Distinctio XIV — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XIV
De sacramento poenitentiae.
A. De poenitentia.
DIVISIO TEXTUS
Post haec de poenitentia, etc.
Totus tractatus huius sacramenti dividitur in tres partes :
in quarum prima agit de poenitentia secundum se, scilicet prout non contrahitur ad hanc partem quae est compunctio, vel ad illam quae est confessio, vel ad eam quae est satisfactio.
In secunda autem agitur de partibus eius, sive de ipsa prout in partibus consideratur : et incipit infra, distinct. XVI, ibi, A : In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt, etc.
Tertio autem agit de his quae sunt signa sacramentalia in poenitentia : et haec pars incipit circa finem huius tractatus ante finem distinctionis XXII, ibi, C : Post praedicta restat investigare, quid in actione poenitentiae sit sacramentum, etc.
Adhuc autem prima pars subdividitur in duas partes :
in quarum prima dicit, quid sit poenitentia re, et diffinitione ;
in secunda autem elidit quosdam errores circa poenitentiam, ibi, A, § 4 : His verbis quidam vehementius, etc.
Adhuc autem in prima parte determinat tria :
quorum primum est ordo huius sacramenti ad alia, et necessitas ad sanandum peccatum.
Secundum est distinctio poenitentiae secundum quod ipsa cadit in diversa genera, scilicet virtutis, gratiae, passionis, sacramenti : et haec incipit, ibi, A, §. 2 : Baptismus tantum est sacramentum sed poenitentia, etc.
In tertia, diffinit poenitentiam per actum suum proprium, ibi, A, § 3 : Est enim poenitentia, ut ait Ambrosius, etc.
Tangit autem primo necessitatem poenitentiae dicens, quod necessaria est longe positis a Deo, ut appropinquent : et tangit ordinem, cum dicit quod poenitentia est secunda tabula post naufragium.
ARTICULUS I.
An sacramentum poenitentiae bene ordinetur quantum in ordine sacramentorum ?
Sed circa hoc incidit duplex quaestio, scilicet de ordine huius sacramenti : et de verbo Hieronymi quod adducit : Secunda tabula post naufragium.
- Supra enim habitum est, quod nullus in baptismo adultus novum hominem induit, nisi poeniteat eum veteris vitae : ergo cum poenitentia acceditur ab baptismum : ergo tractatus poenitentiae ante baptismum est ponendus.
- Item, Matth. III, 5 et 6, dicitur, quod exibant ad Ioannem confitentes peccata sua, et postea baptizabantur : ergo poenitentia praecedit baptismum.
- Item, sine poenitentia veniens ad baptismum, fictus reputatur, et est ergo ad hoc quod tollatur obstaculum, oportet esse poenitentem.
Item videtur, quod immediate post baptismum debuit agere de poenitentia : quia
- Est secunda tabula post naufragium, cum baptismus sit prima : ergo sicut secunda tabula immediate est post primam, sic poenitentia debet esse immediate post baptismum.
- Item, est secunda tabula : ergo est secundum sacramentum : et hoc videtur sequi : quia, sicut supra habitum est, gratia sacramentalis solvit a peccato quod facit naufragium.
Item videtur, quod tractari debuit ante Eucharistiam : quia
- Omnibus indicitur poenitentia ante communionem.
- Item, agnus comedebatur cum lactucis agrestibus, quod significat communicandum esse cum amaritudine poenitentiae. Ergo videtur, quod istud sacramentum praecedat sacramentum Eucharistiae : cum tamen Magister e converso ordinaverit.
Solutio. Dicendum, quod Magister congruo ordine ordinat sacramenta : qui ordo supra assignatus est in principio notularum super hunc quartum librum Sententiarum.
Quantum autem pertinet ad hunc tractatum, dicendum ad primum, quod Magister ordinat sacramenta secundum ordinem morbi, contra quem ordinatur gratia cuiuscumque sacramenti : et quia primus morbus est morbus originalis, et poenae sequentes illum, propter hoc primo oportuit poni sacramenta quae sunt remedia contra illum cum suis sequelis. Est autem gratia baptismalis contra morbum illum secundum se : sed quia remanet concupiscentia debilitans in praelio, ideo datur gratia confirmationis ex concupiscentiae autem motu sequitur defectus virium ex deperditione roboris spiritualis, contra quod ordinatur gratia sacramenti Eucharistiae. Quia autem post omnia haec frequenter incidit actuale mortale, igitur quarto hoc loco agit de poenitentia, quae ordinatur contra id : posset tamen aliquo respectu ordinari poenitentia ante Eucharistiam, ut alibi ostensum est.
Patet igitur solutio ad primum, et etiam ad tertium : quia hoc est particulare et per accidens, scilicet quia adultus habet actuale : tamen originale per se est quod curatur baptismo, et poenitentia non praeexigitur quantum ad naturam peccati, contra quod per se est baptismus ordinatus : sed potius quia baptizatus, si adultus est, et peccavit, poenitet, aliter esset fictus : sed quod non sit per se, patet, quia si per se esset, semper poenitentia praecederet baptismum : et hoc non est verum, ut patet in parvulis.
Ad aliud dicendum, quod baptizati a Ioanne, omnes erant adulti, et in peccatis actualibus existentes : et ideo oportuit eos poenitentia praeparari ad baptismum Christi : sed tamen non oportet propter hoc quin per se et secundum naturam gratiae quam causat baptismus, praecedat poenitentiam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod in morbo sunt duo, scilicet culpa, et poena : et numerando culpam cum culpa, tunc prima culpa est originalis, et secunda actualis : et contra primam est baptismus, et contra secundam poenitentia. Cum autem non sit sacramentum tantum ordinatum contra culpam, sed etiam contra poenam, non sequitur, quod sit secundum sacramentum : sicut non sequitur, actuale est secunda culpa in genere : ergo est secundus morbus : quia secundus morbus est ille qui procedit ex primo, nullo addito : et hic est concupiscentia et pronitas ad malum, quae est ex fomite vel ipse fomes : naufragium autem per se non facit poena quae iusta est, sed potius culpa : et ideo poenitentia est secunda tabula, non tamen secundum sacramentum, nec secundo loco ordinandum.
Ad aliud dicendum, quod gratia sacramentalis solvit a peccato, non tantum ex parte culpae ex qua per se facit naufragium, sed etiam ex parte poenae, ut dictum est : et ideo illa ratio non procedit.
Ad aliud dicendum, quod sicut generatum confortatur post generationem a natura, et deinceps nutritur : ita etiam est in sacramentis : quia primo datur sacramentum regenerationis quod dat esse gratiae contra defectum primum : deinde confortatur ex gratia confirmationis, et tertio nutritur statim.
Si autem aliquis obiciat, quod confortatio sit per nutrimentum : ergo secundum hoc Eucharistia debet praecedere confirmationem : dicendum, quod hoc non valet : quia duplex est confortatio in natura. Una est quae est per remotionem dispositionum contrariarum : et hanc dat ipsum generans cum forma, vel statim post formam : quia aliter generatum non resisteret alterationibus sequentibus, sed statim corrumperetur. Alia autem est per restaurationem deperditi ; et illa fit per cibum.
Dicendum igitur, quod prima confortatio est cui similis est confirmatio, sicut sonat suum nomen : et gratia eius debilitat concupiscentiam, et confirmat gratiam collatam in baptismo : sequens autem confortatio assimilatur Eucharistiae : et sic patet, quod stat ordo Magistri.
Ad aliud dicendum, quod hoc per accidens sic est, in quantum est peccatum actuale in comedentibus : sed tamen defectus contra quem generaliter in omnibus ordinatur Eucharistia, est ante actuale : et ideo Eucharistia est ante poenitentiam.
ARTICULUS II.
An poenitentia sit secunda tabula post naufragium ?
Secundo quaeritur, qualiter dicatur secunda tabula ?
Naufragium enim primo factum est per originale peccatum, et tabula salvans est baptismus : secundum autem naufragium est per actuale sive personale peccatum, et tabula salvans est, poenitentia : quaeritur igitur, utrum sit tabula in quantum virtus est, vel in quantum est gratia, vel in quantum est sacramentum ?
In omnibus enim his generibus est, ut infra patebit.
Si dicatur, in quantum virtus. Contra : Secunda virtus communicare debet alicui primae virtuti : non enim congrue dicitur, quod Petrus secundus est homo, si prior eo fuit asinus : ergo baptismus esset prima virtus : et hoc est falsum : ergo non in quantum virtus est secunda tabula.
Si dicatur, quod est secunda in quantum gratia : videtur falsum : quia multae gratiae praecedunt, scilicet confirmationis, Eucharistiae, et baptismi.
Eodem modo obicitur si dicatur, in quantum est sacramentum : prius enim habitum est, quod non est secundum sacramentum : ergo videtur, quod nullo modo sit secunda tabula.
Solutio. Dicendum, quod secunda tabula est, in quantum est sacramentum contra morbum, qui est culpa, ordinatum : quia, sicut prius dictum est, poena non facit naufragium in quantum huiusmodi : quia multae poenae promovent ad meritum : et ille qui meretur, non patitur naufragium : unde non est secundum sacramentum simpliciter, sed secundum contra culpam ordinatum. Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
An poenitentia est virtus ?
Deinde obicitur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Poenitentia dicitur et sacramentum, et virtus mentis, etc.
Et quaeruntur hic duo, scilicet an poenitentia sit virtus ?
Et, utrum sit virtus generalis, vel specialis, si virtus est ?
Quod autem sit virtus, videtur ratione et auctoritate.
- Matth. III, 2, super illud : Poenitentiam agite, dicit Glossa : Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem.
- Item, Ambrosius : Imbutos vitiis animos exuere atque emundare, virtutis est perfectae et caelestis gratiae. Constat autem, quod exuere et emundare a peccatis, est poenitentiae. Ergo poenitentia est virtus.
Item, hoc dicitur in Littera in pluribus locis.
- Ratione autem probatur idem : Dicit enim Commentator super quintum Ethicae, quod omnis actus laudabilis, virtutis est actus : sed poenitere est actus laudabilis, et est actus poenitentiae : ergo poenitentia est virtus.
- Item, in quinto dicitur (et in textu et in commento), quod iustitia legalis ideo est idem quod virtus in genere, quia praecepta legum sunt de actibus virtutum : ergo multo magis praecepta divina erunt de actibus virtutum : sed poenitere est in praecepto : ergo est actus virtutis.
- Item, virtus et vitium sunt opposita : ergo mutuo se expellunt : dicit enim Philosophus, quod non expellitur contingens a contingente, sed oppositum a per se sibi opposito : nec fit contingens a contingente, sed ex opposito in situ. Ergo quod expellit peccatum, est virtus : poenitentia autem expellit peccatum.
- Item, quaedam sunt praecepta, quia bona : quaedam autem ideo bona, quia praecepta : poenitere igitur in altero horum generum erit : constat autem, quod non est ideo bonum, quia praeceptum : quia si non esset praeceptum, adhuc esset bonum poenitere : ergo est de per se bonis. Aut igitur est de pertinentibus ad intellectum, aut ad opus. Quod non de pertinentibus ad intellectum speculativum, hoc patet per se : ergo pertinet ad opus bonum in moribus : sed omne tale virtus est, ut elicitur ex littera Tullii in fine primae rhetoricae : ergo poenitentia est virtus.
- Item, sicut dicit Philosophus, virtus donum facit habentem, et opus eius bonum reddit : hoc autem facit poenitentia : ergo est virtus.
Si forte dicas, quod poenitere non est opus, sed passio. Contra : Aut est passio tantum, aut ponit actum interiorem. Constat autem, quod non passio tantum : quia dicitur in Littera statim infra, quod poenitentia est virtus, vel gratia, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus : emendationis autem propositum est actus, et nolle iterum committere actum ponit, quia in hoc verbo nolo, non vis, manet voluntas actualis affirmata et supposita : ergo habetur propositum, quod opus bonum reddit : ergo est virtus.
Sed contra hoc obicitur :
- Ex ipso nomine quod sonat passionem : est enim idem poenitentia quod poena tenta : nulla autem passio virtus est, ut ostenditur in secundo Ethicorum. Ergo poenitentia non est virtus.
- Item, alia quaedam laudabilia quae circa mala sunt, patiendo aliqualiter, dicit Philosophus non esse virtutes, ut patet in fine quarti Ethicorum, ubi dicit, quod verecundia non est virtus, sed passio : licet laudabilis sit, et medium habeat.
- Item, in II Ethicorum videtur dicere, quod nemesis non est virtus, licet sit laudabilis, et habeat medium : ergo videtur, quod nec poenitentia, quae est dolor delicti perpetrati, proprie loquendo sit virtus.
- Item, virtutis actus licet sit circa passiones quandoque, ut circa materiam, nullo tamen modo est cum passione operantis, nisi dicatur illa passio gaudium, quod est signum formae iam habitae : sed poenitentia semper est passio, vel cum passione operantis : ergo poenitentia non est virtus, ut videtur. Quod autem prima vera sit, scribitur quidem a quodam Philosopho : sed etiam probatur inducendo : quia castus sive temperatus continendo non patitur secundum delectantia in sensu sibi circumstantia, et sic de aliis : ergo propositum habeo.
Item, omnis virtus habitus est : ergo suus erit actus aliquis et non passio patet igitur quod virtutis non est pati proprie.
Item, virtus est cum laetitia, vel sine tristitia ad minus : sed poenitentia est dolor, vel cum dolore et tristitia semper : ergo non est virtus.
- Item, si est virtus : aut erit theologica, aut cardinalis : constat autem, quod non est theologica : quia omnes illae habent Deum pro materia circa quam est actus, et finis propter quem : sed poenitentia non habet Deum pro materia. Videtur etiam, quod nec cardinalis : quia non est aliqua de quatuor.
Si dicas, quod est virtus reducta ad aliquam illarum : hoc falsum videtur quia omnis reductio est penes aliquid commune : nulla autem virtus est, quae cum poenitentia commune aliquid videatur habere : cum virtus sit circa opus ordinatum in bonum, poenitentia autem est quodammodo detestatio, et non bonum secundum quod bonum : ergo videtur, quod non sit virtus.
- Item, Augustinus dicit, quod virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : sed haec omnia poenitentiae non conveniunt. Probatio : Quia poenitentia non recte vivitur : ergo poenitentia non est virtus. Quod autem poenitentia non recte vivatur, probatur sic : Omne quo recte vivitur, vivitur aliqua operis rectitudine : sed operis rectitudo non est poenitentia, quia detestari malum non dicit determinate aliquod opus rectum, sed potius quamdam dispositionem quae praecedit omne opus rectum, quia nullum opus rectum est cum placentia mali : ergo videtur, quod non sit virtus.
- Praeterea, communiter fere ab omnibus dicitur, quod qui habet unam, habet omnes : ergo si poenitentia est virtus, qui habet eam, habet omnes : sed parvuli et innocentes habent multas virtutes : ergo habent poenitentiam, quod falsum est : dicitur enim in oratione Manassae, in medio : Non posuisti poenitentiam iustis, Abraham, et Isaac, et Iacob, iis qui tibi non peccaverunt.
- Item, Christus habuit multas virtutes : ergo habuit poenitentiam : et poenitentia est dolor commissi criminis : ergo ex hoc sequeretur, quod crimen commisisset, quod absurdum est.
- Item, omnes virtutes erunt aliquo modo in patria : poenitentia nullo modo erit in patria : ergo non est virtus. Quod autem nullo modo futura est in patria, videtur quia nullo modo erit ibi dolor, et poenitentia dolor est, vel cum multo dolore.
Alia autem multa valde facile est hic ad utramque partem obiecta adducere : sed haec sufficiant.
Solutio. Dicendum mihi videtur, quod virtus sumitur proprie, et communiter : proprie quidem a Philosopho in Ethicis, et secundum hoc est habitus ordinans in bonum intellectualis vel moralis : intellectualis quidem quia doctrina et experiendo circa operabilia sumit generationem suae naturae vel suiipsius ex parte illa qua materialis est : et voluntas est complens formam secundum quod dicit Philosophus, quod virtutes voluntates sunt simpliciter vel non sine voluntate, sicut phronêsis, et prudentia, et huiusmodi, quae sicut ipse Philosophus in VI Ethicorum dicit, est idem quod recta ratio : et intelligitur de recta ratione eligibilis ad opus virtutis. Moralis autem circa passiones est, vel operationes : circa passiones quidem innatas, vel illatas : circa innatas quidem temperantia, illatas autem fortitudo. Iustitia vero circa operationes, in quibus nulla proprie est passio : propter quod ipsa iustitia dicitur commune bonum : quia et virtutes moderativae delectationum vel tristitiarum sunt circa propria : medium autem sicut idem Philosophus dicit in V Ethicorum non habent ipsae eodem modo : quoniam illa virtus quae est circa passiones, proprie est medium duarum malitiarum, quarum utraque est abundantia, et defectus differenter : sicut medium audaciae quae audendo abundat, timendo autem deficit : et timiditatis quae timendo abundat, et audendo deficit : et hoc quidem medium est fortitudo : et ita est reperire in temperantia, et in aliis. Sed iustitia non semper est medium duarum malitiarum, nec duarum, quarum utraque differt sicut abundantia, et defectus : quod facile ostenditur in iustitia directiva : quia si iniustitia abundat in decem, in quibus me decipit : ego iniuste deficio in decem : et medium erit ut tantum mihi restituatur, quantum ego deficio iniuste, et tu abundas iniuste : et malitia hic non est nisi ex parte decipientis vel fraudantis : ex parte autem eius qui patitur iniuriam, non est malitia, sed poena tantum. Similiter non nisi unus habens hic qui plus habet quam deberet : et non nisi unus deficio. Differt et aliter ratio medii : quia in duabus quae sunt circa passiones, medium est quoad nos : et in iustitia est medium rei proprie : et ideo accipitur proportionalitate geometrica vel arithmetica, ut Philosophus dicit. Sed de his alias. Sic ergo propriissime loquendo de virtute, bene concedo, quod poenitentia non est virtus.
Aliter sumitur virtus qua recte vivitur, et extenso nomine : et hoc praecipue a Theologo qui multa quae in genere passionum ab Ethico ponuntur, virtutes dicit : ut timorem dicit Gregorius virtutem, sicut et generaliter septem dona : et gaudium dicit Ambrosius virtutem, sicut et generaliter duodecim fructus enumeratos in epistola ad Galatas. Et spem dicit virtutem theologicam omnis theologus : et similiter caritatem, et alia quae secundum ipsum nomen passionem sonare videntur : et secundum hoc virtus erit generalius diffinita : scilicet quod quicumque habitus perficit animam rationalem secundum actum ordinantem in bonum vel a malo, quod ille virtus dicatur : et sic poenitentia est virtus, et timor, et gaudium, et huiusmodi, secundum dicta Sanctorum.
Hac tamen diversitate virtutis inducti Doctores nostri, diversas acceperunt opiniones, scilicet dicentibus Magistro Gulielmo Antisiodorensi et suis sequentibus, quod poenitentia non sit virtus : aliis autem dicta Sanctorum venerantibus, et dicentibus, quod sit virtus : mihi autem et quibusdam aliis videtur, quod sit virtus.
Oportet autem respondere ad utramque partem obiectorum, ne deficiamus opinantibus utrumque, quia nos quodammodo consentimus utrisque.
Dicimus igitur ad primum et secundum, quod virtus sumitur ibi extenso nomine. Qualiter autem dicitur perfecta virtus, infra erit in quaestione.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de virtute generaliter accepta : secundum quod etiam quarumdam passionum tractatus pertinet ad tractatum virtutum, ut verecundiae, et timoris, et poenitentiae, et huiusmodi. Vel fiat vis in actu laudabili : actus enim laudabilis determinatus est in bonum propter bonum finem : et talem actum non habet poenitentia quae est respectu mali.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod omne illud de quo est praeceptum legale, sit essentialis actus virtutis. Et est instantia : quia est praeceptum legis non ascendere turrim : cum tamen non sit actus essentialis alicuius virtutis : et in theologicis ire ad Ecclesiam, vel tribus vicibus per annum apparere in conspectu Domini. Et ideo distinguunt Magistri, quod duplex est actus virtutis, scilicet proprius, et communis. Proprius est essentialis, et ille est unus solus : communis autem est ille qui secundario intenditur propter aliquid quod circa actum virtutis fit.
Item, distinguunt actus ut egrediuntur a virtute, dupliciter, scilicet elicitive, et imperative : elicitive, sicut quaelibet efficit suum actum : imperative autem, sicut una bene efficit actum alterius, secundum quod ut imperans illi efficitur, et alia ut obediens illi : et sic verum est, quod omne praeceptum est circa actum virtutis primum vel consequentem, elicitum vel imperatum : sed ex hoc actu sic accepto non potest probari, quod aliquis habitus sit virtutis, si virtus proprie accipiatur.
Ad aliud dicendum, quod iterum medium illius rationis non probat poenitentiam esse virtutem, nisi generaliter sumpta virtute : quia ad rationem meriti sufficit in virtute, quod sit actus consequens vel imperatus ab aliqua virtute.
Ad aliud dicendum, quod peccatum duplex habet expulsivum, scilicet per modum contrarii : et sic quodlibet peccatum expellitur virtute sibi contraria et hoc est expulsivum formale, et per se. Habet etiam expulsivum per modum efficientis : et hoc est duplex, scilicet, efficientis per se : et hoc est solus Deus, secundum quod ipse dicit, Isa. XLIII, 35 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Et est expulsivum per modum meriti ex parte peccantis : et hoc est detestatio peccati, quae est actus poenitentiae, quia meretur peccatum abolere, cui non placet peccatum, sed detestatur ipsum : et illud expulsivum quod sic expellit, non propter hoc est virtus : sed esset virtus, si expelleret primo modo, scilicet ut contrarium : et hoc modo procedit obiectio. Quod autem ita sit, patet : quia ex terminis motus ostenditur, quid sit contrarium sicut ex sano aegrum est, non ex albo et ex albo nigrum, non ex tricubito : sic ex vitioso virtuosus, et non ex poenitente, nisi ibi ex notet ordinem esse, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod poenitere non est perfecte bonum per se : quia poenitere dicit quoddam quod exigitur ad bonum per se : unde est sicut adiunctum bono per se : et ideo non sequitur proprie, quod sit actus virtutis proprie acceptae. Cum autem dicitur, quod bonum est per se, vel ex praecepto, accipitur generaliter bonum per se, et non stricte, scilicet prout communiter se habet ad bonum honestum, et utile, ad illud et coniunctum : et cum dicitur, quod virtus est de per se bonis, accipitur pro honesto stricte accepto : quod diffinit Tullius dicens, quod honestum est quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, virtus bonum facit habentem, et opus illius bonum reddit, intelligitur de opere quod est per se bonum secundum rationem medii et finis : tale autem non est opus quod est tantum a malo recedens, ut dictum est.
Et sic patet qualiter respondendum est pro parte una : et haec forte est verior pars opinionum.
Pro alia parte, scilicet sustinendo quod sit virtus, dicemus ad primum in contrarium obiectum, quod multa sunt, quae ipso nomine passionem sonant, ut misericordia, nemesis, et huiusmodi, quae tamen sunt habitus : et ideo quia nomen proprium ipsius habitus non habemus, nominamus ea nominibus passionum, propter aliquam similitudinem actus passionis et habitus : sicut in spe, gaudio, dilectione, etc. Et sic etiam poenitentia est nomen passionis quo nominatur habitus ille qui movet liberum arbitrium ad detestandum peccatum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de verecundia, et poenitentia : quia verecundia non dicit proprie actum, sed passionem culpae consequentem : et ideo etiam verecundus, ut dicit Philosophus, non fugit turpe, quia turpe, sed quia secum habet convicium vel exprobrationem : et ideo illa tantum passio est : sed poenitentia detestatur peccatum : non quia habet convicium vel exprobrationem : sed peccatum perpetratum, quia turpe est et malum : et hoc est actus quidam simpliciter bonus : et ideo poenitentia virtus erit, et non verecundia.
Ad aliud dicendum, quod actus virtutis non habet actum passionis extra quam est, quia hoc est impossibile : sed iam habitum est, quod falsum est, quod omnis virtus est circa passiones vel operationes optimorum operativa : et etiam dicimus, quod poenitentia est circa opus quoddam, id est, detestari peccatum perpetratum : et est cum dolore adiuncto illi actui.
Ad aliud dicendum, quod virtus habet delectationem quae est consequens actum virtutis, in quantum est virtus : sed quod non habeat aliquem dolorem circa materiam, vel circa contrarium, velut instrumentum, hoc non est verum : et poenitentia habet dolorem voluntarium, ut instrumentum, tamen habet gaudium consequens actum, ut infra habebitur ex verbis Augustini : Spiritus doleat, et de dolore gaudeat.
Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, Ethicus non considerat nisi stricte dictas virtutes : si tamen large sumatur cardinalis virtus, tunc reducetur ad aliquam cardinalium virtutum, ut habitus secundarius ad principalem : et secundum hoc reducitur ad partem iustitiae, secundum quod poenitentia est satisfactiva pro peccatis, Deo debitum honorem reddens, ut dicit Anselmus : et penes hoc patet, quid sit commune in actu penes quod fit reductio.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia recte vivitur : quia rectitudo est regula in bonum et a malo perpetrato secundum quod communiter accipitur : et ideo hic rectitudo est a malo. Obiectio autem non accipit rectum, nisi valde stricte acceptum, quod est in bonum tantum.
Ad aliud dicendum, quod diversi diversimode respondent, et omnes bene : quia obiectio illa de multis fit. Quidam dicunt satis probabiliter, quod duplex est virtus, scilicet informans ad bonum, et reformans a malo : informans ad bonum perfecta et vera est virtus, ut caritas, et iustitia, et huiusmodi : sed reformans a malo dicitur virtus imperfecta. Et dicunt, quod hoc quod dicitur, Qui habet unam, habet omnes, intelligitur de virtute perfecta informante ad bonum : et adhuc in illa non sequitur nisi de perfectionibus virtutum, quia fides non mansit secundum actum imperfectum in Christo, sed secundum actum sui generis qui est visio. De hoc autem multa supra sunt notata in libro tertio Sententiarum. Alii dicunt, quibus videtur consentiendum esse, quod licet qui habet unam, habeat omnes, tamen non oportet quod habeat secundum eosdem actus, sicut iam dictum est de fide quam non habuit Christus secundum quod videre per speculum in aenigmate, est actus fidei, sed habuit id quod perfectum est in virtute. Ita dicunt etiam de poenitentia, secundum quod est virtus, quod qui habet unam, habet poenitentiam, et parvulus, et innocens, et Christus : sed non actum cui competit imperfectio, qui est detestatio peccati cum voluntate numquam admittendi : actus enim qui est detestari peccatum commissum et dolere de commisso, imperfectionis est : et ideo secundum hunc actum non inest illis.
Ad hoc autem quod obicitur de parvulis, intelligendum est de poenitentia, secundum quod est virtus in genere passionis, et sacramenti : sic enim verum est, quod nullus poenitet, nisi qui peccavit.
Ad aliud dicendum, quod iste actus, qui est detestatio peccati et voluntas non admittendi, completissimus est in patria : et hoc modo potest dici in futuro esse poenitentia, quae omni modo erit sine passione : sicut dicit Gregorius, quod laeti meminimus quandoque vulnerum : non ex quibus tristemur, sed ex quibus medico gratias uberiores agamus.
ARTICULUS IV.
An poenitentia sit virtus generalis vel specialis ?
Secundo adhuc ad maiorem intellectum habitorum, quaeritur, utrum sit virtus generalis, vel specialis ?
Videtur autem, quod sit generalis : quia
- Dicit Augustinus, quod poenitentia est res bona et perfecta, quae omnes defectus revocat ad perfectum : sed defectus sunt multiplices : ergo non revocantur per unam, sed per omnes virtutes oppositas : ergo poenitentia est omnis virtus : et sic erit idem quod virtus in genere.
- Item, Augustinus in libro V Responsionum : Alia est virtus quae revocat defectum irascibilis ad perfectum, et alia quae defectum rationalis : sed poenitentia revocat omnes : ergo poenitentia in irascibili est virtus aliqua, et aliqua in rationali : ergo est diversae virtutes : et sic erit idem, quod virtus in genere.
- Item, per actus cognoscuntur habitus, et actus per opposita sibi obiecta : ergo actus est generalis, cuius obiectum est generale : et actus est specialis, cuius obiectum est speciale : sed huic actui qui est poenitere, respondet obiectum generale, quia omne peccatum : ergo est generalis actus : ergo et habitus generalis : ergo et poenitentia est generalis virtus, et non specialis.
- Si forte dicas, quod non respondet peccatum in genere, sed potius peccatum perpetratum, in quantum est perpetratum : hoc videtur falsum : quia peccatum perpetratum, in quantum est perpetratum, non potest non esse perpetratum, cum sit verbum de praeterito : ergo frustra erit poenitentia de illo in quantum huiusmodi.
- Item, peccatum quod facit aliquis, non contrahitur per multiplicationem ad speciem unam peccati, vel genus : sed contrahitur per comparationem ad agentem tantum, scilicet respectu eius quod ille non fecit idem in genere vel specie : ergo per illam determinationem perpetratum non contrahitur peccatum ad speciem vel materiam, sed ex parte illa remanet adhuc generale : ergo actus suus erit generalis : ergo etiam generalis habitus : et sic sequitur idem quod prius.
Item, quando dicitur, quod obiecti generalis est generalis actus, et obiecti specialis actus est specialis, non intelligitur nisi de generalitate et specialitate materiae.
- Item, velle bonum et velle hoc vel illud bonum, differunt sicut species et genus : quia voluntas non determinatur nisi per volitum. Et sicut differunt bonum, et non bonum : ita velle hoc et velle hoc bonum. Ergo similiter etiam se habebunt et per eamdem rationem detestari malum, et detestari hoc vel illud : sed poenitentia non est detestatio huius vel illius, sed generaliter mali perpetrati : ergo est virtus generalis, ut videtur.
- Item, cum peccatum privatio quaedam est, non specificabitur nisi per habitum : ergo privatio quae est habitus boni in genere, generalis est : ergo detestatio illius privationis quae non est contracta ad materiam vel speciem, detestatio generalis est : haec autem est poenitentiae in quantum est poenitentia : ergo poenitentia est virtus generalis.
Sed contra :
- Poenitentia detestatur malum, non quodlibet, sed existens in proprio subiecto : hoc autem non est generale : ergo poenitentia non est generalis virtus, sed specialis.
- Item, detestari peccatum quod inest, quia vitiatum, vel quia turpe, est actus determinatus et bonus et difficilis : sed circa difficile et bonum est virtus : ergo ad hoc ordinans erit virtus aliqua.
- Item, omne quod perficit liberum arbitrium per actum determinatum secundum bonum et difficile, est virtus specialis : sed poenitentia est huiusmodi : ergo est virtus specialis. Probatio mediae. Detestari peccatum spe veniae, actus est reducibilis essentialiter ad aliquam aliam virtutem, licet per imperium posset esse aliter : ergo iste talis erit specialis virtus quae est poenitentia.
Solutio. Dicendum, quod generalis virtus dicitur dupliciter. Uno modo accipitur a Philosopho : alio modo a Sanctis. In V enim Ethicorum dicitur : Iustitia est legalis virtus generalis, differens a virtute in genere ratione tantum, non subiecto : quia virtus est secundum quod perficit animam : et iustitia vel iniustitia secundum quod consonat legi, vel non, in opere de quo est lex : hoc autem modo non potest dici poenitentia virtus generalis, id est, idem quod virtus subiecto, et differens ratione : quia poenitentiae opus non est generale opus omnium virtutum prout opus eius accipitur proprie, scilicet detestatio peccati perpetrati propter spem veniae et timorem gehennae. Si autem communiter sumatur detestatio peccati vel dolor, secundum quod dicit Boetius, quod virtus sese diligit aspernaturque contrarium, tunc quaelibet virtus aspernatur et detestatur vitium sibi oppositum : et hoc modo detestatio generalis vitii vel peccati, erit actus virtutis in genere. Sed hoc non dicitur proprie poenitentia : quia poenitudo omnis est in actu perpetrato non voluntario, id est, cui contrariatur voluntas in eo quod factus est, ut habetur ex principio II Ethicorum. Sed virtus in genere aspernatur omne vitium sive factum sit sive non.
Generalis autem virtus specialiter a Sanctis vocatur iustitia quaedam generalis, qua de impio fit iustus : quam dicunt quidam esse statum generaliter rectitudinis ad Deum, ad se, et ad proximum : et hoc iterum modo non est verum, quod poenitentia sit virtus generalis. His modis quidam addunt tertium, scilicet quod generalis virtus est colligens alias virtutes integraliter, vel quasi integraliter, secundum quod Chrysostomus dicit, quod iustitia generalis est : quia est quasi vinea : et aliae virtutes speciales sunt sicut vites. Hoc autem ego non sic intelligo : sed intelligo Chrysostomum loquentem de iustitia legali, quae generalis est per dictum modum : tamen non est ut totum integrale ad virtutem : sed dicitur vinea propter ambitum communitatis suae ad opera aliarum virtutum, secundum quod ad legis praeceptum referuntur : et aliae dicuntur vites, quia sunt particulares quasi in ratione iustitiae legalis plantatae. Sed aliquo modo in veritate dicitur virtus generalis secundum materiam, licet formam et rationem habeat specialem : sicut prudentia cuius obiectum est eligibile ad opus morale, non in una materia, sed in omni ratione : tamen in speciali quadam ratione contrahitur prudentia in virtutem specialem. Haec autem ratio a quibusdam vocatur ordo operis in circumstantiis et fine, secundum quod omnis virtus dicitur inspectrix medii aliquo modo, sed prudentia simpliciter. Et hoc modo per quamdam similitudinem potest dici poenitentia virtus generalis : quia habet actum qui non determinat sibi materiam hanc vel illam, sed potius recipit malum vel peccatum in omni materia sub ratione specialis, scilicet perpetrati, quod potest consequi veniam.
Secundum hunc igitur modum dicemus, quod poenitentia est virtus generalis generalitate materiae circa quam est : habens tamen determinatam rationem existendi circa illam : et ideo est specialis dicta ab aliis virtutibus.
Dicendum ergo ad primum, sicut supra, quod revocans defectus duplex est, scilicet per modum formae, et per modum quodammodo efficientis et operantis circa subiectum deficiens, ut a defectu removeatur. Primum est generale. Secundum non oportet quod sit generale, sed potest esse speciale.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de revocantibus singulos defectus formaliter.
Ad aliud dicendum, quod illa obiectio non probat, quod poenitentia sit generalis nisi communitate materiae circa quam est, quae est quasi materia remota. Contrahitur autem illa et efficitur quasi materia propria, per rationem specialem quam poenitentia ponit circa illam : et hoc est peccatum perpetratum, per dolorem potens habere veniam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod perpetratum ponit necessitatem perpetrati : et secundum hoc non est de ipso poenitentia purgans peccatum : sed ex hoc quod perpetratum adhuc inest quodammodo in subiecto, secundum quod dicit Magister supra in libro secundo Sententiarum, quod peccatum transit actu, et manet reatu : et non manet indissolubile in subiecto, sed potius solubile per poenitentiam : et hoc modo poenitentia est de peccato perpetrato, sed in quantum perpetratio est causa qua aliquo modo est in subiecto non solubile nisi per poenitentiam.
Ad aliud dicendum, quod est generale peccatum quoad materiam : sed tamen restringitur per hoc quod est perpetratum circa subiectum : unde ex hoc inest peccatum quod perpetratum est, et non inest quod non est perpetratum : et aliam specialitatem non quaerit poenitentia : et cum illam specialitatem recipiat formaliter actus poenitentiae, non erit poenitentia virtus generalis, sed specialis, sicut prudentia, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod voluntas determinatur per volitum : sed poenitere non est determinare malum in quantum huiusmodi, sed potius secundum quod malum est in subiecto existens : et per hoc quod est perpetratum, potens habere veniam per dolorem : et sic efficitur voluntas specialis : et ideo non est simile quod pro simili adducitur in opposito.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dicit actum privativum, et malitia dicit ipsam privationem : et bene concedo, quod non specificatur nisi per oppositum : sed per oppositum specificatur dupliciter, scilicet per id quod est materia circa quam est, vel per rationem quam ponit circa materiam remotam, quae quamvis alterius est, tamen per determinationem efficitur sua : sicut prudentia quae circa materiam castitatis vel fortitudinis, ponit rationem specialem, et efficit eam per hoc sibi propriam : et ita specificatur etiam virtus ex parte subiecti, scilicet quae inest, et per ipsum consequens perpetratum, in quantum per opus proprium privativum est huius vel illius virtutis. Vel melius dicitur, quod poenitentia non est de peccato in quantum est sola privatio, sed in quantum est actus perpetratus cum privatione : et sic licet ex parte privationis non specificetur, nisi per oppositum, tamen ex parte actus specificari potest : et hoc modo poenitentia est de ipso sicut virtus specialis.
Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium videtur esse concedendum.
ARTICULUS V.
Utrum poenitentia sit in uno genere, vel in pluribus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A., § 2 : Est enim poenitentia interior, et est exterior, etc.
Ex hoc enim quod hic dicitur, et parum infra, videtur poenitentia poni in multiplici genere : dicitur enim hic virtus, et sacramentum.
Item, parum infra, dicitur actus, cum dicit Ambrosius, quod poenitentia est praeterita mala flere vel plangere, et plangenda non committere.
Parum autem infra etiam virtus, vel gratia : cum tamen gratia proprie loquendo non sit virtus.
Item, ulterius in eadem distinctione dicitur dolor sive afflictio et amaritudo animae. Ergo poenitentia est in genere virtutis, et gratiae, et actus qui est plangere, et passionis, scilicet doloris, et sacramenti : cum autem una et eadem species non sit in diversis generibus, videtur quod istis modis non dicatur univoce, sed aequivoce.
Item, videtur quod falsum dicat Magister in Littera, cum dicit, quod poenitentia exterior est sacramentum : quia, sicut supra saepius habitum est, in sacramento quoddam est quod est sacramentum tantum, et quoddam quod est res tantum, et quoddam quod est res et sacramentum : et hoc est interius semper et verissimum sacramentum : ergo in poenitentia similiter est : ergo non est exterior tantum sacramentum.
Item dicitur infra, et Magister dicit in Littera, quod in poenitentia quiddam est quod est res et sacramentum, et est interius : ergo videtur sibi contrarius ad hoc quod hic dicit.
Ulterius quaeritur, cum alia sint sacramenta tantum, ut baptismus, et confirmatio, et Eucharistia, et sic de aliis : quare istud est virtus et sacramentum, et gratia, et dolor, et actus quidam, sicut iam habitum est, quod in diversis ponitur generibus ?
Item ulterius quaeritur, utrum poenitentia secundum quod est virtus, sit res poenitentiae secundum quod est sacramentum ?
Et videtur quod sic : quia
- Hoc est res sacramenti, quod causatur ab ipso : sed virtus poenitentiae causatur ab ipso sacramento poenitentiae : ergo est res eius. Probatio minoris. Omnis virtus datur vere accipienti sacramentum poenitentiae : ergo et ista : ergo est res eius.
- Item, contra morbum secundum quod culpa est, ordinantur duo sacramenta, scilicet baptismus et poenitentia : sed plenitudo virtutum est res unius, scilicet baptismi : ergo et res alterius, ut videtur, quia peccatum quoque non expellitur nisi per virtutem.
Sed contra :
- Licet omnis virtus detur in baptismo, non tamen congrue dicitur, quod castitas sit effectus baptismi vel res : quia sicut causae sunt propriae, ita habent proprios effectus in quibus differunt ab aliis : sed baptismus et poenitentia sunt diversa sacramenta : ergo habent proprios effectus : proprius autem effectus non potest esse virtus, quia iste effectus a multis causatur : ergo non est effectus sacramenti istius, ut videtur.
- Item, nisi aliquis detestetur peccatum perpetratum, non recipit sacramentum poenitentiae, nec absolutionem vi clavium : cum ergo detestari sit virtutis poenitentiae, videtur quod ante poenitentiam secundum quod sacramentum est, habeat poenitentiam secundum quod est virtus : sed causa semper praecedit causatum secundum esse et rationem : ergo sacramentum poenitentiae non est causa poenitentiae virtutis, secundum quod huiusmodi, ut videtur.
Solutio. Dicendum ad hoc, ut videtur, quod poenitentia non accipitur in una significatione, secundum quod cadit in diversis generibus supra dictis : sed cum in peccato multa sint, et poenitentia sit contraria peccato secundum diversas rationes contrahendi peccata, cadit in diversis generibus : est enim in peccato culpa, quae est contraria gratiae : et est ibi actus qui causat existentiam eius in subiecto, quia licet actus eius transeat, tamen remanet adhuc in subiecto peccatum, ut prius dictum est : et est iterum peccatum vulnus quoddam boni naturalis, et spoliatio gratuitorum : et idem est cum quadam delectatione in opere. Secundum igitur contrarietatem quam habet poenitentia ad ipsum in eo quod est culpa quaedam, sic poenitentia est gratia, et ponitur in genere gratiae : in eo autem quod est in subiecto manens ex perpetratione, sic contrarium eius est virtus, et ponitur in genere virtutis : peccatum autem secundum quod est quoddam vulnus animae, sic habet medicinam quae est sacramentum, et hoc modo cadit poenitentia in genere sacramenti : et secundum quod est in opere delectabili, contrariatur actus qui est plangere sive dolere : et secundum quod est libido quaedam vel ex libidine, contrariatur passio quae est tristitia quae poenitentia dicitur.
Si autem aliquis dicat, quod istae sunt differentiae penes modos quosdam consideratae, magis quam penes rem : cum ea quae sunt in diversis generibus, differunt secundum rem : et ita ista distinctio non sit competens. Dicendum, quod haec distinctio est penes rem : quia in veritate poenitentia quae in toto, id est, quantum ad omnem modum et omnia quae sunt in peccato, est dolor procedens ex habitu liberi arbitrii informati per gratiam, habens actum quemdam destructivum peccati, et manifestatus in signo, et ad intus vi clavium : unde poenitentia singulariter dicitur omnia illa, scilicet gratia, et habitus, et actus, et sacramentum, et dolor, et etiam id quod extra iniungitur per claves : et ideo aequivoce cadit in diversis generibus, licet in omnibus significationibus habeat analogiam ad unum, quod est peccato contrariari quod est perpetratum.
Ad aliud dicendum, quod Magister hic accipit exteriorem, secundum quod interiori attestatur : et sic patet, quod non valet obiectio. Vel potest dici, quod Magister hic loquitur de eo quod est sacramentum tantum : sed prima solutio est melior, prout probatur infra, distinctione XXII, cap. ultimo.
Ad aliud dicendum, quod hoc sacramentum ordinatur contra peccatum personale, in quantum proprium est et personale : hoc autem consistit in actu voluntario vituperabili, eo quod est turpis : et ideo necessario habet remedium duplex contrarium, scilicet in quantum est actus, et in quantum est vulnus : et primo modo contrariatur ei virtus, secundo modo medicinae sacramentum : et ideo poenitentia quae in toto contrariatur ei, est virtus et sacramentum diversa consideratione. Alia autem sacramenta non sunt contra peccatum sic consideratum, sed potius sunt contra originale, quod non agitur, sed contrahitur : vel sunt contra poenas peccati, ut supra probatur in quaestione de divisione et sufficientia sacramentorum : et ideo quia illa non respiciunt actum voluntarium circa quem est virtus et vitium, ideo nullo modo habent rationem virtutis.
Ad aliud dicendum, quod res sacramenti poenitentiae non est proprie virtus poenitentiae, sicut patet per obiectionem contrariam, quae bona est, et causam reddit, quare non sit res eius : quia duplex est res sacramenti, scilicet propria, et communis, sive coniuncta illi : propria quidem est gratia specialis curans illum morbum specialem contra quem institutum est sacramentum : et habita una gratia sacramentali, non habetur propter hoc alia quae proprie est virtus alterius sacramenti. Quia vero gratia nulla datur in parte, sed in toto, iam concomitatur illam gratiam omnis virtus : et ideo recipit omnem virtutem : et hic est effectus consequens : et hoc modo procedunt obiectiones probantes virtutem poenitentiae esse effectum sacramenti poenitentiae.
Ea autem quae obiciuntur in contrarium, licet secundum argumentum parum valeat, concedo. Dico autem, parum valet : quia dictum est supra in quaestionibus de baptismo, quod sacramenta dupliciter comparantur ad unum effectum inducendum, scilicet secundum quod sunt in proposito ad suscipiendum et secundum quod in re suscipiuntur : et sic nihil prohibet, quod veniens ad recipiendum poenitentiae sacramentum, habeat effectum poenitentiae, sicut veniens ad baptismum, quandoque habet effectum baptismi.
ARTICULUS VI.
An poenitentia sit iustitia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : Poenitentia dicitur a puniendo, etc.
Et quaeruntur tria, quorum primum est, utrum poenitentia sit iustitia : sicut videtur innuere Magister in Littera.
Secundo, an sit caritas ?
Tertio, si est virtus specialis, in qua animae vi sit ?
Ad primum autem obicitur sic :
- Super illud Psalmi IV, 6 : Sacrificate sacrificium iustitiae, dicit Glossa : Quid iustius, quam ut suis quisque malis potius quam alienis irascatur, seque puniens per poenitentiam et satisfactionem Deo offerat ? Ergo iustitiae species est poenitentia, vel ipsa iustitia.
- Item, Isidorus : Tunc iudicium quilibet de se statuit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat : iudicium autem est iustitiae exsecutio : ergo videtur, quod poenitentia est idem quod iustitia.
- Item, infra in Littera dicitur, quod poenitentia est virtus, vel gratia, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus. Emendationis autem propositum est iustitiae directive, ut videtur velle Philosophus. Ergo poenitentia est iustitia, vel species eius.
- Item, per rationem videtur idem : Distinguit enim Aristoteles in V Ethicorum duas species iustitiae : quarum unam vocat distributivam, alteram vero directivam : sed directiva est illa quae tantum satisfacit laeso quantum excessit laedendo, vel iniuriam inferendo : hoc autem praecipue facit poenitentia : ergo poenitentia est species iustitiae, ut videtur.
- Item, a Canonibus vocatur iudex sacerdos in causa poenitentiae, ut iniungat satisfactionem secundum modum delicti : ergo videtur, quod poenitentia respiciat ordinatum a iudice et iudicatum hoc autem ex iustitia profectum est, ut dicit Tullius : ergo iustitia quaedam videtur esse poenitentia.
- Item, hoc videtur ex Glossa super Epist. I ad Corinth. XI, 31, super illud : Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Dicit enim Augustinus in hac Glossa, quod ascendat homo tribunal mentis suae : testis autem sit conscientia, et carnifex timor Dei : constat autem, quod loquitur de iudicio poenitentiali : ergo videtur, quod poenitentia quaedam iustitia sit, cuius exsecutio est tale iudicium.
Sed contra :
- Iustitia specialis (ut dicit Philosophus) proprie sumpta non est hominis ad seipsum, sed potius iustitia metaphorice dicta : sed poenitentia est hominis ad seipsum : ergo poenitentia non est iustitia.
- Item, dicit Philosophus, quod in iustitia est aequalitas quaedam media inter damnum et lucrum : sed secundum aequalitatem damni non restituit damnum poenitens, sed multo minus : ergo poenitentia non est iustitia, ut videtur.
- Item, Gregorius : Poenitere est radicem peccatorum excidere, et eorum suggestionibus ulterius aditum non indulgere : radices autem peccatorum non attendunt aliquod debitum proprie sumptum : sed omnis iustitia proprie sumpta est circa debitum aliquod : ergo poenitentia non est iustitia proprie sumpta.
Solutio. Dicendum, quod quaestio ista levis est, et parum valet. Potest enim poenitentia considerari in habitu vel in actu. Si in habitu, est habitus distinctus per se movens liberum arbitrium in peccati delectationem sub spe veniae : et non est iustitia, nec proprie iustitiae species, de qua praedicetur iustitia sicut genus de specie : sicut iustitia communis de iustitia distributiva, et de iustitia directiva. Si autem consideretur in actu qui est detestari : tunc potest actus suus imperatus esse a iustitia secundum quod dicit Augustinus, quod poenitentia est quaedam dolens vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Et secundum quod dicit Anselmus, quod restituit poenitens Deo honorem debitum : et huiusmodi verba dicunt Sancti frequenter : non tamen hunc actum elicit proprie iustitia, sed imperat tantum : et tunc rationem debiti assumit. Secundum autem quod in habitu consideratur, est habitus secundarius iuxta principalem sumptus qui est cardinalis iustitia : sicut etiam aliae virtutes secundariae sumuntur iuxta cardinales, quae nec sunt cardinales, nec species cardinalium, ut magnanimitas, largitas, magnificentia, mansuetudo, et huiusmodi, de quibus determinatur in IV Ethicorum. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Dicendum igitur ad primum, quod illa Glossa loquitur in illo sensu quo imperativum poenitentiae iustitia est : tamen est alius habitus eliciens actum illum.
Et hoc modo procedunt obiectiones ad partem illam inductae : unde patet solutio ad omnes.
Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, dicendum quod iustitia proprie non est hominis ad se, nisi sicut dicit Philosophus, sit hominis ad se in quantum diversa sunt in uno homine, sicut superiores vires et inferiores, et quodammodo iustum est inferiores famulari, et superiores imperare : et haec iustitia non vocatur mathematica a Philosopho. Nec proprie iustitia est hominis ad suos, ut sunt sui : ut patris ad filiumfamilias, vel servi ad dominum, vel viri ad uxorem : quia servus et filiusfamilias et uxor non habent suum nisi nomine domini et patris et mariti : et id proprie non redditur eis nisi in aliquo aequales sint, et nisi unus in potestate alterius, sicut uxor et vir in matrimonio, et huiusmodi. Large tamen iustitia est inter istas personas quam iustitiam vocat Philosophus iustitiam directivam. Sed iustitia proprie est inter eos qui iure suo sunt pares et aequales, ita quod suum unius non est suum alterius : et hoc modo poenitentia secundum quod actus eius imperatur a iustitia, est quaedam paritas iuris inter Deum et hominem : ut Deus quidem sit damnificatus in suo, et homo superabundans et damnificans : poenitentia aurem est aequalitas, tantum restituens Deo quantum damnificatus est et homo damnificavit.
Ad aliud dicendum, quod est aequalitas rei, et aequalitas accepta ab eo qui damnificatus est, quae est aequalitas reputationis. Et aequale rei restituere non possumus : sed aequale quod est reputationis, scilicet quia Deus non exigit plus a nobis, quam dat nobis ex dono gratiae : sicut si deberem tibi centum, et darem tibi nonaginta novem, et ego restituerem tibi unum, iuste restituissem.
Ad id quod quaeritur de Gregorio, dicendum quod intelligitur de radicibus peccati perpetrati : et hoc potest fieri imperio iustitiae, licet non semper ita fieri sit necessarium, ut dictum est.
ARTICULUS VII.
An poenitentia sit caritas vel alia virtus ?
Secundo quaeritur, an sit caritas, vel alia virtus, vel aliqua species eius ?
- Ad hoc enim quidam obiciunt, licet parum habeat apparentiae : sicut dicit Augustinus super illud Psalmi LXXIX, 17 : Incensa igni et suffossa, Glossa : Omne peccatum oritur ex amore male suadente, et etiam timor : ex amore enim fit, quod timet sibi. Ergo in opposito similiter erit, quod omne odium provenit ex amore boni : ergo odium hoc propter peccatum perpetratum provenit ex amore boni, et praecipue boni summi : et hic est caritas : ergo primum in poenitentia est caritas. A principio autem motivo debet trahi ad speciem ipse actus : quia illud informat actum, quod primo movet potentiam : ergo poenitentia erit caritatis actus, ut videtur : ergo habitualis poenitentia est caritas.
- Item, amor boni universaliter in concupiscibili est : sed ex illo procedit odium mali : ergo et odium mali est in concupiscibili : et prima perfectio concupiscibilis est caritas : ergo primus amor boni et odium mali sunt caritatis : et haec sunt poenitentiae : ergo poenitentia est caritas.
Sed contra videtur, quod
- Sit patientia per id quod infra habetur ex verbis Chrysostomi : Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sustinere : sed sustinere est patientiae : ergo poenitentia est patientia.
- Ulterius videtur, quod sit temperantia. Dicit enim Hilarius in libro II de Trinitate : Illa est perfecta compunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit.
- Ulterius videtur, quod sit prudentia. Luc. VI, 2I, super illud : Beati qui nunc fletis, etc., Glossa : Ecce prudentia qua attenditur quam misera haec terrena, et quam beata caelestia. Lugere autem est poenitentiae : ergo et poenitentia est prudentia.
Solutio. Ad hoc et omnia huiusmodi dicendum, quod poenitentia non est caritas : sed aliud est esse actum virtutis alicuius naturaliter, sive per se elicitive, ut dicunt Magistri, eo quod talem actum per modum naturae cuiusdam active elicit : sicut calidum elicit ex se calefacere. Et aliud etiam per imperium aliquod esse aliquem actum alicuius virtutis : et tunc actus ille habet aliquid de ratione virtutis imperantis. Et aliud est esse actum aliquem alicuius virtutis sicut promoventis et expedientis per adiutorium aliquod ad actum : quia, sicut dicit beatus Gregorius, virtutes vocant se invicem ad convivia et adiutoria. Omnes autem hic inductae obiectiones non probant actum poenitentiae esse huius vel illius virtutis, nisi per modum adiutorii.
Sed tamen sciendum, quod duo prima argumenta nihil omnino valent. Quod enim primo obicitur ibi, quod omnis timor ex amore est : hoc plane verum est : sed ille amor est habitualis placentia sui, qui dicitur esse radix vitii, non vitium aliquod in specie vel genere determinatum. Similiter cum dicitur, quod odium mali procedit ex amore boni, ille amor non est caritas vel alia virtus, sed habitualis placentia et boni naturalis, secundum quod generaliter sumitur propositio. Si autem particulariter sumatur, eo quod quandoque odium peccati ex caritate Dei est, quando oditur peccatum in quantum Deo dilecto est contrarium : tunc erit actus ille per imperium caritatis. Et forma arguendi non valet : quia procedit ex omnibus particularibus.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, amor boni universaliter est in concupiscibili : sive enim ly universaliter determinet ly boni : ut sit sensus, amor boni universaliter sumpti, est in concupiscibili : sive distributionem ponat circa ly amor, et determinet compositionem, falsa est propositio : particulare enim est bonum, quod amat ex concupiscibili, sicut sciunt omnes qui iam alibi didicerunt, quod concupiscibilis est sensibilis animae pars. Similiter bonum est aliquid uniuscuiusque obiecti quod amat potentia : sicut et concupiscibilis amat suum bonum. Unde per omnem modum falsa est proposito.
Si autem dicatur, quod bonum simpliciter amatur a concupiscibili, et ab aliis bonum sui et secundum quid, adhuc falsa est proposito, si consentimus, quod concupiscibilis est pars sensibilis animae : sicut concorditer pronuntiant omnes auctoritates tam Sanctorum, quam Philosophorum. Si autem dicamus propositionem intelligi de concupiscibili humana quam dicunt quidam esse partem animae rationalis : tunc nihil valet ad propositum : quia, sicut prius ostensum est, ille amor non universaliter est caritas : et si sit quandoque caritas, tunc actus poenitentiae erit per imperium tantum caritatis, et non essentialiter. Et forma arguendi ex paribus non valet.
Ad aliud dicendum, quod sustinere aequivoce sumitur de patientia et poenitentia : patientia enim est in periculis, et pressuris illatis per violentiam ab extrinseco : sed in poenitentia est sustinentia doloris assumpta voluntarie : unde illa obiectio non valet.
Ad aliud dicendum, quod illa obiectio non probat, nisi quod temperantia per modum advenientis promovet poenitentiam : et eodem modo procedit id quod ultimo inducitur de prudentia : et tales adaptationes Sanctorum, similitudines quasdam, et non proprietates considerant : et valde parum probant de proposito.
ARTICULUS VIII.
In qua vi animae est poenitentia ?
Tertio quaeritur, in qua vi animae sit poenitentia ?
- Videtur autem quod sit in synderesi. Si enim actus aliquis alicui semper convenit, et alii non semper, magis essentialiter convenit ei cuius est semper, quam cuius non est semper : sed synderesi semper convenit detestari peccatum, non autem semper alicui alteri potentiae animae : ergo actus iste proprie est synderesis : ergo et habitus a quo elicitur : sed habitus ille est poenitentia, ut dictum est : ergo poenitentia est in synderesi.
- Item, videtur quod sit rationis quia super illud Psalmi XLI, 12 : Quare tristis es anima mea ? etc. Dicit ibi Glossa : Quia ibi consolatur ratio sensualitatem dicens : Adhuc confitebor illi, id est, agam poenitentiam : sed cuius est agere poenitentiam, in illo est poenitentia ut in subiecto : sed rationis est agere poenitentiam, ut iam probatum est : ergo in ratione est poenitentia ut in subiecto.
- Videtur autem, quod sit concupiscibilis : quia amor boni et odium mali oppositi sunt circa idem : sed amor boni est concupiscibilis, et odium mali oppositi, et odium peccati est poenitentia : ergo poenitentia est in concupiscibili.
- Videtur autem iterum, quod sit in irascibili. Super illud enim Matthaei, XIII, 33 : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier, etc., dicit Glossa, quod in rationali possidemus prudentiam, in concupiscibili desiderium virtutum, et in irascibili odium vitiorum : sed odire vitia poenitere est : ergo poenitentia est in irascibili.
- Item, videtur quod sit in libero arbitrio. Eiusdem enim est peccare et poenitentiam agere : sed liberi arbitrii est peccare : ergo et poenitentiam agere : ergo poenitentia est in libero arbitrio.
- Item, videtur quod sit in omnibus viribus simul. Est enim virtus in illa vi in qua est materia eius : sed materia poenitentiae circa quam, est peccatum : et diversa peccata sunt in singulis viribus : ergo poenitentia est in omnibus simul.
Sed iterum hoc videtur impossibile : quia non est possibile unam et eamdem numero formam in diversis subiectis esse : sed poenitentia est una numero forma : ergo non est nisi in uno subiecto : sed omnes potentiae simul, sunt diversa subiecta : ergo poenitentia non est in omnibus simul.
Solutio. Dicendum, quod licet quidam dicunt potentias animae esse subiecta et virtutum et vitiorum, tamen hoc non est verum : et quod dicunt, non est dictum subtili ratione. Impossibile enim est, quod aliquid sit subiectum non habens proprietatem aliquam materiae : unde anima est subiectum omnium eorum quae sunt in anima secundum id quod est, et non secundum id quo est : sed verum est, quod cum perficiatur anima habitibus et formis quae sunt in ipsa, quodammodo perficitur quoad hanc potentiam, et quodammodo quoad aliam : et hoc modo forte volunt dicere, quod virtus sit in ista vel in illa potentia. Dico ergo sine praeiudicio aliter dicentium, quod ille habitus qui est poenitentia est in irascibili cum ratione participante aliquid rationis, secundum quod ad rationem ordinatur : et hoc videtur ex dicto Augustini, quod poenitentia est vindicta puniens in se quod dolet commisisse. Item etiam ex hoc quod poenitentia dicitur esse indignatio sui pro peccato perpetrato. Et iterum hoc praetendit ipsum nomen quod sonat in poenae tentionem, qua homo punit seipsum.
Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod synderesis non illo modo remurmurat peccato quo irascibilis : quia synderesis remurmurat peccato universaliter, non perpetrato in quantum est in subiecto : sed irascibilis remurmurat sicut poenitens remurmurat : quia hoc improprie dictum est : sed detestatur peccatum perpetratum secundum quod perpetratio causa est quod ipsum sit in subiecto et in particulari : et sic patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod ratio dicitur hic ut ordinatrix aliarum virium : et ideo attribuitur ei quod est virium aliarum ordinatrix.
Ad aliud dicendum, quod in concupiscibili est amor boni generaliter, sicut etiam in praecedenti quaestione dictum est. Si tamen concedatur : tunc dicatur, quod odium vitii duplex est. Unum quod est dissensus vitii in genere et sequitur amorem virtutis in genere : et hic amor non est concupiscibilis proprie, sed appropriate, cum sit communiter omnium. Aliud etiam odium est speciale cum indignatione et insurrectione contra ipsum, in quantum est in subiecto : et hoc est poenitentiae et irascibilis, et hoc non opponitur amori virtutis vel boni in genere, sed in specie quo amat irascibilis sibi proprium obiectum.
Ad id autem quod sequitur, licet concedamus conclusionem, tamen sciendum, quod Glossa illa loquitur non de propriis potentiarum, sed de appropriatis potius : et de talibus hoc quod intelligere potuimus scripsimus in conclusionibus nostris de anima in tractatu de potentiis motivis.
Ad aliud quod sequitur dicendum, quod non omne peccatum est in libero arbitrio, sicut in subiecto : nec in anima secundum liberum arbitrium : sed omne peccatum est in libero arbitrio sicut in causa causante et complente peccatum : ratio enim inchoat per determinationem quod ita fiat, sed voluntas complet. Deinde nota, quod quidam hoc concedunt, et utuntur hac ratione : quia inferiores potentiae sunt moventes motae : unde si virtutes essent in illis, essent virtutes motae a ratione : et cum ipsae sint gratuitae, oporteret quod motum gratiae praeveniret motus naturae ex parte rationis, vel liberi arbitrii, et hoc est inconveniens : ideo dicunt, quod nulla virtus est in inferioribus viribus. Et si hoc est verum quod dicunt : videtur tunc quod quidquid dicitur in fine primi Ethicorum, et a Damasceno, et a Gregorio Nicaeno, et ab Avicenna, totum falsum est : et hoc reputo ego absurdum : et ideo dico, quod motus quo ratio ordinat et regit inferiores vires, aequivocus est ad motum virtutis gratuitae informantis opus : et ideo si ille praeveniret istam, non esset propter hoc prior nisi esset eiusdem rationis.
Praeterea, non est inconveniens, quod ratio informata gratia praeveniat concupiscibilem vel irascibilem informatam gratia : quia semper erit motus gratiae primus.
Ad ultimum dicendum, quod non est in qualibet potentia poenitentia, licet materia circa quam est, sit in omnibus vel possit esse : et haec est ratio, quia non est in omnibus, secundum quod est de ipsa poenitentia, sed tantum in irascibili : est enim irascibilis detestari peccatum perpetratum sub spe veniae, et in quantum est sibi indignum peccatum et contemptibile : et hoc modo efficitur peccatum propria materia irascibilis : et hoc modo poenitentia est de ipso.
ARTICULUS IX.
An poenitentia sit prior aliis virtutibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : Poenitentiae virtus timore concipitur, etc.
Et quaeruntur hic tria :
primo de ordine ipsius ad alias virtutes, tam ex parte intellectus, quam ex parte affectus.
Et secundo, qualiter verum est quod dicit, quod concipitur timore ?
Tertio, quare non dicitur, quod concipitur amore ?
Ad primum autem obicitur :
- Per hoc. quod habetur, Matth. III, 2, in Glossa : Poenitentiam agite, etc., ubi dicit Glossa : Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem : ergo nulla virtus antecedit poenitentiam.
- Item, poenitentia est causa iustificationis : sed in iustificatione omnes virtutes infunduntur : ergo per consequens est causa omnis virtutis : ergo ipsa est prima inter omnes virtutes : quia causa prior est causato. Probatur autem prima per Hilarium in libro I de Trinitate, ubi dicit sic : Sicut in baptismo omnia peccata remitti credimus, vel per martyrium nullum credimus peccatum imputari ita poenitentiae compunctione fructuosa deleri fatemur peccatum : lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismo reputantur.
Item, Bernardus dicit, quod prius exstirpanda sunt vitia, quam inserantur virtutes : sed poenitentia exstirpat vitia : ergo ipsa est ante insertionem virtutum : ergo nulla virtus praecedit eam.
Item, Augustinus : Nullus nisi poeniteat eum veteris vitae, novam inchoare potest : sed abiectio veteris vitae est ante inchoationem novae : ergo poenitentia est ante inchoationem novae vitae : inchoatio autem novae vitae est per virtutes : ergo poenitentia est ante alias virtutes.
- Item, ad Hebr. VI, 1, dicitur : Non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis : sed fundamentum est primum : ergo poenitentia est prima.
Sed contra :
- Vita est primus actus animae in corpore, vel primus actus substantiae : sed vita in moralibus proportionaliter respondet vitae in natura : ergo et in moralibus est primus actus vita : hic autem est actus fidei : ergo fides est prima virtus. Probatio quod fidei est actus, ad Roman. I, 17, et ad Hebr. X, 38 : Iustus ex fide vivit.
- Item, primum purificans cor est prima virtus purgatoria : sed fides est primum cor purificans : ergo est prima virtus. Probatio mediae, Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum.
- Item, beatus Gregorius et Beda dicunt, quod timor ex fide nascitur : ergo fides prior est timore : sed quod est prius priore, est prius posteriore : sed timor est prior poenitentia, quia timore concipitur poenitentia, ut dicitur in Littera : ergo fides prior est poenitentia : ergo poenitentia non est prima virtus.
- Item, in omni opere vel motu prius est dirigens quam exsequens : prius enim est aperire oculos, quam ambulare : ergo prius est videre de quo dolendum est, quam dolere : hoc autem ostendit fides : ergo fides est ante poenitentiam.
Solutio. Dicendum, quod habitus virtutum omnes infunduntur simul tempore : tamen natura unius habet ordinem ad alium secundum ordinem suorum actuum : quia actus sunt praevii habitibus. Unde sine praeiudicio quorumdam modernorum aliter dicentium, dico cum antiquis, quod illa prioritate fides prima est, sed poenitentia proxima est iustificationi, et timor Domini est media virtus, et spes similiter. Hoc autem expresse videri potest ex ipso motu poenitentis, de quo dicit Gregorius, quod inter spem et timorem fide stabilimur : necesse est enim accedentem ad Deum primo credere, quia est, et quia remunerator est bonorum, et retributor malorum. Ex isto autem conceptu habituali et actuali praehabito, consequitur timor poenarum, et spes bonorum, et veniae, vel bonorum per veniam : et ex istae dolor de peccatis spe veniae ex consideratione poenae. Et hoc antiqui concorditer scribunt et dicunt : licet quidam moderni quadam deliberatione aliud dicere conentur.
Dicendum ergo ad primum, quod prima virtus dicitur ibi proxima, non quae secundum ordinem naturae est prima. Vel dicatur melius, quod poenitentia dicitur prima, non simpliciter prima virtutum, sed ex parte subiecti iustificabilis : quia ex parte illius prius est abiicere vitia, quam imbui virtutibus : et cum per poenitentiam abiiciantur vitia, erit ipsa ex parte materiae sui subiecti prima. Et hoc est primum generatione, et non formaliter : et non est primum natura nisi eo modo quo materia dicitur natura : et hoc est per posterius, ut vult Philosophus.
Ad aliud dicendum, quod ex hoc quod est causa iustificationis, non probatur prior nisi modo dicto. Causa enim iustificationis est duplex, scilicet removens contrarium, et est formalis causa : formalis autem causa iustificationis non est poenitentia in eo quod huiusmodi, sed potius iustitia : sed est removens contrarium ex parte materiae. Per hoc etiam patet solutio ad dicta trium Doctorum, scilicet Hilarii, Bernardi, et Augustini.
Ad aliud dicendum, quod fundamentum dicitur bonorum ex parte praeparationis subiecti sive loci, ubi aedificandum est, et non sicut primum substans quod est pars essentialis aedificii : quia sic fides est fundamentum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS X.
Qualiter poenitentia timore concipiatur ?
Secundum quaeritur, qualiter poenitentia timore concipiatur ?
Videtur autem quod non concipiatur : quia omnes virtutes simul dantur per infusionem : ergo nulla concipitur per aliam, ut videtur.
Praeterea, qualiter concipitur potius quam generatur ?
Ulterius quaeritur, si timore, concipitur, quo timore concipiatur ?
Videtur autem, quod servili : quia ille prius est, et fugit poenam : ergo inducit dolorem de merito vel reatu poenae : et hic est actus poenitentiae : ergo concipitur timore servili.
Contra : Conceptum est intra concipiens : ergo poenitentia est intra timorem concipientem, sed poenitentia est cum gratia : ergo timor est gratuitus, quo concipitur poenitentia : sed servilis timor non est gratuitus : ergo non concipitur timore servili, ut videtur, sed initiali.
Solutio. Dicendum, quod conceptum dicit intus captum, imperfectum : et ideo cum duo sint inter quae movetur poenitens, ut dicit Gregorius, scilicet spes, et timor : et duo sint in poenitentia, scilicet dolor, et gratia informans, quam consequitur gaudium de dolore, ut infra habebitur. Ex parte spei magis se tenent gratia et gaudium quae sunt perfectiva poenitentiae in quantum est meritoria : ex parte autem timoris magis se tenet dolor qui est materialis in poenitentia, et secundum se imperfectus. Et hoc patet ex hoc quod contritio dolorem communem habet cum attritione : cum tamen attritio sit dolor informis de peccatis : et quia conceptum dicit intus captum imperfectum, et ex parte doloris tenet se ad timorem, dicitur magis, quod timore concipitur, quam spe vel alia virtute.
Ad primum ergo dicendum, quod licet omnes simul tempore infundantur, tamen habent ordinem quemdam secundum naturam actuum ipsarum virtutum, et etiam ex parte subiecti cui infunduntur, ut in praecedenti quaestione determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod generari aedificationem dicit perfecti : et secundum hoc poenitentia reducitur etiam ad timorem ut ad effectum, ut in se claudit poenitentiam.
Ad aliud dicendum, quod uterque timor potest significari cum dicitur, Poenitentiae virtus timore concipitur. Per concipiens autem potest significari efficiens extra, et claudens in se poenitentiam, non simpliciter, sed imperfectam : et hoc est in dolore attritionis.
Et sic non sequitur quod in contrarium obicitur : quia poenitentia sic accepta est sicut puerperium informe, et ideo est sine gratia : et ideo generat eam et claudit in se timor servilis. Si autem intelligatur per concipiens generans intra et claudens poenitentiam habentem formam gratiae, sicut clauduntur puerperia formata : tunc concipiens erit timor initialis : et non valet primum argumentum, quia ostensio poenae non est causa poenitentiae in eo quod huiusmodi, sed doloris tantum.
ARTICULUS XI.
Quare poenitentia non concipiatur amore, vel alia virtute ?
Tertio quaeritur, quare non concipiatur amore vel alia virtute ?
Fide enim videtur concipi, quia
- Fides est in intellectu, ut prius habitum est : ergo videtur ipsa esse concipiens.
- Item, amor est mater virtutum : et matris est concipere : ergo videtur, quod amore concipiatur.
- Item, sicut supra habitum est, etiam timoris radix et causa est amor : ergo amor est primum concipiens et timorem et poenitentiam.
- Item, convertens ad Deum poenitentia, quae vere poenitentia est, amor est, et primum est amor, ut habitum est : ergo est prima causa poenitentiae : ergo concipiens.
Solutio. Dicendum, quod omnes illae quaestiones leves sunt. Dicendum tamen, quod fides prima est in intellectu, et amor secundum ordinem ad bonum prima virtutum in affectu, et timor prima virtutum in affectu secundum recessum a malo. Et ita secundum diversas considerationes nihil prohibet diversas esse primas : sed tamen concipiens imperfectam poenitentiam, et in se claudens, hoc est efficiens poenitentiae immediate coniunctum ei, et hoc non est nisi timor, ut prius ostensum est. Per primam autem distinctionem patet solutio obiectionum : quia super illam distinctionem procedunt omnes.
ARTICULUS XII.
An diffinitio poenitentiae sit bene assignata ab Ambrosio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 3 : Est enim poenitentia, ut ait Ambrosius, mala praeterita plangere, etc.
Obicitur enim contra hanc diffinitionem : quia
- Sicut dicit Philosophus in VI Topicorum, peccant qui ponunt in diffinitione habitus actum, ut genus : sed plangere praeterita mala est actus : ergo non cadit in diffinitione poenitentiae quae est habitus.
- Item, plangere dicit lamentum : non autem omnis poenitens potest habere lamentum : ergo non est poenitentiae essentiale praeterita mala plangere.
- Si forte dicas, quod plangere dicit planctum cordis, non oculorum, vel sensus in carne. Videtur, quod adhuc non sit essentiale poenitentiae plangere : plangere enim sive sit interius, sive exterius, dicit actum elicitum de potentia informata gratia. Ad hoc autem ut eliciatur, exigitur tempus, ante quod ipse poenitens est in gratia quae infunditur in instanti. Ponamus ergo, quod gratiam habeat, et non eliciat actum plangendi, et sic moriatur : constat, quod salvabitur cum habeat gratiam : ergo habuit poenitentiam valentem ad salutem sine planctu in actu : ergo non est essentiale poenitentiae plangere : ergo non sic debet diffiniri : Poenitentia est praeterita mala plangere.
- Si dicas, quod plangere est necessarium poenitenti propter dolorem qui supponitur in nomine poenitentiae : dolens enim non potest non plangere. Adhuc falsum esse videtur : quia aut infusio gratiae praecedit dolorem illum, aut non. Si non : tunc dolor attritionis est, et non poenitentiae : ergo illum non sequitur plangere quod essentialiter diffinit poenitentiam : et sic nihil esset quod dicit Ambrosius. Si praecedit eum gratia : tunc in instanti in quo infunditur gratia, simul infunduntur cum ea omnes virtutes : ergo et poenitentia : et hanc infusionem sequitur dolor qui non potest esse nisi in tempore : et inter instans infusionis virtutum, et tempus doloris est tempus : ergo aliquod est tempus in quo est poenitentia virtus, et non dolor, vel planctus : igitur non est essentiale poenitentiae dolere et plangere, ut videtur.
- Si forte dicas, quod dolor attritionis sit dolor contritionis secundum opinionem eorum qui dicunt, quod naturalia fiunt gratuita. Videtur adhuc hoc esse falsum : quia, Matth. III, 8, super illud : Facite fructum dignum poenitentiae, etc. Glossa : Discretio est in poenitentia quae timorem Dei et metum poenarum ante oculos ponit, recolens antiquae turpitudinis. Sic dolor cordis in fletus erumpit : quia sine dolore nulla sunt vulnera, si vitalia membrorum non fuerint circummortua. Gratia est quod sentit, sentiens quaerit sanitatem. Huc usque verba Glossae. Ergo gratia dat sentire, sicut dicitur in ultima parte Glossae : ergo gratia dolorem praecedit, sicut causa effectum : et ita habetur propositum.
Item obicitur de hoc quod dicit, praeterita mala.
- Praeterita enim mala non possunt non esse praeterita : sed stultum est plangere quod non potest non esse : ergo omnis poenitens est stultus.
- Item, per poenitentiam efficitur peccator conformis divinae voluntati : ergo vult hoc quod Deus vult : sed vult praeteritum factum esse : ergo et peccator vult praeteritum factum esse : sed nemo sapiens plangit hoc quod vult fuisse : ergo poenitens qui sapiens est, non plangit mala praeterita, ut videtur.
- Si forte dicas, quod licet respectu praeteritorum necessariorum non sit voluntas absoluta, tamen est velleitas quae est idem quod conditionata voluntas, scilicet quod vellet praeterita mala non esse, si hoc esset possibile : ergo secundum hoc poenitens simpliciter vult praeterita mala facta esse, et sub conditione vellet non esse : ergo simpliciter non plangit mala praeterita : cum tamen Ambrosius supra innuat, quod mala praeterita plangit.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Mala, etc.
Aut enim plangit mala quae sunt, aut mala quae non sunt. Si mala quae sunt, cum non sunt mala nisi quando insunt, videtur quod insunt : sed opposita non insunt simul : ergo cum mala insunt, virtutes non insunt, nec gratia : ergo cum plangit mala, non habet gratiam nec virtutes : ergo talis planctus non est planctus poenitentiae virtutis, et gratia informatus, quod falsum est. Si autem plangat mala quae non sunt. Contra : Nullus dolet de eo quod non est, secundum quod non est : ergo nec plangit illud : ergo non plangit mala quae non sunt.
Ulterius obicitur de hoc quod dicit : Et plangenda iterum non committere.
- Per illam enim particulam expresse videtur, quod qui patitur recidivum, quod numquam poenituit : et hoc statim infra in hac eadem distinctione condemnatur pro haeresi.
- Praeterea, videtur quod hoc appositum non sit essentiale poenitentiae. Primo quidem per diffinitionem Ambrosii, quae infra ponetur : Poenitentia vera est dolor cordis et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit. In hac enim totum esse poenitentiae explicatur : et tamen nihil tangitur de peccatis futuris.
- Idem videtur per rationem : Poenitentia enim respectu praeteritorum est, ut accipitur ex principio III Ethicorum : non igitur diffinienda est respectu futurorum.
- Item, Boetius dicit esse locum a communiter accidentibus : poenituit : ergo peccavit. Non autem est a communiter accidentibus : poenituit : ergo cavebit futurum peccatum : ergo videtur, quod poenitentia respiciat praeteritum, et non futurum : ergo non est diffinienda poenitentia per futurum.
- Item, poenitentia differt a cautela : poenitentia enim non est cautela, nec e converso. Cum igitur cautela sit respectu futuri, poenitentia non erit eiusdem, ut videtur.
- Item, poenitere non est poenitentia : ergo diffinitio poenitentiae non est diffinitio eius quod est poenitere : sed statim in Littera dicitur, quod poenitere est anteacta mala deflere, et flenda non committere : quod penitus idem est cum priori diffinitione : ergo videtur, quod peccet Magister in Littera.
- Item, videtur quod partes huius diffinitionis male ordinentur : quia Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus diffinit eam sic : Poenitentia vera est, poenitenda non admittere et admissa deflere. Ergo quod erat respectu futuri, deberet esse prior pars in ordine diffinitionis : et id quod est respectu praeteriti, deberet esse posterior.
Ulterius hic quaeritur, utrum conveniat hac diffinitio poenitentiae sacramento, vel poenitentiae virtuti ?
Videtur autem, quod non sacramento : quia sacramento essentiale est esse signum et causam : nihil autem autem hic ponitur quod sit causa et signum secundum quod huiusmodi : ergo non est data de poenitentia prout est sacramentum.
- Item, poenitentia sacramentum, ut infra dicitur, habet partes, contritionem, et confessionem, et satisfactionem : et nihil ponitur quod respondeat confessioni et satisfactioni : ergo de sacramento poenitentiae data non est haec diffinitio.
Contra : Omnibus quibus iniungitur poenitentia a sacerdote, specialiter praecipitur ut plangant praeterita, et futura non committant : ergo videtur, quod illud quod ille dicit, de sacramento poenitentiae intelligatur.
Solutio. Dicendum, quod haec diffinitio data est per effectum, et non est diffinitio proprie loquendo, sed qualiscumque assignatio : est enim actus effectus habitus, eo quod habitus movet liberum arbitrium naturae ad talem actum. Et tangit duo quae sunt poenitentiae secundum actum exercitae. Unum quod est essentiale, et hoc est praeterita mala plangere : et alterum quod coexistit illi, ut id quod est essentiale, sit efficax : et hoc est plangenda non committere : et ideo quidam antiqui dixerunt, quod hoc est fundamentum ad primum, quia sine illo primum nihil valet.
Ad primum ergo dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de diffinitionibus datis per essentiam diffiniti : haec autem est data per proprium effectum.
Et si obicitur, quod causa prior est effectu, et ideo non est diffinienda causa per effectum. Dicendum, quod duplex est prioritas, scilicet quoad nos, et simpliciter : simpliciter quidem causa prior est effectu : quoad nos autem prior potest esse effectus, quam causa. Et sic data est diffinitio, quae assignatio quaedam est ex prioribus quoad nos.
Ad aliud dicendum, quod plangere dicitur breviter dolere actu vel habitu : et est essentialis actus poenitentiae, et ideo ponitur in eius diffinitione. Et bene concedendum est hoc quod inducitur per obiectionem factam secundum quod dolor semper supponitur in poenitente, cui semper essentialiter coniungitur dolere.
Ad hoc quod obicitur in contrarium, dicendum quod natura dolere est ante infusionem gratiae, licet tempore simul sint dolere ex informatione gratiae, et gratiae infusio. Dico autem natura secundum quod natura dicitur materia : et hoc patet ex hoc quod dicunt Doctores, scilicet quod quatuor exiguntur ad iustificationem impii, scilicet motus liberi arbitrii in peccatum, et motus liberi arbitrii in Deum, et remissio culpae, et gratiae infusio. Motus autem liberi arbitrii in peccatum est detestatio cum dolore. Et sic patet quod cum hic diffiniatur poenitentia ex prioribus quoad nos, quod dolor natura praecedit gratiam, secundum quod natura materia est, ut prius notet prioritatem ex parte subiecti et materiae.
Ad id autem quod obicitur contra hoc, dicendum quod falsum supponitur in obiectione : quia licet inter instans et instans sit tempus secundum Aristotelem, non tamen inter instans et tempus est tempus : sicut inter punctum et punctum est linea, non tamen inter punctum et lineam : et ita dico, quod inter instans infusionis gratiae, et tempus in quo meritorie dolet poenitens, nihil est medium.
Ad id autem quod obicitur de Glossa super Matthaeum, dupliciter potest responderi. Uno quidem modo, quod loquitur Glossa de gratia gratis data, quae est fides informis, quae ante oculos ponit poenas et caetera huiusmodi : et tunc nullam vim habet obiectio. Aliter potest dici, quod loquitur de gratia gratum faciente : et tunc dicendum, quod infusio gratiae praecedit dolorem, non tempore, sed natura : aliter tamen sumendo naturam quam prius, scilicet pro forma : unde infusio gratiae praecedit dolorem simpliciter, dolor autem infusionem gratiae quoad nos, et ex parte materiae.
Ad hoc quod ulterius obicitur de hoc quod dicit : Praeterita mala, etc. Dicendum, quod planctus non est de peccatis prout sunt in perpetratione, sed potius prout perpetratio peccati aliquo modo antecedit (alias, causat) peccata quoad existere in subiecto : sicut dicitur communiter, quod peccatum transit actu, et manet reatu : et hoc etiam in praecedentibus est notatum.
Ad aliud dicendum, quod non oportet semper voluntatem nostram conformare divinae voluntati in volito : sed, sicut notavimus super finem libri primi Sententiarum, sufficit quandoque conformare voluntatem nostram voluntati divinae secundum causam efficientem : ut scilicet velimus hoc quod Deus vult nos velle : et hoc modo conformat poenitens.
Ad aliud dicendum, quod poenitens simpliciter vult non fecisse peccatum : licet enim respectu futuri sit contingens, et necessarium ex praeterito (dico autem necessarium per accidens), tamen illud necessarium causatum est a nostra voluntate, et ideo non est necessarium nisi secundum quid : et de huiusmodi potest esse voluntas simpliciter ut sint, vel non sint.
Ad id quod ulterius quaeritur de hoc quod dicitur : Mala, etc. Dicendum, quod plangit mala quae simpliciter non sunt, sed sunt secundum quid, scilicet in recordatione, et secundum effectum qui est reatus poenae : et per hoc patet, quod nec stultus est sic plangens, nec contrarietatem ad gratiam habens.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod hoc quod dicit : Plangenda non committere, refertur ad propositum, id est, quod habeat propositum de caetero non peccandi et ideo hoc coexistit poenitentiae : quia sicut in aliis sacramentis semper aliquid exigit sacramentum quod removeat fictionem, quam refugit Spiritus sanctus : et hoc ideo est apponendum in diffinitione quae est ex his quae sunt priora quoad nos, ut prius dictum est.
Et per hoc patet solutio ad sequentia : quia non est essentiale, et tamen quoad effectum poenitentiae consequendum, ne sit poenitens fictus, necesse est ut coexistat poenitentiae in poenitente : et ideo apponitur a Sanctis in notificatione poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod ista diffinitio non est data per essentiam, sed potius per effectum, ut dictum est : infra enim ait idem esse poenitere, ubi notat essentiam.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus respicit ordinem partium ex parte poenitentis : quia in illo prius est removere obstaculum, et deinde poni poenitentiam : Ambrosius autem ordinat partes secundum quod sunt magis essentiales poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio convenit poenitentiae in quantum est virtus, et in quantum est sacramentum : est enim virtus movens liberum arbitrium ad opus quod est flere peccatum, et eadem est sacramentum secundum quod causalitatem trahit a signo et a vi clavium : a signo, dico, aliquo exteriori, de quo inferius erit sermo.
Si autem obiciatur, quod diversorum diversum est esse, et diffinitio notat essentiam, et virtus et sacramentum sunt diversa secundum esse. Dicendum, quod in hac obiectione multa falsa supponuntur. Primum est, quod nihil prohibet idem diversificatum esse de esse diversorum, sicut poenitere in ratione actus, et in ratione actus manifestari in signis. Secundum est, quod illa diffinitio non dicit esse, ut habitum est. Tertium est, quia poenitentia virtus, et poenitentia sacramentum non sunt diversa subiecto, sed ratione solum, et esse quod consequitur rationem illam : quia virtus est, ut est movens liberum arbitrium ad opus : sed sacramentum poenitentia, prout coniungitur signis quibusdam significantibus et causantibus gratiam interiorem, quae ordinatur contra actuale peccatum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
DIVISIO TEXTUS
Deinde quaeritur de illa parte, in qua Magister elidit errores qui sunt circa poenitentiam : quae dividitur in duas partes, secundum duos errores qui fuerunt contra poenitentiam.
Primus est eorum qui dixerunt vere poenitentem non posse cadere : et hic eliditur in residuo huius distinctionis.
Secundus est eorum qui dicunt, quod aliquis manens in uno peccato, potest facere poenitentiam de alio : et hic eliditur in sequenti distinctione XV, quae incipit ibi, A : Et sicut in praedictis auctoritatibus illorum error convincitur, etc.
Prima pars subdividitur in tres partes :
in quarum prima Magister ponit quasdam auctoritates ex quibus error primus videtur confirmari et probari.
In secunda autem respondet illis auctoritatibus inductis, ibi, C : Illud autem quod Ambrosius ait : Reprehenduntur, etc.
In tertia confirmat solutionem suam per auctoritates, ibi, D : Quod vero poenitentia non tantum semel agatur, etc.
Subdivisio autem harum partium cuilibet per se patet in Littera.
ARTICULUS XIII.
An vere poenitens possit cadere, et de caetero damnabiliter peccare ?
Incidit autem quaestio primo de ipso errore : quia licet Magister sufficienter inducat auctoritates quibus probari videtur, tamen rationes etiam induci possunt, et sic :
- Fundamentum poenitentiae est de caetero nolle peccare usque ad mortem : sed si non sit fundamentum, nullum est quod superaedificatur aedificium : ergo si non continuet aliquis poenitentiam usque ad mortem, non fuit poenitentia : si continuat, non cadit : ergo videtur, quod qui vere poenitet, de caetero cadere non potest.
- Item, non dicitur poenitentia ad poenam habere, sed potius ad poenam tenere : tenere autem dicit perseverantiam in poena : si ergo non perseverat, poenitentia non tenet poenam : et si non tenet poenam, non poenitet : ergo a primo si non perseverat, non poenitet : et hoc est id quod dicit in Littera.
- Item, infinito peccato debetur poenitentia infinita : ergo si sit finita, non fuit illius peccati iusta poenitentia : sed ubi cadit, ibi poenitentia finitur : ergo illius peccati quod mortale fuit, poenitentiam non habuit : ergo si cadit, non vere poenituit. Ex hoc videtur per oppositum, quod numquam ille poenitet nisi qui manet et non cadit. Et hic est error qui dicitur in Littera.
- Item, ad Hebr. VI, 9 et seq., dicitur, quod impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam. Ergo non potest fieri poenitentia iterata : ergo nec secunda : ergo necesse est continuari primam poenitentiam, vel non erit poenitentia.
Sed in contrarium multa adducit Magister in Littera. Et in contrarium etiam est, quod
- Poenitentia, ut prius habitum est, non respicit futurum ut sibi essentiale : ergo est sine illo, et sic etiamsi in futurum peccaverit, vere poenituit in praeterito.
- Item, aliud est non peccare, et aliud proponere non peccare : et probatum est supra, quod poenitentia respectu futuri non habet nisi propositum : et hoc est praesens. Cum igitur proponens non peccare, possit, peccare in futurum, salvo proposito suo in praesenti, constat quod etiam vere poenitens, salva veritate poenitentiae in praesenti, potest peccare.
Solutio. Dicendum, quod hoc quod dicitur in Littera, absque omni ambiguitate haeresis pessima est, et nullo modo tenenda : et Magister Catholicam fidem construit, destruendo haeresim illam.
Ad primum igitur quod obiectum est, dicendum quod fundamentum poenitentiae non est de caetero non peccare, sed non habere propositum peccandi, ut probat ultima obiectio in contrarium facta : et ideo procedit ex falsis.
Ad aliud dicendum, quod non oportet esse illam tentionem poenae, nisi tantum in proposito.
Ad aliud dicendum, quod poenitentiam in veritate necesse est esse infinitam, sed duratione non potest esse infinita, quia ad plus in morte finitur : sed debet esse infinita ex parte voluntatis, scilicet quod pro nulla re vellet peccare vel peccasse : et ideo male procedit obiectio, quae videtur supponere, quod infinita esse debeat ratione.
Ad aliud dicendum, quod aliud est iterum renovari ad poenitentiam, et aliud iterum poenitere. Renovari enim ad poenitentiam est baptizari in remissionem peccatorum ad poenitentiam : et hoc est impossibile : sed poenitere iterum, manente primo charactere baptismali, est possibile.
Si autem aliquis obiciat, quod baptismus est sacramentum ordinatum contra originale, et non iteratur eo quod perfectum est : et fit iniuria sacramento, si iteretur : ergo et poenitentia non debet iterari, quae ordinatur contra actuale, et curat ipsum perfecte. Dicendum, quod nihil simile est tribus de causis : quarum prima est, quod baptismus immediate trahit vim suam a passione Christi, quia Deo Patri completur satisfactio primi peccati in passione Christi tantum : et ideo sicut illa non iteratur, ita nec baptismus : sed poenitentia supponit aliquid in nostra voluntate, quae mutabilis et iterabilis est. Secunda est, quia baptismus imprimit characterem semper manentem : et ideo si secundus reciperetur baptismus, essent duo characteres eiusdem speciei, vel unus nullum haberet effectum : quorum utrumque est inconveniens : sed poenitentia non imprimit aliquem characterem. Tertia est, quia licet Rabanus infra videatur dicere, quod originale redit, tamen sciendum est quod non redit, nec idem in specie, nec idem in numero : et auctoritati Rabani infra suo loco respondebitur : sed morbus contra quem ordinatur poenitentia, iteratur, et ideo medicinam iterare necesse est.
ARTICULUS XIV.
An aliquis lavari possit per poenitentiam usque ad munditiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4 : Lavamini, et mundi estote, etc.
Videtur enim, quod nullus per poenitentiam lavari possit usque ad munditiam a culpa mortali sic :
- Infinitae iniuriae infinita debet esse vindicta : sed Dei iniuria, ut dicit Augustinus, est infinita : ergo etiam vindicta debet esse infinita : sed vindictam infinitam sibi homo facere non potest : ergo poenitendo non potest vindicare peccata mortalia : et non remittitur culpa, nisi fuerit iuste peccatum vindicatum : ergo videtur, quod poenitens numquam emundetur a culpa.
- Si forte dicas, quod misericordia Dei superexaltat iudicium, et Dei misericordia tenet iustitiam. Contra : Semetipsum negare non potest : ergo non potest facere aliquid contra suam iustitiam : ergo exigit poenam infinitam.
- Item, peccatum maius peccato irremediabili, est irremediabile sicut etiam illud sed peccatum angeli est irremediabile, et peccatum hominis est maius illo : ergo peccatum hominis est irremediabile, sicut angeli : ergo numquam lavatur nec mundus est per poenitentiam. Quod autem peccatum hominis sit maius peccato angeli, videtur sic : angelus Deo esse aequalis voluit, et homo similiter : sed homo est per naturam inferior angelo : ergo minus habens aequalitatis divinae : ergo magis superbus appetendo eam : ergo hominis peccatum ex maiori superbia processit, quam angeli : ergo est maius, et sic habetur propositum.
Solutio. Dicendum, quod per poenitentiam lavatur peccator, et mundus est, si voluntatem habeat de caetero non peccandi.
Ad hoc autem quod obicitur de infinita iniuria, dicendum quod iniuria Dei ex parte obiecti est infinita, quia contra infinitum bonum : sed ex parte radicis qua radicatur in peccante, non est infinita : quia neque ex infinita libidine, neque ex infinito contemptu processit, neque actus peccati secundum se infinitus fuit. Quando autem ponderatur peccatum, principaliter attenditur ex parte radicis quae fundatur in peccante. Unde Apostolus, I ad Timoth. I, 13 : Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Et Augustinus dicit, quod remediabile fuit peccatum Iudaeorum occidentium Christum, per ignorantiam factum, licet esset contra infinitum bonum quod est vita Christi. Unde bene potest ex illa parte recipere medicinam finitam, licet ex altera parte sit infinitum : et ibi habet remissivum infinitum, quod est misericordia Dei.
Ad aliud dicendum, quod non propter hoc seipsum negat : quia iustitia est redditio pro meritis secundum formam et forum iudicii statutum ad utilitatem populi : et aliud forum est hic, et aliud in futuro : et ideo hic iustitia est pauca exigens propter obedientem voluntatem poenitentis : in futuro autem exigit aeterna propter voluntatem obstinatam.
Ad aliud dicendum, quod peccatum hominis minus est, si attendatur ex parte peccantis, quam angeli. Si autem attendatur ex parte obiecti, tunc est aequale illi. Processit enim peccatum angeli ex adipe respectu peccati hominis : quia angeli voluntas elevata est in superbiam ex decore et nobilitate naturalium quam intra se habet : homo autem intra se nihil tale habuit unde tantum superbiret, sed potius ab extrinsecus deceptus audivit : et ideo superbia hominis non est maioris tumoris, sed inferioris, et infirmioris status iudicium sumit. Unde patet quod non valuit illa obiectio.
ARTICULUS XV.
An illis qui iterant peccata, prosint priora lamenta ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4 : Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata, etc.
Videtur enim hoc esse falsum.
- Lamenta enim prosunt ad remissionem praeteritorum : et hoc est multum prodesse : igitur aliquid prosunt.
- Item quaeritur, qua ratione dicuntur lamenta praeterita non prodesse ? Quia impeditur salus ex peccatis futuris : eadem ratione dicitur baptismus non prodesse, si aliquis post baptismum peccet : sed hoc est falsum : ergo et illud.
Solutio. Dicendum, quod intelligitur de his qui voluntate habituali replicant peccata, etsi voluntate actuali plangant et illi non habent fundamentum poenitentiae : et ideo poenitentia eorum nulla est. Vel dicatur, sicut Magister dicit infra, quod nihil prosunt, non simpliciter, sed ad salutem consequendam.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de baptismo : quia licet homo fictus accedat ad baptismum, tamen recipit characterem, et sic aliquid prodest baptismus sed poenitentia non prodest ficte accipienti. Secundum aliam responsionem quam Magister infra tenet in Littera, dicendum quod non est simile de baptismo : quia baptismus est fundamentum sacramentorum, et adhuc cum homo peccat, prodest ad fundamentum habendum : sed non sic est de poenitentia : et ideo illa non prodesse dicitur, quia nihil de ea relinquitur per sequens peccatum.
ARTICULUS XVI.
An ille qui commissa plangit tamen non deserens, poenae graviori se subiiciat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Gregorius, ibi, A, § 4 : Qui commissa plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subiicit.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Per poenam primi planctus aliquid delevit de poena debita pro peccato : ergo subiicit se per planctum minori poenae : et sic falsum est quod dicit.
- Item, dolor de peccato, non est circumstantia aggravans peccatum : ergo non facit peccatum graviori poena dignum.
- Item, opposita doloris et planctus aggravant peccatum, scilicet impoenitentia et affectus peccandi : ergo dolor et planctus peccata diminuit : et sic iterum falsum videtur quod dicitur in littera. Probatio primae. Iob, XV, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, extento collo, et pingui cervice armatus est.
Solutio. Dicendum, quod loquitur de hypocritis qui plangunt quantum ad exteriorem hominem et videantur : ideo gravius peccant, ut dicit Augustinus, quia simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Sed melius videtur dicendum, quod loquitur de quibusdam quibus peccatum displicet simpliciter veniente ratione, et tamen dulcedine peccati victi ex parte sensualitatis, voluntatem habent adhuc in peccato : unde in illis aggravatur poena per accidens eo quod non vitant peccatum, et tamen advertunt ipsum et quia postea non retrahuntur, non excusantur a subreptione vel ignorantia, sed potius advertendo peccatum : et cum non deserunt, gravius contemnunt : et de talibus loquitur Gregorius, ut videtur sonare verbum.
Ad obiecta in contrarium, dicendum quod illa procedunt de eo qui etiam voluntate et actu retrahitur a peccatis : et de tali non loquitur Gregorius.
Ad aliud dicendum, quod licet dolor non sit circumstantia aggravans, tamen supponit in peccante circumstantiam aggravantem, in quantum dolor non est vera desitio, eo quod sit malum cum actuali cogitatione poenae quae debetur peccato.
Ad aliud dicendum, quod oppositum doloris aggravat : et ex hoc bene sequitur, quod dolor secundum se non aggravat, sed diminuit : sed in quantum motus virtutis motivae animae non causatur nisi ex aliquo contemptu comprehenso in anima ex parte potentiae apprehensivae, supponit dolor contemptum actualem peccati et poenae quae debetur eidem : et ex illa aggravat peccatum : quia propter poenam non dimittere peccatum maioris contemptus est, quam si poena non adverteretur.
ARTICULUS XVII.
An velle non peccare aut cessare a peccato sit vera poenitentia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in principio secundae partis in solutione sua, ibi, A, § 4 : Sed Ambrosius dicit : Haec vera poenitentia est, cessare a peccato.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Cessare a peccato pura est privatio : et poenitentiam agere est aliquid agere : ergo cessare a peccato non est vera poenitentia.
- Si forte dicas, quod cessare a peccato ponit actum interiorem animae, licet privet actum exteriorem, sicut dicunt Doctores de praeceptis negativis. Unde sensus est, cessare a peccato, id est, velle non peccare. Adhuc falsum videtur quod dicunt : quia, sicut supra habitum est, poenitentia totam essentiam habet respectu praeteriti peccati : voluntas autem non peccandi et respectu peccati futuri : ergo voluntas non peccandi non est vera poenitentia : ergo nec cessare a peccato, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod si fiat vis in verbo ambrosii, optimum est verbum et subtile : quia non cessat a peccato, qui peccat : unde qui omittit, non cessat a peccato. Item, qui transgreditur, non cessat a peccato. Est autem praeceptum affirmativum ut poeniteamus, sicut habemus, Marci, I, 4, et Matth. III, 2 : et licet hoc non obliget ad semper, tamen tunc obligat, quando homo peccavit, et de peccato recordatur : ergo si tunc non poenitet, non cessat a peccato : quia non facit quod debet.
Item, praeceptum negativum est, non peccare, non velle peccare, nec in praeterito nec in futuro : et ex hoc obligatur omnis homo semper velle non peccasse, et ad velle non peccare : et si faciat contrarium, tunc non cessat a peccato.
Patet igitur, quod cessare a peccato, importat poenitere, et velle non peccasse, et velle non peccare : et haec sunt quae exiguntur in poenitentia.
Et per hoc patet solutio ad utrumque obiectorum.
ARTICULUS XVIII.
An peccata deleantur per poenitentiam secundum quod est virtus, vel sacramentum ?
et, an habeat duos actus, scilicet plangere, et odire ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4 : Poenitentia est virtus, vel gratia, etc.
Et quia omnia quae de ista de diffinitione erant, dicta sunt, praeter duo supra quaesita in alia diffinitione : ideo quaeritur hic, utrum peccata deleantur per poenitentiam secundum quod est virtus, vel secundum quod est gratia, vel secundum quod est sacramentum ? eo quod Magister dicit hic, quod est virtus, vel gratia : et supponitur, quod sit sacramentum.
Videtur autem, quod secundum quod est gratia : quia
- Gratia contrariatur culpa : si igitur deletur culpa ab aliquo, oportet quod deletivum sit gratia : sed a poenitentia deletur culpa : ergo poenitentia delet eam secundum quod est gratia.
- Item, si virtuti essentiale esset delere culpam : tunc omnis virtus deleret peccatum : sed ego video, quod hoc falsum est : quia habetur virtus politica quae vere virtus est, et non delet peccatum : ergo non est virtutis, sed gratiae, ut virtutis.
- Item, gratia existente in actu, et virtute in munere tantum, ut in parvulis, fit deletio peccati secundum quod culpa est : ergo videtur, quod essentiale sit gratiae delere culpam : ergo si poenitentia remittit culpam, hoc fit in quantum est gratia, et non in quantum est virtus, vel sacramentum.
Si forte dicas, quod virtus aequivoce dicitur de virtute infusa et politica : et ideo licet virtus politica non deleat, tamen virtus infusa delet peccata. Videtur hoc esse falsum : quia virtus diffinitur per actum proprium : actus autem proprius non est aequivocus in virtute infusa, et acquisita.
- Item, cum sic dicitur virtus infusa, et virtus acquisita, non tangitur diversitas nisi causae efficientis : causa autem efficiens nihil est essentia rei : ergo penes causam efficientem non accipient rationem aequivocationis virtus infusa et acquisita : ergo si non est essentiale delere peccatum virtuti acquisitae, non erit etiam naturale gratuitae.
Sed contra :
- Peccatum relinquitur ex actu, et impotentia operantis : ergo id quod removet ipsum, debet esse in poenitentia secundum quod est ordinata ad opus : haec autem est virtus, et non gratia secundum quod huiusmodi : ergo videtur, quod delens sit virtus, et non gratia.
- Item, peccatum est voluntarium, ut dicit Augustinus : et si non sit voluntarium, non erit peccatum : ergo est in voluntate : ergo respicit potentiam animae : sed gratia magis respicit essentiam animae, quam potentiam : et virtus magis potentiam respicit, quam essentiam : ergo peccatum magis tollitur poenitentia prout est virtus, quam prout est gratia.
Videtur autem, quod peccatum tollatur poenitentia prout ipsa est sacramentum : quia, sicut supra habitum est,
- Gratia sacramentalis principaliter ordinatur contra defectum peccati : poenitentia autem est sacramentum institutum contra morbum peccati actualis : ergo est causa illius : ergo tollit peccatum in quantum est sacramentum.
- Item, omne sacramentum novae legis est signum et causa gratiae : ergo et istud : ergo in quantum sacramentum causae gratiam remittentem morbum peccati actualis.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur : Plangimus, et odimus : Unius enim unus est actus proprius et essentialis : sed poenitentia non est nisi unum quid : ergo habet unum actum : ergo alter superfluit.
Item quaeritur, in quo differt plangere, et odisse sive odio habere peccatum ?
Videtur, quod utrumque sit respectu praeteritorum : quia praemittitur in Littera : Qua commissa mala plangimus et odimus : ergo videtur, quod alterum superfluit : quia commissa mala praeterita sufficit plangere.
Item, Gregorius dicit, quod odium est ira inveterata : et hoc non videtur convenire de novo poenitenti, quia nondum iratus est de peccatis suis.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio ad primum, quod poenitentia delet culpam in quantum est gratia. Utrum autem aliqua differentia sit et quae inter gratiam, et virtutem, in secundo libro huius voluminis notavimus : et ideo non oportet hic replicare. Sed tamen in peccato tria sunt, scilicet culpa quae maculat ex privatione boni gratuiti et vitiatione naturalis, et actus qui inficit potentiam, vitium relinquendo in ipsa, et vulnus quod infligit. Et quantum ad primum proprie tollitur gratia, quantum ad secundum virtute, et quantum ad tertium sacramento : et tamen principaliter deletio peccati et culpae, gratiae actus est : quia virtus in quantum virtus non habet hoc de se, sed potius secundum quod est gratia informata, et similiter secundum quod sacramentum non habet hoc nisi in quantum est causativum gratiae.
Dicatur ergo ad primum et secundum, quod licet gratia essentialiter habeat contrarietatem ad culpam in eo quod huiusmodi, non tamen pertingit ad potentias a quibus etiam expellitur peccatum, nisi in quantum unita est virtutibus : et ideo gratia, et virtutibus, et sacramento remittitur peccatum sufficienter.
Ad aliud dicendum, quod sicut bene obicitur in contrarium, virtus infusa, et acquisita studio nostro, differunt essentialiter et formaliter : et ideo quod convenit uni, non oportet quod conveniat alteri.
Ad id autem quod obicitur contra hoc, dicendum quod licet causa efficiens sit diversa, tamen plus quam efficiens importatur in his verbis, virtus infusa, et virtus per medium humanum acquisita : cum enim dicitur infusa, intelligitur illa quae radicatur in gratia : et cum dicitur acquisita, intelligitur illa quae relicta est ex consuetudine, quasi coessentialis illi : sicut dicit Philosophus, quod quales sunt operationes, tales sunt et habitus : et ideo oportet, quod illae virtutes differant essentialiter.
Ad hoc quod obicitur, quod virtus purgat peccatum, dicendum quod hoc facit virtus gratia informata, et non alia, sicut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum quod obiectum est de prima parte diffinitionis.
Ad id quod ulterius quaeritur, scilicet de plangere, et odire, dicendum quod duo sunt essentialia peccato, et duo quae coexistunt : et ideo tanguntur quatuor in hac diffinitione. Primum essentiale est detestari peccatum commissum in quantum huiusmodi, sicut prius dictum est, et hoc notatur per plangere. Remansit autem radix illius peccati et reatus, et respectu eius est odium commissi criminis, et supponit hoc odium iram per zelum. Primum autem quod coexistit est propositum emendationis per confessionem et satisfactionem. Secundum est propositum ultra non committendi. Sic ergo quatuor sunt in poenitentia. Unum respectu actus commissi, secundum respectu radicis : et tertium coexistit respectu praeteriti, et quartum coexistit respectu futuri : quae duo necessaria sunt ne sit fictus ipse poenitens.
Et per hoc patet solutio ad duo ultima.
ARTICULUS XIX.
An eleemosyna auferat culpam, et peccatorem mundum faciat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4, circa medium : Non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere.
Videtur enim hoc esse falsum.
- Per hoc quod dicitur, Luc. XI, 41 : Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ergo videtur, quod per eleemosynam habetur munditia generalis.
- Item, I ad Timoth. IV, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Si igitur ad omnia valet pietas, videtur quod valeat ad peccati abolitionem.
- Si forte dicas, quod hoc intelligitur de pietate quae est informata gratia gratum faciente. Contra : Ambrosius ibidem in Glossa : Pietas quae operatur bona, fratribus valet ad promerendum divina : omnis enim summa Christianae disciplinae in pietate et misericordia est, quam aliquis sequens, si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit. Sed lubricum carnis non patitur iustus : ergo videtur, quod existens in mortali peccato, emat sibi eleemosynis impunitatem.
- Item, hoc videtur per illud quod habetur, Daniel. IV, 24, ubi regi impio dixit Daniel : Rex, consilium meum placeat tibi : et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.
- Videtur idem per rationem : Duae enim sunt partes iustitiae, scilicet declinare a malo, et facere bonum : et declinare a malo, ut communiter dicitur, vitat poenam : ergo multo magis facere bonum : sed facit bonum etiam qui extra caritatem ex misericordia sustentat pauperes propter Deum : ergo vitat poenam : sed non potest vitare poenam, nisi eleemosyna auferat culpam : ergo videtur, quod valeant tales eleemosynae ad culpae dimissionem.
- Item, Ambrosius dicit, quod praecedit quiddam in peccatoribus quo digni sunt iustificatione : sed quod praecedere potest, praecipuum in eis, est misericordia et pietas in pauperes : quia in illis, ut dicit idem Ambrosius, existit summa vitae Christianae : ergo videtur, quod hoc faciat dignum ut culpa remittatur.
- Item, Augustinus in Enchiridion : Quibus prosunt suffragia mortuorum, vel ad hoc prosunt ut sit poena remissio, vel certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio : ergo multo magis eleemosyna per seipsum facta, valet ad tolerabiliorem damnationem : sed non potest, nisi mortale a Deo solvatur : ergo videtur, quod valet ad quorundam peccatorum dimissionem.
- Item, ab omnibus supponitur, quod nullum est bonum irremuneratum. Ponamus ergo, quod aliquis extra caritatem existens, faciat multa de genere bonorum, et eleemosynas, et non remuneretur hic : ergo remunerabitur in futuro : sed non potest remunerari quoad poenae dimissionem, existente culpa punienda, quia hoc esset contra Dei iustitiam : ergo videtur, quod dimittatur ei culpa : ergo sibi emit impunitatem.
Si forte dicas, quod tales remunerat Deus hic : nihil est contrarium : quia potest non remunerare, etsi remuneret : et falso et non impossibili posito, quod accidit, debet esse falsum et non impossibile : sed accidit, quod non remuneret aliquod bonum : et hoc est impossibile iusto Deo.
- Item, videtur quod non sufficienter possit Deus hic remunerare : quia non est remuneratus aliquis, si accipit minus valens pro magis valenti : sed opus pietatis etiam informe, plus valet omni terreno lucro : ergo per nullum terrenum bonum sufficienter remuneratur : sed quidquid datur hic, est terrenum bonum : ergo non potest hic sufficienter remunerari. Quod autem opus informe pietatis plus valeat omnibus terrenis bonis, patet : quia etiam vita civilis ponitur optima in vita, vel ad minus melior omni voluptate, et divitiis, et honoribus : videtur ergo male dicere Augustinus in Littera.
Sed contra :
- Augustinus dicit, quod existens in peccato mortali, non est dignus pane quo vescitur : ergo videtur, quod nihil quod facit, potest sibi emere aliquid a Deo quantum ad dignum : ergo nec impunitatem.
- Item, Aequaliter displicet Deo impius et impietas eius, ut dicitur, Sapient. XIV, 9 : sed displicentis opus non potest Deo esse placens : ergo impius nihil potest facere, ut videtur, nisi prius fiat pius et iustus : hoc autem non potest fieri sine gratia gratum faciente : ergo sine gratia non potest facere aliquod opus, per quod aliquid apud Deum mereatur : ergo nec emere impunitatem.
Solutio. Dicendum, quod bona facta extra caritatem, valent ad multa de quibus infra sequenti distinctione quaestio erit : sed hic non est dubium nisi de eleemosyna. Et ideo dicendum, quod eleemosyna valet ad gratiae approximationem hic, et in futuro ad tolerabiliorem poenam, ut hic dicitur : sed utroque modo per accidens. Unus modus est : quia per hoc quod consuescit eleemosynis, retrahitur a peccatis, et ita pauciora committit peccata, quam si totus intenderet peccatis, et in peccato continuaret : et quia subtrahitur culpa quae fieret si eleemosyna non esset, subtrahitur etiam poena quae culpam sequeretur. Alius modus est : quia qui pietati consuescit, incipit ei placere bonum, et per consequens libido mali et contemptus Dei remittitur in ipso, et ita non peccat ex tanta libidine ut alias, nec ex tanto contemptu : et ideo suum peccatum est minus quoad radicem peccandi, quam alterius cui opera pietatis non sunt : et ideo sequitur etiam minor poena, et per consequens tolerabilior damnatio.
Dico ergo ad primum, quod illud Lucae, XI, 4I : Date eleemosynam, etc., intelligitur accommode, hoc est, supra omnia alia bona fortunae quae habetis ad usum vobis concessa, non propter hoc tota vita efficitur munda : sed sensus est, quod ex bonis fortunae illicite retentis, non generatur eis peccati immunditia.
Ad aliud dicendum, quod pietas ad omnia valet : sed non pietas informis, sed potius formata, de qua ibi loquitur Apostolus.
Ad aliud autem quod obicitur per Glossam Ambrosii ibidem, dicendum quod lubricum carnis non significat ibi lubricum mortale, sed veniale quod continue oritur ex concupiscentia : et ille talis non peribit : quia licet veniale sit dispositio ad mortale, tamen continetur talis per opera pietatis in bono ne pereat.
Ad aliud dicendum, quod Danielis intentio fuit, quod rex primo vitam corrigeret per poenitentiam, et tunc valerent ei eleemosynae ad peccati dimissionem ex parte debitae poenae, quam minabatur ei visio quam viderat.
Ad aliud dicendum, quod declinare a malo dicitur dupliciter, scilicet non facere malum secundum quod non dicit nisi negationem operis mali : et sic verum est, quod non evitat nisi poenam, et non est pars iustitiae proprie loquendo. Secundo modo dicitur declinare a malo, velle non facere malum, et sic ponit actum interiorem, et meretur palmam, et est pars iustitiae : sed facere bonum informe non est pars iustitiae, sed dispositio ad ipsam, ut supra dictum est. Cum autem dicitur, quod non facere malum vitat poenam, non intelligitur de ea quam quis meruit per peccatum praecedens, sed potius de ea quam incurreret, si malum faceret, quod non fecit : et hoc modo facere bonum informe vitat poenam : sed tunc non sequitur, quod propter ipsum aliquod dimittatur peccatum, cui poena debetur vel poena quae debetur peccato perpetrato.
Ad aliud dicendum, quod Ambrosius loquitur de merito et dignitate congrui, non condigni : minus enim incongruum est dare gratiam exercitatis in eleemosynis, quam aliis qui eleemosynis non intendunt.
Ad aliud dicendum, quod sicut multi Doctorum dicunt, Augustinus vocat damnationem ibi incendium ignis purgatorii, et non inferni : omnes autem qui sunt ibi, habent caritatem et opera gratia informata. Unde nihil tunc probatur de proposito per verbum Augustini. Si autem dicatur, quod intelligitur de his qui in inferno sunt, tunc dicendum est, quod suffragia non prosunt nisi per accidens, ut dictum est, et ita prosunt opera quae fiunt extra caritatem.
Ad aliud dicendum, quod nullum bonum est irremuneratum : sed non oportet, quod remuneretur praemio sibi non respondente, et incomparabiliter magis valente. Unde dicimus, quod talia quae non valent aeternum praemium, in aeternitate non remunerantur : sed et praecipua remuneratio est hic : quia per illa gratiae viciniores efficiuntur : et hoc est spirituale praemium, et melius quam opera eorum.
Hoc autem quod contra obiciendo dicitur, quod quidquid hic datur, est terrenum, falsum est : quia multa spiritualia dantur hic etiam his qui in peccato mortali sunt quandoque et praecipue his qui exercentur in eleemosynis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XX.
An omnia ante acta bona per poenitentiam sequentem vivificentur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4, post medium : Mortificatur enim illa poenitentia, et alia ante acta bona, etc.
Gratia enim huius videntur esse hic inquirenda quinque, ut perfectius haec Littera intelligatur :
quorum primum est, utrum omnia ante acta bona per poenitentiam sequentem vivificentur ?
Secundo, si non omnia, utrum omnia mortificata ?
Tertio, utrum quoad omnia quae in ipsis sunt, vivificentur, vel quoad aliqua ?
Quarto, per quid vivificentur ?
Quinto, quid ibi vocetur vita ?
Videtur autem contra primum, quod omnia ante acta bona per sequentem poenitentiam vivificentur, sive fuerint mortua, hoc est, in mortali peccato facta, sive fuerint mortificata, hoc est, in caritate facta, et per consequens peccatum mortificata.
Et obicitur sic :
- Dicit Adamantinus super Iosue : Sunt in Ecclesia credentes quidam et acquiescentes praeceptis divinis, erga servos Dei religiosi et officiosi, et ad ornatum Ecclesiae vel ministerium Ecclesiae satis prompti : sed in conversatione propria obscoenis vitiis involuti, nec omnino deponentes veterem hominem cum actibus suis, nihil adhibent emendationis morum vel innovationis. Istis ergo Christus Iesus salutem concedit : sed quamdam insaniae notam non evadent. Ex his colligitur, quod bona facta in mortali peccato vel per se, vel per vivificationem sequentem factam, valent ad vitam aeternam.
- Item, Adamantinus, ibidem : Iesus videns angustum in fide propositum, moderationem iustissimam servat, ut salutem consequantur qui parum fidei habent : nec tamen summam regni vel libertatis accipiunt : quia fides eorum nullo operum nobilitatur accessu. Ex his colligitur idem quod prius.
- Item, Levit. XXV, 25, super illud : Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, etc., dicit Glossa, quod possessiuncula est haereditas vitae aeternae, quae venditur mortali peccato : et dicit Glossa et textus, quod si redimere voluerit, fructus computabuntur ex die qua vendidit : sed fructus ex die qua vendidit, fuerunt post mortale peccatum : ergo et per consequentem poenitentiam mortui computantur ad vitam : ergo vivificantur per sequentem poenitentiam.
- Item, per rationem obicitur sic : Si aliqua duo ordinantur ad unum tertium, essentialius participabit illud tertium, quod ex duobus vicinius ordinatur ad ipsum : sed bonum naturae et moris quod dicitur de genere bonorum, ordinatur ad bonum gratiae quod dat vitam : ergo essentialius participabit vitam gratiae, quod vicinius est : sed bonum moris vicinius est : igitur participabit vitam plus quam bonum naturae : sed bonum naturae vivificatur : ergo bonum opus quod est de genere bonum.
Quod autem vicinius ordinetur ad gratiam, sic probatur : Dicit Ambrosius quod praecedit quiddam in peccatoribus quo digni sunt iustificatione : et hoc non est nisi bonum quod dicitur de genere bonorum, sive bonum virtutis informis : ergo bonum illud dignum facit hominem, et non bonum naturae ut consequatur vitam : ergo vitae vicinius est : et hoc est quod intendimus probare.
- Item, supponamus modo opinionem eorum qui dicunt, quod naturalia fiunt gratuita, et procedo tunc sic : Quod melius et perfectius est in bonis informibus, magis natum est fieri gratuitum : sed actus virtutis moralis, ut probat Philosophus in primo Ethicorum, perfectior et melior est, quam habitus : ergo magis natus est fieri gratuitus, quam habitus et habitus vivificatur, quia naturalia fiunt gratuita : ergo multo magis actus.
Si dicas, quod hoc non potest esse, quia habitus manet et actus eius transit hoc nihil est : quia simpliciter in operibus mortificatis transit actus, et tamen vivificari dicuntur per sequentem poenitentiam.
- Item, in naturis est multo maioris potentiae vivificare mortificatum sicut occisum, quam quod numquam habuit vitam, potuit tamen habere. Exemplum est, quod plus est vivificare interfectum, quam embryonem qui potuit vivere et numquam vixit : sed qui potest quod plus est, potest et quod minus est, ut dicit Boetius : ergo si gratia potest vivificare mortificatum opus, potest et vivificare quod numquam vixit, potuit tamen vivere : sed potest illud, ut dicitur in Littera ergo et istud : sed opus quod numquam vixit, potuit tamen vivere si affuisset gratia, est opus mortuum : ergo opera mortua per gratiam sequentem possunt vivificari.
Sed contra hoc est quod
- Dicitur in Littera.
- Item, peccator non habet opus ordinatum ad vitam nisi per motum gratiae sed ipse non est in gratia : ergo nihil de potentia vitae ab eo transit in opus : sed quod nullam habet potentiam vitae, non est vivificabile : ergo tale opus vivificari non potest.
- Item, in naturis a non vivo generatur non vivum, et non habens potentiam ad vitam, sicut patet in mineralibus : ergo et in moralibus similiter erit : sed peccator est non vivens : ergo opus quod generatur ab ipso, nec vivit, nec potentiam habet ad vitam : ergo per sequentem potentiam non potest vivificari.
Solutio. Dicendum, quod in veritate sicut omnes confitentur, opera mortua vivificari non possunt, eo quod sicut ultima probavit obiectio, nulla potentia ad vitam transit in generatum a generante quod non vivit, nisi per accidens generetur in ipso, sicut vermis a putrefacto.
Ad id ergo quod obicitur ad Adamantinum, dicendum, quod Adamantinus signum salutis in Ecclesia inter fideles, et in linitionem quorumdam sacramentorum vocat salutem : et talem consequuntur habentes fidem informem, qui per Gabaonitas significantur. Et quod ita sit, per Isidorum probatur, Iosue, IX, 1 et seq., qui sic dicit in Glossa ibidem : Gabaonitae significant eos qui credunt, et erga servos Dei devotionem, vel Ecclesiae cultum videntur habere : nihil tamen emendationis habent in moribus : tales tantummodo quidem signum salutis intra Ecclesiam proferunt : inter spirituales autem, id est, inter Sanctos Dei regnum aeternum vel libertatem non consequuntur. Haec sunt verba Isidori quasi glossantia verba obscura Adamantini.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Vel possumus dicere, quod est salus in re, et salus in spe : prima beatorum, secunda autem itinerantium. Et haec adhuc est duplex, scilicet informans fidem et spem : et haec est Sanctorum : vel informis, et haec est eorum qui obscoenis actibus vivunt in Ecclesia, recte tamen credentes et opera de genere bonorum facientes. Et de hac ultima sola loquitur Adamantinus.
Ad aliud dicendum, quod post peccatum et ante poenitentiam nullus est vitae fructus in homine, sed lex : et similiter Glossa intelligitur de his quae sunt post compunctionem, et ante satisfactionem exteriorem iniunctam a sacerdote : illa enim omnia debet attendere sacerdos, et computare in redemptionem haereditatis aeternae.
Vel aliter potest dici, quod intelligitur de bonis factis in mortali peccato : sed dupliciter aliquid computatur in sortem, scilicet ut est pars sortis, et sic intelligitur in Glossa : quia nihil est pars sortis nisi opus meritorium : vel ut impediens excrescentias usurarum, et sic computantur opera meritoria in partem sortis, quia per illa detinetur homo ne ruat de peccato in peccatum, eo quod usura praecedentis quasi est peccatum sequens : et per illa bona etiam vicinatur gratiae, ut dictum est in anteriori quaestione.
Ad aliud dicendum, quod illa opinio quae dicit, quod naturalia fiunt gratuita, non intelligitur secundum fieri, quod essentialiter haec fiant illa, quia hoc est impossibile, et quasi haeresis sed dicit haec fieri illa quia possunt coexistere illis, et cum illis aliquid boni afferre subiecto, sicut facilitatem operandi bene, et huiusmodi : et tunc virtus dicitur fieri gratuita, quia manet : sed actus nullo modo manet, nec habet potentiam ad vitam, sicut ultima obiectio probavit, et ideo vivificari non potest.
Ad hoc autem quod dicit, quod actus mortificatus etiam non manet : dicendum, quod sicut infra habetur in hac quaestione, quod actus ille ad minus manet in corpore mystico, sed mortuus actus nullo modo : et ideo non est simile.
Ad aliud dicendum, quod non est simile quod adducitur de naturis : quia interfectum corruptum est non solum in actu vitae, sed etiam in potentia ad vitam : sed non sic est de mortificato in moralibus : quia solum est privatum vita, et est in potentia ad vitam : et id quod non habet vitam in moribus, et procedit a non habenti vitam, non est simile embryoni qui procedit a vivo a quo accipit potentiam ad vitam.
Et sic patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXI.
Utrum omnia mortificata possunt vivificari ?
Secundo quaeritur, utrum omnia mortificata possunt vivificari ?
Videtur autem quod non :
- Est enim vita, ut dicit Philosophus, actus continens spiritus : ergo conservabitur vita in vivo, principiis vitae conservatis : si autem causa per se conservationis vitae est conservatio principiorum vitae in vivo, destructa vita, necessarium est principia vitae vel aliquod principiorum destructum esse : oportet ergo in hoc opere mortificato destructa esse principia vitae : sed destructis principiis vitae, destruitur potentia ad vitam, et destructa potentia, non est illud vivificabile : ergo cum in mortificato destructa sit potentia vitae, remanet mortuum opus non vivificabile : ergo non vivificatur.
- Item, quidquid potentia vivit, per modum illum quo potentia vivit, habet esse : sed opus mortificatum nullo modo habet esse tempore sequenti poenitentiae, et etiam tempore mortalis peccati quod est ante poenitentiam : ergo nullo modo vivificatur. Probatio mediae. Si opus illud est, non potest esse nisi in actu, vel habitu : sed constat, quod in actu non est : nec etiam in habitu, quia habitus virtutis cuius erat elicere illud opus, destructus est per peccatum mortale : ergo, et caetera.
- Item, Ezechiel. XVIII, 24 : Si averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur : ergo non recordabuntur ad iustificationem.
- Item, Actus est accidens : ergo non est nisi quando inest : sed non inest tempore peccati : ergo non est : et quod non est, non vivificatur : ergo actus ille non iustificabitur, ut videtur.
Contra hoc sunt
- Auctoritates Sanctorum, quae ponuntur in Littera.
- Item, Hieronymus super epistolam ad Galatas : Si poenituerint, redibunt ad vitam.
- Item, Augustinus : Poenitentia est res optima et perfecta, quae omnes defectus revocat ad perfectum : ergo etiam deficiens meritum per sequens peccatum : et non revocat nisi vivificet : ergo vivificat opera mortificata.
- Item, non potest esse fortius peccatum quam meritum : sed si omnia interimerentur per peccatum, fortius esset peccatum : ergo non in toto interimitur opus meritorium : ergo aliquid in eo remanet de potentia ad vitam.
- Item, meritorio operi aeternum praemium debetur : ergo si non debetur ei, iniuste agitur cum ipso : sed si occiditur, non habebit suum praemium : ergo in eo manet adhuc potentia ad vitam : sed quod habet potentiam ad vitam, potest vivificari : ergo, etc.
- Item, Apocal. III, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Et haec etiam corona debita est operibus praesentis iustitiae : ergo ista perdita, alius potest eam accipere : ergo remanent opera meritoria, etiam isto perdente : sed eadem ratione qua remanentia possunt dari alii, possunt restitui et isti : ergo possunt vivificari per poenitentiam sequentem.
Solutio. Dicendum, quod opera mortificata per sequentem poenitentiam vivificantur. Et ut hoc intelligi possit competentius, est sciendum, quod opus meritorium non accipit vitam ab operante, sed potius ab ipsa gratia : et dicitur vivere effective, quia dat vitam merenti et operanti. Gratia autem consideratur dupliciter, scilicet in quantum subiectum informat et actum, et sic ipsa est accidens, et non potest dare vitam : et in quantum est similitudo quaedam bonitatis divine et accepta Deo et omne id in quo est ipsa, et sic dat vitam, et est principaliter in acceptante, hoc est, in Deo, respectu tamen operis et operantis. Et quia acceptio Dei quae est respectu operis facti in caritate Dei, semper manet, ideo manet opus etiam post mortale peccatum, non simpliciter, sed prout respectu ipsius est acceptio divina. Verumtamen influxus vitae ab acceptione Dei et opere accepto impeditur propter mortale peccatum quod est in isto : ita scilicet, quod per illud opus acceptio Dei non influit illi vitam : sed reputatur alii quodammodo, sicut dictum est alibi, ubi ostensum est de hoc qualiter intelligitur illa auctoritas Apocalypsis, III, 11 : Tene quod habes, etc.
Patet igitur solutio ad primum : quia opus non destruitur secundum quod est sub acceptione divina : quia semper illud opus acceptum est, et non est principium vitae nisi sic consideratum : sed influxus vitae impeditur per mortale peccatum : et ideo non est verum, quod in mortificato destruatur potentia vitae quia non est mortificatum in se, sed potius quoad istum ne influat vitam, et remoto obstaculo influit sicut prius. Et quod opera ibi maneant, patet per illud Matthaei, VI, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in caelo. Thesauri enim illi, sunt thesauri meritorum in scientia et approbatione divina conscripti. Et per illud Apostoli, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem, scilicet iustus iudex.
Ad aliud dicendum, quod opus per illum modum est, quo est principium vitae, ut iam dictum est : quia in acceptione divina numquam destruitur : quia placuit Deo propter formam gratiae quae erat respectu illius operis : et ideo obiectio illa falsum supponit.
Ad aliud dicendum, quod intentio Prophetae est, quod non recordabuntur iustitiae quoad iustum : sed tamen manent simpliciter sub recordatione, ut dictum est : et sic patet responsio ad totum.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod non manet ut est accidens, sed quoad illam rationem, ut iam dictum est.
ARTICULUS XXII.
An opera mortificata quoad omnia quae sunt in ipsis, vivificantur ?
Tertio queritur, utrum opera mortificata vivificentur quoad omnia quae sunt in ipsis ?
Videtur enim, quod sic : quia
- Augustinus dicit, quod poenitentia est res optima et perfecta quae omnes defectus revocat ad perfectum : ergo quidquid deficit in bonis per peccatum, reducitur ad vitae fructum per poenitentiam : ergo omnia vivificantur.
- Item, semper potentior est virtus, quam peccatum : sed peccatum exstinguit omnes virtutes quando sequitur eas : ergo etiam poenitentia vivificat omnes quando subsequitur peccatum.
- Item, ad Roman. VI, 1 et seq. : Non sicut peccatum, ita et bonum. Et hoc ideo, quia bonum secundum se est : et malum in respectu, et inutile, et pigrum : si ergo malum potuit occidere bonum, multo magis bonum potuit ea vivificare.
Contra :
- Virginitas est quidem de maximis bonis : et non vivificatur, nec redimitur, nec restituitur : quod patet per Hieronymum in quadam epistola ad Eustochium virginem, qui dicit sic : Audenter loquar : cum omnia Deus possit, suscitare non potest virginem post ruinam.
- Item, Apocal. III, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Ex hoc accipitur, quod aliquis mortuus habuit aliqua opera viva, et viva non vivificantur : ergo non omnia opera mortua vel mortificata indigent vivificatione.
Solutio. Dicendum, quod opera mortificata eo modo quo mortua fuerunt, omnia vivificantur per poenitentiam sequentem, sicut innuitur in Littera.
Ad id quod obicitur de virginitate, sumatur in Littera primo auctoritas Hieronymi, quae totum contrarium dicit super Osee, II, 2 et seq., ubi dicit sic : Vide quid sit inter Dei convenientiam et hominum : homo enim uxorem accipit, de virgine mulierem facit, id est, non virginem sive corruptam : Deus etiam meretricibus copulatus, eas mutat in virgines. Hanc contrarietatem attendens Magister Hugo de sancto Victore solvit dictum Hieronymi sic : Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, etc. Quaedam verba ambigua Hieronymus hic posuit dicens sic : Cum Deus omnia possit, de corrupta non potest facere non corruptam : tamen si de corruptione carnis hoc intelligatur, stultum est sic sentire : quia homo carnem suam vitiare posset, Deus autem sanare non posset. Si autem de corruptione cordis intelligatur, hoc similiter stultum est dicere : quia homo peccare posset, Deus autem iustificare non posset, et tantum iustificare quantum iste peccare. Si autem idcirco illud non posse dicitur Deus, quia factum est : et quod factum est, non factum esse non potest : quia quod verum est, falsum esse non potest : et idcirco non potest, quia contra veritatem non potest : quia si contra veritatem posset, contra seipsum posset qui veritas est : pondus habet hoc dictum maius, quam si diceretur de alio quolibet quod factum est, et iam non factum esse non potest. Haec sunt verba Hugonis. Pondus autem quare magis dicitur de illo quam alio praeterito, est, quia descendisse mentem voluntarie super actualem et praesentem carnis delectationem, facit corruptionem virginitatis : et hoc praeteritum inducit statum ignobilem in mente et corpore, quod non facit aliud peccatum. Patet igitur, quod secundum quod virginitas fuit meritoria, restituitur : quia poenitentia restituit integritatem puritatis a peccato, sed non integritatem status secundum dignitatem.
Ad aliud dicendum, quod Apocalypsis loquitur de Ecclesia in qua quidam vivebant, et quidam mortui erant, sed morituri exemplo aliorum : et ideo monet vigilare : et ideo nihil valet obiectio.
ARTICULUS XXIII.
Per quid vivificentur opera mortificata ?
Quarto quaeritur, per quid vivificantur ?
Et videtur, quod
- Per iustitiam generalem.
- Eius est iustificare cuius est impurum facere purum : hoc est iustitiae generalis : ergo etiam illud.
- Hoc etiam videtur per illud quod dicitur in Ezechiele, XVIII, 21 et 22 : Si autem impius… fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet et non morietur : … in iustitia sua, quam operatus est, vivet.
- Videtur, quod hoc sit fidei : quia, ad Roman. I, 17, et ad Hebr. X, 38, dicitur : Iustus autem ex fide vivit.
- Videtur autem, quod sit caritatis effectus : dicit enim Augustinus, quod caritas est vita animae.
- Item, videtur quod gratia : quia vita dividitur in vitam naturae, et vitam gratiae, et vitam gloriae : ergo vita erit a gratia : sed cuius est iustificare, eius est vita : ergo gratia vivificat opera mortua.
Contra hoc est quod dicitur in Littera, quod hoc est poenitentiae : et hoc accipitur a verbis Bernardi in Canticis sic dicentis : Sensum ex integro recuperasse te scias, si tuam conscientiam sentis quadruplici compunctione morderi, pudore gemino, et gemino metu : nam vitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur. Et loquitur de miraculo Elisei qui poenitentialiter oscitavit septies : ergo partes confessionis et compunctionis attestantur vitae et sensui restitutis : ergo de mortuis faciunt vivos.
Solutio. Dicendum, quod vita est actus gratiae proprie et primo, sicut etiam notatum invenies super librum secundum Sententiarum : et non convenit virtuti primo, sed potius per posterius : et ideo diverso modo attribuitur diversis virtutibus. Poenitentiae autem est sicut removentis causam mortis a parte materiae sive subiecti : quia ipsa est causa iustificationis prior ea ratione, non tempore, ut supra dictum est. Et hoc modo loquitur Magister, quando attribuit ei iustificationem operum mortuorum.
Ad primum ergo dicendum, quod iustitia dicitur causa vitae potius in operibus vivis, prout dicitur, quod opera ostendunt vivum : quia ipsa prima est ex parte termini ad quem est motus in iustificatione impii. Unde iustitia non proprie dicitur causa vitae, sed potius consequens vitam, et ostendens eam per rectitudinem actus : et sic iustus ex iustitia dicitur vivere, sed post vivere simpliciter.
Ad illud quod probavit, quod iustitia est causa vitae, dicendum quod iustitiae non dicitur esse iustificare, sicut efficientis, sed potius sicut formae ad quam movetur ille qui iustificatur. Sed bene conceditur, quod eiusdem est iustificare, cuius est vivificare per modum efficientis.
Ad aliud dicendum, quod dictum Ezechielis intelligitur de vita gloriae quae datur bene operanti in operibus iustitiae : nos autem loquimur hic de primo actu vitae, qui restituitur a non esse in esse spirituale secundum gratiam, secundum quod dicit Philosophus, quod vivere in viventibus est esse.
Ad aliud dicendum, quod fidei attribuitur vita sicut vitam primo ostendenti, et aliquo modo facienti, non quidem per se, sed potius prout est informata gratia. Et huius exemplum est in luce : quae manifestat caetera, et etiam vivificat, in quantum in ea est quaedam virtus caelestis, quae diffunditur in ipsa super inferiora. Ita etiam fides secundum quod est cognitio quaedam, manifestat ea in quibus est vita, et in quantum est gratia quaedam, causat et diffundit vitam eamdem.
Ad aliud dicendum, quod caritas Dei est ea quae continuat vitam : non tamen oportet, quod sit prima causa eius : quia ad perfecte vivere, post fidem et spem non requiritur nisi caritas, quae unit per effectum primo fonti vitae, scilicet Deo.
Ad aliud dicendum, quod in principio primae solutionis dictum est, qualiter vivere est poenitentiae.
Et sic solutum est totum.
ARTICULUS XXIV.
Quomodo et secundum quem modum dicitur vita, quando dicitur quod opera mortificata fiunt viva ?
Quinto quaeritur, secundum quem modum dicitur vita, quando dicitur, quod opera mortua fiunt viva ?
Videtur enim, quod dici non debeant.
In nullo enim sic est, quod opera alicuius denominentur et disponantur sicut ipsum operans : ergo opera vivi non dicuntur viva, ut videtur, nec etiam formae vitae disposita sive informata.
Item, si album albefiat, albificatio ipsa non proprie alba dicitur, cum tamen albificatio sit propria operatio albi : ergo etiam opera vivi non proprie dicuntur viva.
Solutio. Dicendum, quod vivere dicitur multipliciter valde, sed reducitur ad duo, scilicet secundum esse, et secundum bene esse.
Secundum esse dicitur proprie, et metaphorice. Proprie autem dupliciter, scilicet ut causa per se effectiva vitae in vivo, dicatur vita et vivere, sicut anima, et sicut forma adhaerens vivo, id est, vitam participanti ex eo quod est causa vitae. Sic dicimus corpus vivere et vivum formaliter. Et hoc vivere distinguitur in secundo de Anima et per suum signum in illa littera, ubi dicit Philosophus : Multipliciter autem ipso vivere dicto, et si unum horum insit solum, ipsum vivere dicimus, ut intellectus et sensus, motus et status secundum locum, aut motus secundum alimentum et detrimentum et augmentum est. Et contentum reducit ad quatuor modos, scilicet intelligere, sentire, moveri, et alimento uti. Haec autem sunt signa vitae animae, sicut effectus est signum suae causae : effectus, dico, proprius et essentialis, qui convertitur cum causa. Vita autem metaphorice dicta est ad similitudinem huius, et hoc dicitur, scilicet ad similitudinem eius quod est causa vitae : et hoc est quod dat esse vivo, et permanentiam, et speciem : et sic sumitur vita a Philosopho in octavo Physicorum, ubi de motu caeli dicit, quod est quaedam vita existentibus, vel ad similitudinem vivi, quod tunc vivere dicimus, quando attingit perfectam operationem suam secundum suam speciem, quam habet a virtute caelesti, supra totam speciem influentem : sicut dicimus aquam vivam quae est in impetu purificandi et infrigidandi, et adamantem vivum cum fortiter attrahit ferrum, et huiusmodi.
Sed vita secundum bene esse distinguitur secundum bene esse in sensu, et secundum bene esse secundum rationem. Et secundum bene esse in sensu dicitur vita voluptatis, sicut dicit Aristoteles de Sardanapalo, quod vitam voluptuosam eligens, vitam pecudum elegit. Secundum autem bene esse rationis dicitur vivere secundum bonum rationis, quod est licitum et gratuitum. Et gratuitum duplex, scilicet gratiae, et gloriae.
Dicendum igitur ad propositum, quod opera dicuntur vivificari vita dicta metaphorice : quia scilicet restituitur homini, quod faciant in ipso quod faciunt optima opera : et hoc est dignum facere vita aeterna. Quia sicut lapis dicitur vivus, quia facit optime propriam operationem, et mortuus qui non potest sic facere : sic opus vivum dicitur, quando potest perficere hoc quod optimum opus facit, et hoc est opus gratiae, quod potest valere vitam aeternam.
Et per hoc etiam patet solutio ad obiecta.
ARTICULUS XXV.
An tertia diffinitio poenitentiae sit bene assignata ?
Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, etc.
Haec est tertia diffinitio de poenitentia. Et videtur mala : quia,
- Sicut Tullius dicit : Vindicatio est species iustitiae naturalis : sed habitum est supra, quod poenitentia non est proprie iustitia naturalis : ergo videtur male dici vindicatio, etc.
- Item, Tullius dicit, quod vindicatio vel vindicta est, per quam vis et iniuria et omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur : peccata autem quibus indignatur poenitentia, nec vi nec iniuria alicuius sunt facta, sed propria voluntate potius : ergo videtur, quod vindicatio non sit de ipsis.
Item ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Semper puniens in se, etc.
- Si enim semper punit, semper agit actus poenitentiae : sed non potest aliquis secundum unam potentiam simul pluribus motibus moveri : ergo numquam movetur virtute alia. Si dicatur, quod intelligitur semper puniens in habitu, non in actu : videtur falsum esse per id quod dicit, quod ubi dolor finitur, finitur et poenitentia : ergo videtur, quod semper actualiter teneatur dolere. Si dicas, quod nihil prohibet simul affectu dolere, et alio motu moveri secundum caritatem scilicet, aut aliam virtutem : hoc videtur contra Philosophum in libro de Somno et vigilia, ubi dicitur, quod una potentia animae existente in actu, retrahitur alia : ergo multo magis una et eadem si est in actu uno, retrahitur ab alio.
- Item, semper dolet : et ubi dolor finitur, finitur et poenitentia : ergo si caritate movetur in Deum, et non doleat, videtur quod poenitentia sit finita : et ubi deficit poenitentia, ibi deficiat gratia, ut dicitur consequenter in Littera : ergo qui movetur caritate, amittit gratiam, quod falsum est : ergo non semper est dolendum.
- Item, videtur quod nocivum sit semper dolere : quia dicit Bernardus in Canticis : Sic suadeo vobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei : ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Ex hoc accipitur, quod non semper dolendum est de peccatis, sed quandoque exsultandum in beneficiis Dei.
Item, infra parum ibidem : Est quidem necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur laetiori recordatione benignitatis, ne forte prae tristitia induretur cor, et desperatione plus pereat. Ergo melius est interpolare dolorem, quam semper dolere : ergo qui vindicat in se peccatum, non semper debet poenitendo in se vindicare quod dolet commisisse.
Solutio. Dicimus ad primum, sicut prius tactum est, quod poenitentia induit quandoque rationem iustitiae, quando iustitia est imperans actum poenitentiae. Et sic loquitur hic Augustinus de poenitentia. Unde non propter hoc habetur, quod sit species iustitiae, eo modo quo dicitur species quae ponitur sub assignato genere.
Et est instantia in verbo Aristotelis in Topicis, ubi dicit quod si quis bicubitali magnitudine posita dixerit, quod positum est quantitatem esse, quid est dicit, et quantitatem significat. Ubi patet, quod licet alia praedicamenta quandoque accipiant aliquam rationem substantiae, non tamen proprie dicuntur species eius. Unde illa forma arguendi non valet : ideo est fallacia accidentis, quod tale est argumentum : vindicatio est species iustitiae : et poenitentia est vindicatio quaedam : igitur poenitentia est species iustitiae.
Ad aliud dicendum, quod licet peccata cum voluntate hominis sint facta, tamen sunt iniuriae et nociva, et sic vindicantur. Unde ab alio habent quod sint voluntaria, et ab alio quod sint iniuriae : quia voluntaria sunt in actu, prout in actu fit conversio ad bonum commutabile : sed iniuriae sunt Dei et hominis, in quantum spoliant gratuitis, et vulnerant in naturalibus : et hoc modo vindicta est in illis.
Ad aliud concedimus, quod spiritus creatus secundum eamdem potentiam non movetur pluribus motibus simul : et bene concedimus, quod quando movetur alia virtute, non movetur poenitentia, si poenitentia et illa virtus sint in eadem potentia animae. Sed dictum Augustini intelligitur, quod sic semper doleat, quod numquam aliquid contrarium dolori admittat. Moveri autem aliis virtutibus non est contrarium, sed conveniens : quia virtus virtuti consona est, et non contraria. Alii autem aliter dicunt : sed quia non intelligo, ideo non curo dicta eorum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXVI.
An peccator semper debeat dolere, et de dolore gaudere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4, in fine : Sed semper doleat, et de dolore gaudeat, etc.
Videtur enim non semper esse dolendum : quia
- Sicut dicit Beda : Contraria contrariis curantur : et quod sanat oculum, non sanat calcaneum. Ergo si aliquod peccatum est cum dolore et tristitia, non est sanandum dolore, sed gaudio et delectatione : sed multa sunt talia, ut iracundia, acedia, invidia, rancor, et huiusmodi : ergo illa dolore non sunt sananda : non ergo semper est dolendum.
- Item, II ad Corinth. II, 7 et 8 : Consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem.
- Item, II ad Corinth. VII, 10 : Saeculi autem tristitia mortem operatur. Ergo aliqua peccata sunt cum gravi dolore et tristitia : ergo non sunt dolore et tristitia sananda : non ergo semper doleantur.
- Ulterius videtur impossibile quod dicit, De dolore gaudeat. Dolor enim per essentiam in aliquo existens, facit ipsum dolere : sed dolor per essentiam existit in dolente : ergo facit ipsum dolere : non igitur gaudere potest, ut videtur, quia dolor et gaudium sunt opposita.
- Item, dolor et gaudium sunt affectiones oppositae : ergo de oppositis oriuntur : ergo non unum est causa alterius : ergo non est gaudere de dolore.
- Item, eiusdem est gaudere, cuius est dolere : si ergo aliquis gaudet, simul gaudet et dolet : et eiusdem est gaudere et dolere : ergo secundum idem gaudet et dolet, ut videtur.
Ad hoc quidam dicunt, quod gaudium est dulce et delectabile dolenti. Et hoc probant
- Per Augustinum in libro primo Confessionum dicentem : Si prohiberer legere Didonem exstinctam, dolerem : quia non legerem quod dolerem. Item in eodem libro IV de socio suo mortuo : Poscebam animam meam impatientem portari a me, et ubi eam ponerem non inveniebam, non in amoenis nemoribus, non in ludis atque in cantibus, non in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, neque in voluptate cubilis, non denique in libris atque carminibus quiescebam. Horrori erat ipsa lux : et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiosum erat praeter gemitum et lacrymas. Nam in eis solum erat aliquantula requies : et ita solus fletus erat dulcis mihi, et successerat animo meo in deliciis amici. Ex his volunt habere, quod dolor etiam inordinatus potest esse materia et causa gaudii : et ita non valet obiectio prius inducta. Contra : Dulce et delectabile dilatat cor : ergo excitabit risum et gaudium : non ergo fletum et amaritudinem. Si ergo delectabilis erat fletus ex morte amici, iam non esset fletus et tristitia, quod falsum est : ergo redit idem quod prius.
Si dicas, quod dolet gaudens secundum quid, et dolet simpliciter : et hoc non est inconveniens, scilicet simpliciter inesse unum contrariorum, et aliud secundum quid. Contra : Qui poenitet, simpliciter gaudet, quia aliter non sufficeret gaudium suum : ergo videtur, quod gaudium suum non insit ei secundum quid.
- Item, differentia est inter dolorem voluntarium, et involuntarium : sed in omni voluntario dolore potest esse gaudium secundum quid, sicut in dolore de morte amici : ergo gaudet et delectatur in fletu : ergo cum voluntario dolore videtur esse gaudium simpliciter : sed in poenitentia est dolor simpliciter voluntarius : ergo et gaudium simpliciter, ut videtur.
- Item, gaudium simpliciter adeptum est ex adeptione simpliciter desiderati : sed poenitens simpliciter adeptus est desideratum, quando adipiscitur dolorem de peccatis : ergo et gaudium simpliciter generatur in ipso.
- Item, nihil differt ad generationem gaudii sui, quod quis simpliciter adipiscatur bonum, sive bonum sibi : sed poenitens adeptus est bonum sibi : ergo simpliciter gaudet.
- Item, virtutis (ut dicit Boetius) iucunda est possessio : sed poenitentia virtus quaedam est : ergo possessio eius est iucunda : sed maxime ab homine in actu possidetur, quando actu dolet : ergo tunc simpliciter iucundatur poenitens, et gaudet.
- Item, Ad Galat. V, 22, super illud : Fructus autem spiritus est caritas, etc., dicit Ambrosius : Hae virtutes fructus dicuntur : quia sincera et sancta delectatione suos delectant possessores.
Solutio. Dicendum, quod ut dicit Augustinus, Gaudium est diffusio animi ex conceptione praesentis boni : sicut econtra tristitia est constrictio animi ex conceptione praesentis mali, et timor motus secundum sistolen sive constrictionem in fugam futuri et exspectati mali. Spes autem protensio sive dilatatio animi in exspectatione boni futuri, sive hoc bonum sit simpliciter, sive ut nunc bonum, dummodo illud bonum sit ut bonum per se, et non ut desideratum propter aliud : quia tunc posset in se esse desideratum, non sicut uri et secari desideratur propter salutem, cum tamen in se nullus sit qui velit uri vel secari : unde etiam talia non simpliciter desiderantur, sed potius sustinentur propter aliquid quod desideratur simpliciter : et ideo propter hoc non contrariantur in talibus velle malum sustinere, et gaudere de hoc quod inducit malum quod sustinetur, sicut de sanitate. Eodem modo dico, quod nullus vult vel desiderat dolorem in quantum dolor est, sed vult eum potius in quantum est purgativus et inductivus veniae : et si gaudet de dolore, non gaudet in quantum dolor est, sed potius in quantum inductivus est iustificationis et liberationis a peccato. Patet igitur, quod hoc modo non est contrarium gaudere et dolere : quia non referuntur ad idem.
Dicendum ergo ad primum, quod dolor dupliciter consideratur, scilicet ex parte dolentis, et ex parte eiusdem de quo est dolor, ut movente, et materia circa quam est, et fine : quia omnia ista in talibus incidunt in idem. Si primo modo : tunc consideratur tantum in genere : quia speciem non accipit aliquis nisi ex parte obiecti moventis. Si autem secundo modo : tunc accipit speciem obiecti moventis circa quod est dolor : et ex illa parte nihil prohibet dolorem esse contrarium dolori qui est specierum contrarium. Et sic dico, quod dolor qui est in poenitentia invidiae, contrariatur dolori vel tristitiae quae est in ipsa invidia. Dolere enim de prosperitate aliorum invidiae est : et dolere de hoc quod sic dolet, contrarius dolor est repugnans illi, et expellens eum. Et sic patet esse verum, quod contraria contrariis curantur. Hanc autem solutionem puto veriorem inter omnes. Tamen communis opinio est, quod talia peccata non sunt sine delectatione aliqua, et respectu illius contrariatur eis dolor poenitentiae : qui enim tristatur de bono proximi, gaudet de bono proprio. Sed haec solutio, meo iudicio, parum valet : quia licet invidia radicem habeat in bono proprio, tamen speciem et substantiam accipit a tristitia boni proximi : et ideo in illa parte debet ei quaeri contrarium medicamentum.
Per hoc patet solutio ad secundum et tertium.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod illo modo quo praedictum est, non est contrarium habere gaudium et dolorem simul : quia non sunt de eodem, nec in eodem secundum idem. Quod non sunt de eodem, patet : quia dolor est de peccatis commissis, gaudium autem de dolore, ut dicitur in Littera. Et quod non sunt in eodem secundum idem, patet : quia dolor est in affectu cum contactu sensus, aliquo modo praesentis peccati : sed gaudium est in affectu ex aliquo sensu effectus doloris, et non doloris ut dolor est ex sensu, sed in quantum inductivus est puritatis quae redditur per dolorem.
Si autem obicitur, sicut supra notatum est saepius, quod nos huic opinioni assentimus, quod anima simul non movetur pluribus motibus, motus autem plures et passiones plures sunt doloris et gaudii, et nos concedimus quod ista simul stant in affectu, et ideo contrariamur nobis. Dicendum, quod nos non ponimus illa ex aequo esse in affectu, nec ut duos motus, sed ut unum compositum. Et ut melius intelligatur notandum est, quod quaedam est potentia intellectus simpliciter, quam Commentator super primum librum de Anima vocat informationem quae est de incomplexo. Et quaedam potentia est intellectus compositus sive ratio, quam vocat ibidem Commentator fidem. Accipiendo igitur unum modum compositionis, qui est per modum compositionis vel ratiocinationis, eo quod dicit Isaac, quod ratio facit currere causam in causatum : dicimus, quod sicut est in conceptu, ita sequitur passio vel motus in affectu. Est autem in conceptu apprehensus dolor voluntarius inductivus veniae : ergo sequitur motus in affectu compositus, qui est gaudium de dolore, sic expurgante animam et emundante. Et ita patet, quod non sunt duo motus, sed unus.
Plura autem dicta sunt de hoc in notulis super librum tertium Sententiarum, ubi agitur de passione Christi.
Ad aliud quod obicitur de Augustino, quod simpliciter tristabile dulce sit : dicendum quod falsum est : nec hoc intendit, sed voluntas manendi in luctu, est voluntas secundum quid, et hoc dupliciter, scilicet quia vincit contristans et excludit delectamenta, sicut fit in morte amicorum : et tunc non est requies in luctu nisi per accidens, scilicet quia alia requies non invenitur, eo quod excluduntur consolatoria, vincente tristabili : vel quia ad hoc delectabile habet adiumentum, sicut habent historiae et fabulae, quae licet sint tristium simpliciter, tamen quia mira quaedam praetendunt, et homines ex cupiditate audiendi mira, intendunt eis, licet sint tristia : et ideo talia sunt tristia simpliciter, et delectabilia secundum quid.
Ad hoc quod obicitur contra dictum illud, dicendum quod ego de plano concedo.
Ad id quod obicitur contra solutionem, quod unum insit per se, alterum secundum quid, dicendum quod in veritate poenitens dolet et gaudet, ut dictum est : et utrumque potest concedi in esse simpliciter modo praedicto : quia dolor inest sensualitati, gaudium vero inest rationi, nec de eodem, nec secundum idem. Nec est ibi aliquod inconveniens.
B. Determinatio intelligentiae dictorum.
ARTICULUS XXVII.
Qui dicuntur perfecti ? et, quae est poenitentia perfectorum ?
Deinde obicitur de hoc quod dicit, ibi, B : De poenitentia perfectorum, etc.
Perfecti enim sunt qui ex voto se ad perfectionem obligaverunt : et non tantum his convenit semper in se poenitere, sed etiam aliis : quia omnes debent habere propositum perseverandi in poenitentia.
Solutio. Dicendum, quod perfecti vocantur hic illi qui secundum statum poenitentiae hic sunt perfecti, et illi sunt qui continuant poenitentiam usque ad mortem. Est enim perfectio poenitentiae secundum esse, et secundum bene esse in consecutione finis. Secundum esse quatuor exiguntur ad perfectionem poenitentiae, scilicet revocatio a malo, dolor de commisso, propositum non committendi, et diligentia satisfaciendi. Secundum bene esse quae in consecutione finis est, quando actu continuatur usque ad salutem post mortem : unde Ambrosius : Sicut caritas alia est incipiens, alia proficiens, alia perfecta : sic poenitentia aliqua incipientium est, aliqua proficientium, aliqua perfectorum.
Et per hoc patet solutio ad obiectum : quia non loquitur hic de tali perfectione quae est per votum, vel in signo habitus religionis.
C. De solemni et unica poenitentia.
ARTICULUS XXVIII.
Quot sint modi poenitentiae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : Solemnis ergo poenitentia, ut Ambrosius, etc.
Notandum ergo, quod tres sunt modi poenitentiae, scilicet solemnis, privata, et publica.
Solemnis est quae inchoatur in principio quadragesimae, quando poenitens ponitur extra Ecclesiam. Hanc autem eiectionem poenitentis debet facere Episcopus cum Presbyteris, qui modum culpae noverunt : et non est imponenda nisi pro crimine quod totam commovet urbem, ut dicitur in canone : Presbyter inconsulto Episcopo. Haec autem poenitentia non est iteranda : quia est repraesentatio eiectionis Adae de paradiso : introductio autem non est in paradisum nisi post mortem Christi ad minus, quod repraesentatur in Pascha. Unde de prima dicitur, quod cum crebris suspiriis denuntiet eis Episcopus, quod sicut Adam pro peccatis suis eiectus est a paradiso, ita ipsi pro peccatis suis ab Ecclesia proiiciuntur : post iubeat ministris, quod expellant eos, clero dicente : In sudore vultus tui vesceris pane tuo : ut videntes sanctam Ecclesiam pro suis facinoribus commotam, poenitentiam non parvipendant : tamen debent mitti in Ecclesiam in Coena Domini : sed tunc cum aliis non communicabunt in Eucharistia, aut in osculo : et sic manebunt usque ad octavas Paschae, et tunc iterum exibunt. Si autem poenitent, bene poterunt habere introitum Ecclesiae, secundum quod Episcopo videbitur expedire : quandoque autem usque ad finem vitae permanebunt. Si autem datur solemnis reconciliatio, tantum fiat ab Episcopo vel Abbate vel sacerdote de mandato Episcopi, si non potest commode fieri ab Episcopo, praecipue vero in articulo necessitatis : quia tunc a simplici sacerdote potest fieri.
Item, haec solemnis poenitentia non est imponenda sacerdotibus, nec diaconibus, ut dicitur infra : Considerandum est nec etiam clerico, nisi prius deposito.
Item, qui suscipit talem poenitentiam, interim dum agit eam, non debet contrahere matrimonium : si tamen contraxerit, contractum est et tenet.
Publica autem poenitentia est quam aliquis publice facit in signis publicationis poenitentiae, licet non ita solemnibus : et haec etiam, ut dicunt quidam, non est iniungenda sacerdotibus, ut habetur XXVIII, distinct. Presbyter : ubi dicitur, quod sacerdos non debet publice poenitere inter laicos. Tamen contrarium videtur dici XXVIII, distinct. Presbyter. Et solvitur : quia si est crimen occultum, non debet publice poenitere. Si autem publicum, tanta potest esse enormitas delicti, quod potest publice poenitere, et debet.
Alio modo dicitur publica poenitentia, scilicet quaelibet, quae fit facie Ecclesiae : sicut cum iniungitur peregrinatio per mundum cum baculo cubitali. Hanc autem, ut dicunt, potest quilibet sacerdos iniungere suo parochiano : quia non invenitur contrarium, nisi forte aliter sit de consuetudine illius Ecclesiae.
Privata autem poenitentia dicitur, quam quisque facit cum suo sacerdote, cui peccati sua confitetur, et recipit ab eo dignum modum satisfaciendi.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, post medium : Aliqua culpa mortalis etc.
Quaedam enim est culpa mortalis, quaedam non mortalis, ut veniale peccatum. Quaedam mortalis, contra gratiam, ut fornicatio : quaedam mortalis et contra gratiam et contra rationem, ut periurium : quaedam autem mortalis et contra gratiam et contra rationem et contra naturam, ut sodomia : quaedam autem digna est accusatione in iudicio : quaedam blasphemiae, quae est impositio falsi criminis in Deum, vel quando attribuitur ei quod non convenit, vel quando negatur Deo quod ei convenit, vel communicatur alii quod ei solum convenit.
D. Auctoritatibus probat, quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per poenitentiam.
ARTICULUS XXIX.
An saepius iterata poenitentia, semper de criminibus datur venia toties quoties ?
Deinde videnda est tertia pars illius partis quae incipit ibi, D : Quod vero poenitentia non semel tantum agatur, etc.
Inducit hic Magister plurimas auctoritates, quod saepius iteratur poenitentia, et semper de criminibus datur venia.
Videtur autem falsum dicere : quia Amos, I, 3, super illud : Super tribus sceleribus Damasci, etc., dicit Glossa Hieronymi : Ter indulgentiam Dominum posse dare signat, qui quarto eadem peccata admittentibus nec poenitentiam nec indulgentiam daturum se denuntiat.
Contra videtur,
- Matth. XVIII, 22 : Non dico tibi, Petre, usque septies, sed usque septuagies septies.
- Item, Augustinus super illud Ioan. XIII, 14 : Et vos debetis alter alterius lavare pedes, etc. Cur Dominus pedes Petri lavisset, et hoc ipsum facere etiam docuisset, nisi quoniam sicut quotidiana est offensio, ita oportet quod quotidiana sit remissio.
- Item, Bernardus super Cantica: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear, absit. Maior est pietas quam quaevis iniquitas. Sed impietas tanta est, quod iteratur saepius : ergo maior pietas semper praesto est ad destruendum.
- Item, infinita est Dei misericordia : ergo non finitur numero aliquo iterationis peccatorum : ergo quantumcumque iterantur peccata, semper conceditur poenitentia, si quaeratur.
Et hoc concedendum est.
Ad primum dicendum, quod secundum Hieronymum, primum peccatum est cogitare. Secundum, consentire cogitationi. Tertium, cogitata operari. Quartum autem, finaliter non poenitere. Et hoc planum est, quod non remittitur : quia vita in peccatis finitur. Et, sicut dicit Damascenus, quod hominibus est mors, hoc est malis angelis casus : quia sicut hominibus post mortem non datur locus poenitentiae, ita nec angelis post casum. Et sic patet, quod per illud non probatur non posse iterari poenitentiam.
ARTICULUS XXX.
An resurgens per poenitentiam a peccato, resurgat in maiori caritate quam prius habuit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi D, § 1, sub medium : Nec minus tribuit quam ante tribuerat, etc.
Ex hoc videtur, quod quicumque resurgit per poenitentiam, quod resurgat in aequali vel maiori, quam prius habuerit, caritate.
Sed contra hoc videtur,
- Numer. XI, 34 : Egressi de Sepulcris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, dicit Glossa Hieronymi : Prudens lector, attende, quod post consummatam in duodenario virtutem, quia superbivit Israel in Sepulcris concupiscentiae, carnes Aegyptias desideravit, et rursum fundamentum iacit, et atria, id est, vestibula virtutum ingreditur, ostendens nobis eos qui stant posse cadere, et qui ceciderunt posse resurgere. Haseroth enim atria interpretatur : sed vestibula virtutis dicuntur virtutis initia. Cum ergo prius habuerint consummatam virtutem, quae per duodenarium numerum in Haseroth significatur, per casum in Sepulcris concupiscentiae reducti sunt ad initia. Ergo in minori virtute resurrexit : non igitur in aequali, vel maiori, ut videtur.
- Item, Ezechiel. XLIV, 10 et 11 : Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam, erunt in sanctuario meo aeditui, et ianitores, etc. Ergo casus deiecit eos in inferiora officia : et magis virtuosis debetur maius officium : ergo resurgent in minori virtute, ut videtur.
- Item, caritas minima potest resurgere post priorem lapsum : ergo non est necessarium, quod resurgat in maiori, vel aequali, quia prius potuit habere maiorem, minorem, vel aequalem.
- Item, dicitur, Matth. XXV, 15, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem : sed virtus in resurgentibus non est vis boni naturalis, et potestas naturalis debilitatur per peccatum : ergo detur, quod post lapsum minus datur ei quam ante : ergo resurget in minori : non ergo in maiori.
- Item, si resurgit in maiori, vel aequali : ergo quantumcumque enormia peccata commisit, non impediunt eum a tali resurrectione. Ponamus ergo unum cecidisse per unam fornicationem, et alium per multo maiora peccata : ergo illi resurgunt in aequali caritate et virtutibus, ut videtur. Ponatur ergo, quod aequaliter praeparent se ad suscipiendum gratiam, et in omnibus sint aequales praeter haec duo solum, quod plus offendens habuit ante maiorem gratiam, et quod turpius cecidit : ergo videtur, quod nihil adiuvat istum ad habendum maiorem gratiam, nisi quod plus peccavit. Si dicas, Imo quia prius magis meruit ex maiori gratia. Contra : Ex hoc quod ex maiori gratia cecidit, fuit magis ingratus : et ex hoc quod fuit magis ingratus, magis peccavit : et ex hoc quod magis peccavit, minus consequi debuit : ergo a primo, quanto maiorem gratiam habuit, minus postea de virtutibus et gratia consequi debuit : ergo non resurgit in aequali vel maiori.
- Item, ponamus duos cadentes a gratia, unum a maiori, alterum a minori : et illum qui cecidit a maiori, se multo minus praeparasse ad suscipiendam gratiam, quam alium. Inde sic : Deus dat unicuique gratiam secundum propriam virtutem : et glossatur communiter, id est, conatum quo se praeparat : sed ille qui cecidit a minori gratia, magis se praeparavit quam ille qui cecidit a maiori : ergo maiorem gratiam recipit : ergo per consequens alius recipit minorem : non ergo surgit in aequali caritate et virtute.
- Item, Amos, V, 3 : Urbs de qua egrediebantur mille, etc., dicit Glossa : Unitas habet sacramentum unius Dei : et esse in hoc uno est summa beatitudo quae unus et verus Deus est. Secunda in secundo, scilicet in decade. Tertia in tertio, scilicet in centenario. Sicut enim denarius ex decem unitatibus completur : sic centenarius decem decadibus, et millenarius decem centenariis, per quem quarta, id est, summa beatitudo significatur : de qua amissa si quis egerit poenitentiam, de quarto, scilicet millenario vix redit ad tertium, scilicet centenarium : et si est in centenario, vix redit ad secundum, scilicet denarium : ergo patet, quod Glossa vult, quod resurgat in minori : non ergo semper in aequali vel in maiori.
- Item, quid est in causa, quod in aequali vel in minori resurgat ? In sanitate enim corporis amissa, videmus restitutionem sanitatis frequenter in minori robore corporis : ergo similiter et proportionaliter erit in amissa sanitate mentis : ergo resurgit in minori frequenter, ut videtur.
Contra :
- Ad Roman. VIII, 28 : Scimus enim quoniam diligentibus Deum, etc., Glossa : Si qui etiam horum deviant et exorbitant, et hoc ipsum facit eis Deus proficere in bonum. Qui autem proficit, acquirit maius quam prius habuit. Ergo per casum proficiendo resurgit in maioribus virtutibus quam prius.
- Item, ad Roman. V, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Sed non potest superabundare gratia nisi detur maior a Domino quam prius. Ergo post casum maior gratia datur, quam prius habebatur. Ergo cadens resurget in maiori caritate quam habuit, quando cecidit.
- Item, Ioel, II, 25 : Reddam vobis annos quos comedit locusta, etc. Ubi dicit Glossa : Non patiar perire ubertatem quam ante pro tribulationibus perdidistis : ergo restituit Dominus virtutem aequalem post lapsum virtuti quae fuit ante lapsum, quia aliter aliquid deperisset.
- Item, Lucae, VII, 43 et 44 : Plus diligit… cui plus donavit. Sed cadenti cum resurgit plus donatur quam si numquam cecidisset. Ergo plus diligit. Ergo in maiori caritate resurgit : quia maior caritas est quae plus diligit, ut videtur.
- Item, Matth. VIII, 15 : Dimisit eam febris : et surrexit, et ministrabat eis. Glossa : Sanitas enim Domini imperio data, tota simul datur. Ergo multo fortius in sanitate spirituali : ergo sanitatem spiritualem totam simul dat : ergo totam restituit priorem : ergo ad minus resurget in aequali.
- Item, Hugo de sancto Victore : Ad hoc cadere permissi sunt ut ex ipso suo casu emendarentur, et meliores efficerentur. Sed non sunt meliores nisi sit in eis caritas maior quam prius. Ergo, etc.
Si forte dicas, quod meliores resurgant quoad prudentiam, sed non quoad caritatem. Contra : Virtutes aequales sunt, et intensa una, intenduntur omnes. Si ergo resurgunt magis prudentes : in qualibet ergo virtute praevia resurgunt meliores.
- Item, per sequentem poenitentiam reviviscunt merita priora : ergo omnia, aut quaedam. Constat, quod omnia per disputationem prius habitam : et post additur aliquid propter conversionem posteriorem : ergo semper posterius habet totum prius, et aliquid plus : ergo posterior caritas semper est maior : ergo resurgunt in maiori caritate.
- Item, Levit. VII, 1 et seq., ubi immolatur hostia pro delicto, dicit Glossa : Aeque placet Deo virtus iustorum, et digna poenitentia peccatorum, quae restituit in statum pristinum, delendo peccatum : sed non restitueret in gradum pristinum, nisi esset aequalis primae : ergo, etc.
- Item, Ezechiel. XVIII, 21 et 22 : Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est,… omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. Sed si nocerent iniquitates ad diminutionem gratiae prius habitae, Deus recordaretur iniquitatum : quia sensus est : Non recordabor ad puniendum poena damni vel poena sensus : ergo videtur, quod aequalis virtus cadentis surgenti restituitur : ergo resurget in aequali caritate ad minus.
- Item, Luc. XV, 7 : Dico vobis, quod ita gaudium erit, etc. Augustinus : Videtur magis esse iustificare impios, quam iustos creare et conservare. Causa autem huius ab omnibus Doctoribus assignatur et ab Augustino, quia in creatione nihil resistit operationi Dei sed in iustificatione impii resistunt peccata : ergo etiam resurgenti peccatori peccata resistunt : ergo indiget maiori virtute ad resurgendum, quam si iustus permansisset. Constat autem, quod ei datur totum quo indiget ad resurgendum : ergo datur ei maior virtus, quam habuit antequam cecidit : ergo resurget in maiori virtute, quam prius.
- Item, Deus sapiens et bonus optime disposuit de praedestinatis : sed optima dispositio est, et tunc vocatur de hac vita, quando fuit in optimo statu vitae : constat autem, quod multi praedestinati cadunt a iustitia, et iterum resurgunt, et tunc vocantur de hac vita : ergo vocantur in meliori statu in quo umquam fuerunt ante casum : sed non potest status esse melior nisi resurgant in meliori caritate : ergo, etc.
Et eadem est ratio de aliis cadentibus : ergo, etc.
Solutio. Hanc quaestionem determinat Magister Hugo de sancto Victore, sic dicens : Certum est, qui cadit resurgere potest : et non solum resurgere potest, sed etiam melior resurgere, quam fuit quando cecidit. Multi ceciderunt, et meliores etiam resurrexerunt, quam fuissent si non cecidissent. Non tamen vult Magister Hugo, quod hoc ita sit in omnibus. Unde dicendum mihi videtur, quod potest resurgere melior et peior, et aeque bonus. Et horum signum facile est videre in resurgentibus, qui quandoque tepidiores et debiliores invenuntur post quam ante. Secundum haec dicta debet responderi ad obiecta secundo loco inducta.
Ad primum sic, quod casus cooperatur in bonum per accidens, et non per se : et hoc bonum non semper maior est virtus, sed maior cautela standi, et maior devotio in obsequio Dei : et ita possunt convenire etiam minori virtuti : sicut minor caritas quandoque magis fervet, quam maior, sicut videmus in novitiis et perfectis viris.
Ad aliud dicendum, quod non notatur superabundare gratiam super praecedentem statum aliquem, sed potius supra posse peccati : et hoc nullus est : sicut enim omnia sub peccato conclusa erant, ita multo magis gratia liberans aperuit. Contingit tamen aliquando, quod abundat gratia, et in magnis peccatoribus plusquam in aliis. Sed hoc semper fieri non est necessarium.
Ad aliud dicendum, quod hoc non intelligitur nisi quoad vivificationem praecedentem meritorum per poenitentiam : non autem oportet, quod virtutes in eadem quantitate restituantur : et hoc ideo est, quia virtutes praehabitae non manent post casum, licet opera remaneant in reputatione Dei, ut supra diximus : et cum virtutes essentiales maneant in beatitudine, non potest quantitas beatitudinis esse secundum virtutes praecedentes, sed potius secundum sequentes : sed opera prius facta ad meritum computantur : et hoc non auget nisi praemium accidentale, non substantiale quod attenditur secundum quantitatem virtutum et caritatis in subiecto animae, quae omnes accipiunt quantitatem caritatis, et sic essentialiter in ipsam beatitudinem transibunt.
Ad aliud dicendum, quod plus diligere dicitur in maius signum dilectionis, vel in maius debitum sed non sequitur necessario, quod ille talis etiam habeat maiorem caritatem.
Ad aliud dicendum, quod Dominus totam sanitatem mentis simul restituit quoad habitum omnium virtutum, quia hoc debetur iustificationi : sed non quoad quantitatem virtutum, quia hoc non debetur iustificationi, sed potius sequenti merito. Et ideo dicit Augustinus, quod caritas data meretur augeri, et aucta perfici, perfecta autem dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod meliores efficiantur nisi in modo custodiae : et hoc ipsum non est necessarium : sed verum est, quod haec est intentio permittentis casum, quod dicit Magister Hugo, et loquitur de signo intentionis, et non beneplaciti, quia frequenter aliter accidit.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur si sunt prudentiores, quod habeant maiorem prudentiam : quia nihil prohibet diversis de causis minorem de essentia virtutem, esse magis in actu, quam maiorem, scilicet propter maiorem attentionem circa illam, vel maiorem consuetudinem operis, vel complexionem magis ad actum eius inclinantem, vel aliquid huiusmodi. Et ideo argumentatio illa non valet.
Ad aliud dicendum, quod merita operum prius facta, per sequentem poenitentiam reviviscunt secundum esse in reputatione meriti : sed non oportet, quod secundum eamdem vim merendi, vel quantitatem praemii quam ante habebant.
Ad aliud dicendum, quod aliud est poenitentia quae requiritur a nobis a Deo, et aliud digna poenitentia : quia digna poenitentia est quam peccator habet ex consideratione sui casus : et ille plus debet quam iustus, et plus facit : et, sicut consuevit vulgariter dici, recuperat in syllabis quod amisit in temporibus. Vel dicatur, quod aeque placet ad iustificationem, sed non quantum ad quantitatem caritatis et virtutum. Tamen prior solutio est secundum intentionem Glossae.
Ad aliud dicendum, quod Deus non recordatur impietatis pristinae quoad illud cuius causa meritoria est impietas, hoc est, inflictio poenae : sed quod non habet resurgens tantas virtutes, quantas prius, hoc est ex modo resurgendi, scilicet quia tepidus ad gratiae susceptionem se praeparavit, et non ex reservatione vel recordatione peccatorum. Si enim hoc esset ex peccatis, omnis homo in minori caritate resurgeret : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod caritas minima sufficit ad surgere : sed verum est, quod quando surgit, oportet quod sit in maiori quodam fervore : et hunc sufficit elicere minima caritas : et non ostendit surreptio maiorem habitum, sed potius magis posse in opere.
Ad ultimum dicendum, quod non puto hoc esse verum, quod omnis salvandus moriatur in optimo statu in quo fuit tempore vitae suae : licet hoc a magno iam audierim Doctore, qui volebat hoc probare per illud Proverbiorum, IV, 18 : Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Sed hoc non sic intelligitur : quod sic patet : quia in eo quod cadit non crescit, sed potius intercipitur lux iustitiae praesentis. Unde quantum est de se crescit : quia caritas aut proficit aut deficit : sed incrementum est impedimentum secundum eum qui iustus est.
Et quod dicitur, quod Deus optime disponit de salvandis, dicendum quod hoc est verum quoad cautelam et occasionem intensioris fervoris : et ut dictum est, quod non resurgit in maiori caritate, est praeter intentionem Dei ex tepiditate resurgentis.
Ad ea vero quae primo inducta sunt, quae videntur probare, quod resurgat in minori caritate, dicendum quod omnes illae auctoritates inductae intelliguntur de minoritate dignitatis, et non de minoritate virtutis.
Et alia solvere planum est.
Huius autem exemplum est, quod Episcopus degradatus propter haeresim, conversus redit quandoque ad maiorem virtutem, sed non ad gradum pristinae dignitatis. Nec hoc est verum, quod ei qui habet maiorem virtutem, det Deus maiorem dignitatem : quia hoc impediunt notata in Littera, scilicet irregularitas, et ut crimen pristinum magis timeatur, et ut aliis cavendi detur exemplum, et alia huiusmodi.
ARTICULUS XXXI.
An sit aliquod summum malum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1, sub finem : Etiamsi ad summum quis perveniat malorum, etc.
Videtur, quod non sit aliquod summum malum :
- Cum enim malum sit privatio boni, non potest esse aliquid summum malum nisi quod universaliter est bono privatum : bonum autem cum non sit in genere, ut dicit Philosophus, convertitur cum ente : ergo etiam est ente privatum : sed privatum ente non est : ergo summum malum non est.
- Item, in his quae per accessum et per recessum ab uno et ad unum recipiunt intensionem, non est devenire ad hoc summum : sed malum intenditur per recessum a bono : ergo non est in ipso devenire ad aliquod summum : ergo non est aliquid summum malum. Probatio primae : In quibus non ponitur terminus ad quem sed tantum a quo, infinitus est motus, eo quod motus non finitur nisi quando est in moto esse, et hoc est in termino ad quem : sed in comparationibus quae sunt secundum recessum ab uno, et non secundum accessum ad aliquid, non ponitur terminus ad quem : ergo infinita est recessio secundum potestatem : sed omne summum ponit terminum : ergo in talibus nullum, est summum.
- Item, si aliquid esset summum malum illud esset contrarium summo bono : ergo tantum posset in malo, quantum summum bonum in bono : sed summum bonum potest constituere omne ens : ergo summum malum destrueret omne ens : sed hoc est falsum : patet ergo quod nihil est summum malum.
Solutio. Dicendum, quod nihil est summe malum absolute : sed secundum actum est aliquid ita malum, quod nihil in actu peius : et hoc notat Magister hic et Ioannes Chrysostomus.
Summum autem malum est duplex, scilicet simpliciter, et secundum statum. Simpliciter, ut daemon quo non est aliquid peius. Secundum statum autem adhuc dupliciter scilicet comparando statum ad statum : et sic summe mali sunt damnati. Vel comparando statum unius personae ad statum alterius personae in statu vitae, et sic dicimus obstinatos et impoenitentes summe malos. Et de talibus loquitur hic Chrysostomus.
ARTICULUS XXXII.
An mali possunt reverti ad virtutis viam per poenitentiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, D, § I, sub finem : Et inde tamen velit reverti ad virtutis viam, etc.
Videtur hoc esse falsum in damnatis daemonibus et animabus. Quod enim velint redire ad virtutis viam, videtur
- Per hoc quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Daemones bonum et optimum concupiscunt, in quantum esse, vivere, et intelligere concupiscunt. Inde arguo sic : Cuicumque convenit bonum et optimum concupiscere, illi convenit concupiscere per se bonum : per se autem bonum virtus est et virtutis via : ergo concupiscunt illam : ergo Deus deberet eos suscipere ad poenitentiam secundum ea quae hic dicuntur.
- Item, omne concupiscens esse et vivere cum sapientia et deliberatione, concupiscit illud optimo modo sibi possibili, quia aliter esset vanum desiderium, quod Philosophus reputat inconveniens in primo Ethicorum : sed daemones (ut dicit Dionysius) concupiscunt esse, vivere, et intelligere : ergo concupiscunt illud optimo modo qui potest esse secundum naturam : hoc autem est secundum gratiam et gloriam : ergo concupiscunt illud illis modis : sed secundum gratiam concupiscere non est sine virtutis via : ergo concupiscentia virtutis via est : ergo debent recipi ad poenitentiam.
Sed contra. Si dicatur, quod non possunt fugere malum, et ita non possunt redire ad virtutes sive poenitentiae viam.
Contra :
- Si non possunt fugere malum : aut causa huius impoenitentiae erit extra eos : aut in eis. Si extra eos : tunc erit omnino violentia : ergo nullo modo culpabilis secundum Damascenum, Gregorium Nazianzenum, et Philosophum : ergo non est eis imputabilis, sed potius violentiam inferenti : sed extrinsecus violentiam inferens, non potest esse nisi Deus : ergo Deus erit culpandus pro eo quod non possunt ad bonum converti. Si autem est causa intrinseca illius obstinationis, non videtur posse nisi duplex : una scilicet quod non habent vim perceptivam mali quod eis nocivum est, sicut videmus plantas non fugere laesionem, quia nocivum non percipiunt : aut quia cum percipiunt, fugere nolunt. Si primo modo dicas accidere. Contra : Omni ei cui natura dat vim perceptivam nocumenti, dat etiam illi potestatem aliquam fugiendi illud. Hoc etiam patet in his quae non moventur processive, quae tamen (ut dicit Philosophus) praesente laesivo constringuntur, et praesente convenienti dilatantur. Si ergo angeli mali et animae damnatae habent vim perceptivam laesivi : ergo vel est insufficiens, vel dedit eis potestatem fugiendi.
Item, melior est natura rationalis quam irrationalis : sed natura irrationalis sensibilis numquam destituitur aliqua potentia fugiendi malum : ergo nec natura rationalis : ergo haec causa esse non potest.
Videtur autem, quod nec secunda esse possit, scilicet quod sentiat, et non velit fugere. Omne enim quod voluntatem habet quam retrahere potest a malo hoc vel illo, potest removere voluntatem universaliter a malo : sed damnatus quantumcumque malum facit vel velit, potest non facere illud : ergo potest voluntatem universaliter removere a malo : et sic facit quantum in se est ad virtutem : ergo redit quantum in se est, ad virtutis viam.
Item, libertas a coactione (ut dicunt Sancti) naturalis est, et a nulla creatura rationali separatus : et hoc dignoscitur ex hoc quod nullum actum facit liberum arbitrium quod non possit dimittere eumdem, et converti ad suum oppositum : ergo daemones qui habent liberum arbitrium a coactione, nullum actum faciunt quem non possunt dimittere, et facere suum oppositum : ergo si velint, possunt dimittere malum, et converti ad bonum quantum in se est : ergo possunt suscipere poenitentiam.
Si forte dicas, quod Deus non dat eis gratiam, nec vult dare : hoc omnino falsum est, cum dicat Anselmus, quod ideo non habent, quia non accipiunt : non quia Deus non vult dare.
Solutio. Dicendum, quod hic multi multa opinantur quibus in nullo praeiudicans, non recedo a mea opinione quae notata est in tertio et in secundo libro Sententiarum : et est haec, quod causa obstinationis damnatorum in malo dupliciter potest assignari, scilicet una per congruentiam, vera autem per modum illum quod Legislatores in civilibus poenas infligunt : ideo secundam ego causam ex talibus quaero, scilicet iusto iudicio Dei, quod colligitur ex tribus, scilicet natura damnati, determinatione status, et voluntate perpetua peccandi.
Natura autem damnati, aut est daemonis, aut hominis. Si daemonis : tunc est malum suum contra deiformem intellectum esse, cuius non est perfici per speculum et aenigma, scilicet per ea quae sunt creata in creatorem progredi, ut dicit Augustinus, et Bernardus in quinto de Consideratione his verbis : Sane scala cives non egent, sed exsules. Quod vidit ipse huius sententiae auctor, qui cum diceret invisibilia per visibilia conspici, signanter posuit a creatura mundi. Et vere quid opus scalis tenenti iam solium ? Creatura caeli illa est, praesto habens per quod potius ista intueatur. Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum. Nec opus habet ex his quae facta sunt, factoris notitiam mendicare. Neque enim ut vel ipsa moverit, ad ipsa descendit, quae ibi illa videt, ubi longe melius sunt quam in seipsis. Unde nec medium requirit ad ea corporis sensum : sensus ipsa sibi, seipsam sentiens. Optimum videndi genus, si nullius egueris, ad omne quod nosse libuerit, te contentus. Hucusque Bernardus. Dico igitur, quod talis intellectus statim est accipere finem, vel deflecti ab ipso voluntarie : et quia post finem nihil est, ideo talis intellectus habet aptitudinem standi in fine statim, vel recedendi ab ipso : qui recessus est casus voluntarius a summa nobilitate intellectus. Quam aptitudinem naturalem deiformis intellectus sequitur confirmatio in bono, vel obstinatio in malo, ex iustitia cum aliis circumstantiis concurrentibus ad idem. Unde Augustinus in libro de Mirabilibus : Irremediabili vindicta summus angelus percussus est, cum peccans et mandatum sui conditoris homo transgrediens venialiter ad poenitentiam postmodum revocatur. Angelus ergo in summo honoris culmine constitutus, immutationem ad excellentiorem statum non habuit, nisi per contemplationem sui Creatoris confirmatus in eo statu permaneret, ubi conditus fuit : et idcirco prolapsus minime revocari potuit, qui de sublimissimo sui ordinis statu proruit. Ex his patet, quod iustitia obstinationis aptitudinem sequitur naturae ipsius peccantis.
Si autem damnatus est homo, tunc habet per multa media ire ad Creatorem : et ideo cadens in medio, venialiter cadit, rediens ad viam : sed cadens in termino viae, ubi non sunt plura media, irremediabiliter cadit, quia suum malum est tunc contra rationem, ut dicit Dionysius, quia cadit de uno in alium : et habet non scientiam intuitivam de Creatore, sed potius discursivam, ut dicit Dionysius. Unde Augustinus in eodem libro : Homo ad hoc in terris positus, generandi officio destinatus, ciborum usui deputatus, immutationem ciborum in sublimiorem et meliorem et spiritualiorem vitam sine morte reciperet, si perstitisset : et ideo cum cecidit, non a summo cecidit gradu sui ordinis.
Secundum est determinatio status. Iustum enim est quod omni quod natum est suscipere perfectionem aliquam, determinetur status et tempus et locus acquirendi illam, vel carendi illa, si corruerit : et quia intellectus deiformis discursu non indiget, ideo angelo status ille qui momento vel hora conversionis vel aversionis est deputatus : sed homini per totum tempus quo utitur sensibus et haurit ea quae sunt via ad Creatorem et ideo confirmatus angelus, vel obstinatus efficitur post conversionem, et homo post mortem. Unde, Apocal. XII, 9, dicitur, quod locus eorum amplius non est inventus in caelo. Et, Psal. LXXIV, 3 : Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
Tertium est in malitia confirmatio et voluntas non redeundi : sed hoc sequitur ex primis duobus. Unde, Isidorus in libro I de Summo bono : Uno superbiae lapsu, cum Deo per tumorem se committunt, et homo cecidit et diabolus sed homo reversus ad poenitentiam, Deum superiorem se esse cognovit : diabolus vero non solum in hoc non contentus, quia Deo aequalem se aestimans cecidit : insuper etiam superiorem Deo se tunc dicit, secundum Apostoli dictum, qui ait : Adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Diabolus igitur iam non petit veniam, quia non compungitur ad poenitentiam. Et hoc accipitur quod dictum est ante, quod iustitia condemnationis sequitur talem statum angeli et hominis. Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum sic : Pars angelorum quae a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit, aequitatis summae initium ac iudicii suae damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit : ut non esset aliud in opere iam puniri, quam illius beneficii dilectione destitui : quam Deus in aeterno sic creato praecepit permanere supplicio, ut etiam ei ignem aeternum praepararet, in quo praevaricatores angeli, nec mala possunt voluntate carere, nec poena : sed permanente in eis iniustae aversionis malo, permaneat etiam iustae retributionis damnatio aeterna. Ex his videtur sequi ulterius, quod mala voluntas quae est in damnatis, non est in eis peccatum. Tamen quia est eis in supplicium, et magis supplicium quam peccatum. Et ideo videtur quibusdam, quod non aggravet poenam damnationis eorum, nisi indirecte quoad vermem conscientiae.
Sunt autem et aliae congruentiae a Sanctis positae, et a Magistris collectae septem, quare angelus irremediabiliter statim cecidit.
Prima est desperatio, quae est Alcuini super Genesim sic dicentis : Cur diabolus tam infestus est hominum saluti ? Respondeo, propter odium in Creatorem et invidiam in hominem ex desperatione suae salutis.
Alia est, quia per se peccavit, non alterius suasu. Unde Gregorius in Moralibus : Apostata angelus nulla spe umquam veniae, nulla conversionis emendatione revocatur : nec umquam lumen pristini status recipit, quoniam hoc non suasu amisit. Sic illum quippe perpetratae caecitas superbiae gravat, ut numquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat.
Tertia est, quia cum non sit assumptibilis, non congruit ei habere reparatorem. Unde Anselmus in fine libri Cur Deus homo : Diaboli reconciliationem impossibilem tunc etiam intelliges, si diligenter humanam consideres naturam : sicut enim homo non potuit reconciliari nisi per hominem Deum qui mori posset, per cuius iustitiam Deo restitueretur, quod peccatum hominis perdidit : ita angeli damnati non possunt salvari, nisi per angelum Deum qui mori posset, et qui per suam iustitiam repararet, quod aliena peccata abstulerunt : et sicut homo per alium hominem qui non esset eiusdem generis, quamvis esset eiusdem naturae, non debuit relevari, ita nullus angelus per alium salvari potuit, quamvis omnes sint eiusdem naturae : quoniam non sunt eiusdem generis, sicut homines : non enim sic sunt omnes angeli de uno angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine.
Quarta est, quia in eo nulla est infirmitas, nec gravans, nec deprimens. Unde Isidorus in libro de Summo bono : Apostatae angeli ideo veniam non habent, quia carnalis infirmitatis nulla infirmitate gravati sunt ut peccent. Homines post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis. Ideo propter infirmae carnis conditionem reditus patet homini ad salutem : sicut etiam dicit Psalmus CII, 14 : Ipse cognovit figmentum nostrum : recordatus est quoniam pulvis sumus. Et iterum, Psal. LXXXVIII, 48 : Memorare quae mea substantia.
Quinta est perspicuitas intelligentiae : sed haec prius aliqualiter tacta est. Unde Dionysius : Malum angeli est contra deiformem intellectum esse, malum animae contra rationem, et malum corporis contra naturam.
Sexta est particularitas lapsus : quia non tota lapsa est angelica natura : humana autem tota lapsa est. Unde Augustinus in Enchiridion : Placuit universitatis creatori et moderatori, ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in propria perditione permaneret. At vero quia creatura rationalis quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis tota perierat, ex parte reparari poterat.
Septima et ultima est impugnatio Dei, qui deberet influere gratiam conversionis : et ideo non recipit influentiam. Unde Augustinus super Genesim ad litteram : Quod putatur numquam diabolus in veritate stetisse, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deo putetur creatus : alioquin non ab initio cecidisse putaretur : nec enim cecidit, si talis est factus : sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione corruptus.
Omnibus causis his consideratis, dicendum quod prima quae est quaedam congruentia naturae, causa est quodammodo secundae, et secunda est quodammodo causa sive dispositio tertiae : ex quibus conficitur iustitia confirmans eum in tali statu ut redire non possit, ut peccatum suum sit supplicium, quod fuit facienti peccatum, sicut diximus.
Ad primum obiectum dicendum, quod bonum et optimum dupliciter possunt considerari sive accipi, scilicet in genere, vel extra genus. Extra genus bonum est absolute bonum, et optimum est absolute optimum quod est unum solum : et hoc non concupiscunt concupiscentia perfecta : licet habeant instinctum naturalem imperfectum ad hoc. Si autem accipitur bonum et optimum in genere, bonum scilicet naturale : tunc hoc adhuc dupliciter consideratur, scilicet absolute : et sic esse, vivere, intelligere sunt bona concupita a damnatis : aut respective, scilicet per comparationem ad poenam : et sic meo iudicio nihil prohibet ea non appeti, prout videlicet talia bona sunt sub poenis. Et ideo dicit Dionysius : In quantum sunt, bonum et optimum concupiscunt, non in quantum puniti sunt : et ideo patet, quod illa ratio nihil valet : quia Dionysius non loquitur de bono in genere boni vel virtutis, ut diximus : et si extendetur ad hoc, est aliqua concupiscentia boni imperfecta : quae non est in eis nisi in quantum sunt, et non simpliciter : quia simpliciter non habent voluntatem nisi quae competit eis prout sunt sub poenis et malitia.
Ad aliud dicendum, quod ego nescio bene videre, quae sit causa necessaria immobilitatis mali damnatorum, vel impotentia fugae : sed tamen videtur mihi, quod causa sit partim intus, et partim extra. Intus sicut dispositio est aptitudo naturae a qua cadunt, et determinatio status in cuius termino cadunt. Extra autem iustitia divina confirmans in eo quod finaliter elegit damnatus voluntatem. Et quantum ad hoc ultimum non est dubium obstinationem voluntatis magis habere rationem supplicii, quam peccati.
Ad id quod obicitur, quod si extra est, quod est violentia : dicendum, quod hoc esset verum, si tantum esset extra : sed dispositive meritorie est intra.
Ad id quod obicitur, quod si percipit poenas, et non fugit, etc., dicendum, quod damnati percipiunt poenas : et poena percepta dupliciter consideratur, scilicet in quantum contraria est naturae bonae quam punit : et si ita tantum consideraretur ab eis, fugerunt eam : quia, sicut prius dictum est, bonum concupiscunt, in quantum esse et vivere et intelligere concupiscunt. Et illi bono poena est contraria, dicente Augustino, quod poena non est malum, nisi quia contrariatur naturae bonae : sed quia appetitus et talis consideratio non est perfecta in ipsis, sed quasi in potentia, scilicet in radice naturae tantum, ideo poenam non considerant, nisi in quantum est iusta sequela culpae. Et quia immobiliter volunt culpam, ideo non fugiunt poenam : et ideo per accidens se habent ad non fugere poenam, scilicet in quantum est culpae colligata, quam non fugiunt, sed potius prosequuntur et appetunt.
Ad hoc quod obicitur, quod deterioris conditionis sunt quam pecora : dicendum, quod in pecoribus non est nisi instinctus naturae, sed in daemonibus instinctus malitiae confirmatae : et ideo non est comparatio : sed si secundum naturam hoc esset, quod non fugerent poenam, tunc valeret obiectio.
Ad aliud dicendum, quod malum semper vult daemon : sed hoc malum vel illud non oportet eum velle : unde in hoc notatur obstinatio, quod ex deliberatione semper vult malum : et non proprie cogitur, quia causa obstinationis non est extra tantum, ut dictum est. Sed si posset universaliter averti a malo, tunc sequeretur argumentum.
Ad ultimum dicendum, quod in veritate libertatem habet a coactione : quia non est coactus ad malum : quia tunc esset causa tantum extrinseca, sed est intrinseca, ut dictum est : et ideo numquam sequitur ista partem, scilicet bonum : quia libertas infirmata est ad bonum et corrupta per habitum deliberatum ad malum trahentem.
ARTICULUS XXXIII.
An ad primum statum sit reditus per poenitentiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1, sub finem : Facit omnia quatenus ad priorem revocet statum, etc.
Hoc non videtur verum : quia
- Prior status est innocentiae : et ad illum non est regressus per poenitentiam.
Si dicatur, quod revocat ad priorem statum quantum ad immunitatem culpae, sed non quantum ad dignitatem. Contra : Videmus, quod cum poenitens resurgit, adhuc remanet in illo difficultas bene agendi : et hoc est ex reliquiis peccati, quas ante non habuit : ergo per poenitentiam, priorem statum non omnino recipit.
- Item, prior status est, quod sit expeditus ab bene operandum secundum omne opus virtutis : et hoc non potest esse nisi ex habitu perfecto cuiuslibet virtutis : ergo hoc non est solius poenitentiae, ut videtur Magister supponere in Littera.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod poenitentia in partibus suis habet restituere in pristinum statum, scilicet in contritione, confessione, et satisfactione : et praecipue quoad illam partem, quae est satisfactio : quia illa supponit exercitium operis secundum quamlibet virtutem imperatam a poenitentia : et sic cessat totum quod obiectum est.
ARTICULUS XXXIV.
An David debuit puniri propter numerationem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 2 : Graviter postea deliquit in populo, etc.
Videtur, quod non debuit puniri David ipsa enumeratione : quia
- Plures fuerunt numerationes, et non sunt punitae : ut Moyses, et Saul, et alii reges Israel et Iuda.
- Item, cum David numerando peccaverit, et non populus, videtur iniustum, quod punitus est populus.
Solutio. Alii ex praecepto Domini numeraverunt, ut Moyses : alii autem propter expeditionem ad pugnam, ut Saul : sed David numeravit propter superbiam, et ideo peccavit.
Ad aliud dicendum, quod ipse est punitus ad ostendendum habitudinem populi ad principem, sicut totus populus punitus est propter unius peccatum, scilicet Achan. Unde Augustinus : Ostenditur in ipsa poena Achan, quantum sit bonum in populo ipsa unitas, ut non in seipsis singula, sed in toto partes aestimentur. Vel dicatur et melius, quod in populo superbivit : et ideo in ipso sicut in possessione punitus est : et sic poena ipsa redundat in regem.
