Distinctio XXII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

Ostendit quantum confessionis contemptus obsit.

 

 

A. Si peccata dimissa redeant ?

B. Aliorum sententia.

 

DIVISIO TEXTUS

Cumque multis auctoritatibus, etc.

In ista ultima distinctione de poenitentia, agitur de reditu peccatorum, et per consequens de poenitentiae iteratione.

Et quaeruntur duo in Littera, quorum primum est quod dictum est : alterum autem de signo et re sacramenti huius, et incipit, ibi, C : Post praedicta restat investigare, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An peccata dimissa redeant per quodlibet recidivum ?

 

Incidit autem hic quaestio, si peccata dimissa redeant per quodlibet sequens recidivum mortalis peccati ?

Videtur autem, quod sic :

  1. Per illud Ezechiel. XVIII, 24 : Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur. Ergo si nullam iustitiam fecisset, pro omnibus peccatis puniretur : sed non punitur nisi pro peccato quod habet : ergo omne peccatum praecedens redit super eum per recidivum sequens.
  2. Adhuc, iustitia aequalis est ad reddendum aequalia pro bonis et malis : sed conversis restituuntur bona praeterita per peccatum intermedium mortificata : ergo et perversis mala praeterita per poenitentiam intermediam mortificata : ergo peccata revertuntur.
  3. Adhuc, in humanis legibus manumissus propter delictum sequens in pristinam revocatur servitutem, et poenam servitutis : cum igitur illae exemplatae sint a divinis, videtur etiam quod illud Iustum sit per divinas : ergo propter delictum revocanda est pristina servitus peccatorum dimissorum.
  4. Adhuc arguitur per illud Iacobi, II, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Non autem potest esse omnium reus, nisi per omnia revertentia super eum : ergo videtur, quod omnia peccata redeant propter unum delictum sequens.

Adhuc obicitur fortius : Ponamus, quod aliquis contritus sit sufficienter ad deletionem culpae, sed non ad deletionem poenae : et postea contemnat poenitere et confiteri, et ita decedat : constat, quod Deus peccatum puniet quod non punivit homo : sed nullum punivit homo de peractis : ergo puniet omnia Deus : non autem potest punire nisi ubi est : est autem in inferno : ergo punit in inferno omnia peccata sua : et non puniuntur nisi quae habet per reditum : ergo omnia peccata dimissa in contritione reversa sunt per sequens peccatum.

Eadem prorsus obiectio est de eo qui contritus et confessus est, et poenitentiam condignam non explevit, et cadit in unum mortale, et ita decedit.

 

In contrarium, huius autem obicitur :

  1. Quia dicit Philosophus : Quod omnino cedit in non esse, non reiteratur idem numero : sed peccatum dimissum cessit omnino in non esse : ergo non reiteratur idem numero : ergo non reiteratur idem peccatum quod dimissum erat.

Si autem dicatur, quod peccatum non in nihil redigitur quando dimittitur. Contra : Si manet : aut ergo secundum quod est culpa, aut secundum quod macula, aut secundum quod reatus poenae aeternae : haec enim tria sunt in mortali peccato. Non primo vel secundo modo : quia secundum hoc culpa et gratia essent in eodem, et gratia et macula peccati mortalis, quod esse non potest. Similiter nec tertio modo manere potest : quia reatus poenae aeternae coniunctus est culpae, et soluta ipsa solvitur : ergo videtur, quod non maneat aliquid de peccato mortali : et sic constat propositum.

Si forte dicas, quod maneat aliqua circumstantia peccati : hoc ridiculum est : quia circumstantia est proprietas et forma quaedam peccati : forma autem non manet nisi maneat formatum secundum esse.

  1. Adhuc obiciunt antiqui, quod si quodlibet praeteritorum revertitur per quodlibet peccatum posterius admissum ponamus, quod aliquis peccat per avaritiam, et postea cadat in mortalem prodigalitatem : videtur, quod prodigalitas reducat avaritiam in esse : et sic contrarium conducit contrarium ad esse, quod est impossibile.
  2. Adhuc, videtur hoc esse contra Dei iustitiam : quia nullum bonum manet ab eo irremuneratum, imo etiam plus quam valet : sed poenitentia intermedia valuit aeternum bonum, et fuit perfectum remedium contra peccatum : ergo videtur, quod iniuste agatur cum tali, si omnia peccata revertantur super eum.

 

Sunt autem quidam qui ad ista dicunt, quod non redit praecedens in macula vel reatu : sed propter sequens peccatum innascitur reatus ita magnus, quod aequivalet omnibus praecedentibus peccatis quae dimissa erant. Sed hoc videtur falsum : peccatum enim non attenditur nisi ex specie vel radice quae est contemptus : sed sequens peccatum in specie non aequivalet quantitati omnium peccatorum : nec etiam in radice ut frequenter : sed potius potest esse ex minori contemptu : ergo videtur, quod sit falsum, quod ex ipso tantus sicut ex omnibus dimissis innascitur reatus.

Adhuc, iste reatus aut innascitur ex peccato illo, secundum quod est quoddam peccatum secundum se, aut secundum ordinem ad praecedentia peccata, aut secundum ordinem ad praecedentem poenitentiam, aut simul secundum ordinem ad praecedentia peccata et ad praecedentem poenitentiam. Si primo modo : ergo ex quolibet peccato mortali innascitur talis reatus : quia eadem ratio est de uno, et de omnibus aliis, quod falsum est. Si secundo modo : ergo ex quolibet secundo innasceretur reatus tantus, quantus est duorum peccatorum, et ex tertio quantus est trium, et ex quarto quantus est quatuor, et sic de aliis : et hoc absit, quia sic numquam peccator posset satisfacere. Si tertio modo : tunc bonum coniunctum malo facit maius malum, quod est impossibile. Idem sequitur si quarto modo dicatur esse : ergo haec opinio est impossibilis.

 

Propter hoc venit opinio tertia, et dicit, quod propter quatuor peccata redeunt praecedentia peccata, et non propter alia : et illa extrahuntur ex Littera. Haec autem sunt odium fraternum, apostasia a fide per haeresim, et contemptus confessionis propter obiectionem supra inductam, et pigritia poenitentiae. Tunc enim dicunt, quod Deus facit ei non valere poenitentiam praeteritam : et de hoc antiqui fecerunt versum, quia fere omnes in hac erant opinione. Versus autem est iste :

Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri,

Poenituisse piget, pristina culpa redit.

 

Sed tunc quaeritur, quid sit specialiter in his peccatis, propter quod dicitur redire prior culpa potius quam in aliis ? Aut enim habent hoc ex parte speciei, aut ex deformitate radicis. Si, primo modo : tunc per homicidium debet redire praecedens culpa, quia maius peccatum est quam odium fraternum : et hoc non dicitur, nisi in odio fraterno supponatur quodlibet peccatum contra proximum, quod non est verum secundum eos. Si ex deformitate radicis habet hoc. Contra : quia tunc ex peccato in Spiritum sanctum debuit redire praecedens culpa, quia deformissimam habet radicem : et hoc iterum non est verum secundum eos.

Adhuc, si aliquis inspiciat auctoritates quae in Littera inducuntur, plura inveniet, propter quae Sancti dicunt redire peccata. In sexta quae est Bedae super Lucam, ponitur incuria negligentiae, vel otii : et in septima quae est eiusdem, adiungitur cupiditas humana. Ergo videtur, quod non tantum his quatuor de causis revertantur peccata.

 

Ideo fuerunt quidam de quarta opinione, sequentes Magistrum in Littera, dicentes quod propter solam ingratitudinem peccata revertuntur.

Sed contra hos opponitur : quia ingratitudo non invenitur nisi uno trium modorum : aut enim dicit actualem redditionem mali pro bono, corde, ore, vel opere factam : aut dicit non curationem beneficii suscepti actualem, scilicet aut quod beneficium non reputetur, vel minus reputetur quam sit : aut dicit habitualem quamdam immemorationem beneficiorum, per hoc quod agit aliquid contra beneficium. Primis autem duobus modis ingratitudo est speciale peccatum, divisum ab aliis, non coniunctum cuilibet peccato sequenti : ergo per ingratitudinem illis duobus modis sumptam non ponitur redire peccatum propter quodlibet sequens peccatum. Si ergo tertio modo sumatur ingratitudo, quaeratur quid ipsa sit, quod tantae est efficaciae ? Videtur autem, quod non sit actus peccati : quia unus actus peccati distinguitur ab actu alterius peccati in specie : et ingratitudo coniuncta est cuilibet peccato sequenti : ergo ipsa non est actus peccati. Eodem modo videtur, quod nec sit circumstantia : quia circumstantia unius non est circumstantia alterius : et ingratitudo una est cuiuslibet peccati sequentis. Adhuc videtur, quod nec sit effectus peccati sequentis : quia diversarum causarum diversi sunt effectus : sed ingratitudo est unius rationis consequens diversa peccata consequentia poenitentiam : ergo nec actus est, nec circumstantia, nec effectus peccati : ergo videtur, quod nihil peccati sit : ergo per ipsam non potest reverti peccatum praecedens.

 

Responsio. Dicendum videtur mihi in ista quaestione, quod peccatum nec idem numero, nec idem specie, nec aequali reatu, umquam revertitur : sed ex ingratitudine peccati sequentis dicitur reverti quantum ad improperationem et deformitatem peccantis, quae est ingratitudo maior, quam si ei peccatum dimissum non esset : et ideo ampliores meretur increpationes, et condemnationem iustiorem : et aliter non potest intelligi qualiter peccata revertantur.

Ad hoc autem intelligendum quidam invenerunt distinctionem eorum quae sunt ex peccato in poenitente : tenetur enim poenitens ad dolorem commissorum, et detestationem admittendorum, et memoriam accepti beneficii, quod tantum est, ut infra patebit, quanta sunt ea quae sunt dimissa : constat autem, quod haec tria omnia interrumpit peccatum sequens : et ideo innascitur ei quaedam deformitas ingratitudinis ex comparatione ad dimissionem praecedentium peccatorum : cui enim multa sunt dimissa, magis tenetur gratias agere, et turpius est ei contra remittentem peccare : et sic praecedentia peccata non ut peccata, sed ut tanta dimissa, quantitatem dant ingratitudini sequenti : et quoad hanc redire dicuntur, quia quoad hanc quodammodo resultant in peccato sequenti. Si autem aliquo alio modo revertuntur, ad praesens non intelligo praeter obiecta inducta.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Ezechiel non intendit, quod non recordentur iustitiae ad minorem punitionem, quia hoc esset contra Dei misericordiam : sed intendit, quod non recordentur ad vitae aeternae consecutionem : et hoc verum est.

Ad aliud dicendum, quod iustitia numquam est ita aequalis, quin plus sit ad indulgentiam, quam ad condemnationem, quia aliter crudelis esset. Si tamen detur aequalis esse : tunc dicendum, quod non sequitur : quia non est simile quod pro simili inducitur : bonum enim opus de se habuit spiritum vivificativum, quod postea potest valere ad meritum : sed malum opus non habet aliquid sustinens ipsum, quo revertente postea possit redire : unde multo deficientius est malum, quam bonum. Similiter bona opera omnia in gratia habent unionem, et ideo revertente gratia possunt redire sed mala opera nullam habent unionem omnino nisi aggregationis, quae simpliciter pluralitas est, sicut unio acervi : et ideo cum nihil habeant unionis, quo revertente redire possint, non possunt redire ut bona. Qualiter autem bona revertantur, supra inquisitum est.

Ad aliud dicendum, quod in humanis multa fiunt ad cautelam et timorem futurorum : sicut ipsa lex quae peccantem manumissum revocat in servitutem : hoc enim reddit cautiores, et infert aliis timorem, et sine talibus cautelis vivere non posset homo civiliter : sed in divinis non est ita, sed directe sunt ad normam iustitiae, et praecipue in condemnatione et punitione peccatorum : quia non punit Deus umquam ultra condignum.

Ad aliud dicendum, quod numquam punitur pro illa parte quae ei dimissa est : sed talis punitur in inferno in perpetuum pro peccato praeterito, sicut veniale coniunctum mortali punitur in aeternum : sed tamen in inferno minus punitur, quam puniretur si numquam poenituisset.

Ad omnia autem quae in contrarium sunt usque ad secundam opinionem, concedi possunt de plano.

 

Sed de secunda opinione puto dicendum, quod falsa est, nisi hoc modo dicatur, quod reatus sequentis peccati habet maiorem deformitatem ex comparatione ad praecedenti admissa.

Et omnia quae circa hanc opinionem obiciuntur, puto concedenda.

 

Ad tertiam opinionem puto iterum dicendum, quod falsa est : tamen ad hoc quod quaerit, quae fuit ratio quare posuerunt illa quatuor peccata ? Dicendum, quod ideo potuit esse, quod praecedentia peccata quaerunt remissionem ex parte Dei et proximi et ipsius poenitentis. Et ex parte Dei quidem magis in genere est apostasia a primo eorum quae sunt in iustificatione : et haec est fides : et ideo quia peccat contra primum in iustificatione, quoad Deum redit peccatum : quoad proximum autem caritas communicans bene facit ad remissionem peccati, quia meretur caritas Ecclesiae iustificationem impiorum : et ideo iterum peccans contra hoc, peccat contra iustificationem : et tunc redit peccatum pro eo scilicet. Ex parte autem poenitentis sunt duo operantia : unum contra culpam, dolor scilicet informatus gratia et contritione : et contrarium huius est poenitentia poenitentiae. Aliud autem operatur contra poenam ex vi clavium : et contra hoc est contemptus confessionis iniungentis satisfactionem. Alia autem non sunt ita directe contra iustificationem : et ideo per ea non redit.

Et per hoc patet solutio ad obiectum circa hanc opinionem, si aliquis vellet eam sustinere : posset enim dici, quod peccatum non ex quantitate deformitatis in actu habet, quod faciat redire peccatum, nec ex quantitate deformitatis in radice, sed ex hoc quod peccat contra facientia iustificationem. Tamen ego puto, quod etiam ista opinio falsa sit, sicut dictum est prius.

 

Ad ultimam opinionem dicendum, quod nec propter ingratitudinem peccati revertitur, nisi sicut dictum est in principio solutionis : et tunc ingratitudo secundo modo accipitur pro habituali immemoratione beneficiorum, et praecipue illius beneficii, quod dimissa sunt peccata.

Ad obiectum contra, dicendum quod nec actus, nec circumstantia, nec effectus est peccati sequentis, sed quaedam deformitas consequens peccatum per hoc quod interrumpit habitualem gratiarum actionem : et sic est aliquid peccati, eo modo quo defectus aliquid dicitur esse defectus : nec tamen sequitur, quod sit actus vel circumstantia vel effectus proprius : quia defectus non habet nisi defectum pro causa.

Si autem quaeratur, quare Sancti in Littera tangunt illa peccata quae tangunt ? Dicendum, quod de quatuor iam patet : quia directius in illis peccatur contra iustificationem : duo autem quae sunt incuria et amor mundi, generalia sunt, et potius ponuntur pro radicibus peccatorum, quam pro peccatis : quia ex ipsis frequentius incidunt frequentia peccata, quae ingratitudinem inducunt.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS II.

An peccatum veniale etiam redeat per ingratitudinem sicut alia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : Quoadusque redderet universum debitum, etc.

Utrum ex hoc habeatur, quod veniale redit per illum modum, quo concedendum per ingratitudinem redire alia ?

Videtur, quod non : quia

  1. Quod non est contrarium caritati, nec etiam est contrarium ingratitudini : sed veniale non est contrarium caritati : ergo, etc. : ergo non debet redire propter eius oppositum, scilicet ingratitudinem.
  2. Item, non dicitur redire propter ingratitudinem, nisi quod ingratitudinem facit maiorem : sed venialia non faciunt maiorem ingratitudinem : ergo non revertuntur in ipsa. Primum patet ex praehabitis. Secundum autem patet ex hoc, quod quaecumque non auferunt nec diminuunt caritatem, illa non augent ingratitudinem : et sic constat propositum.

 

In contrarium autem est Littera : quia

  1. Dicitur hic universum debitum, et in illo includuntur peccata venialia.
  2. Item, cum oratio Dominica sit pro quotidianis quae sunt venialia, et in illa dicitur : Dimitte nobis debita nostra : ergo venialia includuntur sub debito.

 

Responsio. Dicendum, quod non revertuntur debita venialia, nisi per illum modum quo alia : et bene concedo, quod hoc modo revertuntur.

 

Ad obiectum contra, dicendum quod est dispositio in contrarium disponens, et sic contrariatur fervori caritatis. Et per hoc remissio eius auget ingratitudinem.

Eodem modo patet solutio ad sequens.

 

 

ARTICULUS III.

An originale etiam redeat per ingratitudinem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : Sed etiam originalia, etc.

  1. Originale enim non est nisi unum, contra quod ordinatur baptisma : ergo videtur, quod non revertatur : quia si reverteretur, cum non deleatur nisi per baptismum, oporteret rebaptizari : et hoc haereticum est dicere.
  2. Praeterea, cum originale sit unum, qualiter pluraliter vocat originalia ?

 

Responsio. Dicendum, quod originale secundum suam essentiam numquam redit : sed redit modo praedicto : quia dimissio eius auget debitum gratiarum actionis, et auget ingratitudinem.

 

Ad secundum disputatum et responsum est in libro II Sententiarum in tractatu de peccato originali.

 

 

ARTICULUS IV.

An ille cui plura dimissa sunt, magis tenetur ad gratiarum actiones, quam ille qui servavit innocentiam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : Tot ergo debuit cogitare dona Dei, quot mala sua, etc.

Et quaeruntur hic tria, scilicet quis tenetur magis ad gratiarum actiones, scilicet cui plura dimissa sunt, vel ille qui servavit innocentiam ?

Secundo, penes quid attendatur gratiarum actio maior vel minor ?

Tertio, utrum plurium donorum sit una gratiarum actio, et una ingratitudo, vel plures ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. In corporalibus magis valet continua sanitas, quam interrupta et restituta : ergo similiter in spiritualibus plus valet continuatio innocentiae, quam a poenitentia restitutio gratiae : sed de maiori bono magis sunt gratiae agendae : ergo ad maiores gratiarum actiones tenetur innocens, quam poenitens in pristinum statum restitutus.
  2. Adhuc, dignior est status innocentiae et securior, quam poenitentiae : quia poenitens nescit sibi peccatum dimissum esse, sed innocens certe scit, quia non est admissum : ergo ut prius.

 

In contrarium :

  1. Luc. VII, 42 et 43 : Quis ergo eum plus diligit ?… Aestimo quia is cui plus donavit. Et ille, scilicet Iesus, dicit ei : Recte iudicasti : sed plus dimissum est poenitenti : ergo plus tenetur diligere : ergo et amplius gratias agere.
  2. Adhuc, adiutus in periculo tenetur liberatori, cui non tenetur hic qui numquam adiutus est : sed innocens numquam adiutus est, poenitens autem est adiutus : ergo ad maiores gratiarum actiones tenetur poenitens, quam innocens.

 

Secundo quaeritur, penes quid attendatur quantitas gratiarum actionis ?

Videtur autem, quod penes quantitatem donorum : quia gratiarum actio est de donis perceptis recognitio beneficii cum laude et obsequio : ergo de maiori dono maior est gratiarum actio, et de minori minor.

Sed si hoc concedatur, Evangelium videbitur esse contra : quia dicunt omnes, quod caritas maximum est donum : et tamen Evangelium videtur velle, quod plus debet gratias agere cui plus est dimissum, ut patet ex prius inducta auctoritate.

 

Tertio quaeritur, utrum de multis sit una gratiarum actio, et una ingratitudo ?

Videtur autem, quod non : quia sicut differunt causae propriae, ita differunt causata : sed causa propria gratiarum actionis est perceptio doni : ergo diversorum donorum diversae sunt gratiarum actiones et ingratitudines : et habetur propositum.

 

Responsio. Dicendum, quod primum articulum huius quaestionis determinat Augustinus in libro de Virginitate, dicens quod caeteris paribus, uterque ad aequales tenetur gratiarum actiones : quia a tot quot poenitentem gratia Dei eripuit, a tot innocentem ne caderet praeservavit : nec stare potuit, nisi illo praeservante : si autem in caeteris pares non sint : tunc magis tenetur qui maiorem caritatem habet, et caetera dona maiora. Unde in illis nihil prohibet unum magis teneri in ratione unius, et reliquum in ratione alia : quia in talibus operationes se habent sicut excedentes et excessae.

 

Ad primum ergo dicendum, quod est ut sic, et est ut non : quia si interrupta sanitas maior est quam continua, non est verum quod dicit : si autem aequalis est, et caetera sunt paria, tunc est verum. Et ita est etiam in spiritualibus : quia tunc vitatio periculi magnum bonum est, de quo non tenetur qui in periculum incidit.

Ad aliud dicendum, quod non concludit, nisi quantum ad hoc : in caeteris autem potest esse oppositum, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod in contrarium obiectum probat ex pluribus teneri poenitentem, quia ex dimisso et commisso, sed non plus : et ita loquitur Dominus, Luc. VII, 42 et 43.

Et per hoc patet solutio ad totum primum.

 

Ad id quod secundo quaeritur, dicendum quod duplex est quantitas, discreta, et continua. Spiritualis autem discreta quantitas gratiarum actionis attenditur penes numerum donorum, et spiritualis quasi continua attenditur penes magnitudinem, et praecipue penes magnitudinem caritatis, quia illa excellentior est omni dono alio.

Ad id quod obicitur in contrarium, iam patet solutio per antedicta.

 

Ad id quod tertio quaeritur, dicendum quod gratiarum actiones non respiciunt dona secundum speciem differentia, sed secundum quod sunt divinae largitatis et magnificentiae indicativa : et quia hoc modo sunt in ratione una, ideo gratiarum actio est una specie, et debent esse multae numero per diversitatem recordationis donorum : et per consequens ingratitudo est una per speciem potens dividi in plures numero.

Et per praedicta patet etiam solutio ad obiecta : quia non est verum, quod diversitati donorum in specie diversae debeantur gratiarum actiones specie : quia non hoc modo respicit dona gratiarum actio, sed modo praedicto.

 

 

C. Quid sit hic sacramentum et res ?

 

ARTICULUS V.

An sacramentum poenitentiae habeat tria sicuti caetera, scilicet rem tantum, signum tantum, rem et signum simul ?

 

Deinde quaeritur de secunda parte huius distinctionis quae incipit ibi, C : Post praedicta restat investigare, etc.

Et in principio statim quaeruntur quinque.

Primum est, utrum istud sacramentum sicut caetera habeat tria, scilicet rem tantum, signum tantum, rem et signum simul ?

Secundum est, quid sit in eo signum tantum, et quid res et signum, et quid res tantum ?

Tertium, utrum sit unum signum, et unicum signum et res, et una res vel plures ?

Quartum, utrum ipsum sit unum sacramentum ?

Et quintum, secundum quem modum sit unum ?

 

Ad primum horum sic obicitur :

  1. Nihil eorum quae totam rem suam perficiunt interiori operatione, habet signum sacramentale : poenitentia totam rem suam perficit operatione interiori vel perficere potest : ergo nullum habet signum sacramentale. Probatur prima ex diffinitione signi sacramentalis in principio libri posita. Secunda autem probatur : quia ex interiori contritione dimittitur frequenter totum peccatum, imo totum peccatum cum tota sui poena potest deleri, antequam umquam fiat aliquid exterius.
  2. Adhuc, omne illud quod nullam habet materiam extrinsecus oculis suppositam per ministros Ecclesiae ministrandam, ipsum nullum habet signum sacramentale : sed poenitentia tale quid est, vel potest esse : ergo nullum habet signum sacramentale. Probatur prima per diffinitionem sacramenti, quam dat Hugo, quod sacramentum est visibile et corporale elementum, extrinsecus oculis suppositum, ex similitudine repraesentans, ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. Secunda autem probatur, sicut ante habita praecedentis argumenti.

 

In contrarium huius obicitur per hoc quod poenitentia est sacramentum : sed omne sacramentum est sacrae rei signum, cuius imaginem gerit et similitudo existit : ergo et poenitentia.

 

Responsio. Dicendum, quod aliud iudicium est de poenitentia, secundum quod est virtus movens liberum arbitrium in peccati detestationem, ut supra dictum est : et aliud, secundum quod est sacramentum. Secundum enim quod est virtus, non habet ista tria, sed est movens liberum arbitrium in modum naturae cuiusdam ad detestandum peccatum perpetratum in quantum perpetratum est. Secundum autem quod est sacramentum, dolorem habet pro materia, et gratiam pro forma, et exteriora signa habet, consistens in tribus partibus, scilicet contritione, confessione, et satisfactione : et haec omnia supra sunt notata : sic enim illae tres partes sunt omnes simul, non actu, sed voto. Secundum autem quod est virtus, non habet coniunctum votum confitendi ministro Ecclesiae, nec satisfaciendi satisfactione erogata sub clavium potestate.

 

Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia secundum quod est sacramentum, non perficit rem suam interius, imo habet coniunctum votum ad exterius procedendum : et hoc est signum eius in quo procedit ad manifestationem exteriorem.

Ad aliud dicendum penitus eodem modo.

 

 

ARTICULUS VI.

Quid in sacramento poenitentiae sit signum, et quid res et signum, et quid res tantum ?

 

Secundo quaeritur, quid sit hic signum, et quid res et signum, et quid res tantum ?

Dicit autem Magister in Littera, quod exterior poenitentia est signum tantum, interior autem res et signum, et dimissio peccati res tantum.

Sed contra hoc obicitur : quia

  1. Secundum hoc res praecedit signum tempore, cum in aliis sacramentis signum praecedat rem : remissio enim peccati praecedit exteriorem poenitentiam.
  2. Adhuc autem obicitur sic : Multa ante exteriorem poenitentiam in hoc sacramento exterius aguntur : ergo videtur, quod exterior poenitentia non sit signum primum et principale poenitentiae : agitur enim confessio et multa alia ante exteriorem poenitentiam, quae est iniuncta satisfactio.
  3. Adhuc, est signum futuri, quod dicitur prognosticum a Medicis et Astronomis : et est signum praesentis quod dicitur hycos vel typus : et est signum praeteriti quod dicitur a Tullio rememorativum, in tertio Rhetoricae : ergo sacramentale est aliquod istorum signorum. Et constat, quod nullum nisi prognosticum : et illud semper praecedit signatum : ergo in poenitentia cum sit sacramentum, nullum potest esse signum quod non praecedat peccati remissionem : ergo videtur, quod exterior poenitentia non sit signum.
  4. Adhuc, si exterior poenitentia dicitur satisfactio iniuncta, sicut Magister videtur velle, videtur quod multi contriti et confessi decedant sine sacramento poenitentiae : qui tamen salvantur, quia multi decedunt sine exteriori satisfactione : et hoc videtur esse inconveniens.

Adhuc, in praecedenti distinctione habitum est, quod secundum quantitatem doloris et devotionis moderanda est satisfactio : ergo quibusdam nihil imponetur, scilicet quibus sufficit dolor interior et devotio : et ita illi non haberent de signo sacramenti poenitentiae, quod absurdum est.

  1. Aliter autem obicitur contra idem, scilicet quod nihil exteriorum potest esse signum sacramentale in poenitentia : quia in sacramento novae legis signum est causa, et efficit quod figurat : sed exteriora in poenitentia non efficiunt, sed interiora : ergo videtur, quod non sunt signa sacramentalia.

 

In contrarium huius obicitur, quod omne sacramentum habet signum sensui extra subiectum : sed in poenitentia solum exterior poenitentia est sensibus subiecta : ergo ipsa sola est signum, sicut dicit Magister in Littera.

 

Responsio. Ad hoc dicendum cum Magistro in Littera, quod exterior poenitentia est signum tantum, et interior signum et res, et dimissio peccati in culpa et poena est res tantum. Sed exterior poenitentia non dicitur meo iudicio tantum satisfactio iniuncta : sed potius in communi ad tres partes poenitentiae accipiendum est signum doloris exterius in gestu, voce confessionis, et opere satisfactionis iniunctae : et hoc secundum tres partes poenitentiae dividitur, scilicet quod signum doloris extra est signum appropriatum contritioni, et confessioni extra enarratio, scilicet appropriata confessioni, et acceptio exterior satisfactionis est signum satisfactionis. Res autem et signum simul, sicut dicit Magister, est poenitentia interior : et haec similiter in communi accipienda est, scilicet secundum quod est dolor voluntarius cum voto confitendi et satisfaciendi per claves. Res autem tantum est dimissio peccati in tota culpa et tota poena : et haec duo divisibilia sunt, quia contritioni respondet signum quod est dolor interior gratia informatus : confessioni autem votum confitendi quo iam confitetur intra, et satisfactioni votum satisfaciendi quo iam amplectitur iniunctam poenitentiam intra. Similiter res dividitur : quia in contritione est dimissio culpae et poenae aeternae, et in confessione dimissio poenae in purgatorio, et in satisfactione dimissio poenae temporalis.

Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod Magister solvit in Littera : quia quandoque non est inconveniens rem praecedere signum, ut in baptismo adultorum fit frequenter : sed quia hoc accidit, ideo aliter potest dici, scilicet quod aliter est in sacramento tantum, et aliter in eo quod est virtus et sacramentum. In his autem quae sunt sacramenta tantum, semper natura praecedit signum, etsi tempore quandoque comitetur, quandoque subsequatur : sed in poenitentia quae est virtus et sacramentum, poenitentia ut est virtus, est ante eamdem secundum quod est sacramentum, hoc est, actus virtutis est ante actionem sacramenti, et cum virtute non potest esse simul peccatum : et ideo res secundum quod inducit totam in culpa et poena peccati dimissionem, signum praecedit aliquod in natura, vel in tempore quandoque.

Ad aliud iam patet : quia comprehenditur sub satisfactione confessio, et quidquid exterius apparet.

Ad aliud dicendum, quod hoc est signum praecedens rem secundum aliquam partem : et hoc sufficit propter causam dictam.

Ad aliud dicendum, quod non decedunt sine sacramento : quia non tantum dicitur exterior poenitentia sacramentum, sed verius interior : sed sequitur, quod sine quodam signo quod est in sacramento decedunt : et hoc non est inconveniens : imo etiam sine sacramento, sed tamen cum re sacramenti non est inconveniens aliquos salvari, sicut habitum est in tractatu de baptismo.

Ad aliud dicendum, quod illa obiectio quorumdam in loco isto fundatur super falsum : quia nullum sacramentorum omnium habet signum rei causativum : aqua enim non causat sanctificationem, sed potius virtus verborum in aqua : et species panis et vini non causant corpus Christi, sed potius verba in tali materia, et sic de aliis. Et hoc est quod dicit Magister Hugo, quod ex sanctificatione fit sacramentum invisibilem gratiam conferens. Unde falsum est quod dicit : sed sufficit, quod illud quod est res et sacramentum, cum forma et materia sit significativum et causativum : et hoc quidem hic fit, quia dolor cum signis suis est materia et gratia formata : et hoc sanctificat, quia in tali dolore causat remissionem peccatorum.

 

 

ARTICULUS VII.

An in sacramento poenitentiae signum sit unum vel plura ?

 

Tertio quaeritur, utrum sit unum signum, et unicum signum et res, et unica res, vel plures ?

Videtur autem, quod unica : quia

  1. Unius sacramenti res debet esse unica : sed poenitentia est sacramentum unum : ergo, etc.
  2. Adhuc, Magister in Littera non tangit nisi unum, scilicet exteriorem poenitentiam et interiorem, et peccati dimissionem : ergo, etc.

 

Responsio. Dicendum, quod sunt plura et unum diversis respectibus. In communi enim accepta poenitentia, prout claudit in se tres partes suas, unum est signum tantum, et unum signum et res, et similiter est res una tantum. Quod qualiter sit, in praecedenti articulo quaestionis dictum est. Si autem accipiantur partes actus poenitentiae, tunc ista tria habent divisa : et hoc etiam ibidem dictum est.

 

Ad obiectum ergo dicendum, quod non est nisi unum in communi, sed in particulari in hoc et in aliis sacramentis sunt plura : sicut patet in Eucharistia, ubi sunt signa species panis et vini.

Ad aliud dicendum, quod Magister non tangit ista, nisi secundum quod sunt totius poenitentiae in communi.

 

 

ARTICULUS VIII.

An sacramentum poenitentiae sit unum vel plura ?

 

Quarto quaeritur, utrum istud sacramentum sit unum vel plura ?

Videtur autem, quod unum : quia

  1. Non sunt nisi septem sacramenta novae legis, et istud est unum illorum : ergo est unum : si enim daretur, quod esset plura, sequeretur quod plura quam septem essent sacramenta novae legis.
  2. Adhuc, duo sunt genera peccatorum, scilicet originale, et actuale : et unum sacramentum, scilicet baptismus ordinatur contra originale : ergo et unum contra actuale : sed hoc est poenitentia : ergo videtur, quod poenitentia non sit nisi unum sacramentum.

 

In contrarium huius obicitur : quia ubi sunt plura signa et plura signata, ibi sunt plura sacramenta.

 

Responsio. Dicendum, quod fere totum patet per dicta : sacramentum enim poenitentiae est unicum sacramentum : et sic dictum est supra. Res eius est unica, scilicet deletio totius peccati actualis in culpa et poena : et ad hanc deletionem ordinatim veniunt tres partes, sicut medicinae sunt tres receptiones sigillatim et ordinatim operantes.

 

Ad argumentum ergo dicendum, quod una res est in communi et unum signum et causa : et tamen non sequitur, si plura essent quae sunt signa tantum, quod essent plura sacramenta : et instantia est in Eucharistia, in qua sunt plura signa, nec tamen plura sacramenta : et haec est causa, quia sacramentum contrahit unitatem a re, et praecipue ab eo quod est res et signum : et hoc unum est in Eucharistia : et haec causa propter quid in talibus est, quia unum et idem signabile est signis diversis : et ideo diversitas signorum non facit unitatem vel diversitatem rerum.

 

 

ARTICULUS IX.

Qualiter sacramentum poenitentiae sit unum ?

 

Quinto quaeritur, qualiter sit unum ?

Dicitur enim unum multis modis, ut distinguunt diversi Auctores. Est enim unitas substantialis trium personarum in una substantia divina : personalis in Christo : spiritualis, in qua homo sanctus et Deus, unus spiritus sunt. Praeter has est aggregativa ut acervus lapidum : et constitutiva, ut membra corpus unum constituunt : et nativa, ut corpus et anima naturaliter unum perficiunt hominem : et coniugativa, qua vir et mulier sunt una caro.

Videtur autem, quod nullo horum modorum sit sacramentum unum. Et patet,

  1. Per singulas unitates de facili deducenti.
  2. Adhuc, Dionysius multos ponit modos unius dicens, quod quae sunt multa numero, sunt unum specie : et quae multa specie, sunt unum genere : et quae multa processibus, sunt unum primo. Qualiter ergo dicetur hoc sacramentum unum ?

 

Responsio. Determinatio istius quaestionis multum pendet ex dictis in distinctione XV, circa principium : dico tamen, quod est unum unitate nativa in divisione Bernardi, quae est ex materia et forma : omne enim quod est ex forma et materia, reducitur ad unitatem nativam in divisione illa : forma autem est gratia, et materia dolor, cum signis suis exterioribus manifestabilis vel manifestatus : et sic patet solutio.

Et nota, quod quidam dixerunt, quod sit haec specialis unitas quae dicitur sacramenti : et hunc modum unitatis ponit Boetius in libro de Unitate et uno : sed ille modus ad unitatem nativam habet reduci secundum divisionem Bernardi.

Nota etiam, quod quidam dicunt unitatem esse principii secundum divisionem Dionysii : et hoc nihil est : quia principium vocatur ibi a quo multa procedunt non per modum unum : et est secundum aliquem modum per prius et posterius in aliquo illorum : sicut ab ente procedunt genera generalissima : sed post hoc in divisione ipsum est specie unum, eo modo quo ipsa species constans ex materia et forma dicitur specie unum.

 

 

ARTICULUS X.

An sacramentum poenitentiae indiguit institutione ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1, in fine : Sacramentum vero poenitentiae, sicut coniugii, etc.

Et quaeruntur quinque circa institutionem.

Primum est, an indigebat institutione ?

Secundum, utrum ante peccatum fuit institutum, sicut dicit Magister in Littera ?

Tertium, utrum tempore legis naturae sit institutum, et qualiter sit ?

Quartum, qualiter tempore legis Mosaicae ?

Quintum et ultimum, qualiter tempore legis Christi ?

 

Ad primum horum proceditur sic

  1. Nullum horum quae dictat natura homini, indiget institutione : sed poenitentiam necessariam esse post peccatum perpetratum, dictat natura homini : ergo poenitentia non indiget institutione.
  2. Adhuc, Magister Hugo dixit, quod sacramentum est ex institutione significans. Ex hoc accipitur, quod si non esset institutio, nec significaret, nec obligaret per modum sacramenti. Inde procedo sic : Omne quod aequaliter obligat ad satisfaciendum, facta institutione, et non facta, non est institutum per modum sacramenti : sed poenitentia hoc modo aequaliter obligat : ergo poenitentia non est instituta per modum sacramenti. Probatio mediae. Sit, quod non instituatur, adhuc ipsa necessaria est peccanti volenti satisfacere : sic autem non est de baptismo et aliis : ergo constat propositum.
  3. Adhuc, institutum per modum sacramenti, non efficitur causans nisi a virtute instituentis et formae : sed poenitentia non habet sic causationem suam : ergo non est instituta sicut sacramentum. Probatio minoris. Poenitentia enim si non sit instituta, adhuc movebit in peccati destructionem, et sic constat propositum.

 

In contrarium huius est diffinitio sacramenti, quam ponit Magister Hugo, quod est ex institutione significans : ergo videtur, quod omne sacramentum habet institutionem.

Ad idem est illud quod dicitur in Littera.

 

Solutio. Dicendum, quod aliud est de poenitentia secundum quod est virtus, et aliud de poenitentia secundum quod est sacramentum. Virtus enim non habet institutionem, sed est de dictatis a natura : sed ad sacramentum exigitur institutio : quia omne sacramentum existit in ritu quodam exteriori sibi essentiali, qui ritus est in dispensatione ministrorum : ideo non videtur concedendum, quod sacramentum ut sacramentum dictetur a natura, sed potius sacramentum ut est virtus, vel poenitentia est virtus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non dictat ratio poenitentiam esse necessariam ut est sacramentum, quod est cum aliqua morbi ostensione cum signo clavium vel cum clavibus : imo si non esset institutio, sine tali poenitentia posset esse salus.

Per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia, et ad totum de hoc articulo quaesitum.

 

 

ARTICULUS XI.

An sacramentum poenitentiae sit institutum ante statum peccati ?

 

Secundo quaeritur, utrum institutum fuit hoc sacramentum ante peccatum ?

Videtur autem, quod sic : quia dicit Magister in Littera.

Adhuc, cum Dominus dixit : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris : constat, quod intellexit de morte poenitentiae : quia de morte corporis non fuit verum : et hoc dixit ante peccatum : ergo poenitentiam instituit ante peccatum.

 

In contrarium huius obicitur sic :

  1. Poenitentia non est nisi peccati praecedentis : ergo praenuntiatio poenitentiae praenuntiat peccatum futurum : sed praenuntians peccatum futurum antequam sit, revelat homini suum casum futurum, quod fieri non debuit, ut probat Augustinus : ergo et poenitentia ante peccatum institui non debuit.
  2. Adhuc, causa necessario praecedit suum causatum : sed lapsus est causa institutionis poenitentiae : ergo lapsus fuit ante institutionem : ergo videtur, quod ante peccatum non debuit institui poenitentia.

 

Respondeo cum Magistro, quod poenitentia secundum quod est in remedium casus, instituta fuit ante peccatum : quia cum Dominus pronus sit ad miserandum, prius adhibuit remedium, quam culpa admitteretur : ut in culpam incidens, inveniret statim remedium paratum.

 

Ad obiectum contra, dicendum quod non ex hoc revelavit : quia non sequitur, quod aliquis peccabit ex hoc quod peccata poenitentia indigent, non enim ex conditionali potest inferri antecedens : sed verum est, quod scivit Adam se esse possibilem ad peccandum : et si peccaret, quod remedio indigeret. Et sic patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod lapsus est causa institutionis : sed non oportet, quod sit in actu : sed sufficit, quod sit in possibilitate : sicut sapiens medicus parat medicinam morbo, quem possibile est surgere.

 

 

ARTICULUS XII.

An sacramentum poenitentiae sit institutum in lege naturae ?

 

Tertio, quaeritur de institutione eius in lege naturae.

  1. Dicit enim Magister Hugo de sancto Victore in libro de Institutione sacramentorum, quod quamdiu morbus est, est tempus medicinae : sed morbus fuit in lege naturae : ergo et medicina est.
  2. Adhuc, in Littera dicitur, quod a primordio generis humani fuit. Ergo videtur, quod fuit tempore legis naturae quia nulla lex fuit a primordio generis humani, nisi tantum lex naturae.
  3. Adhuc, super illud Genesis, III, 9 : Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ? dicit Glossa : Dum vocat, notat quod ad poenitentiam revocat. Ergo poenitentia tunc instituta fuit.
  4. Adhuc, poenitentiae sacramentum habet tres partes : contritionem, confessionem, et satisfactionem : haec omnia fuerunt in lege naturae : ergo et sacramentum poenitentiae. Probatio. Adam contritus est, quia doluit de peccato : confessus est, quando dixit : Mulier, quam dedisti mihi sociam, etc. : poenitentiam a Domino accepit, quando dixit ei : In sudore vultus tui, etc. : et Hevae : Multiplicabo aerumnas tuas, etc.

 

In contrarium huius obicitur : quia

  1. Hugo enumerans sacramenta legis naturae, dicit esse decimationes, sacrificia, oblationes : et horum nullum est poenitentiae sacramentum : ergo videtur, quod poenitentia non fuerit sacramentum legis naturalis.
  2. Adhuc Hugo : Sacramenta legis naturae non praecepto inducta videntur, quia ex consilio ad votum proposita : sed constat, quod ex praecepto quilibet ad poenitentiam obligatur : ergo non est sacramentum legis naturae.

 

Ad hoc dicendum, quod hoc sacramentum quamdam institutionem habuit in lege naturae. Et contritio quidem instituta est, quando dixit : Adam, ubi es ? Unde Glossa exponit : Vide in qua miseria es, id est, recognosce et confitere peccatum tuum. Sed satisfactio in hoc quidem : In sudore vultus tui, etc. Et haec suffecerunt in lege naturae : quia adhuc non oportuit recognoscere peccatum coram homine, et ab ipso exspectare poenitentiam iniunctam.

 

Dicendum ergo ad primum, quod Magister Hugo non enumerat sacramenta, nisi ipsa signa futuri liberatoris et liberationis per Christum, quae nullam gratiam ex opere operato contulerunt. Poenitentia autem semper contulit gratiam aliquam, licet non plene, sicut in Novo Testamento facit.

Ad aliud dicendum, quod hoc dictum Hugonis intelligitur de his quae signa erant tantum, secundum illam diffinitionem, quod sacramentum est sacrae rei signum tantum, eodem modo quo omnia signa patrum liberatorem futurum esse loquuntur.

 

 

ARTICULUS XIII.

Qualiter sacramentum poenitentiae fuit institutum tempore legis Mosaicae ?

 

Quarto, quaeritur de institutione poenitentiae in lege Moysi.

  1. Videtur enim tunc fuisse iterum instituta, sicut patet, Levit. II et III, ubi dicitur quid offerendum pro peccato animae principis et synagogae : cum igitur poenitentiae taxatae sint in lege veteri pro peccatis, videtur quod instituta sit ibi specialiter poenitentia.
  2. Adhuc, de poenitentia videtur dici in Proverbiis, XXVIII, 13 : Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur.

Item, de contritione, Ioel, II, 13 : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et in Psalmo L, 19 : Cor contritum et humiliatum, etc. Ergo videtur poenitentia tota instituta fuisse in lege veteri.

 

In contrarium huius obicitur, quod poenitentia est satisfactiva per claves : ergo ante claves non fuit institutio poenitentiae : sed claves non fuerunt in Veteri Testamento : ergo nec poenitentiae institutio, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum modum quemdam instituta fuit poenitentia in Veteri Testamento : et hic modus patebit in sequenti articulo quaestionis.

 

Ad argumentum contra, dicendum quod non fuit instituta secundum quod est dimissiva poenae ex vi clavium, sed secundum quod cum gratia et poenitentia exteriori fuit remedium actualis peccati : lex enim non diminuebat onera, sed potius augebat. Et sic patet solutio.

 

 

ARTICULUS XIV.

Qualiter institutum est sacramentum poenitentiae tempore legis Evangelicae ?

 

Quinto et ultimo, quaeritur de institutione eius in Novo Testamento.

Videtur enim, quod non sit instituta in Novo Testamento : quia

  1. Omne illud quod ante Novum Testamentum observatum est, superflue in Novo Testamento institueretur : sed poenitentia ante Novum Testamentum instituta et observata est : ergo superflue in Novo Testamento esset instituta : sed nihil superflue in Novo Testamento fecit Christus : ergo in Novo Testamento non instituit.
  2. Item, si instituit, ubi instituit ? Si dicatur quod, Matth. III, 2 : Poenitentiam agite, etc., eadem ratione instituit Ioannes, Matth. III, 2, qui ab eadem sententia incepit praedicationem.

Si dicatur quod, Matth. VIII, 4, ubi dicit : Vade, ostende te sacerdoti, sicut supra habitum est. Contra : Nec textus ibi expresse dicit, nec ex ipso nisi valde allegorice potest haberi.

Adhuc, si poenitentiam ibi instituisset prout est in Novo Testamento, videtur quod sacerdotibus Novi Testamenti debuit committere administrationem : sed econtra videtur, quod misit ad sacerdotes Veteris Testamenti : ergo ibi noluit instituere poenitentiam, secundum quod observari debuit in Novo Testamento.

Adhuc, in institutione baptismi non misit ad sacerdotes Veteris Testamenti : ergo nec in institutione poenitentiae secundum quod est Novi Testamenti.

Si dicatur quod, Ioan. XX, 22 et 23, instituit, ubi dixit : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, etc. Contra : Ibi dedit potestatem habentibus claves : et hoc est aliud quam instituere poenitentiam : ergo non instituit poenitentiam : ergo videtur, quod nihil instituit, quia in istis locis magis instituere videbatur.

 

In contrarium huius obicitur sic :

  1. Legislatoris est ordinare totam vitam : sed Christus est Legislator : ergo, etc. : sed vitae magna pars est in statu poenitentiae : ergo a Legislatore instituendus est modus poenitentiae : ergo a Christo instituta est poenitentia : quia pro constanti relinquitur, quod quidquid instituendum erat ad salutem, hoc est a Christo institutum.
  2. Adhuc, alia sacramenta quae praecedebant alio modo, sicut ordo, et matrimonium, a Christo novam acceperunt institutionem : ergo et poenitentia novam institutionem accipere debuit.
  3. Adhuc, talis modus confessionis et satisfactionis ex vi clavium, numquam nisi in nova lege fuit : ergo in nova lege institutus esse videtur.

 

Ad hoc dicendum, quod in poenitentia sunt quatuor, scilicet recognitio necessitatis medicinae contra morbum peccati, et recognitio peccati perpetrati cum proposito emendandi, et manifestatio peccati secundum genus in signo aliquo coram homine, et explanatio peccati per circumstantias cum fide dimissionis poenae ex vi clavium. Et quantum ad primum horum poenitentia instituta est ante peccatum, quantum ad secundum in lege naturae, et quantum ad tertium in lege scripta ante gratiam, et quantum ad quartum in lege Domini, scilicet gratiae. Et semper prius continetur in posteriori, et posterius sicut perfectius se habet per additionem ad illud quod est prius, ut patet cuilibet per se. Est enim recognitio medicinae in cognitione peccati cum proposito emendandi per poenitentiam. Similiter coram homine manifestans peccatum, emendam promittens, recognoscit peccatum cum proposito emendandi : sed non convertitur. Et similiter declarans peccatum cum circumstantiis, et quaerens veniam per claves et satisfactionem, explanat ipsum coram homine, etc. : sed non convertitur. Et per hoc patet qualiter poenitentia diversimode considerata, diversas habuit institutiones.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ultimo modo numquam fuit ante instituta poenitentia, nec etiam observata : et ideo necessaria fuit institutio.

Ad aliud dicendum, quod alio modo in omnibus illis locis quae tacta sunt, habuit institutionem poenitentia. Est enim in poenitentia ipse actus doloris voluntarii, et minister cuius claves partem poenae diminuunt et taxant poenitentiam iniunctam, et potestas illarum clavium. Et quoad primum horum instituta est poenitentia, Matth. III, 2 et seq. Quoad secundum, Matth. X, 5 et seq. : quoad tertium, Ioan. XX, 22 et 23. Et quoad opus ministrorum adhuc instituta est, Ioan. XI, 44, ubi dixit discipulis, quod solverent Lazarum et sinerent eum abire.

Ad primum obiectum contra, dicendum quoad Ioannis non erat instituere, sed viam praeparare : unde sua praedicatio erat via ad poenitentiam, et Christus per institutionem dedit poenitentiae locum, quia, sicut dicitur, Act. IV, 12 : Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Ad aliud dicendum, quod discipuli adhuc non erant positi in ministerio ordinis : sed erant tantum adhuc ministrorum Novi Testamenti typus : et ideo ad typicos sacerdotes misit, innuens in ministerio quod veris sacerdotibus debetur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Et haec de Poenitentiae tractatu dicta sufficiant.