Distinctio XXXVI — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

De impedimento conditionis, quod respicit statum legis humanae.

 

A. Si pro extrema conditione valeat uxor separari a viro et e converso.

 

DIVISIO TEXTUS.

Nunc de conditione videamus, etc.

In ista distinctione duo determinat.

Unum principale, scilicet de impedimento conditionis.

Aliud secundarium de aetate contrahentium, ibi, D : Hoc etiam sciendum est, quod pueri, etc.

 

Circa conditionem determinat tria per ordinem in tribus capitulis, scilicet quae conditio impediat ?

Utrum servus unius potest contrahere cum ancilla alterius ?

Et, an solvatur matrimonium per servitutem supervenientem matrimonio ?

Et haec plane iacent in Littera.

 

Ad notitiam autem horum capitulorum trium quaeruntur hic quinque.

Primum est, quid sit conditio impediens matrimonium ?

Secundum, an servitus impediat matrimonium ?

Tertium, utrum impediat ex iure naturali, vel positivo, vel divino, vel humano ?

Quartum, quid de servo unius contrahente cum ancilla alterius ?

Quintum, de conditione quae supervenit matrimonio.

 

 

ARTICULUS I.

Quid sit conditio impediens matrimonium ?

 

Ad primum, scilicet quid sit conditio impediens matrimonium, obicitur :

Dicunt iura, quod conditio impediens matrimonium, est servitus : servitus autem est conditio suppositionis, qua persona secundum se et sua est in potestate superioris.

 

Videtur autem, quod talis conditio non debet esse in humano genere : quia

  1. Dicit Gregorius, quod natura omnes homines aequales genuit : ergo contra naturam est unum hominem esse alio inferiorem, et esse in potestate alterius secundum se et sua : sed ea quae sunt contra naturam, nullo iure statui possunt : ergo nullo iure conditio servitutis inter homines esse potest.
  2. Item, dicit Gregorius, quod contra naturam superbire est hominem homini praeesse velle : ergo idem quod prius.
  3. Item, Apostolus dicit, quod in Christo Iesu non est servus neque liber : ergo in fide Christi omnes sunt aequales : ergo falsum est, quod unus sit dominus alterius : ergo nulla est conditio servitutis.
  4. Item, in primo ordine humani generis dictum est ante peccatum et post peccatum homini, quod coleret terram, et subiiceret eam sibi : nusquam autem, quod dominaretur super alterum : ergo videtur, quod de dignitate naturae hominis sit, ut non sit servilis conditionis.
  5. Item, Tullius dicit in Rhetorica, quod omne ius a natura est profectum : ergo quod non est profectum a natura, est iniuria : sed istud ius de conditione servitutis, non est a natura profectum : ergo est iniuria. Probatio mediae. Natura est aequaliter digna in servo et in domino : ergo impossibile est, quod unus alteri ex participatione naturae praeponatur : et sic constat propositum.

Si forte dicas, quod Tullius mentitur. Contra : Ius positivum necesse est, quod habeat rationem aliquam aequitatis : illa ergo ratio necesse ratiocinatur ex aliquo habitu regente ipsam, et exemplar aliquod habet ad quod adspicit : sed istud exemplar est necessario ante ius positivum : quod autem est ante ius positivum, non est ius positivum : ergo exemplar quod imitatur ratio inveniens ius positivum, non est de iure positivo : sed nihil est ante, nisi ius naturale et divinum : ergo necesse est, quod istud exemplar sit ius naturale et divinum : sed omne exemplatum perficitur ab exemplari : ergo ius positivum perficitur a iure naturali et divino : et hoc est quod dicit Tullius.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dixit Noe, Genes. IX, 25 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Si ergo per Patriarchas Dei inspirationem habentes, inducta est servitus : ergo est de iure divino.
  2. Item, de Abraham, Isaac, et Iacob legitur, quod habuerunt servos et anullas : cum ergo inspirationem Dei habuerunt, et nihil contra naturam vel ius egerunt, servitus est de iure naturali et divino, ut videtur.
  3. Item, in Novo Testamento, I Petr. II, 18, et ad Ephes. VI, 5, et multis aliis locis praecipitur servis, quod in omni timore obediant dominis, non tantum bonis et honestis et modestis, sed etiam discolis : ergo conditio servitutis est de lege Christi : et sic nec contra naturam, nec conti a divina : ergo nec servitus.
  4. Item, video quod propter peccatum traditur homo ut sit in potestate daemonis : ergo multo magis tradetur in potestatem hominis : ergo potest iusto Dei iudicio unus effici servus alterius.

 

Responsio. Dicendum, quod conditio servitutis est in genere humano : quia nisi esset, non impediret matrimonium.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non est derivata servitus ex inaequalitate naturae, sed potius ex inaequalitate operum in poenam inducta : et ideo non est favorabilis, sed potius eorum quae per se fugiuntur, ut dicunt Philosophi.

Ad hoc autem quod obicitur, quod contra naturam est, etc., dicendum quod natura dicitur dupliciter, vel potius tripliciter : dicitur enim quandoque natura ipsa species communicabilis individuis, et participata ab illis, sicut dicuntur omnes homines natura homines. Dicitur etiam natura quandoque ratio naturalis : et hoc dupliciter, scilicet ex naturalibus procedens, et in naturalibus consistens, vel ex naturalibus procedens ad ordinem eorum quae incidunt praeter naturam, quantum illa ordinari est possibile. Et primo quidem modo quod est contra naturam, non potest stare : et hoc modo servitus non est contra naturam, sed potius personalis, et contra statum personae. Secundo autem modo iterum non est naturalis : quia sic non est naturale nisi ius illud, quod natura omnis ea quae sunt illius naturae docet. Sed tertio modo servitus est naturalis : quia per eam ordinatur culpa quae inducta est in natura ex vitio personae.

Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia Gregorius vocat contra naturam, quod est contra naturam primo modo dictam, non autem tertio.

Ad aliud dicendum, quod servus consideratur dupliciter, scilicet secundum quod est particeps gratiae vel gloriae, quae sunt maximae perfectiones animae, et in talibus aequatur domino, vel etiam quandoque praeponitur. Consideratur etiam secundum opus et facultatem, et in talibus est in potestate domini. Et primo modo loquitur Apostolus.

Ad aliud dicendum, quod patet solutio ex prius inducta distinctione : quia servitus ex re innaturali inducta est, quae est peccatum : sed tamen ex ratione ordinatur et peccatum et poena peccati, quae est servitus.

Ad aliud dicendum, quod Tullius accipit naturam pro naturali ratione, cuius habitus regit in omni iure positivo : et ita trahitur ab eo sicut exemplatum ab exemplari, sicut probat obiectio : et ita inde trahitur ordo peccati per poenam quae est servitus : peccatum enim in poena et per poenam ordinatur.

 

 

ARTICULUS II.

An servitus impediat matrimonium, et quo iure ?

 

Secundo quaeritur : An servitus impediat matrimonium ?

Videtur, quod non :

  1. Omne enim impedimentum alicuius contrarietatem aliquam habet ad aliud : sed servitus nullam habet contrarietatem ad matrimonium : ergo non impedit ipsum. Probatur autem prima : quia nihil impedit aliud, nisi quod in contrarium operatur vel agit : et agens in contrarium, est contrarium necessario. Secunda autem patet : quia servus potest habere fidem, prolem, et sacramentum.
  2. Item, si impedit : aut impedit ex genere, aut ex differentia addita. Si ex genere : ergo omnis conditio impediret matrimonium, quod falsum est, cum conditio libertatis non impediat. Si autem ex differentia contrahente. Contra : Ergo omnis servitus impedit, et semper : ergo et servus cum ancilla contrahere non potest, quod falsum est : ergo conditio servilis non impedit matrimonium.
  3. Item, secundum naturam ita est, si aliquid ex natura sui aliquid impedit, quod illud multiplicatum plus impedit : ergo si servitus impedit matrimonium, multiplicata servitus plus impedit ipsum : sed hoc est falsum, quia servus cum ancilla contrahere potest, cum tamen in eis sit multiplicata servitus : ergo hoc est falsum, quod servitus impediat matrimonium.
  4. Item, poena servitutis statui matrimonii ante existenti supervenit ex ultione peccati, sicut et aliae poenae : sed ego video, quod aliae poenae non impediunt : ergo nec ista debet impedire.
  5. Item, in signato matrimonio magis est contractus ancillae cum libero, quam liberae cum libero : ergo etiam in signo magis debet esse ratum matrimonium ancillae cum ingenuo, quam ingenuae cum ingenuo : ergo conditio non impedit matrimonium, sed etiam promovet. Probatur prima ex hoc quod Verbum Dei Patris ingenuissimum, nostrae nupsit naturae in una persona Filii in thalamo uteri virginalis, cum tamen dicat Philosophus in primo Metaphysicorum, quod multipliciter natura nostra est ancilla. Secunda autem constat.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Omnis deceptio et fraus rescindunt contractum : sed si ingenuus cum ancilla ignoranter contrahat, ibi est deceptio : ergo contractus rescindendus est.
  2. Item, matrimonium est de bonis partim propter se, et partim propter aliud expetendis, ut dicit Philosophus : libertas autem est de per se expetendis, servitus autem de fugiendis : ergo libertas convenit cum ratione boni appetibilis matrimonio, et servitus contrariatur : sed contrarium impedit : ergo servitus potest impedire matrimonium.
  3. Item, multa sunt onera matrimonii ex seipso : ergo onerans ex alieno non debet addi oneri matrimonii, quia nimis grave efficeretur : sed servitus onerat ex alieno : ergo non debet addi matrimonio : sed potius si ignoranter fiat contractus, pro nullo debet reputari a iure, ne nimis grave onus matrimonii efficiatur.

 

Responsio. Dicendum, quod ex constituto civili et Ecclesiae in favorem libertatis servitus ignorata cum opposita conditione, scilicet libertatis, impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum, nisi velint sponte commanere, postquam coniunx ingenuus scit de conditione servitutis in alia.

 

Ad primum ergo dicendum, quod hoc habet contrarietatem aliquam non ad essentiam matrimonii, sed potius ad consequentia, scilicet ad debiti redditionem, et ad bonum statum prolis : et ideo nimis grave est matrimonium cum illa conditione : propter quod statutum est, quod sit impedimentum eius.

Ad aliud dicendum, quod ex differentia impedit, et argumentum non sequitur : quia differentia non habet contrarietatem ad se in alio individuo, sed potius ad differentiam oppositam : sicut patet, quod rationale in Platone non contrariatur rationali in Socrate, sed irrationali contrariatur. Ita conditio servitutis non opponitur servituti matrimonii, sed potius libertati, et cum illa impedit matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de illo ad quod habet contrarium, sed suum simile magis augmentat : et ideo si posset multiplicari servitus contra libertatem in matrimonio, bene concedendum esset, quod magis impediret : sed hoc esse non potest, cum una sit unius tantum : et ideo illud argumentum non cogit.

Ad aliud dicendum, quod aliae poenae in utroque sunt coniugum, et non augent onera matrimonii, nec faciunt ipsum vilioris conditionis in bonis suis : sed haec omnia facit servitus : et ideo non est simile.

Praeterea, aliae poenae secutae sunt originale, et ista secuta est vitium personale : et ideo non est aequaliter in omnibus : et ideo iterum non est simile.

Ad ultimum dicendum, quod natura nostra ancilla est in hoc quod suorum operum non est tota causa : sed ancillatio illa non tradit eam in potestatem contrarii domini : et ideo aequivocatio est in argumento : quidquid tamen in nobis sit qui frequenter peccavimus, et ideo servi peccati secundum aliquem modum sumus. Nostra tamen natura prout assumpta est a Christo, liberrima fuit : et ideo falsum supponit obiectio : et patet qualiter intelligitur dictum Philosophi.

 

 

ARTICULUS III.

An impediat ex iure naturali vel positivo ?

 

Tertio quaeritur, utrum impediat ex iure naturali, vel positivo, vel divino ?

  1. Videtur autem, quod non ex naturali : quia hoc, ut dicitur in Digesto veteri, est quod natura omnia animalia docet : constat autem, quod natura non docet servitutem : ergo videtur, quod ista conditio non est de iure naturali : ergo nec matrimonium impedit de iure naturali.
  2. Item, si impediret per vim iuris naturalis, oporteret quod contrariaretur alicui eorum quae sunt matrimonii in coniunctione maris et feminae : sed hoc non invenitur de facili : ergo per vim iuris naturalis non impedit.
  3. Videtur autem, quod nec ex iure divino : quia hoc potius persuadet humilitatem, quam exaltationem. Unde etiam dicitur, I ad Corinth. VII, 21 : Servus vocatus es ? non sit tibi curae : sed et si potes fieri liber, magis utere. Ergo de servitute etiam de iure divino persuasum est, quod liber maneat cum ancilla, vel e converso : ergo non impedit matrimonium ex iure divino.

Videtur, quod nec ex humano iure positivo : quia totum ius humanum oritur a divino, vel a naturali : sed istud nec a divino oritur, nec ab alio : ergo non est impediens de iure positivo.

 

Responsio. Dicendum, quod impedimentum istud vim habet a iure positivo, quod est statutum Ecclesiae habentis Dei auctoritatem et inspirationem ad ordinationem peccati per poenas, ut prius habitum est.

 

Ad obiectum autem contra, dicendum quod quoad hoc est naturale, quod natura insurgit et punit nocivum : et ideo poenae peccati naturali iure stabiliuntur : et hoc modo reducitur ad naturam : sed non oportet, quod sit naturale vel divinum sicut unum praeceptorum naturalium vel divinorum, sed potius iudiciale statutum in poenam peccantium, et in favorem libertatis, quae primo ex animi libertate ex nobilitate virtutis exorta est.

 

 

B. De copula servi et ancillae diversorum dominorum.

C. De viro qui se facit servum ut dimittatur ab uxore.

 

ARTICULUS IV.

An servus unius potest contrahere cum ancilla alterius ?

 

Quarto, quaeritur de servo unius contrahente cum ancilla alterius. Et hoc quaeritur propter ea quae dicuntur in capitulo B, quaeritur etiam, si servus, etc.

Videtur autem, quod hoc esse non possit : quia

  1. Servitus unius onerosum reddit coniugium : sed hic est triplex servitus, vel etiam quadruplex : ergo nimis onerosum efficitur coniugium : est enim hic duplex servitus dominorum duorum coniugum, et servitus viri ad uxorem, et e converso.
  2. Item, Matth. VI, 24 : Nemo potest duobus dominis servire. Ergo nec hic : ergo non possunt duobus dominis serviles coniungi.

Si forte dicis, quod hoc verum est quando iubentur contraria. Contra : Sit quod uxor petat debitum, quando dominus postulat servitium : tunc enim iubent contraria : ergo iste est in perplexitate : sed nullus debet esse perplexus : ergo nullus debet tale coniugium contrahere.

  1. Item, sit quod dominus praecipiat illi, quod numquam reddat ei debitum, sed semper in domo domini maneat ut invigilet actibus domini : et similiter dominus ancillae praecipiat : constat, quod tenentur obedire, quia Apostolus hoc praecipit : ergo videtur, quod numquam est tempus exigendi vel reddendi debitum : ergo nec maritalis societas potest esse inter tales : ergo nec coniugium.
  2. Item, esto quod dominus praecipiat ei ne consentiat in matrimonium : constat, quod debet esse obediens, alias dominus puniret eum : ergo videtur, quod consentire non potest : ergo nec matrimonium contrahere.
  3. Item, quidquid est rei quae in me est, meum est cum re mea : sed iste servus domini sui est : ergo et domini est, quidquid est servi : sed uxor servi est servi : ergo uxor servi est domini : sed una mulier non potest esse duorum, nihil commune habentium : ergo uxor servi debuit esse illius domini ancilla, cuius ancilla fuerat ante. Obiectio eadem est de servo in comparatione ad dominum ancillae. Cum igitur haec omnia sint inconvenientia, videtur quod nullum coniugium sit cum servo et ancilla diversorum dominorum.
  4. Item, pueri talium servorum dubie generantur : licet enim secundum leges quasdam partus sequatur ventrem, tamen consuetudines diversarum terrarum de hoc dubiae sunt : quia sicut supra probatum est, homo est animal cuius uterque sexus pro educatione filiorum sollicitatur, sed substantia patris magis principalis est in generatione filii, quam etiam matris : ergo videtur, quod plus pertinet de partu ad patrem, quam ad matrem : si ergo isti generant unum infantem, ille erit duorum dominorum, et forte contraria praecipientium, quod esset magna absurditas. Cum ergo multa inconvenientia sequantur ex tali coniugio, videtur quod tale coniugium sit illicitum.

 

Responsio. Dicendum, quod talia coniugia licet sint difficilia, tamen sunt licita.

 

Ad primum ergo dicendum, quod servitus viri in uxorem, et e converso, aequivoca est ad servilem conditionem : quia uxor non est ancilla viri, nec vir est servus uxoris : et ideo illa obiectio non concludit inconveniens.

Ad aliud est distinguendum : quia aut servus contraxit matrimonium consentientibus dominis, suo, et uxoris, aut dissentientibus, aut altero consentiente, et altero dissentiente. Si autem primo modo, tunc solvendum est debitum coniugale : quia qui consentit principale, intelligitur consensisse accessorium. Et ita quando matrimonio consenserunt, concessisse intelliguntur et tempus ad solvendum debitum. Si autem ambo dissentiunt, tunc adhuc distinguendum videtur, scilicet aut quia non est hora solvendi debitum maritale, aut serviendi dominis. Si primo modo, si est nox, et in cubili secreto est cum uxore, puto quod tenetur solvere debitum. Si secundo modo, tunc puto quod debent servire dominis. Si autem tertio modo, tunc sub eadem distinctione serviendum non consentienti.

Ad dictum autem Evangelistae dicendum, quod interest qualiter aliquis sua re utatur : et ideo leges sunt, quid debeant facere servis domini eorum. Unde Apostolus dicit, ad Coloss. IV, 1 : Domini, quod iustum est et aequum servis praestate, scientes quia Dominum habetis in caelo.

Ad aliud dicendum, quod non potest praecipere dominus, ut numquam ipsi intendat servus : quia hoc esset contra curam et providentiam naturalem. Unde sicut non potest prohibere, ne intendat sustentationi speciei, est enim tempus operandi et quiescendi in uno die naturali, sicut venit nox, quando nemo potest operari, sicut dicitur, Ioan. IX, 4. Et similiter est in una septimana, sicut tempus feriarum : et tunc non potest servus suspendi a redditione debiti. Sed verum est, quod bene potest impediri imperio domini a cohabitatione continua.

Ad dictum autem Apostoli patet responsio per antedicta.

Ad aliud dicendum, quod quoad hunc consensum non est servus in potestate domini : quia ille consensus habet conditionem libertatis ex seipso, ut supra patuit in quaestione de impedimento violentiae sive coactionis. Et causa huius est, quia quod ad naturae permanentiam in solatium mortalitatis natura concessit, non debet poni in potestate : cuiusquam et ideo etiam domino contradicente, dummodo alias velit servus, potest libere consentire in matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod illud decipit secundum aequivocationem eius quod est suum, vel meum : quia aliter est vir uxoris, et e converso, et aliter servus domini, ut patet ex praehabitis : extraneissimus enim modus habendi est ille quo vir habet uxorem, et habetur ab ea, et propinquissimus ille quo habetur servus a domino, sicut possessio : et ideo non valet ratio illa.

Ad ultimum dicendum, quod si plures tales generarent filios, tunc dividuntur a dominis in quibusdam Alemaniae partibus : si autem unus solus, tunc dividi non potest, sed unus ab alio accipit pretium, et tunc est unius tantum.

 

 

ARTICULUS V.

An vir potest se dare in servum alteri sine consensu uxoris, et absolvi per hoc a redditione debiti ? Et simile quaeritur de muliere.

 

Quinto, quaeritur de conditione quae supervenit matrimonio : et hoc ratione tertii capituli, ubi hoc movetur in Littera.

Videtur autem, quod non sit secundum rationem ius quod determinatur in Littera.

  1. Dicit enim Bernardus : Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Ergo a simili quod pro libertatis favore institutum est, contra libertatem non debet militare : sed quod ille se servum facit, est contra liberum usum uxoris, quo uti debeat viro suo : ergo videtur, quod debeat rescindere matrimonium, ut ipsa libera contrahat cum alio, cuius possit liberum habere usum.
  2. Item, in omni natura ita est, quod idem impedit rei generationem, et destruit generatam, sicut patet in frigido, et calido, et in omnibus mixtis, et simplicibus : sed servitus impedit matrimonii generationem sive contractum : ergo etiam destruit iam contractum si ei superveniat : ergo male determinatur in Littera.

 

Item quaeritur, utrum ille possit se dare servum alteri ?

Videtur, quod non : quia

  1. Non habet potestatem sui corporis, ut dicit Apostolus : sed qui non habet potestatem, non potest se dare alteri : ergo iste non potest se dare alteri in servum.
  2. Item, quod fit cum praeiudicio alterius, de iure fieri non potest : sed istud fit cum praeiudicio mulieris, quia impeditur vir a solutione debiti mulieris, quod quaesivit in viro : ergo de iure fieri non potest : ergo se non potest dare alteri.
  3. Item, ipse non potest se Deo dare ad serviendum in claustro sine consensu uxoris : ergo minus se potest dare homini : quia favorabilior est servitus divina, quam humana.
  4. Item, cum duo sint favorabilia, et tertium non favorabile, iura debent esse pro duobus favorabilibus contra tertium : sed in matrimonio sunt libertas personarum, et matrimonium, quorum utrumque est favorabile : et servitus est tertium, quod non est favorabile : ergo debent iura esse pro libertate, et honestate matrimonii : ergo non debet concedi, quod ille se possit facere servilem in praeiudicium matrimonii, et libertatis.
  5. Item, sicut dicit lex in Digesto veteri, libro quarto, De his quae vi metusve causa fiunt : Si metus cadat in uxorem vel liberos, reputatur cadere in constantem virum : quia viri boni est magis velle pati in seipso, quam turpia pati in uxore vel liberis. Ergo a simili cum uxor quae remanet libera, multo magis horreat servitutem in prole, quam in seipsa, non debet in iure aliquid admitti, quod sibi prolem ponat sub servitute, cum ad hoc contraxit cum ingenuo ut ingenua proles permaneret. Cum igitur servitus prolis causatur ex servitute viri in pluribus terris, videtur quod non debeat admitti in iure, quod vir se possit dare in servum.

 

Ulterius quaeritur, utrum mulier similiter se possit dare in ancillam ?

Et videtur, quod sic : quia ad paria iudicantur vir et mulier : ergo et quod potest facere vir, potest facere mulier.

In contrarium est, quod

  1. Ex hoc expressa sequitur servitus prolis : quia secundum leges partus sequitur ventrem.
  2. Item, vir est caput mulieris : ergo non potest aliquid facere, ad quod non dirigitur a viro : ergo nec sine consensu viri potest se facere ancillam.

 

Responsio. Sine praeiudicio dicendum, quod si vir se dat in servum contra voluntatem mulieris, in nullo debito quo tenetur uxori, dominus potest eum impedire : quia hoc in quo fuit uxoris, se alii domino, ea vivente, dare non potest : et ideo etiam conceditur stare matrimonium : hoc enim modo coniunxit eos Deus, et homini non licet separare propter aliquam molestiam, quaecumque supervenire potest.

 

Ad primum ergo dicendum, quod istud non militat contra libertatem : quia mulier remanet libera, et in libero usu viri in omni debito suo.

Ad aliud dicendum, quod hoc ideo est in natura, quia per necessitatem naturae agunt naturalia et patiuntur. Sic autem non est in moralibus : unde culpae in moribus fraenantur poenis, quae nullam habent cum eis contrarietatem, licet contrarientur delectationibus peccantium et appetitibus : et ideo etiam propter institutum Ecclesiae aliquid impedit contrahendum, quod non dirimit contractum.

Supra hoc tamen supra habita est alia solutio quae melior est, quam ista, et ibi respiciatur.

Ad aliud dicendum, quod iste potest se dare in servum salvo omni iure uxoris, tam in corpore, quam in bonis, et in liberis : aliter puto, quod sit peccatum mortale dominis si ipsum recipiunt : et ideo cessat obiectio, quia nullum praeiudicium incurrit uxor.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod obsequium divinum in claustro annexum est voto continentiae, quod praeiudicat debito matrimonii, et ideo sine consensu uxoris fieri non potest : sed tale non est obsequium domini carnalis : et ideo non valet argumentum.

Ad aliud sine praeiudicio videtur mihi, quod sine peccato mortali non subiugantur pueri servituti, si mater antequam pariat eos, non consentiat servituti.

Ad aliud dicendum, quod mulier meo iudicio se in ancillam dare non potest : quia in hoc non ad paria iudicantur.

 

 

D. De aetate contrahentium.

 

ARTICULUS VI.

An masculi ante quatuordecim annos, et puellae ante duodecim annos inire possint matrimonium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Hoc etiam sciendum est, quod pueri ante quatuordecim annos, etc.

Videtur enim hoc esse inconveniens : quia

  1. Secundum leges tutorem accipiunt usque ad vicesimum quintum annum : ergo videtur, quod usque ad illud tempus non sit ratio confortata ad consensus discretionem : ergo videtur, quod constitutio debet tempus contrahendi ponere in viginti quinque annis.
  2. Item, qui religionem ingrediuntur, non possunt facere professionem usque ad decimum octavum annum, sicut dicit nova constitutio : ergo cum magis sit obligari Deo, quam homini, etiam ad obligationem quae fit homini in matrimonio, videtur quod exspectandi sint undeviginti anni.
  3. Item, ad officium praedicationis et sacerdotii non debet assumi aliquis ante trigesimum annum : cum igitur vinculum matrimonii sit perpetuum dum vivit coniunx, et habet multas tribulationes adiunctas, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 28, videtur quod exspectandum sit tempus triginta annorum.

Item, quare aliter in viro determinatur tempus, quam in puella, ut duo anni resecentur.

 

Responsio. Dicendum, quod hic quaesita partim determinata sunt supra, ubi de sponsalibus agebatur.

Ad omnium ergo harum determinationem habendam sciendum, quod vis augmentativa ut in pluribus stat perfecta in trigesimo anno : et hoc contingit, quia calor naturalis debilitatur ex multa ingestione extranei humidi acquisiti ex nutrimento. Calor autem debilitatur ex evaporatione in quantum secum trahit humidum naturale, et remanet corpus siccum, non extensibile radicalibus membris supra quam extensum est : et ideo stat augmentum secundum causam physicam. Causa autem mathematica est, quia movens caeleste quod movet singulariter ad perfectionem individui, completur non minus quam in triginta annis. Si enim motus planetarum ultimus accipitur, tunc completur in triginta annis : quia Saturnus complet cursum suum in totidem annis, cum quo alii iunguntur omnes, et ipse cum nullo aliorum, sicut dicunt Philosophi, et omnes alii Doctores astrorum.

Adhuc, motus capitis draconis perficitur in minori. Similiter coniunctio minor Saturni et Iovis perficitur in triginta annis octava parte anni minus : et coniunctio magna Saturni et Martis in signo Cancri perficitur in triginta annis. Coniunctio autem Iovis et Saturni de triplicitate in triplicitatem, et coniunctio eorumdem de circulo in circulum, fiunt in maiori tempore : sed illae causant accidentia generalia mundi et provinciarum, et non personalia nisi secundum quid. Et ideo ultimum spatium perfectionis humanae est in triginta annis, et citra incipit declarari incrementum, et similiter sibi coniungi motus superior, ita quod intellectus incipit dominari perfecte ad regimen vitae et corporis et hoc per quinque annos : et ideo alius terminus ponitur a legibus super annos triginta quinque. Motus autem perfectus capitis et caudae est in octodecim annis, in quo complentur omnes coniunctiones, et praeventiones, et eclipses solis et lunae, quae inter omnia astra maiorem habent effectum supra corpora nostra : et ideo tertius terminus ponitur in quatuordecim annis. Modus autem periodi sive datoris vitae quam hismalite mathematici vocant, est secundum numerum signorum circuli nati qui est duodecim anni, ut dicit Albumasar : et ideo quartus terminus ponitur in annis duodecim et in quatuordecim. Et quia in periodo nativitatis septem signa se vident, ut dicunt Abraham et Albumasar, et ideo quintus terminus ponitur in sponsalibus septem annis.

Dicendum igitur, quod ordinantur isti actus placere sponsalia, et generare posse, et discernere spiritualia, et vim eorum, et regere se posse sufficienter et familiam, et posse habere perfectam notitiam ad instructionem aliorum : quia semper unus est altior quam alius : ideo sponsalium terminus ponitur in septem et matrimonium in duodecim in puella, et pueri in quatuordecim : cuius ratio est supra assignata : et introitus religionis in anno decimo octavo, et regiminis familiae et provisionis in vicesimo quinto, et auctoritatis docendi in trigesimo.

Et per hoc patet solutio omnium obiectorum.