine assignantur aetates diversae, ita et in mundo.
In homine autem sex assignantur aetates.
Prima est infantia usque ad septimum annum ;
secunda, pueritia usque ad decimum quartum ;
tertia, adolescentia usque ad vigesimum quintum, secundum alios usque ad vigesimum octavum ;
quarta, iuventus usque ad quinquagesimum ;
quinta, gravitas sive senectus usque ad septuagesimum ;
sexta, senium sive aetas decrepita usque in finem.
Similiter in mundo prima aetas est ab Adam usque ad Noe ;
secunda, a Noe usque ad Abraham ;
tertia, ab Abraham usque ad David ;
quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis ;
quinta, a transmigratione usque ad Christum ;
sexta, a Christo usque in finem.
Et dicuntur aetates, non quia fuerunt aequalis spatii, sed quia in qualibet aliquid novum et liqua renovatio facta est.
In prima fuit creatio Adae et lapsus eius ;
in secunda fuit diluvium ;
in tertia, circumcisio et Lex ;
in quarta, regum unctio ;
in quinta, populi captivatio et liberario ;
in sexta, nostra redemptio.
Et sic patet illud.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Gregorius : Ipsi etiam Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat etc. Dicit enim de novo dispensasse, quia de novo fuerant ad fidem conversi : sed non videtur ista ratio conveniens, quia Ecclesia primitiva, in qua fuit initium nostrae conversionis, fuit perfectissima, quia de novo venientibus datur gratia Spiritus Sancti in abundantia : ergo magis sunt idoni ad ferendum pondus ecclesiastici statuti.
Respondeo : Dicendum quod secus est de his qui primo conversi sunt et de his qui nunc convertuntur. Sicut enim Deus in legislatione multitudinem fecit miraculorum, qualem tempore Legis non fecit postea, sic in Nova dedit Spiritum Sanctum in maiori affluentiae plenitudine : et ideo non est simile. Et ratio huius est satis competens, quia illi qui tunc erant, maiori egebant robore ; nunc autem non est sic, immo sunt teneri, quamvis sint aliquantutum ferventes : et ideo oportet multa in talibus tolerare.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non ideo scripsi, ut, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, separentur. Quaeritur sic ponatur quod, stante prohibitione de septem gradibus - utrum aliqui contrahentes infra gradus illos possint simut stare, superveniente revocatione mandati. Et quod sic, videtur, quia nulla tege prohibentur.
Ad oppositum autem est quod illegitime coniuncti sunt et Matrimonium contraxerunt ; constitutiones enim et iura non revocantur ad praeterita : ergo non videtur quod simul stare possint.
Respondeo : Dicendum quod, quia semper pro Matrimonio standum est secundum quod possibile et licitum est, si tales personae, superveniente novo statuto, velint insimul stare, et consentire et cohabitare possunt, quia non prohibentur ; et ex tunc incipit esse Matrimonium. Et ista constitutio non revocatur ad praeteritum, quia non confirmat primum contractum, Sed potestatem tribuit contrahendi de novo. Et sic patet illud.
