Distinctio XVII — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XVII
De confessione sacramentali, et de his quae ad eam spectant prout habet rationem remedii quantum ad necessitatem ex parte confitentis.
A. Tria proponuntur quaerenda : primum, an sine confessione dimittatur peccatum ?
DIVISIO TEXTUS
Hic oritur quaestio multiplex, etc.
Magister in ista distinctione collationem facit inter partes poenitentiae sigillatim acceptas, et tangit primo tres quaestiones, ut patet in Littera : et secundum prosecutionem illarum trium dividitur tota distinctio in tres partes : et hoc videre cuilibet est facile, et ideo insistendum est disputationi.
ARTICULUS I.
An in sola contritione peccatum dimittatur ?
Primo ergo quaeritur de quaestione prima, utrum scilicet in sola contritione peccatum dimittatur ?
Videtur autem, quod sic :
- Quod enim potest plus, potest et minus : sed sola contritio in casu potest supplere vicem baptismatis : ergo et potest supplere vicem confessionis et satisfactionis.
- Adhuc, quaecumque medicina omnia in se claudit quae opponuntur morbo et causis morbi, illa per se sine alia efficax est ad morbi expulsionem : sed contritio est huiusmodi medicina contra mortale actuale peccatum : ergo sine confessione et satisfactione expellit morbum. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex eo quod in actuali non est nisi culpa et poena : et contraria illorum sunt in contritione : quia gratia contrariatur culpae, et poena de peccato contrariatur passioni, quae est delectatio, et sustinentia illius doloris solvit poenae obligationem quae est in reatu.
- Adhuc, medicina quae quandoque datur, et quandoque non datur eisdem causis morborum existentibus, et aliis omnibus similiter se habentibus, non est necessaria, sed de bene esse : sed confessio quandoque datur peccatoribus contritis, et similiter satisfactio, quandoque autem non : ergo confessio et satisfactio sunt de bene esse poenitentiae, et non de ipso esse. Prima patet : quia ars in quantum potest semper exhibet omnia necessaria curationi. Secunda autem probatur in Maria Magdalena, quae (ut dicit Gregorius) septem daemonia habuit, quia universis vitiis plena fuit : et tamen, Luc. VII, 37 et seq., per solam cordis contritionem est sanata : ergo constat propositum.
- Adhuc, quaecumque sunt de essentia et necessitate alicuius, numquam relinquunt ipsum : sed confessio et satisfactio quandoque non fuerunt de poenitentia, vel non prout modo sunt, sicut probatur ex disputatione supra de confessione habita : ergo non sunt de essentia : ergo cum poenitentia per essentiam suam sufficiens sit ad morbi expulsionem, et sola contritio sit essentialis, videtur quod ipsa sine confessione oris et satisfactione operis sufficit ad actualis peccati deletionem.
- Adhuc, in momento infusionis gratiae solvitur culpa et poena aeterna : sed hoc momentum est in contritione ante confessionem et satisfactionem : ergo videtur, quod confessio et satisfactio non sint necessariae ad culpae solutionem.
- Adhuc, ponamus, quod aliquis in veritate conteratur : constat, quod in veritate illi peccatum secundum culpam et poenam aeternam dimittitur : sit ergo, quod iste non confessus moriatur : ergo salvabitur, quia in moriendo non peccat, quia nihil incidit inter contritionem et mortem : ergo confessio et satisfactio non sunt de necessariis ad salutem.
- Si forte tu dicas, quod poenitentia votum confessionis exigit et votum satisfactionis. Contra : Aut hoc exigit, eo quod sit de poenitentiae essentia, aut quia praeceptum est ut confiteatur : si ideo exigitur, quia est de integritate poenitentiae, tunc numquam fuit vera poenitentia sine illa : quod falsum omnibus esse patet. Si ideo exigitur, quia est praeceptum : ergo non exigitur nisi per accidens, et propter aliud : ergo de se sufficiebat contritio.
- Adhuc, constitutio Ecclesiae aut debilitavit vim contritionis, aut nihil contulit ei, nec nocuit ei, nec adiuvit eam. Si debilitavit. Contra : Dicit Beatus Bernardus : Quod caritate institutum est, contra caritatem non debet militare : sed quidquid Ecclesia statuit, caritate instituit : ergo non debet contra eam militare : sed omne debilitans vim sacramenti, militat contra caritatem : ergo non debet observari : sed contritio est sacramentum, ut infra habebitur in Littera : ergo constitutio de confessione non debet observari. Si autem nec contulit, nec nocuit : ergo inutilis fuit : nihil autem inutilium observandum est universaliter in Ecclesia, praecipue contra sacramenta : ergo iterum haec constitutio servari non debuit. Si autem iuvit. Contra : Quod per se potest facere aliquem effectum, fortius est quam id quod cum alio et non nisi cum alio quod est in voluntate vel in actu : sed contritio sine proposito confitendi, potuit delere actuale peccatum et tu dicis, quod modo non potest sine voluntate confitendi propter constitutionem Ecclesiae : ergo minorata est vis eius propter constitutionem Ecclesiae : ergo constitutio illa non est observanda.
- Adhuc, constat, quod Deus absolvit in contritione : aut ergo simpliciter absolvit eum, aut cum conditione. Si simpliciter : ergo non sub ista conditione, quod confiteatur et satisfaciat : ergo non tenetur confiteri et satisfacere. Si cum conditione : sed omnis conditio dubitantis est : ergo dubitatio incidit circa Deum absolventem ipsum peccatorem, quod absurdum est : ergo simpliciter absolvit : ergo non tenetur confiteri et satisfacere.
- Adhuc, in omnibus iudiciis sufficit cognitio causae et emenda delicti, secundum quod cognoscitur causa : ergo hoc sufficit in iudicio Dei, qui iudicat poenitentem : sed delicti causa est in corde quod Deus intuetur, et perfecte cognoscit : ergo si cognoscit emendam secundum idem, sufficit ad omnem peccati correctionem : sed in corde perfectam exhibet emendam contritio : et hoc Deus cognoscit : ergo ipsa sola ad omnem peccati correctionem sufficit.
- Adhuc, in omni genere morborum obviatur fonti et non membris super quae fluit rivus morbi : ergo ita debet fieri in medicina spirituali : sed omne peccatum causam habet in corde : et si cor non esset, nihil deformitatis esset in ore, nec in opere : ergo videtur, quod medicina non debet esse nisi in corde : hoc autem fit per solam contritionem : ergo sola contritio cordis sufficit.
- Adhuc, quidquid in se continet perfectam poenitentiae rationem, hoc per se sufficit sine alio ad morbi expulsionem : sed contritio continet in se perfectam poenitentiae rationem : ergo sola contritio sufficit ad perfectam morbi actualis expulsionem. Probatur autem prima ex eo quod non nisi poenitentia datur contra actuale mortale, et non alia medicina spiritualis. Secunda autem probatur ex eo quod dicit Ambrosius in Littera : Poenitentia est verus dolor cordis et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit : et constat, quod hoc non convenit poenitentiae nisi ratione contritionis.
Sed contra hoc obicitur, et
- Subiciuntur omnes auctoritates in Littera inductae, quae probant sine confessione peccatum non dimitti.
- Per rationem autem sic obicitur : Nihil potest detestari nisi recognitum : peccatum autem in omni poenitentia oportet detestari : ergo oportet recognosci : sed recognitio diversificatur secundum ea in quibus est : alia enim est recognitio in intellectualibus, et alia in corporalibus, et alia in sacramentalibus : ergo sicut in intellectualibus exigitur recognitio intellectualis, et in operationibus operativa, ita in sacramentalibus exigitur sacramentalis : haec autem est in enarratione peccatorum : et haec est confessio : ergo ad sacramentalem peccati detestationem et poenitentiam exigitur confessio.
- Adhuc, omne sacramentum consistit in dispensatione ministrorum Ecclesiae : sed nihil dispensatur nisi cognitum : ergo ad hoc quod minister operetur circa poenitentis peccata, oportet ipsum cognoscere peccata : sed non potest scire nisi per confessionem : ergo ad dispensationem sacramenti poenitentiae exigitur confessio.
- Adhuc, dolor poenitentis satisfactivus est per claves : vis autem clavium consistit in discretione peccati, et in absolutione poenitentis : ergo ante effectum clavium oportet ministrum cognoscere de peccatis : et non potest nisi per confessionem : ergo poenitenti ad hoc quod absolvatur, necessaria est confessio.
- Item, Daniel. IX, 4 et seq., et in aliis locis Veteris Testamenti dicitur, quod quando gratiam impetrare volebant, confitebantur peccata. sua : ergo multo magis exigitur in Novo Testamento in quo maior est gratia.
- Adhuc, Iosue, VII, 19 : Ait Iosue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet, peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Ergo non potest glorificare Deum qui de peccatis redit, nisi per confessionem : ergo confessio delicti exigitur in poenitentia.
- Item, in omni iudicio condemnationis exigitur convictio damnati : sed in poenitentia iudicium quoddam est in quo damnatur poenitens ad poenam determinatam : ergo exigitur convictio : sed non potest fieri per testes : ergo oportet, quod fiat per confessionem : ergo in poenitentia exigitur confessio.
Responsio. Dico, sicut supra in principio praecedentis distinctionis habitum est, quod poenitentia secundum quod est sacramentum ordinatum contra totum morbum peccati, habet tres partes, contritionem, confessionem, et satisfactionem : et hoc modo bene concedendum est, quod numquam fit absolutio peccati sine confessione in voto vel effectu existente.
Qualiter autem operetur contra peccatum, ex superioribus quantum ego possum intelligere, manifestum est.
Si autem accipiatur poenitentia prout est in ratione virtutis, vel gratiae, vel passionis tantum, bene puto quod non oporteat adesse confessionem : unde etiam omnes rationes pro illa parte inductae, quod exigatur confessio, sumptae sunt ex ratione poenitentiae secundum quod sacramentum est, quia aliter nullam videntur habere apparentiam.
Ad hoc ergo quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod numquam contritio excludit votum baptizandi in non baptizato, sed effectum : et ita bene concedo, quod in simili articulo necessitatis potest excludere effectum confessionis, sed numquam votum si adsit facultas : dicta autem omnia operantur in voto existentia, quia Deus respicit voluntatem : et sic dicitur, II ad Corinth. VIII, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Et hoc est quod dicitur a Doctoribus, quod completa voluntas reputatur pro facto.
Ad idem dicendum, quod prima propositio non est vera, nisi sicut omnia continet, ita contineat sufficienter : et hoc non est verum de contritione, quia ipsa non est sufficiens sine confessione in voto, vel in actu et voto existente. Vel dicatur, quod non omnia continet : quia in poenitentia est aedificatio proximi, et contritio de se non continet satisfacientis aedificationem : et ideo per ministrum in confessione exigitur, quod Ecclesiae reconcilietur : et haec ultima solutio est communis, sed tamen prima verior.
Ad aliud dicendum, quod semper exigebatur aliqua peccati recognitio prodens peccatum in genere, vel in specie, vel numero, sicut supra in quaestione de confessione habitum est : id autem quod secundum se divinum est, bene potest determinationem diversam accipere processu temporis : et ideo quando veras Ecclesia habuit claves, non figuram tantum clavium, tunc determinatum fuit, quod homo habens peccatum coram homine detestando recognosceret per confessionem : et ideo licet poenitentia quandoque fuerit sine confessione tali, qualis modo est in Ecclesia, non tamen fuit simpliciter sine confessione quantum ad substantiam confessionis in genere.
Ad aliud dicendum, quod licet non legatur confessio Mariae Magdalenae, et Petri, et quorumdam aliorum, tamen facta est : quia multa facta sunt, quae tamen scripta non sunt.
Aliam tamen solutionem supra habes in praecedenti distinctione, quod aliud fuit de illis qui ab ipso Domino receperunt, et aliud de aliis : quia Dominus cognovit, et rubor cordis coram praesentia eius secundum humanitatem maior fuit, quam nobis rubor faciei coram sacerdote cognoscente faciem : et ideo talibus potuit sufficere confessio cordis, nobis autem non : quia non ab ipso, sed ab homine sacerdote vicario Dei poenitentiam accipimus.
Ad aliud dicendum, quod sicut ad praecedens, scilicet quod fere eadem sunt.
Ad aliud dicendum, quod licet in momento solvitur culpa, tamen exigitur motus liberi arbitrii in peccati detestationem : quia in iustificatione impii quatuor sunt simul tempore habitualiter, licet non actualiter, et secundum naturam simul sunt : quorum unum est motus liberi arbitrii in peccatum detestando ipsum, et ille motus supponit votum confitendi et satisfaciendi : et ita patet, quod nihil prohibet, quod tria sint in uno et eodem momento : unum in actu, scilicet contritio, et duo in voto supposita, scilicet confessio et satisfactio.
Ad aliud dicendum, quod talis positio bene possibilis est : sed numquam est vera contritio quae confessionem et satisfactionem, non articulo necessitatis, sed contemptu religionis excludit : unde si vere contritus est, ipse habet votum confitendi et satisfaciendi : et si sic moriatur, operantur in eo confessio et satisfactio in voto existentes.
Ad aliud dicendum, quod confessio in genere divinum habet praeceptum, sed in specie determinationem accipit per Ecclesiam, sicut supra in eadem quaestione dictum est.
Ad aliud dicendum, quod institutio Ecclesiae multum confert poenitentiae : quia, sicut dictum est, contritio numquam sufficit sine aliqua confessione : sed modo determinatum est tempus, quod semel in anno : et modus per enarrationem peccati cum quibusdam circumstantiis propter iudicium clavium et effectum earum : et hoc plurimum confert poenitenti ad dimissionem poenae peccati, et etiam ad maiorem detestationem culpae : et tamen in nullo debilitat contritionem : nec peiorem facit statum modernorum quam antiquorum, propter magnum emolimentum quod consequuntur ex vi clavium, quod non consequebantur antiqui : sicut non esset status peior eius qui dat denarium et obolum, ut accipiat aliquid emptum cum magna additione, quam eius qui emit illud denario sine additione.
Ad aliud dicendum, quod Deus simpliciter absolvit in contritione : sed aliter accipitur absolutio ex parte absolventis, et aliter ex parte absoluti. Ex parte enim absolventis nulla est conditio et nulla dubietas : sed ex parte absoluti supponitur votum confitendi et satisfaciendi, sine quibus non est contritio. Nec hoc est inconveniens, quod ex parte Dei creantis nihil materiale, nihil temporale, nihil conditionatum est : et tamen ex parte creati incidit materialitas, temporalitas, et conditio secundum naturam rei creatae : et hoc forte attendit Magister Hugo de sancto Victore, dicens in libro de potestate ligandi et solvendi ad beatum Bernardum, quod Deus solvit ligando, sacerdos autem ligat solvendo : quia Deus solvit a vinculo damnationis ligando vinculo confessionis et expiationis : sed sacerdos ligat vinculo satisfactionis, et solvit a vinculo confessionis et hoc non dicit conditionem nisi ex parte poenitentis et eorum quae supponuntur in poenitente.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est secundum formam fori secundum quod procedit iudicium : ordo enim iudiciarius observandus est, et variatur secundum diversitatem fori. Iudicium autem poenitentiae non est tantum divinum, sed etiam Ecclesiasticum : est enim divinum per inchoationem, et perfectum per hominem ministrum in Ecclesia : et ideo oportet, quod sit in plus quam id quod est cordis quod intuetur Deus : sed iudicium futurum est tantum divinum et ideo non est ibi necessaria confessio oris, sed tantum testimonium conscientiae accusantis vel defendentis.
Ad aliud dicendum, quod licet febris semper sit a calore cordis intendente fumum materiae putrefactae, non tamen materia febris semper est in corde. Et ita est etiam in morbis spiritualibus : quia licet originaliter sint in corde, tamen materiae circa quas fiunt, non sunt cordis, sed etiam oris et manus : et ideo ad perfectam curam oportet, quod obvietur morbo in omnibus membris, in quibus materia morbi diffusa est, licet principaliter obvietur ei in corde : et sic est de morbis spiritualibus : unde non sufficit sola cordis medicina.
Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio, ut supra patuit, data est de poenitentia, secundum quod est in genere passionis non sacramenti : et sic bene conceditur, quod non habet nisi contritionem, et non confessionem, et satisfactionem.
ARTICULUS II.
An votum debeat pro operatione reputari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 5, circa initium Votum enim pro operatione iudicatur.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Si duo sunt quorum unum sufficit, alterum superfluit, vel est de bene esse, non de necessariis : sed votum et operatio duo sunt, quorum alterum sufficit, ut dicitur in Littera : ergo operatio superfluit, vel non est de necessariis : quod est falsum.
- Adhuc, non videtur esse generale quod dicit, quia aliquis dat tres denarios pro Deo, et vult dedisse septem vel centum marcas, et ibi votum pro facto non computatur.
Si forte tu dicas, quod intelligitur de voto actum praecedente, quod est cum impotentia actus. Contra est : quia aliqua vult se perdidisse virginitatem : et quod non perdidit, non impedit nisi impotentia : ergo illa secundum hoc amisisse reputatur : ergo si postea poenitet, non debetur ei aureola, quod falsum est : ergo non est generale quod dicit.
- Adhuc, aliquis habet plenam voluntatem occidendi aliquem : et quod non accidit, non impedit nisi impotentia : ergo reputatur pro facto : ergo ita irregularis est pro voluntate, sicut pro opere, quod falsum est : ergo nec in bono nec in malo tenet hoc quod dicit Cassiodorus hic in Littera.
Responsio. Dicendum ad primum, quod votum duplex est, scilicet plenum, et semiplenum sive imperfectum : plenum autem in quibusdam actibus impossibile est propter vehementem voliti in actu delectationem. Est autem in omnibus possibile votum esse plenum, quae non habent vehementem delectationem in carne, sicut est in luxuria in aliis autem actus non addit multum delectationi, sed potius affert tristitiam, sicut in ira, prodigalitate, misericordia, compassione, et huiusmodi.
Dicendum ergo, quod quotiescumque voluntas plena est, ita quod nihil excludit opus nisi impotentia sola, quantum ad substantiam meriti vel demeriti reputatur pro facto, sed non quantum ad adiuncta vel consequentia meritum vel demeritum : sicut est nocumentum vel profectus, quae sunt in actu : et ideo votum homicidii habet eumdem reatum in specie quam homicidii actus, sed tamen magis nocet actus quam voluntas : sicut etiam in bonis propositis idem meritum in substantia habet votum, et actus, licet non tantum in quantitate : et hoc quia non sunt tanti profectus.
Per hoc patet solutio fere ad omnia : licet enim duo sint, scilicet votum confitendi, et confessio : votum numquam tamen est plenum si actum contemptus religionis excludit et non articulus necessitatis : sed si plenum est, nec actum impedit nisi impotentia, sufficit votum quantum ad substantiam indulgentiae : licet non consequatur omnia illa in quantitate continua vel discreta, quae consequuntur et adiuncta sunt confessioni secundum actum existenti : sicut est diminutio poenae per vim clavium, et deobligatio a debito confessionis simpliciter et huiusmodi : et rubor actualis in actu confessionis etiam aliquid tollit de poena quod non consequeretur.
Ad aliud dicendum, quod non est plena voluntas si plus potest dare et non vult : sed si non potest plus, tunc eamdem cum dante plus in substantia indulgentiam consequitur : licet aliquid accidentale habeat dans plus, quod non habet ille qui dat minus.
Ad aliud dicendum, quod aureola debetur continentiae non secundum se, sed secundum carnis integritatem : et ideo licet illud accidentale praemium opere carnis non amittatur, substantialiter tamen praemium continentiae amittitur per plenum votum fornicationis, et restituitur per poenitentiam, sicut omnia alia spiritualia per poenitentiam in integrum restituuntur, ut supra superius dictum est.
Per idem patet solutio ad ultimum, quod irregularitas accidentalis poena est quam secundum consilium divinum Ecclesia non determinat, nisi ad actum homicidii : et ideo licet substantialiter idem sit reatus homicidii voluntatis, et actus, modo tamen accidentalis poena una est utriusque.
ARTICULUS III.
An sufficiat confiteri soli Deo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 5, post initium : Nondum est vox in ore ut homo audiat confessionem, etc.
Et hoc enim videtur, quod
- Sufficit soli Deo confiteri.
Item, hoc videtur alia ratione : Adam enim qui est forma omnium peccantium, non reprehenditur, nisi de hoc quod se coram Deo in confessione excusavit : ergo videtur, quod in aliis peccatoribus sufficit coram Deo se accusare.
- Adhuc, numquam consurgit duplex tribulatio, sicut supra habitum est : ergo uni peccato in poenitentia non debetur nisi confessio una : sed haec facta est Deo, ut dicit hic Augustinus : ergo secundam addere non oportet, quae homini fiat.
- Adhuc, nulla aliarum partium poenitentiae geminatur : sufficit enim una contritio sola etiam de omnibus peccatis, et una sola satisfactio iniuncta per potentiam clavium : ergo sufficit una sola confessio : sed haec fit Deo : ergo non est necessaria confessio oris, ut videtur.
Sed in contrarium huius videtur, quod
- Ecclesia nihil statuit nisi iustum, nec aggravat super filios suos in generalibus statutis : de constitutione autem Ecclesiae et praecepto est, quod quilibet sacerdoti suo confiteatur semel in anno : ergo hoc est iustum, nec est salus sine illo.
- Adhuc, si aliquis diceret non esse confitendum sacerdoti, et sufficere confessionem quae fit soli Deo, pro haeretico condemnaretur : ergo hoc est de necessariis ad salutem, quod homo tenetur homini sacerdoti confiteri : ergo non sufficit illa confessio quae fit soli Deo : cuius contrarium videtur dicere Littera.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod si adsit facultas confitendi sacerdoti, non sufficit confessio facta soli Deo : et hoc quod dicitur in Littera, intelligitur de remissione peccati quantum ad culpam et poenam aeternam : quae remissio praecedit actum confessionis, sed non votum.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod adhuc non erant verae claves, nec sacerdotes : et ideo tunc Dominus egit per se solum, quod modo facit per se et vicarium : et simul cum illo docuit Adam, qualiter ipse peccatum in confessione accusando recognoscere deberet, et qualiter hoc ipsum alios facere instrueret.
Ad aliud dicendum, quod non consurgit duplex tribulatio, eo quod in peccato est offensa Dei et proximi : et ideo per proximum vicarium Dei habet etiam peccator reconciliari : et iterum ideo, quia lex divinitatis est (ut dicit Dionysius) per media infima reducere : et ideo peccator in quantum huiusmodi, cum sit in statu infimo, habet reduci per eum qui in gradu superiori quoad ordinem et potestatem clavium.
Ad aliud dicendum, quod ista pars non geminatur : quia illa quae fit coram Deo, non proprie confessio est, nisi in quantum ordinatur ad illam quae fit coram homine : et ideo confessio illa plena est, quae est peccati enarratio cum detestatione ex recognitione coram Deo facta procedens.
ARTICULUS IV.
An per gemitum poenitentiae ante oris confessionem dimittatur peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod ibi dicitur, ibi, A, § 5, circa medium : Non dicitur, ore confessus fuerit : sed conversus ingemuerit, etc.
Ex hoc expresse sequi videtur, quod ad nihil necessaria sit confessio.
Responsio. Dicendum, quod gemitus accipitur ibi pro gemitu contritionis, qui supponit votum confitendi et satisfaciendi secundum canonicam sanctionem, quia aliter proprie non gemit gemitu poenitentiae : et non intendit aliud dicere, nisi quod in tali gemitu poenitentiae ante oris confessionem et operis satisfactionem, peccatum secundum culpam et reatum aeternae poenae dimittatur, sed non ante votum confitendi et satisfaciendi : et hoc planum est secundum supra disputata.
ARTICULUS V.
An omnes teneamur ad oris confessionem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 5, post medium : Hinc etiam leprosi illi, etc.
Ex hoc enim videtur sumi valida argumentatio ad id quod non teneamur ad oris confessionem. Luc. enim, XVII, 14 et seq., dicitur, quod dum irent, mundati sunt decem leprosi : et non rediit nisi unus. Et probabile est, quod ille solus in oblatione sacerdoti facta mandatum Christi expleverit, et tamen mundati sunt. Cum igitur reditus significat reditum per gratiarum actionem, et ostensio significat confessionem : videtur, quod sine confessione et gratiarum actione aliquis a lepra peccati mundetur.
Ad hoc dicendum, quod Dominus in hoc ostendere voluit, quid per se, et quid faceret per sacerdotes. Sacerdotes enim qui in Psalmo dicuntur medici, non suscitant, nec vivificant, nec a culpa sanant : culpam autem significabat lepra, et ideo antequam praesentarent se sacerdoti, mundati sunt, ne crederetur mundatio eorum fieri per sacerdotes : tamen a praesentationis debito et oblationis non absolvebantur, nisi praesentando se sacerdoti, et deobligationem illam manendi extra castra facit Dominus per sacerdotem reconciliantem : non enim reputatur esse in castris spiritualibus Ecclesiae, qui aberraverit et per sacerdotis ministerium non est reconciliatus. Et non obviat, quod non rediit lepra : quia non in omnibus attenditur similitudo in allegoricis, sed in quibusdam tantum.
ARTICULUS VI.
An confessio necessario debet fieri in caritate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 5, sub finem : Nemo potest confiteri nisi suscitatus, etc.
Secundum hoc confessio quae non fit in caritate, nihil valet. Et hoc etiam videtur,
- Per id quod inducitur, Eccli. XVII, 26 : A mortuo, velut qui non est, perit confessio.
- Adhuc ad idem, nullum opus mortuum valet ad vitam aeternam : sed confessio facta in mortali ante animae suscitationem, est opus mortuum : ergo non valet ad vitam aeternam, nec ad gratiam : quia si valeret ad unum, valeret etiam ad aliud.
Adhuc, confessio dicitur a « con » et « for, faris » : sed ille non simul fatur, qui ore fatur, et non corde : ergo non confitetur : ergo confessio illa non valet.
- Item, Ambrosius : Illa confessio reos liberat, quae fit cum poenitentia : poenitentia vera est dolor cordis et amaritudo animae pro malis quae quilibet commisit : sed confessio quae est extra caritatem, non est confessio cum poenitentia, licet possit esse cum afflictione : ergo non liberat : ergo non valet, quia non est inventa nisi ad liberandum hominem.
- Adhuc, omnis confessio vera et liberalis est cum peccati perfecta detestatione : sed non perfecte detestatur, qui est mortuus adhuc per peccati voluntatem : ergo talis nullam valentem facit confessionem, et tenetur facere valentem : ergo talis adhuc tenetur confiteri.
Sed contra : Omne id quod ut causa ordinatur ad aliquid, praecedit illud : sed confessio ut causa ordinatur ad iustificationem : ergo praecedit illam. Prima patet per se. Secunda scribitur in Littera sequentis capituli, ubi dicit : Non potest quisquis iustificari, etc.
Inde proceditur sic :
- Omne illud quod praecedit iustificationem, praecedit caritatem : confessio praecedit iustificationem : ergo praecedit caritatem : ergo non oportet, quod homo sit vivus per gratiam et caritatem qui confitetur.
- Adhuc, confessio fit ut confessor sit instructus de qualitate et quantitate peccatorum : sed hoc aequaliter potest fieri in gratia et extra gratiam : ergo aequaliter valent confessiones in gratia et extra gratiam factae.
- Adhuc, confessio in aliquo differt a contritione et satisfactione : cum enim contritio sit cordis, et satisfactio operis, confessio erit oris : sed os ad pronuntiandum aequaliter est liberum in peccatore et habente gratiam, licet non sint aeque liberi ad merendum in opere et corde : ergo videtur, quod confessio aeque vere fiat ab habente gratiam et non habente.
- Adhuc, nemo tenetur ad impossibile sibi : ad confessionem autem omnis homo tenetur ex praecepto : ergo modus confessionis non est impossibilis sibi : sed impossibile est nobis habere gratiam, quia ad gratiam habendam non possumus ex nobis : ergo non tenemur confiteri in gratia.
- Adhuc, quod aequaliter imponitur peccatori et iusto, debet et oportet fieri modo qui competat utrique, scilicet et peccatori et iusto : sed confessio imponitur aequaliter peccatori et iusto : ergo oportet fieri modo competenti utrique : sed iste modus non est ut fiat cum gratia, sed potius ex libero arbitrio : ergo confessio non est actus gratiae, sed liberi arbitrii tantum : ergo non exigitur, quod fiat in gratia.
- Adhuc, in aliis quibusdam corporalibus actibus iniunctis in poenitentiam absolvitur homo, etiamsi faciat extra caritatem existens : sicut si alicui iniungatur dare centum marcas, et dedit eas extra caritatem, non iniungitur ei ut det iterum cum habuerit caritatem. Similiter, si iniunctum est ei Romam vel ultra mare transire. Cum igitur confessio sit actus corporalis poenitentiae, si fit extra caritatem, non debet iniungi quod faciat iterum : sed si nihil valet extra caritatem facta, iniungeretur ei, quod iterum faceret : ergo, etc.
- Adhuc, in alio sacramento quod est necessitatis, ut est Baptismus : et aliis quae non sunt necessitatis, ut confirmatio et ordo, potest recipere sacramentum : et incipit valere ex quo recedit fictio. Cum igitur poenitentia sit sacramentum necessitatis, videtur habere aliquid tale : non autem potest esse in contritione et satisfactione : ergo hoc erit in confessione : ergo confessio facta in mortali valet, et etiam ad vitam aeternam valere incipit ex quo recidit fictio.
- Adhuc, Eccle. IX, 1, dicitur, quod nescit homo utrum amore an odio dignus sit : si ergo tenetur aliquis in caritate confiteri, et non potest hoc fieri nisi sciat se habere caritatem, et non potest hoc scire, sequitur quod nescit se fecisse confessionem : ergo omnis homo perplexus est in hac parte, et tota die erunt repetendae confessiones : nec homo per totam vitam aliquid facere debet nisi confiteri, ut saltem valeat una : ergo, etc.
Responsio. Dicendum, quod duo sunt in confessione, unum ex parte confitentis, alterum autem ex parte confessionem audientis. Ex parte confitentis est actus ipse, secundum quod est ab agente, ut rubor et poena in enarrando. Ex parte autem audientis est notitia morbi latentis et circumstantiarum eius. Dico ergo sine praeiudicio, quod illud quod est ex parte confitentis, nihil valet ad iustificationem et meritum vitae aeternae, nisi confitens sit in caritate : valet tamen ad facilius gratiam impetrandam, et humiliationem confitentis, et ad alia quaedam ad quae dicuntur valere bona illa quae vocantur de genere bonorum extra caritatem facta. Quantum autem ad id quod est ex parte audientis, videtur mihi, quod simpliciter valet quoad hoc quod praecepta Ecclesiae solvit, et deobligatur a debito confitendi : et quod ipse non consequitur effectum clavium in diminutione poenae, hoc est per accidens, scilicet quia fictus est : et quia effectus clavium fundatur plus super passionem Christi, quam supra meritum humanum, videtur mihi quod recedente fictione, si non intercidat aliud peccatum confessionem et satisfactionem iniunctam, valebit ei effectus clavis cui se subdidit, recedente fictione.
Ad id ergo quod obicitur de Littera ad omnia illa quae inducuntur pro parte illa : dicendum, quod omnia illa loquuntur de eo quod est in confessione ex parte confitentis, secundum quod valent ad gratiam et vitam aeternam : secundum autem quod valent ad vicinandum se gratiae, non loquuntur, nec procedunt obiectiones, nec valent etiam de eo quod est in confessione ex parte audientis et vis clavium quae operantur per audientem : et hoc modo vera sunt, et alio modo falsa.
Ad primum autem quod obicitur in oppositum, dicendum quod confessio optima est in gratia, nec ordinatur ad iustificationem ut causa praecessione temporis, sed nec secundum illum modum prioris quem dicit Philosophus, quod prius causa est prius natura : ordinatur autem sic primo prout in voto supponitur ab actu contritionis, et non prout est in actuali enarratione peccatorum.
Ad aliud dicendum, quod confessio licet sit ad hoc, non tamen tantum est ad hoc : imo multas causas habet ex parte confitentis, ex quibus ipsa efficitur pars poenae, ut in Littera praecedentis distinctionis dicit Augustinus : et ideo illud argumentum procedit a diminutione.
Ad aliud dicendum, quod pronuntiatio dupliciter consideratur, scilicet in substantia cum forma debita poenitentis pronuntiationis, in quantum est poenitens : et primo quidem modo verum est, quod concludit ratio illa : secundo autem modo falsum est. Nec potest concludi per argumentum illud, quia forma totius est in omnibus partibus : et haec est gratia poenitentialis, licet in forma partium differant partes inter se.
Ad aliud dicendum, quod impossibile dupliciter dicitur, scilicet id in quod nullo modo possumus, nec aliquid facere, quo facto illud fiat, sicut subvertere montes impossibile est nobis : et hoc non praecipitur alicui. Secundo modo dicitur nobis impossibile, quod in se non possumus, sed possumus aliquid, quo facto illud inevitabiliter fiet : et hoc ratione antecedentis quod est in potestate nostra, et quodammodo possibile est nobis, et hoc est habere gratiam : quia si fecerimus quod in nobis est, Deus inevitabiliter dabit nobis gratiam : et hoc ratione antecedentis potest esse in praecepto : et hoc secundum opinionem eorum qui dicunt, quod forma operis est in praecepto, et non tantum operis substantia.
De hoc invenies multa ante finem tertii huius operis.
Ad aliud dicendum, quod licet aequaliter praecipiatur iusto et peccatori : iusto, inquam, qui aliquid habet confiteri : non tamen intenditur, quod peccator remanens peccator faciat, sed potius iustificatus per confessionem. Si tamen facit peccator existens, valet ei quantum ad ea quae sunt confessionis ex parte audientis confessionem, ut dictum est : et etiam ad quaedam alia, licet non ad meritum vitae aeternae.
Ad aliud dicendum, quod in corporalibus actionibus gravibus etiam distinctio habet locum : talia enim praecipue habent duo, scilicet, actionem et passionem : similis enim actio est exercitium ipsum dandi vel peregrinandi : et hoc attenditur secundum radicem ex qua procedit : et si illa est gratia, opus est meritorium. Si autem est bona de genere bonorum, est ipsum opus de genere bonorum : tamen non facit opus meritorium, sed valet ad vicinandum se gratiae. Passio autem est effectus actionis, et hanc magis intendit confessor iniungens poenas excidentes petulantiam peccatorum, ex qua lasciviens peccavit : sicut poena damni efficitur a datione eleemosynae, et haec poena manet in eo qui dedit, etiam postquam datio praeterivit : et poena debilitatis membrorum manet apud peregrinantem, etiam postquam peregrinatio praeterivit. Unde sicut diximus, quod passiones martyrum dupliciter considerantur, scilicet, in quantum est passio tantum, et in quantum est voluntas martyrum circa illam : et primo quidem modo non meretur, secundo autem modo meretur : ita videtur dicendum, quod haec poena manens dupliciter consideratur, scilicet in quantum est poena manens, et nihil valet ad meritum, licet valeat ad petulantiae domationem : et in quantum est voluntas circa eam : et si illa habet gratiam post factum etiam, eo quod poena manens potest habere voluntatem circa se quae sequitur opus, tunc dico, quod illa poena manens sic informata, incipit valere ad vitam aeternam : eo quod placet ei damnificatum esse propter Deum, et debilitatum in honore Dei. Sic autem poenosa non est confessio, quoad poenam manentem post actum confessionis : et ideo non est simile.
Concedo tamen, quod ex parte audientis valet ad absolutionem debiti confitendi, et ad alia quae supra dicta sunt.
Ad aliud dicendum, quod non est omnino simile de baptismo, confirmatione, ordine, et poenitentia : quia in illis imprimitur character qui manet, et gratia cuius operari incipit sacramentum recedente fictione : sed in Poenitentia nullus omnino character imprimitur spiritualis : et tunc non operatur ipsa praecedens operatio ut operatio fuit, quia nec intus nec extra mansit : tamen ratione contritionis et poenitentiae novae datur gratia nova, et non tenetur confiteri ratione supra dicta.
Ad aliud dicendum, quod licet nemo sciat se certitudinaliter habere caritatem, tamen hoc opinari potest ex signis, si displicet peccatum, et adest votum confitendi vel satisfaciendi, et peccatum perpetue detestandi : et hoc sufficit nobis in hac vita, quia non potest amplius hic exigi a nobis, quam possibile est nobis solvere.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS VII.
An sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, §, 5 in fine : Quae ut est vita corporis, ita eius vita Deus est.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Ipsa est vita corporis per naturam, quia est actus corporis potentia vitam habentis : huiusmodi autem est quodcumque organicum : Deus autem non est vita animae nisi per gratiam : ergo nulla videtur esse similitudo.
- Adhuc, ut dicit Philosophus, egrediente anima, exspirat corpus et marcescit : sed recedente Deo ab anima, adhuc vivit anima : ergo videtur, quod nulla hinc inde sit similitudo vitae.
Si forte dicas, quod omnia in nihilum caderent, nisi manus Omnipotentis teneret, ut dicit Gregorius : et ita recedente Deo ab anima, decideret in nihilum anima : sicut corpus decidit, anima recedente praesentialiter. Contra : Secundum hunc modum contentionis quo ipse essentialiter, praesentialiter, et potentialiter est in omnibus, non magis continet iusti animam, quam peccatoris : hic autem loquitur de morte qua moritur peccator : ergo patet, quod illud nihil est ad propositum, et non est instantia.
Praeterea, illo modo continendi non minus continet corpus quam animam, nec animatum quam inanimatum, vel e converso : sed in Littera non loquitur nisi de habente gratiam et non habente : ergo patet, quod non est instantia ad obiectionem inductam.
Ulterius quaeritur, utrum vita qua Deus vivificat animam, conveniat ei secundum essentiam vel potentiam ?
Videtur, quod secundum essentiam : quia
- Vivere viventibus est esse : et esse est actus essentiae potius quam potentiae.
- Adhuc, vita animae per prius est actus essentiae corporis, quam organi corporalis. Probatio. Quidquid enim ad aliquid se habet ut actus primus, et ad aliquid ut actus secundus, per prius convenit ei quod recipit ipsum ut actum primum, quam ei quod ut actum secundum ipsum recipit : anima autem ad corporis organici essentiam se habet ut actus primus, et ad organum ut actus secundus, quia movet ipsum ad opera : ergo per prius convenit corporis essentiae quam organo. Sed si sic se habet Deus ad essentiam animae et potentiam, sicut anima ad corporis essentiam et organum : ergo vita divina per prius convenit essentiae animae quam potentiae.
Sed contra :
- Vita non dicitur nisi dupliciter, scilicet naturae, et secundum bene esse : bene autem esse est secundum ordinem vivere, et hoc non est nisi secundum ordinem et distinctionem potentiarum : ergo vivere secundum bene esse, per prius convenit potentiae quam essentiae : et tale est vivere Dei in gratia : ergo per prius convenit potentiae quam essentiae animae.
- Adhuc, vita etiam dicit secundum bene esse in sensu, secundum quod dicitur vita voluptas : sed voluptas est secundum potentias prius, quam secundum essentiam : ergo in ratione similiter erit vivere secundum esse rationem prius secundum potentiam, quam secundum essentiam.
Responsio. Dicendum, quod non in omnibus est similitudo, sed in quibusdam : sicut scilicet in hoc, quod sicut anima indeficiens principium est vitae corporis quantum est de se : et si corpus non vivificatur indifferenter ab ipsa, quod hoc non est ex parte animae, sed potius propter corruptionem ipsius corporis : ita et Deus indeficiens principium est vitae animae de se : et si anima non semper vivificatur, hoc accidit propter ipsius animae corruptionem, et a fonte vitae aversionem.
Item in hoc est similitudo, quod nulla vita est in corpore nisi ea quae est continuus actus animae in corpore, cuius esse est fieri continue ab ipsa anima, ut videtur etiam dici in libro de motu cordis : ita nulla vita gratiae est in anima nisi per continuam praesentiam Dei inhabitantis in nobis per gratiam. Dissimilitudo tamen est in hoc, quod Deus non unitur animae ad constitutionem alicuius tertii, sicut anima corpori unitur. Et in hoc, quod Deus non est actus naturalis animae, sicut anima corporis : et in plurimis aliis.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Et bene concedendum est, quod instantia inducta licet in se quamdam veri apparentiam contineat, tamen non instat ad propositum.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod vivere illud dupliciter dicitur, scilicet secundum obiectum vitae quod est bonum in statu gratiae et gloriae, et secundum habitum vitae : et obiectum quidem prius respicit potentiam, quia anima illius capax est per rationem et voluntatem : secundum habitum autem vitae per prius est in anima secundum essentiam, et in potentia per consequens.
Ad primum dicendum, quod non est simile de vita naturae, et vita gratiae : quia vita naturae est actus essentialis animae, vita autem gratiae per metaphoram, et accipitur secundum bene esse : et hoc est esse optime secundum bonum rationis, et ideo oportet esse per perceptionem illius quod vivificat secundum rationem et intellectum : et haec perceptio est apprehensio boni quod est Deus, et affectio circa ipsum : hoc autem primo fit secundum potentiam, et per consequens secundum essentiam : et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
Ad aliud dicendum, quod non eodem modo anima est actus corporis, et obiecti ratio actus potentiae : quia anima est actus corporis dans sibi esse, quod est vivere in viventibus tantum, vel sentire in sentientibus, et intelligere intelligentibus : sed vivere hoc modo dictum, non est vitam exercere vel sensum vel intellectum, sed potius esse viventis habere, et esse sentientis, vel esse intellectivum : sed quando obiecti ratio sive species dicitur actus potentiae recipientis ipsum, intelligitur actus quidem inferens passionem alicui rei cui infert se, ut color oculo, et sonus auditui secundum actum facto, et sic de aliis.
ARTICULUS VIII.
An in poenitente confessio praecedit iustificationem ?
Dic tu iniquitates, etc.
Ex hoc videtur, quod dictae iniquitates praecedunt iustificationem : sed ante iustificationem est homo in mortali peccato : igitur secundum hoc confessio semper fit adhuc existente confitente in peccato mortali.
Contra : Homo iustificatur in contritione : et confessio sequitur contritionem : ergo sequitur iustificationem : ergo confessio est iustificati.
Responsio, quod confessio operans in voto cum contritione operatur iustificationem : et hoc modo procedit eam necessario, non tempore, sed natura. Sed confessio in actu accepta non operatur aliter, nisi absolvendo a debito confessionis, quod iustitiae est.
DIVISIO TEXTUS
Non potest quisquam iustificari a peccato, etc.
De iustificatione impii quaeruntur hic novem.
Primo, quid sit ?
Secundo, quae exiguntur ad impii iustificationem ?
Tertio, de ordine illorum.
Quarto, utrum sit naturalis vel miraculosa ?
Quinto, cuius attributi sit effectus proprius ?
Sexto, quid sit motivum ad ipsam ?
Septimo, utrum sit opus iustitiae, vel misericordiae, vel utriusque ?
Octavo, de comparatione ipsius ad dilectionem, et vocationem, et magnificationem.
Nono, de comparatione ipsius ad sanationem mentis et innovationem imaginis.
ARTICULUS IX.
Quid sit iustificatio impii ?
De primo, scilicet quid sit iustificatio impii ? Bernardus : Iustificatio est revelatio divini consilii.
Glossa autem super epistolam ad Roman. VIII, 1 et seq. : Iustificatio est remissio peccatorum, et consummatio bonorum operum.
Quidam autem sic diffiniunt : Iustificatio est effectus iustitiae generalis, qua de impio fit pius.
Contra primam diffinitionem sic obicitur :
- Revelatio divini consilii non est nisi secundum intellectum in anima : iustificatio autem fit secundum omnem partem ipsius : ergo iustificatio non est revelatio divini consilii.
- Item, revelatio divini consilii fit in prophetia, et facit donum prophetiae : donum autem prophetiae non necessario ponit in gratia gratum faciente : ergo nec revelatio divini consilii : sed iustificatio semper ponit hominem in statu gratiae gratum facientis : ergo, etc.
- Item, revelatio divini consilii aequaliter fit bonis et malis : iustificatio autem non nisi bonis : ergo, etc. Probatio primae. Revelavit Deus consilium suum Nabuchodonosor, Daniel. II, 29 : Deus qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura erant, etc. Et Isaiae revelavit Deus, et etiam multis aliis bonis.
- Item, videtur inconvenienter dicere revelationem divini consilii : quia iustificatio est effectus praedestinationis, quae est de gratia in praesenti, et gloria in futuro, et non est effectus consilii quod est immobilis dispositio de futuris sive bonis sive malis : ergo potius deberet dici : Iustificatio est revelatio divinae praedestinationis, quam divini consilii.
Contra secundam sic obicitur :
- Remissio enim peccatorum est effectus gratiae, et iustitia differentem habet rationem a gratia : ergo iustificatio non bene diffinitur per remissionem peccati.
- Praeterea, Proverb. X, 12, dicitur, quod multitudinem peccatorum operit caritas : ergo remissio peccatorum magis attribui debet caritati, quam iustificationi.
- Item, multitudo peccatorum dupliciter deleri potest, scilicet per illud quod contrariatur ei in genere, vel per illud quod contrariatur ei in specie. Culpae autem in genere non contrariatur iustitia, sed gratia : ergo deletivum eius in genere est gratia, non iustitia : sed in specie non opponitur ei virtus una, sed multae, quia alia fornicationi, alia avaritiae, et sic de aliis : ergo deletivum eius in specie non est unum, sed multae virtutes vel omnes : ergo hoc non est attribuendum iustitiae.
- Item, cum virtutes theologicae sint efficaciores quam cardinales, remissio peccatorum potius debet attribui virtuti theologicae quam cardinali : sed iustitia est virtus cardinalis : ergo non debet attribui iustitiae.
- Similiter obicitur de hoc quod dicitur iustificationem esse consummationem bonorum operum. Videtur enim hoc falsum : quia consummatio rei sequitur rem factam secundum ordinem naturae et rationis : sed iustificatio praecedit opera bona ratione et natura : ergo iustificatio non est consummatio bonorum operum.
- Item, lex praecipit opera : ergo quod est consummatio legis, est consummatio operum : sed caritas est consummatio legis, ut habetur, ad Roman. XIII, 10, et I ad Timoth. I, 5, : ergo caritas est consummatio operum.
Contra tertiam sic obicitur :
- Dicit Philosophus in V Ethicorum, quod iustitia generalis, eadem est quod omnis virtus differens ratione : ergo si iustificatio est effectus iustitiae generalis, iustificatio est effectus omnis virtutis : sed effectus virtutum sunt divisi, sicut et ipsae virtutes divisae sunt : ergo iustificatio non est unum solum.
- Item, in iustificatione infunduntur virtutes : et id quod infunditur in alio non est illud : ergo iustificatio non est omnis virtus, vel effectus omnis virtutis : et iustitia generalis est omnis virtus : ergo iustificatio non est effectus iustitiae generalis.
- Item, de impio facere pium, non est virtutis specialis nisi secundum quid, sed potius gratiae in genere : ergo hoc non est iustitiae.
Responsio, quod prima non est diffinitio, sed potius, ut dicit Bernardus, quoddam consequens iustificationem per accidens. Consilium enim divinum quod est immobilis dispositio futurorum, in quolibet suo effectu propalatur : quia nos non venimus in causam divinam, nisi per effectum : unde cum Deus disposuit alicui dare gratiam, hoc latet antequam fiat : cum autem innotescit per signum, tunc revelatur, et hoc consequitur iustificationem per accidens, scilicet in quantum est divinum consilium nobis notum per signa : et ideo non est concedendum, quod sit diffinitio.
Ad primum ergo, quod obicitur contra primam diffinitionem dicimus, quod duplex est revelatio, scilicet per inspirationem veri occulti, per illuminationem intellectus, et per effectum : et prima fit secundum intellectum : secunda autem cuilibet rei convenit manifestare per opus suum.
Ad aliud dicendum, quod in dono prophetiae est revelatio per inspirationem, et non ostensio divinae voluntatis sive beneplaciti per opus. Consilium enim hoc restringitur tantum ad ea de quibus est dispositio conferendi gratiam. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod manifestation ista qua homo sibi manifestatur, est tantum per effectum gratiae, et hoc non convenit nisi bonis.
Ad aliud dicendum, quod consilium sumitur hic pro diffinitione in notitia beneplaciti de danda gratia futura : hoc enim consilium et propalatur et revelatur in iustificatione, quando gratia apponitur.
Ad id quod obicitur de secunda, dicendum quod describitur ibi iustificatio per proprium suum effectum : cum enim iustificatio dicit factum iustum vel iustificationem, si sumatur pro facto iusto, dicit terminum motus cuiusdam, qui est a peccato ad iustitiam generalem : et cum termini motus sint contrarii, iustitiae generalis erit delere et remittere peccatum, sicut contrarii formalis : et ideo sic loquendo, remissio peccati proprius effectus erit iustitiae. Si autem dicat ipsum fieri iustum vel iustificationem : tunc adhuc erit expulsio peccati, et inductio iustitiae : sicut dealbatio est expulsio nigredinis, et inductio albedinis.
Ad obiectum autem contra, dicimus quod nihil prohibet idem a diversis considerari in diversa ratione consideratum : peccatum enim tria facit in anima. Primo avertit a bono incommutabili, et secundo pervertit ordinem rectum virium ad invicem, et ad superius, et ad id quod iuxta est, et ad id quod infra est. Tertio etiam corrumpit vires in comparatione ad opera specialia et particularia. Et ideo in motu iustificationis tria sunt quae perficiunt animam : quorum primum est gratia contraria peccato avertenti et turbanti imaginem Dei. Secundum autem, iustitia generalis reordinans vires in statum rectum et debitum sibi ad invicem, ut ratio regat et aliae regantur, et ad superius, et ad aequale, et ad inferius. Tertium est infusio omnis virtutis perficientis singulares potentias ad opera singularia.
Sed tunc quaeritur, quare potius a medio statu quam ab ultimo vel primo denominatur motus iste ? scilicet, quare potius dicatur iustificatio, quam gratificatio, vel virtutum infusio, vel perfectio ?
Responsio. Dicendum, quod gratia de se non dicit nisi gratitudinem ad Deum sed in conversione multo plus est, et ideo a gratia imperfecte denominaretur. Ab ultimo autem denominari non potest : quia hoc dicit perfectionem ad singulares actus, et iustificatio dicit statum rectitudinis in universali.
Ad id ergo quod secundo obicitur de secunda diffinitione, dicimus quod caritas non operit multitudinem peccatorum, ut generale operimentum contrarium peccato formaliter, sed potius sicut forma meriti in quantum meritum : quia quantitas meriti secundum quantitatem attenditur caritatis.
Ad aliud dicendum, ut prius patuit, quod tres sunt peccati considerationes et ideo ratio procedit a diminutione.
Ad aliud dicimus, quod virtutes theologicae, non sunt generales : et ideo non potest eis attribui pro effectu rectitudo generalis.
Ad aliud dicendum, quod consummatio operum dicitur dupliciter, scilicet vel in causa, vel in effectu : in effectu quidem sequitur opera, et in causa praecedit. Et illa quae est in causa, dicitur adhuc dupliciter, scilicet, vel in causa habituali, vel in causa efficienti. In causa quidem habituali perficit opera omnis virtus infusa, sed ex parte efficientis iustitia generalis est consummatio operum, quia consummat operantes vires ad superius, et ad se, ad proximum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod caritas est consummatio operum, sicut motivus habitus in terminatione proprii finis ad omnem actum movet caritas : et propter bonum quod est finis eius : et sic ipsa non est terminus illius motus quo movetur qui de impio fit pius : sed iustitia generalis perficit, ut ponens vires animae in statu recto et debito secundum naturam.
Ad id quod obicitur contra tertiam diffinitionem dicendum, quod iustitia multipliciter dicitur. Dicitur enim iustitia divina et humana. De divina nihil ad praesens. Humana autem dicitur tripliciter, scilicet genus, et generalis, et specialis. Genus autem est idem virtuti in genere : sed dicitur iustitia, in quantum concordat ordinationi legis, propter quod et Philosophus legalem eam vocat. Virtus autem in quantum perficit animam sive potentiam ad actum. Generalis autem est habitudo quaedam, quae dicit rectum statum virium, ut dictum est, ex gratia resultantem : et de ista intelligitur, quando dicitur, quod iustificatio iustitiae est effectus. Sed specialis est, quae in commutationibus reddit unicuique quod suum est.
Et per hoc patet, quod nihil est quod obicitur de iustitia, quae est genus : quia non idem est genus et generale.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : generalis enim iustitia potius est habitudo quaedam ex gratia resultans, quam sit habitus virtutis.
Ad aliud dicendum, quod de impio fit pius tripliciter, ut in principio solutionis secundae diffinitionis dictum est : haec tamen, ut bene intelligantur, dependent a quaestionibus quas alibi de iustitia disputavimus.
ARTICULUS X.
Quae sint illa quatuor quae requiruntur ad iustificationem impii ?
Ad secundum sic proceditur :
Dicitur ab omnibus, quod quatuor exiguntur ad iustificationem impii, scilicet infusio gratiae, motus liberi arbitrii in peccatum sive contritio, quod idem est, motus liberi arbitrii in Deum, et remissio peccati. Haec autem notantur in Psalmo LIX, 4 : Commovisti terram : ecce primum. Et conturbasti eam : ecce contritio. Sana contritiones eius : ecce remissio peccati. Quia commota est : ecce motus liberi arbitrii in Deum.
Sed contra hoc obicitur : quia
- Dicit Bernardus : Timore vocamur ad Deum, amore autem iustificamur : ergo duo praeter dicta quatuor exiguntur, scilicet timor, et amor.
- Item, Proverb. XV, 27 : Per misericordiam et fidem purgantur peccata : ergo plura quam dicta sunt, exiguntur.
- Item, Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum : sed iustificatio non est aliud quam cordis a peccato depuratio : ergo fides ad iustificationem exigitur.
- Item, videtur quod caritas exigatur : quia dicit Augustinus, quod haec sola est quae dividit inter filios regni et filios perditionis : sed filii regni sunt, qui sunt conformes imagini filii eius : sicut dicitur, ad Roman VIII, 29 : ergo, etc.
Item, Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
- Item, Chrysostomus super Ioannem : Recogitemus cum diligentia omnia quae secundum anterius tempus facere praesumpsimus, et studeamus ea abstergere omnifariam : multas enim Deus nobis ad hoc aperuit vias. Dic enim tu (ait) peccata tua ut iustificeris. Et rursus, Psal. XXXVII, 19 : Iniquitatem meam annuntiabo, et dolor meus, etc. Nec enim parum nobis prodest ad diminuendam peccatorum nostrorum magnitudinem continua eorum accusatio et memoria. Est et hac manifestior via, ut nulli eorum qui in nos peccaverunt, memoriam malorum habeamus. Vis tertiam discere ? audi Danielem, IV, 24 : Peccata tua eleemosynis redime, etc. Est utique et alia cum hoc orationum continuitas, et etiam insistere cum exspectatione his quae ad Deum sunt deprecationibus, quae non parvam nobis afferunt consolationem. Similiter, et ieiunium, quod cum proximi caritate exstinguit vehementiam irae Dei : ignem enim inflammatum exstinguit aqua, et eleemosynae expurgant peccata. Ex his verbis habetur, quod quinque sunt quibus expellitur peccatum, et induitur iustitia : et nullum horum supra est numeratum : ergo diminuta est illa numeratio.
Sed videtur, quod sint pauciora : quia
- Infusio gratiae aut per se sufficit ad iustificationem, aut non. Si sic : ergo nullum aliorum exigitur. Si non. Contra : Quia albedo sufficit per se ad albationem, et formae spirituales perfectiores sunt quam corporales in operationibus : ergo multo magis gratia per se sufficit ad iustificationem.
- Item, In corporalibus mutationibus non est alia mutatio subiecti, nisi expulsio unius formae et inductio alterius : et non oportet ut subiectum moveatur ad artificem vel ad colorem expellendum : ergo similiter in spirituali mutatione non exigitur nisi expulsio peccati et infusio gratiae : et non oportet quod liberum arbitrium moveatur in Deum, vel in peccatum : et sic duo sufficiunt.
Idem, quaeritur de singulis eorum quatuor :
- Cum enim iustificatio denominetur a iustitia, potius debet dici quod exigitur ibi infusio iustitiae, quam gratiae.
- Praeterea, ille motus aut est intellectus tantum, aut intellectus simul et affectus, aut affectus tantum. Si intellectus. Contra : Virtus magis est ex parte affectus, quam intellectus : et virtus maxime operatur ad iustificationem : ergo motus ille maxime debet esse ex parte affectus.
- Praeterea, motus liberi arbitrii in Deum est meritorius et gratia informatus, aut non. Si sic : omnis talis motus est consequens iustificationem et gratiam : ergo ille iustificationem consequitur : sed quod essentialiter sequitur ad aliud, non exigitur ad ipsum ut causa : ergo motus liberi arbitrii in Deum non exigitur, ut causa ad iustificationem : ergo male ponitur inter iustificantia.
- Item, motus intellectus in Deum communis est iustificatis et non iustificatis : ergo non proprie exigitur ut enumeretur inter ea quae iustificant impium.
- Item, quaeritur de remissione peccati : quia haec idem videtur esse cum infusione gratiae : quia, sicut vult Philosophus, generatio unius est corruptio alterius.
- Similiter obicitur de motu liberi arbitrii in peccatum. Hic enim motus est recognitionis peccati : et hic motus communis est omnibus bonis et malis.
- Praeterea, est unum argumentum commune supradictae divisioni et isti membro : quia in quodcumque movetur liberum arbitrium, ipsum potest in illud : si ergo liberum arbitrium sive per intellectum sive per affectum sive per utrumque movetur in Deum et in peccatum, tunc ipsum ex se potest in Deum et in peccatum, quod falsum est : ergo haec non exiguntur ad iustificationem impii.
Sed contra haec omnia membra simul obicitur : Ille enim motus liberi arbitrii in Deum et in peccatum, aut est gratum faciens, aut naturalis tantum. Si primo modo : ergo consequitur iustificationem, sicut motus gratum faciens consequitur iustificationem operantis : quia dicit Augustinus, quod non operamur ius ut iusti simus : sed potius iustitiam accipimus a Deo, ut operemur. Si autem est liberi arbitrii motus naturalis, cum tali non debeatur aliqua iustificatio, videtur incongrue poni inter iustificantia.
Solutio. Dicendum, quod haec quatuor exiguntur ad impii iustificationem.
Duo sunt facientia iustificationem : unum quod est ut agens per habitum quem creando dat in corde contrarium peccato, et hoc est Deus : et alterum quod est ut disponens et praeparans subiectum, et obediens operanti primo quod est Deus. Et ita dico, quod penes operans per habitum quem creando dat, duo accipiuntur : unum scilicet penes terminum ad quem est motus iustificationis, et hoc modo est infusio gratiae : alterum autem penes terminum a quo, quod est remissio peccati.
Penes autem dispositiones duo accipiuntur : unum penes terminum a quo, et hoc est motus liberi arbitrii in peccatum detestando et expellendo ipsum : alterum autem penes terminum ad quem, gratiam recipiendo et amplectendo, et hoc est motus liberi arbitrii in Deum. Si autem quaeritur, quare exiguntur haec duo moventia ? Dico, quod ut dicit Augustinus, Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te : sed te iustificabit tecum. Sicut enim in subiecto in quo per gluten aliqua tenetur nigredo, impossibile est induci albedinem, nisi solvatur gluten illud : ita impossibile est in anima induci gratiam, nisi solvatur mala voluntas tenens peccatum : et haec non solvitur nisi non moveatur in peccatum et in Deum.
Et haec est causa quare antiqui Doctores haec quatuor in iustificatione impii esse posuerunt.
Ad primum ergo dicendum, quod quaedam sunt praecedentia iustificationem tamquam inclinantia ad illam ut causae : et illa tangit Bernardus. Sed Magistri non tangunt nisi ea in quibus perficitur ipse motus iustificationis.
Ad aliud de Proverbiis dicendum, quod illa delent peccatum per modum meriti, et non solum peccatum in culpa, sed etiam in poena sibi debita.
Ad aliud dicendum, quod illud de Actibus intelligitur de purificatione phantasiarum ab intellectu. Vel potest dici, quod motus fidei comprehenditur sub motu liberi arbitrii in Deum : et similiter motus amoris quem ponit Bernardus, et motus timoris casti comprehenditur sub motu liberi arbitrii in peccatum. Et hoc qualiter sit, infra patebit.
Ad aliud dicendum, quod caritas non requiritur expressa, sed tantum amor suppositus in motu liberi arbitrii in Deum. Et quod dicitur quod caritas remittit peccata, intelligitur per modum meriti, et non per modum de essentia motus iustificationis.
Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus loquitur de dimittentibus peccata in poena per modum satisfactionis, et non de remissione culpae tantum : et haec quidem multa sunt, sed illa quae hic enumerat, principalia sunt.
Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod suo modo sufficit infusio gratiae, sicut forma in natura : illa enim per se sufficit ad materiam perficiendam, sed non ut motus sit : quia plura sunt principia motus quam entis compositi : unde sicut ibi exiguntur dispositiones praeparantes materiam, et privatio et forma ad hoc quod sit mutatio ad formam : et haec non causant imperfectionem formae, sed potius sunt propter imperfectionem materiae quae perficitur a forma : ita et hic. Unde gratia infusa perfectissima est ad perficiendum liberum arbitrium et totam animam : quando tamen anima est sub peccato tamquam sub privatione gratiae, ipsa est imperfecta : et ideo oportet quaerere dispositiones facientes peccatum solubile, et gratiam depellentem privationem : et ideo sicut in motu naturae, ita et in motu gratiae plura exiguntur.
Et quod obicitur, intelligitur de perfectione formae in perficiendo materiam, et non de perfectione eius in principiando mutationem : quia plura necessaria sunt ad mutationem, quam ad entis compositionem, ut dictum est, tam in corporalibus, quam in spiritualibus.
Ad aliud dicendum, quod in mutationibus corporalibus oportet esse dispositiones, quae solubiles faciunt privationes a materia sive formas contrarias, in quibus supponitur privatio formae inducendae : sicut patet in aere qui dicitur fieri ignis : oportet enim arefacere humidum quod tenet aerem, antequam depellatur aeritas, et induitur igneitas. Et similiter est hic, quod voluntas aversa a Deo, et diligens peccatum, est sibi dispositio tenens peccatum in anima et impediens gratiae inductionem. Sed voluntas mota in Deum et contra peccatum, est sibi dispositio inclinans ad peccati expulsionem, et introductionem iustitiae et gratiae.
Ad aliud dicendum, quod sicut diximus in praecedenti quaestione, infusio gratiae primum est, quam consequitur rectitudo virium et perfectio ad opera : et cum hic enumerantur tantum principia essentialia iustificationis, non tangitur hic nisi gratiae infusio, et non collatio iustitiae vel virtutum : quia ex infusione gratiae ista duo resultant, sicut rivus ex fonte, et effectus ex causa. Et haec imaginatio est secundum quod lumen stellae est in se, et in sua imagine : et deinde in dilatatione eius in stellae corpore : et tertio secundum euntis luminis divaricationem in radiis. Ita est gratia in se, et quasi dilatata in generali rectitudine virium : et tertio divaricata in perfectionibus singularum virium ad opera per virtutes singulas et speciales.
Ad aliud dicendum, quod motus liberi arbitrii dicit ibi motum compositum, sive sit in Deum, sive in peccatum : sunt enim quidam motus animae simplices, qui sunt virtutis unius secundum se, et unius potentiae animae in comparatione ad unum obiectum speciale, sicut est intelligere, diligere, vel credere : quidam autem sunt compositi, qui non sunt virtutis unius potentiae secundum se, sed potius unius secundum quod consequenter se habet ad aliam, cuius actus aliquo modo manet in illa, sicut frui, et uti : et de hoc habetur in primo libro Sententiarum. Et ita dico hic, quod motus iste in Deum et in peccatum, compositus est, et est affectus secundum quod consequitur ex intellectu per fidem illuminato, et per timorem casum fugientem et amorem spe elevantia affectum : et ideo motus in Deum est motus affectionis timentis et amantis, qui supponit fidem ex intellectu praecedenti ostendenti quidquid timendum et amandum et sperandum sit.
Similiter, motus liberi arbitrii in peccatum est ex intellectu illuminante motus affectus conterentis et destruentis peccatum per dolorem compunctionis : sic ut movens in eis immediatum sive proximum est affectus, sed principium ostendens est intellectus, sicut et in frui et uti.
Ad hoc autem quod quaeritur, utrum sit gratia informatus ? dicimus quod sic. Et quod obicitur, quod ille sequitur iustificationem, non valet : quia sicut patet in sequenti articulo, omnia ista quatuor simul sunt quidem tempore, sed non natura : unde sequitur, quod licet natura sequatur gratiae infusionem, tamen iustificatio sequitur ipsum : quia iustificatio est sicut in quo est quies motus illius : et ille motus est liberi arbitrii sic solvens vel solubile reddens contrarium ex parte subiecti.
Ad id quod obicitur de remissione peccati, dicimus quod licet unum sequatur ad alterum, non tamen unum est alterum. Et quod dicitur, quod generatio unius est corruptio alterius, intelligitur per causam, et non per essentiam.
Ad aliud dicendum, quod motus compositus de quo supra dictum est, non est communis bonis et malis, sed motus cognitionis peccati tantum : et talem non dicimus illum motum esse.
Ad aliud dicimus, quod liberum arbitrium solum non movet motum illum, sed potius vi gratiae moventis : et ideo non sequitur illa obiectio.
Ad id quod quaeritur, utrum sit naturalis vel gratum faciens ? Patet solutio per praedicta : quia est gratum faciens : et tamen natura praecedit iustificationem, licet non praecedat gratiae infusionem.
ARTICULUS XI.
Quis sit ordo eorum quae requiruntur ad iustificationem impii ?
Tertio, quaeritur de ordine illorum quatuor.
Et videtur, quod ista non sint simul : quia
- Dicit Boetius, quod prius exstirpanda sunt vitia, quam inserantur virtutes : ergo remissio peccati praecedit infusionem gratiae.
- Item, in omni mutatione naturae necesse est amovere privationem, antequam inducatur forma : sed peccatum est in anima ut privatio : ergo prius necessarium est ipsum amovere, antequam gratia inducatur quae est sicut forma : ergo remissio peccati praecedit gratiae infusionem.
- Adhuc, si anima desinit habere peccatum in iustificatione impii, aliquod est instans in quo ultimo habebit : sit ergo illud A : et si ipsa incipit habere gratiam, aliquod instans erit in quo primo habebit : et sit illud B. Aut ergo B et A sunt idem instans, aut diversa. Si idem : sed simul sunt tempore, quae sunt in eodem instanti temporis : ergo peccatum et gratia sunt in anima simul tempore : ergo contraria et opposita privative sunt simul actu in eodem, quod est absurdum : et homo est simul dignus vita aeterna et morte aeterna, et simul habitatio Dei et diaboli : et multa talia inconvenientia sequuntur : ergo A et B non possunt esse idem instans. Si autem sint diversa. Contra : Dicit Philosophus, quod inter quaelibet duo instantia est tempus medium : ergo inter A et B est medium : sed A est ultimum in quo anima est in peccato : ergo post illud non est in peccato. Item, B est principium in quo anima est in gratia : ergo ante illud non est in gratia. Tempus autem quod est inter duo instantia medium, est post A, et ante B. Ergo in toto illo medio tempore anima non est in gratia, nec in peccato. Cum ergo tunc sit homo mortalis, si tunc moreretur, nec descenderet ad infernum, nec ascenderet ad regnum.
- Ulterius, videtur hoc esse falsum, quod simul cum his duobus sint motus liberi arbitrii in Deum, et motus liberi arbitrii in peccatum : sicut enim ex praecedenti articulo quaestionis habitum est, motus sunt meritorii : ergo ante motus illos exigitur, quod habeat gratiam. Inde procedo sic : In natura prius est motus ad esse quod est actus formae alicuius, quam operatio compositi existentis in forma illa : ergo sic est etiam in spiritualibus : ergo prius tempore est infusio gratiae, quam motus liberi arbitrii in Deum, vel quam in peccatum.
- Item, actus secundus pendet ex primo, et praesupponit illum : sicut considerare praesupponit scire : et incidere praesupponit figuram artis quae est species entis : ergo actum primum necesse est praecedere secundum : sed habitus gratiae ad moveri secundum habitum illum opere meritorio, se habet sicut actus primus ad secundum : ergo infusio gratiae tempore praecedere videtur motum in Deum.
- Ulterius, videtur quod nec moveri in Deum et moveri in peccatum sint simul : quia unius potentiae non possunt esse motus ad diversa obiecta simul : ergo non sunt simul : sed ibi sunt unius potentiae motus ad diversa obiecta : ergo non sunt simul. Probatio primae est : quia potentia est simplex et se tota agit, et tota non potest simul esse conversa ad diversa. Probatio autem secundae est : quia sunt motus liberi arbitrii in Deum, et in peccatum.
Solutio. Dicendum, quod haec quatuor sunt simul tempore, sed non natura. Secundum autem prius et posterius natura diversimode ordinantur, eo quod natura multipliciter dicitur : sicut enim vult Philosophus in secundo Physicorum, natura dicitur materia, forma, et via quae est in natura, scilicet generatio. Et secundum illum modum quo natura dicitur forma, quia forma est finis efficientis, id quod propinquius est efficienti in iustificatione impii, prius est : secundum hoc ergo infusio gratiae est primum. Quia autem esse gratiae sequitur motus gratiae, scilicet actus ipsius, ideo motus liberi arbitrii in Deum est secundum : et motus liberi arbitrii in peccatum destruendum est tertium, quia ad destructionem peccati operatur dissensus peccati ne obex ponatur Spiritui sancto. Quartum autem et ultimum est remissio peccati. Si vero incipiamus a natura quae est subiectum et materia : tunc cum illud subiectum primo avertatur a peccato, et secundo convertatur ad Deum, et tertio adiutorium gratiae accipiat, et quarto sequatur effectus adiutorii : erit primum in hac via motus liberi arbitrii in peccatum, et secundum in Deum, et tertium infusio gratiae, et quartum remissio peccati. Et hoc patet de facili cogitanti, qualiter aliquis primo quaerit recedere a peccato. Si autem nos incipiamus secundum quod natura dicitur via in natura, scilicet generatio, tunc cum in motu sive mutatione illa primo fit terminus a quo est motus, et secundo via ipsa, et tertio terminus ad quem est motus : erit primum natura remissio culpae : secundum, motus liberi arbitrii in peccatum : et tertium, motus liberi arbitrii in Deum, qui sunt per modum viae ad exeundum de peccato : quartum autem est infusio gratiae.
His autem habitis, respondendum est ad obiecta.
Ad primum quidem et secundum dicendum, quod haec procedunt secundum tertium modum naturae : et sic concedenda sunt, ut patet in ultimo ordine.
Ad aliud dicendum, quod sicut in secundo Sententiarum notavimus, tempus dicitur multipliciter : est enim quoddam tempus physicum, quod est mensura motus primi mobilis, per hoc quod est numerus ipsius secundum prius et posterius, quod est in ipso et in motu : et de hoc tradunt Physici, quod omnis illius motus mensura est, qui ut ad causam reducitur ad motum primi mobilis : et hanc naturam facit moveri secundum alterationem, et augmentum, et diminutionem, et locum et generationem, et corruptionem. Et de hoc dicit beatus Dionysius, quod tempus est quod cum generatione et corruptione metitur. Hoc autem tempus non est mensura motus nisi cum subiicitur mobile divisibile, quod partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, quando movetur, propter quod capit actum et potentiam, et prius et posterius, secundum quod motus diffinitur a Philosopho, quod est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia : et ideo dicit, quod est imperfectus actus, quia a mobili non tollit totam potentialitatem : forma autem est perfectus actus, eo quod non remanet materia amplius in potentia ad formam illam. Sed in mutationibus divinis, quibus vel nihil subiicitur, vel non subiicitur eis quid divisibile, non mensurat huiusmodi tempus creationi enim nihil subiicitur : et tamen dicit Augustinus, et ponitur in libro primo Sententiarum, quod tempus est coaevum creaturae. Et ideo oportet distinguere tempus aliter dictum in motibus spiritualibus, ubi est motus de actu ad actum, potius quam de potentia : et cui nihil divisibile subiicitur, et in quo formae ipsae non sunt remissibiles et intensibiles, et nihil intercipientes de contrario. Similiter non potest dici huiusmodi tempus mensurans : propter quod etiam Philosophus dicit in libro de Anima, quod anima non movetur aliquo modo.
Dicendum ergo, si A est ultimum instans in quo est in peccato, quod peccatum non inest ei tunc simpliciter, sed in exeundo et desinendo : gratia autem simpliciter inest : et ideo peccatum corrumpitur in B, et in B est gratia : nec hoc est inconveniens : quia Philosophus vult, quod corruptio rei et mors cuiuslibet sit quidem in tempore, sed non esse vel vita : sicut fieri vel deficere est in tempore, sed non factum esse. Si enim ponatur, quod peccatum insit in A, dicendum quod in hac ratione temporis nihil prohibet instans esse post instans. Unde dicit Augustinus, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus tantum, sed creaturam corporalem per tempus et locum. Et quod dicit Philosophus, quod inter quaelibet duo instantia est tempus medium, intelligitur de tempore primo modo dicto : quia ibi est partim in termino ad quem : et ideo in tali motu non est dare ultimum divisibile in quo toto et solo sit motus, vel etiam primum in tali motu non est dare : sed in omnibus motibus spiritualibus dare contingit meo iudicio. Et ideo quia nec vere motus sunt, sed potius vices quaedam intellectuum et affectionum : nec tempus habent mensurans eiusdem rationis cum aliis motibus. De hoc tamen require supra, et super primam secundi.
Ad aliud et sequens est solutio una secundum meum iudicium, scilicet quod si semper in actu sumuntur illa quatuor, tunc impossibile est simul esse omnia, sicut necessario probant illae rationes. Si autem habitualiter sumantur, tunc nihil prohibet ea simul esse : et ita dixerunt antiqui. Sunt autem moderni qui dicunt non esse inconveniens simul accipere esse secundum actum primum, et agere secundum formam dantem illud esse in actu secundo : et ideo non est impossibile unam numero potentiam facere diversa simul non ordinata ad invicem, et moveri pluribus motibus simul, et nos posse intelligere plura simul, sicut et scire. Quibus non praeiudicans hoc solum dico, quod mirum mihi videtur, si aliquis hoc in se umquam experiri potuit. Et si non probat experimentum, tunc mirum si aliquis intelligit.
Per hoc ergo patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
An iustificatio impii est naturalis vel miraculosa ?
Quarto quaeritur, utrum iustificatio sit naturalis vel miraculosa ?
Videtur autem, quod sit miraculosa : quia
- Dicit Augustinus, quod maius est de impio facere pium, quam creare caelum et terram : constat autem, quod creatio caeli et terrae non est naturalis de natura inferiori aliqua : ergo nec iustificatio impii, et multo minus.
- Adhuc, naturale est illud ad quod movet natura : sed Ad id non movet aliqua natura creata : ergo non est naturalis.
- Adhuc, quando Philosophus dicit de habitibus quibusdam, utrum sint naturales, scilicet virtutes consuetudinales : ipse determinat, quod secundum quid sunt naturales, et secundum quid non : quia innati sumus eas suscipere, perficere autem est ab assuefactione : constat autem, quod si illud perficere assuefactionis non esset in nobis, ipse non dixisset, quod aliquo modo erant naturales. Cum igitur gratiam perficere nullo modo sit in potestate nostra, videtur quod iustificatio nullo modo sit naturalis.
- Adhuc, naturale dicitur vel causatum a natura, vel datum a natura, vel datum in natura : sed nullo istorum modorum gratia se habet ad naturam : ergo gratia iustificationis non est naturalis.
Sed contra :
- Miraculum, ut dicit Augustinus, aliquid arduum et insolitum est, praeter spem et facultatem admirantis apparens : sed istud non evenit praeter spem, quia speramus iustificationem : ergo ipsa non est miraculosa.
- Adhuc, miraculi eventus est rarus : quod patet, quia in diffinitione eius ponitur insolitum : sed iustificatio impii est frequens : ergo non est miraculosa.
- Adhuc, dicit Chrysostomus, quod cursus miraculorum a sola Dei voluntate causatur : sed iustificatio impii non est a sola Dei voluntate : ergo iustificatio impii non est miraculosa. Probatur autem secunda ex dicto Augustini : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te.
Solutio. Dicendum, quod ut dicunt Magistri, mirabilis est iustificatio impii. Et ponunt mirabile quasi medium inter naturale et miraculum. Naturale dico secundum quod naturale large accipitur, scilicet pro omni eo quod fit cursu naturae inferioris, et prout includit voluntaria a voluntate causata. Dicunt enim, quod in tribus quae tacta sunt in tribus obiectionibus ultimis, deficit a miraculo : sed in aliis excedit cursum naturalium. Melius autem videtur dicendum, quod miraculosa est iustificatio impii.
Et quod primo obicitur, solvendum est per distinctionem spei : quia, sicut dicit Glossa super epistolam ad Roman. IV, 18, super illud : Qui contra spem in spem credidit : Duplex est spes, scilicet naturae, et gratiae. Unde dicendum, quod spes prout ponitur in diffinitione miraculi, est spes naturae, et non spes gratiae : et verum est, quod miraculum evenit praeter spem naturae, licet non praeter spem gratiae.
Ad aliud dicendum, quod insolitum dicitur dupliciter, scilicet in causa, et in effectu : et quando insolitum ponitur in diffinitione miraculi, dicitur insolitum in causa, scilicet quod non habet stantem causam et ordinatam, ex qua proveniat : quod patet ex hoc, quod si omni die saepius resurgerent mortui, nihilominus tamen resurrectio mortuorum esset miraculosa, propter causam nobis insolitam et supernaturalem. Respondendum ergo, quod causa iustificationis est nobis insolita : et ideo miraculum est.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur in diffinitione miraculi quod est praeter facultatem, eo quod nullo modo ad ipsum concurrat nostra facultas : quia sic etiam partus Virginis non esset miraculosus, cum non sit factus sine Virgine consentiente : sed dicitur praeter facultatem, eo quod sit non nobis operantibus, Et ita iustificat nos Deus non sine nobis consentientibus, sed sine nobis operantibus.
Et per hoc patet solutio ad totum secundum istam viam, quam credo saniorem.
Tenendo aliam viam quae Doctorum esse consuevit, dicendum ad primum, quod dicitur dupliciter aliquid maius Deo sive in divinis, scilicet quia maioris potentiae est in substantia effectus, vel quia maioris potentiae in modo efficiendi. Et creatio quidem caeli et terrae maioris potentiae est in substantia effectus, quam iustificatio impii : sed iustificatio impii in modo efficiendi est maioris potentiae : quia in creatione caeli et terrae nihil obviat voci Creatoris, sed totum obedit : sed in iustificatione impii secundum aliquid resistit peccatum quod iniacet animae, et iustificationi contrariatur. Alii dicere consueverunt, quod maius ibi notat Augustinus, quod maioris misericordiae est indicativum : sed haec solutio est rudis.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod non est naturalis, hoc est, sub potestate naturae existens, sed super naturam.
Ad aliud dicendum, quod licet perficere non sit in nobis, sed in Deo, tamen natura nata est ad gratiam recipiendam, sicut ad finem et complementum. Aliud enim est de perfectione hominis, aliud de perfectione naturarum : quia homo creatus ad imaginem Dei, capax est gratiae quam non influit ei nisi Deus, et non est perfectibilis nisi a Deo ipso, sicut nec Angelus : unumquodque enim suo superiori movente, naturali quodam motu procedit ad perfectionem.
Ad aliud dicendum, quod si dicatur naturalis gratia iustificans, non dicetur aliter, nisi quia a summa natura quae est Deus, nata est ipsam percipere creatura illa, quae ex imitatione imaginis Dei est capax, et non aliter. Et bene puto, quod Philosophi hunc modum naturae ignoraverunt, quia per rationem philosophicam deprehendi non potest : sed potius pia mens vivacitate fidei suae nititur eum apprehendere.
ARTICULUS XIII.
Cuius attributi sit iustificatio impii ?
Quinto quaeritur, cuius attributi sit proprius effectus ?
Videtur autem, quod sit potentiae.
- Per auctoritatem prius inductam, scilicet quod maius est de impio facere pium, quam creare caelum et terram : constat enim, quod creatio caeli et terrae indicat potentiam : ergo et impii iustificatio.
- Adhuc, vincere resistens efficienti alicui, potentiae est : sed iustificatione impii vincitur resistens peccatum : ergo est potentiae.
- Item, de nihilo aliquid adducere in esse, potentiae est : sed in iustificatione impii de nihilo peccatorum deducitur impius in esse gratiae : ergo est potentiae. Probatio minoris. Dicit Augustinus : Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant.
- Item, per illud Psalmi L, 12 : Cor mundum crea in me, Deus : sed creatur, qui de nihilo educitur in esse.
Sed videtur, quod sit sapientiae : quia,
- Iob, XXVI, 13, dicitur : Obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus : coluber autem educitur in iustificatione impii, et obstetricari est sapientiae : ergo videtur, quod iustificatio impii sit sapientiae.
- Item, Eccli. IV, 12 : Sapientia vitam filiis suis inspirat : vita autem ista inspiratur in impii iustificatione : ergo videtur, quod sit effectus sapientiae.
- Adhuc, ad omnium impiorum iustificationem non missa est potentia Patris, vel bonitas Spiritus sancti, sed sapientia Filii : ergo videtur, quod etiam iustificatio particularis sit effectus sapientiae, non potentiae, nec bonitatis proprie.
Sed contra hoc iterum videtur, quod sit effectus bonitatis : quia
- Dicitur, ad Roman. III, 24 : Iustificati gratis per gratiam ipsius : gratia autem est effectus bonitatis : ergo et iustificatio.
- Adhuc, ad Roman. III, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ? Sed in poenitentia datur gratia iustificationis : ergo benignitas adducit ad gratiam iustificationis : ergo est effectus bonitatis.
- Adhuc, Augustinus dicit in secundo de Trinitate, quod Spiritus mittitur ad sanctificandum creaturam rationalem : et ponitur sententia Augustini in primo libro Sententiarum : sed in iustificatione creatura rationalis sanctificatur : ergo videtur, quod sanctificare sit in missione in Spiritus sancti : sed Spiritui sancto attribuitur bonitas : ergo est effectus bonitatis.
Responsio. In veritate dicendum est, quod iustificatio principalis est effectus bonitatis : sed tamen quia indivisa sunt opera Trinitatis, aliud est ibi quod attribuitur potentiae, et aliud quod sapientiae, licet substantia operis sit attributum bonitatis, et per consequens Spiritus sancti. Quod enim esse fit ibi de nullo cum peccati contradictione aliqua, licet non sit ibi contradictio peccatorum, quia ille consentit ad gratiam recipiendam, et detestatur peccatum : in hoc est ostensio quaedam potentiae.
Et penes illum modum procedunt tres rationes primae. Et per hoc patet solutio ad illas.
Si autem attendatur modus et ordo ipsius operis, quia scilicet fit convenientissime et optime cum ordine tali, qui movet ad gratiarum actionem, et poenitentiam ferventiorem, et perseverantiam in bonis, quae praevidet Deus sic iustificando peccatorem : quantum ad hoc apparet in opere illo sapientia : et sic procedunt tres rationes sequentes.
Substantia autem facti tota bona est in se, et bonitatis primae ut causae : et sic procedunt ultimae tres.
Et per hoc patet solutio omnium obiectorum.
ARTICULUS XIV.
An iustificatio impii sit effectus iustitiae vel misericordiae ?
Sexto quaeritur, utrum sit effectus iustitiae vel misericordiae ?
Videtur, quod iustitiae : quia
- Dicit Ambrosius : Praecedit quoddam in peccatoribus, quo digni sunt iustificatione : et in aliis quoddam, quo digni sunt obduratione. Ergo omnes qui iustificantur, digni sunt iustificatione : sed cum distribuuntur res prout dignum est, hoc est iustitiae, ut dicit Tullius, et hoc etiam vult Aristoteles in V Ethicorum : ergo videtur quod sit opus iustitiae, et non misericordiae.
- Item, omnis effectus quem melius est esse quam non esse, simpliciter habet exemplar in Deo : sed esse iustum melius est esse simpliciter, quam non esse : ergo exemplar habet in Deo. Probatur autem prima ex illo verbo Anselmi, quod Deo attribuitur quidquid melius est esse simpliciter, quam non esse. Secunda autem patet per se : quia melius est simpliciter esse iustum, quam non esse iustum. Inde proceditur sic : Deus bonum facit, quia bonus : ergo et capacem iustitiae facit iustum, quia ipse iustus est : sed in impii iustificatione efficitur homo capax iustitiae : ergo fit ab ipso in quantum est iustus : ergo est opus iustitiae, non misericordiae.
- Item, Origenes dicit, quod Deus est sapiens in quantum sapientiae et scientiae largitor : ergo a simili iustus in quantum iustitiae largitor : ergo nostra iustitia est proprius effectus divinae iustitiae : non ergo misericordiae.
Sed contra :
- Misericordiae est relevare miseriam : nulla autem miseria maior est quam illa quae est peccati : ergo miseriam peccati relevare summae misericordiae est : sed hoc fit in iustificatione impii : ergo iustificatio impii est misericordiae opus, et non iustitiae.
- Item, in Psalmo L, 3 : Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Ergo deletio iniquitatis est effectus misericordiae : sed deletio iniquitatis fit in iustificatione impii : ergo iustificatio impii est effectus misericordiae.
- Item, dicit Augustinus, quod peccator non est dignus pane quo vescitur : ergo non est iustum, quod ei aliquid boni detur : sed gratia est optimum quod potest dari homini in hac vita : ergo non est dignus, quod conferatur ei gratia : ergo cum datur ei gratia, non est opus iustitiae sed misericordiae.
Responsio. Dicendum, quod in omni opere Domini est misericordia, et veritas, id est, iustitia : sed istud opus principaliter est misericordiae. Secundum enim quod iustitia dicitur quod decet Dei bonitatem, prout dicit Anselmus iustitiam dici, sic in opere iustificationis est iustitia. Prout autem dicitur, quod iustitia est redditio pro meritis, sic non est ibi opus iustitiae, si accipiantur merita in actu : merita autem in futuro, vel in scientia non possunt esse causa gratiae praecedentis : et ideo nullo modo est ibi iustitia, nisi prout iustitia est decentia divinae bonitatis. Unde Anselmus in fine Monologii : Cum punis malos, iustum est : quia convenit eorum meritis. Cum vero parcis malis, iustum est : non quia illorum meritis, sed quia tuae bonitati concedens est.
Unde argumenta ultimo facta concedenda esse videntur.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum est, quod duplex est iustitia, scilicet congrui, et condigni. De iustitia autem condigni nihil praecedit in peccatoribus quo digni sunt iustificatione : sed de iustitia congrui in quibusdam peccatoribus praecedunt opera de genere bonorum, quae in quibusdam aliis peccatoribus non sunt : et ideo tantum digni sunt reprobatione, id est, reprobationis effectu, qui est obduratio in peccato. Et cum dicitur, quod digni sunt iustificatione, sensus est, quod magis congruenter vel minus incongruenter se habeant ad iustificationem quam alii. Dixerunt tamen antiqui Doctores ad illam auctoritatem, quod esset Ambrosii adoperti, et falso libris beati Ambrosii inscripta.
Ad aliud dicendum, quod iustitia facta in exemplo iustitiam Dei habet pro exemplari : sed aliud est causa exemplaris, et aliud est causa inclinans efficientem ad actum. Et causa quidem exemplaris iustitia est : sed causa inclinans auctorem ad hoc quod iustificet impium, misericordia divina est.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia unam vim habent, nisi quod unum procedit per rationem, alterum per auctoritatem idem dicentem.
ARTICULUS XV.
Quid sit motivum ad iustificationem impii ?
Septimo quaeritur, quid sit motivum ad ipsam ?
Videtur autem, quod timor : quia
- Dicitur, Eccli. I, 16 : Initium sapientiae timor Domini : sed sapientia ibi dicitur sapor gratiae in iustificante : ergo videtur, quod timor initiat ipsam : sed hoc movet ad iustificationem quod initiat eam : ergo, etc.
- Item, Bernardus : Experimento didici, quod nihil adeo valet ad gratiam Dei acquirendam, recuperandam, et conservandam, quam semper non altum sapere, sed timere : id autem quod acquirit et recuperat, inclinat et movet ad iustificationem : ergo timor Dei actu movet ad iustificationem.
Sed contra :
- Act. XV, 9, dicitur : Fide purificans corda eorum : idem autem est purificare quod iustificare : ergo fides movet ad iustificationem.
- Item, Augustinus dicit, quod iustificatio qua de impio fit pius, est fides ipsa : et ex hoc sequitur idem quod prius.
Contra hoc dicit Hugo de sancto Victore, quod amore iustificamur : ergo videtur, quod amor moveat ad iustificationem.
Responsio, quod iustificatio est quidam motus a peccato sive malo culpae ad bonum gratiae et rectitudinis : et ideo nihil prohibet diversa esse moventia, scilicet a malo ad bonum : a malo enim quod est terminus a quo iustificationis, movet timor in affectu : ad bonum autem multipliciter contingit, scilicet quantum ad intellectum, et quoad hoc movet fides : et quantum ad effectum, et sic movet caritas : et sic sunt tria moventia.
Sciendum tamen, quod si virtus aliqua moveat ad iustificationem, quod hoc non est nisi quoad ordinem actuum : quia habitus omnes simul infunduntur : et hoc qualiter sit, dictum est supra in primo articulo huius quaestionis.
Et notatum est multum de hoc in secundo Sententiarum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XVI.
Quomodo habeant se ad invicem dilectio, praedestinatio, vocatio, electio, iustificatio, et magnificatio ?
Octavo, quaeritur de comparatione iustificationis ad dilectionem, vocationem, et magnificationem, cum quibus coniungitur in epistola ad Roman. VIII, passim.
Videtur autem, quod vocatio sit media inter iustificationem et praedestinationem : quia, ad Roman. VIII, 30, ita enumerat Apostolus : Quos autem praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et iustificavit, etc.
Sed tunc quaeritur, utrum vocatio dicat gratiam gratum facientem, vel gratis datam ?
Et videtur, quod gratis datam : quia
- Immediatum consequens praedestinationem, sicut effectus sequitur causam, est iustificatio : quia praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro : ergo quidquid est ante hominis iustificationem, videtur esse hominis adhuc existentis in peccato sed vocatio est ante, ut probatum est ergo est hominis existentis in peccato sed hominis existentis in peccato non est nisi gratia gratis data : ergo vocatio est gratis data.
- Item, non vocatur nisi distans : cum igitur in spiritualibus non sit distantia loci, sed dissimilitudinis, ut dicit Augustinus super Evangelium de filio prodigo, videtur quod vocatio sit distantis per meritum : et ille est in peccato mortali : ergo vocatio dicit gratiam quae peccato mortali convenire potest : et illa est gratia gratis data, non gratum faciens : ergo vocatio non dicit gratiam gratum facientem.
- Item, quod convenit bonis et malis, non potest esse gratiae nisi gratis datae : sed vocatio convenit bonis et malis : ergo in genere gratiae non dicit gratiam nisi gratis datam. Prima harum patet per se cuilibet fideli. Secunda autem patet per hoc quod dicitur Proverbiorum, I, 24, de quibusdam : Vocavi, et renuistis : extendi manum meam, etc., ubi patet, quod vocatio convenit malis. Matth. autem IV, 19, dicitur de Petro et Andrea, quod vocavit eos Iesus : et ibi convenit bonis.
Si forte tu dicas, sicut dicit Glossa super epistolam ad Romanos, VIII, 30, quod duplex est vocatio : interior, et exterior. Exterior est quae est per praedicationem : et de illa non loquitur Apostolus. Interior autem est cognitionem de fide a divuare, vel compungere eum quem sciat audire. Et quod de exteriori non loquitur Apostolus, patet : quia haec et bonorum et malorum est : interior autem est bonorum tantum, et de illa loquitur Apostolus. Contra : Cognitio fidei quae adiuvatur, aut est fidei formatae, aut informis. Si formatae. Contra : Fides formata non est formata nisi per gratiam et caritatem : sed formatum ex aliquo conveniens est ad id ex quo formatur : ergo fides haec sequitur gratiam et caritatem : ergo non praecedit iustificationem. Et hoc est contra enumerationem Apostoli, qui vocationem enumerat ante iustificationem. Si autem est cognitio fidei informis. Contra : Haec est et bonorum et malorum : ergo non est nisi gratia gratis data, ut prius probatum : et ita potest esse hominis existentis in peccato mortali.
Ulterius quaeritur, quae est differentia istorum ad electionem, de qua facit Glossa mentionem dicens, quod vocatio tantum electorum est ?
Videtur autem, quod hoc sit falsum. Electio enim non est nisi habentium gratiam finalem : vocatio tantum electorum est : ergo vocatio non est nisi habentium gratiam finalem. Et quos vocavit, hos et iustificavit, ut dicit textus : ergo non iustificavit nisi homines gratiam finalem habentes, quod aperte falsum est, cum multi sint iusti secundum iustitiam praesentem, qui non sunt iusti secundum gratiam finalem.
Quaeritur etiam de magnificatione quam ibi ponit Apostolus in illo ordine.
Videtur enim non differre a iustificatione : quia dicit Glossa, quod magnificavit omni genere virtutum : omne autem genus virtutum datur in iustificatione : ergo in ipsa iustificatione magnificavit.
Responsio. Dicendum, quod ista secundum ordinem se consequuntur, dilectio, praedestinatio, electio, vocatio, iustificatio, magnificatio. Et prima quidem tria nihil ponunt in homine, sed in Deo, qui est auctor gratiae iustificantis : ponunt tamen aliquid respectu hominis : sed alia tria ponunt in homine iustificato gratiam secundum diversas considerationes. In Deo enim est aliquid inclinans voluntatem ad dandum gratiam, et hoc est dilectio, et est primum quod convenit bonis tantum, quia praevisio est respectu bonorum et malorum. Consequitur autem voluntatem inclinatam praeparatio eius quod dabitur in gratia et gloria, et hoc dicit praedestinatio secundum suum nomen. Ex donatione autem consequitur distinctio eius cui dandum, ab eo cui non est dandum, et haec est separatio a massa perditorum et hoc dicit electio. In effectu autem donationis, qui est circa hominem, est motus a malo ad bonum et ad perfectionem in illo. Et penes terminum a quo, est vocatio, quia non vocatur nisi distans : sed penes terminum ad quem, est iustificatio : et penes perfectionem in illo, est magnificatio. Et haec expresse colliguntur ex epistola ad Roman. VIII, 29 et 30, ex textu et Glossa : et patet eorum differentia, et erit clarior in responsione.
Ad obiecta ergo dicendum, quod vocatio secundum substantiam dicit eamdem gratiam quam iustificatio, sed sub alia ratione, scilicet secundum quod avertit a malo. Et quia hoc in motu animae eius qui iustificatur, prius est, ideo media ponitur inter praedestinationem et iustificationem : cum non sit ante iustificationem tempore, sed natura, secundum quod natura dicitur via in naturam, quae est generatio.
Ad aliud dicendum, quod distans dicitur dupliciter, scilicet distans per voluntatem obstinatam, et hic non vocatur interiori vocatione quae tantum electorum est. Et dicitur distans per vicinitatem peccati, scilicet qui iam fugit, et est in fugiendo propinquior peccato : et huic convenit interior vocatio : sed iste non est in peccato mortali, sed potius in gratia : sed est in ea secundum detestationem et fugam peccati.
Ad aliud dicendum, quod est vocatio exterior, quae convenit bonis et malis : sed interior convenit bonis tantum : quia homo in illa vocatur practice, quando trahitur per gratiam a peccato. Et concedenda est sequens distinctio.
Ad improbationem autem dicendum, quod Glossa illa loquitur de fide formata. Et haec iuvatur, quando id quod est formale in fide, iuvatur, et hoc est attritionis cum trahendo iuvat ut fiat quod dictat cognitio, secundum Psalmum CX, 10, dicentem : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
Ad obiectum autem contra, dicendum quod fides dupliciter consideratur, scilicet in actu, et in habitu. Et in actu adhuc dupliciter, scilicet in actu tendente in Deum per meritum, et in actu quasi ostendente Deum : de quo dicit Augustinus, quod fides primo oculos aperit : et Apostolus, ad Hebr. XII, 6, quod primum credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Si igitur consideratur in hoc actu ultimo : tunc ipsa praecedit iustificationem, non tempore, sed natura : quia sic est inclinans in illam ex parte eius qui iustificatur, secundum illud Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum. Si autem consideretur ut tendens in Deum propter Deum, prout est actus volens obtinere vitam aeternam, sic est iustificationem consequens secundum tempus. Si vero consideretur in habitu : sic simul infunduntur in ipsa iustificatione.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de electione, iam patet ex solutione quaestionis, scilicet quae sit differentia.
Ad obiectum autem dicendum, quod secundum Glossam in veritate vocatio non est nisi electorum, qui habituri sunt gratiam finalem : sed non sequitur, quod iustificatio sit tantum illorum : quia licet in ordine iustificatio semper sequatur vocationem in electis, non tamen oportet quod in omnibus sit iustificatio ordinata ad interiorem vocationem.
Et est instantia : posito quod quatuor homines non dealbentur nisi sint scientes, alii sine scientia possunt dealbari : vere potest dici, quod qui scientes sunt dealbantur : non tamen sequitur, quod nulli dealbantur nisi sint scientes. Et est peccatum secundum locum sophisticum consequentis.
Ad hoc autem quod ulterius de magnificatione quaeritur, dicendum quod ordo virtutum dupliciter consideratur, scilicet in se, et in efficacia operis. In se non est magnificatio, et sic datur in iustificatione. In efficacia autem operis exigitur quantitas virtualis : et vocatur magnificatio a Glossa : tamen alia Glossa exponit hoc de magnificentia praemii in poenitentia.
ARTICULUS XVII.
Quid sit sanatio mentis ?
Nono et ultimo, quaeritur de operatione iustificationis ad sanationem mentis, et innovationem imaginis.
Oportet autem hic septem quaerere.
Primo quaeremus, quid sit sanatio mentis ?
Secundo, quid sit renovatio imaginis ?
Tertio, utrum haec duo habeant differentiam, an non ?
Quarto, utrum fiant per gratiam praevenientem vel subsequentem ?
Quinto, utrum fiant per gratiam sacramenti vel virtutum vel donorum ?
Sexto, utrum subito fiant, vel successive ?
Septimo, in quo differant a iustificatione ?
Ad primum horum obicitur sic :
- Iosue, V, 8, super illud : Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco : in Glossa quae sic incipit : Circumcisi vero filii Israel requieverunt in eodem loco, etc. In hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostrae, dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est, nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius erat insolitum atque difficile videbatur : et tunc merito dicetur nobis : Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Ex hoc colligitur, quod sanatio mentis est perfecta obductio vulneris, quod inflictum est ex peccato. Videtur autem secundum hoc quod mens numquam posset consequi sanitatem, quia vulnus non obducitur in hac vita : ergo sanitas non consequetur. Quod autem vulnus non obducatur, dicit Glossa super Psalmum CII, 3 : Qui sanat omnes infirmitates tuas, sic : Nunc fovendo blandis, nunc secando asperis sanat : omnipotenti enim medico nullus insanabilis languor occurrit. Maxime autem in fine sanabit languores, quando corporale hoc induet incorruptionem.
- Item, constat quod in hac vita numquam falsificabitur illud quod dicitur, I Ioan. I, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est; et illud : In multis offendimus omnes. Vulnus ergo manet semper in hac vita : sed peccatum in se est infirmitas, et causa infirmitatis poenae : ergo videtur, quod in hac vita numquam desinat infirmitas : ergo numquam in hac vita consequetur sanitas.
- Item, extrema unctio quae est sacramentum exeuntium, datur contra reliquias peccati infirmitatis : ergo usque illud remanet peccati infirmitas : sed post illud nihil remanet de vita : ergo videtur, quod sanitas numquam habetur in hac vita.
Sed contra :
- Psal. CXLVI, 3 : Qui sanat contritos corde : ergo contriti corde sanantur : sed multi in hac vita conteruntur : ergo multi in hac vita sanantur.
- Item, Hieronymus dicit, quod nullum Dominus sanavit in corpore, quem non prius sanavit in mente : sed multos sanavit in hac vita in corpore : ergo multos sanavit in hac vita in mente.
Responsio. Dicendum, quod duplex est infirmitas, et duplex est sanitas : est enim infirmitas animae, sicut infirmitas corporis. Unde sicut in febre duo sunt, scilicet causa febris, et essentialis substantia et forma ipsius : sic est in anima. Causa enim febris est fumus putrefactae materiae a corde succensus : forma autem inaequalitas humorum in quibus et in membris quae humoribus illis nutrita sunt, habet formaliter esse febris. Similiter est in anima : causaliter quidem infirmitas est peccatum : formaliter autem est distemperatio virium animae ad seipsas, et ad actus, et ad corpus quod regere habet. Causaliter autem infirmitas est duplex, scilicet mortalis, et venialis quae vitam gratiae non extinguit, sed impedit fervorem.
Dicendum ergo, quod infirmitas causalis mortalis in hac vita sanatur, et veniale secundum omne veniale hoc et illud demonstratum, sed non in universali quin sit aliquod semper infinite. Sed proportio et contemperatio virium, est duplex, scilicet ad vitam meriti, et vitam felicitatis et beatitudinis. Et secundum primum modum fugatur infirmitas, et redit sanitas in hac vita, sed non secundum modum.
Et per hoc patet solutio ad primum ; quia Glossa loquitur de perfecta curatione formali, non causali quae est gratia, quae erit in patria cum mortale hoc induerit immortalitatem, sicut dicitur, I ad Corinth. XV, 53.
Ad aliud dicendum, quod semper in hac vita erit infirmitas causalis : sed illa non tollit sanitatem, sed diminuit delectationem aliquam sanitatis : sicut in corporali sanitate diminuitur delectatio sanitatis ex pustula aliqua elevata : non tamen tollitur sanitas. Sicut enim dicit Philosophus, non dicimus aliquem ex infirmitate sanatum, nisi secundum totum, vel partem principalem sit sanatus, sicut est caput, vel cor.
Ad aliud dicendum, quod reliquiae non causant infirmitatem nisi secundum quid : et contra illam datur extrema unctio, ut delibutus oleo exsultationis transeat ad statum felicitatis : quia quoad hunc statum non sanatur aliquis in hac vita.
Ad sequentia patet solutio per praedicta.
ARTICULUS XVIII.
An renovatio mentis fiat per virtutes, et per gratiam ?
Secundo, quaeritur de mentis renovatione.
- Dicit autem Glossa super epistolam ad Roman. VI, 4, super illud : In novitate vitae ambulemus, quod innovatio a iustificatione incipit, et in immortalitate perficitur : ergo videtur, quod innovatio fiat per virtutes et gratiam : et ita non videtur totam pellere vetustatem.
- Item, ad Hebr. VIII, 13, dicitur : Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Videtur igitur, quod interitus effectus est vetustatis : sed interitus vetus manet in nobis, dum vivimus : ergo et vetustas.
- Item, Iob, XVI, 9 : Rugae meae testimonium dicunt contra me. Sed rugae illae manent, quia Iob sanctus fuit. Ergo semper manet testimonium vetustatis : ergo vetustas in hac vita non tollitur, ut videtur.
Sed contra :
Renovabitur ut aquilae iuventus tua. Ergo Sancti hic renovantur.
Item, ad Coloss. III, 9 et 10 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem eius qui creavit illum.
Item, I ad Corinth. V, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova aspersio, sicut estis azymi. Aspersio autem nova non fit nisi per innovationem vitae huius. Ergo innovatio potest fieri in hac vita.
Solutio. Dicendum quod est vetustas culpae, et vetustas poenae : et renovatio a vetustate culpae, id est, a culpa ex veteri culpa Adae procedente, et vetustam animam reddente per defectum et corruptionem, fit per gratiam in hac vita. Sed vetustas ab omni poena non perficitur nisi in alia vita, licet hic inchoetur.
Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta praeterquam ad illud quod est de Iob inductum : et dicendum, quod litteraliter loquitur de vetustate poenae in quantum est indicativa culpae quae est meritoria poenae : licet enim Iob non peccaverit, tamen videbatur peccasse ex tanto flagello quod sustinuit. Allegorice tamen loquitur ibi Christus in persona membrorum : et quidem de membris suis, id est, de his qui per electionem sunt membra, licet non adhuc adhaereant corpori per praesentem iustitiam, quia subiacent vetustati.
ARTICULUS XIX.
An sanitas mentis et renovatio imaginis sint idem, vel differant ?
Tertio, quaeritur de differentia horum.
Et videtur nulla esse : quia si consideretur causa utriusque, gratia est : et si consideretur effectus utriusque, videtur esse reintegratio quaedam virtutis animae, quae corrupta quodammodo fuit ex peccato : ergo nulla est differentia sanationis et renovationis imaginis, ut videtur.
Sed contra :
- Sanitas attribuitur toti animae, et renovatio imagini tantum : ergo non sunt idem : formae enim diversae sunt, quarum subiecta propria diversa sunt.
- Item, omnes bene transferentes, secundum similitudinem aliquam transferunt : sed ea a quibus haec similitudo accipitur, non sunt eadem : ergo nec ea ad quae translatio fit, eadem erunt. Probatio mediae. Sanitas in corpore et iuventus non sunt eadem : ergo constat propositum.
Responsio. Dicendum, quod sanitas mentis et innovatio imaginis differunt ratione, sed non substantia : sanatio enim dicitur in quantum debilitatem et infirmitatem peccati depellit. Sed innovatio dicitur in quantum roborata virtute, depellitur vetustas antiqui peccati et effectus eius. Unde innovatio dicit roboratam virtutem, quod non facit sanatio.
Et per hoc patet solutio ad primam partem obiectorum : quia concedimus, quod substantialiter idem sunt.
Ad id autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod renovatio non attribuitur imagini, ut quae sit sola subiectum ipsius, sed ut subiecto in quo praecipue apparet actus eius : quia efficitur actu imitans exemplar, cum prius tantum potentia imitaretur, et haberet actualem aversionem a ratione imitationis, quando fuit sub peccato.
Ad aliud dicendum, quod iuventus in corde duplex est, scilicet ex tempore, et effectu quem relinquit tempus circa subiectum : et secundum primum modum non est idem quod sanitas, nec fundatur supra sanitatem. Secundo autem modo, quia iuventus est tempus augmenti in statu existentis in quo est vis corroborata, ratione illius fit translatio : et ideo significat corroboratam virtutem ad opera, et ideo fundatur supra spiritualem sanitatem, secundum rationem aliquid addens ipsi, sed substantialiter est eadem.
ARTICULUS XX.
An sanitas mentis fiat per gratiam praevenientem ?
Quarto quaeritur, utrum fiat per gratiam praevenientem, vel subsequentem ?
- Augustinus enim dicit in quinto de Trinitate : Quis sanat omnes infirmitates tuas, nisi qui propitiabitur omnibus iniquitatibus tuis ? Quasi diceret, nullus : sed propitiatio iniquitatis est per gratiam praevenientem : ergo et sanatio infirmitatis.
- Item, in corporalibus non per aliam medicinam fit depulsio infirmitatis et sanatio, sed per eamdem : ergo similiter suo modo est in spiritualibus : sed infirmitas spiritualis depellitur per gratiam praevenientem : ergo et anima sanatur per eamdem.
- Item, gratia praeveniens non est impotentior, quam sit forma aliqua corporalis vel naturalis : sed forma naturalis dat esse materiae et purgat privationem quae erat in ipsa : ergo multo fortius hoc faciet gratia in anima : sed privatio est infirmitas peccati in anima : ergo gratia dat esse animae, et etiam abstergit infirmitatem.
Sed contra :
- Vulneris obductio est sanitas, ut supra habitum est : vulnus autem non obducitur statim totum habita gratia : ergo non fit sanitas per gratiam praevenientem.
- Item, circumcisio significabat peccati ablationem per gratiam : constat autem, quod circumcisione facta, non statim erat sanus circumcisus : ergo videtur similiter, quod circumcisione spirituali facta per gratiam, non statim reversa est sanitas spiritualis.
Responsio. Dicendum, quod duplex est sanitas, scilicet imperfecta quae est in causa sanitatis : et perfecta quae est perfecta habituabilitate consecuta ad bene operandum, purgatis reliquiis malae consuetudinis. Et prima quidem fit per gratiam praevenientem : sequens autem per gratiam subsequentem et hae gratiae eaedem sunt substantia, licet differant ratione : et hoc notatum est in secundo libro Sententiarum.
Et per hoc patere potest cuilibet solutio ad utramque partem obiectorum.
ARTICULUS XXI.
An sanitas mentis fiat per gratiam sacramenti ?
Quinto quaeritur, utrum fiat per gratiam sacramenti, vel virtutum, vel donorum ?
Videtur autem, quod per sacramenta.
- Eccli. XXXVIII, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et conficiet unctiones sanitatis; sed unctiones illae, ut dicunt Sancti, significant sacramenta : ergo fiet per gratiam sacramenti sanitas.
- Item, in principio huius quarti libri Sententiarum, inducit Magister id quod habetur, Lucae, X, 34, quod Samaritanus vulnerato appropinquans, et infundens oleum et vinum : et exponit de sacramentorum gratia, et infirmitate peccati : ergo videtur, quod gratia sacramentalis proprie faciat sanitatem.
- Item, si semper esset sanitas, numquam quaereretur perfectivum sanitatis : ergo id quod quaeritur tempore infirmitatis, et non nisi gratia sanitatis, videtur esse proprium perfectivum sanitatis : sed hoc est gratia sacramentalis, non virtutum, vel donorum : ergo gratia sacramentorum est proprie perfectiva sanitatis. Quod autem non quaeratur gratia sacramentalis, nisi infirmitatis tempore, probatur ex hoc, quod si peccatum non esset, essent tamen virtutes et dona secundum suam substantiam, sed sacramenta non essent.
- Adhuc, supra in principio huius quarti libri probatum est, quod gratia sacramentalis differt a gratia quae est in virtutibus et donis : quia gratia sacramentalis respicit peccatum, vel morbum peccati : sed gratia quae est in virtutibus et donis non : ergo videtur, quod proprie loquendo sanitas et iustificatio et renovatio fiant per gratiam sacramentalem.
Ad oppositum autem huius obicitur :
- Per hoc quod dicit Glossa super illud : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum : Sic poenitendo et fide Deus alligat contritiones eorum : sed fides est virtus : ergo aequaliter fit sacramentis et virtute.
- Item, contraria contrariis curantur : sed virtutes sunt contrariae vitiis : ergo morbus vitiorum proprie sanatur per infusionem virtutum : ergo non gratia sacramentorum, quia sacramenta non contrariantur vitiis.
- Item, Gregorius dicit, quod dona data sunt in adiutorium virium contra defectus in quos incidit homo ex peccato : ergo videtur, quod dona curent defectus illos : sed defectus illi sunt infirmitates : ergo curant infirmitates : non ergo fit curatio per solam gratiam sacramentalem.
Responsio. Dicendum videtur, quod per solam gratiam sacramentalem proprie loquendo sanatio mentis sive hominis interioris perficitur, et hoc ex disputatis in principio huius quarti libri patet.
Ad id ergo quod primo in contrarium obicitur, dicendum quod fides sanat, secundum quod ipsa habet sacramenti effectum, et non per se : unde per accidens convenit fidei sanare : si enim numquam fuisset infirmitas, adhuc esset fides, et melius quam modo sit.
Ad aliud dicendum, quod virtutes vitiis contrariantur : sed non sanaretur homo virtutibus politicis solum, sed sanativae efficiuntur secundum quod eis coniungitur virtus passionis Christi per susceptionem sacramentorum, et tunc sanant vi gratiae sacramentalis in qua infunduntur.
Ad ultimum dicendum, quod dona non sunt data in adiutorium virium contra peccatum, sed potius ad altiores actus, quam perfici possint ex habitibus virtutum : et hoc adiutorio indiget homo, etiamsi non peccasset. Et hoc qualiter sit, inspiciendum est in tertio Sententiarum, tractatu de donis, ubi hoc notatum invenitur.
Ad hoc tamen aliter solutum est per distinctionem, scilicet quod duplex est infirmitas, scilicet peccati in quantum peccatum est, et infirmitas virium ad agendum. Et primam quidem curat gratia sacramentalis, secundam gratia in virtutibus et donis. Et dicat legens quodcumque velit, tamen ego primam solutionem reputo continere veritatem.
ARTICULUS XXII.
An praedicta sanitas fiat subito, vel successive ?
Sexto quaeritur, utrum fiat subito, vel successive ?
Videtur autem, quod subito : quia
- Super illud Actuum, II, 2 : Factus est repente, etc., dicit Glossa : Nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia : ergo nihil operatur nisi subito operatur autem sanationem et renovationem : ergo operatur eam subito.
- Item. Operationes divinae procedunt a virtute infinita : sed infinita virtus agit subito : ergo omnes illae operationes fiunt subito : sanatio autem et renovatio sunt operationes divinae : ergo fiunt subito.
- Adhuc, in aliquo debet distingui opus divinum a naturali quod significat potentiam : sed opus naturae est successivum : ergo opus Dei fit subito.
Sed contra :
- Amplius renovamur de die in diem : sed de die in diem renovari, est successive renovari : ergo haec renovatio fit successive.
- Item, Ezechias, Isa. XXXVIII, 21, non statim sanatus fuit, quando accepit promissionem sanitatis : sed cataplasmatum est super ulcus : ergo videtur, quod sanatio mentis fiat successive.
Responsio. Dicendum, quod secundum duplicem sanitatem sanitas fit subito, et successive : infirmitas enim causalis praeciditur subito : formalis autem quae adhaeret viribus animae curatur successive, et paulatim per consuetudinem bonorum operum.
Ad primum ergo dicimus, quod hoc dictum est de gratia puniente, non de effectu gratiae subsequentis.
Ad aliud dicendum, quod licet Deus operetur infinita virtute, tamen non omnia operatur per seipsum tantum, sed quaedam nos operamur secum, scilicet sanitatem, quae fit reliquiarum peccati purgatione : et ideo ex parte nostri operis accedit temporis successio ad effectum.
Ad aliud dicendum, quod opus Dei quod ipse tantum operatur, est subito, sicut creatio : et iustificatio opus Dei secundum quod est nobiscum, et cum natura, non praevenit nostram facultatem et infirmitatem naturae : quia aliter ipse destrueret nostram facultatem et naturae : et ideo non oportet, quod illud opus divinum in hoc ab opere naturae distinguatur.
ARTICULUS XXIII.
Sanatio et renovatio in quo differant ?
Septimo quaeritur, in quo differant haec duo, scilicet sanatio, et renovatio, a iustificatione ?
Et videtur, quod differant : quia quorum opposita sunt differentia, ipsa sunt differentia : sed opposita horum per se differentia sunt : ergo et ipsa sunt differentia. Probatio mediae, quia prima constat. Opponitur sanctificationi impietas, et renovationi vetustas, et sanitati infirmitas : et ista sunt diversa et nomine, et ratione : ergo constat propositum.
Respondeo, quod differunt ratione, ut prius dictum est : et ut hoc melius videatur, notandum quod in peccato duo considerantur, scilicet turpitudo absoluta, secundum quod est privatio iustitiae, ubi iustitia debet esse, secundum quod etiam dicitur iniustitia vel iniquitas vel impietas : et secundum id quod relinquitur in subiecto per effectum, vel potius defectum, quia effectus suus est defectus. Primo autem modo opponitur ei iustificatio, quae de impio facit pium, et de iniusto iustum. Secundo autem modo consideratur dupliciter, scilicet secundum simplicem relationem ad causam omnis peccati et effectum, vel secundum effectum tantum secundum quod est privatio boni naturalis. Et primo quidem facit animam vetustatem primam sapere : et sic vetustas est, et opponitur ei renovatio. Secundo autem modo est infirmitas modi et commensurationis et harmoniae in habitibus naturalibus animae : et opposita est ei sanitas mentis sive sanatio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXIV.
An confessio liberet animam a morte ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, post initium : Confessio animam a morte liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit, etc.
Tres enim videtur tangere effectus confessionis, quorum nullus videtur ei convenire :
- Liberans enim a morte peccati, est illud quod tollit peccatum, et primo vivificat : sed hoc est contritio cum gratia : ergo non est hic effectus confessionis.
- Item : Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? ibi dicit Glossa, quod sacerdotes non resuscitant animam : sed potius resuscitata, eis praesentatur in confessione, iam a Domino resuscitata in contritione : sicut Lazarus intus in monumento suscitatus est, sed discipulis vivus absolvendus praesentatur : ergo cum in confessione homo sacerdoti praesentatur, videtur quod non sit effectus confessionis, quod vivificet animam, sed potius contritionis.
- Item, supra in Littera habitum est illud Ecclesiastici, XVII, 26, quod a mortuo, quasi nihil, perit confessio. Ergo ante vivificatur ut possit confiteri,
- Item, Isa. XXXVIII, 19 : Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Ergo videtur, quod vivificare non sit effectus confessionis.
Similiter obicitur de secundo effectu qui est, quod confessio aperit paradisum. Hoc enim falsum videtur : quia
- In genere sacramenti, ut supra habitum est, baptismus aperit paradisum : ergo hoc non est effectus confessionis : effectus enim sacramentorum distincti sunt, sicut et ipsa sacramenta.
- Item, passioni Christi datur hic effectus, scilicet apertio paradisi, secundum quod Christus dixit latroni : Hodie mecum eris in paradiso : ergo videtur, quod non conveniat confessioni.
- Item, quoad quid confessio aperit paradisum, si aperit ? Aut enim aperit quantum ad solutionem culpae claudentis, aut quantum ad solutionem poenae differentis. Si primo modo. Contra : Ante confessionem in contritione soluta est culpa : ergo aperire paradisum convenit contritioni potius quam confessioni. Si secundo modo. Contra : Satisfactio totam poenam differentem paradisum tollit : ergo satisfactioni potius attribuitur aperire paradisum, quam confessioni, ut videtur.
Similiter obicitur de tertio effectu qui est, quod spem salutis tribuit :
- Hoc enim non videtur proprium confessionis, sed omnium actuum meritoriorum, quia spes innititur omni merito : ergo hoc non debet specialiter attribui confessioni.
- Item, Gregorius dicit, quod tanto quis fortior in Deum spe consurgit, quanto fortiora pro nomine eius pertulit. Ergo videtur, quod spes salutis generetur a tolerantia passionum potius quam a confessione : quod accipitur in epistola ad Roman. V, 3 et 4, ubi dicitur, quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Non ergo hoc proprie confessioni convenire videtur.
Responsio. Dicendum, quod isti effectus quoad aliquid proprie conveniunt confessioni, et quoad aliquid magis proprie sunt aliorum. Et accipitur penes tria quae sunt in confessione. Est enim confessio, ut dicit Gregorius, apertio vulneris : in prima autem vulneris apertione est prima inquisitio medici et medicinae : secundum hoc autem confessio est recognitio peccati in se, et coram Deo, cum proposito confitendi coram medico sacerdote : et tunc incipit homo vivificari : et sic attribuitur ei primus effectus, qui est animae iustificatio. Quia autem homo adhuc remanet debitor poenae purgatoriae, a qua non absolvitur nisi per vim passionis Christi in clavibus constitutam, quae passio solvit romphaeam, ideo per enarrationem peccati cum proposito ea cavendi, aperitur ei paradisus. Quia vero spes salutis non est homini, nisi dum coniunctus est capiti Christo et membris suis per reconciliationem Ecclesiae, et in confessione homo primo Ecclesiae reconciliatur et incorporatur, ideo tunc primo ostenditur ei dari spes salutis : quia non est salus, nisi in corpore mystico Salvatoris.
Dicendum ergo ad primum, quod licet in contritione primo vivificetur anima, non tamen hoc est secundum actum contritionis et nomen : quia contritio dicit actum conterentis causam mortis, postquam secundum votum est inquisitiva vivificantis et medicinae : et hoc facit confessio in origine sua, quia confessio incipit in cognitione peccati in se coram Deo, cum proposito hoc enarrandi coram sacerdote. Unde licet idem sit conterere peccatum et renovare vitam, non tamen ratio una est utriusque, et unum fit in contritione, aliud in voto confitendi.
Ad aliud dicendum, quod medici non suscitant, nec confessio inchoatur coram medico sacerdote : quia confessio est divinus actus : aliter non differret a confessione quae est in iure, vel alia humana enarratione : sed potius confessio inchoatur coram Deo, et ibi incipit primo confitens accipere vitam.
Ad aliud dicendum, quod ibi loquitur de actu confessionis, qui est enarratio peccatorum : quia ante illum praecessit vivificatio.
Per idem patet solutio ad sequens.
Ad id quod quaeritur de alio effectu, dicendum quod aliter convenit baptismo, et aliter confessioni, et aliter passioni Christi apertio paradisi. Baptismo quidem convenit quantum ad solutionem peccati originalis, quod a vitio originis est contractum : et si solvat actuale, hoc est per accidens, quia invenit illud, sicut supra in quaestione de baptismo notatum est. Sed confessioni convenit quantum ad remotionem poenae purgatoriae : licet enim aliquis, ut dicit infra Magister, in contritione quae est cum voto confitendi, a peccato mortali et poena aeterna solutus sit ante confessionem : tamen adhuc poena temporaliter debita, esset improportionabilis et importabilis, si non diminueret poena Christi qui satisfecit pro nobis : et haec poena coniungitur nobis per fidem clavium in confessione, et quoad illud importabile removendum, quod removet ab ingressu paradisi, quod nullus adhuc debitor poenae intret paradisum, dicitur quod confessio aperit paradisum.
Et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad aliud dicendum, quod aperit quoad absolutionem poenae cuiusdam, scilicet importabilis viribus poenitentis, quam homo deberet, si se clavibus et passioni Christi non se subderet : haec enim non potest deleri per satisfactionem : imo satisfactio non habet locum, nisi illa absolutione facta in confessione, si ipse habet opportunitatem confitendi : et si non habet, tunc necessitas et non contemptus excludit sacramenti actum, et descendit in talem hominem haec vis clavium merito et unitate corporis mystici, cui per gratiam unitur.
Ad id quod obicitur de tertio, dicendum quod spes salutis dicitur hic quoad primam exclusionem causae desperationis : per confessionem enim recepta medicina, ostenditur Christo et Ecclesiae reconciliatus : et ideo diabolus potestatem non habet in ipsum, sicut in illos qui foris sunt : et hoc quoad hanc rationem non convenit omni merito.
Ad aliud dicendum, quod aliud est spes, et aliud firmitas et robur spei. Spes autem salutis est ex primo dante securitatem vitae, sicut facit confessio uniens confitentem Christo et sacramentis et Ecclesiae. Sed robur et firmitas spei est ex magnitudine meriti : et per hoc maxime est in magis difficilibus quae sunt, scilicet sustinentiae passionum. Propter hoc dicit Gregorius quod altior spes fortiores consequitur passiones.
Per idem patet solutio ad verbum Apostoli.
ARTICULUS XXV.
An modi purgationis a peccato secundum Magistrum sint bene distincti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, circa medium : Non potest quisquam gratiam Dei accipere, etc.
Hic enim videtur tangere tres modos purgationis a peccato, scilicet per poenitentiam, per confessionem, et per baptismum.
Et videtur, quod primi duo non differant : quia
- Poenitentia tres habet partes, ut supra habitum est : pars autem cum toto non facit numerum : ergo non est diversus modus purgationis per poenitentiam et per confessionem.
- Item, videtur quod tertius praeexigat duos praecedentes : quia in praecedenti distinctione habitum est de modis poenitentiae, quod adultus accedens ad baptismum debet poenitere et conteri de peccatis : ergo videtur, quod isti modi coniuncti sunt.
Responsio. Dicendum, quod tres isti modi purgationis peccatorum sunt diversi : aut enim indiget purgatione quae est cum lamento exteriori, aut non. Si non : tunc est purgatio per baptismum : quia illa non quaerit lamentum peccati extra. Si autem indiget : tunc aut est ad solutionem culpae, aut improportionabilitatis poenae. Si primo modo, est poenitentia purgans : si secundo modo, est confessio. Et hoc patet ex priori disputatione.
Si autem quaeritur, quare non ponitur satisfactio ?
Dicendum, quod non ponuntur hic purgantia, nisi illa quae purgant sine nobis operantibus, licet non sine nobis consentientibus : satisfactio autem non purgat sine nobis operantibus, sed potius purgat nos per opus nostrum gratia informatum.
Ad primum ergo dicendum, quod peccati purgatio dupliciter consideratur, scilicet divisum quantum ad ea quae sunt in peccato, et coniunctim. Et si divisim consideretur, scilicet culpa, et poena improportionata, et poena expiatoria, tunc habebunt purgationes divisas : quia culpa cum aeterna poena purgatur in poenitentia, prout iam ante in Littera diffinita est poenitentia, ubi dixit : Poenitentia vera est, etc. Et hanc diffinitionem supra habes disputatam. Et hoc maxime convenit contritioni. Si quoad poenam improportionatam, purgatur in confessione, et poena expiationis per opus nostrum in satisfactione. Si autem accipiantur omnia coniunctim : tunc per totam poenitentiam in omnibus partibus suis acceptam coniunctim purgantur. Primo autem modo loquitur hic sanctus. De secundo autem multa habes notata in principio distinctionis XV.
Ad aliud dicendum, quod loquitur hic de purgatione quae est per lamentum exterius, quod sternit cinerem et cilicium. Et baptismus licet exigat in adultis poenitentiam et confessionem, tamen haec non exigit, nisi ut removeat obicem Spiritui sancto : et ideo etiam nihil iniungitur nisi fides baptizantis : quia in illo omnia solvuntur, et nullum lamentum exterius assumitur.
ARTICULUS XXVI.
An poenitens teneatur aliis a sacerdote suam poenitentiam manifestare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, circa medium : Nemo dicat sibi : Occulte ago, etc.
Ex hoc manifeste concluditur, quod oportet confiteri.
Quaeritur autem, si teneatur aliquis in poenitentia innotescere, nisi soli sacerdoti ?
Videtur autem, quod debeat innotescere omnibus qui viderunt eum in peccato : quia
- Quantum aliquis nocuit, tantum tenetur prodesse, si potest. Iste autem peccando aperte nocuit multis per scandalum : ergo in poenitentia debet innotescere eisdem ad minus, ut prosit per exemplum.
- Item, maius est damnum spirituale, quam corporale : sed in damno corporali tenetur aliquis ad restitutionem : et non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum : ergo multo fortius in damno spirituali : iste autem multos damnificavit per malum exemplum : ergo omnibus illis debet restituere per bonum.
- Item, dicit Gregorius de malis praelatis, quod tot animarum rei sunt, quot exemplo perditionis ad inferos transmiserunt : ergo a simili qui perditionis exemplo deaedificant proximum, tenentur ut reaedificent per bonum : sed non possunt nisi innotescant : ergo illis illis debent fieri publici in poenitentia.
Si forte tu dicas, quod hoc ipso quod videmus eos cessare a peccato, et opera de genere bonorum facere, innotescit ipsos in poenitentia fore. Contra : Haec opera multorum sunt, etiam non poenitentium : ergo per haec opera non necessario innotescunt poenitentes : ergo videtur, quod hoc non sufficit.
Si hoc concedatur procedatur sic : Contra : Aliquae poenitentiae taxatae sunt criminibus : si ergo innotescat poenitentia, crimen statim scietur : sed nullus tenetur manifestare crimen : ergo nec tenetur innotescere per poenitentiam, in quantum poenitentia est.
Responsio. Dicendum, quod non tenetur aliquis propalare suam poenitentiam alicui, nisi sacerdoti soli.
Ad primum ergo dicendum, quod quilibet qui fecit scandalum in communi, non tenetur nisi ad ostensionem boni exempli in communi : quia per hoc ipsum quod vident bonum exemplum, cum de quolibet praesumendum sit bonum, debent praesumere de praeteritis poenitentiam et remissionem.
Ad aliud dicendum, quod licet damnum spirituale maius sit, non tamen est ita iniuriosum proximo : et hoc ideo, quia damno spirituali non laeditur nisi volens, damno autem corporali laeditur etiam nolens : et ideo non tenetur ita directe ad restitutionem : quia damni spiritualis, quod fit per scandalum imitatum, potest esse occasio : sed ille per voluntatem propriam est causa : et ideo restituendo non tenetur nisi ostendere bonum exemplum, quod est occasio boni, licet non sit causa.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius extendit ibi nomen rei, scilicet qui reus est dando occasionem perditionis : sed non est adeo reus sicut qui fuit causa.
Ad id autem quod obicitur contra solutionem istam, dicendum quod opera de genere bonorum sufficienter sunt occasio boni, licet non sint causae : et hoc sufficit ratione potius prius assignata : quia scilicet dando malum exemplum, etiam non fuit nisi occasio mali, et non causa.
ARTICULUS XXVII.
An teneamur confiteri in conspectu populi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, post medium : Iob dicit : Si erubui in conspectu populi, etc.
Ex hoc enim videtur, quod in conspectu populi teneamur confiteri :
- Est enim verbum Iob iuramentum exsecrationis : et subiungendum est : Si hoc feci, vae mihi, id est, mihi male accidat.
- Item, Maria Magdalena quia graviter intus erubescebat, nihil quod foris verecundaretur esse credebat : igitur qui se bene erubescit intus, etiam coram populo debet confiteri.
Sed contra hoc est, quod id quod pro caritate institutum est, contra caritatem non debet militare : sed confessio pro caritate instituta est : ergo contra caritatem non debet militare : sed si publice confiteri teneremur, plurimi a confessione retraherentur : et hoc esset contra caritatem militare : ergo videtur, quod non sit publice confitendum.
Solutio. Dicendum, quod non est publice confitendum : nec enim praeceptum de hoc est, nec consilium, nisi forte esset crimen quod universam commoverit urbem, vel etiam orbem, sicut haeresis Arii vel alterius haeresiarchae, quod propter maiorem confusionem aliorum diceretur publice. Sed tamen generalis confessio non consulitur publice fieri : quia esset ad nocumentum multorum, et numquam consulenda est humiliatio /697b/unius, ita ut alteri occasio nocumenti generetur.
Littera autem quae hic inducitur, est secundum translationem Septuaginta, quae corrupta est, praecipue in Iob, ut dicit Hieronymus : et est sumpta de Iob, XXI, 33, et littera nostra habet sic : Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Et haec littera non dicit, quod coram populo sit confitendum.
Si quis autem litteram illam sustinere velit, dicendum quod confiteri coram populo dupliciter dicitur, scilicet confessionis enarratio : et hoc non oportet : vel poenitentiae in confessione iniunctae per bonum exemplum manifestatio, et hoc est necessarium, ut prius dictum est : et sic Iob non erubuit coram populo peccata confiteri.
Ad aliud dicendum, quod Maria non fuit confessa publice, sed se poenitentem manifestavit publice : et ab hoc verecundia eam non retraxit : et hoc intendit dicere Gregorius.
ARTICULUS XXVIII.
Quare dicatur aliquod peccatum veniale ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 6, post medium : Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum, etc.
Videtur enim hoc esse falsum : quia dicitur ibi veniale ex genere, aut ex eventu. Si ex eventu : tunc non est veniale nisi quod poenitentia sequens cum gratia facit veniale, id est, veniam habere sed hoc primo facit contritio, antequam confessio adveniat : ergo non propter hoc est veniale, quod sequitur confessio : sed propter hoc primo, quod sequitur contritio. Si autem veniale ex genere. Contra : Hoc non tenetur aliquis in numero confiteri, nisi confessione generali, ut prius in praecedenti distinctione habitum est : ergo videtur, quod hoc quod dicit in Littera, sit falsum.
Responsio. Dicendum, quod dicitur hic veniale ex eventu sequentis gratiae. Et quia licet deleat contritio culpam et aeternam poenam, non tamen tollit adhuc poenae intolerabilitatem, sed potius hoc facit vis clavium in confessione : post clavium autem effectum efficitur poena arbitraria, quae tolerabilis est et levis poenitenti ad expiationem delicti : et ideo non attribuit hoc contritioni sicut confessioni.
ARTICULUS XXIX.
An desperatio veniat ex contemptu, vel ex timore ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, ante finem : Claudit super illum qui in profundum contemnit, etc.
Sumitur enim hoc de Proverbiis, XVIII, 3, ubi dicitur : Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit.
Videtur autem hoc esse falsum quia
- Desperatio non provenit ex contemptu, sed ex nimio timore : timor autem nimius humiliat, ut dicit Augustinus. Cum igitur contemptus procedat ex superbia, videtur incongrue ista coniungere, in profundum iniquitatis venire et contemnere.
- Praeterea, si contemnit, quaeritur quid contemnit ? Si dicatur, quod Deum. Contra : Nemo contemnit eum quem nimis timet, hic autem nimis timet : ergo Deum non contemnit.
- Si dicatur, quod contemnit poenitere et confiteri. Contra : Si quis se non subiiciat ei quod sibi nihil valere credit, non est contemptus, sed sapientia, aut apparens tantum, aut existens et non apparens : sed desperans non credit sibi valere poenitentiam et sacramenta : ergo si non subiicit se illis, non est contemptus, sed sapientia apparens.
Et videtur non esse ad propositum quod hic inducit. Dicit enim parum ante : Confitere ergo, et dic : De profundis clamavi ad te, Domine. Ex hoc videtur velle, quod non intendit Augustinus nisi de confessione laudis coram Domino : et sic auctoritas illa nihil probabit de proposito.
Responsio. Dicendum, quod omnis impius in consideratione profundissimae iniquitatis desperans, contemnit in proprio sensu ad minus : quia plus innititur sensui suo, quam verbis Dei et Ecclesiae consolantis et revocantis ipsum : et hoc est superbia maxima. Unde Gregorius dicit : Cum iudex sic timetur, quod facies iudicis non amatur, timor ex timore est, non ex humilitate.
Ad primum ergo dicendum, quod licet non contemnat Deum in se, tamen contemnit Deum revocantem a peccatis in verbis suis.
Ad aliud dicendum, quod contemnit Deum in verbis suis et sacramentis, eo modo quo dictum est : quia nisi erroneum suum sensum verbis Dei et Ecclesiae praeferret, ipse rediret ad poenitentiam.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod ad propositum est multum ista auctoritas. Et quod dicit Augustinus : De profundis clamavi, non intendit, quod coram Domino clamet tantum, sed coram vicario Domini non tantum peccatum, sed profundum ipsius confiteatur et hoc vocatur clamare.
ARTICULUS XXX.
An verum sit quod dicit Magister : Nullus debite gravioris poenae accipit veniam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 6, ante finem : Nullus debite gravioris, etc.
- Ibi enim nulla fit mentio de confessione : ergo nihil valet ad propositum.
- Eadem autem obiectio est de auctoritate Hieronymi sequenti.
- Praeterea, quaeritur de hoc quod dicit ibi Hieronymus : Dormiat in sacco. Videtur enim multos vere poenitentes esse, et tamen linteis et non saccis indutos.
Responsio. Dicendum, quod vis est in prima auctoritate in hoc quod dicit : Etsi longe minorem quam debeat, solverit poenam : poena enim minorata est per effectum clavium in confessione.
Item, in hoc est vis quod dicit, Solverit : quia non potest poenam solvere, nisi ad arbitrium Ecclesiae per vicarium Christi fuerit taxata : aliter enim non solvit, sed sustinet tantum poenas.
Ad aliud dicendum, quod Hieronymus facit vim in hoc quod dicit, Ingrediatur Ecclesiam : quia non potest ingredi, nisi per poenitentiam corpori mystico quod est Ecclesia, ostendatur reunitus : aliter enim ingreditur numero tantum, et non merito et veritate.
Ad aliud dicendum, quod saccus ponitur hic pro humilitate et asperitate poenitentiae, per illum tropum loquendi quo species pro genere saepe solet poni.
B. Cui sententiae potius consentiendum sit ?
ARTICULUS XXXI.
An confessio est virtus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : Iam donum Spiritus sancti habet, etc.
Videtur enim secundum hoc quod confessio sit virtus, quod falsum est : cum sit actus quidam exterior, conveniens bonis et malis.
Responsio. Ad hoc est dicendum, quod loquitur de confessione fructifera, quae est actus meritorius, et dicitur donum Dei, eo quod non est a nobis ea parte qua meritorius est, licet liberum arbitrium det actum et substantiam. Et de hoc plura notata sunt super secundum Sententiarum. Per totum autem istud caput solutio Magistri notabilis est et bona, et concordans hactenus disputatis.
C. Si sufficit soli Deo confiteri ?
ARTICULUS XXXII.
An oporteat confiteri homini ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Iam secundum quaestionis articulum inspiciamus, etc.
Fiat disputatio primo de principali quaesito, utrum sufficiat soli Deo confiteri, vel oporteat confiteri homini ?
Videtur autem, quod sufficiat Deo confiteri :
- Ad peccati enim deletionem sufficiunt duo, scilicet Deus, et peccans : sed ex parte Dei non deest misericordia dans gratiam, ex parte autem confitentis coram Deo est recognitio peccati cum detestatione : ergo videtur, quod haec duo sufficiunt ad peccati deletionem : ergo non oportet confiteri sacerdoti.
- Adhuc, peccatum quod per alterum traductum est, etiam sine consensu et opere nostrae voluntatis deletur, sicut patet de originali in parvulis : ergo peccato quod per nos factum est, sufficit si nos cooperamur Deo in delendo ipsum : sed hoc sufficienter fit, quando aliquis Deo confitetur recognoscendo peccatum suum coram Deo cum detestatione : ergo videtur, quod non sit necessarium homini confiteri.
- Adhuc, non debet plus exigi in emenda quam commissum est in culpa : quia Dominus praecepit, quod secundum mensuram delicta fiat etiam plagarum modus : sed in actu peccati in quantum peccatum est, non laeditur nisi Deus et peccans : ergo in deletione ipsius non debet quaeri aliquis, nisi Deus, et ipse qui peccavit : ergo sufficit coram Deo solo confiteri. Quod autem non laedatur in peccato, nisi solus Deus et peccans, hoc patet ex hoc, quia si divinum separetur a peccato, non laeditur in peccato proximus : et sic constat propositum.
Praeterea, propter quid adhibetur homini confessio ? Si dicatur, quod propter consilium. Contra : Unum est substantiale consilium in omni confessione, scilicet : Vade, et iam amplius noli peccare. Et si nihil adiungitur aliud, illud servatum salvat hominem : ergo videtur, quod aliud non sit nisi de bene esse. Cum igitur substantiale consilium sit unum, hoc potest innotescere poenitenti omni per publicam praedicationem et doctrinam : ergo non est necessaria confessio quae fit homini.
- Item, rex terrenus ideo habet vicarium, et indiget illo, quia personaliter non potest esse ubique in regno suo : igitur rex qui per seipsum ubique est in suo regno, non indiget vicario : sed Deus est huiusmodi rex, qui vicario non indiget : ergo non est necessarium, ut vicario Dei, loco Dei confiteatur aliquis.
- Item, quod aliquis artifex pluribus concurrentibus operetur, illud non potest esse nisi aut propter imperitiam artis, aut propter impotentiam artificis, quia non potest per unum operari totum : dicit enim Philosophus, quod melius est operari uno multa si fieri potest, quam multis multa : sed Deus qui summus artifex est, scit et potest operari remissionem peccatorum per seipsum : ergo videtur, quod superflue adhibet sibi hominem vicarium : ergo sufficit coram Deo peccatum confiteri, et detestari : et non oportet ut quis confiteatur homini.
- Adhuc, iudicium confessionis, iudicium divinum est, et ideo non eget testibus nisi conscientia sola : sed in omni iudicio sufficit, quod causa innotescat iudici soli : et non oportet, quod innotescat alii : ergo in confessione sufficit quod peccatum innotescat soli Deo, nec oportet confiteri peccatum homini.
Sed contra :
- Poenitentia cum suis partibus sacramentum est, ut supra saepe habitum est : esse autem sacramenti consistit in dispensatione ministrorum : ergo et illud : nihil autem dispensatur ab alio, nisi cognitum ab illo : ergo oportet, quod minister qualitatem poenitentium agnoscat in eo quod poenitentes sunt : non autem potest illa cognosci, nisi cognito peccato : ergo oportet ministrum agnoscere peccatum : et non potest nisi per confessionem : ergo oportet confessionem fieri homini.
- Item, satisfactio non est nisi post vim clavium, ut prius habitum est : claves autem operantur in confessione facta homini : ergo necessarium est ut confessio fiat homini.
- Item, poenitentiae sunt arbitrariae, ut dicunt Sancti et Doctores : sed numquam potest poenitentia arbitrari, nisi sciatur quantitas delicti per confessionem : ergo oportet poenitentem qui vult poenitentiam facere, confessionem facere homini.
- Praeterea, si confessio non requireretur propter hominem, tunc non oporteret fieri aliquam confessionem : ei enim qui omnia novit, non est necessaria confessio : sed Deus omnia cognoscit : ergo non est ei confessio necessaria : si ergo quaeritur confessio a poenitente, constat quod hoc fit propter hominem, et non propter Deum.
Auctoritates autem ad utramque partem istius disputationis multae sunt in Littera.
Responsio. Dicendum, quod absque dubio confessio facienda est homini, et non soli Deo, sicut Magister determinat in Littera.
Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod licet in peccato non habeat culpam nisi peccans, non tamen sufficit solus ad deletionem : plura enim exiguntur ad reconciliationem, quam ad recessum per peccatum : oportet enim adesse meritum Christi in clavibus, et etiam intercessionem Ecclesiae per suum ministrum : sicut enim in primo peccato unus homo solus peccavit, et tamen solus pro omnibus nec etiam pro se poenitere potuit, nisi meritum Christi suffragaretur, ita etiam est in peccatis aliorum quoad hoc quod plura oportet concurrere ad reconciliationem.
Ad aliud dicendum, quod illud peccatum non omnino deletur per alterum : quia ad minus oportet suscipere sacramentum Ecclesiae : et ita fit ibi aliquid per Ecclesiam. Et similiter necesse est in peccato actuali, quod per Ecclesiam in suo ministro coniungatur illi meritum Christi, quod est in potestate Ecclesiastica in clavibus.
Ad aliud dicendum, quod iam patet per praedicta : quia non sequitur, quod plura multa exiguntur in emenda, quam commissa sint in culpa. Ne tamen credamur fugere argumentum, dici potest, quod in peccato est quoddam nocumentum peccatoris, scilicet quod dividitur a corpore Christi mystico per peccatum, et a capite Christo : et sic ordinavit Deus, ut non revertatur, nisi per ministrum in voto et opere, si habet facultatem : et sic ei quod est in emenda, respondet aliquid in culpa.
Ad aliud dicendum, quod rex terrenus benignus triplici ex causa utitur ministro, scilicet propter imperfectionem sui, et propter utilitatem subditorum, et propter ordinis pulchritudinem. Propter sui indigentiam, quia ubique esse non potest, nec per seipsum omnia diiudicare. Propter utilitatem autem subditorum dupliciter, scilicet inferiorum, et superiorum. Superiorum : quia vult, quod superior hac honoretur dignitate, et sibi in hoc deserviat ut inferiorem perficiat. Inferiorum autem : quia forte inferior magis audacter habet accessum ad inferiorem aliquem, quam ad ipsum regem. Et his duabus ultimis de causis Deus vicarium habet. Et prima causa est Augustini et Gregorii per simile loquentium de angelis, quibus Deus utitur in perficiendis hominibus. Secunda autem est Magistri Hugonis. Propter seipsum autem non utitur vicario : quia et ubique est, et omnia per seipsum potens diiudicare. Tertia causa est ordo : et ista est beati Dionysii : quia etsi Deus omnia per seipsum possit perficere, et illuminare, et consummare, tamen propter pulchritudinem ordinis lex divinitatis est per prima media, et per media ultima deducere ad purgationem, illuminationem, et perfectionem : et ideo in Ecclesiastica hierarchia constituuntur gradus sicut in caelesti.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus intelligit de eo quod est omni modo melius, tam ex parte facientis, quam ex parte eius circa quem operatur : et si ita Deus esset, tunc Deus per seipsum operaretur : sed in praecedentis argumenti solutione ostensum est sic non esse.
Ad aliud dicendum, quod aliud est de iudicio convictionis ad condemnationem, et aliud de iudicio reconciliationis rei ad perfectionem, per purgationem et illuminationem : in primo enim non exigitur nisi quod iudex causam cognoscat quantum ad substantiam iudicii : et si aliis innotescat, hoc fit ut iustior esse videatur condemnatio : et tale erit iudicium in futuro, quod Deus faciet per seipsum. Sed iudicium confessionis est iudicium reconciliationis et reductionis : et ideo illa exiguntur, quae supra dicta sunt.
ARTICULUS XXXIII.
An verum sit hoc dictum Magistri dicentis : Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri, etc.
Aut enim hoc intelligitur, quod cum pudore confitetur aliquis : aut sic, quod pudor esset si confiteretur. Si primo modo : tunc nihil esset, quod sequitur : Veniae fletus consulit, et verecundiae : non enim consulit verecundiae, si verecundiam confitendo subire oportet. Si autem secundo modo : tunc erit contra hoc quod dixit idem Ambrosius : Lacrymas Petri lego, satisfactionem non lego.
- Praeterea, quid est quod dicit : Quod defendi non potest, ablui potest : si enim absolvitur, tunc videtur quod ad notitiam veniat absolventis : et ideo non valet ad propositum.
- Praeterea, videtur nihil esse quod dicit : quia si peccatum non potest defendi, in nullo iudicio debet absolvi reus : ergo si absolvitur peccator, potest defendi : et ita nihil dicit, Quod defendi non potest, ablui potest.
Praeterea quaeritur ulterius hic, utrum haec opinio sit haeretica vel possit sustineri ?
Videtur autem, quod possit sustineri quia
- Tam hic quam etiam in Decreto recitatur tantum pro opinione, et non pro errore : ergo videtur, quod Ecclesia opinionem et non errorem iudicat illud.
- Item, non semper fuit hic usus, quod homo homini confiteretur : ergo videtur, quod non sit de moralibus quod homo homini confiteatur, quia moralia semper tenent : et constat etiam quod non est de credendis, cum etiam non sit articulus fidei, nec etiam reductum ad articulum aliquem : ergo nec de credendis est, nec de necessario faciendis : in omnibus talibus autem dicunt Magistri, quod possumus opinari pro utraque parte : ergo illud est de opinabilibus, et non est iudicandum haereticum quod illi dicunt.
- Item, Augustinus et Bernardus distinguunt credenda et intelligenda et opinanda, dicentes, quia quod credimus, debemus auctoritati : quod intelligimus, rationi : quod opinamur, errori sive incertitudini dubitationis : sed in ista quaestione certam canonis Bibliae non habemus auctoritatem, ergo non est de credendis : nec habemus firmam ac stabilem rationem, ergo non est de intelligendis : ergo relinquitur, quod sit de opinandis : sed in talibus non culpatur oppositum dicens : ergo ista opinio non est condemnanda, ut videtur.
Sed contra :
- Quidquid dissolvit ordinem Ecclesiasticum et potestatem Ecclesiasticam, illud est haereticum : haec assertio dissolvit : ergo est haeretica. Probatio primae est : quia haec est contra articulum, In sanctam Ecclesiam et Sanctorum communionem. Secunda probatur ex hoc, quod qui negat actum, negat per consequens potestatem : sed actus purgationis, illuminationis, et perfectionis, negatur procedere secundum ordinem potestatis Ecclesiasticae in reducendis inferioribus : ergo constat propositum.
- Adhuc, quod sacrae Scripturae contradicit est haereticum : sed illud sacrae Scripturae contradicit : ergo est haeresis pura. Prima patet per se : quia non habemus regulam credendi aliquam, nisi Scripturam. Secunda constat : quia cum mysterio sacrae Scripturae, quae in Veteri Testamento dicit quod leprosus non redit ad castra, nisi per iudicium sacerdotis, contradicat ista assertio, constat quod sacrae Scripturae contradicit : et ita constat propositum probatum.
Responsio. Dicendum, quod intelligitur Littera sic : Quod voce pudor est confiteri, hoc est, quod cum pudore aliquis confitetur.
Ad obiectum autem contra, dicendum quod Littera non tantum innuit, quod non legit confessionem : sed etiam expresse dicit, quod non legit satisfactionem : et tamen naturale ius non permittit quin satisfecerit, si peccavit : et ita etiam intelligendum est de confessione licet alibi duas solutiones alias super hoc notaverimus in praecedentibus, quas hic non repetimus, ne fiat prolixitas.
Ad aliud dicendum, quod peccatum quod defendi non potest, est peccatum in iudicio confessionis manifestatum sacerdoti : quia tale est iudicium illud, quod accusantem absolvit, et defendentem peccatum suum condemnat.
Ad obiectum autem dicendum, quod verum est de iudicio convictionis, et de iudicio condemnationis, et non de iudicio reconciliante reum : et bene concedo, quod non valet ad propositum pro ista assertione : quia falsitas bonum auctoritatis testimonium habere non potest.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum videtur, quod duplex est haeresis, scilicet aperta, et implicita. Aperta haeresis, quae expresse contrarium praedicat, vel quod antecedit articulum, vel sequitur illum : ut quod Deus non sit trinus et unus, est haeresis contra articulum : quod fornicatio non sit mortale peccatum, est haeresis contra consequens articulum : quod sacra Scriptura falsum dicat, est haeresis contra antecedens articulum. Implicita autem haeresis, est assertio ex qua sequitur haeresis, sicut est ista : quia licet modo non teneamur confiteri Episcopis tribus vel duobus, si tamen praecipiatur ab Ecclesia, tunc tenemur. Unde si ego dico non esse confitendum Episcopis illis, ex hoc sequitur, quod non sit obediendum potestati et ordinationi clavium : et ideo haeresis est. Et talem iudico assertionem istam : quia licet quandoque homo non confiteretur homini enarrando peccatum ore, sicut modo, tamen ex praecepto Ecclesiae tenetur ad illud.
Ad primum ergo dicendum, quod nec Magister hic, nec Gratianus in decreto recitat hoc approbando, sed potius condemnando, et errorem in oppositum disputando manifestat.
Ad aliud dicendum, quod ex illa ratione non potest haberi, quod sit de opinabilibus, sed potius quod non omnino sit morale, sed disciplinale secundum aliquid : sicut supra per disputationem habetur, quod substantialiter quidem morale est, sed determinatio ipsius est disciplinalis, et per Ecclesiam facta : et hoc ad utilitatem hominum, et Ecclesiasticae unitatis tota die fieri potest.
Ad aliud dicendum, quod licet auctoritas canonis non sit de tota determinatione, tamen innuit canon hoc fieri posse, et esse utile tam in Veteri quam in Novo Testamento : in Veteri enim praecipit diligenter agnosci vultum pecoris : in Novo autem in canonica Iacobi expresse dicens : Confitemini alterutrum peccata vestra.
Multa autem de modo illius praecepti notata sunt supra : et ideo hic transeundum.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : Revela Domino viam tuam.
Ex ista enim auctoritate Chrysostomi, habetur quod non tenemur confiteri nisi ante Deum.
Responsio. Dicendum, quod alia est confessio sacramentalis, et alia supplicationis : sacramentalem necesse est fieri homini, et de hac non loquitur Chrysostomus. Confessio autem supplicationis est, quando aliquis in oratione se humilians accusat, ut sic facilius exaudiatur : et hoc fit coram Deo solo : et de hac loquitur Sanctus : sicut et Daniel. IX, 20, ubi dicitur, quod confitebatur in oratione peccata sua, et peccata parentum suorum, ut humiliatus facilius exaudiretur.
ARTICULUS XXXIV.
An recognoscens peccata sua potest aliquid adversus proximum in corde suo tenere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Si habueris peccata tua in mente, etc.
Videtur enim hoc non esse necessarium : multos enim videmus sua mala recognoscere, qui tamen proximo non indulgent, et multa mala recogitant.
Responsio. Dicendum, quod intelligitur de tentione in memoria cum detestatione perfecta : qui enim peccatum memoratum perfecte detestatur, sicut facit vere poenitens, non multiplicat suum peccatum, malum proximo cogitando.
ARTICULUS XXXV.
An aliquis potest confiteri suo conservo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Non dico ut confitearis ea, etc.
Conservus enim hominis est quilibet homo : ergo nulli homini debet confiteri et sic totum falsum est, quod supra disputatum est.
Responsio. Dicendum, quod potest fieri vis in conservo : quia conservus : et tunc non intelligitur hic nisi confessio laici et popularis, quae saepe fit ad exprobrationem : quia laici non habentes discretionem sigilli confessionis, exprobrant audita confitenti.
Vel aliter potest dici, quia vis est in hoc quod dicit, ut tibi exprobret : quod licet sacerdos conservus sit, non tamen debet confiteri ut homini, quia sic posset exprobrare confitenti, sed debet confiteri ut Deo : quia sic prohibetur ab exprobratione sacerdos sigillo confessionis : quia novit hoc ut secretum Dei, et non ut narrationem humanam.
ARTICULUS XXXVI.
Qualis debet esse confessio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Dicito ingemiscens et lacrymans, etc.
Hic ponenda est quaestio utilis, qualis debeat esse confessio ? Et dicunt Magistri, quod decem et sex dant ei debitam qualitatem, quae his versibus notantur :
Sit simplex, humilis, confessio pura, fidelis,
Et frequens nuda, discreta, libens, verecunda,
Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata,
Fortis, et accusans, et sic parere parata.
Istae enim sunt sedecim qualitates, quae assignantur confessioni a Magistris.
Quaeritur autem, qualiter dicatur simplex ?
Videtur enim, quod multiplex esset melior : quia alia conditio sua est, quod sit frequens.
Si autem dicatur, quod dicitur simplex quantum ad peccati enarrationem. Contra : Non simpliciter debet enarrari peccatum, sed potius peccatum cum circumstantiis : ergo videtur, quod non debet esse simplex.
Si vero dicas, quod intelligitur de simplicitate confitentis. Contra : Ad Roman. XVI, 19 : Volo vos esse sapientes in bono, et simplices in malo : sed unum optimorum est confessio : ergo in ipsa non debet aliquis esse simplex.
- Deinde quaeritur, qualiter sit humilis confessio ?
Non enim videtur humilitas qualitas esse confessionis, sed potius confitentis.
Praeterea, videtur, quod omnis confessio sit humilis : omnis enim actus humilians agentem, humilis est : sed nihil adeo ut confessio humiliat agentem : ergo videtur, quod omnis confessio sit humilis.
- Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Pura.
Hoc enim non videtur differre a simplicitate. Purum enim est, quod nihil alieni habet permixtum, et similiter idem est simplex : ergo videtur, quod haec duo in confessione sint unum.
Si autem tu dicas, quod puritas refertur ad confitentem. Contra : Quia secundum hoc nullus impurus confiteretur, id est, habens peccatum mortale : et hoc supra est improbatum : ergo videtur, quod non debet poni, quod sit pura.
- Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Fidelis.
Aut enim intelligitur de fide confitentis, aut confessionis. Si primo modo : tunc non est proprium confessionis, quia nihil placet Deo sine fide. Si autem de fide confessionis, ut communiter dicitur : tunc idem est confessionem esse fidelem, quod veram : et veritas ista supponitur in simplicitate et puritate : et ideo illud membrum superfluere videtur.
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Frequens.
Hoc enim non est necessarium : quia sufficit semel bene facta confessio.
Item, omnis actus frequenter iteratus, efficitur levis, et fit cum maiori negligentia agentis, quia non ponitur studium nisi circa difficile : ergo frequens confessio negligentior efficitur : sed haec est qualitas mala : ergo frequentia non est bona qualitas confessionis.
- Obicitur etiam de hoc quod dicitur debere esse nudam. Quia hoc nihil differre videtur a simplicitate, quae supra assignata est : ergo pro qualitate diversa poni non debet.
- Obicitur etiam de hoc quod dicitur : Discreta.
Si enim intelligitur discretio quoad hoc quod omnia computet, tunc idem re, etsi non ratione, est esse discretam, quod esse integram : et sic alterum illorum superfluit. Si autem intelligitur discreta quoad confitentem, qui debet esse discretus. Contra : Confessio obligat et discretum et indiscretum aequaliter : ergo est discreti et indiscreti aequaliter : ergo non debet dici discreta a discretione confitentis.
- Item de hoc quod dicit : Libens.
Impossibile enim est, quod aliquid sit libens et amarum simul : sed confessio debet esse cum amaritudine, sicut dicitur, Isa. XXXVIII, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Ergo non potest esse libens, ut videtur.
- De hoc autem quod dicitur debere esse verecundam, videtur falsum : quia nihil retrahens a confessione est bona qualitas confitentis vel confessionis : verecundia autem est retrahens quantum est de se, nisi aliquis dominetur ei : ergo non est bona qualitas confessionis.
Item, in naturis quidquid impedit de se actum aliquem, non est bona qualitas agentis, in quantum agens est : ergo et in sanctis moribus sic erit : sed verecundia de se retrahit a confessione, ut cuilibet patet : ergo, etc.
Item, Beatus Gregorius laudat Mariam Magdalenam ex hoc quod ipsa inter convivantes non erubuit in confessione dicens : Quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil quod verecundaretur credebat esse foris : ergo et aliis est laudabilis qualitas non erubescere.
Item, paulo ante habitum est in Littera : Si erubui peccatum meum coram populo confiteri. Ergo si Iob dicit laudando se non erubuisse, erubescentia laudabilis qualitas confessionis esse non potest.
- Deinde obicitur de hoc quod dicit : Integra.
Hoc enim videtur impossibile : quia dicit Psalmus XVIII, 13 : Delicta quis intelligit ? Ergo integre nullus confitetur.
Si autem tu dicas, quod recordatum integre confitendum est cum suis circumstantiis. Contra : Supra habitum est, quod circumstantias non oportet confiteri, nisi trahant ad aliud genus : ergo haec non est essentialis qualitas confessionis.
Si autem dicas, quod integra dicitur, quia totum uni confitendum est. Contra : Ponamus, quod duo iniungant duas medietates verae poenitentiae : in qualibet autem re duae medietates rei aequipollent integro : ergo illae duae medietates sufficiunt : ergo potest sic dimidiari confessio : et insuper melior videtur, quia maior est verecundia coram duobus, vel tribus, quam coram uno.
- Secreta autem non videtur debere esse : quia iam ante in Littera laudata est confessio quae fit coram populo.
Item, Magdalena est confessa opere ad minus, scilicet flendo, coram populo : et laudatur multum eius confessio : ergo videtur, quod non debeat esse secreta.
Item, iam diximus ante, quod debet esse verecunda : ergo melior est magis verecunda : sed magis verecunda est, quae fit coram pluribus, quam secreta.
- Lacrymabilis etiam esse non videtur. Ex quadam enim disputatione supra habita, habetur, quod quandoque minus dolens plus lacrymatur : et magis dolens, minus vel nihil : cum igitur laudabilior sit confessio quae fit cum maiori dolore, videtur quod laudabilior sit non lacrymabilis.
Item, supra dixit Augustus, quod poenitens debet gaudere de dolore : sed impossibile videtur simul gaudere et lacrymari prae angustia : ergo videtur, quod confessio non debet esse cum lacrymis, sed potius cum gaudio.
- Accelerata autem non videtur esse simul et discreta : quia nihil quod in sui factione requirit magnam discretionis deliberationem, potest esse acceleratum sed confessio sic requirit praecognitionem et deliberationem : ergo non potest esse accelerata.
Si autem dicas, quod debet esse accelerata ratione temporis, quia non debet differri. Contra : Ecclesia non obligat, nisi quod semel in anno fiat : ergo ultra hoc tempus non oportet confiteri : ergo non oportet esse acceleratam hoc modo. Sed de hoc infra erit quaestio specialis.
- Fortis autem non videtur aliquo modo esse confessio : quia nihil difficile est in enarratione peccatorum : fortitudo autem non requiritur nisi in difficili : ergo videtur, quod fortitudo non sit qualitas debita confessioni.
- Accusans quidem confessio est : sed hoc videtur supponi in hoc quod dicitur verecunda : quia non est verecunda, nisi de accusatione divina : ergo quando verecunda esse ponitur, illud videtur superfluum esse.
- Videtur autem, quod non oporteat quod sit parere parata : quia etiamsi non sit parata, adhuc confessio est, sicut supra probatum est.
Item, qui confitetur, et non emendat, nihilominus tamen implet mandatum Ecclesiae : ergo non oportet, quod sit parata semper obedire.
Item, aliqui sacerdotes nituntur iniungere quod non oportet facere poenitentem : ergo in tali casu non oportet, quod sit parata parere.
- Adhuc, videtur quod iste numerus non competat dictis beati Bernardi super Cantica : Nequaquam iudicetur de eo quod non sit vox, neque sensus : si tamen de corde humili fidelique processit confessio : omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, et fideliter, et has vices implesti. Ex hoc accipitur, quod non sunt nisi tres confessionis qualitates : et sic aliae videntur superfluere.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod illae conditiones confessionis, sunt confessionis non cuiuslibet, sed perfectae secundum statum meritorium : et ideo non omnibus confessionibus conveniunt.
Accipiuntur autem conditiones istae partim ex consideratione confitentis, partim autem ex consideratione confessionis.
Ex parte quidem confitentis accipiuntur septem, scilicet quod sit humilis, libens, lacrymabillis, accelerata, fortis, discreta, et parere parata : aliae autem omnes circumstant actum confessionis. Confessio enim in confitente consideratur quadrupliciter, scilicet in quantum est actus sacramenti, et in quantum est a virtute poenitentiae procedens, et in ordine ad sequentem satisfactionem, et in quantum est enarratio peccatorum : et hoc est considerare eam in specie propria. Et primo quidem modo est libens : quia sic voluntas poenitentis assentit ei, eo quod sacramentum purgat peccatum, et ipse summe purgari desiderat. Si autem consideratur ut actus a virtute poenitentiae elicitus, sic est cum difficultate : et quoad hoc exigitur, quod poenitens sit fortis. Si autem consideratur in ordine ad satisfactionem sequentem, sic convenit ei quod sit parere parata. Si autem consideratur prout est peccatorum enarratio, dupliciter consideratur, scilicet in genere mali, et in specie : et in genere dupliciter, scilicet secundum quod peccatum est turpe perpetratum, et sic est verecunda : et secundum quod est malum, et sic est lacrymabilis. In specie similiter dupliciter, scilicet secundum ea de quibus est secundum speciem et numerum, quae multa sunt, et sic exigit, quod sit discreta : et secundum quod praeceptum est de ipsa, et sic debet esse accelerata, quia celeritas implendi est praeceptum ne occupet transgressio.
In ipsa autem confessione sunt omnia alia hoc modo. Confessionis actus habet in se tria, scilicet obiectum, modum, et actum. Obiectum autem est peccatum ipsum, quod est in multitudine turpi, vestitum circumstantiis malis, habens adiunctum delectabile trahens. Si autem consideratur obiectum ut in multitudine, sic quaerit integritatem ne dividatur : si autem ut circumstantiis vestitum aggravantibus, sic quaerit accusationem sui : si autem consideretur ratione delectabilis adiuncti, sic debet esse secreta, ne aliquis inficiatur auditu, et pertrahatur vi delectationis ad similia. Si autem accipitur actus qui est declarativus peccati, aut comparatur ad dicentem, aut audientem : et ad dicentem dupliciter, scilicet prout est meritorius, vel prout est impletivus praecepti tantum. Si primo modo : tunc debet esse frequens. Si secundo modo : tunc debet esse simplex, id est, simpliciter sine excusatione aliqua factum enarrans, qua intendit obligare Ecclesia confitens. Si autem comparatur ad audientem, debet confessio esse nuda, ut aperte sacerdos totum intelligere possit cor poenitentis et confitentis. Modus proprius confessionis est duplex, scilicet quod sit impermixta actui contrario, qui est peccatum, et sic dicitur pura : et quod sit vera sicut dicitur, et sic dicitur fidelis, id est, verax.
Ad primum ergo dicendum, quod simplicitas quae opponitur additioni, non opponitur frequentiae actus eiusdem, sed potius interpositioni fabularum et factorum quae non sunt peccata : sicut multi confitentur totam historiam suae vitae recitantes, contra quos dicitur, Isa. XLIII, 26 : Narra si quid habes ut iustificeris, scilicet dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris : non dic fabulas vitae tuae omnes.
Ad aliud dicendum, quod non opponitur enarrationi peccatorum et circumstantiarum, sed tantum illi quod iam dictum est.
Ad aliud patet solutio per idem : quia non negatur per hoc quin debeat esse valde sapiens ipse confitens : quia quanto est sapientior, tanto simplicius sine interruptione aliorum actuum confitetur.
Ad hoc quod obicitur de humilitate, dicendum quod humilis debet esse : et bene concedimus, quod hoc confitenti convenit, sed tamen quia convenit ei secundum quod est in actu confessionis, ideo assignatur confessioni pro qualitate.
Ad aliud dicendum, quod omnis confessio bona est humilis : sed tamen non omnis confessio humilis est : quidam enim iactando peccata sua confitentur, de quibus, Isa. III, 9 : Peccatum suum. quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Et contra istam conditionem praecipue peccant quidam, qui peccatum ignominiosum, sicut furtum, vel aliquid tale, demisso capite confitentur : aliud autem quod sonat saeculi vanitatem, sicut torneamentum, vel in disputando victoriam, vel audaciam pugnandi, confitentur erecto capite et ore ridente.
Ad id quod obicitur de hoc quod debet esse pura, dicendum quod pura dicitur, quia confitendo non multiplicat impurum : sicut quidam qui ipso actu confessionis multiplicant peccatum, iactando, vel mentiendo, vel desperando, vel praesumendo, vel ab aliquo huiusmodi actu.
Ad obiectum autem contra, dicendum quod ex praedictis patet, in quo differt puritas a simplicitate : quia puritas dicit immixtionem peccati, et simplicitas excludit admixtionem historiae, non peccati existentis.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod puritas non dicit ibi immunitatem a peccato ex parte confitentis.
Ad hoc autem quod obicitur de quarto, scilicet qualiter sit fidelis, patet responsio per antedicta : quia fidelis est per veritatem dicti, secundum quod conscientia dicto attestatur : et per hoc patet solutio ad primam partem obiectionis, quia non intelligitur de fide confitentis.
Ad aliud dicendum, quod vera confessio, non semper est simplex : quia dicitur vera, eo quod res se ita habeat ut dicitur : et quandoque multa vera de historia vitae interponuntur, quae tollunt eius simplicitatem.
Ad aliud dicendum, quod frequens confessio non est necessaria : nec assignantur tantum conditiones essentiales confessionis, sed etiam conditiones confessionis secundum optimum sui statum : et haec est una illarum : quanto enim frequentius confitetur, tanto melius, licet non sit necessarium : quia verecundia semper tollit aliquid de poena, et etiam vis clavium, et oratio confessoris.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod quidam actus sunt, qui tamen habent gravitatem adiunctam, quod frequentia numquam inducit delectationem, licet aliquo modo gravitatem diminuat : sicut patet in actibus fortitudinis : et quod fortitudo habet ratione gravitatis in sustinendo, hoc habet confessio ratione verecundiae in se manifestando diversis : et tunc sicut manet semper actus gravis, ita numquam subrepit negligentia, sed semper fit cum attentione et dolore : bene tamen concedo quod verecundia diminuitur : et hoc supplet devotio frequenter se coram diversis confundentis.
Ad id quod sexto quaeritur de hoc quod dicit eam esse nudam : dicendum, quod ex diffinitione patet in quo differt a simplicitate : quia nudum sonat apertum, non involutum circumlocutionibus, ut aperte intelligatur ab audiente : sed simpliciter dicit privationem historiae ad peccatum non pertinentis.
Ad hoc quod obicitur de discretione, dicendum quod dicit modum confitentis in actu confessionis, secundum quod est de multis confessio : quia peccata diversa sunt : debet enim discretus confitens maius peccatum dicere cum maiori detestatione, et minus cum minori : et sic patet, quod differt ab integritate : quia integritas dicit ne dividatur in duos audientes, sed discretio dicit ut quodlibet per se debito pondere ponderetur : unde integra confessio potest esse indiscreta, et discreta potest esse non integra. Unde patet, quod ista sunt separata a se invicem.
Ad aliud dicendum, quod libens potest esse confessio et amara, sed non secundum idem : consideratur enim ut actus sacramentalis purgans, et sic est libens et volita cum magna devotione facta : consideratur etiam secundum quod est rememorativa peccatorum perpetratorum et sic est facta cum amaritudine, tamen facta per voluntatem, sicut supra in praecedentibus de dolore voluntario notavimus.
Ad id quod obicitur contra nonum, scilicet quod debet esse verecunda, dicendum quod laudabilissimarum conditionum confessionis illa est una, si sit moderata.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod duplex est verecundia : una scilicet coram Deo de turpitudine actus, et altera coram hominibus. Et prima est bona et incitans ad confessionem ut purgetur turpe verecundum. Secunda est mala et retrahens : et de illa procedunt tres primae obiectiones. Et de illa quae est coram Deo, dicit Bernardus : Quanam fronte attollo iam oculos ad vultum tam boni patris tam malus filius ? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patri vixisse degenerem. Item dicit : Quid caduca, vana, et prope nulla, et quorum finis mors est, infelix et insanus praeferre non erubui aeterni Patris amori et honori ? Confundor, confundor audire, Si ergo pater, ubi honor meus ? Sed etsi pater non esset, obrueret me beneficiis. Instaurat contra me testes (ut alia innumera taceam) huius corporis victum, et usum temporis huius, et super omnia sanguinem dilecti Filii clamantem de terra. Pudet ingratitudinis, quamquam ad confusionis cumulum arguar etiam reddidisse mala pro bonis, et odium pro dilectione. Et parum infra : Erubesce et doce nihilominus, anima mea, quoniam etsi illum non repetere et non improperare decet, nos tamen omnino dedecet ingratos immemoresque exstitisse.
Ad ultimum autem dicendum, quod sicut patuit superius, ubi distinctum fuit de verbo illo, quod coram populo non debeat confiteri gratia proprii actus confessionis, sed gratia sequentis, quod est exemplum ex iniuncta satisfactione : ut sicut coram populo peccavit, ita bonum exemplum ostendat, et verecundia ab his non retrahat, sed potius incitet verecundia quae est coram Deo.
Ad decimum quod obicitur de integritate, dicendum quod integritas opponitur divisioni quantum ad audientem : et ideo primae argumentationes non faciunt aliquid contra.
Sed ad ultimum dicendum, quod quantitas peccati, scilicet est in actu, et in radice actus : et licet in divisa confessione innotescat quantitas actus, tamen non innotescit quantitas radicis, quia vices illae multae indicant magnum habitum, et magnam radicem, et difficulter solubilem, et hanc quantitatem intendit principaliter excidere sacerdos per iniunctam satisfactionem : et ideo est, quod dimidiata confessio numquam est sufficiens, nec potest esse : et etiam ratione supra assignata, quia neutri apparet ita malus sicut est : et hoc est se excusare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, sicut dictum est in praecedenti distinctione.
Ad id quod undecimo quaeritur de secreta confessione, dicendum quod bonum est secretam esse propter scandalum.
Ad id quod obicitur primo in contrarium, patet solutio per dicta.
Ad id quod de Maria Magdalena obicitur, dicendum quod ipsa non exposuit peccatum in publico, sed peccatricem in genere se ostendit in publico : et hoc non incitat nec instigat ad peccatum nescientes : et tamen etiam hoc ipsum non oportet, nisi aliquis velit in criminibus magnis.
Ad ultimum dicendum, quod intelligitur de verecundia quae est coram Deo discreta, ne alicui procuret nocumentum vel scandalum.
Ad id quod obicitur duodecimo, quod debet esse accelerata, dicendum quod in actu nulla debet esse celeritas, sicut probat obiectio prima : imo mora exigitur propter deliberationem, et singultus poenitentium : sed accelerata tollit procrastinationem poenitentium, ne tardent converti ad Dominum, et ne differant de die in diem, sicut praecipitur, Eccli. V, 8.
Ad obiectum autem contra, dicendum quod licet Ecclesia praeceperit tempus, non tamen exclusit consilium : quia quanto citius, tanto melius : unde securum est accelerare quantum potest : et sicut dictum est, hic assignantur conditiones confessionis secundum optimum statum sui.
Ad hoc quod decimotertio obicitur de lacrymabili, dicendum quod lacrymosa ponitur pro gemebunda, sicut hic dicitur in Littera : et sicut dicit beatus Gregorius in quadam homilia de Maria Magdalena sic : Quae dum lacrymosa ad eum medullitus ingemuerat, a peste mox curatur, qua misere languerat. Et beatus Bernardus super Cantica : Non tibi, o quaecumque talis es anima, non ille locus vilis aut despicabilis videatur, (scilicet ante pedes Domini qui sunt iudicium et misericordia) ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, iam tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum : Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem. Miraris quanam id arte potuit, vel quibus obtinuerit meritis ? Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus intra se succussa singultibus, felleos humores evomuit.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod dicitur lacrymosa magis a lacrymis rationis et spei, quam spiritus et corporis.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod gaudium illud excludat dolorem et lacrymas : et huius ratio saepius supra assignata est.
Ad id quod obicitur de quartodecimo, quod sit fortis, dicendum sicut patuit in divisione, quod difficillimorum operum est confiteri. Sicut enim supra in Littera dicit Augustinus, quod perfecte videtur purgare qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae fecit, nuntio et vicario Dei abscondit : et ratione difficultatis quam ingerit confusio humana, exigitur fortitudo in confitente : et hoc petiit Psalmista, Psal. LXVIII, 16 : Neque urgeat super me puteus os suum : sicut supra patuit in Littera, ubi hoc inducitur ab Augustino.
Ad hoc quod quintodecimo obicitur, scilicet de accusatione, dicendum quod non supponitur ibi verecundia : quia accusans est, quando culpam in se non in alium refundit, sicut fecit Adam : et hoc petiit Psalmista, Psal. CXL, 4, dicens : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Verecundia autem dicit confusionem passivam coram Deo, accusans vero sibi facit verecundiam activam coram homine sacerdote : et ideo patet, quod unum supponitur vel relinquitur in alio.
Ad id quod sextodecimo obicitur, quod sit parere parata, dicendum quod haec conditio est fructuosae confessionis et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad ultimum dicendum, quod intelligitur de his debere esse obediens quae necessaria sunt ad salutem : et de hoc in superioribus habita est quaestio specialis, utrum scilicet iniungi possint consilia et opera supere rogationis ?
Ad id quod obicitur de conditionibus Bernardi, dicendum quod ipse non assignat nisi necessarias et essentiales, in quibus confessio sacramentalis differt ab aliis peccatorum enarrationibus. Et humilitas quidem est motus eius secundum considerationem sui obiecti quod est humilians, quia est peccatum. Puritas vocatur hic exclusio omnis alieni, tam historiae quam etiam peccati cumulantis peccatum per iactantiam, vel aliquid huiusmodi : et fidelitas est veracitas in dicto.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXXVII.
An temporalibus poenis mutantur aeterna supplicia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, ante finem : Temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, etc.
Videtur hoc esse falsum :
- Primo quidem, quia passione non meremur : sed poenae temporales quaedam sunt passiones : ergo eis non meremur : ergo non merendo poenis temporalibus mutamus aeterna incendia.
- Adhuc, posito etiam, quod poenis mereamur, videtur impossibile dicere : quia nullum temporale potest in aeternum : sed poenae corporales sunt temporales : ergo non possunt in poenas aeternas : ergo non debent eas mutare : ergo falsum est quod dicit in Littera.
- Item, adhuc communiter Doctores tradunt, quod poena aeterna adiuncta est culpae mortali, et soluta ipsa solvitur : sed culpa mortalis non solvitur poena, sed gratia gratum faciente quae infunditur contrito : ergo et poena aeterna : ergo deletivum poenae aeternae non est poena corporalis.
- Adhuc, omne delens et destruens aliquid, potentius est eo : sed, sicut dicit Littera, poena temporalis delet poenam aeternam : ergo potentior est illa : ergo temporale potentius est aeterno eiusdem generis, quod est impossibile.
Responsio. Dicendum, quod poena temporalis delet aeternam, sicut dicit Littera : sed haec poena temporalis incipit et radicatur in dolore contritionis primo informato per gratiam in prima gratiae infusione : quia quatuor sunt simul in iustificatione impii, sicut supra determinatum est.
Ad primum ergo dicendum, quod poena secundum quod est passio tantum, non meremur : quia, sicut dicit Auctor sex principiorum, passio est effectus illatioque actionis : et sic ab alio est, et non a nobis. Omne autem laudabile, remunerabile, et meritorium opus, est a nobis. Sed est considerare poenam a nobis factam, et volitam, qualis poena est poenitentiae : et secundum hunc modum est meritoria vitae aeternae, et diminutionis poenae.
Ad aliud dicendum, quod temporale per hoc quod est temporale, non potest in aeternum, sed temporale informatum forma habente vim aeterni, sicut est gratia, quae est similitudo divinae bonitatis : et per hanc vim divinam, habet vim delendi aeternum contrarium sibi.
Et per hoc patet etiam solutio ad ultimum.
Ad aliud dicendum, quod peccatum cum poena deletur gratia et dolore : sed dolor immediate agit in poenam, et per consequens in culpam, et gratia e converso : et hoc saepissime supra in huius quarti Sententiarum disputatione dictum est : et sic dicendum est hic, quod gratia sola delet peccatum : et si aliquid aliud delet peccatum, hoc est a virtute gratiae, quia scilicet ipsum est gratia informatum.
ARTICULUS XXXVIII.
An aliquis potest agere poenitentiam nescientibus aliis ? et, an seipsum aliquis potest excommunicare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, ante finem : Nescientibus aliis ipsi in se voluntariae excommunicationis ferunt sententiam, etc.
Videtur enim duo falsa hic dicere, vel supponere.
- Unum est, quod nescientibus aliis aliquis possit agere poenitentiam, quod falsum est, cum oporteat peccatum suum scire confessorem ad minus.
- Secundum est quod videtur supponere, quod aliquis seipsum excommunicare possit : quod iterum falsum videtur : quoniam excommunicatio est de iurisdictione superioris : nullus autem sibi est superior : ergo nullus seipsum potest excommunicare.
- Tertio, videtur inconveniens quod dicit : Et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separari. Altaris enim participatio confert maximam gratiam : ergo indigens gratia, maxime quaeret altaris participationem : sed nullus tantum indiget gratia ut peccator poenitens : ergo maxime debet se altari coniungere, et ita non debet se ab altari animo separare.
- Item, nulli redeunti interdicitur via redeundi : sed non est reditus a peccato nisi per sacramenta : ergo sacramenta interdici non debent, sed potissimum sacramentorum est altaris participatio : ergo illa interdici non debet : ergo ab altari non debet animo separari : et sic nihil videtur esse quod dicitur in Littera.
Responsio. Dicendum ad primum, quod non dicitur, Nescientibus aliis, propter exclusionem confessoris : sed quia scit nullus modo hominis, sed modo Dei solus novit confessor : et hoc est quod supra dictum est, quod confessionis una conditio est, quod sit secreta.
Ad aliud dicendum, quod excommunicatio ponitur hic pro similitudine effectus excommunicationis, et non pro ipsa excommunicatione : effectus autem quidam est suspensio a locis sacris, et participatione Eucharistiae : et hoc quandoque aliquis ex se facit ex humilitate : et tunc notat eum se excommunicatione ferire.
Ad aliud dicendum, quod licet Eucharistia sit dignissimum sacramentum, ratione supra in tractatu de Eucharistia notata, non tamen est necessarium, et ideo ex humilitate bonum est quandoque se elongare : et rationes huius plurimae dictae sunt supra.
Ad ultimum dicendum, quod via redeundi nulli negatur : quia compendiosior via est humilitas poenitentis : et Eucharistia non est via necessaria, sed expedit ad viam idoneam accipere.
D. Quod non sufficit soli Deo confiteri si tempus adsit, si tamen homini possit.
ARTICULUS XXXIX.
An soli sacerdoti sit confitendum, vel confessio facta cuilibet homini valeat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, etc.
Haec est enim principalis quaestio primo tractanda, scilicet utrum confitendum sit sacerdoti, vel cuilibet homini ?
Deinde, an proprio sacerdoti oporteat confiteri ?
Tertio, an plures possint esse proprii ?
Quarto, si aliquo modo sint plures confessores, utrum uni facta confessione, teneatur confessus confiteri etiam alii, si ille praecipiat sibi fieri confessionem ?
Quinto, si aliquis ex privilegio potest audire confessiones eorum qui sunt subditi alterius ?
Sexto, utrum postea quando confessi sunt privilegiato, etiam proprio sacerdoti confiteri tenentur ?
Septimo et ultimo, quid absolutionis ab eo qui habet privilegium consequitur ?
Ad primum horum sic proceditur : Videtur quod cuilibet homini facta confessio, valeat : quia
- Iacobi, V, 16, super illud : Confitemini alterutrum peccata vestra, dicit Glossa : Maiora maioribus, et minora minoribus : sed minores non sunt sacerdotes : ergo videtur, quod aliqua confessio valeat quae non fit sacerdoti.
- Item, in confessione duo attenduntur, scilicet confitens, et ille cui fit confessio : et constat, quod ex parte confitentis non est impedimentum quin possit fieri confessio, et sacerdoti et non sacerdoti. Videtur autem, quod nec ex parte eius cui fit : quia in illo praeter hoc quod operatur Deus, non requiritur nisi consilium satisfacientis : sed hoc consilium quandoque etiam plus invenitur apud non sacerdotem : ergo videtur, quod possit fieri non sacerdoti.
- Item, poenitentia necessitatis sacramentum est ei qui peccat : sed in sacramentis necessitatis, et materia et minister debet esse communis, ut patet in baptismo, ubi commune elementum est materia, et potest minister esse et vir et mulier, et etiam proprius pater et mater pueri : ergo videtur, quod etiam talis minister debet esse communis in poenitentia : ergo non solus sacerdos : ergo potest confessio fieri cuilibet.
- Adhuc, si confessio fit sacerdoti soli, aut hoc fit propter hoc quod in confessione operatur Deus, aut hoc fit propter id quod operatur homo. Si propter id quod operatur Deus : aut hoc ideo quod operatur Deus secundum quod est in omnibus essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : aut secundum quod inest rationali creaturae per inhabitantem gratiam : aut secundum quod inest homini Christo per unionem. Si primo modo : tunc aequaliter inest bono et malo sacerdoti, et non sacerdoti : ergo videtur, quod aequalis sit confessio omnibus his facta. Si secundo modo : tunc non est nisi in bonis et sanctis viris et mulieribus : ergo confessio facta omnibus his valet aequaliter. Si tertio modo : tunc confessio facta non valet, nisi fieret homini Christo. Si autem fieret propter illud quod operatur ibi homo : sed hoc non est nisi pro intellectu, vel pro affectu : et secundum illuminationem intellectus non est nisi consilium, quod aequaliter invenitur in sacerdote, et non sacerdote : et secundum bonitatem et caritatem in affectu, adhuc aequaliter invenitur in sacerdote et non sacerdote : ergo confessio facta sacerdoti et non sacerdoti, valet aequaliter.
- Adhuc, confessio erat, quando non erat sacerdos, qui vere characterem sacerdotalem haberet : sed quae tempore divisa sunt, essentialiter ad se invicem dependentiam non habent : ergo videtur, quod confessio non essentialiter dependeat ad hoc quod fiat sacerdoti : ergo potest confiteri cuilibet.
- Adhuc, Iacob. V, 16, non fit mentio de sacerdote : sed indifferenter videtur loqui ad omnes qui sunt in Ecclesia dicens : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Ergo videtur, quod non oportet confessionem fieri sacerdoti.
In contrarium autem huius sic obicitur :
- Actus egreditur ab aliqua propria potestate ipsius actus : absolvere in confessione est actus : ergo egreditur a propria potestate ipsius : constat autem, quod iste actus non est in homine per naturam, quia sic homo posset absolvere seipsum : ergo est in homine ex aliqua perceptione potestatis superioris, scilicet Dei : haec autem potestas non percipitur, nisi in ordine sacerdotali : ergo non potest absolvere nisi sacerdos : sed non fit absolutio nisi in confessione : ergo non potest fieri confessio nisi sacerdoti.
- Adhuc, omnis actus ordinatus ad iustificationem, fit aliquo modo ad iustificantem ordinatus : sed non iustificat nisi Deus : ergo oportet, quod ordinetur ad Deum : sed ad Deum ordinatur quod sit vicarius Dei ut est vicarius Dei : ergo videtur, quod talis actus semper debet fieri Deo, vel vicario eius : sed non Deo in se : ergo vicario : sed confessio est talis actus : quia dicitur, Isa. XLIII, 26 : Narra si quid habes ut iustificeris. Ergo videtur, quod debet fieri sacerdoti soli qui est vicarius Dei.
- Item, constitutio dicit, quod confessio debet fieri sacerdoti proprio : ergo non potest fieri cuilibet.
- Adhuc, Ioan. XX, 23, non dixit Dominus omnibus, sed discipulis qui iam sacerdotes erant : Quorum remiseritis peccata, etc. : ergo videtur, quod aliis non dedit potestatem absolvendi nisi sacerdotibus.
- Adhuc, Ioan. XI, 11, cum suscitavit Lazarum, non dixit alicui, quod solveret Lazarum, nisi discipulis sacerdotibus existentibus : ergo cum soli sacerdotes quantum ad successionem officii sint loco discipulorum, soli sacerdotes habent potestatem absolvendi : sed confessio non fit nisi propter absolutionem : ergo soli sacerdotes habent potestatem audiendi confessiones.
Solutio. Dicendum, quod soli sacerdotes potestatem audiendi confessionem habent : potestas enim confessionem audiendi, est potestas officii : et ordo, ut dicit Isidorus, est nomen dignitatis et officii : ideo nullus habet potestatem, nisi qui habet ordinem sacerdotalem : quia non habet potestatem ligandi et solvendi corpus mysticum, nisi ille solus qui accipit potestatem dispensandi corpus verum, quod communio vocatur, quia absoluti illo communicant. Hi autem non sunt nisi soli sacerdotes.
Ad primum ergo dicendum, quod Beda in Glossa super illum passum loquitur de confessionis distinctione. Est enim duplex confessio, scilicet generalis, et privata. Generalis est quae fit in Prima et Completorio de venialibus, sine quibus haec vita non ducitur : et quia illa non nisi in generali confiteri tenemur, haec omni tempore cuilibet fieri potest : licet melius sit, quod fiat sacerdoti quando haberi potest. Privata autem est, quae est de peccatis mortalibus, et haec non potest fieri nisi sacerdoti praeterquam in necessitate, ubi necessitatis articulus non contemptus religionis sacramentum excludit : potest tamen talis decedere in voto confitendi, et non tenetur confiteri alteri nisi habenti claves : et si facit, illa humilitas et rubor minuunt poenam.
Ad aliud dicendum, quod ex parte eius cui fit confessio, requiritur aliud quam confessor, scilicet auctoritatis absolutio, quam Dominus dedit discipulis, et illam non habet quilibet : et haec auctoritas per vim clavis partem poenae dimittit.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia est sacramentum necessitatis : sed differens necessitas est in adulto, et in parvulo : quia parvulum qui non potest significare defectus suos, potest quilibet baptizare, licet non confessiones audire.
Et si forte aliquis obiciat, quod si vetula etiam adultum baptizet, baptizatus est, et nullus audet eum rebaptizare : sed non sic est de confessione. Dicendum, quod hoc fit propter plures causas : quarum una est impressio characteris quem imprimit baptismus, et non poenitentia : et ideo iterari non potest.
Alia autem differens causa necessitatis est : quia causa baptismi est ab alio, et per naturam vitiatam, scilicet per originale quod tantum semel contrahitur : et ideo tantum semel in illo Christo commoritur, et sepelitur in baptismo : sed in confessione necessitas magis est ab institutione Ecclesiae, et pro peccato personali : et ideo determinatus datur ei minister, nisi in articulo necessitatis excusetur : et tunc si evadit, tenetur iterare confessionem apud sacerdotem qui habet claves.
Ad aliud dicendum, quod ideo non potest fieri confessio non sacerdoti, quia fit ei in quo Deus aliquo modo operatur, quo non operatur in alio. Est enim Deus in homine per gratiam dupliciter, scilicet gratum facientem et gratis datam : et secundum quod est in homine per gratiam gratum facientem tenet obiectio facta : secundum autem quod est in homine per gratiam gratis datam, quae est officium et potestas in clavibus, obiectum non tenet : quia sicut illae gratiae differunt, ita etiam differunt illae operationes divinae quas operatur per hominem : et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. XII, 11 : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Ad aliud dicendum, quod sacerdote non existente, non erat confessio sacramentalis, non tantum significans, sed et causans peccati secundum poenam diminutionem : hoc enim modo intelligitur causatio sacramentorum Novi Testamenti. Et per hoc non habetur, quod confessio sacramentalis qualis modo fit, non debeat fieri sacerdoti.
Ad aliud dicendum sicut ad primum, quod innuit ibi Apostolus distinctionem duplicis confessionis, quae in Glossa Bedae super eumdem locum magis explicatur.
ARTICULUS XL.
An sacerdoti proprio sit confitendum ? et, an valeat confessio facta cuilibet sacerdoti ?
Secundo quaeritur, utrum proprio sacerdoti sit confitendum ? vel cuilibet sacerdoti facta confessio valeat ?
Videtur autem, quod proprio quia
- Ita dicit Urbanus secundus : Placuit ut nulli deinceps sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam recipere, nisi eius consensu cui se prius commisit, nisi per ignorantiam eius cui poenitens prius confessus est. Ex hoc accipitur, quod non cuilibet, sed proprio sacerdoti est confitendum.
- Item, extra in Decretalibus, libro V de poenitentiis et remissionibus, dicit Innocentius tertius in concilio generali : Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam pro viribus suis studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum. Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, dicit Hieronymus scribens ad Heliodorum Episcopum : Alia est causa monachi, alia clerici. Clerici oves pascunt, ego pascor : illi de altari vivunt, mihi securis quasi ad radicem arboris infructuosae ponitur : si munus ad altare non defero, mihi ante presbyterum sedere non licet : si peccavero, licet me tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Ex hoc accipitur, quod monachis non licet curam impendere gregi : ergo nullus debet eis confiteri : et eadem est ratio de aliis sacerdotibus quibus non est commissum : ergo nullus debet confiteri nisi proprio sacerdoti.
- Ad idem, Hieronymus ad Villicum scribens dicit sic : Ecclesia habet senatum coetum presbyterorum, sine quorum consilio monachis nihil agere licet : Roboam, filius Salomonis, ideo perdidit regnum, quia audire noluit presbyteros suos. Senatum quoque Romani habebant, cuius consilio cuncta agebant : et nos habemus senatum nostrum coetum presbyterorum. Ex hoc arguitur sic : Magis videtur, quod monacho qui scit aliquo modo dirigere seipsum, liceat aliquid agere sine consilio sui sacerdotis, quam laico qui se dirigere non potest et nescit : et non licet monacho : ergo nec laico : ergo non potest se dirigere in confessione sine consilio proprii senatoris qui est sacerdos suus.
- Adhuc, Eugenius Papa sic dicit : Placuit communi nostro consilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu praesumat, neque poenitentiam dare, neque filium de baptismo accipere. Ex hoc accipitur, quod non cuilibet sacerdoti liceat audire confessiones : ergo non licet confiteri cuilibet : ergo oportet confiteri proprio. Ad idem sunt multa decreta quae in Decreto videri possunt.
- Adhuc obicitur : Sicut se habent subditi Episcopi ad Episcopum in iuribus episcopalibus, ita parochiani ad proprium sacerdotem in iuribus parochialibus : sed subditi Episcopi ad alium non possunt recurrere nisi ad proprium Episcopum : ergo nec subditi sacerdotis nisi ad proprium sacerdotem.
Quod autem subditis Episcopi non liceat ad alium episcopum recurrere, per multa decreta probatur, ut est illud Calixti Papae : Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum iudicare vel ordinare aut excommunicare praesumat : quia talis iudicatio vel ordinatio aut excommunicatio vel damnatio, nec rata erit, nec vires ullas habebit : quoniam nullus alterius iudicis nisi sui sententia tenebitur, aut damnabitur.
Item, ibidem : Nullus Primas, nullus Metropolitanus, nullus reliquorum Episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius Episcopi parochiam super eius dispositione, nisi vocatus ab eo cuius iuris esse cognoscitur : ut quidquam ibi disponat vel ordinet aut iudicet, si sui gradus honore potiri voluerit : sin aliter praesumpserit, damnabitur, et non solum ille, sed etiam cooperatores et consentientes ei.
Ibidem, ex concilio Antiocheno : Nullum Episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in Ecclesia, aut praeferre ad sacrum ministerium : nec ab aliis trahatur illuc Episcopus, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum a Metropolitano, sed et ab his qui cum eo sunt omnibus ipsius provinciae Episcopis.
Item, ex eodem concilio : Episcopum non debere irruere in alienam civitatem, quae illi probatur non esse subiecta, neque in regionem quae ad eius curam minime noscitur pertinere, ad aliquid ordinandum.
Ibidem, ex Constantinopolitano concilio : Episcopi qui extra dioecesim sunt, ad Ecclesias quae extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias secundum regulas statutas. Alia etiam plurima de eodem sunt in Decret. 9, quaest. 2, quae ibi legi possunt.
Per rationem obicitur ad idem sic :
- Quilibet qui tenetur rationem reddere de aliquo sibi commisso, totum debet in dispositione habere commissum : sed sacerdos tenetur rationem reddere de subdito : ergo, etc. Probatur autem prima. Si detur oppositum, quod non totum debeat habere in dispositione, iniustum erit rationem exigere ab eo de illo quod non habuit in plenae obedientiae dispositione. Inde sic : Subditus totus existens in obedientia et dispositione proprii sacerdotis, non potest habere recursum nisi de licentia ad alium : sed quilibet est ita subditus proprio sacerdoti : ergo in confessione non potest recurrere ad alium nisi de licentia sui sacerdotis.
- Adhuc. Ecclesia militans descendit a triumphante, et ordines ab ordinibus sicut dicitur, Apocal. XXI, 2 : Vidi sanctam civitatem, Ierusalem novam, descendentem de caelo a Deo. Sed in triumphante unusquisque subditus habet recursum et reductionem ad proprium superiorem, et non ad alium. Ergo sic etiam debet esse in Ecclesia militante : ergo necesse est, quod quilibet in acceptione poenitentiae recurrat ad proprium sacerdotem.
- Adhuc, III Reg. X, 4 et 5, mirata est regina Saba ordinem ministrantium Salomoni, ita quod non habuit ultra spiritum : sed constat, quod nullus ordo est, quod quilibet recurrat in sacramentis ad quemlibet : ergo oportet, quod recursus sit ad unum proprium : sed ille est sacerdos proprius : ergo in confessione tantum recurrendum est ad sacerdotem proprium.
- Adhuc, Dionysius scribens Demophilo monacho dicit, quod correctio laicorum ad sacerdotes proprios, sacerdotum autem ad Episcopos, Episcoporum autem pertinet ad Hierarcham : sed ad quem pertinet correctio criminis, ad illum etiam pertinet eiusdem criminis cognitio : ergo sacerdos proprius habet cognoscere uniuscuiusque subditi peccatum, et non alius : sed non potest cognosci nisi per confessionem : ergo in confessione non ad alium, sed ad proprium debet recurrere sacerdotem.
- Adhuc, quaecumque in rationum praedicabilibus reducuntur ad unum simpliciter primum, prius reducuntur in proximum sibi proprium immediatum, et non in aliud : sicut individua in speciem, species in genus subalternum, et subalterna in generalissimum : ergo ratio sic reducit, et similis fit reductio militantis Ecclesiae in gradus regentium, et oportet quod multitudo populi inferior in proximum gradum spiritualis potestatis reducatur, et per illum in superiorem, et tandem in supremum : sed proximum superiorem super populum constat esse proprium sacerdotem : ergo in omnibus sacramentis percipiendis non habebit recurrere populus nisi ad illum : ergo non ad alium.
- Adhuc, hoc videmus in naturis rerum quae procedunt a suis causis. Si enim reducantur metallica (ut dicit Philosophus) in causam materialem primam, habent reduci in argentum vivum, et sulphur, et argentum vivum in subtile aqueum et subtile terreum fortiter commixta, et hoc ulterius in aquam. Et idem est in causis efficientibus, formalibus, et finalibus. Cum ergo regimen hominum sit a natura profectum, ut dicit Tullius, talis debet esse etiam reductio regiminis in gradus proximos : ergo populus non habebit recursum ad alium, quam ad proprium sacerdotem.
- Adhuc, in officiis habetur illud. Sicut enim dicit Philosophus in I Ethicorum : Quicumque sunt talium actuum et doctrinarum sub una quadam incidunt virtute, quemadmodum sub equestri fraenorum factura, et quaecumque aliae equestrium instrumentorum sunt : hoc autem modo et omnis bellica operatio sub militari. Secundum eumdem utique modum aliae sub alteris. Ergo a simili hoc etiam debet esse in ordine fidelium in ministris Ecclesiae : ergo videtur, quod populus non debeat habere recursum nisi ad sacerdotem proprium.
- Item, Dionysius dicit : Lex divinitatis est per prima media, et per media infima reducere. Cum igitur gradus reductionis determinati sint, non erit reductio infimorum nisi per gradum proprium superiorem : sed in illo gradu est sacerdos proprius : ergo subditus proprius in confessione in divina reduci non potest, nisi per proprium sacerdotem.
- Adhuc, ordo universi est, quod inferiora reducantur in propria moventia superiora, ut dicunt Philosophi : sicut humidum aquae in orbem Lunae, et humidum complexionale in orbem Veneris, et sic de aliis : et hoc ulterius in orbem signorum stellatum, et hoc in orbem non stellatum, et per hoc omnia in motorem primum : ergo oportet, cum hominum reductio in divina naturali ordini non contrarietur, quod hoc modo inferior populus in proximos gradus superioritatis reducatur, et per illos tandem in summum unum gradum : in gradu autem proximo super populum non sunt nisi sacerdotes distincti in propriis parochiis : ergo necesse est, quod subditi tantum ad hos, et non ad alios habeant recursum in divinis.
Sed contra hoc obicitur sic :
- Primo per auctoritates :
Ioan. XX, 22 et 23, sic dicit Dominus : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et non distinguit vel ordinat inter eos : ergo videtur, quod indistincte quilibet habens potestatem discipuli ex ordine suscepto potest remittere peccata in confessione : ergo etiam sibi indistincte potest fieri confessio.
- Item, dicit Ambrosius : Doctos ac probos monachos presbyteri honore dedicatos praedicare, baptizare, poenitentiam dare, debita miseris relaxare, decimarum, primitiarum, oblationum vivorum et mortuorum portione iusta perfrui debere moderata dispensatione commendamus. Ex hoc accipitur, quod monachi presbyteri possunt dare poenitentias : ergo sibi facta valet confessio : sed monachi non sunt sacerdotes proprii, ut patet ex auctoritatibus Hieronymi prius inductis : ergo non oportet semper fieri confessionem proprio sacerdoti.
- Item, Gregorius : Moderamine Apostolicae sedis (vel auctoritatis) decernimus, ut monachi si presbyteri honore dedicati sunt, cum ligandi solvendique potestate, decimarum, primitiarum, oblationem, donationum quae fiunt pro vivis et pro defunctis, portionem iuxta canonem ad suam proximorumque utilitatem merito perfectioris iustitiae non minus quam caeteri sacerdotes laudabiliter sibi vindicent. Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, Gregorius : Apostolico moderamine et pietatis officio a nobis est constitutum, Sacerdotibus monachis Apostolorum figuram tenentibus liceat praedicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, poenitentiam imponere, atque peccata solvere. Ex hoc iterum idem accipitur quod prius.
- Item, Bonifacius Papa : Sunt tamen nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos qui mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque poenitentiam, neque christianitatem largiri, neque absolvere posse per sacerdotalis officii divinitus sibi iniunctam potestatem sed omnino labuntur : neque enim beatus Benedictus, monachorum praeceptor almificus, huius rei aliquo modo fuit interdictor. Ex hoc iterum accipitur idem quod prius.
Alia plura ad idem facientia quaerantur in textu 16, quaest. 1.
Per rationem obicitur sic :
- In quocumque est completa potestas ad actum aliquem, in illo est exsecutio et exercitium actus illius, quando voluerit : sed in omni sacerdote est completa potestas ad actum absolvendi in foro poenitentiae : ergo potest exercere illum actum quandocumque voluerit : ergo in quolibet potest eum exercere : ergo et quilibet potest ei facere confessionem, quia plenam consequitur absolutionem. Prima patet per se, et per inductionem si negatur. Secunda patet per hoc quod non est gradus spiritualis potestatis supra sacerdotium : ergo sacerdos completissimae est potestatis.
- Item, confectio corporis veri et absolutio communicantis in sacramento sunt actus coniuncti in sacerdotio : constat autem, quod perfectior est confectio, quam absolutio : sed video, quod quilibet sacerdos indifferenter potest conficere : ergo multo magis quilibet quemlibet potest absolvere : ergo et quilibet potest sibi facere confessionem, quia confessio praecedit absolutionem.
- Adhuc, spiritualis gratia sacramenti semper efficit quod in sacramento significatur : sed video, quod in omnis sacerdotis ordinatione significatur potestas ligandi atque solvendi per collationem stolae longae : ergo omni sacerdoti datur potestas illa : ergo quicumque vult, potest ad alterum progredi sine dispensatione proprii vel non proprii : ergo et quilibet potest eidem facere confessionem.
- Adhuc, beneficia Dei larga sunt et multis modis in omnes homines provenientia : ergo non sunt aliquo modo restringenda : sed constat, quod restringuntur si per unum et proprium dicitur fieri, quod per quemlibet habentem ordinem fieri posset : ergo non est dicendum, quod confitens absolvi non possit nisi per sacerdotem proprium.
- Adhuc, non minus sunt potentia spiritualia, quam corporalia : sed in corporalibus potestatibus video, quod corpus habens potestatem, agit in quodlibet sibi appropinquans, sicut patet in igne, qui comburit quodlibet combustibile sibi appropinquans : ergo multo fortius hoc est in spirituali potestate : ergo videtur quod quemlibet ad se venientem possit absolvere quilibet sacerdos.
- Adhuc, unius modi seram omnis clavis eiusdem figurae existens, reserat, et recludit : sed peccatum est sicut sera claudens caelum, et unius modi, quia claudit non in quantum est conversio ad bonum commutabile, sed prout est aversio ab incommutabili, sicut vult Augustinus.
- Item, potestas ordinis in omni sacerdote unius speciei est : ergo sicut clavis unius figurae : ergo videtur, quod quaelibet potestas cuiuscumque sacerdotis potest aperire et claudere peccata cuiuscumque, scilicet peccatoris sibi confitentis : ergo ad hoc non exigitur sacerdos proprius, ut videtur.
- Adhuc, quodcumque luminosum pellit tenebras materiales, et non exigitur determinatum et proprium luminosum ad pulsionem harum vel illarum tenebrarum : cum igitur lumen spirituale sit potentius corporali, quodcumque lumen spirituale tollit quascumque tenebras spirituales : haec potestas est sicut lumen, quia sacerdos est illuminator et perfector et purgator, sicut dicit Dionysius : ergo quaecumque potestas ordinis quaecumque tenebras pellit spirituales : sed peccatum est tenebra spiritualis, ut dicit Damascenus : ergo quilibet sacerdos habens ordinem, potest absolvere quemlibet : ergo quilibet peccator potest confiteri cuilibet sacerdoti, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod prima pars istius disputationis continet veritatem sed secunda pars inducta in contrarium, falsitatem habet conclusionum : non enim potest absolvere nisi sacerdos proprius, et non potest aliquis confiteri nisi proprio sacerdoti.
Ad auctoritatem ergo primam quae primo obicitur de Evangelio, dicendum, quod Dominus praesupposuit ordinem in discipulis quem ante fecerat, scilicet Petrum super omnes esse, et super omnes alios. Matthaei enim, X, 1 et seq., elegit duodecim et sub illis designavit alios septuaginta duos. Petrum omnibus praeposuit, Matth. XVI, 19, ubi dixit : Tibi dabo claves regni caelorum. Et, Luc. XI, 32, ubi dixit : Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Cum igitur hic ordo iurisdictionis a Domino prius institutus fuerit, praeposuit illum ut secundum illum conferret exsecutionem officii quod dedit, quando insufflavit, et dixit : Accipite Spiritum sanctum, etc.
Ad omnia autem decreta Patrum inducta est una solutio, scilicet quod alius est presbyter, et alius habens honorem presbyteri secundum canones Patrum. Presbyter enim est, qui habet ordinem, non honorem sacerdotii vel presbyterii. Honorem autem sacerdotii vel presbyterii habet, qui electus a populo vel ab aliis quorum interest eligere ipsum, et confirmatus a superiori, constitutus est in iurisdictione plebani. Et de hoc, scilicet qui habet honorem sacerdotii, loquuntur canones, et non de primo, decernentes quod monachus et alius quicumque bonae vitae litteratus possit eligi et confirmari in promotionem talis honoris : et tunc per talem iurisdictionem efficitur ipse sacerdos proprius : et ideo nihil contrarium dicunt canones.
Ad id quod primo obicitur per rationem, dicendum, quod prima vera est, et media falsa : quia duo sunt quae complent potestatem absolvendi, scilicet ordo, et iurisdictio. Et sacerdos ex ordine non habet nisi unum illorum, et iurisdictione caret, nisi ei committatur : et hoc est quod dicitur, quod licet sacerdos habeat alas, tamen habet eas ligatas, et volare non potest, nisi laxentur per iurisdictionem.
Ad aliud dicendum, quod secundum aliquid actus coordinati sunt sicut maior et minor, et secundum aliquid non. Si enim consideretur obiectum sive materia circa quam operantur, non est dubium actum consecrationis et confessionis maiorem esse, quam actum absolutionis : et hoc modo procedit obiectio. Si autem consideretur iurisdictio, quae potius officii est, quam ordinis, eo quod ordo ad hanc est dispositio imperfecta, et officium iniunctum est formale : tunc maior est actus absolvere, quam confiteri : et hoc modo non oportet semper, quod qui potest in unum, possit in alium, eo quod sacerdos habet ex ordine completam potestatem in unum, sed non habet completam potestatem in alium.
Ad aliud dicendum, quod forma visibilis in sacramento non mentitur, sed efficit quod figurat : sed non figurat iurisdictionem, sed tantum dispositionem ad illam potestatem ex ordine acceptam : et ideo licet sacerdos in ordine accipiat potestatem quamdam, non tamen accipit iurisdictionem : et ideo non omnia quae exiguntur, habet : et ideo non potest absolvere et ligare.
Ad aliud dicendum, quod beneficia Dei numquam sunt in ministris eorum sine ordine : optimum enim vel optimorum unum est ordo. Et hoc significatur in Psalmo CXXXII, 2, ubi unguentum descendit in caput, et de capite in barbam, et de barba in vestimentum, et de vestimentis in oram vestimenti.
Ad id autem quod obicitur, quod restringatur, dicendum quod non : quia quod fiat per proprium, non diminuit abundantiam gratiae : quia ita abunde fluit per proprium, sicut per omnes simul : sicut non dicerentur beneficia regis terreni restricta, si omnia darentur potius per unum quam per multos.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de corporalibus potestatibus et spiritualibus : quia corporalia agunt per necessitatem naturae, et talia per eamdem necessitatem patiuntur, et haec necessitas est impotentiae et ignobilitatis : sed spiritualia licet potentiora sint, sunt libera et maiorem habentia ordinem : et ideo non appropinquant his in quae agunt, nisi secundum ordinem et libertatem : tamen potentius agunt quam corporalia, quia in toto consumunt contrarium, scilicet peccatum, et non destruunt naturam : quod non faciunt corporalia, et quanto sunt potentiora, tanto liberiora et ordinatiora : quia ordo est pars potestatis.
Ad aliud dicendum, quod simile adductum non usquequaque bene adaptatur, et ideo non procedit obiectio : clavis enim per se applicata serae, nec claudit, nec aperit : quia non habet motum quo seram moveat, sed in manu mota aperit. Et constat, quod non est idem motus manus in claudendo et aperiendo in diversis : et iurisdictio in ordinato est sicut vis motiva clavis, et illa non est una in uno sacerdote et in alio, sed differt per distinctiones plebis : et ideo qui solvit istam, non propter hoc solvit illam.
Si autem obicitur, haec iurisdictio non est nisi unius speciei : dicendum, quod species iurisdictionis est species officii, et non agit nisi coniuncta materiae : et ideo inseparabilis est a materia sua circa quam est : et ideo dignitas invisibilis sufficit ibi ad hoc, quod qui potest unum, non propter hoc potest aliud : sicut videmus in officiis humanis, quod qui est pincerna in curia una, non propter hoc pincerna est in curia alia : eo quod talia committuntur super materiam determinatam, a qua non licet ea separare, quia semper talium species cum materia propria concepta est : sicut dixit Aristoteles se habere speciem naturalium ad materialia et divina.
Ad ultimum dicendum, quod ordo non est similis lumini cuilibet, sed lumini immixto naturae corporis luminosi : sicut enim dicunt Mathematici, ad multos pervenit lumen Iovis vel Saturni, ad quos non pervenit utilitas stellae, eo quod non unius modi angulo respicitur a stella illuminante : et sub angulo est diffusio utilitatis et nocumenti. Et ita ordo est in se quasi quoddam lumen indistinctum, sed in iurisdictione est sicut lumen immixtum, et tunc determinatur utilitas ipsius ad specialiter ipsum respicientes, ex iurisdictione. Et ideo licet aedificari possunt alii ab exemplo vel doctrina, non tamen in ipsos diffunditur utilitas absolutionis, vel etiam nocumentum excommunicationis, vel alicuius huiusmodi.
ARTICULUS XLI.
An plures possunt esse proprii sacerdotes ?
Tertio quaero, an plures possunt esse proprii sacerdotes ?
Et videtur, quod non, et hoc
- Ex ratione proprii : quia proprium est, quod convenit uni soli : ergo non possunt plures esse proprii.
- Adhuc, in nulla multitudine fit reductio in duo aeque immediata : ergo nec multitudo populi sic debet reduci : ergo videtur, quod non sint plures aeque proprii sacerdotes.
- Item, in nullo genere graduum sunt duo aeque alti. Centurio enim est sub chiliarcha, et quinquagenarius sub centurione, et sub hoc decanus, et sub illo sunt decem qui ad illum et non ad alium habent respectum, eo quod non constituuntur duo decani super illos eosdem decem : ergo videtur, quod etiam illi qui sunt sub eodem sacerdote, non habeant respectum ad diversos tamquam ad sacerdotes proprios.
- Adhuc, in ordine universi ita videmus, quod multitudo quae ordinatur ad unum ut motivum, non ordinatur ad aliud in ordine eodem : sicut generatio et corruptio ad motum stellarum in circulo obliquo, et hic motus ad divinum in circulo recto : et sic ascenditur in primum motorem : ergo videtur, quod sic etiam debet esse in gradibus Ecclesiae : ergo non sunt plures proprii, ad quos una multitudo respectum habeat.
- Adhuc, in ordinibus exercitus videmus, quod respicientes unum sibi proprium ducem assignatum, non respiciunt ad alium : ergo cum Ecclesia sit ut castrorum acies ordinata, ut dicitur, Cantic. VI, 3, videtur quod ordinati sub uno sacerdote, non habent respicere ad alium proprium, nisi ad illum.
- Adhuc, confusio videtur induci si plures sint proprii : non enim illi necessario conveniunt in praeceptis : ergo tunc populus tenetur obedire duobus contraria imperantibus, quod est contra Evangelium, quia dicit Dominus, Matth. VI, 24 : Nemo potest duobus dominis servire. Et dicit ibi Glossa : Contraria imperantibus.
- Adhuc, sic se habet populus ad sacerdotem, ut sacerdos ad Episcopum, et Episcopus ad Archiepiscopum, et ille ad Primatem, id est, Papam : sed numquam unus sacerdos est sub duobus Episcopis, nec Episcopus sub duobus Archiepiscopis, et ita de aliis : ergo numquam eadem multitudo populi est sub duobus sacerdotibus propriis : ergo non possunt esse plures proprii.
In contrarium autem obicitur sic :
- Cuicumque sacerdos proprius praelatus, eodem iure est alius ab eodem Episcopo constitutus : sed ab eodem Episcopo super eumdem populum plures possunt constitui : ergo plures possunt esse sacerdotes proprii. Probatio primae est, quod sacerdotes non habent iurisdictionem, nisi a superiori Episcopo sibi collatam, et qui confert uni, potest conferre et alteri.
- Item, hoc tota die videmus, quod unus audit confessionem iure parochiali, et alius auctoritate Episcopi, et tertius auctoritate Legati, et quartus forte vice Papae, et ita multi funguntur officio proprii sacerdotis : ergo videtur, quod multi possunt esse proprii sacerdotes vel viceproprii.
- Adhuc, videtur quod ita secundum rationem esse debeat. Plura enim debet Ecclesia habere suffragia, quam diabolus pro se impedimenta : sed, ut dicunt Glossae Sanctorum, unum hominem multi daemones nituntur infirmare : ergo multi sanctitatis perfectiores esse debent : sed sacerdotes sunt sanctitatis perfectiores, ut dicit beatus Dionysius : ergo plures eidem homini debent esse ordinati sacerdotes : ergo multo magis erunt in eadem plebe plures immediati sacerdotes.
- Item, sicut Ecclesia triumphans perficit militantem, ita ministri Ecclesiae militantis debent sanctitatem perficere, quantum possunt : sed multi Angeli custodes ordinantur eidem homini : ergo et multi sacerdotes proprii. Prima probatur ex hoc quod militans, quantum potest, imitatur triumphantem. Secunda autem per hoc quod habetur, IV Reg. VI, 14 et seq., ubi totus mons plenus equorum et curruum igneorum erat in circuitu Elisei : de quibus ipse dixit puero : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Similiter habetur per illud II Machab. X, 29 et 30, ubi scilicet quinque viri apparuerunt circa Machabaeum, ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem eius tela et fulmina iaciebant, ex quo et caecitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant.
- Adhuc, in Ecclesia triumphante non ponitur tantum unus perfector et illuminator et purgator inferiorum : sed quilibet superior ordinis sui vel superioris hoc facere potest, ut dicunt Doctores : cum igitur Ecclesia militans descendat a triumphante, videtur quod in Ecclesia militante plures esse debent perfectores et illuminatores unius : igitur plures sacerdotes proprii erunt, cum hoc sit officium proprii sacerdotis.
Solutio. Non possunt esse plures proprii, sed unus solus est proprius : possunt tamen alii cooperari uni proprio, sicut iam patebit in solutione argumentorum.
Dicendum ergo ad primum, quod Episcopus non potest potestate iuris constituere plures proprios : quia sic una Ecclesia haberet multos qui aequum ius haberent in illa, et unus aequaliter adstrictus esset duobus, ex quo posset oriri perplexitas : sed Episcopus adiutores potest dare sacerdoti proprio : et hoc tripliciter, ut mihi videtur, scilicet in casibus gravibus, in quibus, ut magis abhorreantur, reservat sibi Episcopus potestatem absolvendi, et illam potest committere uni vel pluribus qui absolvunt ad se venientes, et in hoc portant onus sacerdotis proprii : quia in illis casibus tenetur obedire poenitens habentibus vicem Episcopi plus quam sacerdoti proprio, si contrarii inveniantur.
Alio etiam modo potest dare aliquos, qui praedicando et exemplum dando, generaliter moveant populum, et eos audiant quos moverunt in praedicatione : sed tamen ab obedientia sacerdotis non excipiant subditos suos, et ideo in poenitentia ab illis iam constituta debent innotescere sacerdoti proprio, et per approbationem illius poenitentiam peragere illam.
Tertio modo quando plebs multa est, et unus non potest totam audire, vel etiam sacerdos debilis est et impotens audire : tunc enim iterum aliqui possunt constitui a superiori qui audiant et absolvant, et non tenentur recurrere ad sacerdotem alium : omnes tamen illi potius coadiutores sunt propriorum praelatorum, quam propri praelati. Et ideo si praelati proprii rationabiliter aliquid praecipiant, illi contradicere non possunt : et ideo praelati non sunt, sed sicut dictum est, coadiutores.
Ad aliud dicendum, quod illi qui audiunt auctoritate superiorum praelatorum, audiunt ut coadiutores, et non ut sacerdotes proprii.
Ad aliud dicendum, quod secundum rationem esse non potest, quod plures sint proprii : nec homo proprium daemonem habet ad exercitium nisi unum, et alii omnes veniunt ut coadiutores. Et tamen si plures daemones haberet exercitatores, non propter hoc sequeretur, quod plures deberet habere proprios sacerdotes : quia aliud remedium haberet contra hoc, scilicet plures Angelos adiuvantes.
Ad aliud dicendum, quod cum singuli custodes ordinantur, unus est custos, et alii sunt vel praelati illius, vel coadiutores : et coadiutores fuerunt qui circa Eliseum apparuerunt : praelati autem, qui circa Machabaeum : Machabaeus enim princeps erat gentis Iudaeorum, et ideo Angelus princeps erat secum : Machabaeus etiam homo erat singularis, et sic habuit custodem : et illi duo tenebantur eum circumseptum. Potestatum autem erat arcere virtutem inimici in contrario exercitu, et Virtutum occurrere miraculis excaecatione, et Archangelorum revelatione machinationis adversariorum, et illi significantur per alios tres qui erant circa eum : et ideo nihil probatur contrarium per illud.
Ad aliud dicendum, quod hoc secundum beatum Dionysium falsum est : quia nulli duo Angeli in caelo secundum eum sunt eiusdem altitudinis : et ideo unus non habet duos aeque principales supra se.
Sed tamen aliter quidam Doctorum, non fulti aliqua auctoritate dicunt, quod multi sunt aequales in suprema, media, vel infima hierarchia, vel etiam in uno ordine : tunc dicendum, quod non est simile de ordinibus Angelorum confirmatorum, et de ordinibus hominum : quia in ordinibus Angelorum non potest fieri perplexitas et confusio ex contrarie imperantibus, sed concordia illuminationum est a primo fronte luminis descendentium : sed imperia quae procedunt ab hominibus, sunt frequenter permixta diversis opinionibus : et ideo induceretur confusio et perplexitas ex pluribus, quod non potest fieri in caelo, ubi omnia ad concordiam reducuntur per lumen Dei : et hoc est quod dicit Iob, XXV, 2 et 3 : Qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum eius ? et super quem non surget lumen illius ?
ARTICULUS XLII.
Utrum, posito quod unus proprius sacerdos habeat plures coadiutores, facta confessione uni, teneatur confessus confiteri alteri si ille praecipiat ?
Quarto quaeritur, si sic est, quod unus proprius sacerdos potest habere coadiutores, utrum uni facta confessione, teneatur confessus etiam alteri confiteri si ille praecipiat ?
Videtur autem, quod sic :
- Per illud quod habetur diffinitum ab Innocentio III in concilio generali : Si quis autem alieno sacerdoti iusta de causa voluerit confiteri sua peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare. Constat enim, quod dando licentiam ut confiteatur alteri, non excipit eum ab obedientia sua : ergo adhuc tenetur obedire, sicut prius : sed prius tenebatur sibi semel in anno confiteri : ergo et postea si praecipiat sibi, tenetur facere confessionem.
- Item, esto, quod Episcopus mittat coadiutorem vel etiam Papa : constat, quod subditos per hoc non intendunt extrahere extra curam vel obedientiam proprii sacerdotis. Cum igitur ex obedientia teneatur se ei ostendere in confessione, videtur quod si millies aliis confessus sit, adhuc tenetur confiteri illi, si ille praecepit.
- Adhuc, ille qui sacerdos proprius est, tenetur ei ministrare sacramenta : sed sacramentorum ministrationem praecedit absolutio : ergo tenetur eum scire absolutum esse : et hoc non potest scire nisi audiat eum, et signa poenitentiae prius videat : ergo cum hoc non fiat in confessione, ille tenetur ei confiteri si praecipiat.
- Adhuc, videtur quod periculum oriretur si non teneretur : quia multi praetextu latendi possent dicere se esse confessos, et inconfessi permanentes communicare : et tunc sacerdos proprius eos arcere non posset : ergo videtur, cum illud quod pro caritate instituitur, non debeat militare contra caritatem, ut dicit Bernardus : et pro caritate inducuntur adiutores, quod propter hos non absolvitur homo quin oporteat eum confiteri proprio sacerdoti si ipse praeceperit.
- Adhuc, in ordinibus angelorum licet unus angelus ab alio alterius ordinis quandoque illuminetur, ut patet per beati Dionysii expositionem Isaiae, VI, 6, ubi dicitur : Volavit ad me unus de Seraphim : ubi dicit sanctus Pater, id est, alius quidam de inferioribus vice Seraphim, et a Seraphim illuminatus. Licet, inquam, ita sit, non tamen excipitur ab illuminatione proprii superioris, sed adhuc, sicut prius, recipit illuminationes etiam ab illo : ergo cum militans Ecclesia descendat a triumphante, videtur quod licet unus homo confiteatur alteri, et absolvatur ab alio coadiutore proprii sacerdotis, non tamen propter hoc absolvitur a suo proprio sacerdote, quin teneatur confiteri illi si voluerit.
In contrarium autem huius obicitur :
- Ponamus enim, quod nesciat proprius sacerdos discernere inter lepram et non lepram : cum igitur Dominus dicat, Luc. VI, 39 : Numquid potest caecus caecum ducere ? Nonne ambo in foveam cadunt ? videtur, quod ille non tenetur ei confiteri etiamsi praecipiat.
Si forte tu dicas, quod debet licentiam petere et obtinere. Contra : Ponamus, quod petat et obtinere non possit, sicut multoties contingit : aut tunc obediet proprio sacerdoti, aut non : si obediet, in praecipitio erit et periculo, quia caecus est : si non obediet, habetur propositum.
Si forte tu dicas, quod licentiam potest petere a superiori, potest esse quod longe habitet, et non possit accedere ad eum vel propter viae dispendium, vel periculum : potest etiam esse, quod non vult dare licentiam, nec semper homo in tali casu potest adire curiam : ergo videtur, quod non semper sacerdoti proprio in confessione facienda semper tenetur obedire.
- Adhuc, ponatur, quod sacerdos proprius sit malitiosus, sicut multi sunt, et nitatur in confessione tentare de consensu peccati, sicut sacerdotes plerique faciunt, foeminis comminantes proditionem confessionis, nisi eis consentiant, et intendentes tangere impudice in secreto confessionis, etiam superiores, scilicet Archiepiscopi et Episcopi, faciant similiter, sicut certissime scio, quod in pluribus locis multi faciunt : videtur, quod in talibus licentiam petere est periculosum, quia negabunt, et tunc magis peccant : ergo videtur, quod in tali casu etiam praelato proprio non debet obedire de confessione facienda.
- Adhuc, ponamus, quod sacerdos sit haereticus occultus, et in confessione nitatur pertrahere ad haeresim : ergo cum hoc maxime vitandum sit, videtur quod in tali casu etiam ex contemptu proprii sacerdotis, potest confiteri alii, et non tenetur proprio.
- Adhuc, ponamus, quod aliquis qui est parochianus unius, peccet in parochia alterius : constat, quod sacerdos iudex quidem est spiritualis : sed ratione delicti efficitur de iurisdictione alterius iudicis, qui alias de iurisdictione sua non esset : ergo et iste efficitur in tali casu de iurisdictione alterius sacerdotis : ille autem qui est de iurisdictione et deliquit, iudici ad emendam tenetur : ergo et iste. Emenda autem est per confessionem et iniunctam poenitentiam : ergo videtur, quod teneatur illi confiteri etiam reclamante proprio sacerdote.
- Adhuc, ponamus, quod ipse mutaverit domicilium et in alterius parochia habitet : videtur, quod tunc non teneatur proprio sacerdoti confiteri : quia percipit sacramenta in Ecclesia illius in cuius parochia habitat : sed ille nosse eum tenetur per confessionem : ergo tenetur illi confiteri, et non proprio sacerdoti, ut videtur.
- Adhuc, ponamus, quod sit vagabundus per terras : ille enim per magnam loci distantiam removetur a proprio sacerdote in cuius parochia est natus : cum igitur nulli debeat generari difficultas salutis in sacramentis necessitatis, videtur quod ille omni sacerdoti possit confiteri, et non teneatur alii quantumcumque contrarium praecipienti.
- Adhuc, ponamus, quod sit infirmus in articulo necessitatis : cum nulli negetur salus, videtur quod ille sine licentia sacerdotis proprii possit proximo confiteri quem invenerit : ergo non tenetur proprio confiteri, ut videtur.
- Generalius autem obicitur de eo sic : Sacramentum baptismi si datur ab alio quam a proprio sacerdote, etiam contra obedientiam sacerdotis proprii, in redeunte ad sui sacerdotis obedientiam non reiteratur : ergo videtur, quod nec poenitentia debet iterari.
- Item, infra dicitur quod nullum sacramentum iteratur super eamdem materiam : ergo de eodem peccato non debet fieri bis confessio : est autem semel facta coadiutori vel alteri de licentia proprii : ergo non debet iterari : ergo si sibi praecipiat confiteri proprius, videtur quod confessus obedire non tenetur nisi voluerit.
- Item, confessio, ut supra habitum est ex verbis Augustini, maxima poena est propter verecundiam quam habet adiunctam : sed, sicut dicitur, Nahum, I, 9 : Non consurget duplex tribulatio : ergo videtur, quod de eodem peccato etiamsi sacerdos proprius praecipiat, non oportet bis confessionem facere.
- Adhuc, si Episcopus dat licentiam clerico ut ab altero ordinetur : et ille ordinatus redeat ad ipsum, non potest ei praecipere ut etiam a se recipiat ordinem ergo a simili, si sacerdos det licentiam confitendi alteri, cum redierit, non potest ab eo exigere ut etiam sibi confiteatur.
Adhuc, dando licentiam utitur potestate quam habet semel in anno : ergo cum sua non teneatur confiteri nisi semel in anno, et sacerdos suus iam usus sit sua potestate quam habuit in eo, videtur quod non potest eum cogere ut confiteatur iterum.
Ulterius quaeritur de superioribus praelatis, ut sacerdotibus, Archidiaconis, Episcopis, et huiusmodi, qui sint eorum proprii sacerdotes ?
Videtur, quod nulli : quia
- In nulla natura motus est motus, vel quietis quies : ergo nec sacerdotis sacerdos : ergo nulli tenentur confiteri.
Item, alius est gradus superioris et inferioris, et non sunt permiscendi : ergo natura in spiritualibus superior, non descendit sub inferiori : igitur per hoc ad minus Papa non habebit aliquem confessorem, quod falsum est.
- Adhuc, superiores angeli numquam descendunt propter acceptionem sanctitatis sub inferiores : cum igitur Ecclesia militans descendat a triumphante, nec in militanti hoc debet fieri, ut videtur.
Responsio. Dicendum sine praeiudicio videtur, quod si aliquis de licentia sacerdotis confitetur alicui, quod illo anno nisi periculum infirmitatis incurrat, et aliquid novum confiteri habeat, sacerdoti suo non teneatur confiteri : si autem confiteatur alii coadiutori ordinato ipsi sacerdoti a superiori, et non de licentia sacerdotis, quod ipse tenetur etiam proprio sacerdoti confiteri : nec ille debet ei imponere poenitentiam nisi indicando ei, quod quam citius poterit, se proprio exhibeat sacerdoti, nisi in casibus exceptis qui sunt quinque, ut infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum, quod licet non eximat eum a sua potestate per hoc quod licentiam dat, tamen licentiam dando privatus est sua iurisdictione quoad illum annum. Secus autem esset si alius daret licentiam, scilicet praelatus sacerdotis : quia ille nec intenderet impedire iurisdictionem sacerdotis, nec etiam eximere subditum sacerdoti a potestate sua.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod sacerdos proprius ministrat sacramenta, et in tali casu quando ipse dat licentiam rationabili de causa, ipse cognoscit pecoris sui vultum per alium fide dignum, et hoc sufficit ad hoc quod ministret ei sacramenta.
Ad aliud dicendum, quod nullum periculum oritur ex hoc quod ipsemet dat licentiam, quia scit quibus dat, et ad quos : sed si sufficeret alterius quam proprii sacerdotis licentia, tunc posset oriri periculum.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Angelus inferior non illuminatur nisi a superiori proximo vel remoto : et ita etiam fieri potest in Ecclesia : quia quod potest sacerdos, potest etiam Episcopus, et multo amplius, et sic de aliis ascendendo. Nec propter hoc excipitur ab obedientia proximi praelati : sed si sacerdos daret licentiam, non subderetur ei illo anno quoad hoc praeceptum : sicut etiam postquam semel confessus est sacerdoti, non tenetur iterum confiteri, nec propter hoc eximitur ab obedientia ipsius.
Et sic patet solutio primae partis obiectionum.
Haec autem quae dicta sunt, intelligenda sunt de eo tantum qui habet auctoritatem imponendi poenitentias a superiori Episcopo, scilicet vel Legato, vel Papa : quia ad alium eundi non potest dare sacerdos proprius licentiam. Et causa huius est, quia licet sacerdos posset subditum relaxare ut alii confiteatur, non tamen potest transferre iurisdictionem in eum qui habet alas ligatas, sed superior tantum : et ideo licet subditus in tali casu posset alii confiteri, non tamen quilibet alius potest eum audire.
Ad ea autem quae obiciuntur in oppositum, salva meliori sententia, videtur mihi dicendum, quod in quinque casibus, secundum quod Iurisperiti dicunt, debet quaerere licentiam alii confitendi quam proprio sacerdoti, scilicet primo, si sacerdos sit deficiens in scientia, vel etiam malitia impediente confessionem, sicut si sollicitet ad peccatum. Secundo, si peccet in parochia alterius. Tertio, si habitet in parochia alterius. Quarto, si vagatur per longum iter. Quinto, in articulo necessitatis. Et in hoc ultimo casu unicuique habenti alas ligatas sive solutas, sive clerico sive laico confitendum est, dummodo sit fidelis.
Ad obiectum ergo primum dicendum, quod in tali casu de licentia potest alium quaerere.
Ad obiectum contra, dicendum quod credi debet obtenta licentia : quia rationabiliter est obtenta, scilicet quando sacerdos vel praelatus eius audit et probat causas rationabiles, vel dicitur probasse : tunc enim etiamsi negetur licentia, meo iudicio, potest et debet quaeri alter : quia alias fatuitas iudicatur : quia ordinationibus Ecclesiae omnibus contradicentibus, possum cavere periculum in corpore, et fatuum esset dicere, quod aliquo casu tenerer sequi me volentem praecipitare in mente.
Ad aliud dicendum quod etiam in illo casu quando tentat, debet significari suo superiori, et probabile est, quod compescat eum : si autem non facit, sicut, heu ! frequenter fit, tunc debet occulte alii discreto confiteri, ne scandalum generetur : et hoc dico sine praeiudicio sententiae melioris.
Ad hoc quod obicitur de haeretico, dicendum videtur, quod nec etiam in articulo necessitatis tali confitendum est : sed potius cum dolore sine confessione moriendum, si alius cui confessio fiat, non inveniatur.
In sequentibus autem quatuor casibus in quatuor obiectis, patet solutio per antedicta.
Ad hoc autem quod obicitur generaliter, dicendum quod non est simile de baptismo et poenitentia, quia baptismus iterari non potest : et huius causa superius saepe notata est. Sed poenitentia tanto melior, quanto saepius iteratur in contritione, confessione, et satisfactione.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia et confessio, secundum quod subsunt clavibus iurisdictionis, sunt consequentes ordinem : et ideo quando fiunt coram non habente iurisdictionem, interpretantur non esse facta : et ideo non bis fit quando iteratur, quia prior non fuit confessio sacramentalis.
Ad aliud dicendum, quod illud quod dicitur, Nahum, I, 9, non intelligitur sic, quod nulla poenitentia duplex fiat pro eodem peccato, cum scriptum sit, Isa. XL, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis : sed hoc modo intelligitur, si debitam sustinet poenam, quod illam iterare non oportet. Dictum est autem, quod non credimus debitam, nisi fiat coram sacerdote proprio, nisi in casibus supra assignatis.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia ordo datur bene extra Ecclesiam, tamen in forma Ecclesiae, sicut et baptismus : sed non sic est de confessione in qua non imprimitur character, et est ibi actus hominis poenitentis : et ideo non valet nisi coram ministro proprio, vel eo qui licentia superioris et consensu sacerdotis habet vicem proprii, ut dictum est.
Ad id quod ulterius quaeritur, videtur dicendum cum quibusdam Iurisperitis, quod potest sacerdos et Episcopus, et praecipue Episcopus, eligere sibi confessorem quem vult iuxta se : quia propter periculum salutis non est sibi hoc negandum, cum sit difficile pro confessore quo semper ad manum indigent Praelati propter sacramenta quae non nisi mundi tractare possunt, longe discurrere.
Ad obiectum contra, dicendum quod sicut dicit Philosophus, quod medicus sanat seipsum, non in quantum medicus, sed in quantum laborans : ita etiam sacerdotem contingit esse sacerdotis, scilicet in quantum sacerdos est vice subditi in infirmitate peccati, et non in quantum sacerdos existens de gradu altiori. Quod autem dicit Philosophus, non esse motum motus, dicendum quod sic intelligitur, quod non est motus ad motum ut generatio ad generationem, etc. : et sic sacerdos non est sacerdotis, sed infirmi peccatoris, cui accidit esse sacerdotem.
Ad aliud dicendum, quod hoc negaverunt quidam antiqui dicentes, superiores ab inferioribus quasdam percipere illuminationes, propter illud Apostoli ad Ephes. III, 10 : Ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, etc. Et de hoc super secundum Sententiarum est disputatum. Tamen ego puto, quod verum est sicut dicit obiectio. Unde dicendum, quod in superioribus hominibus invenitur peccati infirmitas, ratione cuius indigent quandoque auxilio inferiorum : sed non sic est in Angelo : et hoc est quod dicit Apostolus, ad Hebr. V, 2 et 3 : Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Et loquitur de infirmitate peccati.
ARTICULUS XLIII.
An aliquis ex privilegio potest audire eos qui sunt alterius subditi ?
Quinto quaeritur, utrum aliquis ex privilegio potest audire eos qui sunt subditi alterius ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Ex privilegio principis aliquis qui est subditus alicuius, potest eximi ab ipso sine praeiudicio eius cuius est subditus : ergo ex privilegio etiam potest conferri iurisdictio quantum ad confessionem in subditum alterius.
- Adhuc, inferior praelatus non habet iurisdictionem aliquam in subditum aliquem nisi ex auctoritate superioris : ergo si superior limitet vel minuat auctoritatem, non facit praeiudicium aliquod : ergo si alium mittat qui etiam audiat subditos, non est praeiudicium.
- Adhuc, principi licet quod vult facere, dummodo voluntas sua communitati sit utilis : constat autem, quod utile est multos constituere qui audiant multitudinem, et dubia expediant et absolvant : ergo videtur, quod multis privilegium confessionis alios audiendi conferri possit sine cuiuscumque praeiudicio.
- Adhuc, quoscumque potest audire inferior, potest etiam audire superior : sed non convertitur : ergo de potestate sua potest alios mittere ad audiendum, et privilegium eis de hoc dare.
- Adhuc, I Paralip. XXIV, 1 et seq. legitur, quod David ampliavit cultum Domini, qui laudatus est ex hoc quod constituit viginti quatuor summos sacerdotes, ut magis posset populus expediri : ego videtur, quod etiam illud laudabile sit, quod privilegium audiendi multis conferatur.
- Adhuc, XVII, 13, misit Ezechias nuntios discurrentes, qui monerent populum ut reverteretur ad Dominum Deum patrum suorum. Et constat, quod non erant levitae : ergo et in Novo Testamento debent aliquid nuntii esse sacerdotibus subordinati, qui audiendo populum, moneant ipsum ut revertatur ad Dominum Deum patrum suorum.
- Adhuc, Esther, VIII, 10, Assuerus misit veredarios, celeres nuntios praeferentes, qui subordinabantur praepositis centum et viginti septem provinciarum, qui nuntiabant liberationem populi Dei. Ergo in Novo Testamento sine omni praeiudicio debent esse huiusmodi nuntii, ad populi liberationem in audiendis confessionibus ordinati.
Aliis etiam infinitis modis hoc probari posset : ergo videtur, quod constitui possint et debeant aliqui ex privilegio praedicantes et confessiones audientes : et in hoc nulli videtur praeiudicium generari.
Sed in contrarium huius obicitur sic :
In iniuriam alicuius non sunt conferenda privilegia : sed subditos alicuius sine voluntate eius ad alium ire, est in iniuriam eius qui praelatus est eis : ergo de hoc non debet alicui conferri privilegium.
Item, esto quod aliquis habeat privilegium audiendi : quaeritur utrum sacerdotes et Episcopi possunt prohibere suis me confiteantur ei ?
Videtur, quod sic : quia
- Per privilegium illud non eximuntur a potestate suorum sacerdotum : ergo sicut ante tenebantur ei obedire, ne alii confiterentur, ita et modo : ergo si prohibet sacerdos, non debent confiteri ei qui habet privilegium.
- Item, cui incumbit sollicitudo de curandis ovibus in sacramentorum administratione, et reddendi rationem, illi etiam incumbit cui et quando confiteantur : ergo sine sua licentia non debent ire ad aliquem : ergo etiam licet sit aliquis privilegiatus, non tamen potest audire subditos alterius, si ille prohibeat.
- Adhuc, licet iste sit privilegiatus audire, tamen subditus sacerdotis non est privilegiatus suo sacerdoti non obedire : ergo si prohibet ei ne privilegiato confiteatur, ipse debet obedire non confitendo : et ex hoc sequitur, quod ille qui privilegium habet, non audiet, licet sit privilegiatus.
Sed contra :
- Beneficium privilegii non est reiiciendum, ita ut sit inutile ei cui datur : sed si retrahi possunt confitentes ne privilegiato confiteantur, quod etiam in inhibitione sacerdotis retrahi non possunt ne confiteantur alicui privilegium de hoc habenti.
- Item, cui conceditur beneficium aliquod ac principale, ei conceditur etiam accessorium, sine quo principaliter concessum exerceri non potest : sed auditus confessionis non potest esse nisi aliquis confiteatur : ergo videtur, quod cui conceditur confessiones audire, conceditur etiam subditis ut possint sine licentia alterius confiteri.
Solutio. Videtur sine praeiudicio dicendum, quod privilegium audiendi confessiones religiosis et honestis personis utile est concedere. Et confirmatur Veteris et Novi Testamenti auctoritate. Et Veteris Testamenti plura inducta sunt. De Novo autem, Luc. XIV, 23, habetur, ubi paterfamilias misit servos suos, qui exirent in vias et sepes, et ducerent et compellerent intrare ut impleretur domus Dei. Et hoc praecipue temporibus novissimis necessarium est, quando instant tempora periculosa propter abundantiam malitiae. Et si conferatur privilegium, possunt audire privilegiati omnes quos moverint verbo et exemplo ad poenitentiam in praedicatione : unde concedo partem primam huius disputationis.
Ad id autem quod obicitur in contrarium est dicendum, quod nullum praeiudicium in hoc fit alicui : quia etiam sacerdos, vel alius praelatus, non habet aliquam iurisdictionem in subditos, nisi in quantum descendit a capite : et ideo si alii vocantur et privilegiantur in adiutorium eius, non est praeiudicium, sed solatium, praecipue cum fructus proventuum ex hoc sibi in nullo diminuatur.
Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum quod si privilegium tale concederetur, meo iudicio, privilegiatus debet inducere subditos ut sibi confiteantur de conscientia et licentia sui sacerdotis. Si autem sacerdos hoc malitiose impedire vellet, non posset : quia in hoc non tenentur subditi sui ei obedire. Qui enim dat privilegium, per consequens dare videtur subditis potestatem confitendi privilegiato : quia aliter gratia quam facit frustraretur.
Ad aliud dicendum, quod sollicitudinem non habet sacerdos nisi ex voluntate superioris, et ideo debet praesumere, quod missi ab ipso bene disponant populum ad salutem, nec reddet rationem de illo.
Ad aliud dicendum, quod isto privilegiato ad audiendum, permissum est alii sibi confiteri : quia qui concedit principale, concedit et accessorium sine quo illud principale fieri non potest, sicut dictum est in obiectionibus quae in contrarium adducuntur.
ARTICULUS XLIV.
An aliquis privilegiato confessus, teneatur etiam confiteri proprio sacerdoti ?
Sexto quaeritur, utrum postquam confessi sunt privilegiato, si aliquis talis est, teneatur etiam proprio sacerdoti confiteri ?
Et videtur, quod sic :
- Praeceptum est enim sacerdoti proprio : Diligenter agnosce vultum pecoris tui : sed non potest agnosci nisi per confessionem vultus spiritualis pecoris : ergo sacerdos proprius tenetur audire confessiones eorum : ergo et illi tenentur ei confiteri.
- Adhuc, Ierem. XXXIII, 13, dicitur, quod transibunt greges ad manum numerantis : sed manus numerantis tangit singulas : ergo manus probantis sacerdotis debet tactu confessionis et cognitionis singulas oves mensurare : sed hoc non potest esse nisi per confessionem : ergo tenetur ei confiteri.
- Item, Ioan. X, 3 et 4, dicitur, quod bonus pastor proprias oves vocat nominatim,… et ante eas vadit. Et infra, V. 14 : Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Haec autem omnia nullo modo sine confessione fieri possunt : ergo cuicumque confessi sint subditi, videtur quod adhuc tenentur confiteri proprio sacerdoti.
- Adhuc, Actuum, XX, 28, dicit Paulus : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Sed non parvae aestimationis est, quod emitur sanguine Christi : ergo cum omni sollicitudine videndae et noscendae a suo pastore sunt oves : tales autem nullo modo sufficienter noscuntur, nisi per confessionem in qua homo totum cor et conscientiam monstrat sacerdoti : ergo videtur, quod tenetur ei confiteri.
- Adhuc, I ad Thessal. V, 14, dicit Apostolus : Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Sed hoc nullo modo potest fieri, nisi noscantur tales vel tales esse : ergo nosci debent : sed nosci congrue non possunt, nisi per confessionem : ergo omnes suo sacerdoti tenentur confiteri, etiam cuicumque confessi sint alii.
Si autem tu dicas, quod noscit per alium. Contra : Hoc non generat nisi opinionem : et opinio non sufficit ad iudicium humanum : ergo multo minus sufficiet ad iudicium divinum : et hoc est in poenitentia : ergo non sufficit in poenitentia.
- Adhuc, Ad Hebr. XIII, 17 : Obedite praepositis vestris, et subiacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Sed video, quod qui rationem reddere debet, etiam de temporalibus, per seipsum quaerit cognoscere computum : ergo multo magis in divinis hoc exigitur : ergo sacerdos per seipsum habet cognoscere de confessione.
In contrarium autem huius sic obicitur.
- Si aliquis confiteatur privilegiato, constat quod est absolutus, quia aliter nihil valeret privilegium : sed absolutus non tenetur confiteri : ergo iste nec sacerdoti, nec alii confiteri tenetur plus illo anno.
- Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore in libro de Potestate ligandi et solvendi dicit, quod inter caetera vincula quae solvit sacerdos audiens confessionem, unum et primum est, quod solvit a debito confitendi quo Deus eum ligavit, cum eum in contritione absolvit a debito mortis aeternae : sed absolutus a debito confitendi non tenetur alicui confiteri : ergo cum iste sit confessus, non tenetur confiteri proprio sacerdoti.
- Adhuc, si aliquis confiteatur poenitentiario superioris, non postea tenetur confiteri etiam inferiori : sed privilegiatus est quasi quidam poenitentiarius particularis Domini Papae : ergo sibi confessus non tenetur alicui amplius confiteri.
- Adhuc, numquam sunt duo remedia omnino eiusdem speciei contra morbum unum : ergo nec in spiritualibus sic debet esse : sed istae duae confessiones essent remedia omnino similia et eiusdem speciei contra morbum unum : ergo videtur, quod non esse debeant : ergo confessus uni, non tenetur confiteri alteri.
- Adhuc, natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis : et hoc est ideo, ut dicunt Philosophi, quia inordinatissima est : sed opus divinum ordinatius est, quam opus naturae : ergo nec ipsum abundat superfluis : sed superfluum est ponere duo, cum unum sufficiat : ergo videtur, quod cum uni facta confessio valeat, non teneatur confiteri alteri.
Respondeo sine praeiudicio, quod si privilegium audiendi confessiones per modum supra dictum daretur alicui, sicut datum est privilegium audiendi eos quos movent aliqui verbo suae praedicationis : firmissime credendum est, quod propter nimiam sacerdotum negligentiam hoc summus Pontifex dedit : quia peccatis nostris crescentibus in hoc fine saeculi, etiam perpauci inveniuntur sacerdotes qui veri sint pastores, sed potius vicarii conducti pretio vili : et quod abominabilius est, nec sunt perpetuati in multis terris, sed conducti ad annum, vel etiam ad dimidium, vel mensem. Et haec omnia scio, quia vidi : ita ut videatur impleri illud Ezechielis, XIII, 19 : Pro fragmento panis et pugillo hordei corrumpebant me, et meum populum. Et ideo satis necessarii sunt, qui vita et scientia populum audiant et absolvant : tamen propter officium pastorale et reverentiam sacerdotum, et quia non est detrahendum eis coram subditis, videtur quod absolvens privilegiatus deberet iniungere confesso sibi, quatenus ad minus in generali ostendat se proprio sacerdoti si pastor est, vel etiam perpetuus vicarius. Si autem conductus est ad tempus, tunc videtur, quod non oportet.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod talis confessus absolutus est : sed tamen absolutus debet innotescere suae Ecclesiae gubernatori qui est sacerdos proprius, et ideo debet se ostendere sacerdoti ad minus in genere peccatorum in quibus fuit ; et etiam propter conscientiam sacerdotis, et ut sit securus de ipso : quia debet ei ministrare sacramenta, et rationem reddere pro ipso.
Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, ille absolutus est coram Deo : sed tamen multa exiguntur ab ipso : quia nullus est adeo absolutus, quin propter contemptum ministrorum Ecclesiae possit iterum incidere in peccatum mortale : et ideo ut assecuret suum gubernatorem, tenetur ei se in genere ostendere si ille voluerit.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi confiteatur poenitentiario superioris, adhuc utile est, ne poenitentiarius dissolvat ordinem Ecclesiae et officii sacerdotum ad populum, et in aliquo remittat eum ad proprium sacerdotem. Et crederem graviter peccare poenitentiarium, qui hoc non faceret : tamen si non remittit, tunc dicendum, quod secus est in illo, quia poenitentiarius superioris vice superioris imponit poenitentias, et ita est sufficiens praesumptio sacerdotis, quod bene omnia facit, nec habet de facto superioris iudicare : sed alii ex privilegio audientes, sunt vocati quasi in sublevamen negligentiae sacerdotum : et illorum magis est cavere ne dissipent officium sacerdotum ad populum, et reverentiam populi ad sacerdotes : et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
Ad aliud dicendum, quod multiplicata remedia valent ad morbum latentem et gravem : quia etiamsi non curant morbum, tamen faciunt ad sanitatis confirmationem : sed hic non est aliud : quia obligabatur sacerdoti, et propter cautelam abundantem vadit ad privilegiatum.
Ad aliud dicendum, quod etiam natura multa facit ad confortationem speciei, ut possit resistere alterationibus sequentibus, et illa non sunt superflua : et ita est etiam in operibus gratiae : unde etiam ab eo qui praesidet utilitati Ecclesiae, tales quandoque mittuntur propter abundantem cautelam ad confortationem populi in poenitentia et confessione.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XLV.
An aliquid utilitatis consequatur si quis confiteatur privilegiato ?
Septimo quaeritur, quid utilitatis consequitur a privilegiato ?
Licet iam fere determinatum sit ex praecedentibus, tamen sine disputatione ad hoc dicendum, quod tres utilitates consequuntur ad minus. Una est absolutio perfecta, quae duplicata facit poenae debitae diminutionem et gratiae confortationem. Secunda est abundantia consilii, ex qua efficitur poenitens securior de poenitentiae sibi iniunctae sufficientiae. Tertia est multiplicitas orationum et testium coram Deo : quia quanto pluribus confitetur, tanto plures apud Deum habet intercessores et testes.
ARTICULUS XLVI.
An diffinitiones scandali sint bonae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, D, post initium : Sed etiam in tanto scandalo, etc.
Quaeremus autem de scandalo, primo quid sit ?
Secundo, de scandali divisione.
Tertio, utrum sit peccatum speciale divisum ab aliis peccatis, vel coniunctum aliis semper ?
Quarto, utrum sit mortale peccatum vel non ?
Quinto, utrum scandalizare aliquo modo conveniat bonis ?
Sexto, quorum sit scandalizari ?
Septimo, quae sunt dimittenda propter scandalum, et quae non ?
Ad primum horum sic proceditur :
Matth. XVIII, 7, super illud : Vae mundo a scandalis ! dicit Glossa : Scandalum est dictum vel factum minus rectum, aliis praebens occasionem ruinae.
Alia autem notificatio scandali habetur super illud Numerorum, XXXI, 2 : Ulciscere prius filios Israel, etc., sic : Scandalum est, ubi recte ambulanti deceptio submittitur ad ruinam.
Obicitur autem sic contra primam : quia
- Omne peccatum quod est in dictis vel factis, est occasio ruinae alteri : ergo omne peccatum in dictis et factis existens, est scandalum, quod falsum est.
- Adhuc, omne peccatum procedens ad notitiam proximi, est obex positus recte ambulanti : sed omne peccatum in dictis vel factis existens, est procedens quantum est de se ad notitiam proximi : ergo omne peccatum in dictis et factis existens, est obex positus recte ambulanti, quod falsum est, quia multi peccant, et non scandalizant.
- Si forte dicatur, quod peccatum quod est in dictis vel in factis, efficitur scandalum quando aliquis ruit exemplo ipsius. Contra : Accidit peccanti, quod aliquis ruit ad exemplum ipsius vel non ruit : ergo scandalum per accidens est in scandalizante, et per se in scandalizato : sed in quo per se est, illius est et illi imputatur : ergo scandalum magis est in scandalizato et sibi imputatur, quod est contra totam Scripturam quae semper culpat scandalizantes.
Ulterius quaeritur, quare non ponitur peccatum cordis ?
Videtur enim illud posse esse occasio ruinae : quia cor prodit ad notitiam per signa : ergo potest esse occasio obicis : ergo est scandali occasio : ergo ipsum poni debet, ut videtur.
Obicitur etiam contra secundam diffinitionem :
- Non tantum recte ambulantes scandalizantur, sed etiam alii : ergo male dicitur, ubi recte ambulanti.
- Adhuc, non semper est deceptio in scandalo : sed etiam iste scit, quod male facit imitando : ergo male dicit : Deceptio submittitur.
- Item, non interest ad casum ad obicem, utrum occultus sit obex, an manifestus, dum deiiciat ambulantem : ergo similiter est in via morum : ergo non oportet semper esse deceptionem.
Responsio. Dicendum, quod scandalum est Graecum, et tantum sonat in Latino, quantum impactio vel casus unde in scandalo spirituali quod transsumptive dicitur scandalum, oportet aliquid esse ad quod fiat impactio vel casus : et hoc est peccatum obvians recte ambulanti in quantum obvians. Dico autem recte ambulantem, omnes et illum qui in illo opere in quo est, non deviat, ut dicatur rectum esse illud quod recedit a curvitate peccati vel devio : et ita comprehenduntur omnes actus sub recto qui liciti sunt, id est, qui nullo praecepto prohibentur : sic enim diffinitur licitum in Glossa super illud Apostoli, ad Corinth. VI, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Dico autem obvians in quantum obvians : quia si peccatum haberet circumstantiam facientem ipsum non obviare recte ambulanti, non esset scandalum, sicut est circumstantia occultationis. Circumstantia autem faciens ipsum obviare pedibus recte ambulantis, est illa quae ponit peccatum ante eum : et haec est illa quae dicitur manifeste. Haec enim coram recte ambulante in via morum ponit peccatum obicem impedientem gressus operum.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc est falsum : Omne dictum vel factum, etc., quia non omne dictum vel factum est manifestum in spectaculo recte ambulantium, et non de se prodit ad notitiam, quando est occultum.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod nondum se prodit, quando occultatur et clauditur : subtrahitur enim quasi de via morum, quando subducitur notitia proximorum.
Ad aliud dicendum, quod circumstantia non est omnino accidentalis actui : et hoc patet in moralibus, ubi species recti et obliqui distinguuntur per quando oportet, et quantum, et ubi, et quibus auxiliis, et cur, etc. Patet etiam in locis rhetoricis a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis rei a circumstantiis : et ideo non per accidens convenit omni peccato, quod ei convenit per circumstantiam. Est autem una circumstantiarum aperta : et ideo de se habet, quod est scandalum quando est apertum. Quod autem alius cadat, vel non, hoc est contingens : quia scandalum non est sola causa ruinae, sed exigit etiam causam ex parte alterius imitantis ipsum in peccato. Unde sive ille cadat sive non, iste tamen dedit quantum est de se occasionem ruinae : occasio autem dicitur imperfecta causa, quae secum exigit aliam principaliter causantem, quam excitat et invitat ad causandum, et huiusmodi in scandalo est voluntas imitantis scandalizantem in peccato quod ante oculos eius ponit.
Ad aliud dicendum, quod peccatum cordis de sua ratione occultum est : quia peccatum cordis est discretive dictum, quod ita est cordis, quod non est oris vel operis.
Ad obiectum autem dicit, quod signum multiplex est, scilicet commune, et convertibile signum : commune non certificat : sed facit existimationem debilem, et ideo non est scandalum. Signum autem convertibile aequipollet causae, ut dicit Philosophus : et tale non est manifestum in peccato cordis. Si autem esset, inveniretur aliquid quod ipsum peccatum in specie propria ostenderet, et coram oculis poneret recte ambulantis : ideo non esset peccatum cordis tantum, sed ad peccatum oris vel operis reduceretur.
Ad id quod obicitur contra secundam, dicendum quod non recte ambulans in quantum huiusmodi, non scandalizatur, quia invitans ad peccatum non accipit extra in peccato, sed causam sui peccati habet intra : sed recte ambulans et non distorte ambulans, ille enim ad peccatum invitans cum non habeat intra, extra accipit in peccato proximi sibi obvianti in via morum.
Ad aliud dicendum, quod deceptio large hic sumitur pro non praeviso : subito enim et praeter spem obicit se peccatum scandali invitantis ad peccatum ex parte scandalizati : et hoc dicitur hic deceptio, quia cum proximus in quantum est imago Dei ad bonum debeat invitare, praeter praevisionem obicit occasionem ruinae.
Sed tunc obicitur : quia secundum hoc si praevideatur peccatum publicum futurum, non erit scandalum, et ita iterum sequeretur, quod accideret ei scandalum esse ex parte scandalizati, ex hoc quod praevideretur, vel non praevideretur. Responsio, quod est praevidentia duplex, scilicet speculativa, et practica. Speculativa non invitat ad peccatum : quia sic omnes praemeditantes peccata aliqua, ad peccatum moverentur, quod falsum est. Unde si talis praecedat ex parte scandalizati, non minus est scandalum sive peccatum alterius, quia est primum invitans ipsum ad peccatum de se. Si autem praecedit practica praevidentia : tunc est consensus vel placentia peccati illius, quod movet ad visum peccati. Et tunc est quidem adhuc de se scandalum : sed tamen hoc scandalum non primo scandalizat ipsum, sed potius primum inclinans ad peccandum attulit secum in voluntate peccandi : unde iste peccat ac si non esset scandalizatus, quia si subduceretur sibi peccatum proximi, adhuc moveretur ad peccandum.
Ad aliud dicendum, quod multum interest in via morum, licet non intersit in via pedum : quia numquam deiicit ut primum invitans ad peccandum, nisi procedat in notitiam alterius : et hoc est esse manifestum alteri. Dictum est autem iam, quoniam de essentia scandali proprie est, quod sit primum invitans ad peccandum alios, non peccantes illo genere peccati.
ARTICULUS XLVII.
An scandalum bene dividatur in activum et passivum ?
Secundo, quaeritur de scandali divisione.
Dividitur autem in activum et passivum. Et activum dicitur esse quod agit in scandalo, passivum, quod patitur in eodem. Verbi gratia, si do occasionem ruinae, ego ago in scandalo : si autem tu accipis, tu pateris : et in me est scandalum activum, in te autem passivum.
Sed contra sic obicitur :
- Agens enim principalissimum, est agens immediatum facto vel operi : sed agens immediatum operi, est voluntas imitantis peccatum manifestum : ergo ipsa est agens principalissimum : ergo in imitante non est scandalum passivum, sed activum, quod est contra omnes de scandalo loquentes.
- Adhuc, occasio non agit, eo quod non est causa, sed minus quam causa etiam per accidens : ergo videtur, cum peccatum manifestum non sit nisi occasio peccati alterius, quod non debeat dici scandalum activum.
- Adhuc, dicit Augustinus, quod omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum constat autem, quod non dicitur actuale peccatum mortale voluntarium, nisi voluntate agentis ipsum : sed video, quod peccatum imitatione peccati perpetratum, dicitur voluntarium voluntate scandalizati, et non voluntate scandalizantis : ergo videtur, quod scandalizatus sit agens in ruina scandali, et non scandalizans.
- Adhuc, causa per occasionem, est causa aliquo modo disponens : haec autem aliquo modo reducitur ad causam materialem, cum dicat materiae praeparationem, ut dicunt Philosophi : ergo dans occasionem in scandalo, est causa reducta ad materialem : sed ille est scandalizans : ergo non causat in scandalo, nisi sicut materia vel dispositio : et illius est pati, non agere : ergo scandalizanti magis convenit pati in scandalo, et scandalizato agere, quam e converso.
Responsio. Dicendum, quod diffinitio scandali inducta stat, et bona est.
Ad solutionem autem obiectorum dicendum, quod est agens primum, quod est tantum agens : et agens secundum, quod est agens passum, et movens motum, quia movetur a primo motore. Exemplum huius est desideratum et desiderium, ut dicit Philosophus. Desideratum enim de se, id est, de sua specie, quae delectabilis est, movet desiderium : desiderium autem motum a specie desiderati movet ad opus, et in coniunctionem desiderati. Et hoc modo dicitur scandalum activum, quod est primum movens desiderium videntis ipsum : desiderium autem motum a viso peccato, est secundum movens ad actum peccati, et est movens motum, et agens passum. Cum igitur peccatum scandalizantis sit primum obiectum oculis recte ambulantis, ipsum est tantum agens : et ideo dicitur scandalum activum. Desiderium autem sive voluntas scandalizati, est movens iam motum, et agens iam passum : et sequitur moventia passionem, qua passum est ab alio : et ideo est penes ipsum scandalum passivum.
His habitis, facile est respondere obiectis.
Dicendum enim ad primum, quod agens principalissimum dicitur dupliciter, scilicet quod plus habet de ratione agentis, et quod est causa actionis. Et primo modo primum agens in quolibet ordine, est agens principalissimum : et sic dicitur principalissimum agens in scandalo activo. Secundo autem modo immediatum agens, est agens principalissimum, licet non agens secundum speciem agentis primi, qua ipsum iam passum est : et hoc modo voluntas scandalizati est causa principalis peccati, quod fit in scandalo.
Ad aliud dicendum, quod occasio dicitur, eo quod non est perfecta causa passionis illius, quae fit in voluntate ruentis per exemplum illius quia desideratum per se movet desiderium.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de voluntate quae est proxima causa peccati, et non de causa prima.
Ad ultimum dicendum, quod non est dispositio occasio, sed potius sequitur causam efficientem, ut patet per Aristotelem in II Physicorum, ubi causam per accidens ponit iuxta efficientem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XLVIII.
An scandalum sit speciale peccatum distinctum ab aliis peccatis ?
Tertio quaeritur, utrum sit peccatum speciale divisum ab aliis, vel aliis coniunctum ?
- Videtur autem, quod sit generale per diffinitionem supra inductam, quae dicit : Omne dictum vel factum, etc. : hoc enim est in omni peccato publico : ergo videtur, quod non sit peccatum speciale.
- Adhuc, hic in Littera videtur innuere, quod sit circumstantia peccati potius quam peccatum, cum dicit, Si peccatum eius fuit non modo in gravi eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum, etc. Circumstantia non omnino separatur a peccato, cuius est circumstantia : ergo videtur, quod scandalum non separetur ab aliis peccatis, cuius est circumstantia : ergo videtur, quod scandalum non separetur ab aliis peccatis : ergo non est species peccati secundum se.
- Adhuc, omnis corruptio ordinabilis ad actus diversorum peccatorum in specie, est corruptio circumstantiae communis, et non proprii actus secundum speciem : sed scandalum dicit huiusmodi corruptionem : ergo est corruptio circumstantiae communis, et non proprii actus alicuius secundum speciem. Prima patet per hoc quod differentiae specificae ultimae et completivae, non sunt ordinabiles ad diversa peccata. Secunda probatur per hoc quod corruptio scandali invenitur in omni peccato publico. Inde sic : Quidquid coniunctum est speciebus diversorum peccatorum, est quoddam commune, quod secundum se speciem non constituit : scandalum est huiusmodi : ergo scandalum est quoddam commune coniunctum cum aliis peccatis, secundum se speciem non constituens.
- Adhuc, ad idem potest argui per secundam diffinitionem : Per omne peccatum publicum datur occasio ruendi recte ambulanti : ergo scandalum coniunctum est omni peccato publico.
In contrarium huius obicitur :
- Speciale peccatum est a speciali voluntate mala, et speciali nocumento, et fine : sed specialis voluntas mala est quae vult ruere alium, et speciale nocumentum quod est ruina alterius, et intentum speciale, quia scandalizans intendit alterius casum. Cum igitur ista sint in scandalo, videtur quod scandalum sit peccatum speciale.
- Adhuc, Numer. XXXI, 2 et seq., expresse apparet, quod speciale fuit : quia ibi intenderunt per expositionem puellarum diis servientium deiicere Ad idola : ergo videtur, quod speciale sit peccatum.
Responsio. Dicendum, quod scandalum quandoque dicitur peccatum coniunctum, quandoque separatum. Coniunctum est, quando non habet voluntatem et intentionem separatam a parte agentis ab alio peccato, sed tantum habet nocumentum separatum. Verbi gratia peccat aliquis publice, et non intendit nocere alii, nec vult : et tamen nocet, quia trahit eum ad ruinam malo suo exemplo, et tunc coniungitur alii peccato, et non est speciale peccatum secundum se et hoc modo loquuntur Sancti de scandalo, quia raro aliter committitur scandalum. Alio modo dicitur scandalum, quando aliquis specialiter intendit et vult ruinam praestare per dictum vel factum suum : et tunc in una actione habet duas intentiones : unam quasi instrumentalem ad aliam, quia peccato quod facit, non utitur nisi ut instrumento ad aliud peccatum, quod est deiicere proximum ad peccatum : et hoc modo accipitur in Numeris, ubi Madianitae scandalizaverunt filios Israel.
Per hanc autem distinctionem patet solutio ad utramque partem obiectionum : quia directe super partes distinctionis procedunt obiectiones.
ARTICULUS XLIX.
An scandalum semper sit peccatum mortale ?
Quarto quaeritur, utrum semper sit mortale peccatum ?
Videtur autem, quod sic.
- Matth. XVIII, 7 : Vae mundo a scandalis ! Glossa : Imminet aeterna damnatio mundanis propter scandala : sed aeterna damnatio non imminet nisi pro peccato mortali : ergo scandalum est peccatum mortale.
- Adhuc, ibidem dicitur, v. 6, quod qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris : sed hoc non diceretur, nisi esset peccatum mortale : ergo videtur scandalum semper esse mortale peccatum.
- Adhuc, minus nocumentum est nocere corporaliter ad subtractionem rerum vel vitae corporalis, quam nocere spiritualiter ad perditionem animae : sed illud est peccatum mortale, ut patet in rapina, furto, et homicidio : ergo et scandalum.
- Si forte dicatur, quod scandalum non tollit. Iam hoc est contra diffinitionem quia non est ruina nisi per casum mortalis peccati, quae sit ruina simpliciter.
Si forte aliquis dicat, sicut antiquorum quidam solvebant, quod scandalum est mortale quando coniungitur mortali, et veniale quando coniungitur veniali. Contra : In se comedere carnes idolothytas, vere veniale est, et tamen propter offendiculum est scandalum mortale : ergo non ex hoc est mortale, quia coniungitur actui mortalis peccati. Media probatur, ad Roman. XIV, 15, ubi dicitur : Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Et, I ad Corinth. VIII, 11 : Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est ? Et ibidem, v. 12 : Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Non perditur autem frater, nisi per peccatum mortale : ergo illi peccabant mortaliter in scandalizando in actu secundum se licito : ergo habetur propositum.
Sed in contrarium huius obicitur,
- Per hoc quod dicitur, Matth. XVI, 23, ubi dixit Christus petro : Vade post me, Satana, scandalum es mihi : quia non ea sapis quae Dei sunt. Et tamen Glossa dicit ibi, et est Glossa Bedae : Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, numquam incentivum videbitur diaboli : ergo Petrus scandalizavit, et tamen non mortaliter peccavit. Sed tamen alia Glossa dicit ibi : Non putat posse fieri ut Dei Filius occidatur. Sed hoc non est contra propositum : quia etiamsi detur peccasse mortaliter per infidelitatem, quod tamen non est verum, non tamen peccavit mortaliter per scandalum, ut videtur prima Glossa innuere.
- Adhuc, peccata quaedam sunt in genere suo mortalia : quaedam autem in genere suo venialia. Cum igitur scandalum adiunctum aliis peccatis, videatur quandoque esse veniale et quandoque mortale, videtur quod scandalum sit quandoque veniale et quandoque mortale.
- Adhuc, unum peccatum est unius voluntatis et unius actus : sed scandalum est adiunctum eidem actui peccati, et eidem voluntati, et non habet voluntatem et actum divisa, ut supra patuit : ergo videtur, quod non sit differentia peccati secundum se : vel si est, quod non incidat in aliam differentiam, quam illam ad quam peccatum per actum suum veniale vel mortale determinatur : sed non omne tale est mortale : ergo nec scandalum semper est mortale.
Responsio. Dicendum, quod scandalum quandoque est mortale, et quandoque veniale : mortale autem est triplex, ut mihi videtur, scilicet ex coniunctione cum mortali : et hoc patet cuilibet per se. Et quandoque habet divisionem specialis voluntatis et intentionis deiiciendi proximum in mortale : et hoc iterum patet. Tertio etiam quando coniungitur actui, qui ex circumstantia potest credi mortalis probabiliter, licet non sit quoad agentem, quia tunc negligentia et inconsideratio agentis facit illum actum esse peccatum mortale : sicut fuit peccatum Corinthiorum qui in idolo recumbebant ad manducandum idolothytum tempore quo in honore idolis talis ritus observabatur : tunc enim omnis infirmus, ignorans fidem manducantis, secundum commune iudicium nihil aliud poterat iudicare, quam quod comederet ad honorandum idolum : et cum Doctor fidei esset, aedificabatur etiam discipulus ad manducandum in honore idoli : et ideo suo fratri active dedit causam ruinae per peccatum infidelitatis. Alio autem modo quocumque fiat, est peccatum veniale. Et hoc dico sine praeiudicio : quia forte alteri plures modi mortalis scandali occurrent, sed mihi modo non subveniunt plures.
Ad duo ergo prima dicendum, quod loquuntur ibi Sancti tantum de scandalo mortali, et non veniali.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod qui directe agit ad laesionem animae, plus nocet quam si noceat corporaliter : non tamen sequitur, quod plus peccet, quia peccati quantitas non attenditur ex quantitate nocumenti, sed potius ex quantitate deformitatis in actu et radice et voluntate peccantis. Quod autem ita sit, plane patet, quia nocumentum est in altero, et non in peccante frequenter, et quantitas peccati accipitur ex his quae sunt in peccante. Si tamen detur, quod etiam penes nocumentum sumatur deformitas quaedam actus, sicut verum est, tunc dicendum est, quod adhuc non valet argumentum : quia ad nocumentum corporale agit quis directe intendens per voluntatem nocendi : sed ad nocumentum spirituale in scandalo coniuncto alii peccato, non agit directe intendens, sed coincidit cum peccato suo. Si autem esset scandalum specialiter intentum, et esset ad mortale peccatum, tunc non esset ratio concedenda.
Ad aliud dicendum, quod cum diffinitur scandalum per ruinam, accipitur ruina communiter ad ruinam absolute quae est mortale peccatum, et ad ruinae occasionem quae est veniale : et ita diffinitio convenit utrique, tamen per prius convenit peccato mortali.
Ad aliud quod obicitur de Petro dicendum, quod scandalum sumitur ibi aequivoce in comparatione ad scandalum de quo nos loquimur : est enim obex viris in recta via morum scandalum, de quo quaeritur hic a nobis. Scandalum autem quandoque dicitur obex laetitiae vel aequalitatis affectus : et sic quodlibet conturbans dicitur scandalum : et hoc modo Petrus dicitur scandalum Christi : quia quantum est de se, turbabat iter salutis nostrae. Et hoc modo Christus conturbans Scribas et Pharisaeos, dicitur scandalizasse eos in vita : et dicit, Matth. XVII, 26, ad Petrum de accipientibus censum : Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, etc., id est, ne conturbemus eos.
Quidam tamen hoc aliquantulum distinguunt, scilicet quod est scandalum materiale, et formale. Materiale vocant in quo aliquis sua culpa, non facientis vitio, ruendi accipit occasionem : et hoc modo dicunt Christum scandalizare. Formale autem quando suo vitio dat ruendi occasionem. Et utraeque distinctiones coniunctae, puto quod veriores sint, quam altera tantum per se.
Quidquid autem sit, dicendum quod Petrus non peccavit mortaliter scandalizando : quia impedimentum redemptionis quod nitebatur obicere, non prodiit nisi ex pietate : quia Christum nolebat pati, et tamen genus humanum redimere et haec quidem compossibilia fuerunt : sed etiamsi non essent compossibilia, tunc unum eorum poterat per actum animae separari ab altero.
Ad aliud dicendum quod Glossa dicit, quod Petrus non erat infidelis : quia subito territus ad verbum Dei, non pertractavit nec contulit : et ideo statim a Domino correptus accepit disciplinam.
Ad aliud dicendum, quod in veritate scandalum et est mortale, et veniale, diversis modis ut dictum est : et tamen non sequitur, quod peccatum scandalizantis sit duo peccata : sed Magister Praepositivus dicebat talia peccata duplicia vel composita, quando in uno actu sunt duae vel plures deformitates ex corruptionibus diversis diversarum circumstantiarum : et ideo etiam scandalizanti poena separata non iniungitur, sed tantum ut exemplo poenae iniunctae proximum aedificet. Et hoc trahitur hic de Littera, ubi dicitur : Id tamen agat quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam quod sit exemplum caeteris.
Et per hoc patet solutio omnium obiectorum.
ARTICULUS L.
An scandalizare aliquo modo conveniat bonis ?
Quinto quaeritur, utrum scandalizare aliquo modo conveniat bonis ?
- De Christo enim dicitur, Luc. II, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel : occasio autem ruinae est scandalum : ergo Christus scandalizavit multos : ergo et alii Sancti poterant scandalizare.
Item, Matth. XV, 12 : Scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt ? ergo Christus scandalizavit Pharisaeos : ergo et alii Sancti possunt hoc facere.
Item, Isa. XXVIII, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, etc., et sequitur : Qui crediderit, non festinet. Quasi diceret : Si festinat, impingit et cadit. Constat autem, quod Christus loquitur : ergo Christus fuit occasio ruinae in Iudaeis : ergo scandalizavit.
Item, I Petr. II, 8, dicitur, quod Christus erat lapis offensionis et petra scandali : ergo, etc.
- Adhuc, de beato Antonio legitur, quod quidam venator scandalizatus fuit in eo quod remissius se haberet deambulando cum fratribus per silvam : ergo bonis quandoque accidit alios scandalizare.
Sed in contrarium obicitur sic :
Quia contraria sunt provocare exemplis ad bonum, et per exempla a bono retrahere, et ad malum provocare : sed Sancti tenentur exemplis revocare a malo, et ad bonum provocare : ergo non competit eis alios a bonis retrahere, et ad malum provocare. Probatio primae est : quia contrariis fiunt, scilicet bono, et malo. Probatio secundae est, quod dicit Dominus, Matth. V, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod scandalum est materiale, et formale. Materialiter autem facti sunt Sancti quibusdam scandalum, sed formaliter nulli. Et quid sit scandalum materiale, et quid formale, dictum est supra.
Et per hoc patet solutio ad ea quae obiciuntur de Christo.
Ad aliud quod obicitur de Antonio dicendum, quod in veritate non fuit nisi materia scandali : quia non illicito actu malum exemplum dedit, sed post nimium rigorem eduxerat fratres ad recreationem : unde ille venator non scandalizabatur ad aliquid illicitum, sed putabat aliquid minus esse de bono religionis in eis quam crediderat : et ideo curavit eum beatus Antonius per tensionem arcus, qui si ultra quam curvabilis sit tenderetur, frangeretur. Et ita dixit esse de virtute et robore hominis, cui si plus imponatur, quam ferre potest, frangetur virtus eius, et robur non poterit sustinere.
ARTICULUS LI.
Quorum est scandalizari ?
Sexto quaeritur, quorum sit scandalizari ?
Videtur autem, quod omnium :
- Quod enim eodem modo se habet agens, si patiens eodem etiam modo se habet (ut dicit Philosophus in X Ethicorum) semper idem facit : malum autem exemplum uno modo se habet quantum ad speciem mali, et omnis intuens secundum quod intuens, eodem modo se habet : ergo videtur, quod si unus scandalizatur, et omnes scandalizentur : ergo omnium est aequaliter scandalizari.
- Item, constat, quod omnis malum exemplum dans, scandalizat hoc ipso, ut patet ex praehabitis : ut igitur grammatice quis obiciat, cum sit verbum transitivum, et non est quo transeat actus eius nisi in passivum, necesse est, quod aliquis scandalizetur : non autem scandalizatur nisi intuens eum : ergo omnium intuentium per hoc quod intuentes sunt, est scandalizari : sed illi sunt indifferenter omnes : ergo omnium est scandalizari.
Sed contra :
- Matth. XVIII, 6, ubi loquitur Dominus de scandalo, non videtur loqui nisi de scandalo pusillorum : ergo pusillorum est scandalizari : sed non omnes sunt pusilli : ergo non omnium est scandalizari.
- Adhuc, Glossa ibidem dicit, quod pusillorum est scandalizari, non provectorum et perfectorum.
- Adhuc, I ad Corinth. VIII, 10, videtur Apostolus velle, quod infirmorum sit scandalizari : dicit enim sic : Si quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta ? Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est.
- Adhuc, provocari ad malum alterius exemplo, non est habentis habitum confirmatum ad bonum : ergo non est ipsorum inclinari ad malum alio exemplo.
- Adhuc, in secundo Ethicorum dicitur, quod aliter sapientes plebis passi sunt ad Helenam, et aliter iuvenes in concupiscentia viventes : sapientes enim visam fugerunt magis ab ea, sed iuvenes attrahebantur : ergo multo magis hoc competit perfectis ad visum malum : ergo videtur, quod ipsorum non sit scandalizari.
Quod concedimus, dicentes ad primum, quod passiva non sunt eodem modo disposita, nisi quantum ad extrinsecus rationem, hoc est, quantum ad solum videre : sed quia visus non est causa scandali passivi, nisi adiuncta concupiscentia mali et consensu, ideo non sequitur, quod scandalizentur illi, licet alii agant ad scandalum. Et est simile, quod ignis comburit, et tamen aliter et aliter comburitur ab igne aridum, et aliter viride.
Ad aliud dicendum, quod in grammaticis sufficit modus, etsi quandoque res desit. Sicut lapis grammatice dicitur laedens pedem, etsi numquam laedat : sic dicitur verbum transitivum, quia quantum est de se, transit, sed tamen realiter non semper ex activo potest inferri passivum, scilicet quando nihil suscipit de actione agentis a sua immutatione : et ita est hic : et ideo non sequitur secundum rem, iste scandalizat : ergo ille scandalizatur, vel aliquis scandalizatur. Nec e contrario etiam valet, iste scandalizatur : ergo aliquis scandalizat eum : sicut patet in scandalo materiali, quia scandalizati sunt Iudaei, et tamen Dominus noster Iesus Christus non scandalizavit eos.
ARTICULUS LII.
Quae sunt illa quae dimittenda sunt propter scandalum ?
Septimo quaeritur, quae dimittenda sint propter scandalum passivum, quia active nullus debet scandalizare ?
Videtur enim, quod omnia ad salutem non pertinentia :
- Omnibus enim talibus melior est tranquillitas proximi : ergo omnibus talibus praeeligenda : ergo antequam turbetur, omnia ad salutem non pertinentia debent dimitti.
- Adhuc, de beato Bernardo legitur in vita sua, quod moriens dixit : Nulli umquam scandalum feci, sed quando accidit, sedavi ut potui : ergo videtur, quod pro nulla re non pertinente ad salutem, debet quis facere scandalum.
- Adhuc, proximum debemus diligere ut nosipsos : sed nosipsos ita diligimus, quod pro re temporali nolumus ab aliis conturbari vel scandalizari : ergo nec alium pro re temporali scandalizare debemus.
- Sed secundum hoc videtur, quod non liceat repetere sua cum scandalo quia sine repetitione suorum est bene salus.
Item, videtur hoc ex verbis Apostoli, I ad Corinth. VI, 7, ubi dicitur : Quare non magis iniuriam accipitis ? ergo videtur, quod iniuria sit potius sustinenda, quam litigandum in iudicio ad rehabendum sua.
Item, ad Hebr. X, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Ex hoc enim sequitur idem.
Sed contra hoc iterum videtur esse : quia nulli praestandum est incentivum delinquendi : sed si sua non repetuntur, dabitur incentivum semper aliena detinendi : et hoc pessimum est : ergo sua sunt repetenda, etiam quantumcumque ille perturbetur.
Iuxta hoc ulterius quaeritur : Cum opera misericordiae sint meliora, quam iustitiae : opera autem misericordiae aliquando propter scandalum dimittuntur, ne credantur ea fieri intentione vanae laudis : quare opera iustitiae similiter non intermittuntur ?
Ad hoc sine praeiudicio videtur mihi dicendum, quod bene facit iniuriam patiens, si sustinet damnum sine repetitione suorum, sed non tenetur. Et quod Dominus dicit, tollenti tunicam etiam pallium relinquendum esse, consilium reputo.
Ad hoc autem quod obicitur, quod non est praestandum incentivum delinquendi : dicendum, quod iste non praestat, sed ille habuit, quando aliena rapuit : sed iste per patientiam sustinendi plus eum provocat ad bonum, quam per repetitionem suorum. Et hoc patet ex hoc quod dicitur, ad Roman. XII, 20 et 21 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo : sed vince in bono malum. Et per plura alia quae in textu et in Glossa dicuntur.
Quod autem non teneatur, patet per Gregorium dicentem sic super illud Iob, XXXIX, 16 : Frustra laboravit, etc. Cum curam rerum nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt : quidam vero conservata caritate sunt prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Ista namque etiam non rapta morientes amittimus : cum illis vero et nunc conditionis ordine, et si corrigi studeant, post perceptionem muneris unum sumus. Quis autem nesciat, quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus ? Si ergo et pro sua utilitate raptoribus loquimur, iam non solum nobis quae temporalia, sed ipsis etiam quae sunt aeterna vindicamus. Qua in re illud est solerter intuendum, ne per necessitatis metum, cupiditas subrepat rerum : et zelo succensa prohibitio, et impetu immoderantiore distensa, usque ad odiosa verba et turpitudinem contentionis erumpat. Dumque pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet, quia plus res quam proximus amatur. Ex his colligendo dicimus, quod omnibus licet repetere : sed tamen et omnibus licet dissimulare, nisi in casu aliquo probabiliter aestimari posset, quod plus raptor timore iudicii, quam exemplo patientiae corrigeretur : quia ita loquitur Gregorius.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquo modo reducitur ad salutem, ita scilicet in quantum compatientes proximo magis quam rebus propriis volumus eum iudicio corrigi : sic enim Dominus etiam praecepit maleficos caedi. Vel si corrigi desperantur per iudicium, deberet intendi vitae tranquillitas in aliis : quia sine hac Deo servire non possumus : et sic repetitio suorum reducitur ad ea quae faciunt salutem.
Ad aliud dicendum, quod hoc perfectorum fuit quod fecit Bernardus : et forte scivit illos plus corrigi patientia, quam iudicii districtione.
Ad aliud dicendum, quod nos debemus velle, quod conturbemur ad poenitentiam vel ad vitae tranquillitatem rehabendam, quam rapientes aliena conturbavimus : et quod nobis debemus velle, sufficit impendere proximo.
Ad id quod in contrarium obicitur, iam patet solutio. Tamen quidam distinguunt, quod perfectis non licet cum scandalo, sed imperfectis licet cum scandalo repetere sua. Sed non videtur ita dicendum, quia scandalum non est hic nisi materiale, quia licitus actus est repetere sua. Et ex parte facientis est conturbatio iusta, et vexatio potest sibi dare intellectum. Unde puto, quod omnibus liceat si velint, vel nomine suo, vel nomine capituli sui, vel sui procuratoris sua repetere.
Ad obiecta autem alia patet solutio per antedicta.
ARTICULUS LIII.
An indulgentia percipiatur in contritione vel confessione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo ante medium : Indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere, etc.
Videtur enim ex hoc, quod indulgentia non percipiatur in contritione : quia
- Supplicatio sacerdotum non est in contritione, sed potius in confessione, quod falsum est.
- Si dicatur, quod intelligitur quantum ad totius culpae dimissionem, non in culpa tantum, sed etiam in poena debita. Contra : Constat, quod contritio aliquid delet de poena : poena autem debita finita est, ex quo dimissa est culpa : et contritionis dolor est aliquantus qui delet poenae aliquotam, et sit decima : ergo si decupletur dolor contritionis, delet totam : possibile est autem decuplari dolorem contritionis : ergo possibile est totam poenam dimitti in contritione : ergo in tali casu non est necessaria supplicatio sacerdotum : non ergo generaliter verum est quod dicit.
Ulterius videtur sequi ex dicto in Littera, quod forma absolutionis facta a sacerdote in confessione, est per modum supplicationis : ergo videtur, quod erret Ecclesia quae absolvit per enuntiationem communem iudicativam, quod falsum est.
Adhuc, certissime sacramenta consequuntur finem suum : sed certe non exprimitur consecutio finis, nisi per indicativum : ergo forma absolutionis debet fieri per indicativum, et non per supplicationem sacerdotis, sed potius per absolutionem indicative significatam peccator consequitur veniam.
In contrarium, videtur esse primo modus loquendi in Littera : quia
- Supplicatio sacerdotum per quam consequitur peccator veniam, non potest esse per indicativum modum, sed potius per deprecativum modum : ergo videtur, quod forma absolutionis debet fieri deprecative, et non indicative.
- Item, in sacramentis non est alligata virtus divina, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod si debeat ibi operari, quod oporteat operari per supplicationem : ergo per supplicationem debet fieri forma.
- Adhuc, poenitentia ordinatur contra actuale : et illud non curat Deus sine nobis : sed nos impotentes sumus et indigentes gratia : ergo supplicatio debet fieri in sacramento ad gratiam illam obtinendam : ergo supplicationis modo debet fieri absolutio a peccatis, ut videtur.
Responsio. Dicendum ad primum, quod ut supra saepe diximus, in contritione partes etiam aliae poenitentiae, per hoc quod sunt in proposito contriti, operantur, et dant virtutem contritioni : sicut dicit Augustinus, quod fides Redemptoris etiam valuit ante quam esset Redemptor : quia licet non fuerit per naturam assumptam, fuit tamen in fide credentium. Cum igitur confessio sit in voto vere contritorum, operatur in voto ad peccati dimissionem : et per consequens ibi operatur supplicatio sacerdotum.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod numquam fit peccati dimissio sine supplicatione hoc modo existente : sed bene potest esse, quod dimittatur quandoque, ita quod actu supplicatio non accedit, ubi scilicet articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit confessionem.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod forma absolutionis propter sacramenti certitudinem debet fieri per indicativam enuntiationem : sed quod praecedit deprecatio, de bene esse est sacramenti, et non de esse.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod supplicatio dicitur hic supplex et devotum ministerium sacerdotum in foro poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod licet non sit violentia alligata gratia Dei sacramentis, tamen inevitabilitate promissionis divinae et honestatis veritatis divini dicti, sacramentum semper consequitur effectum, nisi sit fictus qui recipit : et gratia istius inevitabilitatis pronuntiatur indicative : aliter enim omnia Ecclesiae sacramenta sub dubio ponerentur.
Ad aliud dicendum, quod gratia Dei invocanda est super conversionem voluntatis, quia illa dubia est : sed super effectum sacramenti non est umquam gratia Dei invocanda : quia hoc esset signum dubietatis totius fundamenti Ecclesiae : potest tamen invocari gratia ad praeparationem recipientis sacramenta, et ad sanctificationem materiae sacramentorum. Sed quod ipsum sacramentum in debita materia et debita forma celebratum, habeat effectum plenum quantum est de se, ab omni debet pro constanti relinqui Christiano : nec aliquo modo Deus orandus est pro hoc, ne sub dubio fidem nostram ponere videamur.
ARTICULUS LIV.
An per signa sive scripta possit fieri confessio ? et, an per interpretem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : Non per scripta manifestanda, etc.
Secundum enim hoc homines ignotae linguae non possent confiteri.
Item, nec muti, qui loqui non possunt.
Adhuc autem quaeritur : Quando aliquis per interpretem confitetur, utrum interpres tenetur celare confessionem sicut sacerdos ?
Videtur enim, quod sic : quia aliter retraheret homines multos a confessione : et celatio confessionis, ut infra habebitur, fit ideo ne retrahantur homines a confessione : ergo interpres tenetur celare confessionem.
Sed in contrarium huius obicitur : quia ipse non est sacerdos, et soli sacerdotes audita recipiunt sub forma confessionis : ergo iste non recipit nisi sicut aliam rem mundanam : sed aliam rem non tenetur celare, nisi velit vel promiserit : ergo nec istam.
Responsio. Dicendum, quod loquitur de his qui communicant cum sacerdotibus in potentia loquendi et idiomate. Alii enim per scriptum vel per signum per se, vel per interpretem possunt confiteri.
Et per hoc patet solutio ad primum quaesitum.
Ad aliud dicendum, quod interpres debet per sacerdotem obligari ad retinendum : et si non obligetur, tamen tacere tenetur.
Ad obiectum contra, dicendum quod ipse est ibi ut auris sacerdotis : et ideo communicat in actu sacerdotis per aliquem modum propter necessitatem : et ideo non recipit hoc sicut alium rumorem, sed potius ut confessionem, quae omnino celanda est : et ideo puniendus est acriter si revelaverit et tamen revelanti non est credendum in aliquo praeiudicio confitentis.
ARTICULUS LV.
An peccata aliquando dimittantur in contritione, aliquando in confessione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo post medium : Et si non statim purgatur, fit tamen veniale, etc.
Videtur enim falsum quod dicitur : quia multi sunt, qui etiam in contritione a toto absolvuntur, et multi qui in confessione : et huius signum est, quod Mariae Magdalenae non est iniuncta aliqua poenitentia a Domino : ergo multi statim purgantur in confessione.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, quod fit veniale, quod commiserat mortale : dicit enim Avicenna, quod sciunt artifices alchimiae species transmutari non posse : sed diversae species sunt peccati, mortale, et veniale : ergo unum non transmutatur in aliud.
Responsio. Dicendum ad primum, quod loquitur ut frequenter : quia ut frequenter exiguntur omnes tres poenitentiae partes.
Vel melius dicatur, quod loquitur ut semper : sed tunc redeundum est ad solutionem saepe supra notatam, scilicet quod partes poenitentiae operantur, scilicet prout sunt in voto, non in actu tantum : quia tunc verum est, quod peccatum quod commiserat mortale, efficitur veniale per taxationem poenitentiae consequente venia.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod veniale dicitur tribus modis, sicut in secundo Sententiarum libro notavimus, scilicet ex genere, ut otiosum verbum : ex eventu, sicut quando mortali remisso per contritionem, etiam per claves iniungitur poenitentia dans veniam in toto per satisfactionem. Tertio dicitur veniale quodlibet in se mortale : si tamen habet aliquid in circumstantia, quare potest excusari per veniam. Et hoc opponitur peccato ad mortem, quod est in Spiritum sanctum. Est enim hoc modo veniale peccatum, peccatum ex ignorantia vel infirmitate procedens, quod dicitur in Patrem vel in Filium.
Ad argumentum autem dicendum, quod veniale et mortale non sunt diversae species peccati : et huius probationem quaere super finem secundi libri Sententiarum.
Si tamen hoc non fiat, videtur hic tunc dicendum, quod mortale non mutatur in veniale, prout veniale dicitur alia species peccati, dividens peccatum cum mortali : sed deletur mortale, et nullum veniale succedit : sed quia reatus non totus deletur, imo manet debitum poenae temporalis, ideo dicitur mutari in veniale : et hoc est ex eventu veniale. Et est simile sicut si aliquis gratia iudicis vel senatus absolvitur a iudicio mortis, et commutatur ei in iudicium satisfactionis pecuniae vel alicuius alterius.
ARTICULUS LVI.
An sola iustitia utatur Deus, vel etiam misericordia in condemnatione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, ante finem : Iustitia enim sola damnat, etc.
Contra :
- Statim infra dicit, quod servat misericordiam in iustitia, et iustitiam in misericordia : ergo videtur, quod non sola damnat iustitia.
- Adhuc, communiter dicunt Sancti, quod in omni opere divino est misericordia et veritas : et Magister probabit infra : ergo falsum videtur, quod hic dicit.
Ulterius quaeritur de hoc quod statim adiungit : Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia.
Secundum hoc enim videtur, quod prima gratia cadit sub merito accipientis eam : quia erubescere ad peccata nostra, est in potestate nostra : et hoc falsum esse probatum est in fine primi libri Sententiarum, et etiam in secundo libro.
Responsio. Dicendum ad primum, quod Magister recitat hic verba Augustini, qui loquitur sub hypothesi quadam, scilicet quod si Deus sola ad peccatores uteretur iustitia, tunc enim verum esset quod omnes damnaret : et hoc absque dubio videtur esse sententia Litterae. Alii autem hoc aliter solvunt, scilicet quod in puniendo Deus principaliter utitur iustitia : et quod praeit misericordia, aut quasi sequitur, quia non est misericordia in toto liberans, sed quasi aliquid de poena relaxans : et est non impediens iustitiam, sed quasi tenens ne tantum vindicet in peccatorem, quantum meruit : et ideo attribuitur totum iustitiae. Sed prima solutio veritatem Litterae dicit, non secunda.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod prima gratia non cadit sub merito condigni, quantum ad ipsum qui accipit eam, sed sub merito congrui : congruum enim est ut accipiat gratiam, qui per attritionem, confessionem, et ruborem verecundiae se ad accipiendum gratiam praeparavit. Cadit tamen potius gratia sub merito alterius, quam accipientis : quia unus alteri bene mereri potest primam gratiam, licet idem sibi mereri non possit. Et de hoc supra in tractatu de reprobatione disputatum est.
ARTICULUS LVII.
An semper necessarium sit confiteri suo sacerdoti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur, etc.
Videtur enim ex hoc, quod necesse sit semper suo sacerdoti confiteri.
- Ponamus ergo, quod probabiliter sciam, quod revelet confessionem, tunc incidam in consuetudinem improbabilem quae hic damnatur.
- Adhuc, ponamus, quod aliquis fornicatus sit cum filia vel sorore vel matre vel concubina sacerdotis, et probabiliter sciat, quod si dixerit ei in confessione, quod semper odiat eum : videtur, quod tunc non oporteat eum confiteri sibi, quia scandalizabit eum.
- Adhuc, ponamus, quod foemina debeat confiteri, et probabiliter aestimet, quod sacerdos inclinabit eam ad malum per preces vel tactum impudicum, videtur quod in tali casu non debeat confiteri.
Responsio. Dicendum, quod in omnibus his casibus, si commode potest, debet recurere ad superiorem, vel aliquem qui vim habet superioris. Si autem non potest propter viae periculum, vel sexus qualitatem, quia forte foemina est, et timet corrumpi in via : debet hoc rogare per alium, ut concedatur sibi licentia confiteri alii, ne ordo qui est in praepositis Ecclesiae contemnatur. Si autem nec hoc potest, quod tamen raro contingit : tunc sub spe ratihabitionis, eo quod talem licentiam non debet denegare superior, potest alteri confiteri quousque veniatur ad praesentiam superioris, et licentiam possit impetrare.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Idem etiam dico de ignorante sacerdote vel nesciente distinguere inter veniale et mortale.
In isto autem capitulo superius habitum est de verecundia et erubescentia, et ideo nihil quaerimus hic de ipsa : et supra multum est de ea disputatum, et ibi requiratur.
E. De tertio articulo, scilicet an sufficiat confiteri laico ?
ARTICULUS LVIII.
An aliquis potest confiteri suo socio, et ad quid valeat illa confessio ?
Deinde transeundum est ad illud capitulum E, Nunc priusquam praemissis auctoritatibus, etc.
Et quaerendum est primo de hoc quod dicit, ibi, post initium : Sed numquid aeque valet alicui confiteri socio ? etc.
Secundo, utrum illa confessio sit sacramentum, vel non ?
Ad primum autem sic obicitur :
- Confessio fit propter absolutionem : sed absolvendi potestatem non habet laicus : ergo confessio laico facta, nihil valere videtur.
- Adhuc, virtute clavium dimittitur pars poenae : sed laicus non habet claves : ergo videtur, quod confessio sibi facta, nihil conferat.
- Adhuc, reconciliatio Ecclesiae fit per ministrum Ecclesiae : sed laicus non est minister Ecclesiae : ergo non debet fieri laico.
Sed quia de hoc plura habita sunt, sufficiant ista.
Solutio. Dicendum autem ab obiectum, quod valet confessio facta laico, ubi articulus necessitatis non contemptus religionis excludit proprium vel alienum sacerdotem.
Ad obiecta autem responderunt patres nostri in scientia ista, dicendo multiplicem esse absolvendi potestatem. Est enim potestas absolvendi ex auctoritate quae est Dei. Et est potestas superexcellentiae : et haec est Christi hominis, qui sine confessione extra facta, et iniunctione taxatae satisfactionis peccatores poenitentes absolvit. Tertia potestas est ex vitae merito, et suffragiis orationum et haec est sanctorum in Ecclesia, qua unus alii primam gratiam meretur quae absolvit a peccatis. Alia autem potestas est ex officio ministrorum, concessa sacerdotibus. Et ultima ex unitate fidei et caritatis, et haec pro necessitatis articulo descendit in omnem hominem ad proximo subveniendum : et hanc potestatem habet laicus in articulo necessitatis, et mulier similiter.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS LIX.
An confessio facta laico socio sit sacramentum ?
Secundo quaeritur, utrum haec confessio sit sacramentum ?
Et videtur, quod non : quia
- Omne sacramentum est in dispensatione ministrorum Ecclesiae : sed hic non est Ecclesiae minister : ergo non est sacramentum.
- Adhuc, formam absolutionis quae est sacramentum, praecedit potestas clavium : iste autem laicus non habet claves : ergo non dat sacramentum.
In contrarium est, quod baptismus a quocumque detur, est sacramentum : ergo similiter et poenitentia, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod antiqui dixerunt, quod contritio et confessio non sunt sacramentum, sed absolutio sola. Sed hoc nihil esse infra in Littera probabitur. Unde dicendum, quod habet sacramentum confessionis.
Ad primum ergo dicendum, quod minister duplex est, scilicet verus, et est vicarius, et talis minister vicarius pro articulo necessitatis sufficit hic.
Ad aliud dicendum, quod absolutio per claves, est illud in quo abundat vera confessio a confessione facta in necessitate : sed tamen absolutio quaedam est hic, scilicet quae fit merito unitatis Ecclesiae. Licet ergo non tantum effectum consequatur, sicut si confiteretur sacerdoti, tamen consequitur absolutionem in communi, et ad hanc non est necessaria vis clavium, ubi non potest sacerdos haberi.
ARTICULUS LX.
Qualis sacerdos est quaerendus ? et, quae sint conditiones sacerdotis confitentis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : Sed curet quisque sacerdotem quaerere, qui sciat ligare et solvere.
Videtur enim nullus talis esse : quia quaedam in genere peccatorum adeo perplexa sunt, quod etiam magni clerici per maximas distinctiones vix enodare possunt, et dubia multa adhuc post discussionem eorum remanent : ergo videtur, quod vix vel numquam possit talis inveniri.
Ulterius hic quaeritur de conditionibus sacerdotis confessoris, quas quidam versifice dicunt :
Confessor dulcis, affabilis, atque suavis,
Prudens, discretus, mitis, pius, atque benignus.
Vix enim umquam talis invenitur, qui omnia haec in se habeat,
Praeterea, Istae conditiones non videntur esse necessariae, sed potius tantum illae quae faciunt ad actum confessionis : hae autem sunt discernere audita, et extrahere occulta, et medicare salubriter inventa : ergo videtur, quod in audiente confessiones non exigantur plura : discernere enim audita fit per scientiam discernendi inter lepram et non lepram, extractio autem occultorum fit per discretam inquisitionem, et medicatio inventorum vulnerum fit per discretam poenitentiae sive satisfactionis iniunctionem.
Solutio. Dicendum, quod sacerdos non tenetur scire discernere nisi in communi, scilicet quae sint capitalia mortalia communia, et quae venialia ex genere : et hoc valde leve est. Dubitatio enim quae contingit inter sapientes, utrum veniale aliquid sit vel mortale, contingit ex delectatione morosa adveniente, vel ex contemptu, vel huiusmodi, et non ex genere actus. Sciens ergo illa quae dicta sunt, sufficiens est vel reputatur pro temporis huius necessitate ad confessiones audiendas. Sed tamen puto, quod haec nesciens, peccet mortaliter audiendo confessiones, et eum instituens adhuc plus peccet, quam ipse. Et permittens institutum ministrare, etiam mortaliter peccat, si sua interest talem prohibere.
Ad aliud dicendum, quod Magistri non ponunt tantum conditiones confessoris ex dispositione ad actum confessionis audiendae, sed etiam quae adducere possunt et allicere homines ad confitendum : et ideo non sunt de esse confessoris ut confessor est, sed potius de bene esse : sed tres dictae, sunt sine quibus sine peccato esse non potest.
ARTICULUS LXI.
An volenti confiteri, sed morte praevento, votum reputetur pro facto ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, ante medium : Ne cum negligens circa se exstiterit, etc.
Sint enim duo, quorum uterque habet votum aequale confitendi, et unus moritur inconfessus, eo quod necessitate praeventus sacerdotem habere non potuit : alter autem confitetur sacerdoti : et in omnibus aliis sunt pares : quaeritur ergo quis citius liberabitur, et evolabit ?
Videtur autem, quod aequaliter : quia votum reputatur a Deo pro facto, qui cor respicit : ergo ita cito evolat unus sicut alter.
Contra : Aliquid impenditur uni ex vi clavium, quod non percipit alius : ergo videtur, quod ratione illius etiam ille citius evolabit.
Responsio. Dicendum, quod citius evolat confessus sacerdoti, sicut probat ultima obiectio.
Ad primum ergo dicendum, quod votum pro facto reputatur in omnibus ab ipso fieri deberent, et quantum ad meritum substantiale : sed quantum ad ea quae fiunt per alium, impossibile est quod votum pro facto reputetur : fit autem diminutio poenae per claves quae sunt in ministerio sacerdotis, et virtute passionis Christi : et ideo in illo non reputatur votum pro facto : sed diminutio poenae nec est de substantiali merito, nec de substantiali praemio. Et in talibus valent opera exteriora plus quam voluntas : et quoad hoc sunt in aequales.
ARTICULUS LXII.
An diversa sollicitudo sit habenda penes poenitentes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : Intus resuscitavit, quam intus invenit, etc.
Quaeritur enim hic de diversa sollicitudine sacerdotum habenda circa poenitentes.
- Intus enim mortuus, est cuius peccatum latet apud se, vel in solo corde : sed ille suscitatur per poenitentiam : ergo non debet iniungi aliquid exterioris operis, sed tantum aliquid occultum : ergo peccant iniungentes ieiunia, eleemosynas, peregrinationes, et huiusmodi, quod falsum est.
Adhuc, praesentia trium discipulorum, scilicet Petri, Iacobi, et Ioannis, aliquid importat. Videtur autem ex hoc quod sacerdos possit secum adhibere ad audiendas confessiones occultas bonas personas quae prodesse possunt, et non obesse, ut orent pro poenitente. Et hoc condemnatur ab Ecclesia : non enim licet sacerdoti aliquem adhibere ad auditum confessionis alicuius.
- Adhuc, ex secundi mortui suscitatione videtur, quod confessio et iniunctio poenitentiae faciendae sint coram multitudine : ergo videtur, quod omnis ille qui manifeste peccavit, manifeste confiteri debet, et publicam poenitentiam subire : et hoc etiam non legitur.
- Item, obicitur de tertio qui clamore Domini suscitatus est, in quo videtur signari, quod peccatum obstinati in aures etiam nescientium sit clamandum : et hoc falsissimum est : ergo videtur, quod haec tria ad factum sacerdotum in confessionibus audiendis, male adducuntur.
Responsio. Dicendum, quod puella de qua loquitur Matthaeus, IX, 23 et seq., et Marcus, V, 37 et seq., quae intus suscitabatur, in veritate significabat peccatum occultum : sed quod discipuli adhibiti sunt, factum est propter discipulos qui futuri sacerdotes erant, et doctores, et sacerdotum instructionem, ut in figura mysterium deprehendendo discerent velare peccata hominum occulta.
Quod autem obicitur de poenitentia occulta et manifesta, dicendum quod dupliciter dicitur poenitentia manifesta, scilicet aut quae manifesta est ut poenitentia talis peccati, aut quae manifesta est, non ut poenitentia, sed ut factum meritorium ex devotione a stola sacerdotis susceptum. Et primo quidem modo pro occulto numquam debet imponi poenitentia manifesta, quia hoc esset quodammodo prodere confessionem. Alio autem modo potest fieri poenitentia manifesta, quia ex hoc nullum deprehenditur peccatum : cum etiam sine confessione peccatorum saepe talia opera a fidelibus a stola sacerdotum suscipiantur.
Dicunt tamen quidam, quod moraliter significantur per tres discipulos virtutes quae esse debent in sacerdotibus : per Iacobum constantia pugnae contra diabolum, ut eripiat oves sibi commissas : per Petrum potestas et scientia : et per Ioannem gratia in visceribus misericordiae : et hoc non curamus, quia hic est locus disputandi magis, quam praedicandi.
Ad aliud dicendum, quod peccatum publicum, quod omnes vel multos in scandalum traxit, debet publica poenitentia puniri, ut supra in auctoritate Augustini habitum est in hac eadem distinctione. Ut si peccatum eius non modo in gravi eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur Antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere poenitentiam non recuset.
Ad obiectum autem dicendum, quod hoc non est publicare confessionem, sed potius peccatum emendatione condigna punire : ut sicut Ecclesiam deaedificavit peccando publice, ita emendet publice satisfaciendo.
Ad aliud dicendum, quod clamor non significat praeconizationem, sed potius devotam a Deo postulationem suffragii, et petitionem intercessionis ab Ecclesia, quae signatur per turbam adductam ad monumentum. Porta autem in qua suscitatur iuvenis significat apertionem notitiae eorum quos scandalizavit.
ARTICULUS LXIII.
An excommunicatus ab Ecclesia, et non a Deo, sit vitandus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, ante finem : Nemo petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae divisos, etc.
Videtur saepe errare Ecclesia excommunicando eos qui non sunt excommunicati : si igitur talis petatur qui non est excommunicatus quoad Deum, sed quoad Ecclesiam, videtur quod non debeat nocere poenitenti.
Solutio. Dicendum, quod eo ipso quod scit divisum, nocere incipit si petit : quia Deus approbat et praecipit, quod homo secundum faciem iudicet, eo quod homini non nisi de facie fides fieri possit. Unde licet erret Ecclesia, tamen Deus approbat, quod iste se gerat pro excommunicato, et alii vitent eum. Et qui non vult vitare, vinculum Ecclesiae contemnit, et ideo peccat. Et tamen Littera videtur eos excusare ab obiectione : quia dicit, per aliquam culpam, etc., si tamen etiam sine culpa reali, sed tantum pro opinata culpa dividatur ab Ecclesia, tunc solutio prima habet locum.
ARTICULUS LXIV.
An teneamur ad confitenda venialia ? et, an reiteranda est confessio eorum quae dicta sunt ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, ante finem : Coaequalibus quotidiana et levia, etc.
Videtur enim, quod non teneamur ad venialium confessionem : quia
- Illa sunt quae nostram effugiunt notitiam, de quibus dicitur : Delicta quis intelligit ? ergo videtur, quod non teneamur, quia impossibile est confiteri ignotum.
- Adhuc, veniale et mortale non habent proportionem : ergo nec medicinae : sed aliqua medicina est confessio pro mortali : ergo nulla erit pro veniali.
Licet de hoc supra habitum est, et solutum, quod, ut puto, non tenemur ad confessionem venialium nisi in generali, scilicet confessione Primae et Completorii et ante altare : tamen pro duobus casibus incipimus obligari quantum possumus, scilicet quia non bene certum est quid veniale, quid mortale a parte nostra, licet in genere facile sit distinguere : et secundus casus est propter securitatem.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod ignorata non tenemur, sed scita tenemur confiteri modo praedicto, et non alio, nisi sit nobis dubium quanta sint propter adhaerentiam et consuetudinem.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si peccatum mortale et veniale sint improportionabilia, quod medicinae sint improportionabiles : quia ex parte aversionis sunt peccata quaedam improportionabilia, sed ex parte conversionis proportionabilia : et medicina poenitentiae respicit ea ex parte conversionis, non aversionis, ut supra in quaestione de satisfactione, et in quaestione qualiter veniale fiat mortale, habitum est.
F. Hic aperit qualiter supradictae auctoritates intelligendae sunt.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde accipiendum est illud capitulum F : Cum ergo ex his aliisque, etc.
Et quaerendum est de hoc quod dicit, ibi : Nec necesse est, ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur, etc.
Ponamus enim quod passus sit recidivum : tunc enim oportet iterum confiteri : ergo falsum est quod dicit.
Responsio. In hoc casu non loquitur : sed potius cum aliquis implet poenitentiam iniunctam.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, ante finem : Quod ex fonte superbiae nascitur, etc.
Secundum enim hoc superbia videtur esse fons aliorum malorum : quod est contra Apostolum, I ad Timoth. VI, 10, ubi dicitur : Radix omnium malorum est cupiditas.
Et huius solutio quaeratur in secundo libro Sententiarum, ubi disputatum est de radicibus peccatorum.
Haec autem de hac distinctione sufficiant.
