Distinctio XIII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XIII
Solet etiam quaeri, utrum pravi sacerdotes etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de confectione, hic agit de potestate conficiendi.
Et dividitur haec pars in tres partes.
In prima quaerit Magister et determinat qui possint conficere.
In secunda, qui possint sumere, ostendens quod soli homines, ibi : Illud etiam sane dici potest, quod a brutis animalibus etc.
In tertia vero incidenter determinat pro quanto dicantur aliqui errare sive haeresim incurrere, ibi : Ne autem ignores, quid faciat hominem haereticum.
Prima pars habet duas.
In prima determinat sive tangit quae sunt necessaria ad conficiendum hoc Sacramentum licite.
In secunda tangit illa quae sunt de necessitate huius Sacramenti simpliciter, quae scilicet sunt intentio et ordo, ibi : In huius autem mysterii expletione etc.
Quamvis enim bonitas sit necessaria sacerdoti ad hoc quod conficiendo non peccet, saltem quod probabiliter sit bonus ; sed tamen non est necessaria ad hoc quod conficiat. Sed ordo et intentio ad conficiendum simpliciter sunt necessaria ; altero enim deficiente, non conficitur, sed deficiente bonitate, sic.
Et sic duo determinantur in hac distinctione :
primum spectat ad conficiendi potestatem,
secundum vero ad sumptionem.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de potestate conficientis.
Secundo quaeritur de sumente.
Circa primum quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum omnis sacerdos possit conficere.
Secundo, utrum soli sacerdotes.
Tertio quaeritur, in quo resideat maior potestas ad consecrandum, in sacerdote an in verbo.
Quarto quaeritur, utrum melior sit Missa boni sacerdotis quam mali.
ARTICULUS I
De potestate conficientis.
QUAESTIO I.
Utrum omnis sacerdos possit conficere.
Circa primum sic proceditur.
- Augustinus, in libro Sententiarum Prosperi : Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Sed haereticus est extra catholicam Ecclesiam : ergo in eo non est veruni sacrificium, et sic etc.
- Item, Hieronymus : Panem pollutum comedunt haeretici. Sed panis iste non potest pollui : ergo non comedunt hunc panem.
- Item, idem Hieronymus : Odit Deus sacrificia haereticorum, detestatur foetorem. Ergo non mittit nec se nec angelos, nec ipsi per consequens mittunt in caelum : ergo non conficiunt nec Missam dicunt et falso dicunt : Ite, Missa est.
- Item, Cyprianus : Haereticorum sacramenta sacrilegia sunt. Sed iste panis sanctus est : ergo etc.
- Item, ex Concilio Laodicensi : Non oportet haereticorum benedictiones accipere ; sunt enim magis maledictiones.
- Item, ratione videtur, quia hoc Sacramentum est sacramentum unionis : ergo qui separati sunt ab Ecclesia omnino alieni sunt ab hoc Sacramento ; et si hoc, non possunt conficere.
- Item, qui separati et haeretici sunt, quamvis habeant ordinem, non possunt solvere et ligare, et, si solvunt, nihil faciunt : ergo eadem ratione nec conficere.
- Item, privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate ; sed haereticus et schismaticus abutuntur potestate conficiendi : ergo sicut Deus ded it potestatem, ita et debet auferre ;
- Item, potestatis superioris est compescere inferiorem, si ordinatae sunt potestates ; ergo, si Papa vel episcopus vetat sacerdoti ne conficiat, amplius non potest conficere. Si dicas quod non potest de iure, potest tamen de facto, contra : hoc solum potest homo apud Deum quod de iure potest ; sed potestas conficiendi est potestas quantum ad Deum : ergo, si non potest de iure ; nullo modo potest.
Contra :
- Augustinus, Ad Parmenianum, loquens de haereticis et schisrnaticis : Sicut in eis mansit Baptismus, sic et Ordinatio integra ; in praecisione fuerat vitium, quod in unitate pacis est correcturn, non in sacramentis, quae, ubicumque sunt, ipsa vera sunt ,
- Item, Causa 1, quaestione 1 : Sacramenta in modum lucis ab immundis coinquinari non possunt.
- Item, sacerdos conficit, aut quia bonus aut quia sacerdos. Si quia bonus, sed non est certus de bonitate : ergo nec certus est utrum conficiat. Si quia sacerdos, cum propter haeresim non desinat esse sacerdos, patet etc.
- Item, ad sacramentum ex parte dispensantis non plus requiritur quam ordo et intentio et actio ; sed haec omnia sunt in praeciso : ergo etc. Si dicas quod requiritur bonitas, tunc salus nostra in manu alterius est posita
Respondeo : Aliqui voluerunt distinguere, ex quibus videtur fuisse Magister, quod sacerdotes mali quidam occulte sunt mali et de Ecclesia, saltem numero et quoad exteriorem faciem ; et tales possunt. Alii vero sunt manifeste mali et ab Ecclesia precisi ; et tales non possunt.
Sed haec positio videtur consonare positioni Cypriani, qui posuit quod haeretici non habeant vera sacramenta ; quod satis improbat Augustinus.
Propter hoc dicendum aliter quod in sacramento duo attenduntur, scilicet sacramenti veritas, quae consistit quantum ad rem primam ; et sacramenti utilitas, quae consistit quantum ad rem ultirilam, quae est incorporatio vel unio quantum ad corpus mysticum. Si de veritate sacramenti loquamur, veritas salvatur, ubi est ex parte ministri Ordo et intentio et verbi prolatio, cum adest debitum elementum.
Si autem loquamur quantum ad utilitatem, dicendum quod sacerdos bonus conficit ad utilitatem suam et asistentium ; malus occultus ad damnum suum, nihilominus tamen ad utilitatem assistentium qui cum fide et devotione Missam audiunt ; sed praecisus et haereticus ad damnationem suam et omnium assistentium.
Quia ergo in praecisis et haereticis manifestis privatur Saoramentum omni fructu, quamvis sit ibi corpu Christi verum, ideo loquuntur sacri canones et auctoritates Sanctorum, ipsorum sacrificia detestantes, non ratione operis operati, sed damni.
[Ad obiecta] :
1-5. Et sic solvuntur auctoritates et sic credendum est intellexisse Magistrum.
- Ad illud autem quod obicitur, quod non possunt praecisi, quia est sacramentum unionis, dicendum quod sacramentum unionis est ratione efficientiae et praecisi sine efficacia et fructu conficiunt.
- Ad illud quod obicitur, quod non possunt solvere, dicendum quod non est simile, quia potestas solvendi est potestas ad alterum ordinata, quae non tantum consistit in ordine, sed in iurisdictione, quam non habet haereticus.
- Ad illud quod obicitur, quod privilegium debet amittere, dicendum quod dignus est de se, sed tamen Dei largitas non subtrahit quod imprimit ut perpetuum ; et quia talis est character sacerdotalis, ideo manet ad divinae largitatis gloriam et malorum perpetuam damnationem et ignominiam, et per consequens ad manifestandam Dei iustitiam.
- Ad illud quod obicitur, quod superior potestas potest cohibere inferiorem, dicendum quod secundum illud potest cohibere secundum quod superior ; sed non est superior quantum ad potestatem conficiendi - omnes enim sacerdotes aequaliter possunt conficere - sed quantum. ad debitam et ordinatam exsecutionem est superior, et quantum ad hanc bene cohibet. Unde si praecisus vel excommunicatus conficiat, facit quidem hoc ad quod hiitbet potentiam, sed tamen non facit debite et ordinate, immo ad damnationem suam.
QUAESTIO II.
Utrum soli sacerdotes possint conficere.
Secundo quaeritur, utrum soli sacerdotes possint conficere.
Et quod sic, videtur :
- Quia dicit Hugo : Ad istud sacramentum concurrit Ordo, intentio et actio. Et hoc etiam dicit Magister et habet consuetudo sanctae Ecclesiae.
- Item ratione videtur, quia in Veteri Testamento, ex quo templum est factum, solis sacerdotibus licebat offerre sacrificium. Ergo, si figura fuit vera et debet ei verftas respondere, patet etc.
- Item, hoc Sacramentum est habendum in magna reverentia. Ergo eius dispensatio non omnibus debuit concedi, ergo aliquibus est concessa, ergo alii non habent potestatem ; sed illos quibus haec potestas data est, dicimus sacerdotes : ergo etc.
- Item, Apostolus ad Hebraeos 5, 1 dicit quod pontifex constituitur, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Ergo qui non est sacerdos constitutus, non potest.
- Item, in omni gente, etiam inter idololatras in quibus ponitur cultus, aliquibus personis specialiter committitur potestas offerendi, qui sacerdotes dicuntur. Ergo, si Ecclesia est ordinatissima, ergo videtur quod Christus aliquibus hoc officium debuit dare ; sed distributio officiorum in Ecclesia debet esse ordinata ad unum ; ergo hi solum hoc possunt qui ad hoc per principes et pontifices Ecclesiae ordinantur ; sed hi sunt sacerdotes : ergo. etc.
Contra :
- Etsi solis sacerdotibus ex officio competat baptizare, tamen si laicus baptizat, baptizatum est : ergo similiter, si conficit, confectum est.
- Item, magis dignus est ministrare Deo bonus laicus quam impius sacerdos. Ergo, si ad sacerdotis mali invocationem Dominus convertit panem in corpus, multo fortius ad verbum laici boni.
- Item, sicut Dominus solis discipulis dixit : Accipite et : Quotiescumque feceritis etc., ita dixi : Docete omnes gentes, baptizantes ; sed potestas baptizandi est concessa omnibus : ergo a simili et potestas conficiendi.
- Item, beatus Petrus, I Canonicae, 2 capitulo, 9 : Vos estis gens sancta, regale sacerdotium : loquitur ad omnes bonos : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod soli sacerdotes possunt conficere, et si alii faciunt, nihil omnino faciunt. Et hoc quidem docet nostra fides quam ab Apostolis percepimus et ipsi a Domino ; unde ordinaverunt Ecclesiam secundum Dei institutionem. Et quia Apostoli et eorum postmodum successores potestatem conficiendi personis specialibus contulerunt, quos et sacerdotes appellaverunt, ideo solum illis tenet fides licitum esse.
Huic consonat ratio, quia Sacramentum illud, quod in magna reverentia habendum fuit, specialibus personis commissum est et committi debuit. Aut ergo ratione sanctitatis aut ratione auctoritatis. Si sanctitatis, ut dicunt haeretici, tunc ergo nemo est certus utrum conficiat et salus nostra pendet ex aliena bonitate. Si auctoritatis, et auctoritas potest tam bonis quam malis concedi, et hanc vocamus ordinem sacerdotii, constat ergo quod illi soli possunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile, quia illud est sacramentum primum et necessarium nec in tanta veneratione habendum.
- Ad illud quod obicitur, quod bonus laicus est magis dignus, dicendum quod non consideratur in potestate conficiendi dignitas, sed tantum auctoritas, quae est in sacerdotibus ratione characteris.
- Ad illud quod obicitur, quod solis Apostolis dictum est : Accipite et comedite ; similiter : Ite et baptizate, patet responsio : sicut enim ipsi exposuerunt facto, aliter est hoc commissum, aliter illud. Sicut enim in Ecclesia instituerunt, patet quod indifferenter baptizari permiserunt, et specialem potestatem et auctoritatem personis specialibus contulerunt, maxime ad hoc sacramentum conficiendum ; hanc autem dicimus ordinem et personae potestatem illam habentes vocantur sacerdotes.
- Ad illud quod obicitur, quod Sancti dicuntur sacerdotes, dicendum quod non dicuntur sacerdotes ab oblatione corporis Domini, sed sui, quia unusquisque corpus suum offert hostiam viventem, ad Romanos 12, 1.
QUAESTIO III.
Utrum potestas consecrandi magis resideat circa sacerdotem an circa verbum.
Tertio quaeritur, cum potestas sacerdotalis concurrat ad consecrandum et verbi virtus ; quaeritur : circa quod magis residet potestas, an circa verbum an circa sacerdotem ?
Et quod maior potestas circa ministrum, videtur :
- Quia Deus communicat virtutem rebus secundum congruentiam ipsarum ; sed anima ministri, cum sit spiritualis et Dei imago, maioris virtutis est capax quam verbum sensibile : ergo penes ipsum magis residet virtus.
- Item, sacerdos operatur per verbum sicut per instrumentum ; sed nobilior est potentia agentis quam instrumenti, sive virtus operandi magis est penes agentem quam penes instrumentum : ergo etc.
- Item, verbum est effectus sacerdotis ; sed effectus non est maioris virtutis quam causa, quia causa prima plus influit quam.secunda : ergo sacerdos plus influit quam verbum, cum sit causa verbi.
Contra :
- Sacerdos non potest nisi per virtutem verbi ; sed propter quod unumquodque, et illud magis : ergo etc.
- Item, sacerdos non recitat illud verbum sicut suum, sed sicut Christi ; sed verbum Christi plus potest quam minister Christi : ergo magis residet penes verbum.
- Item, verbum est de sacramento isto ; sed Ordo est aliud sacramentum : ergo sacramentum magis per accidens respicit consecrationem quam verbum ; et si hoc, patet etc.
Respondeo : Ad hanc quaestionem dupliciter respondetur secundum duplicem opinionem de virtute verbi.
Quidam enim dicunt quod verbum habet virtutem quamdam, quae est qualitas absoluta et est sicut causa efficiens consecrationis. Et hi ponunt quod potestas conficiendi principaliter residet penes verbum, et verbum illam virtutem habet, quia est verbum Christi. Et est exemplum de praecone sive nuntio, qui compellit populum per edictum regis ; potestas quidem compellendi consistit principaliter in edicto ; et hanc habet, quia exit a rege.
Per hoc patent obiecti ad oppositum.
Alia positio est quod virtus verbi non est aliqua qualitas absoluta, sed solum ordinatio ad talem effectum , ut ad eius prolationem fiat, non ad prolationem factam a quolibet, sed ab habente Christi signaculum. Et secundum hanc positionem dicendum quod una est potestas conficiendi consistens in miriistro et in verbo, sicut in litteris papalibus.
Si quaeratur : ubi est maior vis, in verbo sive in scripto an in sigillo ? dicendum quod una vis est in utroque, quia unum dat vim alii. Nam charta scripta sine sigillo non habet aliquam vim, similiter nec charta sigillata sine scripto.
Rationes autem ad utramque partem procedunt ac si essent diversae potestates omnino.
Et si quaeras : quomodo est una potestas in duobus ? dicendum quod una ordinatio est et virtus, et potestas illa est per ordinationem ad hunc effectum ; nihilominus tamen haec tria quasi una ordinatione concurrunt, scilicet Ordo, verbum et elementum. Penes elementum est ordinatio per modum potentiae passivae ; penes verbum ordinatio per modum potentiae activae ; similiter penes sacerdotem, sed in sacerdote potestas est ad modum generalis et primae, in verbo per modum specialis et immediatae. Cum enim potestas sit in sacerdote ad conficiendum et absolvendum, verbo tamen cum intentione prolato arctatur ad hoc ut conficiat. Potestas autem illa in sacerdote ponit characterem, qui est qualitas absoluta nobilitans animam sacerdotis ; in - verbo secundum hanc opinionem nihil ponit novum quod , sit aliquid absolutum, sed ad aliquid. Et ideo, si quantum ad substratum loquamur, posset dici quod nobilior est potestas sacerdotis quantum ad id quod est in eo.
Et quod obicit in contrarium, quod non potest nisi per virtutem verbi, dici potest quod verbum prolatum et habet ordinationem et habet virtutem divinam assistentem. Ratione primi se habet ad sacerdotem sicut instrumentum ; ratione vero virtutis assistentis sicut agens nobilius ; et de illa virtute concedo quod nobilior est. Sed tamen propter hoc non sequitur quod verbum sit nobilius ; bene tamen conceditur quod immediatius.
Sic igitur duobus modis respondetur secundum duas opiniones. Quae autem harum opinionum verior sit, difficile est diiudicare et difficilius videtur aliquam arum improbare. Nam prima, quae dicit quod in verbo est virtus divinitus, dicit hoc esse supra naturam secundum immensitatem divinae potentiae ; et quis potest negare quin Deus possit hoc facere ? Et si potest, quis neget quod det sacramentis, si placet ? Et etiam. multae auctoritates videntur hoc dicere.
Similiter quis audeat alteram improbare, quae dicit quod in verbo est efficax ordinatio et amplius ibi esse asserere non praesumit ? Et hoc quidem verum est. Quis autem audeat arguere, si amplius non vult asserere, cum nec fides cogat nec auctoritas compellat amplius dicere, maxime adhuc perspecta, quae non, possit satis exponi hoc modo sine sensus distorsione ? Et ideo, quia magis est sobria et magis intellectui consona, potest cui placet huic positioni satis adhaerere secure.
QUAESTIO IV.
Utrum melior sit Missa boni sacerdotis quam mali.
Quarto quaeritur, utrum melior sit Missa boni sacerdotis quam mali.
Et quod non, videtur.
- Augustinus, in libro De corpore Christi : In mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote.
- Item, ratione videtur, quia unus non baptizat melius quam alius ; nulli enim data. est potestas excellentiae : ergo pari ratione nec melius conficit.
- Item, nihil quod in bonitate non potest crescere nec decrescere, fit a bono melius vel a malo peius ; sed corpus Christi in bonitate non potest crescere nec decrescere : ergo sacramentum est aequale a bono et a malo ministratum.
- Item, si Missa dicitur melius. ab uno quam ab alio, videtur secundum.hoc quod spes possit poni in homine ; quod est inconveniens.
Contra :
- Plura bona paucioribus bonis sunt meliora ; sed in Missa mali sacerdotis hoc solum acceptat Deus, scilicet Christi corpus, in Missa boni acceptat omnes orationes et devotiones : ergo Missa boni est melior.
- Item, melius est quod est fructuosius ; sed Missa boni sacerdotis est fructuosior, quia melius exauditur et magis in ea ad devotionem homines provocantur : ergo est melior.
3 : Item, si aeque bona est, ergo male prohibent sacri canones audite Missam ab haereticis et schismaticis et simoniacis et fornicariis notoriis. Propter hoc quaeritur : quare magis horum Missam prohibent et qui dicuntur notorii fornicarii ?
Respondeo : Dicendum quod de Missa est loqui quantum ad substantiale quod est ibi, et hoc est confectio corporis et sanguinis Domini ; et quantum ad hoc aequalitas est in omnibus, quia unum et idem ab omnibus fit. Sunt etiam in Missa aliqua circumadiacentia, sicut petitiones, orationes, obsecrationes et devotus modus et affectus ; et quantum ad hoc melius valet Missa boni sacerdotis, quia magis provocat ad devotionem. Et si quis libentius audiat Missam sacerdotis devotioris, credo quod bene facit, dum tamen credat ipsum in substantiali non superexcedere peccatorem ; alioquin periculose erraret.
Rationes procedunt ad partes oppositas secundum has duas vias. Ad illud vero quod quaeritur : quare quorumdam Missae audiri prohibentur ? dicendum quod hoc est in poenam peccati eorum, quia non sunt digni conficere ; et si conficiunt, non sunt digni audiri.
Alia ratio est, ut confusi de culpa redeant ad gratiam.
Tertia ratio est, ut alii retrahantur ab eorum imitatione. Unde hoc est opus iustitiae , misericordiae et providentiae.
Ad illud quod quaeritur, quare magis illa quatuor genera peccatorum, dicendum quod hoc est quia directe repugnant Sacramento huic. Nam in hoc Sacramento est secretum fidei, et ideo repelluntur haeretici ; est vinculum caritatis, ideo schismatici ; est vas gratiae, unde Eucharistia dicitur, ideo simoniaci, qui gratiam emunt et vendunt ; est elevans hominem ad statum spiritualem, ideo repelluntur notorii fornicarii, qui omnino sunt carnales.
Et dicuntur notorii fornicarii, non propter suspicionem vel alia signa probabilia, sed secundum ordinem iuris condemnati de tali crimine vel sponte in iudicio confessi vel canonice convicti vel etiam propter evidentiam facti sive sceleris. Et voco evidentiam, quando factum ita notorium est quod non indiget testibus, cum nulla possit tergiversatione celari. Et hoc dicitur in quadam decretali De cohabitatione clericorum et mulierum, Vestra ; et infra : Sine dubitatione teneatis quod a clericis et presbyteris fornicariis, quamdiu tolerantur nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur et alia recipiantur ecclesiastica sacramenta.
Ex hoc patet quod omnes tales, quando conficiunt, peccant ; et similiter, qui praeter necessitatem audiunt, quia faciunt contra Ecclesiae statuta.
ARTICULUS II.
De sumente Eucharistiam.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de sumente.
Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum corpus Christi traiciatur in ventrem muris.
Secundo quaeritur, utrum descendat in ventrem hominis.
QUAESTIO I.
Utrum corpus Christi traiciatur in Christi continetur in illis speciebus ventrem muris.
Et quod mus traiciat in ventrem, videtur.
- Quia qui sumit aliquid, sumit et illud quod inseparabiliter est unitum ; sed mus sumit species, et in illis speciebus est corpus Christi inseparabiliter : ergo etc.
- Item, Deus magis refugit peccatum quam creaturam quamlibet ; sed corpus Christi traicitur in ventrem peccatoris, si peccator sumit : ergo et muris.
- Item, quaero : quid mus comedit ? Aut substantiam, aut accidentia. Si substantiam, sed non est quod ibi nisi substantia corporis Christi : ergo manducat corpus Christi. Si accidentia, sed accidentia non sunt sine subiecto, nisi quamdiu est ibi corpus Christi : ergo, si in ventrem muris descendunt accidentia, similiter videtur quod et corpus Christi.
- Item, quid esset hoc inconveniens, cum videamus corpus Christi ita esse in vase polluto sicut in mundo ?
Contra :
- Magister dicit in littera quod non sumit corpus Christi.
- Item, ratione videtur, quia qui masticando traicit in ventrem aliquem cibum, illum manducat : ergo, si mus in ventrem traicit, manducat ; sed non sacramentaliter nec spiritualiter : ergo nullo modo.
- Item, si mus baptizetur in nomine Trinitatis, nihil reciperet quousque sit magis quam si in aqua simplici lavaretur, quia non est susceptibilis sacramenti : ergo pari ratione nihil plus sumit quam si comederet panem simplicem.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duae fuerunt opiniones.
Quidam enim dicunt quod corpus Christi continetur in illis speciebus inseparabiliter, quamdiu sunt sacramentum. Sacramentum autem sunt per naturam panis et per naturam consecrationis verbi ; et ideo, cum consecratio non dimittat hostiam quamdiu salva est forma panis, tamdiu sacramentum est quamdiu forma panis salva est. Et ideo, cum sacramentum sit contentivum veri corporis secundum quod sacramentum, tamdiu continet quamdiu salva est species panis in modica parte. Et isti dicunt quod ubicumque ponantur species, sive in loco mundo sive immundo sive in ventre muris sive in loco alio, dicunt quod ibi est corpus Christi. Et quia videntur corpori Domini derogare et Sacramento, dicunt quod hoc potius est in laudem utriusque. Nam corpus Christi non patitur iniuriam aliquam, cum sit glorificatum et inquinari nullo modo possit. Sacramentum etiam laudatur, quod adeo est sacrum et rei nobili coniunctum, quod non potest separari vel auferri sibi continentia ex aliquo, dum salva sit forma. Et quia ubicumque est sacramentum, et species illae sunt sanctissimorum symbolorum in quibus est Christus, ubicumque est, nobiliter est. Dicunt etiam quod nos in hoc reprehendimur quod loca humilia despicimus et vestimenta mutamus, cum Christus, ubicumque collocetur illa species, esse habeat ; cum etiam non relinquat illud operimentum, nomine quousque sit corruptum.
Et si tu obicias tunc, quod mus manducat, respondet quod falsum est, quia nec sumere debet dici corpus Christi nec manducare, nullo modo ipsum attingat, nec per convenientiam in natura nec per cognitionem quantulamcumque nec per dilectionem.
Quantumcumque autem haec opinio muniatur, nunquam tamen adeo munitur quin aures piae hoc abhorreant audire, quod in ventre muris vel in cloaca sit corpus Christi, quamdiu species ibi subsistunt.
Propter hoc est alia opinio quod corpus Christi nullo modo descendit in ventrem muris.
Ratio autem quae hos movet est, quia Christus non est sub illo sacramento nisi eatenus qua ordinabile est ad usum humanum, scilicet ad manducationem ; sed sicut mus rodit, ita et inhabile facit, et ita sacramentum esse desinit et corpus Christi ibi esse desinit et substantia panis redit, sicut Innocentius dicit, et auctoritas supra habita est, distinctione praecedenti, ubi quaesitum est, utrum accidentia nutriunt. Et haec opinio communior est et certe honestior et rationabilior.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod inseparabiliter est unitum speciebus, dicendum quod verum est, quamdiu habent rationem sacramenti et sunt habiles ad usum humanum ; hoc autem non est cum mus comedit.
- Ad illud quod obicitur, quod magis detestatur peccatum, dicendum quod in peccatore et est natura et est culpa ; et quamvis culpa displiceat, tamen naturam, quam fecit, non odit ; immo tantum diligit quod paratus est remittere culpam, si ipse consentiat ; et ratione habilitatis naturalis idoneus est peccator sumere magis quam mus - quamvis mus non sit peccator - quia nunquam peccatum ita vitiat nec corrumpit naturam rationalem quin sit nobilior quam irrationalis.
- Ad illud quod quaeritur : quid comedit ? respondetur dupliciter secundum duas opiniones : vel quod comedit accidentia, quae sunt virtute supra naturam possibilia converti in substantiam ; vel quod comedit substantiam panis, quae redit, sicut superius tactum fuit. Si quaeras : quid fit de corpore Christi ? Numquid evolat ? dicendum quod sicut in panis conversione corpus Christi non descendit localiter nec mutatur aliqua mutatione, sed sola panis conversione incipit esse sub illis speciebus, sic sola panis reversione desinit esse ibi, ita quod nulla fit in eo mutatio, nec localis nec alia. Qui potest capere capiat, et qui non, credat, et hoc sibi sufficiat.
- Ad illud quod obicitur de vase polluto, dicendum quod non est simile, quia adhuc pollutio vasis non aufert habilitatem ad usum, ac per hoc non aufert quin sit sacramentum, et ita non tollit contentum.
QUAESTIO II.
Utrum corpus Christi descendat in ventrem hominis.
Secundo quaeritur, utrum corpus Christi descendat in ventrem hominis.
Et quod sic, videtur :
- Auctoritate : De consecratione, distinctione II : Qui residua corporis Dominici, quae in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad percipiendos communes cibos conveniant, ne putentur sacrae participationi commisceri. Sed hoc non diceret nisi descenderet in ventrem : ergo etc.
- Item, Beda, ibidem : Si quis per voracitatem vel edacitatem Eucharistiam vomuerit, quadraginta diebus poeniteat. Sed non vomitur nisi quod traicitur : ergo etc.
- Item, corpus Christi coniunctum est illis speciebus quamdiu manent sub formis suis ; sed non statim transmutantur, immo descendunt in ventrem sub suis proprietatibus : ergo et corpus Christi cum eis.
- Item, corpus Christi aut vadit in ventrem aut in mentem. Non in mentem,. quia solus Deus illabitur : ergo in ventrem.
- Item, pro quanto dicitur corpus Christi manducati sacramentaliter ? Si propter masticationem tantum, ergo, si quis masticaret species et spueret, diceretur sacramentaliter manducasse ; quod falsum est : ergo oportet quod non tantum fiat masticatio, sed etiam incorporatio. Sed si species sine contento transmittuntur in ventrem, desinunt habere sacramenti rationem : ergo propter hoc non erit manducatio sacramentalis : necesse est ergo quod manducet corpus verum.
- Item, quod inconveniens est, si descendat in ventrem ? Videmus enim corpus lucis per omnia transire incoinquinatum nec aliqua refugit, nec munda nec immunda : ergo similiter, immo multo fortius, Christi corpus gloriosum.
Contra :
- Matthaei 15, 17 : Omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur. Sed corpus Christi non emittitur in secessum : ergo constat quod ab ore non vadit in ventrem.
- Item, Ambrosius : Non est iste panis qui vadit.in corpus, sed panis vitae aeternae qui animae substantiam fulcit.
- Item, ratione videtur, quia constat quod corpus Christi non est cibus ventris, sed mentis : ergo non transit in ventrem, sed in mentem.
- Item, si transit in ventrem, vadit ad officia ventris, quae sunt digerere et distribuere et ad singulas partes transmittere vel emittere in secessum ; sed hoc ialsum : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod in ventrem. ire est dupliciter : aut quantum ad substantiam aut quantum ad cibandi efficaciam. Primo modo descendit aliquod corpus in ventrem, etiam si non sit cibus ; secundo modo non nisi cibus.
Similiter in mentem ire est dupliciter : aut quantum ad substantiam, et sic vadit illud quod illabitur animae, et hic st solus Deus ; aut quantum ad efficaciam, et sic dicitur ire in mentem quod ipsam reficit.
Si ergo loquamur quantum ad cibandi efficaciam, sic certum est quod corpus Christi non vadit in ventrem, sed in mentem, quia caro Christi non reficit ventrem, sed mentem, sicut ostendunt quatuor rationes ultimae.
Si autem loquamur quantum ad substantiam, sic certum est quod non vadit in mentem. Sed utrum vadat in ventrem, dubium est propter diversitatem opinionum. Unde notandum quod quatuor fuerunt hic opiniones.
Aliqui enim dixerunt quod non solum in ventrem, sed etiam vadit quocumque illae species deferuntur, salva illarum natura, sive in ventrem muris sive in locum immundum.
Aliqui dixerunt quod non solum in ventrem hominis vadit, sed ibi manet quamdiu species illae sunt ordinabiles ad refectionem. Unde dixerunt quod in ventrem vadit et moratur quousque refectionis operatio compleatur.
Aliqui. dixerunt quod ad ventrem pervenit quousque sint in sumptum esse, et amplius non moratur.
Aliqui dixerunt quod solum est cum illis speciebus quamdiu sunt cum aliquo sensu, ut visu vel gustu. Et hoc dicunt quod sensit Hugo, qui dicit : In visu, tactu et sapore tecum est ; quamdiu sensus corporalis afficitur, praesentia corporis non aufertur ; postquam autem sensus corporalis percipiendo deficit, deinceps corporalis praesentia quaerenda non est, sed spiritualis retinenda : dispensatio completa perfectum est sacramentum, virtus manet, Christus de ore transit ad cor ; melius est, ut eat in mentem tuam quam in ventrem.
Ratio autem diversitatis harum opinionum haec est : omnes enim in hoc consentiunt quod tamdiu est corpus Christi in illis speciebus quamdiu est ratio sacramenti. Dicunt igitur primi quod species panis consecrati tamdiu est sacramentum quamdiu est species panis, cum virtus consecrationis ipsam respiciat secundum quod est panis ; ideo nunquam desinit, illa proprietate salva. Et ex hoc oritur positio prima.
Alii vero dicunt quod ratio Sacramenti tantum salvatur quamdiu species habilis est ad refectionem humanam ; ideo enim instituta est et ad hoc ordinatur, et hoc habet quando est extra et in stomacho, quia reficit. Et ex hoc oritur secunda positio.
Tertii dicunt quod tamdiu salvatur quousque recipiatur in usum manducationis ; et quando manducatio completa est, iam sacramentum non est, sed fuit. Et ex hoc habet ortum tertia positio.
Alii dicunt quod, quia sacramentum. est · signum, et signum est quod se offert sensibus, quod tamdiu species est sacramentum, quamdiu nata est sentiri ab aliquo sensu ; et ideo ; cum deficit perceptio sensuum, deficit ratio sacramenti et praesentia corporalis.
Quid autem in tanta diversitate tenendum est, difficile est iudicare. Videtur tamen prima opinio, quae dicit quod defertur quocumque species deferantur, nisi ampla, quia tunc et mus in ventrem traiceret et in cloacam descenderet ; quod aures piae abhorrent ; et si diceremus, haeretici et infideles deriderent nos et irriderent.
Similiter quarta opinio, quae dicit quod deficit, deficiente sensu illarum specierum, videtur esse nimis arcta. Nunquam enim secundum hoc posset dici corpus Christi sumi vere, cum non dicatur sumptus esse cibus qui non percipitur nec pervenit usque ad stomachum. Unde nec verbum Hugonis intelligendum est quantum ad actum sentiendi, sed quantum ad idoneitatem. Et praeterea, sensus non tantum est in gustu linguae, sed etiam sentit homo descensum cibi quousque quiescat in stomacho.
De duabus positionibus mediis, quae sit verior non est facile iudicare, cum utraque multum sit probabilis. Probabile enim est quod sumptione completa et manducatione, cum iam sacramentum habuit finem suum propter quem erat, desinit esse sacramentum ; et hoc dicit Hugo de Sancto Victore et videtur hoc sensisse. Dicit enim sic : Postquam manducasti, si corporalem praesentiam Christi quaeris, in caelo quaere, ibi est ad dexteram Patris ; et hoc videtur satis probabile. Quamdiu enim Christus est sub speciebus illis, est adorandus ; sed stultus esset qui adoraret Christum in ventre nianducantis.
Secundum hanc positionem satis patet responsio ad obiecta, exceptis his quae de commixtione et vomitu obiciunt, ad quae potest responderi : primum, quia decretum non dicit quod commisceantur, sed commisceri putentur. Secundo vero, quod dicit Beda quod aliquis vomit, hoc dictum est et poena imposita nonnisi quia species illae fuerunt contentivae Dominici corporis ; et ideo in magna reverentia sunt habendae, maxime quia fuerunt sanctissimis symbolis consecratae ; et ideo comburuntur et cinis debita reverentia reservatur. Ille autem qui vomit graviter punitur, quia, quantum in se est, vomit corpus Christi ; et sic de illo dicendum esset qui proiceret in cloacam.
Sic potest ista opinio satis probabiliter sustineri.
Nihilominus tamen alia videtur securior et auctoritatibus magis concordare, quod corpus Christi cum illis speciebus descendit ad stomachum et sub illis est quamdiu illae sunt sub propria forma et habent rationem reficiendi, quia secundum ordinationem et refectionem humanam sacramentum erant ; unde concedunt quod corpus Domini est in stomacho, quia ibi sunt species ut cibus ; et ideo, si evomuntur species, evomitur Eucharitia, et si species possit ab aliis discerni, sumenda esset. Si autem species illae transeant stomachum indigestae per aliquam infirmitatem, tunc sunt extra proprietatem refectionis ; et ideo, si vadant in. secessum, non est ibi corpus Domini.
Utrum autem hoc sit verum, nescio ; tamen securum mihi videtur quod, si quis evomat species perceptibiles, magna reverentia est exhibenda ; et magna diligentia adhibenda, ne quis evomat ; et periculum est ei dare de quo praesumeretur quod non possit tenere.
Secundum hanc positionem satis patet responsio ad obiecta. Poena autem imponenda evomentibus determinatur satis De consecratione, distinctione 2.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Augustinus : Nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote. Videtur enim ex hoc quod malus sacerdos aequaliter perficiat ea quae spectant ad Missam ut bonus ; et ita videtur quod sicut bonus sacerdos non peccat, ita nec malus.
Quaeritur ergo de sacerdote qui scienter malus est et tenetur conficere propter hoc quod habet parochiam, quid debet facere ? Si dimittit, peccat ; si conficit, facit contra conscientiam ; et ita videtur esse perplexus.
Quaeritur etiam de sacerdote qui non tenetur celebrare, si, postquam indutus fuerit, occurrat ei remorsus de aliquo mortali, utrum debeat desistere an procedere.
Respondeo : Dicendum quod sacerdos aut tenetur ad celebrandum aut non. Si non tenetur, credo quod non debet accedere nisi prius fuerit contritus et etiam confessus ; et quantumcumque contritus sit, nisi prius confiteatur, si mortale est, non credo quod bene faciat celebrando sive accedendo.
Si autem occurrat ei aliquis casus in Missa, vel mortale peccatum de quo non fuit contritus, in tali statu potest occurrere quod, si habet sacerdotis copiam, debet confiteri, si habet aptitudinem horae, utpote ante canonis inchoationem. Si non habet, dixerunt aliqui quod , si adest populus, sufficit contritio cum proposiposito confitendi, quia scandalizaret populum si dimitteret ; si autem non timeret scandalum, consulunt dimittere, maxime cum nihil cogat.
Verumtamen credendum est quod sine peccato potest quod inchoatum est perficere ; si propositum confitendi habet cum contritione, totum suppletur ; nec video ibi contemptum.
Si autem tenetur cantare et non habet copiam sacerdotis, dico quod tenetur se praeparare per contritionem et propositum confitendi ; et ita sufficit ad hoc quod non peccet si accedat cum verecundia et reverentia. Si autem non se praeparet, et cantat, dico quod peccat peccato omissionis , cum omittit conteri ; alio etiam peccato, si est occultus simoniacus ; si manifestus, dico quod scandalizat ; si autem prohibitus ab Ecclesia, peccat omnibus his modis et peccato transgressionis.
Sed intelligendum est semper quod unum est peccatum et reliqua omnia sunt sicut annexa sive circumstantiae aggravantes, sicut si aliquis occidat homines propter lucrum.
Sed quid dicemus de eo cui accidit remorsus de irregularitate ? Tunc ibi non est remedium contritionis nec etiam confessionis.
Ad hoc respondent aliqui quod, cum irregulari sit prohibitum conficere hoc Sacramentum et cum irregularitas non deleatur per contritionem, sed solum per dispensationem, quod, quantumcumque adsit populus et scandalum timeatur - cum non sit faciendum contra veritatem vitae propter scandalum et contra praeceptum - quod tenetur aut deponere conscientiam irregularitatis aut dimittere Missam ; et hoc, dico, ante consecrationem, et maxime ante inchoationem canonis.
Aliqui dicunt quod prohibitio propter irregularitatem ad ipsum non se extendit, maxime cum accessit sine conscientia irregularitatis. Unde propter reverentiam Sacramenti et scandalum populi dicunt, quodsi dolet et libenter faceret quod in se esset, dicunt a Domino esse dispensatum ut tunc.
Si vero quaeritur de illo qui inciperet habere conscientiam quod non esset sacerdos, hic dicendum dupliciter : quod aut debet dimittere Missam ante consecrationem aùt conscientiam ; et debet fingere infirmitatem.
Ideo sanum consilium est quod homo se ante diligenter praeparet et in Missa non cogitet de se, sed magis de Sacramento.
Dub. II.
Item super hoc quod dicit : Nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, quaeritur : quis magis peccat, utrum scilicet sacerdos malus qui conficit et non sumit an ille qui utrumque facit ? Et videtur quod ille magis qui utrumque facit, quia plus praesumit et maior est irreverentia.
Item, quaeritur, quis plus peccet, utrum ille qui propter timorem et reverentiam nihil audet facere an ille qui conficit. Et videtur quod magis ille qui conficit ; quia facit tnaiorem contumeliam Sacramento, alter reverentiam.
Similiter quaeritur de illo qui tantum sumit corpus et non sanguinem.
Respondeo : Dicendum quod gravius peccat ille qui simulat se facere quam ille qui conficit et non sumit ; et gravius ille qui conficit et non sumit quam ille qui conficit et sumit ; et gravius ille quiconficit et sumit partem quam ille qui conficit et sumit totum.
Et ratio huius est, quia irreverentia potest fieri Sacramento uno modo, quia ille qui ministrat est indignus, nihilominus tamen facit sicut Ecclesia instituit ; alio modo, quia non solum est indignus, sed etiam in ipsa celebratione non servat ritum quem debet ; et tunc non solum exhibet irreverentiam, sed etiam facit contumeliam, quia sacramentum non perficit, sed dimittit incompletum. Et ideo ordinatum est ut nullus se simulet celebrare, in decretali De Missarum celebratione, libro III, De homine, et infra : Licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen videtur offendere qui fraudulenter illud praesumpserit simulare, cum ille in solius Dei misericordis manum incidat, iste vero non solum Deo, cui non veretur illudere, sed populo, quem decipit, se astringat. Ordinatum etiam est ut qui conficit communicet, De consecratione, distinctione 21, ex Concilio Toletano : Certum est quod hi qui sacrificantes non edunt, rei sunt Dominici Sacramenti et ab ipsa qua se indecenter privaverunt gratia communionis, uno anno se repulsos noverint. Ordinatum est etiam ut sanguinem sumant ; unde De consecratione, distinctione 2, Gelasius Papa : Aut integra sacramenta percipiant ; aut ab integris arceantur, quia divisio unius et eiusdem mysterii sine grandi non potest sacrilegio provenire.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus : Recolite nomen et veritatem advertite. Missa enim dicitur etc. : quare scilicet Missa sic nominatur ; et si in omni sacrificio mittitur hostia ?
Item quaeritur : quare non dicitur : Ite, Missa est in qualibet Missa ?
Item, quaeritur de hoc quod didt quod caelestis missus adveniat ad consecrandum corpus. Ex hoc enim Augustini verbo videtur quod angelus consecret corpus Domini et conficiat.
Contra hoc est quod actio ista est omnino supra naturam angelicam.
Respondeo : Dicendum quod, sicut tangitur in littera, missa dicitur, quia mittitur caelestis missus. Caelestis iste missus, sicut exponit Innocentius, est magni consilii Angelus. Iste, inquam, mittitur ad consecrandum, quia iste est sacerdos invisibilis, qui consecrat et conficit hoc Sacramentum ubicumque conficiatur.
Unde non valet illa ratio in contrarium qua obicit de angelico ministerio ; non tantum enim est haec missio, sed etiam est missio sacrificii ad Deum per summum Angelum, scilicet Christum, assistentibus magnis angelis. Propter quod in fine dicitur : Ite Missa est ; et propter hoc Missa recte appellatur Unde Hugo : Ipsa hostia sacra Missa vocari potest, quia transmissa est primum, scilicet a Patre, ut esset nobiscum ; postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis intercederet ; primum a Patre nobis per incarnationem ; secundum a nobis Patri per passionem. Similiter in Sacramento primum a Patre nobis per sanctificationem, qua nobiscum esse incipit ; postea a nobis Patri per oblationem, qua pro nobis intercedit.
Sed tunc est quaestio : quare non dicitur in fine cuiuslibet Missae : Ite, Missa est ? Respondeo : Dicendum quod, etsi quaelibet Missa totum corpus Christi mysticum respiciat, sicut patet per triplicem hostiae partitionem, tamen secundum istam differentiam triplicem contingit Missas tripliciter appropriari. Quaedam enim celebrantur specialiter ad honorem Sanctorum ; et quia ipsi sunt in tuto iam et sunt coram Deo, in talibus licentiatur populus et dicitur : Ite, Missa est, quasi : festinate ingredi in illam requiem.
Quaedam specialiter ad salutem vivorum ; et quia non sumus certi de salute nostra, ideo debemus continue solliciti esse, ne per nostram ignaviam in nobis Missae efficacia evanescat. Ideo dicitur in Missa in fine omni tempore : Benedicamus Domino, secundum illud Prophetae : Benedicam Dominum in omni tempore.
Quaedam specialiter ad requiem defunctorum, et in illis dicitur : Requie scant in pace.
Dub. IV.
Item super hoc quod dicit Magister : Ne autem ignores, quid faciat haereticum, quaeritur, unde dicatur et pro quanto dicatur haereticus. Si enim dicas quod haereticus dicitur, quia errat, hoc est contra Augustinum, qui dicit, I De Trinitate : Errare potero, sed haereticus esse non potero. Si tu dicas quod haereticus dicitur, quia divisus a communione fidelium : ergo excommunicatus et schismaticus dici debet haereticus.
Quaeritur ergo, pro quanto quis dicatur haereticus ; et in quo differant haeresis, secta et superstitio.
Respondeo : Sicut dicit Isidorus, in libro Etymologiarum : Haereticus dicitur. ab haeresis graece, quod est electio latine ; et quamvis electio sit bonis malisque communis, tamen haereticus ipse non ex dono Dei, sed ex propria auctoritate et ex proprio sensu accipit aliquam sententiam falsam. Nam omne verum a Spiritu Sancto est, a quocumque dicatur. Hanc autem non dicitur eligere, quandocumque opinatur aliquod falsum, sed quando falsum praeoptat et pertinaciter credit et paratus est defendere, sive ipse finxerit sive alius. Unde talis definitio potest dari : haereticus est qui divinae legis ignorantia vel contemptu, pertinax inventor proprii erroris aut alieni sectator, catholicae veritati mavult adversari quam subici. Et haec ratio concordat rationi et dicto Augustini. Unde Augustinus, Causa XXIV, quaestione 3 : Qui sententiam suam, quamvis perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, corrigi parati, nequaquam , sunt inter haereticos computandi.
Et differt haeresis a schismate, quia haec est contra fidem, schisma contra mores vel vinculum caritatis.
Sententia autem contra fidem ratione adinventionis dici potest superstitio, id est superflua institutio ; ratiorie adhaesionis haeresis ; ratione defensionis secta, loquendo per appropriata.
Vel haeresis, quia contra veritatem ; secta, quia contra communitatem ; superstitio, quia contra utilitatem, quasi superflua institutio.
Vel haeresis ab eligendo, secta asequendo, superstitio a superstando. Unde haeresis dicit praesumptuosam et deliberatam falsi adinventionem, secta superaddit imitationem, superstitio diuturnitatis inveterationem. Sicut senes superstites delirant, sic et haeretici ; ideo dicitur superstitio, quia vetustati et superstiti concordat. Prius autem superstitio dicitur quasi a superstando ; nam sicut in fide intellectus captivatur, ita in errore inflatur et elevatur.
