Distinctio XLVIII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

De iudicio extremo secundum formam iudicis, et locum, etc.

 

 

A. In qua forma Christus iudicabit ?

 

DIVISIO TEXTUS.

Solet autem quaeri, in qua forma Christus iudicabit ?

In hac distinctione agit de iudice.

Et quaeruntur in ea tria a Magistro,

scilicet de forma iudicis, de qua duo tangit, scilicet formam in qua iudicabit, et formam in qua mortuos suscitabit.

Secundo, quaeritur de loco in quo iudicabit.

Tertio, quaeritur de statu beatorum post iudicium.

Et ista patent per ordinem in quatuor capitulis huius distinctionis.

 

 

ARTICULUS I.

An Christus iudicabit in forma hominis ?

 

Circa primum capitulum consequenter quaerit duo.

Primo, an iudicabit in forma hominis ?

Et secundo, utrum in forma gloriosa vel non gloriosa ?

Et hoc est totum quod quaerit in Littera.

 

Incidit autem quaestio circa primum.

Videtur, quod non in forma hominis iudicabit.

  1. Iudicare enim est superioris secundum dignitatem : sed superior natura est divinitas : ergo secundum divinitatem competit sibi iudicium : ergo falsum est quod dicit in Littera.
  2. Item, iudicium invincibilem potentiam praeexigit in iudice. Unde, Eccli. VII, 6 : Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Sed huiusmodi potentia non est nisi in divinitate. Ergo iudicium non competit ei nisi secundum divinitatem.
  3. Item, eiusdem formae sive naturae non est iudicare et iudicari : sed iudicabitur ibi forma humana : ergo videtur, quod non competit ei iudicare : ergo iudicium exercebit secundum divinam naturam.
  4. Item, potestas iudicandi ordinata descendit a prima auctoritate quae est in Deo : sed prius competit Filio in quantum Deus, quam in quantum homo : ergo magis debet attribui Deo Christo secundum quod est Deus, quam secundum quod est homo.
  5. Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod Deus iudex est iustum animatum. Iustitia autem inflexibilis est magis in divinitate quam in humanitate : ergo magis competit Christo esse iudicem secundum divinitatem, quam secundum humanitatem.

 

In contrarium est, quod

  1. Iudicis ut sit clemens est scire per experimentum infirmitates iudicandorum : sed hoc non competit secundum divinitatem, sed magis secundum humanitatem.
  2. Item, eiusdem est iudicare cuius est legem ponere : sed secundum formam humanam legem posuit : ergo secundum eamdem iudicabit.
  3. Item, in forma servi iudiciariam meruit potestatem : ergo secundum eamdem habebit iudicare.

 

Responsio. Dicendum, quod hoc quod in Littera dicit Magister, sunt verba Augustini, et tenenda per omnia. Intelligendum tamen, quod duo circa iudicem attenduntur, scilicet virtus iudiciariae potestatis, et forma iudicis, ut est iudex proprius horum iudicandorum. Et primum quidem competit Christo secundum divinitatem, et secundum habet fieri in humanitate. Et quod ita sit, habet ex verbis Augustini quae inducit, ubi infra in eodem loco dicit : Non quod ipse ex virtute hominis sit iudicaturus, vel quod ipse solus, etc.

 

Et per hoc patet solutio omnium obiectionum : quia prima pars non probat, nisi quod virtus iudiciariae potestatis sit ex divinitate. Sed ex hoc non sequitur, quod forma illa appareat : quia apparet in forma in qua est iudex horum, prout tales sunt homines, quibus in forma hominis legem posuit, ut convincantur de transgressione legis suae, et de malis quae fecerunt in ipsum.

 

 

ARTICULUS II.

An divinitas sine gaudio videri potest ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : Divinitas enim sine gaudio videri non potest.

Videtur enim hoc esse falsum :

  1. Aut enim intelligitur de visione intellectuali, vel sensibili. Si de intellectuali, falsum est : quia multi modo Deum vident naturali visione intellectuali, qui non habent gaudium beatorum. De visione autem sensibili intelligi non potest : quia sensibili visione non videtur divinitas.
  2. Si dicat aliquis, quod hoc est intelligendum de visione quae est in ipsa divinitatis praesentia. Contra : Augustinus dicit, quod ea quae praesentia sunt intellectui, melius videntur : sed Deus per essentiam suam modo praesens est intellectui : ergo etiam modo per essentiam videtur : et tamen non surgit inde gaudium : ergo falsum est quod dicit.
  3. Item, ponamus, quod diabolus divinitatem videat iustam et iudicantem : constat, quod contremiscet : et tamen divinitas iustitia sua est : ergo continget divinitatem videre cum pavore et tremore : non ergo semper cum gaudio.
  4. Item, in naturali visione visio quae extendit se, fit practica, et facit motum in appetitu, et aequaliter se habet ad gaudium et tristitiam secundum quod res visa nuntiatur ut amica, vel inimica : sed non ita potest fieri nuntium de divinitate visa : ergo visio divinitatis aequaliter potest esse cum tristitia sicut cum gaudio.

 

Responsio. Dicendum, quod illud intelligitur de visione per speciem gloriae secundum quod est obiectum beatorum : hanc enim speciem nulla creatura percipere potest, nisi secundum quod perfecta est per glorificationem.

 

Ad primum ergo dicendum, quod intelligitur de tali visione intellectuali : sed talem nullus modo habet, nisi beatus et glorificatus.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus praesens sit in anima, non tamen ibi est per speciem gloriae, nisi in intellectu perfecto per glorificationem : et ideo quod inest per essentiam, accipitur in speculo et aenigmate : quia, sicut dicit Augustinus, Acies humanae mentis in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei emundetur. Et hoc est quod dicitur, quod mundi corde videbunt Deum.

Ad aliud dicendum, quod talis visio est in umbra, quia non habet intellectus speciem glorificationis : et ideo etiam a Dionysio dicitur intellectus daemonum et phantasia proterva. Unde patet, quod non valet obiectio.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile : quia in tali visione non fit motus, nisi secundum speciem apprehensam : et illa communiter se habet secundum quod in genere accipitur. Hic autem accipitur in specie, prout maxime movet ad gaudium in specie gloriae, in qua ostenditur beatis : et sic intelligitur Littera.

 

 

B. Quod apparebit tunc in forma servi.

 

ARTICULUS III.

An omnes tam boni quam mali videbunt formam gloriae humanitatis Christi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, B, post initium : Sed aperte Augustinus dicit formam servi glorificatam, etc.

Videtur enim hoc esse impossibile : quia

  1. Omnis visio fit secundum potestatem videntis, et non secundum potestatem rei visae : ergo et ista : sed non gloriosus oculus non habet potestatem comprehendendi formam gloriae : ergo impossibile est, quod videat corpus gloriosum.
  2. Item, impii non habebunt oculos maioris potentiae tunc, quam nunc sint : sed modo licet sit oculus prope maximum corpus gloriosum, tamen non videt ipsum in forma gloriae : ergo nec impii tunc videbunt Christum in forma gloriae.
  3. Ad hoc quidam aliquando dixerunt, quod praesentabit se eis Christus in forma gloriae : sed ipsi non videbunt eum, in specie non gloriosa : sicut et discipulis se exhibuit gloriosum, sed ipsi viderunt eum in specie non gloriosa, sicut faciem coloratam habentem et habitum peregrini.

 

Sed in contrarium huius est, quod

  1. Haec non est potestas oculi gloriosi vel non gloriosi, quod lucidum videat sub specie colorati : quia nos videmus modo lucidum in forma lucis, et non lucidum in forma et specie coloris : ergo videtur, quod etiam impii tunc videbunt lucidum in luce, et non in colore : ergo solutio illa nulla est.
  2. Item, discipuli tres ante quos transfiguratus est Christus, viderunt faciem eius in luce, et tamen oculi eorum non erant glorificati : ergo videtur, quod ista non sit proprietas oculi non gloriosi quae dicta est.

 

Responsio. Videtur concedendum, quod omnes tam boni quam mali, videbunt formam gloriae humanitatis. Et inter omnes vias videtur mihi pauciora inconvenientia habere illa, quae dicit gloriosum corpus in potestate habere videri vel non videri, sicut supra nota tum est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod habet bene potestatem : sed illud habet in potestate videri vel non videri.

Ad aliud dicendum, quod modo videri non possunt corpora gloriosa quantum est de potestate videntis : sed ex parte rei visae impediri potest visio : et hanc sententiam directe dicit Gregorius in quadam homilia.

Ad aliud dicendum, quod discipuli viderunt eum sicut se exhibuit, scilicet in colore complexionem sequente.

Quare autem se talem exhibuit, reddit Gregorius rationem : quia in mentibus eorum talis fuit : et ideo non erat fictio, sed instructio.

 

 

ARTICULUS IV.

An visio Dei in patria debeat dici vita aeterna ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Quod erit eis vita aeterna, etc.

  1. Vita enim aeterna non consistit in visione, sed etiam in amore et fruitione : ergo sola visio non erit vita aeterna.
  2. Item, visio passio est : et vita aeterna est quidam actus perpetuae vitae in animam beatam, ut supra dictum est : ergo videtur, quod visio non sit vita aeterna.
  3. Item, vita potius consistit penes motivam potentiam, quam intellectivam : ergo videtur, quod potius amor sit vita aeterna, quam visio.

 

In contrarium est, quod dicit Augustinus, quod visio est tota merces.

 

Responsio. Dicendum, quod de visione Dei in patria quid sit, et utrum possibilis sit creaturae, et caetera huiusmodi, disputata sunt in libro I Sententiarum, de uti et frui, super id : Fruimur cognitis, etc.

Hic autem dicendum est, quod vita aeterna consideratur dupliciter, scilicet secundum id quod substat in ea, et quasi materiale est : et secundum id quod informat, et est quasi formale. Et primo quidem modo visio est vita aeterna propter causam quae supra dicta est in quaestione de vita aeterna. Secundo autem modo delectatio consequens amorem habitae divinitatis est vita aeterna. Unde id quod est causa vitae aeternae, est amor pascens sive pastus in viso habito.

Et per hanc distinctionem patet solutio omnium obiectorum.

 

 

ARTICULUS V.

An Christus in forma servi iudicans, videbitur a bonis et malis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium : In forma servi iudicans, a bonis et malis videbitur.

Videtur enim quod etiam secundum divinitatem videndus sit corporeis oculis, praecipue a bonis : quia ita dicit Augustinus : Et per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeat in tanta excellentia menti simile, quo et in corporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive Scripturarum testimoniis divinarum vel difficile vel impossibile est ostendere. Aut quod est ad intelligendum facilius, ita Deus erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis, videatur ab altero in altero, videatur in caelo novo et in terra nova, atque in omni quae tunc fuerit creatura, videatur.

 

Responsio. De hoc etiam in prima distinctione primi libri Sententiarum est habitum, utrum sensus convertatur in rationem. Et dicendum, quod non : nec Augustinus dicit, sed intendit, quod creatura corporalis accepta per oculos specie nobiliori et evidentiori quam modo, Deum manifestabit : et sic spiritus noster facilius in visis quam modo cognoscet.

 

 

C. Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora ?

D. De loco iudicii.

 

EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Et sicut dicitur Christus secundum formam servi, etc.

Sciendum est, quod totum istud iam disputatum est in distinctione XLIII, ubi quaesitum est de causis resurrectionis.

 

 

ARTICULUS VI.

An sit aliquis locus in quo sit Deus iudicaturus mundum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Putant quidam Dominum descensurum, etc.

  1. Videtur enim, quod non contra montem Oliveti, sed contra locum praetorii Pilati, ubi iudicatus est, sedere in aere debeat : quia congruit, ut ibi iudicet, ubi iudicatus est.
  2. Item, Videtur falsum quod dicit, quod impii in terra manebunt : quia elementum eis congruentius est ignis afflictivus et ustivus : ergo super Sanctos debent disponi in igne potius quam in terra.

Ulterius quaeritur de nubibus in quibus elevabuntur iusti : quia nubes per resolutionem fiunt de terra et aqua : et tunc a nullo fiet evaporatio vel resolutio : ergo nullae nubes erunt.

 

Responsio. Disputare de ista materia est potius divinare, quam disserere.

Dicendum tamen, quod bene congruit sic esse, ut dicunt : et tunc sedebit contra montem Olivarum, ut significet a iudicio illo misericordiam relaxantem non esse alienam : cuius contrarium significaretur, si sederet contra Golgotha vel praetorium Pilati.

 

Ad aliud dicendum, quod ignis ille in quo erunt mali, motu insecutionis materiae suae descendet deorsum, ut prius dictum est : et ideo bene puto, quod mali in terra stabunt in igne involvente eos et trahente in infernum.

Ad ultimum dicendum, quod meo iudicio nubes hic vocatur densitas lucis resplendentis a corporibus Sanctorum, et non dicuntur hae nubes hic obscurae, quae fiunt ex terrae et aquae evaporationibus.

 

 

E. De qualitate luminarium, et temporibus post iudicium.

 

ARTICULUS VII.

An in iudicio extremo sol et luna eclipsim patientur ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, paulo post initium : Sol et luna eclipsim patientur, etc.

Videtur enim hoc impossibile : quia sol et luna numquam possunt simul pati eclipsim : sed sol in coniunctione eclipsim patitur, et luna in oppositione : ergo falsum est quod dicit.

 

Responsio. Ad hoc dicendum, quod Hieronymus multa dicit signa debere praecedere diem iudicii, quae quia nescio si vera sunt, ideo non pono. Sed istud videtur dicendum, quod si sol et luna obscurabuntur simul, sicut videtur velle Hieronymus, hoc non erit per causam naturalem coniunctionis vel praeventionis eorum, sed potius virtute divina, ut terror hominibus incutiatur, sicut Lucas innuit, XXI, 25 : Et erunt signa in sole, et luna, etc. Sequitur : Et in terris pressura gentium, etc.

Vel forte, quia lumine solis et lunae cuncta generantur et vivunt : et tunc stabit generatio : ideo etiam defectus dicitur esse luminarium.

 

 

ARTICULUS VIII.

An lux solis erit maior post iudicium, quam fuit ante ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, paulo ante medium : Et lux solis erit septempliciter, etc.

Videtur enim hoc esse contra rationem : quia lux solis data est ad movendum ad generationem inferiorum : ergo sublata generatione, debet auferri eius lumen : non ergo debet tunc amplius lucere, sed minus.

 

Ad hoc dicunt, quod remunerabitur sol propter hominis dignitatem, ad cuius generationem movit, ut numerus electorum impleretur.

Ad obiectum autem dicunt, quod lux non movebit amplius ad generationem, sed stabit : quia per motum causabat generationem. Dicunt autem, quod sol in sex primis diebus ante peccatum hominis plusquam modo luxit, et tunc redibit ad illam lucem, et insuper septies addetur ei tantum de lumine, quantum habuit in sex primis diebus. Homines autem in septuplum plusquam sol in illis diebus, scilicet post iudicium. Et quid de hoc verum sit, nullus scit nisi Deus.

 

 

ARTICULUS IX.

An tunc erunt vices diei et noctis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : Et tunc non erit vicissitudo diei et noctis, etc.

Hoc videtur impossibile : quia terra ad oppositum locum solis semper dabit umbram : et umbra terrae est nox : ergo tunc erit nox.

Ad hoc dicendum, quod nusquam erit tunc nox, nisi in contra terrae : quia licet sol stet cum elementis et stellis et luna, tamen tantum addetur in lumine, quod hemisphaerium sibi oppositum erit illuminatum, sicut et illud in quo stabit sol : et ideo dicitur non esse vicissitudo diei et noctis.

 

 

ARTICULUS X.

An sol et luna praestabunt beatis lucem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo post medium : Sed significat his qui erunt in aeterna beatitudine, etc.

Videtur falsum : quia illi maxime habebunt lucis usum : quia aliter erit vana.

 

Ad hoc dicendum quod intelligit, quod non est idem usus lucis qui modo est : tunc enim erit ad admirationem sapientiae creatoris, et non ad illuminandas tenebras, quae nullae erunt nisi in inferno, et illae non illuminantur.

 

 

ARTICULUS XI.

An infernus sit in superficie terrae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo ante finem : Ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce, etc.

Et quaeruntur hic duo de inferno, scilicet an sit in superficie terrae, sicut videtur velle Isidorus hic ?

Et secundo, an aliquid aeris sit in inferno vel non ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Sicut dicit Philosophia ad Boetium in libro de Consolatione philosophiae : Ptolemaeus probavit solam mundi quartam esse habitabilem. Ex hoc sequitur, quod quarta terrae inferior non sit habitabilis hominibus : sed constat, quod nihil factum est sine causa : ergo videtur, quod ibi sit habitatio damnatorum, cum ad aliud non videatur pertinere.
  2. Item, Isaac dicit, quod peccatorem depriment peccata sua sub tristi orbe, et erit ibi in igne maximo : et hic est eius infernus. Orbis autem tristis est inferior pars orbis secundum Philosophos. Ergo videtur, quod ibi sit infernus.
  3. Item, hoc dicit Isaac, quod non rotabuntur luminaria, ne impii in Tartaro positi sua luce fruantur : ergo si rotarentur, impii sua luce fruerentur : sed hoc non posset esse, si infernus esset in centro terrae : sed impossibile est, quod sit in alia mundi parte : ergo infernus est in parte mundi inferiori.

 

Responsio. Dicendum, quod infernus non est in alio mundi hemisphaerio. Quod autem sit in aliquo hemisphaerio non arbitror scire quemquam : quia secundum philosophiam Theodosii ubi de locis habitabilibus geometricas edidit demonstrationes, illud hemisphaerium aeque est temperatum sicut istud : sed verum est quod Ptolemaeus dicit, quod non est visa observatio stellarum vel eclipsium alicuius habitantium in illis locis, quae pervenerit ad nos. Et hoc intendit Philosophia dicere in libro de Consolatione philosophiae. Quae autem sit causa, in libro II Sententiarum, tractatu de paradiso, secundum Augustinum est notatum.

Ad aliud dicendum, quod Isaac tristem orbem ibi vocat ima terrae, ubi in Tartaro damnati recludentur.

Ad aliud dicendum, quod Isaac ea quae dixit, non probavit, nec fidei sunt : et ideo ea facilitate condemnantur, qua dicuntur.

Vel, si aliquis vult eum defendere : tunc dici potest, quod contingit dupliciter frui luce luminarium, scilicet secundum se, et secundum effectum. Et secundum se quidem non contingit frui, etiamsi rotarentur, sicut probat obiectio. Sed secundum effectum contingeret : quia sicut dicit Ptolemaeus, radii stellarum non uniuntur nisi in centro terrae, quamdiu rotatu suo movent terram ad generationem : et cum stabunt, tunc amplius non movebunt : et tunc quoad hunc effectum non fruentur.

 

 

ARTICULUS XII.

An aliquid aeris sit in inferno ?

 

Secundo quaero, utrum aliquid aeris sit in inferno ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Nihil est vacuum : constat autem, quod damnati non replent totum locum illum, nec aliquod grossum elementum, nec ignis est ibi nisi in damnatis : ergo videtur, quod aer sit ibi.
  2. Item, homo est animal spirans : et non potest inspirando aliquod elementum vivere nisi aerem : ergo videtur, quod ibi sit aer.

 

Responsio. Dicendum, quod istae quaestiones frivolae sunt, nec determinari humano ingenio possunt : tamen magis puto, quod non erit ibi aer, sed tantum ignis, et frigus, et damnati.

 

Ad primum ergo dicendum, quod locus ille plenus est igne, et frigidis materiis, et damnatis.

Ad aliud dicendum, quod inspiratio et exspiratio sunt modo propter pectoris calorem et cordis, ne incendatur humor cordis ex motu : sed tunc non erit humor alterabilis : et ideo non erit respiratio. Sed tamen hoc sine praeiudicio dico.

Qualiter autem sit in caelo empyreo, infra patebit, cum de sensibus gloriosi corporis dicetur.