Distinctio XIX — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

Postquam ostensum est, quae sint claves apostolicae etc.

 

 

 

DIVISIO TEXTUS

Supra determinavit Magister clavium usum et substantiam. Hic determinat quibus dentur.

Et habet pars ista duas.

In prima ostendit quod clavis scientiae non datur ignorantibus et insciis.

In secunda quaerit, utrum potestas ligandi et solvendi competat malis, ibi : Cumque iam constet, non omnes etc.

 

Et haec secunda pars habet tres.

In prima ponit et innuit opinionem falsam, immo haeresim, quod claves in illis solis sunt qui habent doctrinam et vitam.

In secunda ponit opinionem veram, quod sunt in quolibet sacerdote, et respondet falsae et innuit eam, ibi : Aliis autem videtur, quod et mihi placere etc.

In tertia vero ipsam defendit a quibusdam qui videntur ipsam ostendere falsam, ibi : Praemissae vero sententiae, qua dicitur etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam Imius partis, in qua Magister determinat quibus dantur claves et quando, tria quaeruntur.

Primo quaeritur, quibus dantur claves.

Secundo quaeritur, quando.

Tertio, super quos vel in quos ministri per claves possint.

 

Circa primum duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum claves datae sint sacerdoti legali an soli sacerdoti evangelico.

Secundo, utrum in potestate clavium communicet bonus minister cum malo ministro.

 

 

ARTICULUS I

Quibus dantur claves.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum sacerdos legalis habuerit claves.

 

Primo ergo quaeritur, utrum sacerdos legalis habuerit claves.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia, sicut legisperiti instituti fuerunt ad populum docendum, ita sacerdotes ad sanctificandum, sicut patet per totum Leviticum et in Exodo ; sed legisperiti in Veteri Testamento acceperunt clavem scientiae ad peragendum suum officium : ergo pari ratione et sacerdotes legales ad suum. Minor patet per hoc quod dicitur Lucae 11, 46 : Et vobis legisperitis vae, qui tulistis clavem scientiae etc.
  2. Item, clavis est sequela Ordinis sacerdotalis, sicut melius iam patebit ; sed sacerdos legalis habuit ordinem et pontificatum, secundum quod patet ad Hebraeos 5, 4 : Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron : ergo cum habuerit principale, videtur quod et habuit annexum.
  3. Item, clavis est auctoritas discernendi et ligandi et solvendi faciendo reconciliationem peccatoris cum Ecclesia ; sed hoc totum fuit in sacerdote summo in Veteri Testamento, quia ad ipsum pertinebat leprosum iudicare et expiare, sicut dicitur Levitici 14, 2 : ergo habuit clavem. Si tu dicas quod illa erat potestas carnalis, sicut expiatio et ipsa lepra, contra : a lepra non potuit mundare corporaliter : ergo, si expiabat aliquo modo per aspersionem, sicut ibi ponitur, ergo expiatio illa erat spiritualis.

 

Contra :

  1. Claves sacerdotales sunt ad aperiendum regnum caelorum ; sed regnum caelorum non fuit apertum ante mortem Christi ; ergo claves ante mortem Christi fabricatae non fuerunt ; ergo nec aliquis eas habere potuit ante.
  2. Item, per claves istas spirituales reconciliatur peccator, dum solvitur et ligatur ; sed reconciliatio fieri non potuit nisi per mediatorem, mediator unus tantum est, scilicet Christus Dominus : ergo ante adventum ipsius haberi non potuerunt.
  3. Item, lex Moysi Iex carnalis dicitur ab Apostolo et lex occidens ; sed ista potestas est spiritualis et ad vivificandum vel ad perficiendum in vita ; ergo talis potestas clavium nullo modo legi illi competebat.

 

Respondeo : Dicendum quod aliqui doctores dicere voluerunt quod potestas clavis fuit in lege Moysi et est in lege gratiae ; sed differenter : quia ibi fuit imperfecte et semiplene, hic autem perfecte ; ut, sicut illa fuit imperfecta lex, et haec perfecta, et haec addit supra illam, sic clavis ad clavem ; et sicut poenitentia inchoavit in Veteri et fuit ibi, ita et clavis, secundum cuius arbitrium consummatur poenitentia. Et hoc nituntur ostendere per hoc quod sacerdotibus commissum fuit ut peccantibus per ignorantiam sacerdos imponeret poenam iuxta mensuram delicti, sicut dicitur Levitici 5, 18 ; et illud fuit quoddam ligare ad poenam. Non tamen perfectam habuerunt potestatem, quia non poterant solvere remittendo partem poenae ; et hoc quidem habent a Christi passione claves in Nova Lege. Et per hoc respondetur secundum illos ad obiecta utriusque partis, ut patet intuenti.

 

Alia opinio est, ut credo, probabilior, quod potestas clavium propria est sacerdotis evangelici ; nec in Lege Veteri fuit inchoata, sed magis figurata ; et illud apparet clarius, si respiciatur ipsius essentia, origo et finis.

Clavis enim potestas spiritualis est, quae est aliquid datum animae in sigillatione, qua sigillatur charactere sacerdotali, et quoniam Lex illa non spiritualis, sed carnalis dicitur, ideo non competebat ei, sed Novae, quae est lex spiritus.

Similiter patet hoc, si respiciatur clavis origo. Cum enim triplex sit clavis, ut in praecedentibus visum est, scilicet auctoritatis, excellentiae et ministerii, clavis ministerii descendit a clave auctoritatis mediante clave excellentiae, quoniam, etsi Deus per se delet culpam et sacerdos Iiquam poenae particulam, Christus tamen fuit qui solvit debitum in passione sua, solvit, inquam, debitum Adae, et tantum superabundavit quod ministris communicavit virtutem solvendi a poena.

Similiter patet, si respiciatur finis, quoniam clavis ad aperiendum est per reconciliationem ; et quoniam in reconciliatione illa mediator est homo qui tenet locum Dei, et tunc potuit et debuit dari clavis ex quo Deus factus est homo, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes, et ex quo pretium reconciliationis fusum est ; et hoc debuit esse in Nova Lege : et ideo primo dictum est Petro : Tibi dabo claves, quasi ante datae non fuissent.

Concedendae sunt igitur rationes probantes quod solus sacerdos evangelicus habet claves.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de clave scientiae, dicendum quod illa clavis scientiae dicitur clavis alia quam ista, quia illa fuit ad docendum ea quae iuris erant et Legis, haec autem ordinatur ad dirigendum clavem potentiae ligandi et solvendi a poena ; et ita haec aperit caelum, sed illa aperiebat, id est, aditum praeparabat ad sciendum. Lex autem Nova communicat cum Veteri in scientia, quia utraque lex docet, licet hic clarius aperiantur mysteria Legis et Prophetarum ; sed in redundantia et copia gratiae et spiritualitate potestatis differebat. Et ideo non valet illud.
  2. Ad illud quod obicitur, quod est sequela Ordinis, dicendum quod sicut in Lege Veteri non fuit clavis vera, sed figuralis, ita etiam et Ordo. Et hoc patet, quia verus Ordo est qui veram offert hostiam et sacrificium Deo acceptum ; et hoc est in Novo Testamento, ubi offerttir vera Christi caro. In Lege vero Veteri offerebatur caro bovis vel agni, qui erat huius signum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod habuerunt discernendi auctoritatem et similiter expiandi, dicendum quod illud erat carnale, non spirituale.

Quod obicit, quod non mundabat ab immunditia carnis, dicendum quod expiatio et illa sanctificatio proprie non erat carnalis nec spiritualis, sed figuralis ; unde non fiebat ad munditiapi carnis vel spiritus conferendam, sed potius ad significandam munditiam spiritualem. Dicitur tamen carnalis, pro eo quod de munditia carnis certificabat auctoritate et iudicio sacerdotis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum malus sacerdos communicet cum bono in potestate clavis an sit in solo bono.

 

Secundo quaeritur, utrum malus sacerdos communicet cum bono in potestate clavis, an sit in solo bono.

Et quod tantum in bono, videtur :

  1. In donatione sive promissione clavium, quae facta est Petro, primo commendatus est Petrus : Beatus es, Simon etc. ; et post : Ego dico tibi. Ergo videtur quodsi omnibus datae sunt in Petro, et datae sunt Petro ratione fidelis et bonae confessionis, quod ad illos solos descendat qui sunt Petro similes et eius imitatores. Ad huius autem confirmationem adducitur verbum Augustini quod dicitur super illud : Tibi dabo : Sicut dictum est Iudae : Pauperes semper vobiscum habebitis etc., gerenti typum malorum ; sic dictum est Petro : Tibi dabo claves etc., gerenti typum bonorum. Ergo etc.
  2. Item, loannis 20, 22, ubi primo datae sunt hae claves, dicitur : Accipite Spiritum Sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur etc. Ergo, si ante donationem potestatis dedit Spiritum Sanctum, qui non habent Spiritum Sanctum, non habent potestatem clavium ; sed mali non habent Spiritum Sanctum : ergo etc. In huius autem confirmatfone adducitur Glossa Augustini ibidem : Ecclesiae caritas, quae diffunditur per Spiritum Sanctum in cordibus eorum, in quibus est, peccata dimittit. Sed soli boni habent caritatem : ergo etc.

Ad hoc autem sunt multae auctoritates in littera.

  1. Item, hoc videtur ratione, quia bonus distributor nulli dat aliquam potentiam distribuendi, qui est omnino indignus ; sed peccator, in peccato existens, indignus est tam nobili potestate, scilicet solvendi et ligandi ; hoc apertum est, et Deus hoc scit et ipse est qui banc potestatem tribuit : ergo aut male donat dona sua aut talis non habet potestatem.
  2. Item, stultus esset rex qui clavem camerae suae committeret inimico suo. Si ergo peccator inimicus Christi est, cum Christus nihil stulte agat, peccatoribus clavem camerae suae non committit ; sed haec est clavis caeli : ergo etc.

 

Contra :

  1. Matthaei 23, 2-3 dicit Dominus discipulis : Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei ; quaecumque dixerint vobis, servate et facite. Constans est quod Dominus loquitur de malis sicut ibidem patet, et illis dicit reverentiam exhibendam et obedientiam : vult ergo Dominus etiam malis praelatis subesse bonos subditos. Si ergo potestas praelationis in Novo Testamento in potestate clavium consistit, ergo Dominus vult hanc potestatem malis communicare.
  2. Item, sicut clavis ligandi et solvendi est a Deo, ita et clavis scientiae est a Deo ; sed Dominus clavem scientiae legisperitis dedit, qui mali erant et etiam male utebantur, ut dicitur Lucae 11, 52 : ergo nihil prohibet clavem istam malis tribui.
  3. Item, ratione videtur, quia gratia non transfunditur ab uno homine in alterum, ut in praecedentibus visum est. Ergo gratia gratum faciens nihil facit ad hoc quod in isto gratia fiat : ergo nec ad hoc quod iste illi regnum aperiat.
  4. Item, nihil refert ad hoc quod aliquis cellarii claves gerat debite, utrum ipse bibat, sed sufficit quod aliis administret. Ergo a simili videtur quod in hoc nullum praeiudicium generetur Ecclesiae, si quis habet claves caeli, licet ipse non habeat sensum gratiae et gustum.
  5. Item, si non habet clavem nisi iustus, cum nemo nec de se nec de alio sciat utrum sit iustus, nemo scit utrum solvat an liget, aut utrum sit solutus vel ligatus. Ergo dubitatio maxima et perplexitas in Ecclesia Dei relinquitur ; quod est contra bonam institutionem Ecclesiae, quae debet fundata esse in ftindamento veritatis aeternae.
  6. Item, si potestas clavis sequeretur sanctitatem, cum tota die fiat transmutatio in sanctitate, quia ille qui est minus sanctus fit magis sanctus et e converso, modo subditus fieret praelatus, modo praelatus subditus : ergo nulla stabilitas esset in Ecclesia ; quod abhorret fides recta.

 

Respondeo : Dicendum quod est loqui de collatione clavis alicui quantum ad ea que sunt de necessitate, vel quantum ad.ea quae sunt de idoneitate. Si loquamur quantum ad ea quae sunt de necessitate, sic ad esse clavis sufficit donum Spiritus Sancti secundum grtiam gratis datam ; haec autem infallibiliter et secundum divinam institutionem datur omni suscipienti Ordinis sacramentum, sive sit bonus sive sit malus.

 

Ratio autem huius est, quia donum gratiae gratis datae non repugnat iniquitati quin simul stet cum ea, sicut patet in scientia et aliis donis. Et rursus, perversitas non repllgnat utilitati illius doni. Sicut enim malus praedicator bene praedicat et frequenter tructificat - propter quod Dominus noluit prohibere eum qui in nomine eius eiciebat daemonia, quamvis eum non sequeretur, quia hoc erat ad utilitatem aliorum - sic, quia bonum illud gratiae gratis datae ordinatum est ad utilitatem communem, et quamvis non valeat accipienti, tamen valet aliis : ideo Dominus, qui in distributione sacramentorum utilitatem communem considerat et suam institutionem non retractat, malis confert istam potentiam, qui ordinati sunt secundum Ecclesiae catholicae formam. Sic ergo quantum ad id quod est de necessitate clavis, sive quantum ad esse sive quantum ad exsecutionem, cum nihil exigatur ad hoc nisi Ordo et iurisdictio, et hoc dicit donum gratiae gratis datae, tam in bonis quam in malis est.

 

Si autem loquamur quantum ad ea quae spectant ad idoneitatem, cum ad debitum usum officii concurrat meritum, et auctoritas praelationis debeat esse cum sanctitate, maxime tale officium et talis auctoritas competit quod habeat caritatem.

Et hoc patet, quia officium illud est officium mediatoris et reconciliatoris ; et cum auctoritas ista it iudiciariae potestatis, et nullus sit bonus mediator qui est inimicus, nullus sit bonus iudex in ea causa in qua est reus, oportet ipsum esse mundum et sanctum ; alioquin, etsi sit minister, non tamen est idoneus vel dignus.

His visis, facile est respondere ad obiecta. Concedendae enim sunt rationes probantes claves esse in malis.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad auctoritates autem in oppositum, solvendum quod loquuntur quantum ad idoneitatem, non quantum ad necessitatem.

Vel dicendum quod, sicut supra dictum est in Baptismo, quod fides et caritas Ecclesiae operatur in Baptismo collato a malis, quia confertur in forma Ecclesiae, sic in proposito est intelligendum.

  1. Ad illud quod obicitur de bono dispensatore, quod non dat indigno, potest responderi quod Deus non dat ei propter se, sed propter communem utilitatem ; et quia, quamvis malus non sit dignus, potesttamen esse utilis, ideo ei confert.

Vel dicendum quod Deus hoc facit ad ostendendum abundantiam largitatis suae, qua solem suum oriri facit super bonos et malos.

  1. Ad illud quod obicitur de clave camerae, dicendum quod, si clavis talis esset naturae quod nec aperiret nec aperire posset nisi amicis, secure posset talis clavis cuilibet dari ; talis autem est clavis caeli, ut patet ex dictis in praecedentibus.

 

 

ARTICULUS II.

Quando dantur claves.

 

Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur quando claves dentur.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum claves dentur in Ordine sacerdotali.

Secundo, utrum contingat eas ab eodem Ordine separari.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum claves dentur in Ordine sacerdotali.

 

Circa primum ostenditur quod in solo illo Ordine dentur.

  1. Primo auctoritate. Ambrosius, in libro De paradiso, loquens de potestate ligandi et solvendi, dicit : Ius hoc solis permissum est sacerdotibus.
  2. Item, super illud : Tibi dabo claves, Glossa Hieronymi : Habent iudiciariam potestatem omnes Apostoli ; habet etiam omnis Ecclesia in episcopis et presbyteris. Sed omnis episcopus est sacerdos : ergo etc.
  3. Item, ratione videtur, quia potestas clavis Apostolis data fuit, cum Dominus dixit Ioannis 20 23 : Quorum remiseritis peccata etc. Ergo illis solis significatur haec potestas dari, quibus haec verba dicuntur ; haec autem non dicuntur nisi solis sacerdotibus : ergo etc.
  4. Item, omnis habens hanc potestatem mediator est, et omnis talis constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Ergo ad eum pertinet haec potestas, ad quem pertinet sacrificium offerre ; sed hoc pertinet in Nova Lege et Veteri ad solos sacerdotes : ergo etc.

 

Contra :

  1. Hieronymus : Ostiarii, inter bonos et malos habentes iudicium, dignos recipiunt et indignas respuunt. Sed hoc est officium clavium, sicut patuit in praecedentibus per Glossam Matthaei 16, 19 : ergo etc.
  2. Item, ratione videtur, quia, si alicui competit dari claves, ei competit qui habet officium ostiarii ; sed multo inferior sacerdotio est Ordo ille, immo primus inter Ordines : ergo tunc videtur ei dari potestas clavium.
  3. Item, exteriora quae sunt in Ordinibus sunt signa interiorum et spiritualium, quoniam sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Ergo in illo Ordine datur clavis spiritualis interius, in quo datur clavis materialis exterius : ergo, cum iste sit Ordo ostiariorum, patet etc.
  4. Item, in omni Ordine est aliqua potestas spiritualis, et illa potestas ordinata est sub sacerdotali per modum ministerii in Ordinibus inferioribus ; sed nos videmus in curia regis et in curia Romana claves non dari principibus et consiliariis, sed clientibus et ministris : ergo, cum magis competat hanc clavem dari in traditione aliorum Ordinum quam sacerdotii, cum officium sacerdotis sit in praesentia Domini ministrare et gratissimum ei sacrificium offerre, videtur etc.

Iuxta hoc quaeritur, cum detur novus usus ligandi et solvendi in dignitate episcopali, cum etiam ibi tradatur potestas et auctoritas pontificalis, utrum tradatur ibi alia clavis. Quod si verum esset, non ergo tantum sunt duae claves ; quod est contra praedeterminata.

 

Respondeo : Dicendum, sicut dicunt Sancti, et hoc etiam innuit ipse modus tradendi Ordines, quod in Ordine sacerdotali clavium potestas confertur.

Huius autem ratio est divina institutio. Institutionis autem congruitatem videre possumus, quoniam harum clavium conservator habet officium mediatoris et officium reconciliatoris. Mediator autem est inter Deum et homines ; reconciliator vero reducendo ad Ecclesiam et reconciliando Ecclesiae. Ad hoc autem ut possit esse mediator perfectus et competens inter Deum et hominem, oportet quod posse habeat offerendi dona et sacrificia pro peccatis, in quibus Deus placetur. Ad hoc quod possit reducere ad corpus Christi mysticum, cuius caput est ipse Christus verus, ut recta sit et ordinata potestas, oportet quod habeat posse conficiendi sanctissimum corpus Christi. Hoc autem ad solos pertinet sacerdotes. Et ideo mirabilis Dei sapientia, ordinatissimo modo ordinans ecclesiasticas potestates, hanc potestatem ligandi et solvendi solis sacerdotibus commisit, et ita in Ordine sacerdotali dantur claves.

Et quoniam episcopatus non dicit novum Ordinem, sed quamdam Ordinis eminentiam, recte dicendum est in eo non dari novam clavem, sed potestatem huiusmodi extendi et ampliari, ut sic pateat ultimo quaesitum. Ampliatur autem potestas iurisdictionis ad corripiendum, in cuius signum baculus ei traditur pastoralis.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ad illud ergo quod obicitur de ostiariis, quod habent iudicium, dicendum quod habere iudicium et potestatem ad repellendum vel admittendum est dupliciter : vel ad ipsa sacramenta et eorum efficaciam, ea quidem prout oportet administrando ; et hoc quidem spectat ad claves caeli, et hae sunt claves de quibus loquimur. Alia est potestas admittendi et repellendi ad locum vel ad loca sacramentorum, sicut est ecclesia ; et haec spectat ad infimum Ordinem ; haec auteni non dicitur clavis caeli, sed magis potestas quaedam respectu templi materialis, et ideo magis potest dici clavis excubantium in custodiis sanctuarii. Et quamvis aliquo modo sit haec potestas spiritualis, quia inest ratione officii et ordinat ad spirituale, tamen ex hoc non dicitur clavicularius caeli nec ostiarius.

Et per hoc patent duo sequentia de clavibus et ostiario, quia aliam poteritiam significant, non illam quae praedicta est et de qua nunc agitur.

  1. Ad illud quod obicitur, quod ista potestas est personarum infimarum in curiis hominum, dicendum quod non est simile, quia haec dicit proprie potestatem respectu hominum ostium ingredientium, ex qua non acquirunt aliquam excellentiam ; sed potestas clavium est potestas respectu ingredientium Ecclesiam et deinde caelum ; et ideo ille cui collata est plena potestas, super omnes constitutus est, sicut beatus Petrus. Et quia principi collata est primo haec potestas, patet quod nort vilitatis, sed maximae nobilitatis est, et ideo nobilissimo Ordini competit et aptatur.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum potestas clavium comitetur inseparabiliter Ordinem sacerdotalem.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum haec potestas comitetur inseparabiliter Ordinem sacerdotalem.

Et quod sic, videtur :

  1. Quia sicut nunquam iteratur Ordinis consecratio, sic nec iteratur verbum in quo datur potestas clavium. Ergo sicut ille Ordo inseparabiliter possidetur propter characterem, videtur similiter quod naec potestas.
  2. Item, potestas ista in aliquo est ; constat quod non nisi in sacerdote, non secundum carnem, sed secundum animam ; sed quae secundum animam habentur, cum anima sit incorruptibilis, non possunt auferri, ut patet in scientia et virtute : ergo talis potestas non potest auferri.
  3. Item, si amittuntur, aut ergo propter ignorantiam, aut propter malitiam, aut propter subditi carentiam. Non propter ignorantiam, hoc constat ; non propter malitiam, istud constat, quia mali habent, ut visum est prius ; non propter subditorum carentiam, quia, si talis faceret carere clave, tunc mutatio subditorum mutaret claves ; quod est manifeste falsum : ergo etc.
  4. Item, si aliquid necessario ponit aliud, non potest aliud auferri, quin ipsum auferatur quod ponit ; sed aliquo facto sacerdote secundum Ecclesiae formam, statim habet clavem : ergo, remota clave, removetur Ordo. Sed Ordinis character non potest amoveri : ergo etc.

 

Contra hoc obicitur :

1. Primo de haereticis et schismaticis, qui, secundum quod dicitur in littera et habetur in principio praecedentis distinctionis, non possunt solvere et ligare, et tamen Ordines habent, sicut infra patebit : ergo clavis non sequitur Ordines inseparabiliter, quia, si non possunt, non habent potentiam.

  1. Item, obicitur de degradatis : constans est quod Ordines non possunt auferri character : si ergo degradantur, hoc erit solum quantum ad auctoritatem sive potestatem. Ergo videtur quod illa auferatur, maxime cum videantur magis elongari ab hoc actu degradati quam haeretici.
  2. Item, obicitur de anima separata, quae habet characterem Ordinis et non habet potestatem clavium ; in patria enim cessat omnis praelatio ; ergo non videtur quod inseparabiliter characterem comitetur.

Si tu dicas mihi ad haec omnia, quod omnes praedicti habent potestatem, sed non exsecutionem, hoc improbatur triplici ratione.

  1. Prima est, quia illa potestas est spiritualis et activa : potestas enim dicitur activa, non passiva ; et iterum est in potentia libera, quae scilicet est liberum arbitrium, quod exit in actum quando vult. Ergo impossibile est quod aliquis habeat potestatem et non habeat et sic per mortem dicitur potestas exsecutionem quando vult.
  2. Item, frustra est potentia quam non consequitur actus. Ergo, si in talibus est potentia sine actu, frustra est ; sed in operibus divinis nihil debet esse frustra : ergo etc.
  3. Item, si talis potentia non est in actu, quaero, unde. hoc sit. Si quia Papa prohibet vel superior, sed contra : quantumcumque superior prohibeat, si quis conficit, confectum est de facto ; si baptizat, baptizatum est : ergo pari ratione si absolvat vel liget, absolutum et ligatum est ; quod est manifeste falsum. Ergo redit primum, quod tales non habent potestatem ; et habent characterem : ergo haec potestas non sequitur characterem inseparabiliter.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut de potentia visiva est loqui dupliciter : vel quantum ad essentiam vel quantum ad usum ; et quantum ad essentiam fundatur haec potentia radicaliter in anima nec animam deserit unquam ; quantum ad usum vero exigit organum bene dispositum et medium illuminatum : sic in proposito est intelligendum quod, si loquamur de potentia solvendi quantum ad essentiam, sic radicaliter est in ipsa anima sicut et character, nec videtur ab illo differre nisi secundum relationem quamdam : et hoc modo inseparabiliter se tenet cum sacerdotali Ordine.

 

Alio modo possumus loqui quantum ad usum, et hoc modo necessario requiritur status viatoris et auctoritas iurisdictionis.

Quod status viatoris requiratur, patet, quia, sicut ratio merendi non competit caritati extra statum viae, sic nec potestas reconciliandi et sacramenta exhibendi sive administrandi nisi in statu Ecclesiae militantis ; et sic per mortem dicitur potestas usum amittere in anima separata.

Quod iterum requiratur iurisdictio, patet sic. Sacerdos enim est mediator, et in quantum mediator inferior est Deo et superior poenitente et arbiter et iudex homini constitutus loco Dei ad parcendum sive solvendum et ad puniendum ; talis autem iudicatio non est sine aliqua iurisdictione in eum qui iudicatur, quia nemo potest aliquem iudicare nisi qui iudex eius constituitur ab eo qui potest. Et ideo iurisdictio est tamquam vis motiva ipsius clavis sive manus ; hac autem deficiente, quae clavem moveat, etsi adsit clavis, nunquam aperiet : et si amittitur haec iurisdictio, cessat clavis exsecutio.

Haec autem amittitur dupliciter : vel per ablationem subditorum quantum ad rem, et sic est in schismaticis, haereticis, praecisis, fornicariis notoriis, excommunicatis et huiusmodi ; vel quantum ad ablationem secundum rem et secundum spem, et hoc est in degradatis, quibus sine spe recuperandi aufertur. Unde et haeretici et excommunicati dicuntur habere manum ligatam, sed degradati amputatam.

Ideo dico quod, etsi clavis quantum ad esse Ordinem consequatur, tamen quantum ad exsecutionem sequitur statum et iurisdictionem.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Et sic patet responsio ad tria prima obiecta de haereticis, de degradatis et aliquibus separatis, qui dicuntur non posse, quia non sunt ibi quae necessaria sunt ad usum ; et tamen habent potentiam, sicut in anima caeci est potentia visiva, et tamen videre non potest.

  1. Ad illud quod obicitur, quod est potestas activa et libera, dicendum quod, quamvis sit activa et in substantia libere agente, tamen est ad alterum et indiget debito suscipiente. Unde, quemadmodum matrimonium est ex consensu libero, tamen, quia mater non est idonea ad contrahendum cum filio, quantumcumque consentiant, non est matrimonium. Sic intelligendum est in proposito.
  2. Ad illud quod obicitur, quod frustra est potentia quam non consequitur actus, dicendum quod, si intelligatur de actu debito pro loco et tempore et opportunitate, potest habere locum ; si autem in aliis intelligatur, multas habet instantias. Et quia tales personae carent opportunitate ad actum, etsi nunquam exeant, non propter hoc habent potentiam frustra. Praeterea, illud verbum intelligitur de actu generaliter, non de hoc vel de illo, quia non oportet quod potentia exeat in omnes, sufficit tanien quod aliquid faciat, ita quod non sit otiosum in natura. Et sic est in proposito, quia, etsi nihil per illam potentiam fiat exterius, tamen illa potest esse in animae ornatum quantum ad bonos vel in confusionem quantum ad malos.
  3. Ad illud quod obidtur : quis aufert illi potentiae exsecutionem ? dicendum quod potestas cpntraria sive superior potest ei auferre. Et si tu obicias, quod non potest auferre actum conficiendi, dicendum quod non est simile, duplici ex causa. Prima est, quia non potest tali auferre materiam, et si posset panem de tritico auferre, tunc auferret potentiam ; sed haec aufert materiam, scilicet subditos - superior enim potestas potest subditos eximere a potestate inferioris - et hanc auferendo aufert iurisdictionem.

Praeterea, in potestate conficiendi omnes pares sunt, quia haec immediate datur per impressionem characteris ; sed in iurisdictione sive praelatione non est aequalitas : et ideo in huiusmodi possunt arceri, non sic in aliis.

Et haec est ratio quare boni et sancti religiosi inclusi, etiam si sint sacerdotes, non habent exsecutionem clavis in absolvendo et ligando, quia non habent iurisdictionem in aliquos ; et ideo ab hoc actu prohibentur. Unde Eugenius Papa : Placuit ut nulli monachorum temerario ausu liceat poenitentiam dare etc.

Ratio autem huius prohibitionis assignatur Causa XVI, quaestione 1, et in pluribus decretis sanctorum Patrum. Habent tamen, sicut ibidem ostenditur, idoneitatem ex Ordine et ex vitae merito, cui adiuncta iurisdictione quae dicitur, Ordo sacerdotalis exit in actum. Unde Causa XVI, quaestione 1, Leo Papa : Monachi, etsi in dedicatione sui presbyteratus, sicut et ceteri sacerdotes, praedicandi, baptizandi, poenitentiam dandi, peccata dimittendi, beneficiis ecclesiasticis perfruendi rite potestatem accipiant, tamen exsecutionem suae potestatis non habent, nisi a populo fuerint electi et ab episcopo ex consensu abbatis ordinati. Ex his patet quando haec potestas datur et quod nunquam quantum ad substantiam auferatur, sed solum quantum ad usum.

 

 

ARTICULUS III

In quos claves sacerdotales habeant effectum.

 

Consequenter, quantum ad tertium articulum, quaeritur in quos habeant sacerdotales claves usum vel effectum.

Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum sacerdos qui potest absolvere subditum unum, possit et quemlibet alium.

Secundo, utrum subditus sacerdos possit absolvere praelatum suum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum sacerdos qui potest absolvere subditum unum, possit et quemlibet alium absolvere.

 

Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod sacerdos, qui in unum potest, eadem ratione potest et in omnem alium.

  1. Levitici 13, 2 dicitur : Homo, in cuius cute apparuerit plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius. Ex hoc patet quod quilibet sacerdos in Veteri Lege poterat iudicare de omnibus fidelibus de populo Israel, de quacumque esset tribu ; sed quod praecessit in figura, debet sequi in veritate : ergo videtur quod hic possit quilibet sacerdos de lepra cuiuslibet iudicare. Et multo fortius hic videtur, quia maior est unitas in Ecclesia, et quantum ad ministrantes sacramenta et quantµm ad caritatem fidelium, quam tunc temporis erat ; sed tunc quod poterat unus poterant omnes, et in quem poterat unus, et omnes : ergo et modo debet esse similiter.
  2. Item, Dominus virtutem istam sive potestatem dedit primis sacerdotibus, et secund um conformitatem eorum descendit in posteros ; sed Dominus dixit generaliter Ioannis 20, 23 : Quorum remiseritis peceata, remittuntur eis ; et hoc ipsum dicitur sacerdoti : ergo videtur quod detur potestas in omnes : ergo omnes potest absolvere.
  3. Item, ratione videtur, quoniam ita videmus in corporalibus, quod ignis qui comburit in una materia, comburit et in qualibet simili et eiusdem speciei ; et lux quae fugat tenebram de uno loco, similiter et de alio pellit sine instantia : ergo pari ratione videtur in proposito, quodsi aliquis sacerdos potest ab solvere, unum peccatorem poenitentem, quod pari ratione possit et quemlibet consimilem.
  4. Item, ita videmus in artificialibus, quod clavis quae unam seram aperit, aperit et omnes per eum modum factas, et e converso multae claves similes in quantitate et qualitate unam seram. Si ergo debitum peccati est conforme in omnibus peccatoribus poenitentibus et potestas aperiendi in omnibus clavibus sacerdotalibus, ergo qui potest in unum, et in quemlibet alium.
  5. Item, ita videmus in supercaelestibus, quod angelus ordinis inferioris potest purgari, illuminari et perfici a quolibet angelo superoris ordinis. Ergo, si haec hierarchia illam imitatur, cum Ordo sacerdotalis sit supra laicos, videtur quod quilibet laicus a quolibet sacerdote possit absolvi.
  6. Item, si non potest absolvere omnes, cum possit unum, quaero, unde hoc sit. Aut enim est potentiae laxatione et corruptione aut ex ligatione, quia superior potestas non permittit. Primo modo non, illud patet. Secundo modo non decet, quia bonum est diffundendum et multiplicandum et colendum : ergo non est restringenda potestas : et ita videtur quod qui in unum potest, quod possit in omnem.

 

Contra :

  1. Causa XVI, quaestione 1 : Nulli sacerdotum liceat parochianum alterius aut absolvere aut ligare.
  2. Item Causa IX, quaestione 2 : Nullus alterius parochianum iudicare, ordinare aut excummunicare praesumat, quia tale iudicium aut ordinatio vel excommunicatio nec rata erit nec vires ullas habebit.
  3. Item, in Concilio generali, Extra, De Poenitentiis et remissionibus : Si quis aliquando ex causa voluerit alteri confiteri, licentiam petat et obtineat a proprio sacerdote, quia aliter ipsum non poterit absolvere vel ligare. Sed non quilibet sacerdos est proprius, quia proprium dicitur quod convenit uni soli : ergo non quilibet sacerdos potest quemlibet absolvere.
  4. Item, videtur ratione, quia nos videmus in ordinatione pradicamentorum in rationalibus et in ordine causarum in naturalibus, quod reductio fit usque ad supremum per unum immediatum, ita quod non sunt plura immediata respectu unius. Et hoc patet, quia una est species specialissima individui unius, similiter est in causis. Ergo, si ordo est in Ecclesia secundum gradus descendendo et ascendendo a Summo Pontifice usque ad parochianum, videtur tunc quod per unum sacerdotem, per unum archidiaconum, per unum episcopum, per unum hierarcham reducatur ad Summum Pontificem. Ergo non poterunt secundum rectum ordinem plures sacerdotes in unum : non ergo quilibet quemlibet potest absolvere vel ligare.
  5. Item, ita videmus in exercitibus, quod sunt ordines distincti, ut tribunus super centuriones, et centurio super quinquagenarios, et quinquagenarius super decuriones, et decurio super decem ; et qui sunt sub uno, non sunt sub alio decurione, nec potest decurio compescere nisi suos decem, et sic de aliis ascendendo ; secundum hoc pari ratione videtur quod nec sacerdos alterius parochianum nec episcopus. alienum subditum.
  6. Item, si duo haberent posse super unum, qui possent discordare, possent contraria iubere ; sed nemo potest duobus dominis contraria iubentibus. obtemperare rationabiliter : ergo posset in isto subdito perplexitas generari : ergo secundum rectum ordinem non debet duobus sacerdotibus super eumdem subditum aequalis potestas dari : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Dionysius, lex divinitatis est media per prima et ultima per media perducere ad purgationem, illuminationem et perfectionem. Ideo, sicut videmus in omnibus, sive in rationalibus sive in naturalibus sive in caelestibus, quod ad hoc quod sit concordia et decor, oportet quod sit ordo, sic intelligendum est et in spiritualibus potestatibus in ipsa Ecclesia ; unde Cantici 6, 3 legitur quod terribilis est ut castrorum acies ordinata.

Quoniam igitur ordo attenditur secundum praelationem et subiectionem, et praelatio attenditur secundum ascensum et descensum, non secundum aequalitatem ; et in ascendendo ad superius est status et reductio ad unum, econtra in descendendo est multiplicatio : ideo secundum rectum ordinem Ecclesiae oportuit unum esse praelatum primum et supremum, in quo esset status omnis praelationis ecclesiasticae. Et quia in illo status est tamquam in primo et simplicissimo in illo genere, ideo virtus in eo unita est, et solus est inter praelatos qui habet plenitudinem potestatis.

Item, quoniam per reces sum ab uno fit multiplicatio, et per hoc virtutis diminutio, ideo quanto praelati alii inferiores sunt, tanto plures sunt et tanto minorem habent potestatem, ita quod status est in sacerdotibus parochialibus qui immediate gerunt populi curam ; et istorum iurisdictio arctata est ad portiunculam determinatam, et cuilibet commissa est sua portio secundum rectam ordinationem, et illa iudicatur esse messis sua. Et quoniam non licet alii sacerdoti mittere manum vel falcem in alienam messem, ideo alius non habet potestatem eius subditum absolvere, nisi superior vel vicem habeat superioris, ut poenitentiarii domini Papae et poenitentiarii episcopi, legati et privilegiati, qui faciunt hoc auctoritate superioris, sicut nuntiu a principe procedens potest in omnes subditos aliis inferioribus.

Haec autem intelligenda sunt secundum legem communem quia in articulo necessitatis indulget rectitudo iuris cuilibet sacerdoti quemlibet absolvere, si sit in Ecclesiae unitate.

 

Pro regula igitur habendum est, quod solus sacerdos proprius habet potestatis exsecutionem in suos, exceptis quinque casibus.

Primus est, si ovis aliena in parochia sua deliquit.

Secundus, si mutavit ibi domicilium, sicut est in scholaribus qui student Parisius.

Tertius est, si sit vagabundus.

Quartus est, si sacerdos proprius sit inscius vel malitiosus, et, petita licentia, vult adire peritiorem.

Ultimus est in articulo necessitatis, et hoc in casu non oportet sacerdotem esse licentiatum. In aliis autem oportet, non a sacerdote poenitentis solum, quia ille non potest nisi subditum licentiare, sed oportet esse licentiatum ab ordinario, scilicet ipso episcopo.

Concedendae igitur sunt rationes probantes quod non quilibet potest in quemlibet.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur de filiis Aaron, dicendum quod non est simile, quia populus Israel populus unus erat et unum templum habebat, nec erant ibi regna terrarum sollicitudini sacerdotum commissa sicut nunc sunt ; et ideo oportet modo esse plures episcopos et plures ecclesias, quarum quaelibet habet suam potestatem.
  2. Ad illud quod obicitur de hoc quod dicit Dominus : Quorum remiseritis etc., dicendum quod clavis sacerdotalis, quamvis, quantum est de se, indifferens sit ad omnes, tamen vis motiva huius clavis, quae est iurisdictio, ut prius visum est, non se habet ad omnes nisi in uno solo ; et ideo unus solus potest omnes absolvere. Quando ergo Dominus dedit clavem et banc potestatem, ipse praesupposuit eius exsecutionem secundum regulam potestatis collatae Petro et eius successoribus.
  3. Ad illud quod obicitur, quod ignis agit in quodlibet combustibile, dicendum quod non est simile, quia prima est actio naturalis, quae est secundum necessitatem, haec autem actio est spiritualis et rationalis, quae quidem attenditur secundum ordinem.
  4. Ad illud quod obicitur de clave et sera, dicendum quod istud verum est quando adest virtus motiva quae clavem moveat ; sed in aliquibus vis ista arctata est, ut in sacerdotibus inferioribus ; in aliquibus ligata, ut in haereticis et excommunicatis ; in aliquibus est amputata, ut in degradatis. Unde sicut hi non possunt absolvere aliquem, quorum manus est ligata simpliciter, ita in aliis non potest clavis claudere, ubi se manus iurisdictionis non valeat extendere.
  5. Ad illud quod obicitur de angelis superioris ordinis, dicendum quod non est simile, quia in hierarchia angelica non potest cadere zelus nec controversia, pro eo quod concordia in sublimibus est facta ; non sic est in Ecciesia, immo quilibet vult sibi ius alterius vindicare : ideo oportuit potestates distinguere et limitare.
  6. Ad illud quod ultimo obicitur, quod potestas non est arctanda, dicendum quod arctatio potestatis potest venire dupliciter : aut propter defectum amoris, aut propter conservationem ordinis. Prima est invidiae et repugnat bonitati ; secunda vero est sapientiae et concordat paci et communi utilitati ; et talis arctatio facta est in minoribus sacerdotibus, regulante iure divino, immo ipso Spiritu Sancto, per Patres et Apostolos, qui Ecclesiam fundaverunt et ordinaverunt. Et sic patet totum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum inferior possit absolvere superiorem, ipso volente.

 

Secundo quaeritur, utrum inferior possit absolvere superiorem, ipso volente.

Et quod sic videtur :

  1. Quia ad Hebraeos 5, 2 dicitur quod pontifex non tantum pro se, sed etiam pro populo debet orare, eo quod ipse sit circumdatus infirmitate. Ergo, si peccat mortaliter, indiget confiteri quemadmodum unus de populo ; sed non habet superiorem ordinarium ; ergo potest confiteri et absolvi ab inferiori.
  2. Item, ad hoc quod de peccato mortali fiat reconciliatio, necesse est intervenire mediationem sacerdotis ; sed possibile est supremum praelatorum peccare : ergo indiget sacerdote reconciliante ; sed non superiori : ergo inferiori.
  3. Item, quamvis Summus Pontifex sit constitutus ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, tamen ipse per alium sacerdotem potest facere hostiam offerri et alius potest offerre pro eo. Ergo, quamvis claves habeat ad solvendum, tamen alius potest absolvere eum ; sed non nisi inferior : ergo pari ratione in omnibus aliis.
  4. Item, potestas absolvendi data est ad utilitatem eius qui absolvitur ; sed ille cui data est potestas haec non est peioris conditionis quam alii : ergo et ille potest absolvi ; sed non a se nec a superiori, quia frequenter non habet copiam eius aut non habet superiorem, ut Papa : ergo etc.

 

 Contra :

  1. Relationis non est relatio, nec motus est motus, nec mediationis est mediatio, nec mediatoris est mediator ; sed supremus sacerdos et omnis praelatus mediator est inter inferiores et Deum : ergo non potest esae nec debet e converso.
  2. Item, ad hoc quod aliquis absolvat aliquem, necesse est quod habeat iurisdictionem super eum, sicut in praecedentibus visum est ; sed inferior non habet iurisdictionem super superiorem : ergo etc. Si dicas mihi quod superior dat ei iurisdictionem absolvendi, contra : nemo dat quod non habet ; sed praelatus non habet iurisdictionem absolvendi se, quia non habet potestatem supra se : ergo etc.
  3. Item, praelatus inferior non potest alium excommunicare nec ipse potest dare alii iurisdictionem excommunicandi se : ergo similiter videtur quod nec absolvendi.
  4. Item, in hierarchia angelica non recipiunt angeli superiores illuminationem ab inferioribus : ergo similiter videtur quod in Ecclesia superior ab inferiore non absolvatur.
  5. Item, probatum est per canones et rationes quod sacerdos non potest absolvere alienum parochianum : ergo nec suum praelatum, per locum a maiori ; magis enim videtur quod possit supra minorem quam supra maiorem. Si tu dicas quod praelatus dat ei potestatem in se, quaeritur, quomodo hoc possit esse.

 

Respondeo : Dicendum quod inferior superiorem potest absolvere, si superior velit se ei subicere.

Et hoc patet sic. Virtus clavium, quantum est de se, ad omnes se extendit, nisi ex ordinatione superiorum manus arctaretur propter servandum ordinem ecclesiasticum. Sacerdos enim ex sua ordinatione institutus est mediator inter Deum iudicem et hominem peccatorem, et, quantum est ex parte Dei, non est differentia : quilibet enim suum sacerdotem reputat mediatorem, et cuilibet impressit mediatoris characterem ; sed differentia est ex parte hominum, quia, si quilibet esset mediator cuiuslibet, esset in Ecclesia confusio ; et ideo alii aliis subiecti sunt, et qui subiciuntur uni, non possunt dare alteri auctoritatem in se ; sed, si libera esset persona quae posset se subicere, tunc absque dubio posset eum absolvere. Quoniam ergo supremus praelatus, qui merae libertatis est et nulli subiectus, potest se cui vult subicere, et alii exempti etiam suisubditis, concedo quod ipsi possunt eos absolvere.

 

Quod autem supremus praelatus possit se ei subicere, ius divinum concordat, quia, cum ipse sit circumdatus infirmitate, debet subici sacramentis ; et sicut medicus infirmatus quaerit medicum et medicinam, non in quantum medicus, sed in quantum aegrotus, sic Ecclesiae praelatus et mediator quaerit sacerdotem, in quantum Dei inimicus factus est per culpam et in quantum peccator.

Ius etiam canonum concordat quod unusquisque possit auctoritatem suam communicare pro se et pro utilitate sua sine praeiudicio facto propriae auctoritati et potestati ; et ita Summus Pontifex potest se cuilibet sacerdoti subicere et absolutionem petere ; possunt etiam et alii praelati de permissione Papae, sicut dicitur in illa decretali De poenitentiis et remissionibus, quae est Gregorii : Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum, permittimus episcopis et aliis superioribus nec non minoribus praelatis exemptis, ut praeter praelati sui licentiam providum et discretum sibi possint eligere confessorem.

Et sic patet quod subditus potest superiorem absolvere, ipso volente et eligente ac per hoc se eidem in foro poenitentiali subiciente.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod relationis non est relatio etc., dicendum quod verum est, secundum quod huiusmodi ; nec medici medicus, secundum quod huiusmodi, nec sacerdotis sacerdos in quantum talis, sed in quantum peccatoris.
  2. Ad illud quod obicitur de iurisdictione, dicendum quod praelatus dat ei iurisdictionem in se se ei subiciendo. Et si obiciat tunc quod non potest dare quod non habet in se ; dicendum quod iurisdictio et subiectio est ad alterum ; et ideo, quamvis non possit quis sibi ipsi esse subiectus, nihil prohibet ipsum subici posse alii, maxime si est liberae potestatis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non potest dare auctoritatem excommunicandi se, dicendum quod argumentum istud deficit dupliciter. Primum quidem, quia excommunicatio est contra hominem, sed absolutio pro homine ; et homo non potest auctoritate sua uti contra se, quamvis possit pro se.

Amplius deficit, quia alius modus iurisdictionis requiritur ad excommunicationem quam ad absolutionem. Excommunicatio namque, quae respicit hominem, communem dicit iurisdictionem super hominem, sed absolutio dicit mediationem inter Deum et hominem, quo scilicet homo semper inferior est. Et quoniam necesse est hominem, quantumcumque.sit magnus, iudicari cum Deo et iudicio esse inferiorem, quantum ad hoc iudicium quilibet potest, quantumcumque sit magnus, dare alii propter se iurisdictionem. Sed, quia praelatus talis super omnes est talis iurisdictio, quae attenditur quantum ad praelationem potest dicere Deo : Tibi soli peccavi. Et ideo non potest alteri dare potestatem excommunicandi se ipsum.

  1. Ad illud quod obicitur de angelis, quod non descendunt ad inferiores, dicendum quod non est simile, quia angeli semper in sua dignitate persistunt nec cadit in eis obscuratio peccati ; et ideo non oportet eos ad inferiores descendere. Sed in eccleiastica hierarchia secus est, quia peccant praelati et subditi ; et ideo oportet quod etiam ipsi subiciantur inferioribus, quia et ipsi per culpam quodam modo inferiores facti sunt.
  2. Ad illud quod obicitur ultimo de subdito alterius, patet responsio, quia non habet iurisdictionem in talem, nec talis potest ei dare, cum alteri subiectus sit. Unde sicut non valet : iste qui est servus Petri, non potest se facer servum Martini, ergo nec iste qui liber est ; sic nec in proposito.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram Et primo de hoc quod dicitur : Cum esset pontifex anni illius. Videtur enim falsum, quia, sicut patet ex textu, ipse dixit animo interficiendi Christum : ergo peccavit dicendo, non prophetavit.

Item, tam ipse quam Iudaei intellexerunt de salute corporali ; constans est autem illud fuisse falsum.

Respondeo : Dicendum quod in prophetatione illa duo est considerare, scilicet verbum cogitationis interioris et verbum exterioris hominis. In verbo autem ipso interiori est considerare duo, scilicet super homines, in eum haberi non potest nec ipse alteri dare, salvo iure suae dignitatis, ratione cuius ipsius immissionem vel inspirationem, et post immissionem verbi immissi diiudicationem, quae fuit ab intellectu Caiphae. Et cum verbum haberet duplicem intellectum, scilicet carnalem et spiritualem, Spiritus Sanctus immisit secundum intellectum spiritualem, et ipse intellexit secundum carnalem.

Et secundum hunc duplicem intellectum verbum exterius duplicem facit intelligentiam in auditoribus : unam carnalem in Iudaeis et aliam spiritualem in Christianis. Et secundum primum intellectum non fuit verbum prophetationis, sed conspirationis, et sic intellexerunt Iudaei conspiratores ; secundum vero secundum intellectum verbum fuit verum et prophetia facta fuit Christianis. Unde prophetavit nesciens quid diceret quantum ad verum intellectum, secundum quem inspiratum fuerat verbum. Et secundum hunc duplicem intellectum dicitur verbum illud fuisse fructum Spiritus Sancti vel malae voluntatis ipsius pontificis.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nullus officia sacerdotis uti debet nisi immunis sit ab illis etc. ; quia secundum hoc, cum nullus sit qui careat venialibus, nullus deberet ab eis absolvere. Si tu dicas quod intelligit de mortalibus, contra : sacerdotem qui habet curam animarum, contigit peccare mortaliter, et tamen tenetur poenitentes audire : et nullus peccat faciendo illud ad quod tenetur : ergo non peccat mortaliter.

Item, absolutio fructuosa et utilis fieri potest sine gratia gratum faciente : ergo non oportet quod sit in gratia, nec tenetur, ex quo habet suum effectum.

Respondeo : Dicendum quod absolvere a mortali, hoc est hominem iudicare in conspectu Dei ; secundum autem omne forum nullus digne iudex est, qui reus est et in eadem damnatione ; ideo dico quod sacerdos, quando absolvit poenitentem, tenetur de culpa sua poenitere, alioquin indigne sacramentum administrat ; ideo graviter peccat, quia in quo alterum iudicat, se ipsum condemnat.

Quod obicitur de veniali, non valet, quia non est ibi iudicium.

Quod obicitur, quod facit quod debet, dicendum quod verum est, sed non omni modo quo debet.

Quod obicitur, quod fructuosa est, dicendum quod verum est suscipienti, sed damnosa est absolventi sive administranti propter contemptum sacramenti.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Iudicans enim alium, qui est iudicandus etc. Ponatur ergo hic quod sacerdos cognoscat parochianam suam, vel ut dicatur honestius, furetur cum parochianis suis res aliquas, utrum possit eos absolvere. Et quod sic, videtur, quia in quocumque peccato existit, absolvit de facto : ergo videtur quod de tali possit eos absolvere.

Sed contra hoc est, quia non potest esse idem in eadem causa iudex et reus ; et hoc patet : ergo, si talis sacerdos reus est, iudex esse non potest.

Respondeo : Dicendum quod non video quare non possit absolvere. Esto enim quod aliquis det malum consilium, utpote de homicidio faciendo, non video quare ille idem non possit poenitens dare bonum.

Verumtamen neutri credendum est esse tutum : non ipsi absolventi, quia videtur in eo manifesta praesumptio ; non ipsi poenitenti, quia videtur in eo minus vera contritio et peccati detestatio, dum non vult detegere nisi noscenti. Unde, si sacerdos nolit licentiare, debet superiorem adire ; vel si ille non habeat superiorem vel non possit ad eum ire, potest ab illo absolutionem recipere, quia revera absolvit, si contritio adest ; et si ulterius ad maiorem certitudinem vult alii sacerdoti peccatum detegere, bonum est, et hoc dico ad maiorem securitatem habendam.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ideo liberavit peccatricem, quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Secundum hoc enim videtur quod illa peccatrix non fuit liberata ex misericordia, sed quia non aderat humana iustitia.

Item, esto quod praelatus sit malus, quaero a te, utrum teneatur subditos corrigere ; constans est quod non est absolutus a tentione : ergo, si facit hoc, non peccat ex hoc.

Respondeo : Dicendum quod duplex est correctio : per modum increpationis et arguitionis ; et talis arguit per modum superioris, et qui sic arguit alium peccat, quia quod facit, non ut debet facit ; sed si interior sit malitia, superbiendo peccat ; si exterior, peccat scandalizando : et ideo ad hoc quod licite corrigat, tenetur primo de oculo suo trabem eicere, alioquin ordinem correctionis pervertit.

Alia est correctio per modum cuiusdam supplicationis et admonitionis, et haec potest esse bonorum et etiam malorum ; ipse autem loquitur de prima et non de secunda.

Quod obicitur de muliere, patet, quia ille modus corripiendi erat per vindictam.

Quod obicitur, quod ideo liberavit etc., dicendum quod ideo non dicit finem, quia ille fuit suae misericordiae abundantia, sed potius viam et modum ad ipsam liberandam insinuat.

De correctione vero fraterna hoc notandum, quod tunc tenetur homo corrigere, quando videt fratrem graviter peccare et credit probabiliter quod debeat prodesse et non obesse ; hoc tamen cavendum, ne quis formet sibi conscientiam stultam ex modica coniectura.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Diligens ergo investigator sapienter interroget. Ex hoc enim videtur quod ad confessorem pertinet perscrutari conscientiam alienam. Sed contrarium habetur in Psalmo [63, 7] : Scrutati sunt, inquit, iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio.

Item, Deuteronomii 24, 10 : Cum repetis a proximo tuo rem aliquam quam tibi debet, non ingredieris domum eius ut pignus auferas, sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. Ergo non videtur quod homo interius debeat ad secreta cordis ingredi.

Item, ex horum peccatorum ruminatione frequenter foetor oritur concupiscentiae in quaerente et generatur cognitio mali in audiente ; propter quod etiam frequenter contingit eum titillari ad sciendum scientia experientiae : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod absque dubio oportet ipsum confessorem diligentem esse in investigando. Et ratio huius est, quoniam ipse iudex est, et iudex debet diligenter inquirere causae veritatem, maxime quando dubia apparet, secundum quod dicitur Iob 29, 16 : Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. In talibus autem inquisitionibus cavenda est superflua curiositas et negligentia.

Quaedam enim sunt quae non debet inquirere in speciali confessor, sicut sunt peccata inconsueta et enormia et contra naturam, et de talibus intelligitur illud Proverbiorµm 11, 27 : Investigator malorum opprimetur ab eis. Et ratio huius est, quia frequenter addiscit poenitens quod non noverat et contingit ipsum confessorem in talibus concuti ; et ideo non debet talia quaerere nisi in generali et quasi de longinquo per quasdam circumlocutiones, ut, si fecit qui confitetur, intelligat, si non fecit, non addiscat. In huius rei significationem Iudith 8, 33 dicitur : Vos autem nolo ut scrutemini actum meum ; Iudith confessio interpretatur, et hoc dixit sacerdotibus, quasi reprimens curiosam inquisitionem ; et ideo, quia a longinquo debet esse, dicitur Iob 26, 13 : Obstetricante manu, eductus est coluber tortuosus.

Alia vero sunt inquirenda, scilicet transgressio decem praeceptorum, commissio septem capitalium, abusio quinque sensuum ; et de his potest quaerere, quando videt negligentem vel ignorantem esse ipsum poenitentem. Hoc autem semper est attendendum ut inquisitio conferat statui poenitentis. Ideo dicitur Proverbiorum 18, 17 : Iustus in principio est accusator sui. Venit amicus eius et investigabit eum. Et cum magna prudetia oportet hoc facere ; et ideo necesse est confessores esse discretos. Unde Proverbiorum 28, 11 : Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem etc. Videtur enim male dicere, quia deferendum est multitudini, et ubi multitudo est in causa, oportet rigori detrahere. Ergo magis restituendi sunt in gradum pristinum quam si pauci essent.

Contra : ius dicit eos esse amovendos : ergo qui restituit facit contra ius, ergo agit iniuste.

Respondeo : Dicendum quod in talibus, quando crimen grave est vel enorme, depositio sive amotio sacerdotum ab officio est de aequitate iuris et rigore, sed restitutio est de iuris relaxatione. In relaxatione autem ad hoc ut fiat, consideranda est in eo qui facit potentia, ut sit talis qui supra ius possit et non sit illi iuri subiectus ; et in eo cui fit sit causa idonea, scilicet necessitas vel utilitas ; alioquin non dispensatio sed dissipatio debet dici. Et quoniam dominus Papa non est subiectus constitutionibus Patrum, sed super omnes est, ideo potest in eis dispensare ; et tunc bene facit quando necessitas vel utilitas hoc requirit. In mandatis vero decalogi nullo modo potest, quia ipse est subiectus eis ; ideo dispensatio ita consuevit definiri : Dispensatio est iuris relaxatio, facta cum causae cognitione ab eo qui habet ius dispensandi. Unde dispensare dicitur quasi diversa pensare ; et ideo in eis quae statum Ecclesiae decolorant, dispensandum non est, et in eis quae videntur ius infringere, et hoc est qµando multis conceditur quod paucis esset concedendum, et quando sic accipitur, non sicut fiat sibi de gratia, sed tamquam si esset de iure communi. Et in talibus loquitur auctoritas prius posita.