Distinctio XXIX — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XXIX
Consensus qui est efficiens matrimonii causa, non debet esse defectivus ex aliquo interiori, scilicet voluntate.
A. Coactio excludit consensum coniugalem.
B. In libro Pandectarum.
DIVISIO TEXTUS.
Oportet autem consensum coniugalem, etc.
In duabus distinctionibus hic sese consequentibus Magister removet duo impedimenta consensus qui facit matrimonium : secundum enim quod consensus procedit a voluntate, excludit ipsum coactio, et de hoc hic agit in prima : secundum autem quod procedit a ratione, excludit ipsum error, et de hoc hic aget in sequenti distinctione.
Item, in ista facit tria.
Primo enim ostendit, quod coactio excludit consensum qui facit matrimonium.
Secundo, agit de consensu posterius ad matrimonium accedente, ibi, A, § 2 : Verumtamen qui inviti et coacti, etc.
Tertio, agit de consensu interpretativo, ibi, B : Consentire autem probatur, etc.
Et per hoc satis plana sunt quae dicuntur in Littera.
Incidit autem hic quaestio de principaliter quaesito in Littera : circa quod quinque quaeruntur.
Primum est, quid sit vis sive coactio ?
Secundum, de divisione coactionis.
Tertium, utrum aliqua coactio cadat in constantem virum vel non ?
Quartum, utrum coactio vel vis evacuat matrimonii consensum ?
Quintum, utrum in eo qui vim patitur, aliquod relinquat peccatum, et qualiter illud sit emendandum ?
ARTICULUS I.
Quomodo definitur vis sive coactio ?
Circa primum accipiantur diffinitiones auctoritatis. Dicunt autem Aristoteles, Gregorius Nyssenus, et Damascenus, quod per violentiam sive per vim fit, cuius principium est in alio, nihil conferente vim passo.
In Digestis autem sive Pandectis ita diffinitur : Vis est maioris rei impetus, qui repelli non potest.
Et ibidem dicitur de Metu : Metus est instantis vel futuri periculi causa trepidatio mentis.
Item, Tullius : Vis est impetus dominantis retinens rem infra terminos alienos.
Obicitur autem de prima. Quia
- Cuius principium est omnino in alio, non habet in illo qui patitur, laudem vel vituperationem : sed ea quae fiunt vi sive coactione, quandoque habent laudem vel vituperationem : ergo videtur, quod non fiant violentia. Prima patet per se, cum in his quae tantum patimur, nec laus sit, nec vituperium. Secunda autem probatur ex hoc, quod si quis metu vel violentia coactus periuret, condemnabitur ab ecclesiastico iudice in foro poenitentiae, et moritur qui timore mortis negat.
- Item, videtur quod coactum sive violentum licet non respiciat hominis voluntatem, non tamen ita voluntas vim patitur, quod nihil conferat : sed in ista diffinitione dicitur, Nihil conferente vim passo : ergo videtur, quod non sit circa voluntatem.
- Item, Aristoteles vult, quod illa quae fiunt metus causa, sicut proiectio mercium de navi tempore tempestatis, sint mixta : simpliciter enim sunt involuntaria, sed secundum quid sunt voluntaria : cum igitur in illis aliquid conferat voluntas eius qui patitur, videtur quod non sint violenta : ergo a simili cum aliquis cogitur ab homine potente aliquid dare vel promittere, non simpliciter est iudicandum esse involuntarium, et per vim sive per violentiam factum.
Quod si concedatur, in contrarium est illud quod habetur in Digesto veteri, lib. quarto, de his quae vi metusve causa fiunt, ubi dicit Praetor : Quod metus causa fit, ratum non habeo : constat autem, quod omnem aliquo modo voluntariam promissionem Praetor habet ratam : ergo videtur, quod nulla promissio quae metus causa fit, simpliciter sit involuntaria.
Ulterius obicitur de secunda.
Videtur enim, quod non bene dicatur, Maioris rei impetus : quia
Saepe impetus iste est etiam a minori : sicut servus quandoque cogit dominum, opportunitatem adiutorio amicorum vel aliorum accipiens : ergo vi detur, quod non semper sit impetus maioris rei.
Item, videtur non bene dici impetus : quia impetu fit, quod sine praemeditatione et subito fit : sed coactiones humanae non semper sic fiunt, sed frequenter cum deliberatione : ergo videtur, quod non bene dicatur impetus.
Item, omnis impetus potest repelli ab eo qui non potest cogi : sed voluntas non potest cogi : ergo omnis impetus potest repelli a voluntate hominis.
Ulterius videtur, quod illa non sit competens diffinitio metus : quia
- Si quis in possessione existens, venire videat armatos, et fugiat, non potest agere, quod eiectus sit a possessione causa metus : et tamen ibi fuit periculum : ergo videtur, quod metus ille de quo hic agitur qui integrum restituit, non sit futuri vel praesentis periculi causa mentis trepidatio.
- Item, non est metus aliquis de periculo instanti, sed potius de futuro : ergo videtur, quod male dicitur, Praesentis, vel futuri, etc.
- Item, trepidatio mentis quandoque est in parvis periculis et formidolosis : et tamen illos non excusat metus, sicut dicit Pedius. Dicit enim sic, lib. 7 : Si quis meticulosus rem ullam frustra timuerit, per edictum non restituitur, scilicet quod ait Praetor : Quod metus causa fit, ratum non habeo : ergo videtur, quod non bene diffinit metum civilem.
Ulterius obicitur de illa quae est Tullii.
- Non enim semper tantum vim facit dominans, sed etiam repulsum ante quam repellatur : ergo videtur, quod non semper sit impetus dominantis.
- Item, termini alieni aut sunt essentiae, aut loci. Si dicatur, quod essentiae : tunc non pateretur vim aliquis manens essentialiter id quod est, quod falsum est. Si autem sunt termini loci, iterum falsum videtur : quia aliquis quandoque in loco proprio vim patitur.
Responsio. Dicendum, quod quaelibet istarum diffinitionum est satis bona. Prima autem quae est Aristotelis in III Ethicorum, illa est eius, quod simpliciter et absolute est violentum, quale homo non potest pati nisi secundum corpus, sicut est oppressio virginis in corpore, vel ablatio pecuniae sine omni tam interiori quam exteriori consensu voluntatis : et ideo tale meretur apud Aristotelem ignoscentiam, sive veniam et misericordiam.
Ad id quod primo obicitur, dicendum quod tale violentum numquam vituperium, sed verecundiam et ruborem habet quandoque, sicut in oppressione foeminarum : propter quod etiam dicit Leo Papa, quod illae virgines quae oppressione barbarica corruptae sunt, non se audeant sacris virginibus comparare.
Ad argumentum autem dicendum, quod ecclesiasticus iudex tunc considerat actum a voluntate procedentem, qui habet principium in iurante, et ideo non est omnino violentus : et ideo taliter periurans condemnatur ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod taliter coactum non cadit super hominis voluntatem : sed tamen quia cadit super aliquid quod est status et decor virtutis castitatis vel iustitiae, propter hoc tractatur ab ethico, et leges accipit a civilibus.
Ad aliud patet solutio per antedicta : quia bene conceditur, quod talia non sunt simpliciter violenta.
Ad id autem quod obicitur per legem Praetoris, dicendum quod Praetor respicit aequitatem naturalem, secundum quam respicitur in contractibus et promissis ad sufficienter inducentem causam : et haec quandoque est voluntas aliena, et quandoque metus : et tunc rescindit. Praetor, quia licet ibi sit voluntatis actus, tamen causa non est voluntaria.
Ad id autem quod ulterius quaeritur de secunda, dicendum quod illa est Pauli cuiusdam Iurisconsulti, et bona : et accipit ibi vim civiliter, prout vis dicitur necessitas contraria voluntati, ne incidatur in maius periculum.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod omne illud hic dicitur maior res, quod fortius est sufficienter ad cogendum : et non dicitur ibi maius dignitate, vel statu.
Ad aliud dicendum, quod voluntas non potest cogi sufficienter, quod nihil conferat ad actum : sed efficienter cogitur metu, qui cadit in constantem virum : et hoc sufficit in lege civili.
Ad id quod ulterius quaeritur de diffinitione metus, dicendum quod ipsa est Vulpiani, sicut dicitur supra veteri. ff. lib. quarto, de his quae causa metus fiunt : et est bona.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod ille in hoc casu non potest agere : quia adhuc non fuit tempus metus, quia nescivit ad quid venerint hostes : sed tunc est tempus metus, quando feriunt vel ferire minantur, probabiliter hoc intendere aestimati.
Ad aliud dicendum, quod ibi dicitur instans periculum, cuius instrumenta et causa efficiens sunt praesentia, licet adhuc non exerceantur in opere : et de illo bene est metus, quia est praesens secundum quid, et futurum simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur hic periculum alicui periculum, sed quod omnibus periculum esse videtur : hoc enim est quod non contingit avertere : et ideo Pedius Iurisconsultus in legibus suis bene dicit.
Ad id quod obicitur de illa quae est Tullii, dicendum, quod nisi sit a dominante, non est nec dicitur periculum in iure simpliciter : quia non est periculum quod contingit declinare de facili. Unde Vulpianus periculum vocat necessitatem contrariam voluntati : quod enim necessitas est, supra posse nostrum est elevatum, et opprimit patientem : et tollit ab eo liberum consensum ad hoc faciendum.
Ad aliud dicendum, quod termini alieni dicuntur ibi termini liberae potestatis ad consentiendum : extra terminos enim libertatis ponitur quis a cogente vel vim faciente : quia liber est causa sui, ut dicit Philosophus : et libere faciens actus suos, causa est suorum actuum.
ARTICULUS II.
Quomodo dividatur coactio ?
Secundo, quaeritur de divisione coactionis.
Accipiantur autem quaecumque divisiones sunt in iure.
Colligitur autem ex libro IV Pandectarum veterum, quod vis aliqua cadat in constantem virum, alia autem non cadit.
Item, vis sive metus quandoque est oppressionis, quandoque corporis, quandoque rerum, quandoque uxoris, quandoque liberorum.
Item, metus sive vis quandoque est circa res turpes, quandoque circa honestas.
Item, metus quandoque est de conditione deteriori circa se vel liberos, quandoque de re aliena.
Obicitur autem de prima. Videtur enim, quod nullus metus cadat in constantem virum :
- Constans enim non est nisi ex virtute et gratia : sed talis nihil debet facere ex metu mortis : ergo videtur, quod non cadat in ipsum.
- Item, Seneca probavit, quod nulla perturbatio cadit in sapientem : ergo nec in constantem : ergo nec perturbatio metus : ergo nihil debet facere causa metus.
- Item, si aliquis metus cadit in constantem virum, ille est metus mortis : praecipit autem Dominus in Evangelio, Matth. X, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus. Ergo nec aliquod aliorum periculorum timeri debet : ergo nullus metus cadit in constantem.
- Si forte dicas, quod ad cogenda peccata non cadit aliquis metus in constantem virum, sed ad cogenda alia, sicut ad promittendum aliquod temporale, scilicet matrimonium, vel pecuniam, quam si promittit, solvere non tenetur. Contra : I ad Thessal. V, 22, dicitur : Ab omni specie mala abstinete vos : mala autem species est promittere et non solvere : ergo ab illa est abstinendum : ergo peccat qui non abstinet : ergo coactio facit illud solvi, quia aliter accideret peccatum.
- Item, Aristoteles dicit, quod fortis etiam in magnis periculis, sicut in morte, non flectitur : ergo videtur, quod nullus excusetur per metum.
Ulterius quaeritur hic, utrum eadem divisio sit ista cum illa quae datur a quibusdam Iurisperitis, quod violentia alia levis, alia violenta.
Et videtur, quod sic : quia violenta cadit in constantem virum, et levis non : ergo est eadem.
Sed contra videtur, quod non sit eadem : quia quaedam cadit in constantem virum, quae non cadit in alium : sed violentia est uno modo respectu omnium : ergo videtur non esse eadem. Probatio maioris : quia dicit Lex, quod non est probabile hominem clarae dignitatis timuisse in urbe, in qua timet homo dignitatis non clarae. Secunda autem probatur ex ratione violenti simpliciter, quod omni homini violentum videtur.
Ulterius quaeritur de secunda divisione.
Ista enim pro prima parte videtur bona esse, et quae cadit in constantem virum : quia
Dicit Hieronymus, quod crudelis est, qui famam negligit : ergo etiam qui facit aliquid metu famae, ipse debet mereri veniam et ignoscentiam.
Item, Aristoteles in primo libro de Regimine dominorum, dicit quod fama a regibus et aliis maxime debet desiderari : ergo denigrans famam, debet timeri maxime : ergo pro periculo famae metus habitus excusat, ut videtur.
In contrarium huius est, quod
- Dicit Vulpianus, quod metus causa gestum est, sic non timorem infamiae hoc edicto contineri Pedius dicit idem.
- Item, ridiculum est si aliqua velit sibi a iudice de stupro satisfieri, eo quod timens infamia notam, non clamaverit : ergo timor infamiae nullus timor est, ut videtur.
- Item, de timore corporis nihil videtur esse : quia dicitur, Iob, II, 4 : Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua. Ergo videtur, quod pro periculo corporis non sit dimittenda : ergo si facit aliquid pro corporis periculo, est vituperabile : sed vituperabile non excusat : ergo videtur, quod ille excusationem non mereatur a iudice.
- Item, malum neminem excusat : sed timor humanus, est malus, ut dicunt Beda et Gregorius : ergo nullum excusat : sed timor humanus est, quando aliquis pelli suae timet : ergo talis non excusatur : ergo si tali timore contrahat, ipse non debet excusari.
Ulterius obicitur de timore rerum : quia etiam Aristoteles dicit in III Ethicorum, quod non est fortis magna pati pro parvis rebus : sed res parvae sunt res : ergo pro illis non debet aliquis magna pati : ergo vituperabilis est, qui hoc facit : sed per vituperabile nullus excusatur : ergo videtur quod metus rerum, non excusat aliquem apud iudicem.
In contrarium huius est decretalis Alexandri tertii in primo libro, De his quae vi metusve causa fiunt : Abbas sancti Edmundi a quo R. praesen. lator patrimonium suum tenere dignoscitur, milites et burgenses ad domum praedicti R. sicut accepimus, destinavit, qui cum a domo et ab universa possessione expellerent, nisi Ecclesiam suam penitus abiuraret : quod cum idem R. tali modo coactus fecisset, Abbas alii concessit Ecclesiam supra dictam. Unde quia quae metu et vi fiunt, de iure debent in irritum revocari, mandamus quatenus praedicto R. cum integritate restituas universa. Ex hoc accipitur, quod ille fecit resignationem illam metu rerum, scilicet expulsionis a possessione et domo : et tamen a Papa in irritum revocatur : ergo metus rerum excusat, et restituit in integrum.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit metum esse uxoris. Videtur enim hoc non esse faciendum : quia
- Legimus, Genes. XII, 11 et seq., et XX, 2 et seq., quod Abraham suam uxorem metu corporis exposuit alii, quando dixit sororem suam esse. Et similiter fecit Isaac. Ergo videtur, quod potius uxor sit exponenda, quam aliquid fiat poenale : ergo metus uxoris non excusat.
- Item, dicit Augustinus in libro primo de Civitate Dei, quod libido aliena non maculat animam : et ponitur in decreto, causa 13 : sed propter illud quod non maculat, stultum est aliquid pati : ergo qui facit aliquid propter uxoris metum, stultus est : et propter stultitiam nullus excusatur : ergo nec iste metus excusat.
Eadem prorsus est obiectio de liberis.
In contrarium autem est quod dicit lex Pauli : Quae metus causa gesta sunt, haec ut diximus ad edictum pertinere nihil interest, an in se quis veritus sit, aut in liberis suis : tamen pro affectu parentes in liberis magis iterantur.
Ulterius quaeritur de alia divisione, quod metus quandoque est circa res turpes, quandoque circa honestas.
Nulla enim videtur esse vis aut metus circa res turpes : quia potius omnia debemus sustinere secundum Philosophos, antequam turpia debemus admittere : ergo videtur, quod hoc nihil sit quod dicit.
In contrarium huius est quod dicit Vulpianus : Vim accipimus atrocem, et eam quae adversus bonos mores fit.
Ulterius obicitur de ultima.
Quia videtur, quod vanum sit curare de conditione : ergo videtur quod non sit causa metus sufficiens, conditio. Probatur, I ad Corinth. VII, 21, ubi dicitur : Servus vocatus es, non sit tibi curae, etc. Ergo videtur etiam, quod debemus appetere mutari nostram conditionem in peius : ergo videtur, quod haec causa non est sufficiens.
In contrarium est quod dicit Paulus : Ego puto etiam servitutis timorem similiumque admittendum. Et ita Paulus libro eodem Si is accipiat pecuniam qui instrumenta status mei iterum sumpturus est nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellar, utique si iam in servitutem petor, et illis instrumentis perditis non possim liber pronuntiari.
Responsio. Dicendum, quod omnis metus divisio proprie reducitur ad tres : quarum una est ex parte inferentium metum, et haec notatur in hoc versu, scilicet, Stupri sive status, verberum atque necis.
Alia est ex parte eorum circa quae est metus, sicut circa materiam, et haec quandoque sunt honesta, quandoque inhonesta sive adversus bono mores existentia : quandoque autem non. Verbi gratia, ut si cogatur aliquis dare vel promittere ne stupretur, vel cogatur promittere ne impediatur a stupro : quia dicit Aristoteles, quod absentia delectationum in continentibus facit tristitiam.
Tertia sumitur ex parte eius qui cogitur, scilicet quod alia cadit in virum constantem, alia autem non, sed in formidolosum : et hoc est quod dicit Vulpianus : Metum accipiendum Labeo dixit non quemlibet, sed maioris mali. Et Paulus, Metum non vani hominis, sed qui merito in homine constantissimo cadere debeat, ad hoc dictum pertinere dicimus.
Dicendum ergo ad primum, quod metus est respectu boni minoris quam sit id quod minatur metus : sicut minatur metus mortem, vel quod detur pecunia, danda est pecunia vel promittenda. Eodem modo si minetur stuprum, vel conditionis deteriorationem. Sed si minetur mortem pro fidei negatione vel iustitiae, non est respiciendus metus etiam secundum Philosophos et secundum civiles. Et ita intelligitur lex quae facit integrum restitui, si aliquid fit metus causa : quae restitutio fieri non potest in negatione fidei vel iustitiae : sapientis enim est eligere minus malum, scilicet mortem quam negationem fidei : vel etiam bonorum perditionem, quam virtutis, vel corporis. Et hoc est quod dicitur, ad Hebr. X, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Et per hoc patet solutio ad tria prima.
Ad aliud dicendum, quod Praetoris lex intelligitur de his quae minora sunt, et potius toleranda, quam id quod minatur metus, sicut dictum est.
Ad id quod obicitur, dicendum quod non est species mala promittere, quia hoc potest fieri male et bene : sed non solvere promissum nisi excusetur, est species mala. Et bene concedo, quod ubi est iudicium, inveniri potest defensio. A iudice etiam coactus debet solvere promissum : et competit ei actio ex lege et canone, et iudex debet eum restituere in integrum. Si autem defectus sit iudicis, puto quod non debet solvere, sed aliquam levem propter cautelam facere poenitentiam de promisso, praecipue si fides vel iuramentum non intervenit : si enim iuramentum fecit de solvendo, dicunt multi, quod etiam mihi satis probabile videtur, esse solvendum. Si autem non solvit, et iuramentum violavit, et postea venit ad poenitentiam, videtur mihi non esse cogendus ad solutionem, sed tantum ad fracti iuramenti emendationem.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles loquitur de his qui sustinent pericula gratia boni hominis, vel civitatis, vel gentis : tunc enim sustinendum est, quod minus periculum est, quam id quod extorquere intendit.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod eadem est divisio, licet alia ratione sit data. Prima enim respicit constantiam patientis, et secunda quantitatem mali inferentis metum.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod illa quae non est violenta, dicitur quae non movet constantem, et haec non est uno modo : et ideo falsum supponitur in obiectione.
Ad aliud dicendum, quod metus famae non excusat : non enim intelligitur de fama quae est, sed de illa quae posset oriri de hoc quod minatur metus si fieret, sicut factum fuit in Susanna, Daniel. XIII, 21 et seq., cur senes dixerunt, nisi assentiret eis, quod dicerent contra eam testimonium quod fuerit cum ea iuvenis : et illa dixit : Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Dictum autem Hieronymi intelligitur de eo qui occasionem infamiae dat proprio facto, vel negligentia.
Ad aliud dicendum eodem modo : et ideo aliter loquitur lex, aliter Philosophus.
Ad duo alia quae obiciuntur de timore corporis, dicendum secundum supra habitam regulam, quod timor cruciatus corporis vel metus facit excusari, quando est respectu minoris mali, quam sit id quod minatur metus : et sic patet, quod non valent obiectiones illae.
Per idem patet solutio ad id quod obicitur de timore rerum : tamen ille timor non continetur in versu supra habito, sed secundum regulam praehabitam timet in omnibus timoribus : quia, sicut probat Aristoteles, Non est sapientis et fortis maius periculum sustinere pro re parva vel minori, quam sit periculum illarum.
Ad id quod ulterius obicitur de metu uxoris, scilicet ne adulteretur, dicendum quod illa causa sufficientissima : est quia dicit lex Pauli, quod si dederit ne stuprum patiatur vir sive mulier, hoc edictum habet locum, cum viris bonis iste metus maior quam mortis esse debeat.
Ad id autem quod obicitur de Abraham, dicendum quod facta Patriarcharum in consequentiam non sunt trahenda : quia ipsi omnia in figura futurorum et instinctu Spiritus sancti agebant. Nihilominus tamen potest dici quod Abraham uxorem non exhibuit, sed sibi cavit, certificatus per inspirationem, quod non posset maculari. Unde in Psalmo CIV, 14 et 15 : Et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari.
Ad aliud dicendum, quod libido aliena quamdiu aliena est, mentem non maculat : sed quae primo est aliena, per consensum efficitur propria, et tunc maculat. Et ideo si aliquis etiam coactus diceret se consentire in stuprum uxoris suae, ipse peccaret mortaliter : quia iam turpitudini quae gravior est, quam quod minatur tyrannus aliquatenus permittendo cooperaretur.
Ad aliud dicendum, quod Vulpiani dictum intelligitur quando violentia tyranni cogit facere aliquid contra bonos mores, sicut iniuste promittere vel dare, vel consentire matrimonio, vel stupro, vel alicui tali : tunc enim id quod metus causa factum est, in irritum revocatur. Sed quando compellit ad id quod est secundum bonos mores, ut restituere, vel aliquid tale : tunc non iudicatur violentia.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Habet tamen hoc ultimum duas dubitationes.
Ponamus enim, quod iudex qui habet potestatem, compellat aliquem ad iniuste promittere, numquid in irritum revocabitur ?
Videtur, quod non : quia res facta per iudicem rescindi non debet. Contra : Hic nihil fit nisi metus causa.
Ad hoc dicendum, quod revocari debet in irritum per superiorem : et hoc est quod dicit lex sic : Si per iniuriam quid fecit populi Romani magistratus vel provinciae praeses, Pomponius scribit hoc edictum locum habere. Forte, inquit, si mortis aut verberum terrore pecuniam extorsit alicui.
Secundum dubium est, si pono, quod aliquis adulterium commisit quem ego prodere possum, et ne prodam eum ad mortem, dat pecuniam, utrum hic edictum. Praetoris locum habeat an non ?
Videtur autem, quod non habeat locum : quia pro turpi re dat : ergo non debet restitui quod vi factum est.
Responsio. Dicendum, quod locum habet edictum : quia non habet iudex respicere ad causam dandi, sed potius ad modum extorquendi : et hoc est quod dicit Paulus in eodem casu loquens : Praetor ut restituat, intervenire debet nam etsi gestum est malo more, Praetor non respicit an adulter sit qui dedit, sed hoc solum quod hic accepit metu mortis illato.
ARTICULUS III.
An metus cadat in constantem ? et : Quis sit constans ?
Tertio quaeritur, utrum aliqua vis vel metus cadat in constantem virum vel non ?
Videtur autem, quod non : quia de ratione constantis est non trepidare in periculo : ergo nullum periculum infert ei metum.
- Ulterius hic quaeratur : Quis sit vir constans, utrum vir dicatur constans ab animi virtute, vel a natura ?
Videtur autem, quod non ab animi virtute : quia qui habet unam virtutem, habet omnes : ergo qui habet animi constantiam, habet omnes virtutes : si igitur dicatur constans a virtute animi, non erit constans nisi qui habet omnem virtutem : ergo peccator numquam excusaretur per metum : et hoc falsum est, cum etiam adulter quandoque per metum excusetur a promisso, ut ante habitum est ex sententia Pauli Iurisconsulti.
Si autem dicatur a natura constans : ergo omnium quorum una est natura, est una constantia : sed omnium hominum una est natura : ergo una est constantia : et hoc iterum falsum est.
Item quaeritur ulterius : Quare non similiter dicatur de constanti muliere, cum mulier fortis laudetur, Proverb. XXXI, 17, de qua dicitur : Accinxit fortitudine lumbos suos, etc.
Item ulterius quaeritur, utrum uno modo sit constantia in omnibus constantibus ?
Et videtur, quod sic : quia
- Perfectio consequens speciem hominis, aequaliter est in ipsa : honestum autem, ut dicit Avicenna, naturaliter participat homo : ergo videtur, quod aequaliter participet et honestum et partes honesti : sed de partibus honesti una est constantia : ergo videtur, quod aequaliter est in omnibus constantibus.
- Item, humilitas, misericordia, et huiusmodi, non differunt in magno et parvo, nisi secundum meritum : ergo videtur, quod nec constantia : ergo ubi parvus dicetur constans, ibi et magnus, et e converso : et ubi timet parvus, et magnus.
In contrarium est responsum sapientium, quod hoc timere potest parvus homo et constans, quod si timet homo clarae dignitatis, formidolosus vocabitur : ergo non uno modo dicta est constantia in omnibus constantibus.
Responsio. Dicendum, quod constans vir est, qui non timet non timenda. Et dicitur a parte fortitudinis civilis constans. Et accipitur intellectus constantis principaliter ex quatuor, scilicet animi virtute, statu, tempore, et loco. Animi virtute, quod habeat fiduciam multam vincendi pericula sibi proportionata, et non deiiciatur statim, ut vir vanus et formidolosus, de quo dicitur in Psalmo XIII, 5 : Trepidaverunt timore ubi non erat timor. Et, Iob, XV, 21 : Cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Ex statu : quia princeps non habet timere hoc quod habet timere plebeius. Ex tempore : quia aliud est tempore desolationis, et adiutorii timendum. Ex loco : quia aliud timetur in campo, et aliud in urbe ubi adiutores parati sunt. In omnibus tamen his si adsit probatio sufficientis metus, potest vir constans clarae dignitatis in urbe tempore pacis habere metum rescindentem omne promissum. Sed istae conditiones sunt constantis ut frequenter.
Ad primum ergo dicendum, quod de ratione constantis non est, ut nihil timeat, sed potius ut non timeat non timenda, sicut etiam est de ratione fortis : sed nihil timens, et in audendo superabundans, praesumptuosus et audax nominatur.
Ad aliud dicendum, quod dicitur ab animi virtute constans : sed illa virtus est civilis : et ideo non oportet, quod qui habet unam, habeat omnes, scilicet quod non sit peccator : quia Hercules, Hector, et alii quidam, habebant huiusmodi virtutem excellenter : et tamen peccatores fuerunt. Quod enim dicitur, Qui habet unam, habet omnes : intelligitur de virtutibus infusis, et non cardinalibus secundum omnem sui statum, sed potius secundum statum perfectissimum, ut probatur in VI Ethicorum, versus finem.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi diceretur esse virtus naturalis, id est, naturale animi robur, non sequeretur, quod in omnibus esset aequaliter : quia non sequitur speciem, sed potius complexionem, scilicet melancholiam. Cum enim melancholia sit terrea frigida, habet evaporationes nigras ad cerebrum lucidum, quibus imprimuntur terribilia phantasmata : et est in eis calor non sufficiens ad calefactionem cordis et sanguinis, ut faciat cordis motum secundum diastolen, et exsufflationem sanguinis et spirituum in membra exteriora et corpus : et ideo manent destituta frigida et timida, refugiente sanguine ad cor et stante ibi. Et cum haec complexio non sit in omnibus, non oportet quod omnes aequaliter sint constantes.
Ad aliud dicendum, quod mulierum complexio est multum timida propter debile calidum et vincens humidum, in quo cito profundantur terribilia : et calidum debile non sufficit calefacere cor et sanguinem, ut prius dictum est : unde omnis mulier naturaliter est timida, nisi sit per accidens, ut virgines quae non timent.
Et quod obicitur de Proverbiis, dicendum quod intelligitur de fortitudine in spiritualibus, et non interioribus et exterioribus.
Ad aliud dicendum, quod constantia non est uno modo in omnibus constantibus, et variatur ex duobus, scilicet ex complexione, et studio virtutis, ut dictum est. Et hoc quod dicit Avicenna, non intelligitur nisi ad capacitatem honesti relatum, et non quod aequaliter participetur.
Ad aliud dicendum, quod etiam aliae virtutes in actibus suis inaequaliter habentur propter supra dictas causas : et ideo de quolibet sancto verificatur illud : Non est inventus similis illi, etc.
ARTICULUS IV.
An vis evacuet matrimonii consensum ?
Quarto quaeritur, utrum vis evacuet matrimonii consensum ?
Videtur autem, quod non : quia
- In aliorum sacramentorum perceptione si extrinsecus consentiat, non oportet eum interius consentire : ergo nec in isto.
- Item, matrimonium super iudicium cadit hominum : sed hoc non est ex corde : ergo etiamsi metu dissentiat interius, dummodo extra se dicat consentire, videtur stare matrimonium.
In contrarium est quod dicitur, Extra, de sponsalibus, Cum locum, ubi scribit Alexander tertius : Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est ut ubi assensus cuiusquam requiritur, coactionis materia repellatur. Matrimonium autem solo consensu contrahitur : et ubi de ipso quaeritur, plena debet securitate ille gaudere, cuius est animus indagandus, ne per timorem sibi dicat placere quod odit, et sequatur exitus qui de invitis nuptiis solet provenire, etc.
Responsio. Dicendum, quod metus qui cadit in constantem virum, excludit matrimonii consensum, ut contractus in irritum revocetur.
Ad primum dicendum, quod non est simile de aliis sacramentis et de isto : quia alia non habent obligationem nisi forte divinam, istud autem efficitur in quadam obligatione humana, quae metu fieri potest.
Ad aliud dicendum, quod iudicium Ecclesiae est de viso et audito : et licet metus in corde sit, tamen per signa propalatur extra, sicut quando videntur arma, gladii, et huiusmodi, et quando minae audiuntur : et ideo tunc Ecclesia iudicare potest.
ARTICULUS V.
An metus in eo qui vim patitur, aliquod relinquat peccatum ?
Quinto quaeritur, utrum metus in eo qui vim patitur, aliquod relinquat peccatum ?
Videtur autem, quod non : quia
- Quod ab alio fit, nobis non debet imputari : sed metus ab alio fit : ergo nobis imputari non debet : ergo nullum in nobis relinquit peccatum.
- Item, iustitia humana non imputat id quod fit per metum : ergo nec divina : ergo non est inde peccatum aliquod.
- Item, si esset peccatum, tunc male faceret iudex absolvendo vel restituendo illi qui fecit aliquid propter metum : sed constat, quod non male facit : ergo videtur, quod nullum in eo qui vim patitur, relinquat peccatum.
In contrarium est, quod
- Ille qui metu promittit, mentitur : quia dicit verbum, et aliud intendit : omne autem mendacium est peccatum : ergo metus relinquit peccatum in eo qui patitur.
- Item, species mali est promittere, et non solvere : ergo ab illa est abstinendum, sicut dicitur, I ad Thessal. V, 22. Ergo solvere tenetur : et si non solvit, peccat, ut videtur.
- Item, promissio et iuramentum quae in deteriorem non vergunt exitum, sunt tenenda, sicut dicit Beda : sed in nullum malum exitum vergit observatio istius promissi vel iuramenti : ergo videtur, quod debeat observari.
- Item, ad hoc, Iudicum, XXI, 23, ubi filii Beniamin rapuerunt filias Silo : et tamen stetit matrimonium : ergo videtur, quod etiam aliis iniungendum sit, quod servent, quod vi cogente vel promiserunt, vel permiserunt.
Responsio. Dicendum, quod non est iniungendum semper quod servetur : sed quando utile est servare propter timorem futuri periculi, tunc possunt moneri, sed non debent cogi, nec hoc eis debet in poenitentia iniungi.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod pro illo mendacio potest iniungi poenitentia, vel etiam de periurio, et induci potest ut teneatur : sed non puto, quod debeat iniungi.
Ad aliud dicendum, quod species mali est non solvere promissum quod voluntate fit : sed non est ita de promisso coacto, quia hoc obesset multis si observaretur : et ideo non est iniungendum.
Ad aliud dicendum, quod istud vergit in deteriorem exitum : quia illi augetur macula peccati per hoc quod recipit alienum : et etiam dictum Bedae intelligitur de votis et iuramentis non coactis, in quibus firmatur voluntarius consensus. Sed in hoc casu pro periurio debet iniungi poenitentia, et non iniungi quod fiat, licet possit induci et moneri, ut prius dictum est.
Ad hoc quod obicitur de filiis Beniamin, dicendum quod Magistratus populi fecit vim illam licite, ne ulla tribus periret : et illa vis tenet, sicut dicit Vulpianus in lege supra inducta.
