Distinctio XXXII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

Sciendum est etiam, quod cum in omnibus aliis vir praesit etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de bonis Matrimonii in communi. Hic specialiter agit quomodo vir obligatur uxori et e converso quantum ad solutionem debiti.

Habet autem haec pars duas.

In prima determinat quae sit obligatio inter uxorem et virum quantum ad fidem tori.

In secunda determinat quomodo et qualiter haec fides fuerit in Patribus antiquis, infra, distinctione trigesima tertia : Quaeritur hic de antiquis Patribus etc.

 

Prima pars habet duas partes.

In prima determinat de modo obligationis.

In secunda de tempore in quo debet debitum peti, ibi : Et licet debitum poscenti sit semper solvendum etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima ostendit quod vir et uxor in hac lege sive fide iudicantur ad paria et quod unus sine voluntate alterius continere non valeat.

In secunda auctoritatibus confirmat, ibi : Quod vero sine consensu uxoris etc.

 

 Et licet debitum poscenti sit semper solvendum. Haec est secunda pars, in qua determinat de tempore quo petendum et solvendum est debitum, et haec pars habet duas.

In prima determinat quod non semper est debitum petendum, quamvis semper sit solvendum.

In secunda incidenter determinat quod non omni tempore est contrahendum, et hoc ibi : Nec solum in opere carnali etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis, quaeritur de obligatione coniugum quantum ad solutionem debiti.

Circa quod quatuor breviter oportet quaeri.

Primo quaeritur de obligatione per comparationem ad votum continentiae.

Secundo, per comparationem ad accidens superveniens.

Tertio, per comparationem ad tempus in quo debitum debet peti et solvi..

Quarto, de tempore in quo debent nuptiae celebrari.

 

Circa primum duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum post carnalem copulam possit vir continere, uxore nolente.

Secundo, utrum possit continere, uxore nolente, ante carnalem commixtionem.

 

 

ARTICULUS I

De obligatione coniugum per comparationem ad votum continentiae.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum post carnalem copulam possit vir continere, uxore nolente.

 

Quantum ad primum ostenditur quod non :

  1. Quia post carnalem copulam vir non habet potestatem sui corporis. Si non habet, ergo non potest de ipso facere sacrificium continentiae, uxore nolente.
  2. Item, Augustinus a dicit, et habetur in littera : Non modo non hortamur, sed etiam quod vovisti prohibemus implere, si forte coniux tua hoc tecum suscipere animi vel carnis infirmitate recusat.
  3. Item, ratione videtur, quia mulier non tenetur continere nec vir potest eam ad continentiam cogere ; sed cogit eam, si, ipsa invita, vult continentiam servare : ergo, cum non possit cogere, non potest continere.
  4. Item, sicut servus tenetur domino obsequi, sic vir uxori debitum reddere, et fortius, quia est a Domino confirmatum ; sed servus, prohibente domino, non potest religionem intrare vel a servitio eius se auferre ; ergo etc.

 

Contra :

  1. Licitum est viro, uxore etiam prohibente, accipere crucem in subsidium Terrae Sanctae ; sed votum continentiae adhuc melius est : ergo etc.
  2. Item uxore prohibente, potest quis corpus suum ad martyrium et mortem exponere ; et tunc constat quod se reddit impossibilem ad solvendum debitum : ergo etc.
  3. Item, quantumcumque quis iuret vel voveat vel se obliget ut non impleat consilia non tenet iuramentum nec votum. Ergo nullus potest se obligare quin semper faciat melius ; sed melius est continere, sicut dicit Apostolus : ergo etc.
  4. Item, qui impedit aliquem volentem ascendere ad altiorem statum, peccat graviter, quia Spiritui Sancto obviat : ergo, si vir vult continere et religionem intrare, videtur quod uxor teneatur consentire : ergo, si vult, potest ad hoc compelli de iure : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod continere est duobus modis : aut omnino, ita quod debitum nec petat nec solvat ; aut non omnino, ita quod debitum non petat, tamen petenti solvat. Primo modo non potest vir continere, uxore invita, quia non potest ei auferre ius quod habet in corpus viri ; secundo modo continere potest, ipsa contradicente, et vovere potest ; et, si voveat, servare tenetur, videlicet ut nunquam debitum petat.

Concedendae igitur sunt rationes probantes quod non omnino potest continere.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod potest accipere crucem, dicendum quod hoc factum est in favorem et necessitatem Terrae Sanctae ; nec facta est omnino derogatio iuri mulieris, quia debet mulier velle pro necessitate tanta continere ad tempus ; quod si nolit, potest virum suum sequi. Sed cum vovetur continentia, tunc omnino mulier iure suo privatur et secundum tempus totius vitae.
  2. Ad illud quod obicitur de martyrio, dicendum quod mori potest pro Christo, si necessitas immineat, quia mulier tenetur hoc velle ; et si vir voluntarie se offerat, mulier non potest vetare, quia, ipso mortuo, poterit cum alio contrahere. Sed non sic est cum vovet, uxore vivente.
  3. Ad illud quod obicitur, quod semper licet facere quod melius est nec potest se homo obligare ad minus bonum, dicendum quod verum est de eo qui habet sui corporis potestatem.

Vel dicendum quod si continet, non petendo, sed solum reddendo, non minus meretur quam si omnino contineret. Unde Augustinus dicit, et habetur in littera : Pro sanctificatione perfecta Deus tibi reputabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod debes uxori.

  1. Ad illud quod obicitur de eo qui impedit aliquem etc., dicendum quod peccat qui impedit aliquem ea ratione qua in illo exstinguit bonum propositum et Sancti Spitus donum ; sed mulier in hoc non potest consentire, quin sit sibi in praeiudicium, quia, si concedit viro quod voveat continentiam, tenetur et ipsa continere. Quoniam igitur ipsa non potest cogi ad continentiam, quia hoc est consilium, ideo dico quod ipsa non peccat, sed, si alia mulier impediret, tunc peccatum esset.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum vir ante carnalem commixtionem possit continere, uxore nolente.

 

Secundo quaeritur, utrum vir ante carnalem commixtionem possit continere, uxore nolente.

Et quod non, videtur :

  1. I ad Corinthios 7, 3 : Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro ; sed ante commixtionem sunt vir et uxor : ergo ante commixtionem tenentur : ergo etc.
  2. Item, uxor viro obligatur voluntarie et per mutuum consensum : si ergo ante commixtionem est mutuus consensus, ergo et obligatio ad redditionem debiti.
  3. Item, mulier non tenetur continere et non potest cum altero contrahere : ergo potest iuste debitum exigere ; sed iuste exigenti iniustum est negare : ergo etc.
  4. Item, esto quod vir post consensum de praesenti violenter extorqueat copulam carnis, est Matrimonium consummatum. Ergo tenetur ad solvendum debitum omnino ipsa uxor ei ; sed violentia non inducit novam obligationem : ergo prius obligabatur.

 

Contra :

  1. Decretalis, De conversione coniugatorum, concedit viro potestatem intrandi religionem, uxore nolente ; sed plus est religionem intrare quam continere : ergo concedit licentiam continendi.
  2. Item, per consensum corttrahitur Matrimonium, esto etiam quod non ,sit in copulam carnalem, ut supra ostensum est : ergo, si non obligatur nisi ad illud in quod consentit, patet etc.
  3. Item, si omnis vir esset obligatus ad solvendum debitum ante carnalem copulam, ergo nihil adderet carnalis commixtio ad consummationem Matrimonii.

Item, quaeritur iuxta hoc : unde hoc est quod copula coniugalis, violenter extorta, Matrimonium consummat, et consensus coactus Matrimonium non ratificat ? Et utrum huic liceat post copulam mulieris vovere continentiam.

Et quod sic, videtur, quia, si prius licebat, et nullus potest ei ius suum violenter auferre, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod ante consummationem Matrimonii utraque persona nec omnino obligatur nec omnino est libera. Non omnino obligatur, quia potest mori mundo ; et sic Matrimonium solvitur, ipso vivente in carne, et tunc, cum hoc facit, omnino est absolutus. Nec omnino libera, quia, si vult huic mundo vivere, necesse habet petenti debitum reddere. Et quia in medio est inter vitam huius saeculi et vitam religiosam sive spiritualem, ideo sacri canones terminum praefixerunt, ut possit deliberare, videlicet termintun duorum mensium vel circa illud. Et ideo dicendum quod, uxore petente, continere potest per duos menses, sed post vel tenetur reddere debitum vel manifestare se mundo mortuum per solemne votum ad religionis ingressum ; quod si non faciat, tenetur ad debitum solvendum, sicut primae rationes ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod potest intrare religionem, ergo in saeculo continere, dicendum quod non valet, quia introitus in religionem facit mori mundo et solvi vinculum ; unde in nullo fit sponsae praeiudicium ; non sic est cum manet in saeculo.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non oportet consentire in carnalem copulam, dicendum quod, quamvis non oporteat in eam consentire, oportet tamen consentire in copulam coniugalem, quae necessario ordinat ad illam nisi interveniat mors spiritualis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod nihil addit, dicendum quod falsum est, immo addit quantum ad significationem et quantum ad obligationem. Quia enim fiunt unum corpus et una caro, ideo non potest unus transire de hoc mundo, reliquo remanente ; et ideo non potest vovere continentiam nisi coniux pariter voveat. Praeterea, tenetur ad statim reddendum post carnalem copulam, sed ante datur ei spatium duorum mensium ; et ideo addit.

Ad illud quod quaeritur de ea quae corrupta est violenter a viro, dicendum quod, quia Matrimonium est consummatum, non potest sine assensu viri religionem intrare nec votum vovere.

Ad illud quod obicitur , quod Matrimonium debet esse liberum, dicendum, quod verum est quantum ad consensum, in quo est Matrimonii fundamentum ; ista tamen copula, quamvis sit violenta, quia tamen maritalis est et fundata super consensum voluntarium, ideo voluntaria iudicatur ; et ideo Matrimonium ratum consummat. Praeterea, consensus de sui ratione importat libertatem, non sic coniunctio corporalis.

 

 

ARTICULUS II

De obligatione coniugum per comparationem ad accidens superveniens.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de obligatione coniugum quantum ad accidens superveniens.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum oporteat debitum reddere, si alter fiat leprosus.

Secundo, utrum quis teneatur debitum reddere, si alter fiat fornicarius vel e converso.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum oporteat coniugi debitum reddere, si alter fiat leprosus.

 

Et quod leproso coniugi oporteat debitum reddere, videtur :

  1. Quia dicit decretalis, De coniugio leprosorum : Uxores viros et viri uxores sequantur et eis coniugali affectione ministrent.
  2. Item, ratione videtur, quia Matrimonium est vinculum insolubile, ergo non solvitur per infirmitatem : ergo manet potestas petendi etiam superveniente lepra ; ergo, si mulier non habet potestatem sui corporis, et sic etc.
  3. Item, leprosi, si tentantur de fornicatione, ergo possunt et debent habere remedium : ergo, si iste qui habet uxorem, remedium non potest habere nisi ipsa reddat debitum, videtur etc.
  4. Item, leprosi, eo ipso quod leprosi, non tenentur ad continentiam nec possunt cogi : ergo necesse est uxores eorum eis reddi.

 

Contra

  1. Levitici 13, 3 praecipitur ut leprosi extra communionem sanorum eiciantur : ergo, cum uxor est sana, debet per Legem sequestrari ab uxore.
  2. Item, lepra est morbus contagiosus, ergo morbus quem licet homini fugere : ergo mulier cum viro leproso non tenetur cohabitare ; et si hoc, ergo nec debitum reddere.
  3. Item, lepra est morbus hereditarius, ergo transmittitur ad prolem : ergo, cum coitus qui est causa deformitatis in prole sit contra bonum prolis, et talis sit prohibitus, ergo nullo modo licebit mulieri coire cum leproso aut e converso.
  4. Item, sicut lepra reddit inhabilem ad Ordinis susceptionem, ita reddit inhabilem ad Ordinis suscepti administrationem. Ergo sicut reddit inhabilem ad Matrimonii contractionem post sponsalia, quia solvit , sponsalia, ita videtur quod reddat inhabilem ad debiti solutionem.

 

Respondeo : Dicendum quod, quamvis lepra solvat sponsalia, tamen non potest solvere Matrimonium ; et ideo, cum aliquis efficitur leprosus, et coniux est et leprosus ; et quia coniux est, habet ius petendi debitum et reddendi ; quia vero leprosus, debet extra sanos habitare : ita dico quod mulier petenti debitum potest solvere, sed tamen non habet necesse cohabitare omnino. Unde quod dicitur, quod viri uxores sequantur et administrent, dicitur per modum admonitionis, non praecepti ; nec cogi potest sanus ad aliud quam ut reddat debitum infirmo, et hoc propter periculum fornicationis.

Et sic concedendae sunt rationes probantes quod debeat solvere debitum.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad rationes duas ad oppositum patet responsio, quia non sequitur, si non tenetur cohabitare, quod nec debitum solvere.

  1. Ad illud quod obicitur de prole, dicendum quod secus est in menstruatis et leprosis. Nam menstruatae alio tempore possunt bonam prolem procreare, sed leprosi non possunt nec omnino faciunt contra, quia, quantum in se est, libenter generarent sanum ; attamen proli generatae melius est sic esse quam omnino non esse.
  2. Ad illud quod obicitur de irregularitate, dicendum quod non est simile, quia utraque est congruitatis, scilicet quod Ordinem suscipiat et quod in Ordine suscepto administret. Sed Matrimonium contrahere, hoc libertatis est, sed ius reddere, hoc necessitatis est propter insolubilitatern vinculi. Et sic patet illud quod obicit.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum quis teneatur reddere debitum, si alter fiat fornicarius.

 

Secundo quaeritur, utrum teneatur debitum reddere fornicanti.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia, si uterque fornicetur, alter alteri tenetur : ergo, si maius malum non solvit mutuam tentionem, ergo nec quando tantum alter fornicatur.
  2. Item, vir semper tenetur servare fidem uxori, etiam fornicanti, quia non licet viro fornicari, esto quod uxor fornicetur ; sed servare fidem est debitum reddere : ergo etc.
  3. Item, non fornicans potest petere, ergo fornicans tenetur reddere : ergo habet ius petendi ; sed vinculum coniugale est mutuum : ergo uterque habet ius petendi : ergo, si fornicans habet ius petendi, iustum est quod alter reddat : ergo tenetur reddere.

 

Contra :

  1. Potest dimittere uxorem causa fornicationis : ergo non tenetur debitum solvere.
  2. Item, si mulier procuraret aborsum, vir non deberet nec teneretur ei debitum reddere, quia agit contra bonum prolis ; sed fornicans agit contra bonum fidei : ergo non tenetur.
  3. Item, coniuges ad paria iudicantur quantum ad torum : ergo quod non facit unus alteri vel non vult facere, nec potest petere : sed, si mulier fidem non servat, ergo nec potest cogere virum ut fidem servet, ergo nec ut debitum solvat.

 

Respondeo : Dicendum quod, si alter fornicatur, et hoc potest alter scire per signa probabilia et per coniecturas apertas, nec tenetur solvere nec ab Ecclesia est cogendus, si potest illud probare ; si tamen ipse vel ipsa non sit eiusdem criminis, quia, si sunt in eodem crimine, non potest alter alteri obicere quod habet in se. Si tamen innocens petat debitum, privat se libertate et ex hoc obligat se ad reddendum, quia, dum vult sibi debitum reddi a fornicante, et ipse se eidem obligat.

Concedendae igitur sunt rationes quod non tenetur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod tenentur ambo si ambo peccent, dicendum quod verum est. Ratio huius est, quia neuter est tunc super alterum. Si tantum alter facit contra bonum Matrimonii, alter, id est ille qui facit, meretur puniri, et alter meretur habere libertatem. Nunc autem neuter est liber, quia uterque peccat ; et ideo non est simile, quia quod non tenetur reddere, hoc non tantum erat poena peccantis, sed etiam libertas non peccantis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod tenetur servare fidem, dicendum quod fides attenditur quantum ad duo : primo, ut non cognoscat aliam, secundo, ut cognoscat suam. Quod non cognoscat aliam, hoc debet esse tamquam naturale Matrimonio ; unde talis fides nunquam potest solvi, Matrimonio durante. Si autem haec non durat, cum alia super hanc fundetur, non tenetur servare hanc cui prima non servatur, nec ius habet petendi qui prius infringit.
  3. Ad aliud patet responsio, quia non fornicans habet ius petendi, quia nihil contra fidem fecit, sed alius fecit contra ; et ideo in hoc factus est inferior et minus ius habet quam alter.

 

 

ARTICULUS III

De obligatione coniugum per comparationem ad tempus.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur de obligatione quantum ad tempus. Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum tempore menstruorum obligetur mulier ad debitum reddendum et utrum possit petere.

Secundo, utrum tempore dierum solemnium debitum licite possit peti et solvi.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum tempore menstruorum possit reddi et peti debitum.

 

Circa primum ostenditur quod tempore menstruorum non possit peti.

  1. Levitici 15, 24 : Vir, qui ad menstruatam accesserit, immundus erit septem diebus. Si tu dicas quod caerimoniale est, contra : Ezechielis 18, 5-6 : Vir si iustitiam fecerit etc. ; et post : Ad menstruatam non accesserit, ubi inter moralia computatur. Et Glossa ibidem : Praecipitur, ut viri non solum in alienis, sed etiam in prupriis uxoribus modum et tempora servent.

 

Item, quod non debeat reddi, videtur :

  1. Quia non solum qui male agunt peccant, sed etiam qui consentiunt : ergo peccat qui reddit, cum consentiat
  2. Item, non est reddendus gladius furioso ut se interficiat ; sed petens debitum tempore menstruorum, contra salutem suam petit : ergo non ei reddendum est.

 

Item, quod nec sit reddendum nec petendum, videtur.

  1. Levitici 20, 18 dicitur quod uterque interficiatur, scilicet vir et mulier ; sed poena mortis non nisi pro peccato mortali infligebatur : ergo uterque peccat mortaliter.
  2. Item, Hieronymus dicit quod ex tali coitu nascuntur pueri elephantici et monstruosi : ergo uterque facit contra bonum prolis ; et si hoc, ergo uterque mortaliter peccat.

 

Contra :

  1. Maior passio est passio leprae quam passio menstrui : ergo, si propter lepram non potest mulier debitum negare, nec propter menstruum.
  2. Item, mulier non habet potestatem sui corporis : ergo, cum vir petit, suum petit ; et iustum es unicuique reddere quod suum est : ergo iuste reddit mulier.
  3. Item, esto quod vir nesciat quod sit tempus menstruorum et mulier timet de lapsu eius, quaeritur : quid debet facere ? Et ostenditur quod reddere, quia illius animam liberat a morte et ab omni culpa.
  4. Item, sicut fluxus sanguinis reddit mulierem immundam, ita fluxus seminis reddit virum immundum ; sed non peccat mulier quae petit a viro seminifluo debitum : ergo etc.
  5. Item, si aliquo modo repugnat Matrimonio talis coitus, hoc non est nisi ratione prolis ; sed possibile est quod talis mulier sit sterilis, et tunc non timetur deformitas prolis : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod omni tempore, sive menstruorum sive alio, debet debitum reddi, sed non debet peti. Et dicunt quod ratio huius est, quia petere est agere, sed reddere quodam modo pati ; et primum est libertatis, secundum vero est necessitatis. Unde et Dominus non praecepit mulieri non reddere, sed homini non accedere ; ac per hoc non exemit mulierem a tentione, sed vir obligatur ut hoc non possit petere sine transgressione. Et hoc videtur Magister dicere in littera, cum dicit : Et licet omni tempore debitum sit petenti solvendum, non tamen licet omni tempore petere.

Sed istud non videtur consonare nec rationi nec auctoritati. Primum non auctoritati ; quia est contra bonum prolis, sicut dicit Hieronymus super illud Isaiae 64, 6 : Omnes iustitiae nostrae sicut pannas menstruatae, dicit : Tunc concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi, ut, quia parentes non erubuerunt in conclavi commisceri, patenter eorum peccatum et aperte redarguatur in parvulis. Item, Augustinus, super Leviticum [18, 19] : Ad mulierem etc. : Necessario utrique interim continentia indicitur : Et iterum : Cum sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, ne forte in superioribus videretur figurative dictum. Et iterum, uterque praecipitur interfici, Levitici 20, 18 sicut ibi patet : ergo uterque mortaliter peccat. Et iterum, esto quod mulier menstruata tunc temporis petat a viro, et hoc constet viro, durum videtur dicere quod vir teneatur sibi reddere in prolis praeiudicium. Si ergo ad paria iudicantur ; et dominium non habet alter in alterum contra divinum statutum ; non videtur quod reddere teneatur.

 

Et ideo aliqui voluerunt dicere quod non debet reddere, nisi praesumat de viro quod cadat in fornicationem ; quod si praesumit, debet occurrere maiori periculo, nec reddit sibi gladium ad interficiendum, sed potius ad sanandum.

Sed nec istud sufficit, quia aut mulier tenetur aut non tenetur. Si tenetur, absque omni praesumptione periculi debet reddere. Si non tenetur ut tunc, hoc non est nisi quia hoc est contra divinum mandatum : ergo quantumcumque timeat de culpa alterius, cum non sit faciendum malum certum pro incerto evitando, non debet sibi reddere debitum, non quia reddat gladium furioso, quia ista non est ratio : nam aliter se ipsum interficit. Nec dat ei occasionem periculi nisi ipsa petat ; non enim ideo est culpa, quia gladium furioso reddat, sed quia contra praeceptum sive prohibitionem agendo se deordinat ; et hoc non est propter tempus, sed propter morbum, qui est contra prolis bonum. Unde similiter esset de vicina partui, quia ex actu illo timetur parvulus opprimi et occidi ; vel si ipsa laboraret acuta, nullus pro illo tempore diceret eam teneri, non ratione temporis, sed ratione morbi vel periculi.

 

Tertius modus dicendi est, qui videtur esse probabilior, quod tempus menstruorum aut est secundum naturam aut praeter naturam. Si secundum naturam semel in mense, quia tunc possibile, est filios generare et per abundantiam et corruptionem humoris in pessimo statu : ideo morale est praeceptum ut illo tempore non cognoscatur. Unde, si ignoranter petit vel violenter reddit, excusatur ; si scienter et libenter petit et reddit, contra praeceptum facit et mortaliter peccat, et vir secundum tempus illud non habet potestatem in corpus mulieris.

Si autem sit tempus contra naturam et passio praeter naturam, tunc dicitur quod filii non generantur ; et tunc, si diu duret, debitum potest peti et reddi. Ex his patent obiecta.

 

[Ad obiecta] :

  1. Quod enim obicit de lepra, non est simile, quia ille morbus est continuus, iste momentaneus.
  2. Ad illud quod obicit, quod non habet potestatem, dicendum quod tunc non habet, vel etiam quod plus est obediendum Deo quam homini sive mulieri.
  3. Ad illud quod quaeritur, quando vir nescit, dicendum quod, si credit ipsum desistere, debet ei infirmitatem dicere vel saltem infirmitatem simulare ; quodsi nec tunc vult liesistere, debet quantum potest resistere ; quia, si ille violenter extorqueat, mulier est immunis a culpa. Aliter enim propter vitandam culpam viri non debet ipsa facere culpam.
  4. Ad illud quod obicitur de immunditia, dicendum quod non est propter immunditiam, sed quia talis est proli contraria.
  5. Ad illud quod obicitur de sterili, dicendum quod nescitur, quamdiu habet muliebria, utrum concipiat ; et ideo obligatur divino mandato sicut et aliae quae consueverunt concipere.

Quamvis autem iste modus ultimo dictus videatur esse probabilior primus tamen modus dicendi est securior et sanior, quoniam standum est pro Matrimonio ; et valde durum videtur quod mulier debitum non reddat viro instanter petenti, cum non apparet infirmitas gravis et manifesta. Si tu dicas quod non debet sine violentia, potest esse quod vir non potest sibi violentiam facere, et ex hoc cadet in peiorem fornicationem. Et ideo dicendum est secundum primum modum quod secus est in petitione et redditione, sicut dicit Magister in littera, et primo notatum est. Unde prohibitio de cognitione menstruae se extendit ut non petant, sed non ut non reddant ; et ideo non absolvitur a tentione reddendi. Et secundum hoc intelligendae sunt auctoritates de hoc loquentes. Sed tamen mulier aliquo modo se debet reddere difficilem et cum dolore debitum solvere, ne, dum appetit a se peti, ipsa rea sit ac si peteret ; unde resistere potest nisi credat scandalum praestare marito.

Ex hoc patet illud quod obicit de consensu. Dum enim necessitate compulsa femina reddit, non dicitur consentire nec furioso gladium reddere, sed ipse agit et haec patitur. Praeterea, gladius furioso est reddendus, si evitetur maius periculum ; sic in proposito ; cum timetur periculum, et vir potest evadere periculum fornicationis vel odii per redditionem, in quam incurreret per abnegationem.

Ex his patent alia. Concedendum est enim quod debitum non potest peti scienter, quia hoc est mortale, propter praeceptum quod debitum non petatur.

Et non valet de lepra nec de potestate corporis, quia usus est ei arctatus per mandatum illud ; et patent auctoritates inductae in contrarium ; omnes enim intelligendae sunt quantum ad scienter exigentes.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum tempore dierum solemnium possit licite peti et solvi debitum.

 

Secundo quaeritur, utrum tempore dierum solemniium debitum possit peti licite et solvi.

Et quod sic, videtur :

  1. I ad Corinthios 7, 5 : Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Ergo non licet abstinere, etiam propter orationem, nisi utroque consentiente : ergo, si non habet necesse consentire, alter potest petere et alter debet reddere.
  2. Item, ratione videtur, quia concubitus coniugalis, ratione debiti solvendi, nullam habet de se culpam : ergo in die solemni reddere non est peccatum.
  3. Item, coniugium constitutum est in remedium concupiscentiae, ut fornicatio vitetur ; sed possibile est quod homo infirmus magis tentetur, de opere carnis in die solemni : ergo tunc licet adhibere remedium.
  4. Item, si alter coniugum ex sola libidine explenda peteret debitum, ille cui petitur deberet solvere, quia reddit ei quod suum est : ergo videtur multo fortius, si tempore sacro petat causa fornicationis vitandae.

 

Contra :

  1. Quod tali tempore nec debeat peti nec reddi, ostenditur auctoritate Augustini, quae habetur in littera : Christiano cum uxore sua licet aliquando convenire, aliquando non, propter dies processionis et ieiuniorum etc.

2 Item, hoc videtur exemplo Gregorii, in I Dialogorum, quod mulier quae nocte cognovit virum, cum in die veniret ad processionem, a diabolo est accepta ; sed hoc non esset nisi grave peccatum esset : ergo etc.

  1. Item, hoc videtur ratione, scilicet quod nec sit petendum nec reddendum, quia potest esse dies solemnis, ut Pascha vel Natalis, in quo uterque tenetur communicare ; sed constitutio Ecclesiae est, ut non accedat aliquis ad communioriem quando cognoscit uxorem : ergo, eum non possint simul stare, et tenetur ad faciendum unum, ergo non ad faciendum alterum
  2. Item, hoc videtur per rationem virtutis, quae considerat non solum actum, sed etiam debitas circumstantias ; sed debita circumstantia est in discernendo diem sacrum a non sacro : ergo etc.
  3. Item, hoc videtur per simile, quia non licet in omni loco nec petere nec reddere debitum, utpote in ecclesia : ergo similiter videtur quod nec in omni tempore.
  4. Item, hoc videtur ratione, quia maior est delectatio in coitu quam in cibo : ergo, si ecclesiastica institutio quantum ad abstinentiam cibi est necessario observanda, multo fortius quantum ad coitum.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut, dicit Magister, debitum semper est poscenti solvendum, non tamen semper licet petere. Cuius ratio est, quia reddere est necessitatis, sed petere est voluntatis : et in sacris diebus inordinatae voluptatis est petere. Quod patet sic. Coniugium enim ratione sui actus est remedium, sed non omnino curans, sed excusans ; unde in actu coniugali est opus carnis, quod trahit animam deorsum et ad terrena sapiendum et etiam ad delectationem sentiendum. Quoniam igitur aliqui sunt dies, in quibus debet anima sanctificari et assurgere ad divina, utpote solemnitates praeclarae ; sunt etiam, in quibus debet anima affligi, utpote ieiuniorum et processionum : ideo conveniens est in talibus temporibus ab illo actu cessare ; et ideo sancti Patres instituerunt, non tamen instituerunt tamquam praeceptum, propter carnis lubricum, quod in multis est magnum. Et quia non tamquam praeceptum instituerunt nec ius petendi debitum abstulerunt, ideo, cum petitur, manet necessitas ad reddendum.

 

Ideo dicendum quod reddi potest sine omni culpa in illis diebus, dum tamen reddat cum displicentia et dolore ; peti autem non potest sine culpa ; et si aspectus sit ad delectationem, gravis est culpa, si autem ad lubricum carnis et suam infirmitatem, cuius est conscius, vel conscientia vehementer timet, et propter hoc petit, veniale potest esse peccatum ; attamen vix contingit quod in praecipuis diebus non sit grave peccatum.

Concedendae igitur sunt rationes quod debet reddi, quia non possunt fraudare nisi ex consensu. Unde tempus orationis non sufficit ad abstinendum nisi adsit etiam mutuus consensus, sicut innuit Apostolus.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod Christiano non licet convenire, dicendum quod non dicit hoc propter hoc, quod illud sit peccatum mortale et eius oppositum sit in praeceptum, sed quia quamdam inhonestatem habet. Et hoc patet in eadem auctoritate, quia dicit quod in talibus diebus debent a licitis temperare ; et hoc dico, nisi contemptus solemnitatis interveniat, sicut fuit in illa muliere, de qua loquitur Gregorius, quae ivit ad processionem.

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod non debet reddi propter communionem, dicendum quod, cum reddens cum dolore et invitus reddat non arctatur nec ab irigressu ecclesiae nec a communione ; tamen communia posset de consilio sacerdotis differri.
  2. Ad illud.quod obicitur, quod est ibi excessus, dicendum quod non est excessus ex parte reddentis, immo necessitas, sed ex parte petentis ; si tamen propter periculum faciat, non est excessus mortalis, sed venialis.
  3. Ad aliud dicendum quod non est simile de loco, quia in loco est consecratio Sacramenti et deputatio ad opera divina solum ; ideo temeratur locus sacer : est enim mensa propria ; sed tempus non si omnino deputatur.
  4. Ad ultimum dicendum quod non est tantum periculum nec lubricum in gustu sicut in tactu ; et ideo institutum est de ieiunio sub praecepto, sed de cessatione ab amplexu est consilium, maxime coniugatis qui invicem cohabitant.

Hoc sine praiudicio sit dictum, pro eo quod Sancti videntur talem coitum aggravare ; sicut auctoritates Hieronymi in littera videntur sentire. Sed intelligendum est quod Sancti istud non prohibuerunt, maxime cum Apostolus dicat quod propter orationem non debent invicem fraudare nisi ex consensu ; et ideo concedendum est istud magis esse congruitatis et honestatis quam necessitatis, nisi conscientia obliget, qua credat illud esse prohibitum et mortale peccatum ; vel nisi interveniat sacrae diei contemptus, de quo valde potest timere qui tunc debitum non erubescit petere.

 

 

ARTICULUS IV

De tempore in quo debent nuptiae celebrari.

 

Consequenter, quantum ad quartum articulum, quaeritur de tempore celebrandi nuptias.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum in celebrandis nuptiis debeat tempus observari.

Secundo quaeritur, utrum contractum Matrimonium in tempore indebito debeat separari.

 

 

QUAESTIO I

Utrum in celebrandis nuptiis debeat tempus. observari.

 

Circa primum ostenditur quod tem pus debeat observari :

  1. Primo, per illud quod dicitur Ecclesiastis 3, 5 : Tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus. Ergo videtur quod non omni tempore liceat nuptias celebrare.
  2. Item, Causa XXXIII, quaestione 4, Nicolaus : Nec uxorem ducere nec convivia facere in quadragesimali tempore ullo modo convenire posse arbitror.
  3. Item, secundum omnium mores, tempus celebrationis nuptiarum est tempus solemnitatis et gaudii carnalis, quia vehemens est amoris conversio ad haec ; sed haec non competit fieri in tempore deputato ad sanctificationem spiritus : ergo etc.
  4. Item, plus est nuptias celebrare quam debitum solvere ; sed in actu carnali, ad hoc quod fiat recte et honeste, servanda sunt tempora : ergo multo fortius in contractione Matrimonii sive nuptiarum celebratione prima.

 

Contra :

  1. Ad Galatas 4, 10-11 : Dies observatis et menses et tempora et annos ; et post : Timeo, ne absque causa laboraverim in vobis. Ergo videtur quod illud. sit haereticum tempora observare : ergo videtur quod quolibet tempore bonum sit nuptias celebrare.
  2. Item, in aliorum sacramentorum perceptione non est determinatio temporum nisi ex sola congruitate, nec servantur communiter temporum determinationes. Ergo videtur similiter quod nec in Matrimonio et sponsae traductione.
  3. Item, Matrimonium est sanctum et bonum, cum sit sacramentum ; ergo in diebus sacris competens est ipsum celebrare.
  4. Item, si Matrimonium repugnat diebus poenitentiae, non est secundum rationem sui ; sed potius ratione abusus. Ergo potius deberet in nuptiis prohiberi et interdici abusus quam tempus.

 

Est igitur quaestio : propter quid tantum ista tria tempora interdicuntur quae ponuntur in littera ; et magis haec tempora et in hoc Sacramento quam ill alio ?

 

Respondeo : Dicendum quod duplex est ratio quare in his tribus temporibus interdictum est nuptias celebrari, una scilicet moralis, alia figuralis : moralis quidem, quia in his tribus temporibus anni propter praecipuarum solemnitatum exspectationem, in quibus consueverunt fideles communicare, scilicet Natali Domini, Pascha et Pentecoste, debent se fideles praeparare ut Dominum suum possint digne et reverenter excipere ; et per hoc debent sensum a terrenis aliquatenus elevare. Et quoniam in sponsae traductione et nuptiarum celebratione, propter novitatem, vehementer animus convertitur ad id quod deorsum est et ad gaudia vana, ideo ista tria tempora ex rationabili causa sunt interdicta, scilicet tempus Adventus usque ad octavas Epiphaniae, tempus a Septuagesima usque ad Octavas Paschae, tempus a tertio die ante Ascensionem usque ad Octavas Pentecostes ; et quia multae abusiones fiunt, quae his temporibus non conveniunt.

Alia est ratio figuralis, scilicet quia in his temporibus sunt dies ieiuniorum ; et sicut dicitur Matthaei 9, 15 : Non debent filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ; cum autem auferetur etc. ; ideo quodam modo in his diebus signatur absentia sponsi, et ideo in talibus diebus non debet fieri sponsi et sponsae coniunctio nec nuptiarum celebratio. Unde non est interdictum contrahi sponsalia vel Matrimonium in his diebus per simplicem consensum ; sed interdictum est nuptias celebrari et sponsam in domum viri adduci ; et hoc totum congruitatis rationem exigit, pro eo quod est constitutio humana.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod non sunt tempora observanda, dicendum quod tempora observari est tripliciter : aut enim tempora observantur quantum ad naturam in his quae subsunt naturae, ut quantum ad actum seminandi et navigandi ; aut tempora servantur in his quae sunt supra naturam, sicut sunt ea quae sunt gratiae et liberi arbitrii ; aut tempora observantur secundum spiritualem institutionem in exsecutione spiritualium, ut dies instituta ad colendum Natale Domini observanda est, ut in ea amplius laudetur Deus. Primum quidem non est peccatum nec tertium, sed secundum ; et hoc modo non fit observatio in Matrimonio, quia non observatur lunatio neque temporum variatio, nisi secundum quod statutum est ad cultum Dei ; unde non est observatio ratione temporis, sed magis ratione cultus divini.
  2. Ad illud quod obicitur, quod in aliis non interdicitur tempus, patet responsio, quia hoc sacramentum habet aliquid speciale, tum ratione actus carnalis, tum etiam ratione significationis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod est sanctum et bonum, dicendum quod verum est ; attamen habet annexum aliquid quod tempus orationis impedit ; et si impedit post primam coniunctionem, quanto magis in prima, ubi est maior ardor et ardentior affectio.
  4. Ad illud quod obicitur, quod abusus deberet interdici, dicendum quod non solum ratione abusus, sed etiam ratione usus habet aliquod praestare impedimentum. Praeterea, facilius est determinare tempus et melius observatur quam si prohiberetur gaudiuin superfluum.

Quod ultimo quaeritur iam determinatum est.

 

 

QUAESTIO. II.

Utrum Matrimonium contractum in tempore indebito debeat separari.

 

Secundo quaeritur, utrum Matrimonium contractum in tempore indebito debeat separari.

Et quod sic, videtur :

  1. Causa XXXIII, quaestione 4 : Non oportet a Septuagesima usque ad Octavam Paschae et tribus hebdomadibus ante festum sancti Ioannis et ab adventu Domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare ; quod si factum fuerit, separentur.
  2. Item, hoc videtur secundum ius antiquum, quod sic dicit : Copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, Matrimonium non esse censemus.
  3. Item, ratione videtur, quia in foro ecclesiastico iudicandum est secundum statuta Ecelesiae : ergo, si Ecclesia statuit nuptias talibus temporibus non fieri, debent tales, si fiunt, iudicari pro non factis : ergo debent separari.
  4. Item, aliquis primo contrahit cum aliqua in clanculo et cum alia in manifesta ; licet sit uxor prima secundum veritatem, tamen iudicatur uxor secunda in foro Ecclesiae, quia cum prima non servavit formam Ecclesiae sicut cum secunda : ergo, si iste qui celebrat nuptias, non servat ecclesiasticam formam, patet quod secundum iudicium Ecclesiae separandus est.

 

Contra :

  1. Nihil est propter quod debeat separari Matrimonium, nisi desit aliquid quod sit de eius substantia ; sed de substantia Matrimonii nihil est nisi consensus et persona legitima : si ergo nihil horum deficit in proposito, patet etc.
  2. Item, Matrimonium non debet separari in poenam, nisi sit criminis enormitas, maxime contra aliquod Matrimonii bonum ; sed hic nihil est tale : ergo etc.
  3. Item, in quadam decretali De Matrimonio contracto contra Ecclesiae interdictum, dicitur : Non est conveniens ut ob id solum sacramentum Coniugii dissolvatur.
  4. Item, non prohibetur Matrimonium contrahi, sed nuptias celebrari ; hoc autem accidit Matrimonio : ergo nullo modo debent separari propter hoc.

 

Respondeo : Dicendum quod iunctos matrimonialiter triplici modo separat Ecclesia : quosdam simpliciter quantum ad vinculum, ostendens inter eos non fuisse Matrimonium ; et hoc est propter hoc quod intervenit aliquod impedimentum quod est contra substantiam Matrimonii, vel ex parte consensus vel legitimitatis personarum ; et illud dicitur impedire contrahendum et dirimere iam contractum Quosdam separat simpliciter quantum ad tempus in poenam ; et hoc est propter aliquod crimen quod est contra Matrimonii bonum. Quosdam separat ad tempus solum ad poenitentiam agendum ; et hoc quando intervenit aliquod impedimentum quod non est contra Matrimonium quantum ad substantiam nec quantum ad bonum, sed inducit peccatum ; et tale est ecclesiasticum interdictum, et de tali separatione intelligitur auctoritas canonis quam Magister adducit. Et sic dicendum quod tales non debent simpliciter separari, sed solum ad tempus in poenam peccati, quia contempserunt mandatum Ecclesiae ; et hoc etiam fit ad aliorum terrorem.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur secundo de ecclesiastica regula dicendum quod Ecclesia dictat Matrimonium debere contrahi sic et sic ; et in illa sua institutione quaedam dictat ut necesaria, quaedam ut ad solemnitatem facientia ; et canon dicit de his quae regula ecclesiastica dictat huic sacramento necessaria.

3-4. Ad illud quod obicitur de foro ecclesiastico, dicendum quod in foro ecclesiastico nunquam iudicatur Matrimonium non esse, nisi quando in facie Ecclesiae deest aliquid quod est de substantia Matrimonii, quod tamen non deest secundum veritatem, sicut in Matrimonio clandestino, ubi non potest probari consensus : non sic est in proposito.

Et ideo patet illud ultimum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : In hoc enim pares sunt etc. Videtur enim falsum, quia in hoc sacramento significatur coniunctio Christi et Ecclesiae, Dei et animae, inter quos nulla omnino est paritas : ergo nec viri ad uxorem.

Item, ad Ephesios 5, 22-28 : Mulieres subiectae sint viris suis ; post dicit de viris quod diligant eas sicut corpora sua : ergo, cum corpus sit pars inferior, patet etc.

 Respondeo : Dicendum quod in Matrimonio est considerare sexus distinctionem et conformem coniunctionem et postremo mutuam obligationem. Ratione duorum primorum, significat Deum et Ecclesiam, quia sicut mulier eget viro, sic Ecclesia Christo ; ratione coniunctionis inseparabilis et conformitatis, significat illam coniunctionem ; sed ratione obligationis non est significatio, quia Deus omnino liber est et nulli omnino obligatur ; tamen debet esse inter virum et mulierem obligatio, quia aliter non interveniret inseparabilis unio ; et quoniam conformis ; est unio, ideo conformis. est obligatio, et ideo quantum ad hoc pares iudicantur, quia conformiter sibi invicem obligantur.

Ad illud ergo quod obicitur, quod vir est superior, dicendum quod illud intelligitur quantum ad illos actus, qui respiciunt sexum virilem specialiter, scilicet quantum ad regimen domus et consimilium.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nam vovenda talia non sunt a coniugatis etc. ; utrum peccet mortaliter qui sic vovet. Et quod sic, videtur, quia qui scienter usurpat alienum, peccat mortaliter, etiam si det in eleemosynam : ergo, cum talis vovens usurpet alienum, patet etc.

Item, qui vovet quod non licet vel iurat, hoc ipso periurus est, quia temerarie iurat : ergo, cum non liceat viro continere, uxore invita, videtur quod, si voveat, mortaliter peccat.

Item, si iuraret quod nunquam mulierem cognosceret, peccaret mortaliter : ergo pari ratione, si voveret.

Respondeo : Dicendum quod, cum quis vovet continentiam, dupliciter potest vovere : aut intentione fraudandi uxorem, aut amore continentiae. Si intentione fraudandi uxorem, sic est iniquum et prohibitum, et tale votum est illicitum. Si continentiae amore vovet sine consensu coniugis, tale votum aliquid habet temeritatis, aliquid habet honestatis. Vir enim non habet sui corporis potestatem quantum ad debitum solvendum, sed sui iuris est quantum ad debitum petendum ; et ideo primum non potest vovere, sed secundum ; et ideo, nisi uxor consentiat, votum est revocandum, quantum est ad debiti redditionem, sed stat quantum ad petitionem. Unde si quis deliberate vovit castitatem, tenetur, quantum in se est, continere, ut debitum non petat ; si tamen uxor petat, solvere debet ; et sic nulli fit praeiudicium, et non offertur Deo alienum, sed proprium.

Et sic patet quod hoc non est omnino alienum, et patet responsio ad obiecta.

Tamen quod obicit de iuramento, non est simile, quia iuramentum temerarium est simpliciter cum teneatur facere contrarium. Unde peccat statim, cum sic iurat ; non sic, cum vovet.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si vero quilibet eorum alterum a suo iure absolverit etc. Ponatur quod mulier de consensu viri emittat simplex votum.et postmodum vir poeniteat, utrum teneatur ei debitum reddere. Et videtur quod non, quia suo iuri renuntiavit ; unde videtur quod non habeat ulterius potestatem petendi debitum. In oppositum autem videtur auctoritas Augustini, super Numerorum 30, 16 , ubi dicitur : Sin autem contradixerit etc. ; super illud dicit Augustinus, et habetur in littera, quod vir potest retractare votum uxoris in quod consenserat. Et praeterea, vir non est astrictus servare continentiam, quia, uxore mortua, posset ducere aliam : ergo videtur quod possit debitum petere.

Respondeo : Dicendum quod, si mulier vovet assensu viri, aut hoc est assensu privato, aut assensu qui est in conspectu Ecclesiae sive praelati. Si assensu qui fit in conspectu praelati, sic secundum iuris formam non potest debitum petere, quia renuntiat suo iuri : Si autem in occulta consentit, quia proponit continere et intendit simpliciter iuri suo renuntiare, iam mulier in conspectu Dei absoluta est nec tenetur debitum reddere, si hoc ex deliberatione vir concesserit.

Sed quoniam hoc non constat Ecclesiae, compelletur per excommunicationem ab Ecclesia viro debitum reddere.

Si quaeras, utrum debeat obedire, dicendum quod, si votum non emisit, potest sine peccato debitum reddere et tenetur ad mandatum Ecclesiae. Si autem votum emisit, credo quod vir eam revocare non possit, nec tenetur assentire ei. Nec est simile de voto abstinentiae, pro eo quod quantum ad omnia vir praeest uxori, praeterquam in lege tori. Verumtamen talem modum vovendi non approbat Ecclesia propter periculum quod imminet ; unde non patitur quod unus voveat et religionem ingrediatur, nisi alter similiter vovet et talis sit persona de qua non possit suspicio oriri. Si autem aliter fiat, coram Deo tenetur observare.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Licet debitum poscenti sit semper solvendum, non licet tamen quolibet die poscere etc. Videtur enim falsum, quia, si non licet petere, ergo illicite et iniuste petit ; sed iniuste petenti rem non tenetur quis reddere, quia non est ei reddendum nisi ius suum : ergo, si non potest semper iuste petere, non ergo semper tenetur debitum solvere.

Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur « non licet »  intelligendum, non quia privet iustitiam et aequitatem, sed quia privat quamdam condecentiam et honestatem, sicut patet per litteram sequentem. Esto tamen quod privet iustitiam, adhuc non valet ratio illa, quia iniuste petere est dupliciter : aut  quia non habet ius in re petita, sicut ille qui petit rem alienam, et tali non oportet reddere. Aliter est petere iniuste, quia, etsi habeat iustitiam, tamen modum debitum in petendo non servat ; vel potest esse quod non sit prohibitum reddere, sed tamen sit prohibitum aliquando petere. Verbi gratia : si praelatus superior iniungat inferiori ut nihil praecipiat subdito, tamen subdito non dicit quod ille non obediat ; si praelatus inferior praecipit, ille tenetur obedire, quia non est exemptus : attamen ille peccat mortaliter ; sic in proposito potest intelligi. Quidquid sit de exemplo inducto, verum est quod, si aliquis ius suum inordinate exigit tamen ex hoc non dat potestatem alteri retinendi quod debet reddere. Unde sicut Dominus solum prohibuit accedere ad menstruatam, et ideo ista prohibitio non se extendit ad mulierem, ideo tenetur reddere, sed ille petendo peccat. Et sic intelligendum est quod Augustinus dicit super Levitici 15, 19, quod necessario utrique indicitur continentia, et uterque in Levitici 20, 18 praecipitur interfici, et uterque facit contra bonum prolis, ut Hieronymus dicit. Hoc enim intelligere est ratione personae petentis, quae recte dicitur accedere et contra hoc facere, ut ex praedictis patet.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi. Videtur enim male dicere, quia dicitur I ad Thessalonicenses ultimo, 11 : Sine intermissione orate ; hoc est praeceptum : ergo, si non potest orare qui reddit debitum, patet etc.

Item, videtur illud simpliciter esse falsum, quia nihil impedit orationem sicut peccatum ; sed veniale peccatum non impedit ; ergo nec actus in quo nulla est culpa.

Item, de David obicitur, qui fuit devotissimus, et tamen habuit plures uxores et liberos. Si tu dicas illud intelligi de eo tempore in quo quis coit, similiter posset dicere de tempore in quo homo dormit.

Respondeo : Magister dicit hoc intelligendum esse de clericis ; sed tamen istud non plene satisfacit obiectionibus praedictis.

Et ideo dicitur quod, cum dicitur aliquis non posse, negatio potest potentiam negare simpliciter vel facilitatem ; et iste modus saepe est in Scriptura. Non vult ergo Hieronymus negare potentiam, sed facilitatem ; unde non dicit quod non possit orare, sed dicit quod non potest orationi vacare, quia actus ille multum deicit mentem spiritualem, sicut dicit Augustinus, nisi sit gratia excellens et specialis, sicut fuit in David. Et ideo aliud est consilium, ut cum quis vult se totum orationi dare, debet a tali actu abstinere.

Et sic patet quod non repugnat orationis praecepto. Tamen de illo quod dicit quod oranctum est sine intermissione, intelligendum est quod nomine orationis omnis bonus actus intelligitur, secundum Glossam. Unde dicit ibi : Non cessat orare, qui non cessat bene facere

Qudd obicitur, quod peccatum magis gravat, dicendum quod falsum est de veniali peccato, propter multam foeditatem animae quae est in illo actu ; et frequenter anima multum impeditur per aliquas foeditates vel etiam infirmitates poenales.