Distinctio XXXII — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XXXI
De matrimonio secundum causam finalem quantum ad fidem thori.
A. De solutione carnalis debiti.
ARTICULUS I.
An coniuges matrimonialiter coniuncti, sint inter se aequales ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A : Sciendum etiam est, quia cum in omnibus alis vir praesit mulieri, etc.
Videtur enim falsum quod dicit in Littera :
- In quocumque actu duorum unum est principale et agens, alterum autem secundarium et patiens, in illo illa duo non possunt esse aequalia : sed sic principalis et agens vir est in actu matrimoni, femina autem secundaria et patiens : ergo videtur, quod non sint aequales.
- Item, hoc accipitur in littera Genesis, II, 18, ubi dicit Dominus : Faciamus ei adiutorium. Ergo ipse est principalis, et adiuvatur ab Eva : ergo non sunt aequales.
- Item, Philosophus dicit, quod femina desiderat masculum sicut imperfecta, et sicut turpe bonum : constat autem, quod imperfectum et perfectum, turpe et bonum, non possunt esse aequalia : ergo nec vir et mulier in actu matrimoni.
- Item, impossibile est, quod idem secundum idem sit caput ad alterum et aequale : sed in matrimonio vir est caput, ut dicit Apostolus : ergo in eodem non potest esse aequalis.
- Item, discretio sexus est sicut generantis in alio, et generantis ex alio : quia masculus generat in alio ex semine proprio, femina autem ex semine alieno : sed inaequalia haec sunt quantum ad naturae modum : ergo contra naturam esset, quod in matrimonio redigerentur ad aequalitatem.
- Item, sigillatio non est aequaliter cerae et annuli, quia annulus totam facit sigillationem, et cera tantum suscipit : sed ita se habent masculinum et femininum, ut dicunt Philosophi : ergo impossibile est, quod sint aequales.
- Item, hoc innuitur ex ipsis verbis Domini, ubi dicitur : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
In contrarium huius est,
- Quod dicitur, I ad Corinth. VII, 4, ut in Littera habetur : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir, etc.
- Item, matrimonium non facit consensus unius, sed duorum, ut supra habitum est : sed quod faciunt duo aequalia, aequaliter efficitur utriusque : ergo matrimonium efficitur aequaliter viri et mulieris : ergo et iura quae consequuntur ex matrimonio, aequaliter sunt mulieris et viri.
Responsio. Dicendum, quod in iure matrimoni in reddendo debito et exigendo aequales sunt coniuges, sicut ultimo est probatum : sed in dispensatione domus et actibus gubernationis inaequales : quia vir in talibus est principalis, et etiam in actu generationis : et hoc probant obiectiones prius inductae.
Unde ad primum dicendum est, quod hoc verum est in actu generationis, sed quoad exigendum et reddendum sunt aequales.
Ad aliud dicendum, quod adiutorium illud pertinet ad actum generationis, et non ad gubernationem et regimen domus.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod idem quod habet in se multa, aliqua possunt esse aequalia et inaequalia : et hoc est dicere idem, non tamen secundum idem : et ita est hic.
Ad aliud dicendum, quod contra modum naturae esset, si aequaretur in vi generandi : quia duo aequalia in vi generandi numquam generant : quia illa vel essent ambo activa, vel ambo passiva : sed duo in generando inaequalia, in iure matrimoni possunt esse aequalia, ut iam patuit per ante dicta.
Et per hoc patet solutio ad omnia sequentia argumenta.
B. Quod neuter continere valeat nisi ex communi consensu.
DIVISIO TEXTUS.
Quod vero sine consensu uxoris, etc.
Hic agitur de debiti solutione in qua sunt coniuges aequales.
Dividitur autem in duas partes :
et in prima facit quod dictum est.
In secunda, determinat tempora solutionis matrimoni, ibi, C : Et licet debitum, etc.
Et haec sufficiant de divisione.
ARTICULUS II.
An semper et aequaliter contingat reddere debitum ?
Incidit autem primo hic quaestio triplex.
Prima est, qualiter contingit solvere debitum ?
Secunda est, utrum solventi hoc computetur pro perfectione sanctitatis, ut dicit in Littera ?
Tertia, utrum debet solvi debitum non exigenti sive poscenti.
Ad primum obicitur sic :
- Ei cui solvitur debitum, necesse est quod solvatur tempore indigentiae, quia cum sit praeceptum affirmativum, obligat pro tempore necessitatis ad solvendum : hoc autem in coniuge est tempus instantis concupiscentiae : ergo tunc ei est solvendum. Sed ponamus, quod tunc vir sit impotens propter aliquam causam quam ipse fecit sibi : ergo videtur, quod ipse peccet mortaliter tunc non solvendo.
- Item, solutio istius debiti valet in modum medicinae : ergo tempore morbi adhibenda est : sed forte tunc non potest ut prius : ergo si post cognoscat, videtur quod debitum non solvat.
- Item, ponamus, quod vir solvit pluries, donec evaporante calido et fluente humido plus solvere non possit, et mulier adhuc instet ex incitatione concupiscentiae : constat, quod iste non potest solvere : ergo non tenetur, quia inanis est actio quam inopia debitoris excludit : ergo videtur, quod non semper contingit solvere debitum.
- Item, obicitur de his qui exercitis exsiccant et infrigidant se, quod non possunt frequenter coire, vel etiam ex ingurgitatione calorem naturalem suffocant, et feminae eorum expetunt coitum : quid sit faciendum ? constat enim, quod iure tenentur solvere : ergo peccant omittentes, ut videtur.
Responsio ad hoc, quod contingit reddere debitum.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod tempore indigentiae est solvendum secundum facultatem solventis. De causa autem dicendum, quod illa vel est ex matrimonio causata, aut ex alis causis. Si primo modo : tunc hoc est, quia aut concubuit, et tunc sufficienter solvit, quia non tenetur ad immoderatum concubitum : quia si mulier post decentem solutionem conqueratur, potius se exhibet meretricem quam coniugem. Si autem ex alia causa est : aut illa est licita, aut illicita. Si licita : tunc non tenetur solvere, quia Deus eum impotentem fecit. Si autem illicita sit : tunc bene puto, quod sequens peccatum uxoris aliquo modo imputetur ei, nisi poeniteat et quantum in se est faciat quod in ipso est, quod contineat uxor ex bona voluntate : propter fragilitatem enim supervenientem matrimonio non solvitur matrimonium.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS III.
An solvere debitum sit pro perfectione sanctitatis matrimoni ?
Secundo quaeritur, utrum computetur hoc pro perfectione sanctitatis matrimoni ?
Videtur quod sic : quia
- Hoc expresse dicit Augustinus in Littera.
- Item, iustitia aeque bona est virtus vel melior, quam castitas : ergo suus actus valet actum castitatis : sed solvens exhibet actum iustitiae : ergo videtur, quod computetur ei pro perfectione sanctitatis.
- Item, Tullius probat in primo de Officis, quod officium iustitiae melius est omnibus officis aliarum virtutum : ergo suus actus plus valet quam actus aliarum : sed reddens exhibet iustitiam : ergo videtur, quod plus facit, quam si perfectam teneret castitatem.
- Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod ultimum bonum facit iustitia, et est ipsa sicut hesperus in caelo lucens : hoc autem non facit castitas : ergo videtur, quod iustitiae actus plus recompensat etiam, quam castitas : et inde ut prius inferatur.
In contrarium huius est,
- Quod dicitur, Eccli. XXVI, 20 : Omnis ponderatio non est digna continentis animae. Ergo iustitia non potest recompensari.
- Item, supra habitum est, quod sanctiora sunt coniugia pari voto continentium : ergo usus coitus minuit sanctitatem : ergo impossibile est, quod coitus alicui imputetur pro perfectione sanctitatis.
Ad hoc dicendum, quod Augustinus hic loquitur de reddente invite, cuius tota devotio est ad continentiam, et tantum debito matrimoni, et fide thori potius ad solutionem cogitur, quam carnali desiderio incitetur.
Ad primas autem rationes dicendum, quod si iustitia et castitas comparantur secundum hoc quod valent politegis et ad alterum, vincit iustitia castitatem : si autem comparantur secundum decorem et honestatem quam habent, vincit castitas iustitiam.
Et secundum primum modum procedunt rationes primo inductae : secundum alterum autem procedunt rationes secundo inductae.
Et per hoc patet solutio ad utramque partem obiectionum.
ARTICULUS IV.
An debitum debet solvi non exigenti ?
Tertio quaeritur, utrum solvi debet non exigenti ?
Videtur, quod non : quia
- Qui tacet, consentit : mulier ergo vel vir non requirens debitum, videtur in hoc consentire, quod non solvatur : cum ergo melius sit abstinere, quam uti coitu, videtur quod talis non debet solvere.
- Item, etiam exigentem precibus potest avertere ne exigat : ergo multo magis non exigenti potest non solvere.
In contrarium huius est, quod solutio debiti ordinatur contra damnabiles corruptelas mollitiei, et sodomiae, et adulteri : sed quidam coniuges sunt ex verecundia non se revelantes suis coniugibus, et tamen ardent in suis desideris : ergo videtur, quod illis sit solvendum, etiam non exigentibus.
Responsio. Dicendum mihi videtur, quod discretum est solvere etiam non exigenti, qui signa quandoque habet petulantiae, et etiam illi coniugi qui non contradicit, sed silenter patitur solutionem.
Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod licet non requiratur ex verecundia, tamen ius praeviae petitionis, scilicet quando contrahit matrimonium, adhuc stat, et tunc in contractu primo semper intelligitur petere nisi reclamet aliquando aliqua de causa.
Quod autem obicitur, quod qui tacet, laudat : dicendum quod hoc est verum, quando nihil dixit in contrarium : sed hoc non est in coniugibus qui contrahunt ut debitum eis solvatur.
Ad aliud dicendum, quod non est tutum nisi fiat legitima causa temporis aut infirmitatis : et tunc etiam puto, quod non debet averti cum instantia et pertinacia.
ARTICULUS V.
An vir potest vovere non reddere debitum sine consensu uxoris ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, ante medium : Nam vovenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu, etc.
Ponamus enim, quod alter coniugum voveat sine consensu alterius, ut numquam exigat.
Videtur enim hoc esse licitum votum : quia
- Ipse secundum exigere non est in potestate coniugis, sed tantum secundum reddere : ergo ipse potest vovere illud.
- Item, exigere infirmitatis est, reddere autem iustitiae et necessitatis : sed quae infirmitatis sunt, abicienda sunt ab homine quantum potest : ergo videtur, quod etiam bonum sit homini, quod voveat, quod non exigat a coniuge debitum.
In contrarium huius est, quod
- Interdicitur coniugibus ne discedant ab invicem et de communi consensu, nisi vadant ambo ad religionem : ergo multo magis interdici debet isti ne voveat quod vix aut nunquam poterit observare manens cum uxore.
- Item, Proverb. VI, 27 : Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? Quasi diceret, non. Ergo existens in matrimonio non potest conservare se quin ardeat igne : ergo non debet devovere.
- Item, Beda dicit, quod in stulto voto rescinde promissum : constat autem, quod stultum est votum : ergo rescindendum est : ergo non debet vovere.
Responsio. Dicendum, quod non debet hoc aliquis vovere et si voverit, credo quod etiam per Episcopum poterit dispensari : et tunc arguendus est de stultitia, et poenitentia ei iniungenda : et ita debet absolvi a voti obligatione : quia si ante matrimonium melius est nubere quam uri, multo magis in matrimonio hoc est melius.
Ad primum autem dicendum, quod in sua quidem est potestate : sed interest qualiter etiam sua re quisque utatur : et hoc pertinet cognoscere ad iudicem, et non est sine aliquo praeiudicio alterius coniugis : quia inducit ei verecundiam toties petendi, et quasi invite videtur ei cohabitare : et ideo votum illud est stultum et irrationabile.
Ad aliud dicendum, quod non omnia quae sunt infirmitatis in quocumque statu devovenda et obicienda sunt, scilicet quando destructio talium non est sine praeiudicio aliorum, ut prius patuit in casu isto.
ARTICULUS VI.
An alter coniugum potest abstinere a reddendo debito ut vacet orationi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Nec ad tempus ut vacent orationi, etc.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Interdictum Ecclesiae ponit necessitatem : ergo sive consentiat, sive non consentiat, tunc est cessandum a reddendo debito.
- Item, hoc est in canone scriptum, Ioel, II, 16 : Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Ergo etiamsi alter coniugum praecipiat manere in thalamo, non propter illum est manendum.
Iuxta hoc ulterius quaeritur de voventibus peregrinationes sine consensu uxoris.
Videtur enim, quod facere non possunt : quia
- Dicit in Littera, quod nec ad tempus continere licet nisi de consensu : sed in peregrinationibus magnum tempus abesse est necesse : ergo non licet peregrinationes vovere nisi de consensu.
- Item, qui sine termino debet, statim debet : sed tale est debitum matrimoni : ergo statim debetur : ergo non potest se vir subtrahere per peregrinationem quin reddat.
- Item, ponamus, quod mulier velit vovere peregrinationem, et vir reclamet : constat, quod non potest vovere, et votum eius pro nihilo reputabitur : cum igitur in his quae pertinent ad matrimonium sint pares, etiam muliere reclamante, non potest vir vovere huiusmodi peregrinationem.
Responsio. Dicendum ad primum, quod interdictum Ecclesiae respicit congruentiam, et non necessitatem.
Ad aliud de Ioel, dicendum quod ipse loquitur de tempore maximi luctus : et tamen etiam in illo non obligat, sicut patet ex dictis in praecedenti.
Ad id quod quaeritur ulterius, dicendum quod si uxor contradicit ex impotentia continendi, et hoc scit maritus, credo quod peccat vovendo peregrinationem, et ex dispensatione debet commutare votum. Si autem contradicit ex affectu societatis, tunc credo, quod propter necessitatem terrae sanctae et visitationem liminum Apostolorum potest peregrinari : quia pertinaciter tunc non contradicit.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeter ad ultimum : ad quod dicendum, quod ideo fit hoc quia viri habent maius incitans ad libidinem, quam mulieres : et etiam quia peregrinationibus caute vadunt viri, et cum utilitate Ecclesiae et aedificatione : quorum nullum est in mulieribus.
ARTICULUS VII.
An si mulier aliquid voverit viro consentiente, ipsa teneatur ad observationem viro postmodum repugnante.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post medium : Nam cum ad peccatum eiusdem viri pertinere, etc.
Videtur enim, quod falsum imponatur hic per Augustinum :
- Hoc enim trahitur de Numer. XXX, 11 et 12, ubi dicitur, quod si maritus non statim contradixit ut audivit, ipsa mulier voti rea tenebitur. Falsum est ergo quod dicit in Littera.
- Item, Augustinus dicit, quod vovere est voluntatis, et reddere necessitatis : ergo si ipsa primo consentiente, non contradicente marito, vovit, necessarium erit quod reddat.
- Item, si de communi consensu vovetur aliquid, constat quod tenetur : sed tacens cum audiat, et possit contradicere, et non contradicit, consentit sicut dicitur in Digestis. Ergo videtur, quod istud intelligitur esse votum amborum : ergo tenetur mulier hoc observare, etiamsi vir postea contradicat.
Responsio. Dicendum, quod Augustinus trahit hoc ex quodam verbo quod dicitur in fine cap. XXX Numerorum, v. 16, ubi dicitur : Si autem contradixerit postquam rescivit, ipse portabit iniquitatem eius. Et forte secundum aliam translationem est expressius.
Ad aliud dicendum, quod semper reddere est necessitatis : sed non intelligitur esse votum, quod contradicente marito est usurpatum. Ad id autem quod dicit, quod maritus primo consentit, dicendum quod intelligitur, quod maritus non consensit, sed potius ante deliberationem dissimulavit : et postquam deliberavit, contradixit et in tali casu intelligo loqui Augustinus, quia si expresse consensisset, non deberet mulier postea inclinari ad voti fractionem.
Et per hoc patet solutio ad ultimum : loquitur enim in tali casu, quando maritus non tacet, nisi ut deliberans, et non ut expresse consentiens.
ARTICULUS VIII.
An mulier quae permittente viro continentiam voverit, viro postea prohibente, teneatur reddere debitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B, paulo ante finem : Quibusdam videtur, quod mulier non discedens, etc.
Videtur enim, quod haec opinio non sit vera, quia
- Licet votum praecedens matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimit contractum, nisi sit solemne : ergo multo minus dirimit superveniens matrimonium : quia multa impedimenta sunt quae praecedentia matrimonium, dirimunt contractum, quae tamen matrimonio supervenientia non dirimunt ipsum : sed istud supervenit, et non est adhuc solemnizatum : ergo non dirimit matrimonium iam ante contractum : ergo iste non potest cogere uxorem ad debiti solutionem, sicut prius.
- Item, votum illud non est nisi privatum : ergo non dirimit matrimonium contractum : sed istud est contractum et consummatum : ergo non dirimit ipsum : ergo ista opinio dicit verum.
Responsio. Dicendum, quod opinio illa falsa est : illa autem quam consequenter ponit pro sua, est vera.
Ad primum autem quod obicitur, dicendum quod hoc intelligitur de matrimonio quod votum antecedit : quia tunc semper supervenit maius vinculum, et frangit matrimonium : sed nunc votum continentiae de communi consensu sequitur, ideo non dirimit matrimonium, sed suspendit debitum exigendi et reddendi : quia hoc est in potestate coniugum, et voluntate, vovere et non vovere.
Per idem patet solutio ad sequens.
Et ideo patet, quod mortaliter peccant frangendo votum.
Utrum autem votum illud recipiat dispensationem vel non, infra habet determinari in quaestione de voto.
C. Quibus temporibus cessandum sit a coitu ?
ARTICULUS IX.
An in matrimonio debitum semper sit reddendum, non autem poscendum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Et licet debitum poscenti semper sit solvendum, etc.
Quaeruntur autem hic tria.
Primum autem est de Littera, quare potius sit semper solvendum, quam poscendum debitum matrimoni ?
Secundo, quare potius ista quae in Littera enumerat, quam alia tempora poscunt ?
Tertio, utrum iste obligatur ad quamlibet horam illius temporis aequaliter, vel in aliqua obligatur, et in aliqua non, et in aliqua plus, et in aliqua minus ?
Ad primum obicitur
- Ad Roman. I, 32, super illud : Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus : dicit Glossa, quod consentit, qui cum possit, non contradicit : et consentientes et facientes pari poena digni sunt. Cum igitur debitum reddens consentiat petenti in sacro tempore, tantum peccat reddens, quantum petens : falsum est ergo, quod semper sit reddendum debitum, et non semper sit petendum.
- Item, non debeo ego peccare venialiter ut alius evitet peccatum mortale : sed constat, quod omnis circumstantiae corruptio facit peccatum : ergo et reddere debitum quando non debet, peccatum est : ergo iste non debet reddere, etiamsi aestimaret quod alius caderet in mortale peccatum : ergo videtur, quod falsum dicat in Littera.
- Item, comparticipantes actum unum, aequaliter agunt vel patiuntur in actu illo : sed isto matrimonio comparticipant coitum reddens et poscens : ergo aequaliter agunt et patiuntur : sed aequaliter agentes et patientes quoad substantiam actus, aequaliter merentur vel demerentur, alis paribus : ergo videtur, quod poscens et reddens tali tempore, aequaliter demerentur : sed quod est demeritum, non est faciendum aliquo modo : ergo iste non debet reddere debitum pro aliquo.
- Item, non est dandus gladius furioso ut interficiat seipsum : sed peccatum plus interficit quam gladius : ergo non est sibi concedenda facultas peccandi : sed reddens dat talem facultatem peccandi : ergo non debet reddere.
- Item, Aristoteles dicit, quod epieikês melior est iusto, quia considerat quid in particularibus est agendum : sicut si lex dicat pignus ei qui redimit, esse reddendum, vel depositum ei qui accommodavit : epieikês tamen non reddit ei, praesentibus latronibus, nec tempore in quo esset in periculo perdendi ex stultitia propria vel violentia aliena. Ergo similiter debet esse in matrimonio : sed reddens scit, quod non expedit, quod illi modo reddatur debitum : ergo in tempore illo reddere non debet.
- Item, in talibus temporibus quiescitur ab operibus necessariae servitutis, et operarius conductus ab aliquo tunc non tenetur ei operari, cum interdicatur censura ecclesiastica ut non operetur ei : ergo multo fortius quiescendum est ab operibus libidinosis : et debens ei debitum reddere, non debet reddere tunc, et debet compesci per censuram ecclesiasticam ille qui tunc reddit, ut videtur.
In contrarium huius est, quod dicit Philosophus, quod unumquodque in quo tempore magis valet, magis est eligendum : sed medicina maxime valet tempore aegritudinis : ergo tunc maxime est eligenda : sed medicina libidinis est matrimonium : ergo in tempore libidinis eligendus est usus eius, et tunc maxime exhibendus : ergo debetur redditio debiti tempore festi si alter petat ex timore incontinentiae.
Responsio. Dicendum, quod tenetur reddere tempore cuiuscumque festi, sicut in Littera dicitur, et ultima probat obiectio.
Ad primum autem dicendum, quod non consentit, sed potius moleste dat ei quod suum est : unde dolet de libidine, sed praebet remedium tale, quale esse potest ne usque ad mortales corruptelas infirmitas aggravetur.
Ad aliud dicendum, quod non peccat venialiter reddendo, sed potius fortiter meretur ex actu fidei et iustitiae thori.
Ad aliud dicendum, quod falsa est propositio de actu naturae, sed de actu moris est vera : sed in tali casu coniugati non participant unum actum moris, sed naturae : quia actus moris causatur ex omnibus suis circumstantis et forma et fine. Et patet, quod haec non sunt eadem : quia in uno est informans libido, et in altero iustitia et fides : in uno finis refrigerium libidinis, in alio meritum secundum iustitiae exercitium.
Ad aliud dicendum, quod non datur ei gladius, sed medicina furiae : sicut si alicui memoria incipit rapi, ad cerebrum perforatur caput : licet detur ei vulnus, tamen hoc ipsum ei est medicina : sed si daretur ei occasio mortalis peccati, tunc daretur ei gladius.
Ad aliud dicendum, quod reddens tempore libidinis est epieikês, quia tunc illi cui redditur, maxime valet ad ruinae praeservationem : et patet per antedicta, quod inducta nihil valent, quia non sunt similia.
Ad aliud dicendum, quod non est talis instantia tentationis aliarum concupiscentiarum sicut libidinis, quae cito hominem praecipitat : et ideo contra hunc morbum magis paratam oportet esse medicinam, quam contra alium.
ARTICULUS X.
An liceat in temporibus in Littera nominatis coniuges convenire ?
Secundo quaeritur, quare potius ista festa quam alia determinantur ?
- Dies enim processionum secundum veritatem non sunt nisi tres, quando ipse Christus processionem tenuit, scilicet dies Ipapanti, quando cum processione parentum ad templum Dominus venit, et cum processione Simeonis et Annae et eorum qui redemptionem Israel exspectabant, receptus est in templo : et dies Palmarum, quando cum magna turba venit Ierusalem, et receptus est cum palmis et olivis : et alius dies est Ascensionis, quando duxit discipulos in montem, et ascendit in caelum. Sunt autem dies ali aequales istis, sicut annuntiationis, passionis, resurrectionis, epiphaniae : quare ergo illi dies non determinantur sicut isti ?
- Item, ieiuniorum dies non sunt nisi quadraginta, et quatuor temporum, et alia ieiunia non sunt authentica in Ecclesia : videtur ergo, quod non oporteat abstinere in alis ieiunis.
- Item, infra determinat tres hebdomadas ante festum Ioannis, et adventum, et alia : quaeratur igitur, quae sit ratio istorum ?
Responsio. Dicendum, quod Sancti loquuntur de temporibus contrahendi nuptias ultimo capitulo : sed hic loquuntur de tempore exigendi debitum nuptiarum iam contractarum.
Unde dicendum, quod optime determinat processionis dies, et ieiuniorum sed processionis dies sunt duplices, scilicet statuti ex processionibus Domini, sicut inductum est in obiectione : et illi qui causantur ex communi et legitima necessitate, sicut dies rogationum pro peste, et huiusmodi etiam fiunt in particularibus Ecclesis ad hoc pro voluntate. Praelatorum instituentium, eo quod in talibus diebus ascendit in Domino spiritus, quia oratio est ascensus intellectus in Deum, ut dicit Damascenus, et inconveniens est ut una hora ascendat in Deum spiritus, et in fine sub carne deprimatur. Eadem ratio est de festis magnis, praecipue beatissimae Virginis, et Christi : quia tunc commemoratio fit illibatae castitatis et floris eius Domini nostri Iesu Christi, et incongruum est tunc membrum Christi incontinentiae et voluptati et corruptioni operam dare.
Tempora autem ieiuniorum, sicut quadragesimae, et quatuor temporum, et vigiliae, sunt instituta ad macerandam carnem, et inconveniens est ut cum caro abstrahitur a necessaris individuo, quod repleatur sagina voluptatis ordinantis ad salutem speciei.
Et per hoc patet solutio omnium quae quaeruntur in isto capitulo.
Quod enim in auctoritate Ambrosi dicitur de tempore conceptus et partus, supra habuit quaestionem.
De temporibus autem nuptias contrahendi infra quaeretur.
ARTICULUS XI.
An in qualibet hora dictorum festorum semper sit abstinendum ?
Tertio quaeritur, utrum quaelibet hora illius temporis est inconveniens ?
Videtur autem, quod non : quia
- Non totum illud tempus est orationi institutum : ergo quando non dicuntur laudes in horis vel missis, videtur quod aliquis possit exigere : quia ex hoc in divinis non impeditur.
- Item, per matrimonium summa spiritualitas significatur, tam in persona Christi, quam etiam in coniunctione fidelis animae cum Deo : sed talibus signis in festivitate praecipua maxime est utendum : ergo videtur, quod tunc instandum sit usui matrimoni.
Responsio. Dicendum, quod minime, sed potius abstinendum, sicut dicitur in Littera, quia incongruum est valde.
Ad primum ergo dicendum, quod licet non in omni hora horum dierum orationi possimus et laudibus divinis interesse, tamen semper nos idoneos tenere debemus : et ideo vacandum est ab amplexibus, qui deprimunt mentem ne surgere possit ad caelestia.
Ad aliud dicendum, quod non tenet : quia actui adiuncta est foeda concupiscentia subiugans in delectationis impetu rationem multo plus quam signum istud exigere possit : et ideo interdicitur propter congruentiam temporis ab Ecclesia.
D. Hieronymus videtur dissentire a praemissis.
E. Quibus temporibus non sunt celebrandae nuptiae ?
ARTICULUS XII.
An quando vacandum est orationi, possit aliquis reddere debitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Illi autem quod dictum est reddere debitum non esse peccatum, etc.
Et quaeruntur hic duo.
Primum est, quando vacandum est orationi, an possit eadem hora alius debitum petere ?
Secundum, utrum debitum reddens, possit carnes Agni edere eodem die ?
Et gratia huius etiam quaeritur, utrum poscens debitum, carnes Agni debeat manducare ?
Ad primum sic obicitur :
- Orare praeceptum est affirmativum : ergo obligat ad aliquando implere : detur ergo tempus quodcumque sit, et in eodem tempore alter coniugum petat debitum : aut solvet debitum, aut non. Si sic : cum igitur simul orare non possit, nec aliquid spiritualium agere, ut dicitur in Littera, ipse non implebit praeceptum de orando : ergo ipse omittit in tempore quo facere debet : sed omittere in tempore quo facere debet, est peccatum mortale : ergo iste peccat mortaliter. Si autem non solvit debitum : tunc fraudat aegrum medicina tempore periculi : ergo ipse est occasio mortis suae : sed talis etiam peccat mortaliter : ergo ipse perplexus est, quod falsum est, quia secundum Theologos nullus est perplexus.
Si forte dicas, quod ipse absolvitur a solutione debiti ratione temporis ad orandum constituti. Contra : Apostolus dicit, I ad Corinth. VII, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu, etc. Ergo etiam in illo tempore non absolvitur nisi ex consensu alterius coniugis : sed positum est, quod ipse non consentiat, sed exigat.
- Idem omnino obicitur de sacro loco, si in sacro loco petatur debitum. Videtur enim, quod negandum sit : quia si reddatur, laeditur locus sacer : sed locus sacer non est contaminandus : ergo est negandum debitum.
- Ad idem : quia minus videtur, quod Ecclesia laedatur per hoc, quod ibi comeditur et venditur, quam per hoc quod ibi concumbitur : sed patet, quod per hoc laeditur in primis duobus : ergo et in coitu. Probatio minoris, I ad Corinth. XI, 22 : Numquid non habetis domos ad manducandum et bibendum, etc. Matth. XXI, 12, Iesus expulit ementes et vendentes de templo.
Sed contra hoc videtur esse, quod in quibusdam terris propter insultus bellantium multis noctibus et multis diebus necesse est cum pueris et uxoribus in Ecclesia confugientes manere : cum ergo non multo tempore debeant carere debito, videtur quod in Ecclesia possit exigere et reddere.
Responsio. Dicendum, quod semper petenti debetur debitum matrimoni, et in omni hora solvendum secundum opportunitatem et facultatem. Opportunitatem autem voco : quia tamen cum coitus verecundiam quamdam habet annexam, non oportet quod solvatur in publico coram hominibus, sed omni hora dimisso negotio in quo est, si scit alterum esse in periculosa concupiscentia, tenetur captare secretum cubilis et reddere debitum.
Ad hoc autem quod quaeritur de praecepto orationis, dicendum quod numquam est tempus reddendi ex necessitate, nisi in quo si non faciat, omittat : et hoc est ex duobus causatum, scilicet ex institutione Ecclesiae, et ex impossibilitate recuperandi. Ex institutione autem Ecclesiae non obligantur, nisi personae ecclesiasticae quae castae esse debent quamdiu tractant divina sacramenta : alias autem non obligat Ecclesia, sed monet. Impossibilitas autem recuperandi non potest hic fieri : quia et si modo reddat debitum, postea potest recuperare orationes vel in crastino : et ita patet, quod non est perplexus : quia non habet necesse alterum facere, eo quod determinate orandi non est institutum aliquod tempus coniugato. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad id quod quaeritur de loco, dicendum quod non tenetur in loco sacro debitum solvere, si aliquis alius locus haberi potest : si autem non potest, tunc solvat cum dolore cordis, et etiam si exigit cum planctu, quod sine usu matrimoni esse non potest, non credo quod peccet mortaliter.
Ad hoc autem quod obicitur, quod locus contaminatur, dicendum quod contaminatio loci est duplex, scilicet ex incongruitate operis quod fit in ipso ad consecrationem et actum loci, et ex contrarietate procedens. Illa quae procedit ex incongruitate tantum, non ita contaminat locum quod indigeat reconciliatione, sed potius illa quae procedit ex contrarietate : et illa fit ex magnis facinoribus, scilicet stupro, homicidio, et huiusmodi.
Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod Apostolus non vult, quod per hoc locus sit contaminatus, sed incongruitas quaedam fuit : et ideo correxit eam cum praeter necessitatem fieret.
Ad id autem quod obicitur de Matthaeo, dicendum quod illi negotiationi coniuncta erant latrocinia, et furta, et simoniae : et ideo expulit de templo. Et ideo non est simile, quia in oratorio, ut dicit Augustinus, Nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIII.
An alter coniugum solvens debitum, eodem die edere possit carnes Agni ?
et : An exigens possit accipere corpus Domini ?
et : An eodem die quando acceptum est, possit reddi debitum ?
Secundo quaeritur, utrum solvens debitum, carnes Agni eodem die edere possit ? vel etiam eodem die quo carnes Agni comederit, solvere debeat debitum ?
Videtur autem, quod non : quia
- In Littera hic dicitur, quod panis qui de caelo descendit, non potest ab alis qui coniugalibus paulo ante adhaesere amplexibus, violari atque contingi : ergo habetur propositum.
- Item, minus incongruus actus sacramento Eucharistiae est comedere, quam coire, et peccat mortaliter qui accipit corpus Domini post comestionem : ergo et post coitum : sed nihil est faciendum, quod est peccatum mortale : ergo solvens debitum, non debet carnes Agni contingere vel sumere.
- Item, in lactucis agrestibus poenitentiae et doloris est sumenda Eucharistia : sed impossibile est simul esse in voluptate coitus et dolore : ergo videtur, quod post voluptatem coitus non sit accipienda Eucharistia. Quod autem impossibile sit, patet per Glossam super epist. I ad Corinth. VI, 13, ubi dicit, quod nihil interim fieri vel cogitari aliquid potest, eo quod totus spiritus sub carnem descendit.
- Item, Gregorius scribit ad Augustinum, Anglorum Episcopum, et ponitur in decreto, distinctione 6, quod etiam post nocturnam pollutionem a carnibus Agni temperandum est. Ergo multo magis post coitum in vigilia perpetratum.
- Item, summae spiritualitatis rem accipere in maxima carnalitate, est perversitas : sed Eucharistia summae est spiritualitatis : ergo videtur quod in maxima carnalitate post coitum non est accipienda.
In contrarium est hoc, quod in praecedenti distinctione habitum est a Gregorio : Si quis sua uxore utitur non cupidine voluptatis raptus, sed tantum procreandorum liberorum gratia, ille profecto sive de ingressu Ecclesiae, sive de corpore Domini in ministerio sumendo, suo est iudicio relinquendus : quia prohiberi non debet a nobis accipere, qui in igne positus nescit ardere. Ex hoc patet, quod qui solvit propter iustitiam vel liberorum gratia, ille post talem concubitum potest accipere corpus Domini : quia non refert utrum solvat propter iustitiam vel fidem thori, an propter pietatem liberorum procreandorum.
Item quaeratur ulterius, utrum exigens causa infirmitatis possit accipere corpus Domini ?
Videtur, quod non : quia
- In praecedenti distinctione ex verbis Gregori habitum est, quod etiam ab ingressu Ecclesiae est tali abstinendum : ergo multo fortius a communione Eucharistiae erit sibi abstinendum.
- Item, Augustini dictum est : Cresce, et manducabis me : sed iste adhuc pusillus est cui periculose sapiunt carnalia : ergo non debet carnes Agni edere.
- Item, in figura dicitur de hoc sacramento, Exod. XII, 11 : Renes vestros accingetis. Dicit autem Gregorius, quod lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus : ergo qui non accingit lumbos, non debet carnes Agni edere : sed petens debitum ex infirmitate, non accingit lumbos : ergo non debet carnes Agni edere.
- Item, I Reg. XXI, 4, dixit Achimelech : Si mundi pueri sunt, maxime a mulieribus, manducent. Ergo si non sunt mundi, non licebat comedere etiam figuram istius sacramenti. Ergo multo minus licebit accipere rem : ergo post tale debitum exactum non licebit comedere carnes Agni.
In contrarium huius est, quod
- Talis concubitus non est nisi venialis, sed propter venialia non debet dimitti : quia sic omnis homo deberet dimittere, cum in multis offendimus omnes : ergo non oportet, quod iste dimittat propter hoc sumere corpus Domini.
- Item, a beato Bernardo arguitur Petrus, quia dixit : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine : quia a peccatore magis vocandus est Deus, sicut a Zachaeo, dummodo doleat de peccatis : sed iste dolet : ergo debet Deo appropinquare quantum potest per Eucharistiae perceptionem.
- Item, Matth. IX, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Constat autem, quod summa medicina et medicus est ipse Dominus in sacramento perceptus : ergo debet accipi ab ipso qui male habet in concupiscentia propter quam exigit debitum.
Ulterius quaeritur hic, utrum postquam acceptum est corpus Domini, eodem die parum vel multum post exigi vel reddidi possit debitum ?
Videtur, quod non : quia
- Contrari sunt motus concupiscentiae, et sacramenti : quia unum movet in summum spiritum, et alterum in imum carnalium voluptatum : ergo motus unius excludit alterum, quia contrari motus se invicem excludunt : ergo motus concupiscentiae in concubitu excludit motum nutrimenti spiritualis : ergo perditur effectus sacramenti : sed omnibus modis cavendum est, ne effectus sacramenti perdatur : ergo omnibus modis cavendum est, ne debitum exigatur vel petitum exsolvatur.
- Item, ego video, quod etiam cibi convenientes qui etiam eiusdem generis sunt, si subito unus post alium sumatur, secundus evacuat primum, et erit distemperantia ex indigestione : ergo multo magis hoc facient cibus spiritualis et intensissima voluptas corporalis immediate sibi succedentes : ergo voluptas coitus evacuat effectum sacramenti : ergo cavendum est omnibus a voluptate coitus post Eucharistiae sumptionem.
- Ulterius quaeritur hic, utrum a menstruata sumi debeat corpus Christi ?
Videtur, quod non : quia secundum legem immunda est huiusmodi mulier, ut patet, Levit. XII, 4 : ergo de sanctis nihil debet contingere : ergo nec Eucharistiam.
Eodem modo sequitur, quod nec vir pollutus, nec seminifluus, sicut Levit. XV, 1 et seq., expresse prohibetur.
In contrarium huius est, quod huiusmodi poenae sunt, non culpae secundum se : punitus autem non debet amplius puniri : ergo nec in hoc debet iterum puniri, quod abstrahatur ei cibus salutaris.
Et quia multum de his quaesitum est in tractatu de Eucharistia, sufficiant ista nunc quaesita.
Responsio ad primum, quod reddens debitum propter fidem thori et iustitiam, vel etiam exigens propter bonum prolis, non debet prohiberi a carnibus Agni, sed suo iudicio circa hoc est relinquendus, utrum ex humilitate, quia tale negotium sine voluptate non fuit, velit abstinere, vel ex devotione velit accipere.
Ad id autem quod obicitur ex Littera, Magister respondet in Littera. Potest tamen aliter dici, quod Hieronymus loquitur de his qui suarum uxorum sunt nimi amatores, id est, nimis ardentes, de quibus supra habitum est, quod sunt adulteri.
Ad aliud dicendum, quod est propter Ecclesiae institutionem quae repugnat : sed hic non est aliqua Ecclesiae institutio in contrarium, sed potius concessio Apostoli dicentis, Nolite fraudare invicem, etc.
Ad aliud dicendum, quod non sunt simul dolor et voluptas secundum actum, sed dolor secundum habitum potest esse cum voluptate secundum actum, et post voluptatem coitus, quando vadit ad communionem, potest dolere secundum actum et excludere voluptatem quae fuit prius tempore coitus.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de sacerdotibus conficientibus Eucharistiam in missa : quia illis imponitur maior sanctitas, sicut in Littera exponitur dictum Hieronymi : unde si generaliter accipiatur dictum, dicendum quod pollutio est signum culpae praecedentis : et ideo cum bonarum mentium sit ibi culpam timere, ubi culpa non est, multo magis est eis timendum ubi signum praecedentis culpae invenitur : sed redditio debiti non est signum nec effectus alicuius culpae : et ideo non est simile quod inductum est. Tamen de hoc respicienda est nostra quaestio in tractatu de Eucharistia : et ita fiet manifestatio solutionis.
Ad aliud dicendum, quod unum accipere cum alio secundum actum existente esset perversitas : sed nihil prohibet post carnalitatem cum qua est spiritualitas secundum habitum, accipere id quod est summae spiritualitatis : quia iam carnalitas cessavit.
Ad id autem quod ulterius quaeritur de exigente, dicendum quod ille monendus est ne accipiat, non suo iudicio relinquendus ut primus : si tamen omnibus modis ex devotione se ingerat, non est prohibendus.
Ad id autem quod obicitur contra, dicendum quod sicut dictum est in praecedenti distinctione, per hoc non ostenditur nisi incongruitas invitans ad humilitatem, et non intendit Gregorius imponere necessitatem.
Ad aliud dicendum, quod aliud est accipere effectum Eucharistiae, et aliud percipere. Primum est palati infirmi : secundum palati sani. Et quoad hoc dictum Augustini fuit, quod cresceret, et non quoad primum : quia quilibet qui contritus est, potest Eucharistiam accipere.
Ad aliud dicendum, quod omnis habens continentiam concessionis coniugalis, habet renes accinctos : et dictum Gregori intelligitur de accinctione ab illicito concubitu.
Ad aliud dicendum, quod puerorum mundatio quaerebatur ratione idoneitatis, quia panes erant sacerdotales, et non ratione necessitatis.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod illo die non est poscendum debitum, nec etiam reddendum, nisi alter coniunx multum instet : si tamen fiat, non credo quod sit mortale peccatum.
Ad obiectum autem contra, dicendum quod licet actu sint contrari, non tamen habitu : quia unus est sacramenti unius, et alter alterius : et unus charitatis, et alter continentiae coniugalis, quae nullam inter se, habent contrarietatem : unde actus coitus non est contra spiritualitatem, nisi sicut dispositio permanens ad tempus et transiens.
Ad aliud dicendum, quod hoc ideo fit, quia opprimit naturam, et suffocat sequentem calorem digestivum : sed non fit sic hic, quia ut iam dictum est, delectatio quae est in coitu, non profundatur ut habitus, sed transit sicut dispositio temporalis.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod talia sunt infirmitate potius quam culpae.
Et ad obiecta competens satis habetur solutio in tractatu de Eucharistia.
Deinde ratione huius ubi dicitur, ibi, D, in fine : Nec tamen tempore illo quo coniugales actus geruntur, praesentia Spiritus sancti dabitur, etiamsi Propheta esse videatur, etc.
Tractanda est quaestio de prophetia, ut perfecte videatur quare sit hoc quod dicitur in Littera.
