Distinctio I — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV

Distinctio I

DISTINCTIO I

Samaritanus enim etc.

 

 

PARS I

De sacramentis in generali.

 

DIVISIO TEXTUS

Et secundum hoc liber iste habet duas partes.

In prima agit de sacramentis secundum sanitatem quam tribuunt.

In secunda agit de gloria ad quam disponunt, infra, distinctione quadragesima tertia : Postremo de conditione resurrectionis.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat de sacramentis in generali.

In secunda in speciali, infra, distinctione secunda : Iam ad Sacramenta novae legis accedamus.

 

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, habet tres partes.

In prima enim ponit partem prooemialem.

In secunda principalem, ibi : Sacramentum est sacrae rei signum etc.

In tertia incidentem, ibi : Fuit tamen Inter illa sacramenta quoddam etc.

 

In parte autem prooemiali duo facit.

Primo per quamdam parabolam ostendit quae sit sacramentorum causa institutiva.

Secundo dicit quae sint generaliter de sacramentis determinanda, ibi : De quibus quatuor primo consideranda sunt.

Pars vero principalis, in qua determinat de sacramentis in generali ; habet quatuor secundum illa quatuor quae Magister praemittit determinanda.

Primo enim determinat quid sit sacramentum.

Secundo vero quare institutum, ibi : Triplici autem ex causa sacramenta instituta sunt.

Tertio vero, in quibus sit institutum, ibi : Duo autem sunt, in quibus etc.

Quarto vero novorum et veterum assignat differentiam, ibi : Iam videre restat differentiam etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam eorum quae in hac prima parte determinantur, quaeritur de sacramentis in generali.

Et primo quaeritur de sacramentorum institutione.

Secundo de significatione

Tertio de continentia.

Quarto de efficacia.

Quinto de differentia sacramentorum veterum et novorum.

Sexto de gratia in eis collata.

 

 

ARTICULUS UNICUS

De sacramentis in generali.

 

QUAESTIO I.

De sacramentorum institutione.

 

Circa primum sic proceditur.

Quod sacramenta non debuerunt institui, videtur :

  1. Primo per hoc quod non videtur decere Deum, quoniam maius est recreare et reparare quam creare. Ergo, si potentiam creandi Deus sibi soli reservavit, multo fortius videtur quod potentiam reparandi. Ergo videtur quod solus Deus sit medicus et medicina : ergo nulla alia sacramenta.
  2. Item, natura inferior facit semper per pauciora, quanto potest bono modo ; et in hoc est laudabilis, quia in paucioribus via magis. Ergo et hoc attribuendum est summae naturae ; si ergo homo sufficienter reparatur per fidem et virtutes, ergo superfluum fuit dare sacramenta.
  3. Item, quod non expediat aegroto, videtur, quia tanto melius est aegroto, quanto plures et latiores habet vias veniendi ad salutem, et tanto est in maiori periculo, quanto est sibi via arctior ; sed, institutis sacramentis, non est alia via veniendi nisi per sacramenta, prius autem erat omnis via qua se disponebat aegrotus ad gratiam : ergo arctata est via per sacramentorum institutionem.
  4. Item, quamvis mandata servare non sit grave naturae sanae, tamen est grave naturae infirmae : ergo multiplicare mandata non est nisi aggravare sarcinam. Ergo, si sola moralia essent in praecepto, facilius deveniretur ad salutem : ergo instituere sacramenta ulterius non fuit nisi viam salutis aggravare et impedire.

 

Contra :

  1. Aliquo plus indiget aegrotus quam sanus : ergo aliquid plus oportuit dari homini curando ad perveniendum ad salutem quam si non cecidisset ; talia autem non sunt nisi sacramenta, quia alias etiam habuisset gratiam et virtutes et dona : ergo etc.
  2. Item, quia homo erat ignorans, fuit opportunum et conveniens dare documenta praeceptorum sive legalia : ergo, cum esset infirmus, pari ratione et medicamenta sacramentalia.
  3. Item, humana natura lapsa erat in anima et in corpore, et ad hoc quod perfecte relevaretur decuit ut eam Deus assumeret totam. Ergo, si medicina debet respondere effectui reparationis, decuit ut medicina haberet aliquid corporale et spirituale ; sed talia sunt sacramenta : ergo sacramenta debuerunt institui.
  4. Item, omnis religio, ut dicit Augustinus, Contra Faustum, habuit aliqua signa exteriora in qûibus convenirent ut Deum colerent ; et hoc patet discurrendo in singulis, etiam in idololatris. Si ergo Ecclesia debet habere signa sacrae religionis sibi convenientia, et huiusmodi sunt signa rei sacrae et sacrantia, decuit Deum instituere sacramenta.

 

Respondeo : Dicendum quod institutio sacramentorum Deum decuit et nobis expediens fuit.

Decuit quippe Dei misericordiam et iustitiam et sapientiam, in quibus consideratur omnis Domini via.

Decuit misericordiam, quia homo male gratiam servabat propter voluntatis vertibilitatem ; ideo instituit Deus sacramenta, ad quae homo recurrens gratiam recuperaret ; et ita misericordiae magnae fuit haec instituere, maxime quia non solum ad remissionem. culpae faciunt, verum etiam ad remissionem poenae.

Decuit etiam iustitiam, quia, cum sit iustus, exigebat aliquam humiliationem, per quam homo se ad gratiam disponeret et sacramenta suscipiendo quasi ex quodam pacto gratiam inveniret.

Decebat etiam sapientiam : summae enim sapientiae est in his invenire remedium quae fuerunt occasio lapsus, ut sicut homo per lignum cecidit, ita per lignum remedium salutis inveniret. Sic, quia homo occasionem lapsus a visibilibus sumpserat, decuit divinam sapientiam in eisdem remedium invenire.

 

Expediens fuit a parte aegroti, quia erat caecus quoad rationalem, ideo data sunt ei sacramenta visibilia ad eruditionem ; erat elatus quoad irascibilem, ideo data sunt ei sacramenta corporalia ad sui humiliationem ; erat fastiditus quoad concupiscibilem, ut non saperent ei spiritualia, ideo sacramenta sunt ei data ad exercitationem, ne forte in unius solius perceptione vel spiritualium tantum contemplatione sibi posset fastidium generari et taedium.

Fuit igitur necessarium instituere sacramenta necessitate congruitatis, non inevitabilitatis, quia Deus potentiam suam sacramentis non alligavit, sicut dicit Magister in littera.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod non communicavit potentiam creationis, dicendum quod creatio est ex non-ente ; ideo non est ibi necessaria potentia ad disponendum nec potentia ad informandum, sed solum potentia ad efficiendum : ideo etc. Sed, quia iustificatio est alicuius entis melioratio, potest esse informans et disponens et efficiens. Informare Deo non convenit ; ideo hoc dedit creaturae, ut gratiae ; disponere nostrum est cum adiutorio Dei, sed efficere solius Dei : nulli ergo communicat potentiam effectivam, sed dat informativam gratiae et dispositivam sacramentis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nobilitatis est operari per pauciora, dicendum quod verum est, si aeque bene per pauciora res fit ; et quia nostra reparatio non fit omnino secundum potentiam agentis, sed secundum congruentiam recipientis, quia est ibi misericordia et veritas, ideo non tantum debuit esse iustificatio per informationem quae est per virtutes, sed et per praeparationem quae est per sacramenta.

 Vel aliter, ut dicit Hugo : Virtutes sunt arma ad impugnandum, sacramenta ad defendendum. Unde sacramenta adiuvant gratiam, et ideo non superfluunt ; quod patet, quia gratia delet culpam, sed non absolvit a poena, sacramentum Baptismi adiunctum gratiae solvit a poena.

  1. Ad illud quod obicitur, quod esset facilior via, dicendum quod, etsi plures essent, tamen nulla ita bona, nulla ita utilis, nulla ita efficax et compendiosa. Praeterea, homo eam nesciebat et ad inquirendum piger erat, ideo opportuit et expedivit ut sibi ostenderetur et ad eam per praeceptum invitaretur, maxime quando homo indiget necessario effectu sacramenti.
  2. Ad illud quod obicitur de mandatis, quod sunt gravia naturae infirmae, dicendum quod est onus onerans et est opus allevians, sicut sunt pennae in avibus et currus in equis. Primum onus verum est quod gravat ; secundum vero onus, etsi sit onus de se, non tamen onerat portantem. Sic et mandatum, per cuius portationem reparatur lapso virtus etsi sit pondus, tamen, quia virtutem adiuvat, alleviat. Talia sunt sacramenta, in quibus invenitur gratia quae fortificat et facit mandata facilia.

 

 

QUAESTIO II.

De sacramentorum significatione.

 

Secundo quaeritur de sacramentis quantum ad significationem ; et quod significatio sit de essentia sive integritate sacramenti, ostenditur :

  1. Primo per definitionem sive notificationem quam Magister ponit in littera : Sacramentum est sacrae rei signum
  2. Item, Hugo, in libro De sacramentis : Sacramentum est materiale elementum ex similitudine repraesentans, ex institutione significans. Ergo, si sacramentum esse suum habet ex institutione et est institutum ad significandum, ergo significare est ei essentiale.
  3. Item, sacramenta instituta sunt ad nostram eruditionem, secundum quod Hugo dicit et Magister tangit in littera ; sed non ad eruditionem corporalium : ergo ad eruditionem spiritualium. Sed sacramenta sunt corporalia et non ducunt in spiritualia nisi in ratione significandi, quia offerendo se sensibus aliud faciunt in cognitionem venire : ergo etc.
  4. Item, sacramentum est elementum ; aut ergo purum elementum corporale aut etiam simul cum hoc dicit aliquid spirituale. Non purum corporale, hoc constat : ergo cum hoc dicit aliquid spirituale. Illud ergo spirituale aut unitur ei secundum veritatem aut secundum intentionem ; sed non secundum veritatem ; illud constat, cum non sit capax, sicut infra probabitur ; ergo secundum intentionem. Sed uniri secundum intentionem est uniri sicut signatum unitur signo : ergo de sacramentorum integritate est ipsa significatio.

 

Contra :

  1. Sacramenta principaliter sunt instituta ad curandum ; sed ad hoc quod aliqua medicina sit curativa, nihil facit quod curationem significet, sed sufficit solum quod curet : ergo sacramentum potest esse perfecta medicina etiam sine significatione : ergo significatio non est de integritate sacramenti.
  2. Item, si sacramentum est medicina, sacramentum aliquo modo potest causa ; sed causa non est signum effectus, immo magis signatum : ergo sacramenti potius est significari quam significare.
  3. Item, si signum est de integritate sacramenti ; ergo quod non significat non est sacramentum, et quod non significat huic, ei cui non significat non est sacramentum ; sed sacramentum Baptismi nihil significat parvulo : ergo parvulo non est sacramentum : ergo dum parvulus recipit Baptismum, non recipit sacramentum. Sed hoc est absurdum : ergo signum non est de integritate Sacramenti.
  4. Item, si signum, aut ergo demonstrativum aut prognosticum aut rememorativum. Non potest esse nisi demonstrativum, quoniam efficit quod figurat vel saltem, si non efficit, cum signum et signatum sint relativa, sunt simul natura, ergo, si signum est praesens, et signatum. Sed demonstrativum non est, ut videtur, quia, si hoc, cum demonstret, inesse gratiam, et non insit, tunc videtur esse falsum signum : ergo et falsum sacramentum.
  5. Item, si signum est, aut est naturale aut voluntarium. Si naturale, ergo sacramenta sunt a natura ; et si hoc, cum illud quod est naturale sit idem apud omnes, tunc ergo et sacramentum ; quod certum est esse falsum. Si voluntarium, ergo, cum voluntaria augeantur et minuaritur tota die, sicut patet in dictionibus, ergo pari ratione videtur quod sacramenta possint mutari pro voto.

Si tu dicas quod sunt signa voluntaria, quia a voluntate divina ; sed talia sunt cetera creata et omne quod est sub caelo : ergo non debent dici propter hoc signa voluntaria ; aut si hoc, tunc pari ratione cetera alia creata.

 

Respondeo : Ad praedictum intelligentiam est notandum quod sacramentalis medicina de sua integritate habet significationem et haec communis est et essentialis omnibus sacramentis.

Ratio autem huius, ut credo, haec est, quoniam sacramentalis medicina est sufficiens medicamen. Quoniam igitur homo lapsus, non tantum lapsus est in pronitatem concupiscentiae, sed etiam in caecitatem ignorantiae : ideo, ut in utroque curetur per sacramentum, non tantum debet habere sacramentum quid gratuitum, sed etiam mysticum, et ita figurativum et significativum.

Rursus, quia est sufficiens medicina de se, fert secum suum praeparatorium. Unde sicut medicina corporalis non prodest nisi praeparetur suscipiens, sic necesse est fieri spiritualiter ; et quoniam fides disponit hominem, ut ei sint salutifera sacramenta, et motus fidei excitatur per exhibitionem signi, ut requirat signatum, et per hoc homo disponitur ad curationem : ideo tamquam medicina efficax et sufficiens sacramentalis medicina habet significationem de sua integritate ; et ita, essentialiter loquendo, sacramentum est signum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet responsio ad primum argumentum quod obicit de medicina corporali, quoniam non est simile, ut iam patet.
  2. Ad illud quod obicitur, quod causa non est signum effectus, dicendum quod illud verum est quando habitudo signandi consequitur habitudinem causandi ; in sacramentis autem antecedit.

Vel dicendum quod hoc verum est in his quae habent vere ac proprie rationem causae et effectus ; vera enim causa natura prior est, et ideo a sensibus nostris remotior ; et quia significatio est per id quod est nobis propinquum, ideo significamus causam per effectum, non e converso. Sed hoc non est verum in proposito. Quia enim sacramentum non habet vere rationem causae nec gratia rationem effectus, ideo gratia sublimior est et a sensibus nostris remotior, et corporale nobis est propinquius : ideo recte per illud gratia significatur, non e converso. Propositio vero illa locum habet in vera causa.

  1. Ad illud quod obicitur, quod sacramentum non significat parvulo, dicendum quod signum duplicem habet comparationem : et ad illud quod significat et ad illud cui significat ; et prima est essentialis et habet ipsam semper in actu, secundam autem habet in habitu ; et a prima dicitur signum, non a secunda. Unde circulus super tabernam semper est signum, etiam si nullus aspiciat ; sic sacramentum semper signum est, quamvis nullus cognoscat.

Sed tamen adhuc non solvitur, quia, quamvis sit signum, non tamen significat huic. Ideo dicendum quod sicut parvulo sufficit fides aliena, ita sufficit quod significetur ipsi parvulo in alio : unde, quamvis non significet ei in se, significat tamen in alio.

  1. Ad illud quod obicitur, quo genere signi continetur, dicendum quod aliqua sacramenta significaverunt quod futurum erat, ut legalia ; aliqua quod praeteritum, ut sacramenta nostra, quae significant passionem praeteritam, sicut dicit Glossa super illud ad Romanos 6, 4 : Consepulti estis etc. : Quidquid gestum est in cruce Christi, in his non tantum dictis, sed etiam gestis figuratur ; loquitur de sacramentis. Sunt etiam signa demonstrativa, quia significant quod donant ; unde duplicem habent significationem, propriam scilicet et allegoricam : propriam respectu praesentis, sed allegoricam respectu praeteriti.

Quod ergo obicitur, quod signum et signatum simul sunt natura, dicendum quod verum est sub ratione signi, non autem oportet quod simul sub ratione rei substratae, quoniam haec intentio signorum non ponit rem esse nisi apud animam.

Similiter, quod obicitur, quod, si sunt demonstrativa, tunc sunt falsa, dicendum quod signum duplicem habet veritatem, ut dicit Anselmus : unam ab institutione, aliam ab usu. Ab institutione, quia imposita est ad hoc significandum ; et haec veritas non potest permutari. Alia veritas est secundum usum, scilicet quando significat illud ad quod est instituta per usum, et hanc veritatem amittit. Signum igitur sacramentale quantum ad primam semper est verum ; similiter quantum ad secundam semper est verum quantum est ex parte sui sive etiam dantis, sed impeditur solum a parte suscipientis : ideo sacramentum non falsificatur, sed male recipiens falsus et fictus iudicatur.

  1. Ad illud quod obicitur, quod non est naturale nec voluntarium, dicendum quod sacramentum habilitatem ad significandum habet ex natura, sed actualitatem habet ex institutione. Unde Hugo dicit quod tria sunt in sacramento : similitudo ex creatione, significatio ex institutione, sanctificatio ex benedictione. Prima est indita per Creatorem, secunda adiuncta per Salvatorem, tertia administrata per dispensatorem.

Quod ergo obicitur, quod est Deo voluntarium nobis est naturale, dicendum quod verum est, si det rei illud, non solum ut in ea sit, sed etiam ut sit ab ea, ita quod sit a principiis subiecti ; et quia talis ratio non est in sacramentis, ideo vere et proprie sunt voluntaria.

Et sic patet quod sunt signa et qualiter significant.

 

 

QUAESTIO III.

De sacramentorum continentia.

 

Tertio quaeritur, utrum sacramenta sint gratiae contentiva.

Et quod sic, videtur :

  1. Super illud Psalmi [17, 12] : Posuit tenebras latibulum, Glossa : Latuit Divinitas in carne, remissio peccatorum in Baptismo ; sed Divinitas erat in carne secundum veritatem : ergo et remissio peccatorum in Baptismo. Sed illa est per gratiam : ergo gratia est in Baptismo.
  2. Item, Hugo, in parte 9, aperte dicit quod quinque concurrunt ad sanandum hominem, scilicet Deus medicus, homo aegrotus, sacerdos minister vel nuntius, gratia antidotum ; et ultimo dicit quod vas est sacramentum ; et subiungit : Quare ? Quia continet gratiam sicut vas servat medicinam.
  3. Item, idem Hugo, in definitione sacramenti, aperte dicit quod sacramentum ex sanctificatione continet aliquam invisibilem et spiritualem gratiam. Ergo gratia est in sacramento sicut in continente.
  4. Item, idem ratione videtur, quia in sacramento altaris corpus Christi verum, quod signatur, non solum ibi est tamquam, in signo, sed secundum veritatem continetur ibi ; alioquin non differret a sacrificiis Veteris Legis. Ergo similiter, si Baptismus est sacramentum Novae Legis, non solum est ibi gratia tamquam in signo, sed etiam ibi essentialiter continetur.
  5. Item, si dicas quod illud non conveniret, quia gratia est accidens et debet esse perfectio creaturae nobilissimae, scilicet rationalis, et ita non debet contineri in creatura irrationali ; contra : nobilior est divina essentia quam sit gratia quae procedit ab ipsa ; sed creatura non rationalis est capax divinae essentiae : ergo multo fortius gratiae.
  6. Item, accidens, quod non habet ortum a principiis subiecti, non determinat sibi materiam ; sed gratia est huiusmodi : ergo non determinat sibi materiam : ergo potest esse in qualibet creatura : ergo etc.
  7. Item, in sacramento altaris videmus quod sunt accidentia materialia, sed tamen virtute sacramenti suspenduntur a materia, ita quod non sunt in aliquo subiecto. Ergo, cum gratia sit multo spiritualior, videtur quod magis sit apta ut sit in aliis sacramentis secundum essentiam et veritatem, non tamen ut in subiecto. Ergo videtur quod sit ponendum quod gratia sit in sacramento sicut in continente.

 

Contra :

  1. Gratia est media inter naturam et gloriam : ergo nihil est capax gratiae quod non est capax gloriae, cum ipsa sit tamquam ultima dispositio ; sed nullum sacramentum est capax gloriae : ergo nec gratiae.
  2. Item, si gratia esset prius in sacramento, cum accidentia non mutent subiectum, nunquam illa gratia. transiret ad animam. Ergo frustra esset ; sed hoc non est ponendum, ergo nec primum.
  3. Item, gratia, cum sit perfectio animae et perfectio, quae est accidens, dependet ab anima multo magis quam anima a corpore ; sed anima nunquam creatur nisi in corpore, sed simul creatur et est cum corpore : ergo multo fortius gratia simul creatur et est in anima : ergo non est in sacramento.
  4. Item, si gratia est in sacramento tamquam in vase continente, hoc constat quod non est ob aliud nisi ut a sacramento transfundatur in ipsam animam. Ergo, si non transfunditur, frustra est ibi ; sed possibile est quod aliquis ficte accedat ad sacramentum ; tunc constat quod gratia non transfunditur : ergo frustra fuit gratia in hoc sacramento.
  5. Item, gratia immediate reducit et reformat ad Deum animam : ergo a Deo exit immediate influente in ipsam animam : non ergo transfunditur mediante alio vase.

 

Respondeo : Intelligendum est ad hoc secundum quosdam quod ipsa sacramenta sunt vasa gratiae, cum sint in ultima dispositione, quae est sanctificatio per verbum, et mediantibus illis transfunditur in ipsam animam, et in ipsam animam transfusa abluit sive ungit interius sicut in signo visibili significatur exterius. Et pro tanto dicunt quod sacramenta Novae Legis sunt causa gratiae et efficiunt quod figurant.

Sed tamen, sicut ostensum est per plures rationes, non est aliquo modo dicendum quod gratia contineatur essentialiter in ipsis sacramentis, tamquam aqua in vase vel medicina in pyxide ; immo hoc intelligere est erroneum. Sed dicuntur continere gratiam, quia ipsam significant et quia semper, nisi ibi sit defectus ex parte suscipientis, confertur in ipsis gratia, ita intelligendo quod gratia sit in anima, non in signis visibilibus. Pro tanto etiam dicuntur vasa gratiae.

Possunt etiam dici vasa alia ratione, quia sicut quod est in vase non est de ipso nec ex ipso, sed tamen cum ipso hauritur, sic gratia non est a sacramentis nec de sacramentis, sed oritur a fonte aeterno et ab illo hauritur ab ipsa anima in ipsis sacramentis. Et sicut quis recurrit ad vas, cum requirit liquorem, sic quaerenti liquorem gratiae et non habenti recurrendum est ad ipsa sacramenta.

 

[Ad obiecta] :

2-3. Et ita patet responsio ad illa duo verba Hugonis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod latet remissio peccatorum in Baptismo, dicendum quod hoc intelligitur de latentia signati in signo, quod quidem habet ulteriorem rationem quam rationem significandi, non tamen essentialiter continendi in se, sed quia ipsum quod significat, continetur in anima.
  2. Ad illud quod obicitur de sacramento altaris, dicendum quod Deus posset similiter facere, si vellet ; sed tamen non ita congruit hic sicut ibi, quia in illo sacramento est transsubstantiatio. Unde illud quod significatur ibi vere est substantia quam congruit esse per se, congruit etiam illis speciebus velari ad nostram utilitatem ; sed gratiam non sic congruit esse per se, cum non sit substantia ; nec contineri in illis sacramentis corporalibus, cum de sui natura sit creata, ut sit in multo nobiliori. Quia ergo potentia non derogat sapientiae et ordinationi, ideo, quamvis Deus possit facere, non tamen facit ; nec est simile, sicut monstratum est.

Si ergo obicias, quod non differt a sacramentis Veteris Legis, quia ibi erat tamquam in signo, dicendum quod illud signum habet aliquam rationem causandi, sicut postea patebit, non famen habet rationem continendi materialiter.

  1. Ad illud quod obicitur, quod divina essentia est in qualibet creatura, ergo gratia potest esse ; dicendum quod non est simile nec locus a minori ; et ratio est quia esse per gratiam inhabitantem praesupponit esse per essentiam et addit ad illud multo maiorem nobilitatem a parte eius quod recipit ; et ideo est consequens in illo argumento. Bene enim concluderet, si esse per gratiam non includeret in se esse per essentiam ; sed includit sicut bene esse includit esse.
  2. Ad illud quod obicitur, quod gratia non determinat sibi subiectum, quia non habet in illo causam dicendum quod, etsi non habet causam, habet tamen occasionem, quia anima creata est ut gratia perficiatur et ad hoc est habilis de sui natura ; non sic aliae creaturae irrationales.
  3. Ad illud quod obicitur, quod in sacramento altaris manent accidentia sine subiecto, ergo similiter in aliis sacramentis gratia, dicendum quod non est simile, quia ibi manent accidentia et propter nostri sensus infirmitatem et propter fidei utilitatem. Sed, si gratia illa esset in sacramentis, nulla. esset utilitas, propter hoc quia Deus semper est praesens ut det gratiam digne accedenti ; immo esset ibi deordinatio et derogaretur iam ipsi gratiae ; quod non debet fieri divino miraculo, quia ipsa gratia nata est perficere animam et in ea esse.

 

 

QUAESTIO IV.

De sacramentorum efficacia.

 

Quarto quaeritur, utrum sacramenta sint gratiae effectiva.

Et quod sic, videtur :

A. - 1. Quia ista assignatur differentia sacramentorum Novae Legis ad sacramenta Veteris Legis, quod haec efficiunt, illa solum figurant ; sed quod efficit est causa efficiens : ergo sacramenta Novae Legis sunt gratiae effectiva.

  1. Item, Hugo dicit quod sacramenta Novae Legis infusa sibi primum benedictione sanctificant ; et alibi dicit quod sunt ex sanctificatione sanctificantia. Sed non sanctificatur anima nisi per gratiam : ergo efficiunt ipsam gratiam anima.
  2. Item, Magister, in definitione sacramenti, in littera dicit quod sacramentum est quod similitudinem gerit et causa existit ; sed non formalis neque finalis neque materialis, ut supra monstratum est ; ergo a divisione est causa efficiens.
  3. Item, idem ratione videtur, quia signum institutum humana institutione potest in nobis aggenerare spiritualem cognitionem et affectionem, sicut circulus ante domum aggenerat cognitionem in anima transeuntis quod ibi sit vinum ; et patibulum et signa belli aggenerant timorem. Ergo, si divina institutio multo potentior est quam humana, et sacramenta sunt signa secundum divinam institutionem, possunt in nobis aggenerare multo nobiliorem effectum : ergo possunt efficere gratiam.
  4. Item, opposita nata sunt fieri circa idem ; unde nihil est susceptibile culpae nisi sit susceptibile gratiae et e converso. Cum ergo caro, quae est quid corporale, possit adeo vitiari ut efficiat et generet culpam in anima quae sibi unitur, ergo sacramentum corporale poterit sanctificari adeo quod transfundat gratiam : nihil ergo prohibet quod efficiat in anima gratiam spiritualem.
  5. Item, sicut in generatione carnis est generans et generatus et ulterius quo mediante fit generatio, ita in spirituali regeneratione est regenerans Christus, regeneratus homo, et illud quo mediante fit regeneratio, scilicet sacramentum. Ergo sicut semen, quod erat medium in generatione carnali, defert culpam, eadem ratione sacramentum defert gratiam quae facit filium ; sed non defert essentialiter : ergo defert causaliter.

Si dicas quod non est simile, quia facilius est male facere sive vitiare quam bene facere ; hoc nihil est, quia nunquam Adam fuit potentior ad malum vel eius culpa quin Christus sit potentior ad bonum et eius passio ; sed Adam sua culpa potuit vitiare omnem carnem : ergo Christus sua passione potuit adeo sanctificare sacramenta, ut ipsa sanctificata animas sanctificarent et gratiam darent.

  1. Item, dicit Anselmus, De conceptu virginali, quod si Adam stetisset, transfunderet iustitiam originalem. Sed hoc non potest esse nisi mediante carne corporali : ergo multo magis Christus potest mediante corporali sacramento transfundere iustitiam gratuitam.

 

Contra :

  1. Omnis causa efficiens est nobilior suo effectu, et nullum corporale nobilius est aliquo spirituali. Cum igitur gratia sit spiritualis, sacramentum corporale, ut dicit Hugo, nullum sacramentum est causa efficiens ipsius gratiae.
  2. Item, Magister in littera dicit quod non est gratia ab illis, sed per illa. Ergo videtur quod sint sicut canales, non sicut fons : ergo non sunt causa efficiens gratiae, sicut nec canales aquae.
  3. Item, Hugo dicit quod gratia non est ex ipsis sacramentis, sed in ipsis. Sed constat quod ex dicit causam efficientem, sicut patet ibi : ergo etc.
  4. Item, super illud Psalmi [15, 7] : Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum, Glossa dicit : Deus per semetipsum irradiat pias mentes. Ergo, cum illa irradiatio fiat per lumen gratiae, constat quod gratia est a Deo immediate : non ergo a sacramentis.
  5. Item, virtus est quam Deus in nobis sine nobis operatur. Si ergo non operatur in nobis virtutem per subiectam creturam, per consequens nec gratiam.
  6. Item, ordo debet servari in agentibus : ergo Deus per minus nobile non debet influere in magis nobile ; sed anima nobilior est sacramento : ergo Deus non influit per sacramentum gratiam in animam : ergo gratia a solo Deo est effective. Si igitur sacramentum est gratiae causa, hoc est solum dispositive.

 

B. - Quaeritur ergo utrum sacramentum sit causa disponens ad gratiam.

Quod sic, videtur :

  1. Quia si sacramenta Novae Legis essent solum causa sine qua non, tunc ergo in ratione causandi non differrent a sacramentis Legis Veteris et essent in onus ; sed hoc est inconveniens : ergo etc.
  2. Item, tam Hugo quam Magister in littera quam etiam alii dicunt quod Deus per sacramenta regenerat animam : ergo sacramentum est medium actionis divinae in animam ; sed omne medium agendi aut est deferens virtutem aut disponens ; sed sacramentum non defert : ergo disponit.
  3. Item, sacramenta sunt medicinae spirituales ; sed medicina corporalis disponit ad sanitatem corporalem : ergo medicina spiritualis disponit ad sanitatem spiritualem.
  4. Item, si nihil disponerent nec cooperarentur ad sanitatem animae, aeque. bene sine his posset fieri salus sicut cum eis. Ergo imposita nabis in Nova Lege potius dicenda sunt onera quam medicamina, et Lex Nova lex oneris, non suavitatis.

 

Sed contra :

  1. Dispositio praecedit illud ad quod disponit, non solum natura, sed etiam tempore ; sed simul est sacramenti perceptio et gratiae infusio tempore : ergo sacramentum non disponit ad gratiam.
  2. Item, gratia ex nihilo et subito creatur, ergo nullo indiget disponente ad hoc ut sit : ergo sacramenta non disponunt ad gratiam.

Si dicas quod non disponunt ad hoc quod gratia sit, sed ad hoc quod insit ipsi animae, unde habilitant ipsam animam disponendo ad gratiae susceptionem ; contra : esse gratiae est suum inesse, cum sit accidens : ergo, si non habet dispositionem ad hoc quod sit, nec ad hoc quod insit.

  1. Item, si sacramenta disponunt animam et habilitant, ergo influunt in ipsam ; sed nullum corporale influit in aliquod spirituale : ergo sacramenta, cum sint corporalia, non influunt in animam : ergo non habilitant ipsam nec disponunt.

 

C. - Si dicas forte quod in ipsis sacramentis est aliqua virtus spiritualis, per quam influunt in animam,

quaeritur ergo ratione huius utrum in sacramentis sit aliqua virtus per quam influat in ipsam animam.

Et quod non, videtur :

  1. Quia illa virtus aut est substantia aut accidens. Si substantia, aut Deus, aut angelus, aut anima ; nullum horum esse, certum est, quia si illa virtus est de sacramento, tunc Deus est de sacramento. Si accidens, sed nullum accidens spirituale est in subiecto corporali : ergo aut illa virtus est corporalis, et. sic non influet ; aut si est spiritualis, non est in sacramento.
  2. Item, illa virtus est bonum, constat ; aut ergo est bonum magnum aut mediocre aut parvum, sicut dividit Augustinus. Non de maioribus, quia tunc esset gratia vel virtus gratuita, quae est in sola anima ; non mediocre, quia talia sunt potentiae animae : ergo est bonum infimum. Sed hoc est bonum corporale : ergo illa virtus non est spiritualis et non influit in animam.
  3. Item, nullum corporale recipitur in spirituali corporaliter, sed solum spiritualiter : ergo similiter nullum spirituale recipitur in corpore spiritualiter, sed corporaliter : ergo illa virtus, cum sit in sacramentis, est ibi corporaliter, et ita non est potens influere in animam : ergo frustra est ibi.
  4. Item, omne quod recipitur in aliquo est ibi per modum recipientis et non recepti, sicut dicit Boethius. Ergo illa virtus recipitur in sacramento corporali per modum corporis : ergo etc.

Si dicas quod verum est, loquendo naturaliter, sed illa virtus est ibi mirabiliter et supra naturam, contra : quantumcumque sit ibi supra naturam et qualitercumque, tamen est ignobilior ipsa anima ; non ergo influit in ipsam : ergo si non ponitur ob aliud, manifestum est etc.

 

Contra :

  1. Beda dicit quod Dominus contactu mundissimae carnis suae dedit vim regenerativam aquis. Ergo aliqua vis collata est ipsis aquis ; sed haec non potuit esse nisi creata, quia collata est creaturae, et cum esset ad regenerandum, non potuit esse nisi spiritualis, quia operis spiritualis virtus est spiritualis : ergo etc.
  2. Item, Augustinus dicit, et habetur in tertia distinctione : Quae est virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat ? Ergo aliqua virtus est in sacramento qua abluitur cor : ergo spiritualis.
  3. Item, videmus quod opera divinae iustitiae fiunt ministerio creaturae corporalis, quae habet a Deo vim aliquam per quam possit agere in animam, alioquin non posset, sicut patet in igne purgatorio. Ergo in operibus misericordiae, quae fiunt per sacramenta, erit quod sacramenta habeant aliquam virtutem a Deo sibi collatam per quam agant in animam.
  4. Item, videmus quod, si aliquis contritus accedat ad Baptismum, etsi non conferatur ei gratia, quia iam habet eam, tamen confertur ei remissio omnis poenae quam non habebat prius. Ergo Baptismus supra collationem gratiae addit remissionem poenae : ergo aliqua virtus est in Baptismo praeter virtutem gratiae ; eadem ratione in aliis sacramentis Novae Legis.
  5. Item, si nulla esset virtus ibi, tunc ergo rediret inconveniens saepe dictum quod non differrent a sacramentis Veteris Legis.

 

Respondeo : Aliqui volunt dicere quod in sacramentis est aliqua virtus creata, per quam influunt in animam et habent rationem causandi differenter. Dicunt enim quod in sacramentis datur gratia gratum faciens ; datur etiam in eis gratia gratis data, sicut est character et ornatus animae ; datur etiam debilitatio fomitis sive expeditio potentiarum, haec est efficacia gratiae. Dicunt ergo quod respectu gratiae gratum facientis sunt sicut causa sine qua non ; respectu characteristicationis et ornatus sunt sicut causa efficiens ; respectu illius virtutis, respectu scilicet debilitationis fomitis sive roboris potentiarum, sunt causa disponens.

Et hoc sic manifestum est. Nam sicut videmus quod in purgatione per ignem purgatorium est ipsa anima purgabilis, habens reatum vel maculam venialem ; est gratia intra animam, quia sine ipsa non fieret purgatio ; est rursus virtus ignis : sic in sacramento est anima habens defectum et debilitatem potentiarum ; est iterum gratia in anima intus operans ; est iterum virtus sacramenti exterior ; et his concurrentibus roborantur et sanantur potentiae et gratia fit efficacior in sua operatione mediante virtute sacramenti. Sic ergo dicunt quod sacramentum est causa gratiae ut sine qua non, scilicet gratum facientis ; est causa characteris et ornatus efficiens ; est causa efficaciae gratiae et sanationis potentiarum ut disponens ; et hoc per virtutem quae est in ipso sacramento spiritualem et a Deo collatam sibi.

His visis, manifesta est secundum ipsos responsio.

 

Ad obiecta :

A. - 1-2. Ad illud enim quod quaeritur primo, utrum sint causa efficiens gratiae gratum facientis, dicunt, quod non. Quod ergo obicitur de differentia horum sacramentorum et illorum, dicunt quod differentia attenditur ratione characteristicationis et ornatus et efficaciae gratiae. Et sic respondent ad illud Hugonis quod de illa sanctificatione intelligitur.

3. Similiter dicunt de eo quod dicit Magister quod sit causa ; tamen, si intelligatur quantum ad gratiam gratum facientem, dicunt quod est causa sine qua non.

Aliter etiam dicunt quod potest dici quod sit causa disponens vel ad hoc quod insit vel ad hoc quod efficax sit, et hoc ratione operis operati ; non sic autem erat in illis sacramentis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod signum ex humana institutione generat cognitionem et affectionem spiritualem, dicunt quod hoc est solum dispositive sive occasionaliter, non effective ; immo ipsa anima conferendo in semetipsa cognitionem generat et affectionem ; sicut patet exemplo, manifesto, quod alii vident patibulum et timent, alii non ; tamen per hoc non potest ostendi quod sacramentum sit causa efficiens gratiae.
  2. Ad illud quod obicitur de transfusione culpae mediante carne, dicunt quod sicut gratia non est in aliquo corporali, sic nec culpa. Sed tamen vitiositas in carne habere potest rationem efficiendi culpam in anima ; non sic virtus sacramenti gratiam. Et causa huius est quia gratia est effectus nobilior omni virtute corporali et fit ex nihilo, hoc est solius Dei ; sed effectus culpae dicit ignobilitatem et imperfectionem et defectum. Ideo omnia argumenta illa non valent quae fiunt per similitudinem gratiae ad culpam.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Christus potentior est in bonum, dicunt quod verum et ; nec tamen sequitur ex hoc, quodsi Adam transmittit culpam mediante carne, quod Christus transmittat gratiam mediante sacramento : nam istud esset inordinatio. Praeterea, sicut creatura non potest recipere potestatem creandi, sic nec dandi gratiam.
  4. Ad illud Anselmi dicunt quod non intelligitur quod transfunderet iustitiam carne mediante, sed quod omnes posteri haberent illam iustitiam a Deo, quia non esset impedimentum ex parte carnis.

 

B. - Ad illud quod quaeritur, utrum sacramentum sit causa disponens, dicunt quod sic, sicut tactum fuit, quia disponit ad efficaciam gratiae, remittendo fomitem, qui impedit operationem gratiae ; vel, sicut tactum fuit, disponit ad hoc quod gratia insit animae, quamvis non disponat ad hoc quod sit. Et hoc est dicere quod gratia comparatur ad causam efficientem, comparatur ad substantiam suscipientem Sacramentum autem non disponit a parte agentis, qui est Deus, sed a parte suscipientis, quod est anima.

2. Et sic patet responsio ad illud quod obicitur quod gratia est ex nihilo ; dicunt enim quod sacramentum non disponit ad gratiam ratione eius ex ,quo, sed ratione eius in quod recipitur.

1. Ad illud quod obicitur, quod dispositio praecedit illud ad quod disponit, dicunt quod non semper praecedit tempore, sicut patet in dispositione quae est necessitas sive in dispositione ultima ; sic sacramentum digne susceptum disponit dispositione ultima, quae simul est tempore cum gratia, sed natura prior, sicut ex parte illa.

3. Ad illud quod obicitur, quod si disponit, influit, dicunt quod influit.

Quod ergo obicitur, quod nullum corporale influit in spirituale, dicunt quod in sacramento est aliqua virtus spiritualis, per quam influit in animam. Tamen illa ratio non valet secundum eos, quia in anima mundanda est considerare ipsam substantiam et ipsam maculam a qua mundatur ; et licet secundum substantiam sit superior omni corpore, tamen ratione maculae vel defectus est inferior.

 

C. - Ad illud quod quaeritur, utrum sit in sacramentis ponere virtutem creatam, dicunt quod sic.

  1. Quod ergo quaeritur, utrum substantia, aut accidens, dicunt, quod accidens.

Quod iterum quaeritur, utrum accidens corporale aut spirituale, dicunt quod spirituale.

Quod obicitur postea, quod accidens spirituale non est in subiecto corporali, dicunt quod verum est naturaliter, sed ipsum sacramentum habet illam virtutem supra naturam secundum ordinem divinae misericordiae, sicut virtus est in igne purgatorio secundum ordinem divinae iustitiae supra naturam ignis. Et quod amplius est ex parte hac, quia sacramentum non est subiectum naturale sive secundum naturam ; et ideo non est mirum si habeat virtutem supra naturam.

  1. Ad illud quod quaeritur, utrum sit bonum maximum etc., dicunt quod virtus illa ponenda est inter bona mediocria, quia est infra gratiam et supra corpus.

Si obicias, quod tale bonum est animae potentiae, dicunt quod Augustinus non excludit propter hoc quin alia sint ; sed illud dicit exemplando vel arctando bonum ad subiectum humanum.

Si vero obicias, quod non aget vel influet in potentias animae, cum sit mediocre, et influxus sit a superiori, dicunt quod non influit in potentias ratione potentiarum, sed ratione ipsarum deficientium per culpam.

  1. Ad illud quod obicitur de receptione substantiae spiritualis, dicunt quod non est simile : quia, si substantia spiritualis reciperet corporale corporaliter, tunc derogaretur ipsi substantiae nec perficeretur in ipsa receptione ; sed, si aliquod materiale recipiat spirituale spiritualiter, non derogaretur ei in aliquo.
  2. Ad illud quod obicitur, quod omne quod recipitur est in recipiente per modum recipientis, dicunt quod hoc verum est de receptione naturali ; sed haec est supra naturam. Praeterea, ipsum sacramentum, secundum quod huiusmodi, est medicina spiritualis ; et ideo debet habere virtutem spiritualem. In naturalibus autem maxime consideratur materia, sed in divinis maxime et principaliter consideratur finis ; ideo, quia in sacramentis non consideratur ratio materiae, sed finis, conveniens fuit secundum ipsos virtutem spiritualem in eis ponere.

Ad aliud secundum eos iam responsum est, quia nobilior est virtus ipsa, minus nobilis anima lapsa, non ratione substantiae, sed ratione lapsus.

Et patent hoc modo cetera obiecta secundum hanc opinionem. Et haec opinio est magnorum.

 

D. - Est etiam aliorum magnorum circa hoc opinio dicentium quod in sacramentis non sit causalitas neque virtus aliqua, nec effectiva nec dispositiva ad gratiam, quae sit qualitas vel proprietas aliqua absoluta, sed per quamdam assistentiam.

Sacramento enim dicunt assistere divinam virtutem, quae est causa gratiae, et fidem et devotionem suscipientis, quae disponit ad gratiam.

Et adducunt simile : quoniam ad verbum Elisaei, Naaman se lavante, astitit virtus divina effectiva sanitatis et devotio et obedientia Naaman dispositiva ; nulla tamen causalitas fuit nec in verbo Elisaei nec in aqua Iordanis. Si ergo Dominus ita instituisset ut ad verbum Elisaei non solum ipse Naaman, sed ceteri accedentes curarentur, et hoc ex quadam pactione, ita quod semper assisteret vis divina, aqua illa diceretur curare et sanare lepram et esse causa curationis et habere virtutem curandi. Sic in sacramentis dicunt quod ad prolationes, verbi assistit virtus divina aquis et infundit gratiam et regenerat, dum homo subicit se per fidei professionem et obedientiam. Dicunt ergo quod sacramenta dicuntur habere virtutem et dicuntur causa et dicuntur efficere secundum communem modum loquendi propter assistentiam divinae virtutis.

Et si tu quaeras, utrum habeant virtutem aliquam creatam super increatam, respondent quod praeter virtutem increatam est dicere aliquam virtutem habere sacramentum, sed extenso nomine virtutis. Si enim virtus dicat aliquam qualitatem vel naturam sive essentiam advenientem sacramento, sicut virtus proprie dicitur, sic secundum eos non est dicendum quod habeat virtutem, sed extenditur nomen virtutis ad aliquam ordinationem, ut quando aliquid habet efficacem ordinationem ad aliquid, dicitur habere virtutem respectu illius.

Et ponunt hoc exemplum : rex statuit ut qui habent tale signum habeant centum libras. Post istam institutionem signum illud non habet aliquam proprietatem absolutam quam non haberet prius ; ad aliquid tamen est ordinatum, ad quod non erat prius. Et quia habet efficacem ordinationem, dicitur habere virtutem ut faciat aliquem habere centum marcas ; et dicitur illud signum valere centum marcas, et tamen nihil plus habet de bonitate nunc quam prius. Si ergo quaeras quid sit illa virtus in illo signo, dicetur quod non est aliquid absolutum, ed ad aliquid.

Sic dicunt quod sacramenta sunt talia signa a Deo instituta, ut qui ea susceperit debito modo habeat tantum de gratia vel habeat gratiam ad hunc actum ; illa, inquam, ordinatio efficax secundum istos virtus est sacramenti, et ratione illius disponit hominem ut habeat gratiam, quia efficaciter ordinat ad habendam et suscipiendam gratiam.

Rursus dicunt quod ex tali pactione Dominus astrinxit se quodam modo ad dandum gratiam suscipienti sacramentum ; astringit enim quodam modo Deum ad conferendum, et ideo dicitur habere virtutem ad efficiendum et etiam disponendum. Et sicut extenditur nomen virtutis, ita verbum efficiendi vel disponendi quia nec efficit nec disponit influendo, sed efficaciter ordinando. Et sicut haec extenduntur, ita et nomen causae, quia non dicitur causa secundum quod est principium operandi, sed secundum quod est ratio ordinandi.

Huic positioni pietas fidei non repugnat et ratio consentit. Consentit namque ratio, quia valde difficile est intelligere qualiter illa virtus detur sicut qualitas absoluta ; difficilius, quando detur ; difficile etiam est intelligere cui detur, verbo scilicet an elemento, quae sunt duo nihil unum facientia ; difficile etiam est scire quamdiu duret ; difficile est similiter valde intelligere quomodo influat ; difficile etiam cuius naturae sit in se ipsa ; et multa talia. Alii vero positioni satis faciliter ratio concordat.

Pietas etiam fidei non repugnat. Cavendum est enim ne, dum nimis damus corporalibus signis ad laudem, subtrahamus honorem gratiae curanti et animae suscipienti.

Haec autem opinio non nimis dat neque subtrahit aliquid honoris debiti. Sicut igitur litterae regiae anulo regis sigillatae magnae sunt dignitatis et virtutis et valoris et magna dicuntur et posse et facere, tamen in eis nulla virtus est absoluta, sed sola ordinatio per assistentiam virtutis regiae - quod patet, quia, mortuo rege, non plus curatur de litteris suis quam de aliis, tamen nihil absolutum amiserunt - sic intelligendum in sacramentis, et sic loquuntur Sanctorum auctoritates secundum communem usum.

Et rationes ad oppositum patent.

Et si tu quaeras super quid fundatur relatio et quomodo advenit sine donatione proprietatis, dicendum quod in institutionibus signorum, ut quando nummus fit arrha, nihil datur de nova ipsi nummo.

Utraque harum positionum satis videtur probabilis, haec tamen mihi videtur ad sustinendum facilior ; nescio tamen quae sit verior, quia, cum loquimur de his quae sunt miraculi, non multum adhaerendum est rationi. Concedimus igitur quod sacramenta Novae Legis sunt causa et efficiunt et disponunt, extenso nomine, ut dictum est, et hoc securum est dicere ; utrum autem plus habeant, nec vola affirmare nec negare. Et secundum hanc ultimam viam omnia quaesita patent.

 

 

QUAESTIO V.

De differentia inter sacramenta vetera et nova.

 

Quinto quaeritur de differentia sacramentorum Novae Legis et Veteris ; et assignat Magister hanc differentiam : quia illa tantum promittebant gratiam et non dabant, haec autem dant. Unde communiter assignatur differentia, quod sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant, sed Veteris non.

 

  1. Contra haec sic obicit Hugo, in libro De sacramentis : Sacramentorum alia sub natura, alia sub Lege, alia sub gratia, alia quidem in specie, sed eumdem effectum sanitatis habentia.
  2. Item, Hugo : Ex quo homo aegrotare coepit, Deus reparando in sacramentis suis medicinam praeparavit. Sed impossibile est mederi Deum sine gratia iustificante : ergo in omnibus sacramentis est gratia iustificans et sic. nulla differentia.
  3. Item, per rationem videtur, quia semper decuit ut curreret medicina cum morbo, quia semper et in omni Lege aliqui sunt salvati ; sed sacramentum non est medicina nisi curet per gratiam : ergo in omni tempore sacramenta contulerunt gratiam : et sic etc.
  4. Item, sacramenta Novae Legis non habent efficaciam nisi per gratiam fidei, quia qui infidelis est ficte accedit et non reportat commodum ; sed sacramenta illa coniuncta fidei iustificabant, quia omne opus, nisi sit secundum se malum, quando est a fide operante per dilectionem, fit meritorium : ergo sicut ista iustificant, sic et illa.

 

Contra :

  1. Hugo, in libro De sacramentis : Tempore legis naturae relictus est homo sibi, et sibi relictus erravit per ignorantiam, et ideo convictus est de caecitate ; postmodum data est Lex Vetus sine gratia, in qua quid esset faciendum cognovit, sed concupiscentia pressus cecidit ; et sic est victus de impotentia ; et tunc venit Christus, de quo Ioannis 1, 17 : Gratia et veritas per Iesum Christum iacta est. Ergo sacramenta tempore Legis Veteris non conferebant aliquam gratiam : ergo etc.
  2. Item, super illud ad Romanos 3, 20 : Ex operibus Legis, Glossa : Opera Legis dicuntur, quae cum Lege instituta et terminata sunt, quae nunquam iustificare potuerunt, etiam si in fide et caritate fierent.
  3. Item, super illud Isaiae 1, 11 : Sanguinem hircorum nolui, Glossa : Praeterito utens, ostendit se nunquam sacrificia Iudaeorum amasse.
  4. Item, ratione videtur, quia Lex Vetus data est in onus ; unde Ezechielis 20, 25 : Dedi eis praecepta non bona et verba, in quibus non vivent ; sed si haberent sacramenta dantia gratiam, alleviarent ; et beatus Petrus, Actuum 15, 10 : Hoc est onus, quod nec nos nec patres nostri portare potuimus. Ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod istam differentiam aliter intellexit Hugo, aliter intellexit Pictaviensis et Magister.

Magister enim, secutus Pictaviensem, dixit quod sacramenta Veteris Legis, excepta circumcisione, instituta essent ad significandum tantum in perfectis viris et fidelibus, quia aliis erant instituta vel in onus, si duri erant, vel ad revocandum ab idololatria. Et si ad aliquam fuerunt efficaciam ordinata, hoc fuit solum ut absolverent ab irregularitate carnali vel poena temporali, ut baptismata et sacrificia. Et quia solum ad hoc instituta erant, etiam si ex fide et caritate fierent, non erat in eis meritum, quia non se extendebant ultra id ad quod erant. Unde sicut motus caritatis non erit in patria meritorius, sic tunc non merebantur in opere exteriori, sed tantum in interiori. Et si tu obicias ei de medicina, dicit quod fides Redemptoris fuit medicina pro tempore illo ; illa vero non iustificabant nec per se nec per accidens. Et huius positionis fuit Pictaviensis.

Sed haec positio magistro Hugoni non videbatur rationabilis, quia tunc sacrificia facta a viris sanctis non placuissent Deo, nec sacrificium Abel nec Abraham nec Salomonis ; quod manifeste falsum est, sicut patet in narratione canonis. Et quid etiam de oblatione sacrae Virginis, cum obtulit par turturum, nunquid a merito vacua fuit ?

 

Propter hoc aliter magister Hugo voluit dicere quod sacramenta Veteris Legis, excepta circumcisione, instituta fuerunt primo ad significandum vel. passionem, ut sacrificia, vel etiam nostra sacramenta, ut baptismus eorum nostrum ; et ad efficiendum non sunt instituta nisi solum exterius circa carnem. Sed, quia significant quod fides credit, in eorum perceptione est professio fidei, non tantum verbo, sed et facto ; et quia talis fides disponebat ad iustificationem, ideo sacramenta illa per accidens iustificabant. Sed Novae Legis sacramenta non solum ex prima sua institutione ordinata sunt ad significandum, sed etiam ad gratiam obtinendam, et ideo per se ordinata sunt ad iustificationem ; ideo, per se loquendo, ista iustificant, illa non nisi per accidens.

Et huius signum est quod sacramenta Veteris Legis principaliter significant id quod credendum est, ut Christi passionem et, per posterius iustificationem, excepta sola circumcisione, quae principaliter significat amotionem originalis. Sed sacramenta Novae Legis e contrario primo significant gratiae efficaciam per posterius passionem, sive id quod est credendum, ut Baptismus interiorem ablutionem et passionem. Unde Hugo : Sacramenta Novi Testamenti primo loco spiritualis gratiae signa sunt et ad ipsam gratiam sanctificandis conferendam principaliter instituta. llla vero signa horum tantum erant, et mediantibus his gratiam in sustentationem contulerunt ; mediantibus his, id est fide istorum, quia non erant in re, sed in fide.

 

Et has opiniones tamquam rationabiles concordant aliqui magistri moderni temporis, dicentes Magistrum locutum esse quod illa non iustificabant per se, sed Hugo per accidens ; ideo non est contradictio.

Sunt etiam alii qui dicunt idem ipsum aliis verbis, quod ista iustificant ratione operis operati, sed illa ratione operis operantis, non operati ; et opus operans est fides, sed operatum exterius est sacramentum ; et quod iustificarent, hoc est ratione fidei et caritatis coniunctae.

 

Sed si quis attendat, hae positiones directe sibi contradicunt. Primum quidem, quia Magister non solum dicit quod illa sacramenta non iustificabant, sed etiam quod non iustificabant etiam si in fide et caritate fierent ; et sic nec per se nec per accidens. Rursus, uterque loquitur de his in quantum sunt sacramenta ; et constat quod opus operans non est sacramentum, sed opus operatum : ergo uterque intellexit de operato ; et illud verum est, et de illo opere operato dixit Magister quod solum significabat, non iustificabat ;sicut aspersio aquae vel sanguinis. Nunquam enim iustificabat sanguis hircorum aspersus, etiam si in fide et caritate fieret, et hoc nec per se nec per accidens ; et hoc satis fuit probabile.

 

Sed certe multo probabilius est quod magister Hugo posuit quod, cum in illo opere operato, esset professio fidei facto, quod ratione fidei coniunctae erat in illis primo et per illa, per accidens tamen, iustificatio. Sed in hoc est differentia ipsorum ad nova, quod in sacramentis Novae Legis, quantum ad opera operata, est iustificatio non tantum per accidens, sed etiam per se. Huius autem signum evidens praeostensum est in modo significandi horum sacramentorum et illorum.

Si vero quaeratur ratio unde hoc est, responsio est ex praedictis, quia causalitas sacramentorum non est aliud quam quaedam efficax ordinatio ad recipiendam gratiam ex pactione divina ; hoc autem fuit solum in sacramentis Novae Legis, et non Veteris, nisi in circumcisione, quia ibi fuit pactio.

Quare autem in istis est pactio et ordinatio, in illis non, patet, quia tunc fuit tempus figurae et vincendi duritiam, modo est tempus gratiae.

Ex  his patent obiecta ad utramque partem ; nam illa quae probant quod non iustificant intelliguntur per se loquendo ; alia vero ad oppositum, per accidens.

 

 

QUAESTIO VI.

De gratia in sacramentis collata.

 

Sexto et ultimo quaeritur de gratia sacramentali, utrum sit eadem per essentiam cum gratia virtutum.

Et quod eadem sit, videtur :

  1. Quia sacramentorum gratia est gratum faciens, quia facit dignum vita aeterna, ut patet in Baptismo ; sed in una anima una est gratia gratum faciens : ergo etc.
  2. Item, tantum unum uni opponitur ; sed gratia in virtutibus opponitur peccatis, similiter et gratia in sacramentis : ergo est una.
  3. Item, baptizatus Baptismo flaminis, si accedit ad sacramentum, non recipit aliam gratiam, ut dicit Magister. Ergo non est alia gratia in sacramentis. quam in virtutibus, quia iste non habebat nisi gratiam virtutum.
  4. Item, idem est quod dirigit separando a termino et inclinando ad terminum ; sed sacramenta sunt complentia animam separando a malo ; virtutes ad terminum ordinando : ergo etc.

 

Contra :

  1. Omnis qui non accedit ficte habet gratiam virtutum : qui autem accedit ficte nullam gratiam recipit in sacramento : ergo aut alia grati datur ei quam gratia virtutum aut sacramenta nihil dant omnino.

2 Item, quae habent diversas differentias essentialiter sunt essentialiter diversa ; sed talia sunt gratia in sacramentis et virtutibus et donis et beatitudinibus : ergo etc.

  1. Item, dona et virtutes et beatitudines essent, si nunquam esset peccatum, non autem gratia sacramentorum : ergo etc.
  2. Item, connexio est in virtutibus, non autem in sacramentis : ergo etc.

 

Respondeo : Quidam voluerunt dicere quod in his et in illis est omnino eadem gratia, differens sola comparatione vel modo participandi. Illa enim gratia, quae facit virtutes et dona esse in anima, sacramentalis dicitur, secundum quod per sacramentum datur aut augetur vel recuperatur ; nec instituta sunt sacramenta ad aliam gratiam sed ad illam quaerendam et recuperandam.

 

Alia positio est quod differens est per essentiam, sicut probant istae rationes ; et sicut in uno homine plures sunt gratiae gratis datae, ita et plures gratum facientes, propter hoc quod ordinant ad diversa : Virtutes enim et dona. ordinant ad opera bona, sed sacramenta curant vitia nec ordinant ad opera bona nisi ex consequenti ; unde, secundum quod multa sunt vitia, multae sunt gratiae sacramentales.

 

Tertia positio est probabilior et melior, quod gratia gratum faciens una est ; et huius signum est, quia tollitur uno peccato tota. Sed attendendum quod, cum dico gratiam virtutum, dico gratiam gratum facientem et habitum substratum ; et gratia gratum faciens una est, sed habitus substratus alius et alius. Similiter, cum dico gratiam sacramentalem, non tantum dico gratiam, sed etiam effectum curationis ; et gratia quidem una est, sed effectus curationis plures sunt. Distinguitur ergo gratia in sacramentis, donis et virtutibus concernendo effectus et habitus substratos. Unde sacramentalis gratia supra gratiam virtutum propter peccatum addit aliquem effectum. Exemplum in eo qui gratus est et baptizatus : datur illi gratiae effectus, quia non tantum absolvitur a culpa, sed etiam a poena. Sicut et in aliis virtutibus et donis et beatitudinibus est differentia penes habitus substratos, qui differunt propter differentiam in actibus, ad quos ordinant. Nam virtutes ordinant ad opera prima, dona ad media, beatitudines ad perfecta, ut alibi patet ; sacramenta vero addunt remedium curationis.

Et rationes procedunt secundum has duas vias.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de definitione sacramenti quam ponit Magister : Sacramentum est sacrae rei signum. Videtur enim male assignare, eo quod videtur aliis convenire quae non sunt sacramenta, et tamen sunt sacrae rei signum, ut est hoc nomen « Deus ».

Si dicas quod sit signum rei sacrae et ut sacrae, tunc hoc nomen sanctum et sanctificans est Sacramentum.

Si tu dicas quod hoc intelligitur de signo visibili, tunc ergo ratio haec non est non est convertibilis.

Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod sacramentum accipitur tripliciter, scilicet communiter et proprie et propriissime ; et secundum hoc Magister dat tres definitiones. Et prima est sacramenti largissime accepti.

Potest tamen dici, secundum Hugonem, aliter, quod illa non est definitio, sed nominis interpretatio ; et Magister non intendit ibi definitionem sacramenti ponere, sed nominis interpretationem sive verbi notificationem. Et ex prima interpretatione habetur quod sacramentum sit signum rei sacrae ; ex secunda, quod sit signum visibile rei sacrae et sanctificantis ; ex tertia, quod sit signum rei sacrae et sanctificantis, ita quod ad illam habendum, efficaciter ordinat suscipientem ; et sic dicitur proprie sacramentum et ita venatur Magister definitionem sacramenti. Si ergo prima ratio determinetur per has conditiones, tunc dicetur ratio sacramenti ; si autem in sua generalitate intelligatur, sic solum est interpretatio nominis, non definitio convertibilis.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Videtur enim non bene definiri, quia corpus Christi verum est sacramentum, character est sacramentum, et tamen neutrum est visibilis forma.

Si tu dicas quod visibile sumitur ad visibile sensu exteriori, secundum quod dicitur Genesis 3, 6 : Vidit igitur mulier ; et ad visibile quantum ad sensum communem, secundum quod dicitur Exodi 20, 18 : Cunctus populus videbat voces etc. ; et ad visibile secundum intellectum, secundum quod dicitur Genesis 1 , 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona ; obicitur contra hoc quod gratia secundum istum modum vivendi non est invisibilis : ergo male dicitur invisibilis gratiae.

Propter hoc quaeritur : quomodo accipitur ibi visibilis et quare magis signi visibilis quam audibilis, cum vox sit signum magis expressivum ? Et iterum, cum sacramentum sit compositum, quaeritur quomodo sit forma.

Respondeo : Dicendum quod visibile accipitur ibi pro sensibili sensu exteriori, maxime quantum ad duos sensus disciplinales ; unde visibile comprehendit audibile. Sed magis dicitur visibile quam audibile propter hoc quod ratio signandi, ut infra videbitur, magis residet penes elementum ; et hoc est perceptibile visu, et utrumque concurrit ad sacramentum.

Quod obicitur de charactere, dicendum quod non est sacramentum nisi quia annexum est sensibili sive visibili exteriori, et Magister definit principaliter quod est exterius.

Quod obicitur de forma, dicendum quod forma uno modo dicitur perfectio rei ; alio modo paradigma sive exemplar ; tertio modo dicitur forma quasi foris manens, id est aliqua similitudo exterius repraesentans ; et sic accipitur in proposito.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sacramentum eius rei similitudinem gerit, cuius est signum. Videtur enim male dicere, quia sacramentum est res corporalis, et gratia res spiritualis ; ergo, cum nulla sit convenientia in aliqua qualitate inter illa, non est similitudo.

Respondeo : Dicendum quod similitudo duobus modis attenditur : uno modo secundum unius rationis proprietatem sive naturae participationem ; alio modo secundum unius formae comparationem. Prima dicitur similitudo proportionis, secunda dicitur similitudo proportionalitatis. Sacramentum gerit similitudinem gratiae secundo modo, non primo, pro eo quod sicut aqua abluit carnem, ita gratia mundat animam ; et sicut oleum lenit exterius, ita gratia interius. Et haec similitudo est in quatuor terminis.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, non animae. Videtur enim falsum dicere, quia immunditia carnis non amovebatur, immo plus caro inficiebatur.

Respondeo : Immunditia carnis dicitur, non quia pure erat carnalis, sed quia erat irregularitas contracta ex solo actu carnali, sicut erat tangere mortuum, ex quo dicebatur immundus, non quia macula erat in anima vel in carne, sed quia ex hoc aliquam contraxerat irregularitatem, ut non esset idoneus ingredi in templum.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sed purificabatur secundum Legem die tertio et septimo. Unde hoc erat, quod sacerdos erat purificandus secundum Legem, cum idem non debeat esse causa purificationis et inquinationis ?

Respondeo : Ratio huius erat litteralis, allegorica et moralis. Litteralis, quia tangebat cinerem animalis morti, et summus etiam sacerdos in peccato populi communicabat ; ideo in poena contrahendi immunditiam communicabat. Allegorica ratio est, quia in hoc significabatur quod immunditia Iudaeorum non erat totaliter auferenda ; usque ad finem, quando reliquiae Israel salvae fient, ad Romanos 9, 21. Moralis vero ratio erat, quia illa immunditia significabat quod homo debeat se reputare immundum ; et sacerdos, qui pro aliis purificandis orat, debet se reputare immundum, quia aliena peccata debet reputare quasi sua ; vel etiam debet credere se in illo officia aliquid commisisse, iuxta illud Gregorii : Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Mundabant etiam interdum a corporali lepra illa legalia , quia, si hoc verum erat, tunc ergo illa erant maioris virtutis quam sint ista.

Respondeo : Dicendum quod mundare dicuntur, quia mundatum ostendebant.

Et si tu quaeras quae utilitas sit, respondeo : dicendum quod magna, quia leprosi : eiciebantur extra castra et non poterant redire nisi purificarentur et iudicio sacerdotis essent mundi.

Sed tunc obicies : cum lepra sit morbus incurabilis, videtur quod nullus mundaretur. Dici potest quod aliqui radicitus habebant causam morbi, et isti nunquam mundabantur, nec secundum veritatem nec secundum iudicium sacerdotis. Aliqui vero habebant signa, et isti mundari poterant, id est mundati ostendi, cum illa signa iam cessabant.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Triplici ex causa instituta sunt sacramenta. Videtur enim, male dicere, quia unicus est finis : ergo videtur quod una sola enim dicere falsum, quia qui videt sit causa principalis.

Respondeo : Dicendum quod una est causa principalis, scilicet animae ornatus sive reparatio ; sed quia anima plures habet potentias, possunt fines plurificari penes illas, uno tamen principali fine existente. Est enim in nobis vis regitiva, et quantum ad hanc est eruditio ; est vis irascibilis, et quantum ad hanc est humiliatio ; est concupiscibilis, et quantum ad hanc, ne fastidiat, est exercitatio.

Vel aliter : eruditio quantum ad cognitivam, humiliatio quantum ad affectivam, sed exercitatio quantum ad operativam.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod dum homo rebus sensibilibus, quae natura infra ipsum sunt, subicitur. Videtur enim in hoc perverti ordo, quia anima est supra huiusmodi creaturas : ergo, si eis se subicit, pervertitur in hoc ordo naturalis.

Respondeo : Dicendum quod subicere se his rebus potest homo quatuor considerationibus : aut propter peccati meritum aut propter Dei praeceptum aut quia sunt gratiae signum aut quia in eis statuit summum bonum et finem ultimum. Primis tribus de causis est meritorium et nulla inordinatio. Propter peccati enim meritum est aliquis infra illa, et ita eius subiectio respectu talium est ordinata. Item, qui propter praeceptum se subicit ordinate facit, quia se subicit magis praecepto quam rei. sensibili. Et qui propter significationem, magis signato subicit se quam signo. Sed in quarta consideratione ordo pervertitur et est peccatum ; et sic non spectat ad propositum.

 

Dub. IX

Item quaeritur de hoc quod dicit : Homo, qui ante peccatum sine medio Deum videbat. Videtur enim dicere falsum, quia qui videt Deum sine medio videt Deum per essentiam, videt etiam facie ad faciem, sed omnis talis est beatus : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod videre sine medio est dupliciter : aut sine medio adminiculante aut sine medio obumbrante. Primum medium est speculare, secundum aenigmaticum. Sine primo non erat homo, sed erat sine secundo, in quod incidit per peccatum ; et ideo, quia caecus erat, indiguit erudiri et manuduci. ; non sic in statu primo.

 

Dub. X.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Propter exercitationem similiter instituta sunt, quia, si hoc verum est, cum corporalis exercitatio ad modicum sit utilis, cum ergo sacramenta sint corporales res, ergo ad modicum sunt utilia propter exercitationem.

Respondeo : Dicendum quod exercitari in observantia ipsorum sacramentorum potest esse dupliciter : aut in solo exteriori ritu, et sic ad modicum valet ; aut iuncta devotione mentis, et sic non est corporalis, sed quodam modo spiritualis, ac per hoc multis utilis.

 

Dub. XI.

Item quaeritur de hoc quod duo sunt in quibus consistunt sacramenta, scilicet res et verba. Videtur enim quod male dividat, quia omne verbum est res.

Item, videtur quod dividat insufficienter, quia Hugo dicit quod consistunt in rebus, dictis et factis.

Respondeo : Dicendum quod res arctatur hic ad visibilia et Magister strictius accipit sacramenta quam Hugo, quia ille accipiebat quamcumque institutionem honestatis in Dei Ecclesia sacramentum esse, Magister vero strictius accipit.

 

Dub. XII.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quia promittebant et significabant tantum. Videtur enim male dicere, quia aut promittebant illis qui erant illius temporis aut futuris. Futuris non, quia non promittit aliquis aliquid alicui nisi ille sit. Si illis qui tunc erant, constat quod ad sacramenta Novae Legis illi non pervenerunt : ergo decepti erant in promissione.

Respondeo : Dicendum quod hic accipitur promissio non gratiae iustificantis, sed gloriae ; et illa promittebant, sed non dabant ; quia ianua nondum erat aperta ; haec autem promittunt et dant, cum ianua sit aperta a Christo.

 

 

PARS II.

De circumcisione et annexis.

 

DIVISIO TEXTUS

Post partem prooemialem et principalem Magister ponit hic partem incidentem ; et haec pars habet ortum ex differentia praeassignata. Dixerat enim quod sacramenta Veteris Legis non efficiebant sive non praestabant gratiam iustificantem et hoc habebat instantiam in circumcisione ; ideo, illam excipit et ostendit circumcisionis efficaciam.

Et haec pars habet duas partes.

In prima determinat circumcisionis efficaciam.

In secunda determinat eius formam sive integritatem et substantiam, ibi : Hic dicendum est, in quo instituta fuerit.

 

Prima pars habet duas partes.

In prima ostendit circumcisionis efficaciam.

In secunda vero removet et determinat quaestionem annexam, ibi : Quaeritur autem de viris qui fuerunt ante etc., ubi determinat quod remedium fuerit contra originale ante circumcisionem.

 

Similiter secunda pars, in qua determinat de his quae spectant ad huius sacramenti substantiam, habet duas partes.

In prima determinat sive dicit veritatem.

In secunda vero removet dubitationem, ultimo capitula : Si vero quaeritur de parvulis.

Subdivisiones partium manifeste apparent in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis quaeritur de duplici remedio quod praecessit Baptismum :

Et primo de illo quod praecessit tempore legis naturalis.

Secundo de illo quod praecessit tempore legis scriptae, scilicet de circumcisione.

 

Quantum ad primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum ad remedium originalis sufficeret fides informis ;

Secundo, utrum parvulis et adultis sufficeret virtus solius fidei.

Tertio, utrum adultis esset necessaria virtus sacrificii.

 

 

ARTICULUS I

De remedio contra peccatum originale tempore legis naturalis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum ad remedium originalis suffecerit fides infôrmis.

 

Et quod fides informis non suffecerit, ostenditur sic :

  1. Nihil placet Deo nisi ex caritate ; sed professio fidei informis est sine caritate : ergo Domine non placebat : ergo propter illam vel meritum illius iustificationem parvulo non infundebat.
  2. Item, si aliquis possit mereri alii, tamen efficacius meretur sibi : ergo, si parentes per fidem informem non poterant sibi mereri iustificationem, ergo nec parvulo.

 

Contra :

  1. Per fidem informem meretur quis et iacit operationem miraculorum et impetrat alii sanitatem corporalem. Ergo, si Deus aeque pronus est et magis ad sanandum spiritualiter quam corporaliter, videtur quod per fidem informem possit spiritualis sanitas impetrari ei saltem qui non potest se ad sanitatem praeparare.
  2. Item, si non posset, tria ex hoc inconvenientia sequerentur. Primum, quia peccatum actuale imputaretur filio, qui alias mundaretur, si essent parentes sine peccato. Secundum, quia, cum nullus sit certus utrum sit in caritate, nulla ei esset certitudo de curatione parvuli : ergo semper deberet curare et remedium offerre. Tertium, quia potius deberet dici parvulus mundari in caritate parentum quam in fide ; quod non dicit Gregorius.

 

Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui quod fides parentum erat remedium parvulo non ratione actus credendi principaliter, sed ratione ipsius crediti, a quo, in quantum creditum, fluit virtus in omnia sacramenta. Et quia creditum nunquam est informe, sed uniforme respectu fidei informis et formatae, ideo. per fidem, quantumcumque informem, dum tamen esset vera, dabatur remedium parvulo.

 

Aliter tamen potest dici quod non ipsum creditum erat remedium, sed ipsa fidei professio, quae vel fit motu fidei vel actu exteriori, erat dispositio curationis ; et haec est in circumcisione et Baptismate, quia est ibi professio fidei ipso facto ; sed professio fidei, quam faciebant parentes, reputabatur parvulo ex divina misericordia. Et quia professio fidei in habente originale tantum sufficienter disponit ad gratiam, etiam si non fiat in caritate - habens enim originale, cum non teneatur conteri, ex sola voluntate credendi et captivatione intellectus ad gratiam se praeparat ; sic et parvulus praeparatur merito congrui ; in iustificatione enim sive in curatione parvuli potius requiritur meritum congrui quam condigni, sicut etiam in iustificatione adulti - ideo dico sine praeiudicio quod fides informis, parentum esse poterat remedium parvulo.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod fides informis non placet Deo, dicendum quod non placet Deo tamquam meritorium ex condigno, pene tamen placet sicut dispositivum de congruo.
  2. Ad illud quod obicitur, quod fides informis non sufficit ad remissionem propriae culpae, dicendum quod illud non valet, quia maior dispositio requiritur ad hoc ut remittatur actuale quam originale, quia est ex maiori culpa commis sum ; ideo requiritur attritio cum fide, sed in habente originale sufficit fides. Quando ergo dicit : magis meretur quilibet sibi quam alii, intelligendum est, ceteris conditionibus existentibus paribus.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum ad remissionem originalis sufficeret sola fides.

 

Secundo quaeritur, utrum ad remissionem originalis sufficeret sola fides.

Et quod sic, videtur :

  1. Per verbum Gregorii, quod ponitur in littera : Pro parvulis sola fides.
  2. Item, Hugo de Sancto Victore dicit quod tempore legis naturae non fuerunt aliqua sacramenta in praecepto, ergo sine omnibus poterat homo salvari ; sed nullus poterat salvari sine remissione originalis : ergo remissio originalis poterat fieri sine aliquo sacramento exteriori in sola fide.
  3. Item, si tempore illo sacramenta virtutem totam habebant a fide, ergo tantum faciebat sola fides, quantum fides cum illis sacramentis. Ergo videtur quod sola fide parentum potuerunt salvari.

 

Contra :

  1. Si parvulis sufficiebat sola fides tunc temporis, et modo non sufficit nec tempore circumcisionis sufficiebat, ergo videtur quod fides tunc esset maioris virtutis quam post. Ergo videtur post fuisse deterioris conditionis ; sed post non fuit deterioris conditionis : ergo, si post non sufficeret, nec prius.
  2. Item, si sola fides sufficiebat, ergo parvulus in omni statu salvari poterat. Cum ergo nihil oporteret circa corpus pueri fieri, videtur quod posset iustificari in ventre matris.
  3. Item, videtur quod non posset parvulus mori sine remedio, parentibus existentibus fidelibus ; sed modo non sic est, immo possunt et praepediuntur etiam nati : ergo sunt peioris conditionis in statu gratiae quam in statu naturae.

 

Respondeo : Ad hoc est duplex opinio, cum dicitur quod fides parentum erat in remedium parvulo. Quidam dicunt quod non fides habitus, sed fides ratione actus et motus sive professionis, et non cuiuscumque professionis, sed eius qua profitebantur parvulum curandum esse ab eo quem exspectabant. Et de hac professione quidam dicunt quod oportebat quod fieret professio, non tantum actu mentis vel oris, sed etiam in signo visibili, ut puta in oblatione vel in sacrificio sive decimatione vel aliquo alio signo, quoniam Ecclesia fidelium semper aliqua signa habuit, in quibus fideles colligebantur et profitebantur fidem in facto. Unde Augustinus, Contra Faustum : In nullum nomen religionis, sive verum sive falsum, coadunari possent homines, nisi aliquo signorum velut sacramentorum visibilium consortio unirentur. Unde dicunt quod aliquod erat signum cum fide. Et quod dicit Gregorius sola fide intelligit : fide parentum sine consensu vel fide parvuli.

Sed haec positio non congruit, quia ipse addit in auctoritate : vel pro maioribus virtus sacrificii. Quare ergo dicit sola ? Quia, cum de maioribus agit, addit et dicit : virtus sacrificii ; praeterea ; cum nulla essent necessitatis, etsi talis professio de congruo deberet esse cum fide, non tamen necessario. Unde Hugo : Commonemur quod illa sacramenta primi temporis magis ad devotionem proposita fuerunt quam ad obtinendam salutem indicta.

 

Propter hoc alia positio dicit quod professio fidei sufficiebat, qualitercumque fieret, sive signo sive verbo sive actu cordis, dum tamen fieret a parentibus et haberetur respectu ad parvulum.

 

Si autem quaeratur quare magis fides parentum, dici potest quod parentes dicuntur hic omnes qui curam gerebant de parvulo ; aut si dicantur parentes proprie, ratio, quare magis in fide ipsorum, est quia per ipsos parvulus. contraxerat culpam, congruum erat ut eorum fide mereretur gratiam.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod videtur fides deteriorata, dicendum quod illud non sequitur simpliciter, quod fides sit deteriorata, sed quod vel deteriorata est vel aliquid sit ei adiunctum, quod necessitate servari oportet, sicut sunt instituta sacramenta sub praecepto. Exemplum de observantia mandatorum in eo qui est liberae voluntatis et in eo qui intravit religionem : primo sufficit ad salutem, secundo non.
  2. Ad illud quod obicitur, quod secundum hoc parvulus in ventre matris posset iustificari, dicendum quod non habebat efficaciam fides secundum communem legem nisi quando natus erat ex utero, sicut nec Baptismus. Deus enim secundum ius commune non regenerat nisi prius per naturam natum. Quare autem non, infra dicetur in tractatu de Baptismo.
  3. Sed quod de natis obicit, dicendum quod habent se sicut excedentia et excessa. In hoc enim excedit illud quod parvulo periclitanti facilius poterat subveniri : sed in hoc aliud excedit, quia, parentibus entibus infidelibus, adultus salvari poterat, sed parvulus non ; praeterea, dubium est quin oporteret, utrumque esse fidelem ; et alia multa bona nunc habentur quae non tune, ut puta maior certitudo salutis, maius munus gratiae et alia bona quae proveniunt, scilicet obedientia et humiliatio et consimilia ; et ideo non sequitur ex hoc quod status ille esset melior.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum in adultis requireretur virtus sacrificii in remedium originalis.

 

Tertio quaeritur, utrum requireretur virtus sacrificii in remedium originalis in adultis.

Et quod sic, videtur :

A. - 1. Per Gregorium in littera, qui dicit quod maioribus necessaria erat non tantum fides, sed virtus sacrificii : ergo, cum Gregorius loquatur praecise, determinat quod est necessarium.

Si dicas quod loquitur sine praecisione, ut tangat quid sit congruum, tunc nulla, esset differentia, quia similiter congruebat pro parvulis offerri sacrificium.

  1. Item, plus poterat adultus quam parvulus, et maius debitum peccati habebat : ergo et plus tenebatur facere quam parvulus.

Contra :

  1. Tempore legis naturae non fuit praeceptum nisi naturale ; sed sacramenta non sunt naturalia, ut supra patuit : ergo nullum fuit ibi sub praecepto, nullum fuit ergo necessitatis : ergo sine sacrificio poterat esse salus adulto.
  2. Item, Hugo, De sacramentis, dicit quod remedium contra originale fuit decimatio ; Gregorius dicit quod sacrificium. Sed contra : unius generis morbi unum debet esse remedii genus.
  3. Item, morbus originalis peccati non iteratur, ergo debet habere remedium non iterabile ; sed tam sacrificium quam decimatio sunt iterabilia : ergo non sunt convenientia remedia contra originale.

 

B. - Item, qua erat ista virtus sacrificii ? Et videtur quod nullius utilitatis, quia huiusmodi oblatio non erat praeceptum quia bonum, quia tunc semper esset praeceptum : ergo erat bonum quia praeceptum ; sed non erat praeceptum : ergo non erat bonum.

Si tu dicas quod valet ad fidem, quae erudiebatur in illo signo ; contra : ibi fiebat oblatio et fumus materialis : ergo, si credebat fumum acceptum a Deo, credebat Deum odorare materialiter : ergo credebat eum esse corporeum : ergo videtur quod potius esset in nocumentum fidei.

Si dicas quod valebat ad excitationem devotionis, contra : omnis devotio quae est contra pietatis opus non potest esse accepta : unde dona iniquorum non probat Altissimus ; sed ista erat contra pietatem, quia consumebat frustra quod erat utile pauperibus : ergo etc.

 

Respondeo : Ad horum intelligentiam. est praenotandum quod, sicut dicit magister Hugo, in lege naturae tria fuerunt sacramentorum genera, scilicet decimationes, oblationes et sacrificia. Ad quorum notitiam tria sunt notanda : primo, quae sit ratio instituendi illa sacramenta ; secundo, quis modus ; tertio, quae efficacia.

 

Prima ratio est Dei honorificatio. Notandum ergo quod fides in iustis omni tempore cucurrit et nullus nisi in fide salvatus est. Tempore igitur Iegis naturalis haec fides erat quae fideles illuminabat ad hoc quod crederent quod Deus erat creator, quod redemptor, quod remunerator. Ideo fides illuminabat et dictamen naturae consonabat, ut homo Deo serviret et sua ab ipso recognosceret et hoc quod credebat signo visibili etiam quodam modo manifestaret. Ideo signa fuerunt tempore legis naturae, in quibus Deus ut creator honorabatur qui omnia creaverat ut in oblatione ; similiter honorabatur ut redemptor ut puta in sacrificio ; ut perfectus remunerator, in decimatione.

Denarius enim est numerus perfectissimus, quia tres perfectiones habet in se : prima est unitatis, secunda ternarii, tertia senarii, quae simul iuncta faciunt denarium ; et ideo ibi status est. Propter hoc honorabatur Deus ut perfectus remunerator. Unitas est enim perfecta, quia est omnis numeri perfectio ; ternarius, quia constat ex omnibus partibus suis, ex parte aliquota et non aliquota ; senarius vero, quia constat : ex omnibus partibus aliquotis. Secunda ratio est fidei Redemptoris professio. Sicut enim nullus sine fide potest Deo placere, sic nullus sine fide Mediatoris a peccato resurgere ; et sicut fides simpliciter dictabat Dei honorificationem, ita et hanc professionem. Et quia tunc profitetur homo quando quod interius credit exterius manifestat, ideo tempore legis naturae fuerunt signa ad hoc manifestandum ei etiam ad manifestandum Redemptorem. In redemptione autem tria considerantur : redemptum, et hoc per decimationem : homo enim significatur per decimam drachmam perditam ; ipse modus redimendi, et hoc per oblationem ; ipsum pretium, et hoc per sacrificium, in quo erat sanguinis effusio. Et ista professio in huiusmodi signis maxime necessaria erat pro ipsis imperfectis ; perfectis enim Deus revelavit sacramenta fidei, imperfectis celavit. Unde minores adhaerebant fidei maiorum et credebant implicite ; et sicut implicite credebant, sic signa data sunt eis a maioribus, in quibus fidem implicite profiterentur.

 

Tertia ratio ,est vitae agendae institutio. Sicut enim aliquis non poterat Deo placere sine fide nec a peccato resurgere sine fide Redemptoris, sic nec in bono stare sine bono opere ; et ideo fidei adiecta sunt signa, quae significarent ea quae necessaria sunt cum fide. Haec autem sunt sex, quorum tria sunt in corde et tria exterius, quae his signantur : in decimatione peccati recognitio et eius dimissio, quia in ea datur Deo quod perfectum et quod bonum est et remanet nobis quod est imperfectum ; unde significatur quod bona tantum sunt, a Deo, sed mala a nobis ; rursus, in separatione decimae partis in partem Dei signatur recessus a peccato.

In sacrificio signatur interna contritio : sacrificium enim Deo spiritus contribulatus ; et exterior carnis maceratio, quia occidebatur pecus ; unde mortificanda sunt membra nostra, ad Romanos 12, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam, etc.

In oblatione, mentis devotio et exterior bona operatio, quae, si adsunt cum fide, sufficiunt ad salute.

Sic igitur patet quae sit ratio institutionis illorum, scilicet Dei honorificatio, fidei Redemptoris professio, vitae agendae instructio. Secundo debet attendi modus instituendi : Non enim instituta sunt per modum praecepti, ut dicit Hugo : Primo parvulos consilio nutrivit , loquens pro illis qui fuerunt tempore legis naturae.

Et si quaeras : quomodo, dicendum quod fides dictabat, ut visum est, et natura consonabat et inspiratio auctoritatem dabat ; et ideo per modum consilii data erant, et hoc per superiores, in quibus erat fides explicita.

 

Tertio attendenda est in his efficacia. Et notandum quod de se nullam habebant efficaciam curandi vel iustificandi, sed solum ratione fidei Redemptoris ; non enim erant instituta ad hoc, sed ad haec quae praedicta sunt.

Ex his patent obiecta.

 

[Ad obiecta] :

A. - 1. Quod enim obicit primo, quod non sunt de necessitate, concedendum est.

2. Ad illud quod obicitur de Hugone, quod remedium erat decimatio, dicendum quod nec decimatio nec sacrificium erat per se remedium, sed tantum ratione fidei ; et quia omnia illa tria erant signa redemptionis, ideo indeterminate fides cum quolibet istorum mundare poterat.

3. Ex hoc etiam patet aliud de iteratione, quoniam ideo poterant iterari, quia non erant medicinae ex. se impositae contra morbum non iterabilem.

 

B. - Ad illud quod quaeritur de virtute sacrificii, dicendum quod virtus sacrificii vel dicitur hic fides, quae faciebat sacrificium valere, vel dicitur interna mentis contritio, quae faciebat exterius sacrificium virtuosum ; et quia adultis necessaria erat contritio propter actuale, ideo Gregorius dicit sacrificium curasse maiores.

Quod obicitur, quod sacrificium erat via erroris, dicendum quod verum est illis qui accipiebant ipsum ut rem, sed non bis qui accipiebant ut signum ; et quia fideles accipiebant ut signum, ideo eis non erat via erroris.

Ad illud quod obicitur, quod erat contra pietatem, dicendum quod non est verum, quia adeo abundabant animalia et pauperes ita pauci erant quod sufficiebant pietati quantum ad cultum Dei et quantum ad sustentationem proximi.

 

 

ARTICULUS II

De remedio in lege scripta sive de circumcisione.

 

Consequenter quaeritur de remedio contra originale, quod praecessit Baptismum tempore legis scriptae, scilicet de circumcisione.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur de institutione circumcisionis.

Secundo quaeritur de forma ipsius sive de integritate.

Tertio de efficacia.

 

 

QUAESTIO I.

De institutione circumcisionis.

 

Quantum ergo ad primum ostenditur, quod remedium circumcisionis congrue sit institutum :

A. - 1. Primo, ratione significationis, quia est instituta in sacramentum, quod est remedium contra originale ; sed originale traducitur per propagationem : ergo, cum circumcisio fiat ab eo membro per quod est propagatio, expresse signat originalis curationem.

2. Item, hoc videtur ratione curationis, quia contrariis contraria curantur, tam materialiter quam spiritualiter. Ergo, cum originale contrahatur per delectationem circa membrum illud, in passione illius membri expresse curatio designatur, ergo, si sacramentum est ordinatum ad hoc, patet etc..

3. Item, originale est morbus currens circulariter, quia, sicut dicit Anselmus, persona corrumpit naturam et natura personam. Ergo expresse signatur per ablationem secundum circulum ; sed hoc est in circumcisione : ergo etc.

 

Contra :

  1. Deus non delectatur in poenis nostris, ergo medicamenta Dei debent esse suavia ; sed circumcisio est poenalis : ergo etc.
  2. Item, originali non debetur poena sensus, ergo in eius ablatione non debet sentiri poena : ergo, si circumcisio non est sine sensu poenae, non est congruum remedium.

 

B. - Item, quaero ad quod tempus pertineat institutio circumcisionis. Non ad tempus legis naturae, quia lex naturae communis est omnibus, sed circumcisio propria est generi Abrahae ; nec ad tempus legis scriptae, quia lator Legis Moyses circumcisionem non instituit ; unde Ioannis 7, 22 : Circumcisio ex Patribus est, non ex Moyse ; nec ad tempus gratiae. Ergo nulli tempori convenit eius institutio.

Si dicas quod pertinet ad legem scriptam, quaero : quare ante, dationem Legis fuit instituta et quare magis Abrahae data quam alii ?

 

C. - Item, quaeritur : quare non fuit in latore Legis, confirmata, sed potius accepit Iosue mandatum quam Moyses ?

 

Respondeo : A. - Dicendum quod institutio circumcisionis congrua fuit, quia fuit expressum signum curationis originalis, tum propter ablationem a membro propagationis, tum propter ablationem poenalem, tum etiam propter ablationem circularem.

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod Dominus non delectatur in poenis, dicendum quod poena comparatur ad punitum ; et sic non placet Deo : non enim creavit nos Deus ad puniendum. Comparatur ad meritum, scilicet praeexistentem culpam ; et sic est in ea manifestatio iustitiae et ordinis, et sic placet Deo in quantum iustus. Comparatur ad finem vel effectum, ut puta iustificationem rei ; et sic placet ei in quantum misericors ; unde in punitione, quae est via ad iustificationem, relucet misericordia et iustitia ; et ita est Deo placens, et talis fuit poena circumcisionis.

Quod ergo obicitur, quod non delectatur in poena, dicendum quod non delectatur in poena secundum quod poena, sed secundum quod iusta vel iustificatoria ; tamen haec delectatio semper est cum aliquo rigore, et quia Lex Vetus fuit lex rigoris, ideo debuit in ea esse poenalis curatio.

  1. Ad illud quod obicitur, quod originale non meruit poenam sensus, dicendum quod verum est de ista quae est poena tantum et nullo modo via ad salutem, ut puta infernalis ; sed bene illam meruit quae potest esse via in salutem, ut puta praesentem.

 

B. - Ad illud quod quaeritur, cui Legi convenit, dicendum, secundum Hugonem, quod fuit sacramentum legis scriptae, succedens sacramentis legis naturae ; et hoc quadruplici de causa, scilicet ratione gravitatis et evidentiae, ratione certitudinis et efficaciae. Gravis est ratione poenalitatis ; et debet sequi, quia prima aetas fuit quasi infantia, secunda quasi pueritia ; et ideo non debuit gravari sacramento onerante, sed levi manu duci ; et etiam quia morbus erat recens et non erat tanta cognitio peccati. Sed post tertia aetas est sicut iuventus, et magis habuerunt cognitionem peccati ; ideo potuerunt magis onerari.

Secunda est evidentia, quam ponit Hugo, in undecima parte, quia circumcisio fuit signum evidentius.

Tertia est certitudinis, quia, si puer circumcidebatur a quibuscumque, sive parentes essent boni sive mali, mundabatur, et certum erat ; sed non sic de fide, quia in lege naturae non erat certum utrum mundaretur, si alter esset infidelis et dedicaret ipsum idolis, et de parentibus poterat dubitari pluribus modis.

Quarta est efficacia, quia magis remittebatur fomes in his qui circumcidebantur quam in his qui solis sacrificiis et fide mundabantur.

 

C. - Ad illud quod quaeritur quare fuit data ante Legem, dicendum quod hoc fuit ad praeparandum et segregandum populum cui danda erat Lex.

Quare autem magis Abrahae, dicendum quod circumcisio fuit data, non tantum in remedium ; sed etiam in signum, in signum, inquam, distinctionis secundum fidem et secundum carnem, secundum quod in illo populo praecipue colendus erat Deus et ex illo secundum carnem nasciturus erat Christus. Et quia Abraham primus fuit qui reliquit terram suam propter cultum Dei et excellens fuit in fide et sibi facta fuit de Christo promissio, ideo inter Patres praecipue data fuit Abrahae.

Ad illud quod quaeritur, quare magis confirmata est sub Iosue quam sub Moyse, ratio est ad hoc et spiritualis et litteralis. Litteralis, quia legislator repetiit quomodo praecepta fuit Abraham pro tota posteritate, et ipsi iam habebant usum nec unquam dimiserant ; ideo non oportuit dari a Moyse vel Moysi. Sed tempore Iosue neglexerant circumcisionem in deserto ; ideo oportuit dari mandatum, sicut ibi dicitur.

Alia ratio fuit spiritualis, quia, etsi circumcisio significet circumcisionem praesentem et futuram, tamen illa Abrahae significat praesentem ; illa autem Iosue, in terra promissionis facta post peregrinationem, significat futuram.

 

 

QUAESTIO II.

De forma sive de integritate circumcisionis.

 

Secundo quaeritur de forma sive de integritate circumcisionis. Et dicit Hugo, in libro De sacramentis, quod tria sunt quae sunt de integritate eius, scilicet sexus masculinus, membrum praeputii et dies octavus.

A. - 1. Sed ostenditur quod de integritate huius sacramenti non debet esse sexus, quia remedium debet respondere morbo ; sed in morbo non est sexus distinctio nec determinatio quia communiter est in omni sexu : ergo nec in remedio debet esse distinctio.

  1. Item, videtur quod membrum praeputii non debeat esse de substantia sacramenti, quia sacramenta sunt in honestatem et decorem ; sed illud membrum est verecundum et inhonestum : ergo nullo modo debet fieri circa illud membrum ; aut si fit, quaero quare magis circa illud quam circa aliud ?

 

B. - Item, quod octavus dies non sit de substantia sacramenti, ostenditur :

  1. Quia nec in Baptismo nec in sacramentis legis naturae est determinatio temporis : ergo nec in sacramentis legis scriptae debet esse.
  2. Item, si tempus illud est de necessitate, si post fiat, sacramentum nullius est efficaciae : ergo nihil valuit Abrahae nec aliquibus de domo eius ; et iterum, nihil valuit illis quos circumcidit Iosue ; et iterum, nihil valebat proselytis. Et ex hoc sequitur, quod si aliquis negligebat diem octavum, quod nullo modo posset curari ab originali, quia nec per circumcisionem nec alio modo, quia non erat aliud remedium.
  3. Item, si fuit de necessitate, ergo omnes illi viri qui fuerunt in deserto fuerunt transgressores, quia nullus eorum fuit circumcisus.
  4. Item, si erat de substantia, tunc ergo non debebat praeveniri : ergo parvulum morientem ante octavum diem necesse erat damnari, quia masculus incircumcisus damnabatur ; et ante non debebat circumcidi : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Quod sit de necessitate, probatur, quia, circumcisio est sacramentum necessitatis, quia cadit sub praecepto ; sed omnia ista tria praecepta sunt, Genesis 17, 14 : ergo omnia sunt de necessitate. Ibi enim dicitur : Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit etc. ; et iterum : Infans octo dierum circumcidetur.
  2. Item, quod tempus sit de substantia, ostenditur, quia circumcisio significabat utramque circumcisionem, scilicet primam in anima a culpa, et secundam in corpore a miseria, quae futura erat in octava resurrectionis. Ergo octavus dies erat de integritate significationis, ergo et de integritate sacramenti.
  3. Item, praeceptum de circumcisione est praeceptum affirmativum, quod obligat ad aliquod tempus, non ad omne, ergo determinato tempore in praecepto, obligat ad illud : ergo, cum in praecepto illo sit determinatio temporis, in quo instituitur circumcisio, tempus determinatum est de necessitate circumcisionis.

 

Respondeo : Dicendum quod duo ex istis, scilicet sexus et membrum, sunt de necessitate circumcisionis simpliciter ; sed tempus uno modo est de necessitate, alio modo non. Est enim in hoc sacramento tria considerare, scilicet efficaciam, significantiam et observantiam. Quantum ad efficaciam nihil facit ; quantum ad significantiam est de congruitate, quia expressius significat ; quantum ad observantiam est de necessitate, quia cadit sub praecepto ; unde peccat qui negligit observare.

 

[Ad obiecta] :

A. - 1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod in morbo non est distinctio, ergo etc., dicendum quod circumcisio non tantum fuit in remedium, sed etiam in signum distinctionis ; ut gens Iudaeorum ab aliis discerneretur, ex quo Christus debebat ab ea nasci ; et quia propagatio et genealogia attenditur penes mares, ideo illis data fuit, non mulieribus.

2. Ad illud quod obicitur, quod membrum illud non deberet esse, quia est verecundum, dicendum quod membrum illud maxime conveniebat significationi circumcisionis et efficaciae. Circumcisio enim data fuit in pactum ; sicut dicitur Genesis 17, 10, et hoc pactum est certitudo quod Christus ex gente illa esset nasciturus. Fuit etiam data in remedium contra originale peccatum ; unde dicitur Genesis 17, 14 : Masculus, cuius caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit etc. Fuit similiter data in meritum obedientiae ; meruit enim Abraham et posteri eius sic Domino obediendo. Fuit etiam data in signum repressionis concupiscentiae ; unde significat quid sit agendum sive a quo sit cessandum.

Et quia per praeputium est generatio, et sic convenit pacto generationis ; est originalis culpae transfusio, et sic convenit remedio circumcisionis ; et in praeputio regnat inobedientia et concupiscentia, ab oppositis per ipsius significationem et ab ipso factam ablationem et meretur obedientia et significatur continentia. Ideo rectissime convenit.

Quod ergo dicit quod est membrum ignobile, dicendum quod de sui natura est nobile, sed factum est ignobile propter culpam, unde per remedium nobilitatur ; unde I ad Corinthios 12, 23 dicitur quod membris ignobilioribus abundantiorem honorem circumdamus ; et hoc intelligitur, dum passionibus et desideriis obviatur.

 

B. - Ad illud quod quaeritur de tempore, dicendum, sicut dictum est, quod quantum ad efficaciam nihil facit ; unde aeque bene curabat circumcisio proselytos ut etiam parvulos, est tamen congruentia quantum ad significationem.

1. Quod obicitur de Baptismo, dicendum quod res circumcisionis erat circumcisio a culpa et a miseria. Circumcisio a culpa significabatur in actu et materia, sed circumcisio a miseria per actum et materiam non significabatur ; et ideo congruum fuit tempus addere per quod significaretur. Baptismus autem ratione immersionis et elevationis expresse significat mortem et resurrectionem ; ideo non fuit congruum addere. Et sic dies octavus est de bene esse circumcisionis quantum ad significantiam ; est tamen de necessitate quantum ad observantiam, quia cadit in praecepto.

Et ratio huius fuit, quia sacramentum illud fuit poenale ; ideo oportuit observare tempus, quia, si ante octavum diem circumcideretur, propter teneritudinem posset perire ; si ultra differretur, esset periculum propter mortem, et libenter differrent propter dolorem. Ideo voluit eis Dominus praefigere terminum.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod, si est de necessitate praecepti, non poterat differri nec praeveniri sine peccato, dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio : una quidem, quod praeveniri non poterat nec differri sine peccato, nisi interveniret Dei auctoritas vel etiam necessitas. Et utraque fuit in viris qui fuerunt in deserto incircumcisi, ut dicunt : necessitas propter periculum, quia ad motum nubis movebantur, et ideo circumcisionem servare non poterant ; divina etiam auctoritas fuit dispensans, quia in deserto erant, in quo non poterant gentibus commisceri nec indigebant distingui. Rursus, Dominus. voluit ob figuram circumcisionem differri, ut una generalis circumcisio fieret in terra promissionis in signum illius quae futura erat in patria. Et isti dicunt, quodsi de parvulis timerent, quod tempus circumcisionis poterat et debebat praeveniri ; alioquin puer damnabatur, sicut modo damnatur puer non baptizatus.

Sed haec positio, licet probabilis videatur, tamen mori repugnat Iudaeorum quem nunc observant et credibile est quod a Patribus acceperunt. Nullum enim ante octavum diem circumcidunt.

Contrarietatem etiam habet in se ipsa, quia, si ob necessitatem infirmitatis poterat differri, cum parvulus erat in gravi infirmitate, non debebat secundum eos circumcidi, sed diutius exspectari ; et iterum, si non poterat sine peccato differri, qualiter poterat praeveniri, ex quo Dominus illum praefixerat ?

 

Et ideo alia opinio est et probabilior quod non debebant praevenire nec differre, nisi Dominus ipse dispensaret ; alioquin peccabant. Et si tu obicias, quod tunc puer damnaretur, quia scribitur : Masculus, cuius caro etc., dicendum quod secundum translationem Septuaginta habetur : Carus praeputii caro octava die circumcisa non fuerit ; et quamvis in nostra translatione non repetatur, tamen intelligitur repeti sub ea conditione in qua fuit praeceptum. Et quia non erant obligati, eodem remedio curabantur quo mulieres.

Sed huic positioni occurrit difficultas. Esto enim quod parvulus ille mundatus illo remedio viveret usque ad octo dies et tunc non circumcideretur, aut salvatur aut non. Si non salvatur, ergo ex peccato patris amittit gratiam aut eam non habuit ; sed constat quod propter peccatum patris non potest eam perdere : ergo nunquam habuit. Si salvatur, et non est octavo die circumcisus, ergo non est verum quod dicit Dominus : Masculus, cuius caro etc.

 

Propter hoc igitur respondendum quod, currente circumcisione, alia remedia non disponebant parvulum nisi cum hac conditione quod ipse esset impossibilis ad implendum mandatum de circumcisione : et ita propter impossibilitatem absolvebatur ; et si moriturus erat ante octavum diem, disponebant et curabatur ; sed victurus non curabatur, quousque mandatum esset totum impletum. Et hoc totum est probabile ; et ideo hanc opinionem credo saniorem. Si autem Dominus dispensaret, tunc secus esset ; et ita dicunt factum esse circa viros qui fuerunt in deserto.

Aliqui tamen dicunt quod peccaverunt, quia ex contemptu dimiserunt ; sed tamen illud non est credibile quod omnes ita mandatum Dei contemnerent.

 

Si autem obicias similiter de parvulo, qui praeventus morte non baptizatur, utrum in fide parentum salvetur, dico quod non quia Baptismus propter suam generalitatem et perfectionem et temporis indeterminationem alia remedia evacuavit, non sic autem circumcisio.

Huius autem positionis probabilitas habetur ex auctoritate, quia Proverbiorum 4, 3 dicit Salomon : Unigenitus eram coram matre mea, ubi dicitur in Glossa quod filius Bersabee, alius parvulus, non fuit nominatus, quia ante octavum diem est mortuus ; et ita non fuit circumcisus. Habetur ex ratione, quia nullum animal offerebatur Domino ante octavum diem. Habetur etiam ex more Iudaeorum quem modo observant.

Et ideo haec positio magis est tenenda.

 

 

QUAESTIO III.

De efficacia circumcisionis.

 

Tertio quaeritur de efficacia circumcisionis, et quaeritur, utrum sacramentum circumcisionis sit gratiae collativum.

  1. Et quod non, dicit Magister in littera. Hoc ipsum dicit Glossa ad Romanos 4, 11, super illud : Signaculum fidei accepit, Glossa : In circumcisione tantum peccata remittebantur sed non gratia per eam praestabatur.
  2. Item, hoc videtur ratione, quia in sacramento aeque vel amplius se extendit ratio significandi quam efficiendi ; sed ratio significandi in circumcisione solum est in ablatione : ergo et efficacia.
  3. Item, sicut se habet culpa ad gratiae amotionem, sic gratia ad remotionem culpae ; sed Deus, cum homo peccat, subtrahit gratiam, nec tamen facit culpam : ergo a simili possibile est quod aliquod remedium removeat culpam, quod tamen non dat gratiam : ergo, si hoc est possibile, et concordat ratio et auctoritas, in circumcisione non datur gratia.
  4. Item, si Deus esset dator formarum, virtus particularis agentis esset solum in abiciendo, non in ponendo. Ergo, cum Deus sit dator gratiae, virtus circumcisionis solum erit in amovendo oppositum gratiae.

 

Contra :

  1. Quod in circumcisione detur gratia, ostenditur, quia eadem vi est corruptio unius oppositi et generatio alterius, et eadem vi, qua receditur ab uno oppositorum, acceditur ad reliquum. Ergo, cum gratia et culpa sint opposita, eadem vi, qua deletur culpa, confertur gratia : ergo, si circumcisio est ad delendam culpam, necesse est in ea conferri gratiam.

Si dicas quod hoc non tenet in moribus ; hoc nihil est, quia Ambrosius dicit quod egressus vitii est virtutis ingressus.

  1. Item, accidens corrumpitur dupliciter : aut propter corruptionem subiecti aut propter inductionem contrarii. Ergo, si circumcisio aufert culpam, cum non corrumpat subiectum, de necessitate inducit contrarium ; sed hoc est gratia : ergo etc.

Si dicas quod culpa non est accidens, sed privatio, idem sequitur, quia privatio non removetur ab aliquo nisi per positionem habitus : ergo, si culpa est privatio gratiae, nunquam delebitur nisi ponatur gratia.

  1. Item, peccatum dicit non-esse moris ; sed impossibile est quod Deus auferat alicui non-esse naturae nisi dando esse, immo non est intelligibile : ergo impossibile et non intelligibile est quod auferat non-esse moris nisi dando esse ; sed non-esse moris est per culpam, esse per gratiam : ergo etc.

Si dicas quod non est simile, quia esse et non-esse sunt immediata, non sic culpa et gratia ; contra hoc est, quia privatio et habitus circa suum susceptibile sunt immediata sicut affirmatio et negatio : ergo impossibile est privare unum quin ponatur reliquum.

  1. Item, si circumcisio delet culpam et gratia delet, aut ergo circumcisio delet per gratiam aut e converso aut utrumque simul ; sed constat quod non utrumque simul, quia, cum non sint idem in substantia, non habent eamdem operationem immediatam. Item, non gratia per circumcisionem, quia, si non esset circumcisio, gratia per se sufficienter deleret culpam tamquam immediata causa ; ergo circumcisio delet per gratiam : ergo per prius ordinatur circumcisio ad gratiam quam ad culpam delendam.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc diversi diversimode senserunt. Quorumdam enim positio fuit quod originale, ut est culpa, est concupiscentia cum debito non concupiscendi ; et non ideo est culpa quia concupiscentia, haec enim est in iustificatis, sed ideo quia est cum debito non concupiscendi. Cum ergo deletur culpa originalis, quia deletur quantum ad reatum et remanet quantum ad actum, dicunt quod solvitur debitum, id est, non imputatur ; et tunc igitur remanet concupiscentia actu poena. Hoc igitur est quod dicunt originale deleri, id est, debitum non concupiscendi non imputari ; et hoc quidem sine alicuius gratiae collatione fieri potest et fit in circumcisione.

Sed haec responsio non potest stare duplici ratione : una quidem, quia, si Deus non imputat hoc debitum ipsi animae quod prius imputabat, aut ergo aliqua innovatio facta est circa animam aut mutatio circa Deum ; non mutatio circa Deum : ergo innovatio circa animam : ergo aut aliquid est ab ea ablatum aut positum. Si ablatum, aut bonum aut malum ; non bonum, ergo malum ; non malum poenae tantum, ergo culpae : ergo, si culpa est privatio, quae non aufertur nisi aliquid ibi ponatur, necesse est aliquid poni. Sed nihil ponitur in anima quod expellat culpam nisi gratia.

Alia ratio est, quia, si debitum tantum non imputaretur et gratia non daretur, cum nullus possit videre Deum quin habuerit gratiam, tunc ergo iustus ab originali peccato mundatus per circumcisionem, si moriatur, cum non habuerit gratiam, non videbit Deum : ergo eamdem poenam habebit ac si haberet originale.

 

Alia positio magis ultra processit et dixit quod in circumcisione dabatur gratia et delebatur culpa ; sed culpa delebatur vi circumcisionis, gratia non dabatur vi eius, sed ex liberalitate Dei, qui non delet culpam quin decoret animam et gratam sibi faciat, quamvis posset aliter facere, quia secundum naturam medium est inter culpam et gratiam, scilicet ipsa innocentia, et delere culpam, hoc est reddere innocentiam ; sed Deus nunquam reddit innocentiam quin superaddat gratiam. Et per hoc respondent ad obiecta de contrarietate et de habitu et privatione, quia gratia non est directe et immediate habitus oppositus culpae, sed innocentia. Ad hanc innocentiam, secundum quod est privatio culpae, ordinatur circumcisio disponens ex parte suscipientis, sed gratia ex parte agentis.

Sed haec positio non potest stare, duplici ratione : prima quidem, quia, si innocentia esset medium secundum naturam inter culpam et gratiam ; prius naturaliter restitueretur innocentia et expelleretur culpa quam infunderetur gratia ; sed hoc est manifeste falsum, quia tunc gratia non deleret culpam. Si enim delet, prius naturaliter infunditur quam culpa deleatur.

Alia ratio est, quia, etsi Deus posset delere culpam sine gratia, non tamen decrevit delere nisi per gratiam : ergo, si dat virtutem sacramento consonantem suo decreto, non dat virtutem ad. culpam delendam nisi disponendo ad gratiam.

 

Tertia positio est quod in circumcisione delebatur culpa et conferebatur gratia et ad utrumque ordinabatur circumcisio ; sed gratia quosdam effectus habet privativos, quosdam positivas ; et circumcisio non ordinabatur primo et per se nisi quantum ad effectus privativos ; et ideo solum significabat ablationem. Sed quia effectus privativi non sunt sine positivis, ex consequenti erant ibi effectus positivi ; et quia ex consequenti, non oportebat eos significari. Exemplum autem manifestum est in conversione panis in corpus Christi, in quo est consequenter et sanguis, sed tamen non significatur ibi. Effectus autem gratiae positivi sunt sicut habilitare ad bona opera, privativi, sicut removere culpam.

Sed ista positio non potest stare, duplici ratione : prima quidem, quia, si vi circumcisionis ponitur gratia in anima et potentiis, quia delet culpam, quae in his est, cum poni gratiam in anima non sit aliud quam gratificari, et in potentiis quam potentias habilitari : ergo non separantur nec secundum rem nec secundum intellectum : ergo impossibile est ponere vel intelligere quod circumcisio habeat vim ad unum quin edam habeat ad reliquum.

Alia ratio est, quia effectus positivi aliqui secundum rem idem sunt cum privativis, quia, sicut lumen materiale nunquam delet tenebras nisi illuminando aëra, sic nec lumen gratiae tenebras peccati.

 

Quarta positio fuit quod in circumcisione dabatur gratia, sed tamen parvula respectu eius quae datur in Baptismo. Et ratio huius videbitur in sequenti distinctione, cum de profectu sacramentorum disputabitur. Et quia gratia quantumcumque parva plenum effectum habet ad delendum omnem culpam mortalem, sed semiplenum ad habilitandum animas et perficiendum, ideo circumcisio dicitur ordinari ad effectum ablationis culpae, non quia ipsum solum habeat, sed quia solum habet completum. Et quia sacramentum non omne significat quod, facit, sed quod plenius et perfectius facit, ideo in circumcisione solum est signum ablationis principaliter.

 

[Ad obiecta] :

Et per hoc patent auctoritates et obiecta :

  1. quia nec Glossa nec Magister voluerunt negare quod nullo modo daretur gratia habilitans, sed quod ita parum habilitans et ita parum reprimens concupiscentiam quod solum merebatur dici deletiva culpae, non habilitativa potentiae.
  2. Ad illud quod obicitur de significatione, patet responsio, quod illud debet sacramentum significare quod plene et perfecte facit, non omne quod facit ex consequenti sive imperfecte.
  3. Ad illud quod obicitur, quod Deus subtrahit gratiam et non facit culpam, ergo etc., dicendum quod Deus dicitur subtrahere gratiam, non quia perimat datam, sed quia ultra non apponit ; sed homo per culpam perimit datam, et ita non conveniunt in effectu Deus et culpa.
  4. Ad ultimum dicendum, quod illud nihil valet, quia, sicut solus Deus dat gratiam, ita solus delet oppositum ; unde Isaiae 43, 25 : Ego sum qui deleo iniquitates etc. Praeterea, si illa positio esset vera, nunquam agens particulare aliquid abiceret.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit Magister : Fuit tamen inter illa sacramenta sacramentum quoddam etc. Quare magis excipit sacramentum circumcisionis quam alia ? Videtur enim quod potius deberet excipere alia, quia, si sacramenta posterius instituta sunt efficaciora, videtur quod potius deberet excipere sacramenta, quae instituta sunt in Lege, quam circumcisionem, quae est instituta ante.

Respondeo : Dicendum quod circumcisio inter omnia sacramenta Legis fuit efficacius sacramentum. Si quaeras quae sit ratio sive causa efficiens, dico, quod pactio divina, quae in hac specialiter fuit, et ideo hoc sacramentum efficacem habebat ordinationem ad curationem originalis.

Si autem quaeritur : quare magis in hoc fuit pactio, dicendum quod ratio huius est duplex : prima, quia, sicut Baptismus est ianua et fundamentum sacramentorum Novae Legis, ita in circumcisione Vetus Lex sumpsit fundamentum et exordium.

Alia ratio erat, quia circumcisio erat in remedium originalis peccati, quantum ad quod reus minime est culpabilis, et tamen multum impotens se iuvare, ut patet in. parvulis : et ideo decuit divinam misericordiam ut efficacius remedium praepararet.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Beda : Idem salutiferae curationis auxilium circumcisio etc. ; quia, si hoc verum est, ergo in circumcisione ita datur gratia virtutum adiutrix sicut in Baptismo.

Si tu dicas quod non sequitur : idem, ergo hoc, immo est ibi consequens ; hoc non solvit, quia ipse excipit ; sed exceptio non fit ab aliquo nisi intellecto universaliter ; nihil enim est dictum : homo currit praeter Socratem : ergo intelligitur generaliter de omni remedio.

Item, Baptismus ante passionem non aperiebat ianuam ; ergo non habebat maiorem efficaciam.

Respondeo : Dicendum quod facienda est vis in verbo. Bedae et quantum ad hoc quod dicit idem et quantum ad hoc quod dicit curationis. Quantum ad hoc quod est idem, quia dicit convenientiam in forma, non in quantitate ; quantum ad hoc quod est curationis, quia dicit convenientiam in remedio contra malum, non prout habilitat ad bonum.

Et per hoc solvuntur illa duo obiecta. Vult enim dicere. Beda quod sicut Baptismus digne suscipientem mundat ab originali et actuali, sic circumcisio. Unde quantum ad remotionem culpae est convenientia, sed non quantum ad apertionem ianuae nec quantum ad habilitatem, ratione cuius Baptismus semper excessit.

 

Dub. III.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Tamen in sinu Abrahae post mortem ; quid sit iste sinus Abrahae. Et Glossa dicit Lucae 16, 22 : Sinus Abrahae est requies beatorum pauperum ; sed illa est regnum caelorum, et hoc est visio Dei : ergo circumcisi qui moriebantur habebant visionem beatam, cui contradicit sequens littera.

Respondeo : Dicendum quod sinus Abrahae potest dici requies in qua fuit Abraham ; et hoc attribuitur Abrahae propter perfectionis fidei exemplum quasi primarium.

Vel sinus Abrahae dicitur requies Dei Patris, qui dicitur Abraham, quia summus pater est omnium, maxime fidelium. Utroque modo dictus dicit idem, ex diversa tamen ratione dicendi. Dupliciter potest dici requies : aut per ablationem omnis mali, et sic fuit locus, in quo sancti Patres exspectabant Christum, et ita intelligit hic ; aut per collationem omnis boni, et sic est locus gloriae et paradisus, ad quem locum nunc optamus et oramus mortuorum animas pervenire.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister : Nec ei soli praecepta fuit circumcisio, sed et semini eius. Videtur enim male dicere, quia secundum hoc videtur quod Ismael et omnes de stirpe Abrahae tenerentur ad circumcisionem.

Si tu dicas mihi quod tenebantur illi soli de quibus nasciturus erat Christus : ergo secundum hoc illi soli de tribu Iuda fuissent obligati.

Item videtur quod non illi soli, sed omnes, quia, si circumcisio erat in remedium, et tale remedium quod omnibus proderat, et omnes eo aequaliter indigebant, ergo videtur quod, cum circumcisio non esset bona nisi quia praecepta, quod omnibus esset praecepta, cum omnibus prodesset. Sed contra hoc est quod, sicut dicit Hugo et Gregorius super prologum Iob, Iob non legitur circumcisus, et tamen creditur fuisse de stirpe Esau.

Respondeo : Dicendum quod in datione circumcisionis duo considerantur, scilicet institutio et praeceptum. Institutio fuit contra morbum originalis peccati, ut esset remedium ; et sicut morbus ille omnes respicit, ita et institutio. Sed praeceptio fuit in pactum ; et Dominus pactum fecit cum Abraham de certitudine nativitatis Christi et de terra promissionis : et ideo illi soli intelliguntur praecepto astricti ad quos se extendit pactum, et hi fuerunt omnes filii Israel. Et ideo omnes poterant circumcidi et omnibus erat utilis ; sed hi soli tenebantur ad quos se extendit pactum et qui terram recepturi erant. Et ideo, cum dicit Magister quod data est semini sub praecepto, stricte accipit semen pro his qui de Iacob fuerunt generati. Et sic patet responsio de Iob. Tamen non est omnino certum de qua stirpe fuerit, quia aliqui dicunt quod fuit de Nachor. Quod autem Abraham omnes vernaculos et Ismaelem circumcidit, hoc fuit iustitiae superabundantis.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod fiebat die octavo. Videtur enim non bene dictum ; quia, dato quod parvulus natus esset in sabbato, praeceptum sabbati erat malus, unde et in Decalogo continetur : ergo magis deberent differre quam in sabbato circumcidere : ergo non in die octavo.

Ad hoc respondent quidam quod ob reverentiam sabbati debebat differri et praeceptum de sabbato datum praeiudicabat illi. Sed tamen non oportet hic dubitare, quia Dominus dicit Ioannis 7, 23, quod circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi. Propter hoc dicendum quod opus circumcisionis propter curationem mentis erat spirituale, et ita sabbatum non solvebat nec ei repugnabat, quia prohibebatur in Lege solum opus servile.

 

Dub. VI

Item quaeritur de hoc quod dicit quod fiebat cultro petrino Videtur enim male dicere, quia in institutione circumcisionis factae ipsi Abrahae nulla fit mentio de cultro petrino.

Item, quae utilitas vel necessitas de cultro petrino, cum ferrum sit multo aptius?

Respondeo : Dicendum quod culter petrinus est de substantia, sed quantum ad observantiam, non quantum ad efficaciam nec quantum ad significantiam. Et hoc patet, quia, si aliquis circumcideretur cultro ferreo, idem esset effectus : et in huius rei signum non fuit facta mentio in institutione, fuit tamen in sequenti praecepti renovatione facta sub Iosue, 5, 2 : Fac tibi cultros lapideos, in quo significatur quod per petram Christum omnes circumcidendi erant ; significatur et duritia ipsorum et duritia Legis. Hoc autem congruitatis erat, non necessitatis ; unde dicitur quod Iudaei non circumcidunt nunc cultris petrinis.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod duae sunt res huius sacramenti. Videtur enim male dicere, quia, si duae sunt res, ergo videtur quod duplex sit hic sacramentum aut sacramentum est multiplex.

Respondeo : Dicendum quod res huius sacramenti duobus modis est : uno modo illa quam significat et donat : alio modo illa quam significat faciendam. Illa autem res erat propria et principalis, quam significabat et donabat ; et haec erat una principaliter, scilicet curatio ab originali. Illa vero quam significabat faciendam contingit esse duplicem secundum duplicem statum, scilicet viae et gloriae, secundum quod duplex est spiritualis circumcisio, scilicet a culpa. et a miseria ; et utraque fit per petram Christum, et sic in octava.

 

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod Abrahae nihil contulit circumcisio. Videtur enim falsum dicere, quia Abraham melius et fidelius fecit quam alii : ergo videtur quod aliis nihil tribuat, si sibi non tribuit, de quo magis videtur.

Respondeo : Dicendum quod nihil conferre, hoc potest esse. dupliciter : aut quia non est indigentia a parte recipientis aut quia non est quod adiuvet in ea ; et ex prima causa nihil contulit, non quia esset in se inefficax, sed quia Abraham non indigebat.