Distinctio XXXVII — Livre IV — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre IV
DISTINCTIO XXXVII
Sunt igitur quidam Ordines, in quibus nullatenus etc.
DIVISIO TEXTUS
Haec est pars, in qua Magister principaliter determinat de his quae Matrimonium impediunt simpliciter. Et habet haec pars duas, quia tale impedimentum duplex est : quoddam, quod simpliciter impedit cum omni ; quoddam, quod cum quodam sic, cum quodam non : ideo secundum hoc haec pars habet duas.
In prima parte determinat de his quae simpliciter impediunt et cum omni.
In secunda de his quae cum aliquibus sic, cum aliquibus non, infra, distinctione trigesima nona : Post haec de dispari cultu etc.
Prima pars habet duas.
In prima parte agit de impedimento quod impedit propter ecclesiasticam institutionem.
In secunda de eo quod impedit propter propriam obligationem, infra, distinctione trigesima octava : Nunc de voto inspiciamus etc.
Et quoniam ecclesiastica institutio quosdam excludit a Matrimonio propter excellentiam vitae, ut clericos ; quosdam propter enormitatem culpae, ut uxoricidas : ideo haec pars habet duas particulas.
In prima determinat de impedimento Ordinis.
In secunda de impedimento criminis, ibi : His adiciendum est de occisoribus suarum coniugum etc.
Utraque pars remanet indivisa propter brevitatem.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius brevis distinctionis, secundum duo quae in ea tanguntur, duo hic principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de Ordinis impedimento.
Secundo de uxoricidio.
Circa primum quaeruntur tria.
Primum est, utrum Ordines minores impediant Matrimonium.
Secundo, utrum Ordines sacri.
Tertio quaeritur quantum ad ecclesiasticum statutum, per quod sacri Ordines impediant Matrimonium.
ARTICULUS I
De impedimenta Ordins.
QUAESTIO I.
Utrum Ordines minores impediant Matrimonium.
Quantum ergo ad primum, quod minores Ordines non impediant Matrimonium, videtur :
- Per multas auctoritates, quas adducit Magister in littera, maxime de illa Leonis Papae, quae sumpta est de distinctione 32.
- Item, in Extra, De clericis coniugatis, dicit Alexander III : Si qui clericorum infra subdiaconatum acceperint uxores, ipsos ad retinendas uxores districtione ecclesiastica compellatis.
- Item, ratione videtur, quia ad minores Ordines ut plurimum parvuli promoventur ; sed tales non sunt cogendi ad continentiam : ergo etc.
- Item, in ingressu religionis est status in quo quis probat et probatur, antequam ad votum continentiae obligetur : ergo pari ratione - immo multo fortiori, cum difficilius sit in saeculo continere - status debet determinari in quo clerici possint probare et probari utrum velint vivere casti, et in illo non debent ad castitatem obligari ; sed iste est Ordinum inferiorum ; ergo etc.
Contra :
- Distinctione 32 : Lectores, cum ad annos pubertatis venerint, cogantur aut uxorem ducere aut continentiam profiteri. Ergo, si lectores sunt in statu inferiorum Ordinum, videtur quod compellantur ad continentiam : ergo etc.
- Item, minores clerici, statim ut sunt clerici, in sortem Dei sunt vocati, et ideo dicti sunt clerici, quia in sortem Dei sunt segregati ; sed qui habet uxorem est divisus, sicut dicit Apostolus I ad Corinthios 7, 33 : ergo nullus clericus potest nec debet habere uxorem : ergo etc. ·
- Item, omnis clericus in minori officio sive Ordine constitutus potest habere beneficium ecclesiasticum, maxime si intendat ulterius promoveri, saltem beneficium sine cura ; sed nullus coniugatus potest nec debet habere beneficium prabendale, sicut dicitur Extra, De clericis coniugatis, Diversis fallaciis etc. : ergo nullus clericus potest esse coniugatus.
- Item, omnis clericus in minori officio constitutus potest gaudere privilegio clericali ; sed nullus uxoratus potest gaudere privilegio clericali : ergo nullus clericus potest esse uxoratus. Maior manifesta est ; minor patet per decretalem De clericis coniugatis, Ioannes, et infra, ubi dicitur quod uxoratus, etiam tonsuratus, non potest privilegio clericali gaudere. Si tu dicas quod istae rationes non valent, quia qui est clericus, potest non esse clericus, et ita potest esse uxoratus, contra : Ordinis sacramentum est per impressionem characteris : ergo sicut baptizatus non potest esse non baptizatus, ita videtur quod clericus non possit fieri non clericus sive non ordinatus.
Respondeo : Dicendum quod in Ordinibus minoribus est considerare Ordinem et officium sive ministerium et beneficium ; secundum haec tria possunt comparari ad Matrimonium. Et Ordo minor nullam habet oppositionem ad Matrimonium ratione sui sive characteris, nec quantum ad contractum Matrimonii nec quantum ad usum ; sed ministerium et beneficium secundum Ecclesiam occidentalem oppositionem habent ad Matrimonium quantum ad usum propter honestatem. Et quoniam clericus in. minoribus Ordinibus non tenetur nec est alligatus ad officium nec ad ministerium, ideo potest contrahere sine aliquo impedimento. Et ita concedendum est quod minores Ordines Matrimonio non praestant impedimentum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod lectores debent continentiam promittere, dicendum quod illud capitulum debet intelligi quando promoventur ad subdiaconatum, alioquin solum est consilium.
2-4. Ad illa vero quae obiciuntur post, iam patet responsio. Obicit enim de clerico quantum ad ministerium et quantum ad beneficium et privilegium, quae non sunt necessario annexa minoribus Ordinibus ; ideo nec Matrimonium repugnat, ita quod non possit transferri de uno statu ad alium ; impeditur tamen ut non possit nec debeat simul in utroque statu militare, quia nemo militans Deo debet se saecularibus negotiis implicare.
QUAESTIO II.
Utrum sacer Ordo Matrimonium impediat.
Secundo quaeritur, utrum sacer Ordo Matrimonium impediat.
Et quod sic, videtur :
- Per auctoritates multas, quas adducit Magister in littera, et sumuntur plures de distinctione 32.
- Item, in Extra, De clericis coniugatis, Alexander III : Si in subdiaconatu et aliis superioribus Ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores dimittere compellere procuretis.
- Item, omnis qui non vovet continentiam, est ineptus ad sacros Ordines ; sed qui habent uxores sunt huiusmodi : ergo etc. Probatio maioris : Gregorius dicit, et habetur in littera : Nullum subdiaconum facere praesumant episcopi, nisi qui se promisit caste victurum. Ergo, si qui promittit in manu episcopi continentiam, ipse vovet et tenetur, patet etc.
- Item, in sacris Ordinibus ministrant circa altare ; sed sanctius est altare Novae Legis et sacrificium quam Legis figurae ; sed sacerdos, cum ingrediebatur sancta sanctorum, tenebatur a coniuge abstinere, sicut dicitur in Exodo : ergo multo fortius ministri altaris nunc : ergo qui iugiter ministrant, nunquam debent mulieribus adhaerere.
Contra :
- Virtus nullam habet oppositionem cum virtute, ergo nec sacramentum cum sacramento ; sed quod non habet oppositionem cum alio, non praestat ei impedimentum : ergo Ordinis sacramentum nullo modo impedit Matrimonium.
- Item, oppositio est relatio aequiparantiae : ergo, si unum sacramentum repugnat et impedit susceptionem alterius, pari ratione et converso ; sed Matrimonium non impedit susceptionem.Ordinis, quia multi coniugati promoti sunt in episcopos : ergo nec Ordo sacer impedit Matrimonium.
- Item, idem est Ordo apud nos et apud Ecclesiam orientalem ; sed apud illos Ordo non impedit Matrimonium nec e converso : ergo nec apud nos. Si tu dicas quod apud nos est superadiectum votum, ratione cuius impedit, tunc videtur quod impedimentum Ordinis non differat ab impedimenta voti.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut sacri canones dicunt, sacer Ordo impedit Matrimonium contrahendum : et dirimit iam contractum. Verumtamen quantum ad modum dicendi sive intelligendi, inter doctores diversos diversitas opinionum resultat.
Quidam enim dicunt quod Ordo sacer impedit Matrimonium propter votum annexum, ad quod obligatur qui suscipit Ordinem sacrum.
Sed quoniam in susceptione Ordinis non videtur voti emissio, aut si est emissio quantum ad factum, quamvis non sit quantum ad verbum, non videtur tunc differre ab impedimenta voti, hoc falsum est, quia apud Graecos non est votum continentiae ; quia illi sacerdotes licite utuntur uxoribus, et tamen nullus potuit nec potest in sacris Ordinibus constitutus contrahere, sicut ex Synodo VI habetur, quae celebrata fuit apud eos, in qua se huic statuto subiecerunt praeter votum continentiae.
Ideo aliorum est opinio, quod Ordo praestat impedimentum ratione statuti ecclesiastici, quod ligat clericos suscipientes Ordines ad nunquam contrahendum.
Sed quoniam auctoritates canonum inveniuntur, quae utrumque sonare videntur, et quod in susceptione Ordinis est solemnizatio voti, ideo dicendum et melius quod, etsi apud Graecos inipediat, hoc non est nisi ratione statuti ; et sic impedivit, ut dicunt quidam, a tempore Apostolorum ; tamen apud Latinos impedit et ratione statuti et ratione voti. Sicut enim ordo monachor m et habitus continentiam habet annexam, per illum qui habitum instititit et regulam edidit monachalem ; et ideo qui profitetur et suscipit habitum, dicitur emittere votum consequenter : sic Ordo apud Latinos ex ecclesiastica institutione habet inseparabiliter continentiam annexam ; et ideo qui illum suscipit, spontanee se obligat, ita quod illa obligatio procedit ex statuto pariter et ex vota.
Et sic patet quod impedit et qualiter impedit.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod virtus cum virtute non habet oppositionem, dicendum quod verum est quantum ad habitum ; sed tamen status ali,quando sunt incompossibiles, ut coniugalis et virginalis. Et quoniam sacramenta diversa status diversos respidunt, ut Ordo statum continentiae virginalis vel vidualis, Matrimonium statum.continentiae coniugalis hinc est quod impedit, sicut status saecularis et religiosus suo modo opponuntur.
- Ad illud quod obicitur, quod Matrimonium non impedit Ordinem, dicendum quod verum est, si uxor fuit virgo et vult continere ; sed tamen non est simile, quia processus in virtutibus est a statu imperfectiori ad perfectiorem, sed non debet esse reditus ; et quoniam Matrimonium collocat in statu imperfectionis, Ordo vero in statu perfectionis ; ideo etc., sicut de saeculo ad religionem licet ascendere, non descendere.
- Ad illud quod obicitur ultimo, iam patet responsio, quia statutum Ecclesiae abundantius arctat Latinos quam Graecos, licet illos aliquo modo arctet ; et hoc, quia Latini voluerunt se subicere et plicare, Graeci vero in sua ruditate remanere, et ideo usque hodie in suis faecibus remanserunt. Patet etiam quod non solum ratione voti impedit, sed etiam ratione statuti ecclesiastici.
QUAESTIO III.
Utrum ecclesia debuerit instituere ut Sacer Ordo impediret Matrimonium.
Tertio quaeritur, utrum Ecclesia debuerit hoc instituere et per tale statutum clericos ad continentiam obligare.
Et quod non, videtur :
- Primo, quia Matrimonium est in remedium concupiscentiae ; sed hic morbus maxime viget in clericis, ut patet : ergo eis non debuit denegari remedium.
- Item, difficillimum est iuvenibus abstinere a mulieribus, et ideo continentia in eis pro martyrio computatur a Hieronymo ; sed Lex Nova debet esse lex levitatis et suavitatis : ergo etc.
- Item, ad ea quae perfectionis sunt, debemus per consilium induci, non mandato obligari. Si ergo abstinere ab omni muliere perfectionis est, non videtur quod ad hoc debuerint clerici per praeceptum obligari.
- Item, non est maioris perfectionis moderna Ecclesia quam primitiva ; sed tunc non fuit indicta clericis continentia : ergo nec modo debuit indici.
- Item, cultus Dei ampliandus est ; sed a nullis competentius ampliatur quam ab ipsis clericis cultoribus Dei : si ergo clerici in sacris Ordinibus constituti sunt cultores Dei, cum ampliatio cultus divini non tantum sit per generationem prolis spiritualis, sed etiam carnalis, quia nati de Christianis Christiani sunt ; ergo videtur tunc quod eis competat filios generare : ergo non debent arctari ad continentiam.
- Item, praelatorum status dicitur esse perfectissimus, quia ibi simul iuncta est contemplatio cum actione. Ergo, cum status clericorum debeat esse perfectus, videtur quod statui eorum conveniat non tantum generatio prolis spiritualis per verbum et exemplum propter statum contemplationis, sed etiam generatio prolis carnalis quantum ad statum actionis : ergo videtur quod eis non debuerit Matrimonium interdici.
Quaeritur igitur, quae fuerit ratio huius statuti. Et ad oppositum possent adduci rationes, sed illae clauduntur in responsione.
Respondeo : Dicendum quod istud statutum de clericorum continentia fecit Ecclesia, quia potuit sive licuit, quia decuit, quia expediens fuit.
Potuit autem Ecclesia dupliciter, tum propter auctoritatem praelatorum et maxime Pontificis Summi, tum propter consensum subditorum. Propter auctoritatem namque potuit, quoniam, etsi omnia sacramenta auctoritatem respiciant in dispensante aliquo modo, tamen illud sacramentum praecipue inter alia. In cuius signum in Ordinis datione loquitur ut potestatem habens ille qui Ordines confert : unde et dicit : Accipe potestatem etc. Et ideo istud onus, quod voluit Summus Pontifex huic Ordini sive sacramento alligare, potuit et sibi licitum fuit.
Sed huic auctoritati et potestati successit in Latinis voluntas obtemperandi, quia tale statutum super se libenter receperunt ; et haec duo fecerunt statutum firmum.
Sed Graeci dederunt tergum ; et quia non consenserunt in tam nobile statutum, ut vasa sua servarent munda, ablatum est eis regnum et intelligentia Scripturarum et datum est genti facienti fructum eius.
Sic igitur patet quod potuit.
Nec solum licuit, immo etiam decuit, et hoc propter duo : quoniam in actu carnali, qui est usus Matrimonii, ut plurimum est libido, et in cohabitatione ut plurimum est sollicitudo ; et libido sive carnalis delectatio reddit foetidum et immundum et sollicitudo reddit divisum. Et quoniam clericum in sacris Ordinibus constitutum decet esse mundum, cum ferat vasa Domini, decet nihilominus esse sollicitum et attentum, ut sollicite et diligenter serviat Domino et studeat quomodo placeat Christo : ideo decens fuit eos ab uxoribus separari, ut per omnia fierent idonei cultores ministri altaris.
Si enim illi qui comedebant panes propositionis, vasa sancta habere debebant, quanto magis isti qui Agno immaculato assistunt et dispensant et sumunt, omni puritate et sanctitate debent fulgere et vasa sua custodire in sanctificatione et honore, non in desiderii passione. Certe hoc non tantum decens, sed et etiam decentissimum iudicabit omnis anima quae est templum Spiritus Sancti.
Et non tantum decuit, immo etiam expediens fuit : primo propter vitandum irregularitatis periculum, secundo propter vitandum latrocinium. Propter vitandum periculum, quia, si mulier quae est uxor alicuius, cognoscat alium virum et ille vir post cognoscat eam, iam irregularis est ; et ideo, si uxor sacerdotis Graeci fornicatur, iam amplius nec cum ipsa nec cum alia potest rem habere·. Et quia difficile est talibus abstinere, frequenter in irregularitatem inciderent et cum periculo ministrarent, si uxores haberent.
Secundo vero propter vitandum latrocinium. Si enim episcopi et archiepiscopi nunc filios haberent, omnia bona ecclesiastica furarentur et diriperent, ita quod pauperibus pauca vel nulla remanerent. Cum enim modo congregent et ditent nepotes quasi gradibus incomputabilibus ab eis elongatos, quid facerent, si haberent filios legitimos ? Unusquisque attendat quantum esset periculum. Ideo providit Spiritus Sanctus hoc offendiculum auferre, et Dei consilio hoc statutum fuit in Ecclesia sancta Dei, ut clerici ad sacros Ordines venientes nullo modo Matrimonio possint uti.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod clerici indigent remedio, dicendum quod verum est, sed tamen non solum est remedium Matrimonium ad vitandam fornicationem, sed multo nobilius est remedium macerare carnem. Unde quando otium est et nulla est carnis maceratio, sed nutritur et impinguatur venter, tunc praestatur fomentum igni luxuriae, et ideo aliquibus videtur difficile continere ; sed si occuparent se bono exercitio et carnem macerarent, alio remedio non indigerent ; et istud remedium est eis concessum, quia convenit eorum statui ; aliud vero est remedium, quod non competit eorum caelibatui.
- Ad illud quod obicitur, quod difficillimum est abstinere iuvenibus ab actu carnis, dicendum quod re vera hoc difficillimum est, quia qui ignem abscondit in sinu, quomodo potest eum ferre, ut eius plantae non ardeant ? Difficile autem est exstinguere ignem immittendo ligna, sed facillimum. est superinfundendo aquam. Si enim vis continere, necesse habes mulieres effugere et carnem macerare, maxime si iuvenis es ; quodsi hoc feceris et continentiam amare coeperis, fiet tibi non solum non difficile, immo per omnia facile. Cum enim dicitur quod Lex Nova est onus leve, hoc dicitur ratione caritatis, quae cetera mandata facit facilia, qua qui caret. Valde difficulter potest onus portare.
- Ad illud quod obicitur de perfectione, dicendum quod. Ecclesia nullum compellit absoluta impulsione, sed sub conditione, quae est in voluntate hominis, scilicet si velit Ordinem suscipere ; et hoc non. est compellere simpliciter, sed homo tunc se obligat quando voluntarie sumit Ordinem ; oportet eni quod accipiat ipsum cum suo onere.
- Ad illud quod obicitur, quod maioris perfectionis erat Ecclesia primitiva, dicendum quod illi non competebat, tum propter personarum paucitatem, tum etiam propter paupertatem, tum etiam propter modestiam et honestatem. Propter paucitatem, quia oportebat clericos fieri de novo conversos, qui ut plurimum uxores habebant, nunc autem a cunabulis instruuntur.
Amplius, non erant divitiae, et ideo non tantum timendum erat de furto ; sed post, Dei dispensatione, Ecclesia temporalia habuit, ne, caritate refrigescente tam in laicis quam in clericis, cultus Dei periret, qui dilatari deberet ; et tunc oportuit continentiam indicere.
Tum, propter modestiam quae erat in illis ; sciebant enim uxoribus melius et temperantius uti. Et sic patet illud.
- Ad illud quod obicitur de ampliatione cultus divini, dicendum quod tot sunt qui vacant de laicis multiplicationi carnali, tam pauci qui sciant, possint et velint vacare spirituali, quod oportuit haec duo officia dividi ; et cum divisa sint, adhuc carnalis generatio multos habet ministros et spiritualis paucos. Non enim timendum est quod deficiat cultus Dei propter defectum generationis carnalis ; sed multum timendum est ne tepescat propter defectum spiritualis.
- Ad illud quod obicitur de actione et contemplatione, dicendum quod quaedam est actio quae iuncta contemplationi non eam impedit, sed faciliorem facit ; ut sunt opera misericordiae et pietatis ; quaedam est quae mentem deicit de arce, et talis est actio coniugalis, quia, sicut dicit Augustinus, nihil mentem virilem adeo de arce deicit, ut contactus membrorum femineorum ; et hoc supra tactum fuit. Et ideo dico quod clericis talis actio non competit, sed actio quantum ad opera misericordiae ; unde eis commissa sunt bona pauperum dispensanda, ut operibus pietatis intendant, non ut curam carnis in desderiis faciant.
ARTICULUS II
De uxoricidio.
Consequenter, quantum ad secundum articulum, quaeritur de uxoricidio.
Et circa hoc tria quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum uxorem adulteram occidere sit licitum.
Secundo, quod sit gravius peccatum, utrum occidere uxorem an matrem.
Tertio, utrum hoc peccatum simpliciter impediat Matrimonium.
QUAESTIO I.
Utrum liceat uxorem adulteram interficere.
Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod licitum sit uxorem adulteram interficere :
- Primo per textum sacrae Scripturae, Exodi 22, 18 : Maleficos non patieris vivere ; istud est morale, ergo adhuc manet. Si tu dicas istud fuisse iudiciale, et talia evacuata sunt, contra : istud est in lege humana, quod adultera est interficienda et adulter ; sed tales leges approbat et sustinet Ecclesia : si ergo Ecclesia non debet approbare nisi licitum, videtur quod viro uxorem adulterantem interficere sit licitum.
- Item hoc probatur per canonem, Causa XXXIII, quaestione 2 : Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non addis adulterarum, quid aliud sunt quam homicidae ? Ergo, si additur adulterarum non videntur esse homicidae.
- Item, viri est uxorem suam corrigere, et secundum quod gravius peccat, gravius debet eam punire. Si ergo mulier quae adulteratur digna est morte, si vir eam occidat, non videtur quod incurrat aliquam offensam.
Contra :
- Ioannis 8, 7 : Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. Noluit ergo Dominus, quod aliquis occideret mulierem in adulterio deprehensam, nisi haberet conscientiam mundam a culpa. Ergo non videtur quod hoc alicui liceat.
- Item, canon dicit, Causa XXXIII, quaestione 2, Inter haec sanctitas vestra ; et infra : Sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem. Ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia quantum ad culpam fornicationis iudicantur pares ; sed nulli mulieri licet occidere virum adulterum : ergo nec alicui viro adulteram mulierem.
Respondeo : Dicendum quod interfector propriae coniugis, si ex certa scientia facit, peccat, quantumcumque illa sit adultera.
Peccat autem, non tantum contra canones, sed etiam contra ius civile. Contra ius civile, quia eam interficit praetermisso iuris ordine, nisi forte in actu malo eam inveniat, in quo casu leges humanae concedunt. Sed contra ius divinum et canonicum peccat in ipso facto ; quoniam non debet ipsam adulteram interficere, sed corrigere, cum Deus peccatori paratus sit parcere in lege gratiae, sicut in exemplo patet mulieris adulterae, Ioannis 8, 7. Et quoniam Matrimonia et causae matrimoniales tractari debent lege poli, et non lege fori, ideo non licet hoc facere quod ius civile dictat, quamvis Ecclesia sustineat ad terrorem malorum, sed quod iudicat sancta Ecclesia, uxorem scilicet adulteram non esse occidendam, sed potius dimittendam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de Lege, dicendum quod illud erat iudiciale, et iudicialia non manent, quia illa fuit lex rigoris, haec autem est mansuetudinis.
Ad illud quod obicitur de lege civili dicendum quod quaedam sunt ibi quae Ecclesia approbat, quaedam quae sustinet, et quaedam quae revocat. Et hoc, iudicium de occisione fornicariae sive adulterae aut sustinet ad aliorum terrorem aut etiam retractat, cum prohibet, in supradicto canone, nullo iudicio interficiendam esse uxorem, quantumcumque in crimine deprehensam.
- Ad illud quod obicitur de illo canone : Interfectores suarum etc., dicendum quod illud dictum est secundum leges humanas ; talis enim, ex quo sine causa et praeter iudicium occidit, secundum leges civiles punitur ut homicida ; sed, si per iudicium et causam faciat, non iudicatur homicida secundum leges humanas. Sed secundum ius canonicum, etiam secundum quod debent regi Matrimonia, et secundum mandatum Ecclesiae, non principum, non licet occidere, immo homicida iudicatur, sicut expresse testatur capitulum sequens de Nicolao.
- Ad illud quod obicitur, quod potest corrigere, dicendum quod verum est ; sed correctio tanta et talis debet esse, ut non auferat locum poenitentiae ; et ideo, quando excedit limites ut occidat, iam non est zelus correctionis, sed furor occisionis.
QUAESTIO II.
Utrum sit gravius peccatum occidere uxorem quam matrem.
Secundo quaeritur, utrum gravius peccatum sit occidere uxorem quam matrem.
Et quod sic, videtur :
- Quia quod gravius punitur, gravius est in offensa ; sed peccatum interfectionis uxoris gravius punitur quam peccatum interfectionis matris, sicut patet Causa XXXIII, quaestione 2, Admonere etc.
- Item, quod est magis contra naturam, illud est maius peccatum ; sed magis contra naturam est odire et occidere carnem suam quam alienam, quia, ad Ephesios 5, 29, nemo unquam camem suam odio habuit ; et uxor est caro viri, sicut ibidem dicitur, quia sunt una caro : ergo videtur gravius peccatum.
- Item, amor uxoris, sicut patet ex textu Genesis 2, 24, superexcedit amorem patris et matris, etiam amor castus ; et hoc etiam videtur innui Genesis 24, 67, de Isaac, qui tantum dilexit Rebeccam quod dolorem, qui de matre acciderat, temperaret ; sed quanto magis aliquis inclinatur ad amorem, tanto minus ad laesionem : ergo videtur quod, si occidat uxorem, gravius peccat.
- Item, qui occidit uxorem, facit contra bonum naturae et sacramenti, cum sint coniuncti ad individuam vitae consuetudinem ; qui autem occidit matrem, facit contra alterum tantum : ergo etc.
Contra :
- Licitum est percutere et verberare uxorem in casu ; sed nunquam licitum est verberare matrem : ergo gravior est offensa illata matri quam uxori : ergo etc.
- Item, tanto gravior est offensa, quanto personae, in quam est, debetur maior reverentia ; sed multo maior reverentia debetur matri quam uxori : ergo maior est offensa quae est in matrem, et sic etc.
- Item, facilius frangitur amor socialis quam naturalis, pro eo quod naturalia magis adhaerent ; sed amor matris est naturalis, amor uxoris socialis : ergo maioris perversitatis et crudelitatis est occidere matrem.
- Item, gravius est eum offendere a quo plura beneficia sunt percepta ; sed plura beneficia percipiuntur a matre quam ab uxore : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio gravius peccatum est, in genere loquendo, occidere matrem quam occidere uxorem, tum ratione personae exterioris, cui debetur maior reverentia, tum ratione minoris pronitatis. Pronior enim est homo iracundus ad verberandam uxorem quam matrem, quoniam, quando propter aliquam causam displicet, mirabile odium et taedium generatur, et ideo pronior est ad occidendam uxorem quam matrem. Ad occidendam autem matrem nullius natura inclinatur, nisi sit per iniquitatem conversa in crudelitatem super bestias. Et quoniam homo pronior est ad uxoricidium, hinc est quod, quamvis minus sit peccatum, tamen maior poena imponitur, ut per incussionem timoris pronitas restringatur.
[Ad obiecta] :
- Et per hoc patet primo obiectum.
- Ad illud quod obicitur, quod magis est contra naturam, quia una caro, dicendum quod maior est unio inter filium et matrem quam inter virum et uxorem secundum rem, quamvis in Matrimonio sit maior secundum significationem, pro eo quod caro matris et filii habent convenientiam in substantia et natura, sed caro masculi et feminae secundum actum commixtionis et unionis ; et ideo ad tempus plus trahitur homo ad uxorem, sed simpliciter plus trahitur ad matrem.
- Ad illud quod obicitur, quod plus excedit amorem matris, dicendum quod verum est intensive, tamen quantum ad radicationem facilius est quod vir concitetur in odium uxoris et e converso per unam fornicationem quam mater in odium filii vel e converso. Tamen hoc non dicitur, quod relinquat matrem quantum ad affectum, sed quantum ad coniunctionem sexuum.
- Ad illud quod obicitur, quod facit contra bonum naturae et sacramenti, dicendum quod verum est ; sed illud praeponderat, scilicet matricidium, adeo est contra naturam ; nunquam enim natura abhorret ita occisionem alicuius cui commiscetur, sicut eius in cuius utero fuit totus. Unde quamvis canon dicat, Causa XXXIII, quaestione 2, quod occidens uxorem est crudelior omni bestia, quia partem sui corporis occidit, intelligendum est hoc dictum esse per emphaticum modum loquendi, secundum quem modum posset dici quod mater est totum corpus filii, cum totum ex matre traxerit ; et ista est veritas, licet Hugutio, super Decreta, senserit contrarium ; non enim in hoc approbatur eius sententia a modernis doctoribus.
QUAESTIO III.
Utrum uxoricidium impediat Matrimoniizm.
Tertio quaeritur, utrum uxoricidium impediat Matrimonium.
Et quod sic, videtur :
- Causa XXXIII, quaestione 24 : Interfectores suarum coniugum ad poenitentiam redigendi unt, quibus penitus denegatur coniugium.
- Item, eodem titulo, in poenitentia Arnulfi, qui occiderat uxorem, dicitur : Uxorem nunquam ducere, concubinam nunquam habere nec adulterium committere audeas.
- Item, in eo in quo quis peccat, in eo torquendus est ; sed iste peccavit contra Matrimonium, occidendo uxorem : ergo etc.
- Item, supra, distinctione trigesima quinta, dicit Magister in littera, et tractum est de canone expresse, Extra, De eo qui duxit in coniugium quam polluit per adulterium, ubi dicitur quod Matrimonium nullum est et dirimendum est. Ergo quod impedit, hoc est propter homicidium mariti quod perpetravit : ergo, si hic vir occidit uxorem, patet etc.
Contra :
- Si quis occideret uxorem alienam, propter homicidium non efficitur inhabilis ad Matrimonium. Ergo, si plus potest in uxorem propriam, videtur quod propter eius occisioriem a Matrimonio non debeat prohiberi.
- Item, possibile est quod vir occidat uxorem zelo quem habet in detestationem adulterii. Ergo videtur quod stet pro Matrimonio : ergo non debet puniri privatione Matrimonii.
- Item, omne peccatum potest deleri per poenitentiam : si ergo poena ista est ratione peccati, et haec poena potest esse occasio peccati, maxime iuveni qui habet incentivum libidinis : ergo videtur quod non possit impediri, saltem poenitentia facta.
- Item, magis repugnat bono Matrimonii adulterium quam homicidium ; sed adulterium simpliciter non impedit : ergo nec uxoricidium.
Respondeo : Dicendum quod occidere uxorem potest quis tripliciter : aut persequendo culpam, aut persequendo naturam, aut persequendo Matrimonium. Persequendo culpam, ut cum in fornicationis crimine deprehendit et adeo detestatur quod in ultionem criminis mortem infligit. Persequendo naturam, ut si mulier propter defectum aliquem quem habet in se, non habet gratiam viri ; unde vir eam exosam habet et gravem et propter istam detestationem et odii intensionem, furore accenso, ipsam perimit. Persequendo Matrimonium, ut quando moechatur cum aliqua quam vult ducere in uxorem et non potest nisi uxore mortua ; et ideo ipsam interficit. Primum est grave peccatum propter excessum ; secundum est gravius et tertium est gravissimum.
In quolibet horum prohibetur a Matrimonio contrahendo, sed magis in secundo ex maxime in tertio ; et in quolibet horum casuum dispensatur ab Ecclesia, et maxime in iuvenibus ; sed in primo de facili, in secundo difficilius, in tertio quodam modo sic et quodam modo non. Respectu enim illius personae cum qua moechabatur et propter quam habendam in Matrimonio occidit coniugem, nunquam cum eo dispensabitur, immo, si iunctus fuerit, simpliciter separatur ; sed respectu aliarum, propter periculum, dispensatur. Unde, quamvis crimen non faciat omnino illegitimum respectu omnium propter periculum fornicationis, facit tamen simpliciter illegitimum respectu alicuius personae determinatae, scilicet homicidium iunctum cum adulterio vel adulterium cum fidei datione vel datio fidei cum uxoricidio.
Et sic concedendum est quod tale crimen impedit Matrimonium aliquo modo taliter, quia impedit, sed non dirimit ; alio modo quod etiam dirimit, sicut tactum est.
[Ad obiecta] :
- Ad.illud ergo quod obicitur, quod qui occidit uxorem alienam, dicendum quod non est simile ; quia enim offendit Matrimonium in se, cum uxorem propriam interficit, ideo in se debet puniri ; non sic cum interficit alienam.
- Ad illud quod obicitur de zelo, dicendum quod zelus non excusat a toto, sed a tanto ; unde facilius cum eo dispensatur.
- Ad illud quod obicitur, quod potest per poenitentiam deleri, dicendum quod enormitas non ita cito deletur ; immo in poenam manet diutius, sicut patet in irregularitate.
- Ad illud quod obicitur, quod adulterium magis repugnat, dicendum quod falsum est, quia uxoricidium est contra substantiam Matrimonii, quia perimit subiectum ; sed adulterium est contra bonum fidei, sine quo Matrimonium esse potest ; et ideo non est simile.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo dubitatur de hoc quod dicit : Uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit. Quare ponit quod permittit ducere virginem ? Cum enim nullo voto sint astricti, ita potuerunt ducere viduam sicut virginem.
Respondeo : Dicendum quod clerici ducentes uxores infra minores Ordines possunt uxores dupliciter ducere : aut cum spe redeundi ad ministerium et officium clericatus aut sine spe. Si cum spe, tunc permittitur quod ducant virgines, et sic loquitur Leo Papa. Si sine spe, tunc possunt quam volunt ducere ; sed, si ducant viduam, amplius non possunt ad officium quod dimiserant redire : vel si permittatur reditus ad Ordines minores, inhibetur promotio ad maiores. Et ideo dicit : permittitur, supple : si volunt ad clericatum aliquo tempore redire sine impedimenta.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere etc. Videtur enim mala esse haec constitutio, quia nemo potest uxorem privare iure suo : ergo videtur, quodsi habent uxores, quod non possunt abstinere ab eis, etiam si velint.
Item, ponatur quod aliquis in inferioribus Ordinibus, uxore tacente et sciente, promoveatur, utrum debeat ; cum reclamaverit, debitum sibi reddi. Et quod sic, videtur, quia votum continentiae non vovit ; et iterum, si vir ingrediatur religionem, et ipsa taceat, si reclamet post apud episcopum, redire compellitur, ergo etc.
Item quaeritur, utrum, mortuo viro, teneatur ad continentiam perpetuam talis mulier, an possit contrahere.
Respondeo : Dicendum quod hoc intelligitur, quod si non habent uxores, nunquam debent contrahere, ex quo ad sacras Ordines sunt promoti ; si autem habent, non possunt promoveri sine assensu uxorum secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae ; et verum est quod requirendus est earum consensus. Quod si uxor taceat, viro suscipiente ordinem, et locum et tempus habet reclamandi, praesumitur consensisse et amplius reclamare non potest ; et ex consensu suo lex continentiae sibi indicitur nec potest requirere virum.
Utrum autem possit contrahere, dicendum quod, sicut dicitur 32 distinctione, canone Seriatim etc., non potest, etiam post mortem viri, immo tenetur ad continentiam perpetuam.
Sed qualiter hoc sit intelligendum, inter iurisperitos est controversia. Aliqui enim dicunt quod mulier consentiens viro, vovere intelligitur ; sed votum istud, quia non est solemnizatum, impedit Matrimonium contrahendum, sed non dirimit iam contractum.
Alii dicunt quod solemnizatur in voto viri.
Tertii dicunt quod secus est in uxore ingressi religionem et clerici, quia uxor clerici tenetur, sed non uxor ingressi, Quia dignior est clericatus quam religio, cum bigamus possit esse religiosus, non autem clericus.
Alii dicunt, et hoc videtur probabilius, quod uxor aut ignorat ius illud, quia nec scit nec sibi dicitur, aut novit. Primo modo non obligatur ; secundo modo si novit aut sibi dicitur et consentit, obligatur.
Sed quid in tanta diversitate tenendum est ? Sane dici potest, quodsi uxor consentiat viro, quod Ordinem sacrum suscipiat vel quod religionem ingrediatur in conspectu personae per quam secundum formam Ecclesiae possit fieri divortium, quod ipsa obligatur ad continentiam perpetuam cum viro, qui est eadem caro cum ipsa, nec excusatur per iuris ignorantiam. Nec est diversimode iudicandum in clericis et religiosis quantum ad hoc, cum utrobique corpus viri perpetuo Domino dedicetur. Et hoc expresse dicitur distinctione 32, canone Seriatim etc. : Neque permittitur uxor iungi eidem marito suo carnaliter nec unquam nubere, aut in eius vita aut post mortem. Et ideo satis probabiliter dictum est quod, viro vovente et solemnizante, ipsa vovisse intelligitur ; et hoc totum probatur per multa ura quae dicuntur libro III, De conversione coniugatorum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quibus penitus denegatur coniugium. Ex hoc enim videtur quod cum talibus dispensari non possit.
Quaeritur igitur : pro quibus peccatis coniugium denegatur et in quibus dispertsatur ?
Respondeo : Notandum est quod in septem generibus.
Primum est adulterium cum occisione vel fidei datione ; Causa XXXI, quaestione 1.
Secundum est incestus ; Causa XXXII, quaestione 7, Concubuisti.
Tertium est raptus sponsae alterius ; Causa XXVII, quaestione 2, Statutum.
Quartum est de eo qui insidians Matrimonio filium de sacro fonte levavit, et de hoc habetur Causa XXX, quaestione 1, De eo autem.
Quintum est de eo qui occidit presbyterum ; Extra, De poenitentiis et remissionibus, Qui presbyterum.
Sextum de eo qui occidit propriam uxorem ; Causa XXXIII, quaestione 2.
Septimum solemniter poenitentes ; Causa XXXIII, quaestione 2, De his antiqui.
In omnibus dispensatur praeterquam in primo, propter hoc quod respicit personam determinatam.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Sancta Dei Ecclesia gladium non habet nisi spiritualem. Videtur enim falsum dicere, quia Bernardus dicit, Ad Eugenium, quod habet utrumque gladium : Et uterque gladius tam spiritualis quam materialis est Ecclesiae ; et hoc probat per illud Lucae 22, 38 : Sunt gladii duo ; et Dominus : Satis est.
Respondeo : Dicendum quod uterque, ut dicit Bernardus, est Ecclesiae, sed differenter, quia spiritualis extrahendus est manu Ecclesiae, sed materialis non manu, sed tantum nutu ; et per hoc solvitur illud.
