Distinctio XXXIV — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

De matrimonio secundum causam materialem, quae est personarum legitimarum vel illegitimarum.

 

A. De personis legitimis.

 

DIVISIO TEXTUS.

Nunc superest attendere, quae personae, etc.

Hic incidit pars illa quae est de personis legitimis, vel illegitimis : et dividitur in duas.

In prima agit de effectu impedimenti in genere.

In secunda autem de impedimentis ipsis, ibi, B : De his quae causa frigiditatis, etc.

 

Ad intellectum autem primae quaeruntur tria,

scilicet quid sit legitimitas personarum contrahentium ?

Secundo, penes quid accipitur numerus impedimentorum ?

Tertio, quare isti sacramento et non alii impedimenta assignantur ?

 

 

ARTICULUS I.

Quid sit legitimitas personarum contrahentium ? et, qua lege dicitur legitimum ?

 

Ad primum obicitur sic :

Dicit Magister in Littera, quod legitimae personae sunt, quibus non obviat aliquod impedimentum matrimonii : ergo legitimitas ipsa est immunitas ab impedimentis matrimonii.

Videtur autem, quod male diffiniatur :

  1. Diffinitio enim datur per essentialia : sed negationes nulli sunt essentiales : ergo non debet dari per negationem : sed datur per negationem : ergo videtur, quod non valeat.
  2. Item, diffinientia sunt essentialia rei praedicata : sed illa numquam de re negari possunt : ergo nulla diffinitio constituitur ex negatis de re : ergo ut prius.

 

Ulterius quaeritur magis tangendo rem : A qua lege persona dicatur legitima ?

Aut enim a lege universaliter accepta, vel particulariter. Si universaliter, oportet quod legitima persona sit secundum omnem legem legitima : hoc autem falsum est, quia est legitima, quando est secundum unam legem tantum, sicut supra dixit Nicolaus Papa, quod ad matrimonium sufficiat secundum legem eorum qui contrahunt, consensus.

Si autem dicatur a particulari lege legitima. Contra : Aut enim est legis naturae, aut Moysi, aut Christi : et quodcumque dicatur, patet quod non est verum, quia non omnis persona ab illa lege est legitima.

 

Ulterius quaeritur de divisione quam dat Magister, quod aliquae fuerunt legitimae ante legem, etc.

Videtur enim hoc non esse verum :

  1. Matrimonium enim est de moralibus : ergo uno modo se habuit in lege, et ante legem, et post, sicut caetera moralia.
  2. Item, video quod eaedem medicinae corporales exhibentur infirmis ex eadem causa in qualibet lege : ergo cum matrimonium sit medicina infirmitatis, ex eadem causa ab initio mundi eisdem legibus matrimonium debuit omnibus dari : ergo non erant aliae personae legitimae secundum temporum diversitatem.
  3. Item, obicitur de alia divisione, qua dicit, quod quaedam plene sunt legitimae, etc. Si enim legitimitas diffinitur per negationem et privationem, ut dicit in Littera, et negationes et privationes non suscipiunt plus et minus, sive magis et minus, videtur quod omnes sint vel aequaliter legitimae vel aequaliter illegitimae : ergo nihil est quod dicit in Littera.
  4. Item, In aliis operibus non dicitur legaliter iustus, nisi qui in omni lege concordat : et si discordat in quodam, et concordat in quodam, ipse simpliciter dicitur legaliter iniustus, sicut dicit Aristoteles in IV Ethicorum. Fur enim in quodam concordat legibus, quia forte castus est : et tamen suspenditur, quia legaliter est iniustus contrectando rem alienam invito domino : ergo videtur, quod etiam in hoc casu quae non omnibus legibus concordat, est illegitima persona : ergo nulla debet dici medie legitima, vel simpliciter illegitima : ergo sua divisio nulla esse videtur.

 

Responsio. Dicendum, quod Magister dat descriptionem legitimarum personarum per consequentem ex affirmatione negationem, eo quod notior est nobis ex his quae negat, et ipse principalius intendit bene intelligi, quam bene diffinire. Diffinitio tamen legitimae personae est, quae secundum leges libertatem habet contrahendi matrimonium cum quocumque voluerit. Et ex ista sequitur negatio quam Magister ponit in Littera : quia legitima est, cui non obviat impedimentum, etc.

 

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod a lege quae est de personis matrimonium contrahentibus secundum quod abstrahit a lege naturae et Moysi et Christi, dicuntur legitimae personae.

Ad id autem quod obicitur primo contra hoc, dicendum quod non valet : quia ista lex est universalis, non universaliter sumpta : et hoc est in genere sumptum quod verificatur secundum quamlibet speciem dividendo : et cum legum species varientur ex temporibus et statibus diversis, ideo bene dicit Magister, quod aliae fuerunt legitimae ante et post legem Moysi : et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod matrimonium licet sit de moralibus secundum suam substantiam, tamen modus contrahendi est iudicialis : et ideo variatur secundum leges contrahentium, ut dicit Nicolaus Papa.

Ad aliud dicendum, quod morbus non erat similis nisi concupiscentiae : sed morbi alii multi variabantur secundum tempora, sicut paucitas hominum, et paucitas mulierum et virorum, et unius et eiusdem cultus, et paucitas extranearum : et ideo lex dabat sororem, cognatam, extraneam, secundum temporis diversitatem.

Ad aliud dicendum, quod est privatio consequens ex quadam affirmatione praecedente : et ideo non valet argumentatio. Aliter potest dici, quod negatio et privatio dupliciter considerantur, in se, et in sua causa. In se non recipiunt magis et minus. In causa variantur secundum causae variationem. Unde cum falsum sit privatio, non dicit Aristoteles, quod magis mentitur qui dicit quinque esse centum, quam ille qui dicit quinque esse sex.

Ad aliud dicendum, quod non dicit legitimum medie, quia medie concordat legibus, sicut innuit obiectio : sed quia facile ad legem reduci potest : unde patet, quod non est simile, quod pro simili fuit inductum.

 

 

ARTICULUS II.

Quis sit numerus eorum qui matrimonium impediunt ?

 

Deinde quaeritur de numero impedimentorum.

Notantur autem his versibus :

Error, conditio, votum, cognatio, crimen,

Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas,

Si sis affinis, si forte coire nequibis.

Haec socianda vetant connubia, facta retractant.

 

Et rursus sunt alii versus per quos accipiuntur impedimenta, quae impediunt contrahendum, sed non dirimunt contractum :

Ecclesiae vetitum, necnon tempus feriatum,

Impediunt fieri, permittunt iuncta teneri.

 

Videtur autem, quod non omnia ista habent unam rationem impediendi matrimonium : quia.

  1. Non omnia dirimunt, sicut patuit in versibus : ergo non est una ratio impediendi.
  2. Item, conditio non impedit, nisi velit coniunx ingenuus : ergo non est simile aliis.

 

Et quia de singulis infra obicietur : quaeratur, utrum impediant ista matrimonium ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Quod ordinatur ad maiorem coniugii sanctitatem, impedire non debet coniugium : sed plurima ex his quae excludunt coitum, ordinantur ad maiorem coniugii sanctitatem : ergo non impediunt matrimonium. Prima patet per hoc quod tanto perfectiora sunt sacramenta, quanto sunt sanctiora. Secunda Probatur per hoc quod supra dixit Augustinus, quod sanctiora sunt coniugia pari voto continentium.
  2. Item, si aliquid impedit aliquid fieri secundum naturam, ipsum superveniens ei, destruit ipsum : sed haec impedimenta supervenientia matrimonio, non destruunt ipsum : ergo non impediunt fieri. Prima patet in omnibus naturalibus causis aliquid operantibus : sicut frigiditas impedit fieri calidum, et superveniens ei, destruit ipsum.
  3. Item, furor non ponitur hic inter impedimenta : et tamen Magister prosequitur eum in Littera : ergo videtur divisio insufficiens.

 

Quaeratur iterum, quid sit proprie impedimentum, et penes quid singula dignoscantur.

 

Responsio. Dicendum videtur, quod una ratio in communi est impedimenti, quae contracta facit impedimentum speciale : et haec ratio est contraria legibus, quibus conciliatur matrimonium.

 

Ad obiectum autem dicendum, quod hoc contingit, quia inaequales sunt differentiae quae contrahunt impedimentum in genere : haec enim differentia tam valida potest esse, quod excludat aliquid essentialium matrimonii, et tunc dirimit contractum : quia numquam fuit verum matrimonium. Unde idem est dirimere matrimonium, quod ostendere nullum esse contractum, et ideo nullum esse matrimonium. Aliqua autem non habent tam validam differentiam quae excludat aliquid essentialium, et illa impediunt debere contrahi : sed quia non impediunt contractum, ipsum manet, et etiam essentia matrimonii inviolata ab eis.

Ad aliud dicendum, quod conditio impedit ex parte causae materialis matrimonii : sed potest accipi si velit, quia quilibet potest facere deteriorem suam conditionem.

Ad aliud dicendum, quod non ordinatur ad sanctitatem coniugii, nisi quod coniugium stare permittit : hic autem non stat coniugium : unde nec sanctitas coniugii stare potest : sed si staret coniugium, tunc bene concederem, quod sanctitas esset pari voto continentium.

Ad aliud dicendum, quod hoc in contractibus nihil valet, etiam in contractu frumenti emptionis vel venditionis : quia multa impediunt ante, quae supervenientia non dirimunt : sicut si peius efficitur frumentum in sua potestate. Et hoc ideo fit, quia ista non fiunt per necessitatem, sed per voluntatem : et ideo prius facta quacumque causa, non potest voluntas contrarium agere : sed naturales causae per necessitatem suae essentiae agunt, et ideo destruunt prius facta si impediebant fienda.

Ad aliud dicendum, quod furor continetur sub errore : quia discernere non potest ut consentiat.

Ad ultimum dicendum, quod impedimentum quoddam est vere impedimentum : quoddam autem secundum quid.

Illud autem quod est vere impedimentum, est id quod impedit contrahendum, et dirimit contractum. Et hoc potest esse dupliciter : aut enim est contra matrimonium in quantum consistit in dispositione ministrorum Ecclesiae : aut secundum quod accipitur in se. Si secundum quod est in dispositione ministrorum Ecclesiae, qui sunt loco Dei in terris, tunc sunt contra matrimonium ea quae sunt ex institutione Ecclesiae. Aut igitur illa institutio est de sponsalibus, aut de nuptiis. Si primo modo, tunc est publicae honestatis iustitia. Si autem est de ipsis nuptiis, aut hoc est propter reverentiam sacramenti excellentioris cui non competit actus matrimonii, aut est propter habitudinem personarum in matrimonio coniunctarum. Si primo modo, tunc est ordo. Si autem propter ipsas personas : aut est in ipsa persona secundum comparationem ad eos a quibus propagatur, cum quibus est quasi una caro, quia ab uno cum eis derivata : aut hoc est propter coniugem cum qua efficitur caro una. Et primo modo est cognatio tam spiritualis, quam corporalis. Secundo autem modo est affinitas. Si autem respicit matrimonium in se : aut respicit matrimonium secundum causam efficientem cui contrariatur : aut secundum actum in quo consummatur : aut secundum materiam, quae est legitimae personae : aut secundum bona, et praecipue secundum bonum principale, quod est proles : aut ex parte formae : et non potest matrimonium pluribus modis considerari. Si primo modo, aut hoc est ex opposito vinculo, aut contrarietate ad efficiens. Si secundo modo, hoc est dupliciter, scilicet aut ex parte rationis, aut ex parte voluntatis liberae. Et primo quidem modo est error. Secundo autem modo est vis sive violentia. Si autem respicit ipsum secundum actum in quo consummatur, tunc est impotentia coeundi, ex quacumque causa contingat. Si autem respicit materiam, hoc non potest esse nisi ex malitia materiae quae inducta est ei, et sic est crimen. Si autem contrariatur prolis optimae dispositioni, sic est conditio, quia nullus vult servos liberos habere, et aliis obnoxios, quantum est in se. Si vero ex contrarietate fundamenti, tunc est disparitas cultus. Et si est ultimo modo secundum formae contrarietatem quae est individuitas, tunc est ligatio cum alia, quia individuus non potest esse aliquis cum duabus.

Alia autem duo patent : quia unum sumitur ex simplici Ecclesiae prohibitione, aliud autem ex incongruitate temporis causata prohibitione.

 

 

ARTICULUS III.

Quare hoc solum sacramentum habet impedimenta ?

 

Tertio quaeritur, quare hoc solum sacramentum habet impedimenta ?

Videtur enim, quod non solum debeat habere : quia etiam poenitentia dependet a voluntate et actu nostro : et tamen impedimenta nulla ponuntur ei : ergo videtur, quod nec isti.

 

Responsio. Dicendum est ad hoc, quod duplex causa est quare alia non habent impedimenta : quarum una est, quod consistunt circa unum hominem simplicem, et ille ex alio impediri non potest. Alia causa est quia circa actus spirituales sunt, quos solus Deus operatur in nobis sine nobis, in quibus ipse nullum potest habere impedimentum : quia nihil est fortius ipso quod impediat ipsum. Utrumque autem horum deficit in matrimonio : quia a duorum dependet voluntatibus, et duobus agentibus : et consistit eius consummatio in actu corporali : et ideo multiplex potest habere impedimentum.

Et per hoc patet, quod non est simile de poenitentia, quod inductum est pro simili.

 

 

B. De frigidis separandis.

 

ARTICULUS IV.

An frigiditas sit impedimentum matrimonii ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, De his autem qui causa frigiditatis, etc.

Videtur autem, quod frigiditas non debet impedire : quia

  1. Quod ad coniugii ordinatur continentiam, non impedit matrimonium : sed frigiditas ordinatur ad maiorem coniugii continentiam : ergo non impedit.
  2. Item, constat, quod omnes vetuli sunt frigidi naturaliter : et tamen vetulus cum vetula contrahere potest : ergo frigiditas non impedit.
  3. Item, si sciunt se esse frigidos et contrahunt, stat matrimonium : ergo frigiditas per se non impedit matrimonium, sed potius concubitum qui consequitur quoddam matrimonium, ut supra est probatum : male ergo ponitur, quod frigiditas impediat matrimonium.
  4. Item, impedimentum matrimonii quod est naturale, aequaliter potest evenire utrique coniugi : sed frigiditas non impedit mulierem : ergo nec virum debet impedire : ergo non debet poni pro impedimento.
  5. Item, nimia caliditas impedit, sicut et nimia frigiditas : quia nimia caliditas exsiccat humidum : ergo et nimia caliditas debet poni pro impedimento.
  6. Item, in multis masculis invenitur impedimentum ex nimia caliditate : ergo videtur, quod debuit poni pro uno de impedimentis.
  7. Item, nimius humor resolvit nervos : ergo impedit vigorem qui exigitur ad coitum : ergo etiam ille debet poni pro impedimento.

 

Ulterius quaeratur hic de his qui habent caliditatem debilem : haec enim sufficit membra movere ad concupiscentiam, sed cito evaporat, et debiliter extendit : habens ergo iste uxorem virginem, cum non habeat nisi primum impetum, deflorare non potest : et tamen cognoscere posset corruptam, si talem haberet uxorem. Quid ergo isti est faciendum.

Videtur, quod nihil facere possit : quia si alium corrumpere facit, ipse est causa adulterii, et hoc fieri non debet.

Item, si corrumpat eam manu, hoc est species sodomiae, cum non fiat instrumento debito : ergo videtur, quod ipsum oportet carere debito propter quod contraxit matrimonium.

 

Responsio est ad hoc quod frigiditas hic ambit omne impedimentum naturale, et perpetuum coeundi ex quacumque sit causa : sed tamen quia frigiditas generalius est, et intenditur semper aetate procedente, propter hoc istud ponitur : si enim esset accidentale impedimentum, scilicet abscissione veretri, vel sectione testiculorum, vel perpetua arctatione mulieris, cui beneficio medicinae subveniri non potest, tunc secundum versus supra positos totum sub illo membro continetur, quod est impotentia coeundi perpetua, et hic continetur sub frigiditate : et hoc ideo quia ius non loquitur de frigiditate in quantum frigiditas, sed in quantum causat impotentiam coeundi : et ideo omnia quae idem causant naturaliter et perpetue, vocat frigiditatem.

 

Ad primum ergo dicendum, quod consensus coniugalis est in carnalem copulam, et illa supponit potentiam coeundi si debitum exigatur : et ideo excludit maritalem copulam frigiditas in eo quod supponit : nec est continentia coniugalis, ubi talis copula per exclusionem debiti si exigatur, excluditur.

Ad aliud dicendum, quod vetuli habent caliditatem sufficientem movere, licet non generare : et ideo conceditur eis matrimonium pro medicina quoad fidem thori : et ideo non est simile.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod in coitu mulier est patiens : propter quod dicit Aristoteles, quod non proprie dicitur mulier continens, quia non competit ei impetus agentis in coitu : ad pati autem sufficit frigiditas, licet non ad agere : quia dicit Avicenna, quod frigiditas sistit motum : et ideo cum masculus se habeat ut agens, si supervenit frigiditas, abscinditur motus, et agere non potest, et ideo ex parte sui impedit matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod non est idem de nimia caliditate : quia caliditas vix umquam est impedimentum perpetuum : quia cum digeritur humidum extraneum per cibum sumptum continue, incipit remitti calidum naturale, et temperatur ita, quod id quod ante consumebat, postea incipit resolvere et consumere, et tandem resolvere sine consumptione. Hoc etiam fit processu aetatis : et ideo tradunt Philosophi, quod multi impotentes in iuventute ad coitum, processu aetatis coire incipiunt : et multi non generantes in iuventute, processu aetatis incipiunt generare : et ideo non ponitur impedimentum sicut frigiditas. Si tamen inveniretur impedire coitum per continuos tres annos, separarentur : sed hoc vix accidit : quia etiam quando impotentes sunt generare et coire quoad commixtionem seminum, quia semen consumitur in eis, tunc tamen possunt reddere debitum ex nimio vigore genitalium, quod non est in frigidis.

Per hoc etiam patet solutio ad ibi sequens.

Ad aliud dicendum, quod nimius humor abscindens coitum, non est nisi ex frigiditate humidum illud inducente et inspirante : quia frigiditas est qualitas activa, et humiditas passiva magis : et ideo humidum per se non potest esse causa impedimenti.

Ad id quod ulterius quaeritur, salva meliori sententia videtur esse dicendum, quod per applicationem manus via fieri poterit.

Ad id autem quod contra hoc obicitur, videtur esse dicendum quod differt applicare manum, ut medicantem, et polluentem. Manus enim applicata ut polluens, inducit mollitiem vel sodomiam : sed manus medicans non inducit : sicut etiam dicimus in mulieribus quibus descendit matrix extra os vulvae : praecipitur enim ut digitis reponant eam, et tamen non dicimus manus illas polluere eas vel corrumpere, sed potius medicari eis.

 

 

ARTICULUS V.

An mulier volens separari a viro propter impotentiam, debet iurare septima manu amicorum, quod non est cognita a marito ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initum : Decrevit ut uterque eorum septima manu propinquorum, etc.

Hoc enim videtur inconveniens, cum

  1. Dominus dicat, quod in ore duorum vel trium testium stat omne verbum : ergo videtur etiam, quod hic sufficiant duo vel tres testes.
  2. Item, Apostolus etiam in accusatione presbyteri dicit sufficere duos testes vel tres. Videtur ergo, quod iniuste notatur hic manus septima.
  3. Item, propinqui sunt magis suspecti quam alii, quia libenter iuvant suos propinquos, ut suae voluntatis effectum consequantur : ergo videtur, quod melius esset vocare extraneos in iuramentum.
  4. Item, cum opus matrimonii occultum sit valde, qualiter possunt iurare de hoc quod non viderunt.
  5. Item, per quem modum dandum est eis iuramentum ?

 

Responsio. Dicendum, quod in favorem matrimonii et propter horrorem separationis ut caeteri terreantur, inductum est de testium multiplicatione.

 

Quod autem Dominus dicit, ipse intelligit in causis quae non sunt adeo favorabiles, et possunt ad notitiam melius venire quam ista.

Ad aliud dicendum, quod presbyteri crimen melius sciri potest quam actus matrimonii, in quo, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Iulianum, parentes etiam proprios filios quos genuerunt testes habere volunt propter impudicam concupiscentiam quae est in coitu.

Ad aliud dicendum, quod nullis ita nota sunt talia familiaria, sicut propinquis, qui si desunt, assumuntur vicini : qui etiam si non sunt, alii sumuntur qui exceptione sunt maiores : et illi omnes propinqui esse dicuntur hic, large sumpto vocabulo.

Ad aliud dicendum, quod non iurant synodales sive testes, quod non commixti sunt, sed potius quod credant illos verum iurasse : unde illi quorum matrimonium ab eis denuntiatur, primi iurant, quod numquam carnaliter convenerunt, et alii postea iurant, quod credunt eos verum iurasse.

Ad ultimum dicendum, quod iurare debet vir in hunc modum, quod continuos tres annos fideliter sine fraude operam dederit, ut talem N. tunc cognosceret carnaliter, et numquam eamdem N cognoscere potuit. Illa autem iurat, quod ipsum fideliter iuvit ut cognosceretur, et non impedierit sine fraude, et tamen ab eo cognita non sit : et alii postea iurant, quod credunt eos verum iurasse.

 

 

ARTICULUS VI.

An separatione facta propter impotentiam, et postea compertum est per iustum iudicium non fuisse impotentiam, si contraxerint cum aliis, an debeant separari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, ante medium : Si vero ille acceperit aliam, separentur, etc.

 

Huius autem, Extra, de frigidis et maleficiatis, redditur ratio : quia tunc patet, quod frigiditas non fuit causa quam allegaverunt, sed potius instinctu diaboli quia odio se habuerunt, separationem quaesiverunt : unde cum Ecclesia ex post facto se viderit deceptam, revocat priores nuptias quae verae nuptiae fuerunt : secundas autem separat quae apparebant in adspectu hominum tantum.

 

Sed contra hoc obicitur : quia

  1. Sicut probatum est in naturalibus, aliquis in iuventute impeditur a coitu, et procedente aetate coire incipit : ergo allegatum viri impedimentum potest esse primo verum, et postea tamen redit facultas videtur ergo, quod cum vero impedimento ipsius matrimonium separatum fuit, debeant manere separati.
  2. Item, una mulier amabilior est quam altera : ponamus ergo, quod aliquis est qui non habet calorem ex complexione sufficientem ad coitum : potest tamen excitari accidentibus animae quae sunt amor, concupiscentia, et huiusmodi : hoc enim possibile est secundum naturam : quia accidentia animae etiam transmutant corpus in infirmitates et sanitates, ut dicunt naturales : et sic videtur, quod talis esset sterilis in perpetuum ad abominabilem mulierem, et tamen cum amabili coiret. Si ergo iste separatur a prima, et permittitur ei contrahere cum secunda : et iterum quando coit cum secunda, redditur primae, videtur esse iniustum : quia perpetuum habet impedimentum ad illam, et non ad istam.

 

Responsio. Dicendum, quod hoc contingere non potest nisi ex nimio calore : et quia talis debitum potest reddere, licet non spermatizet vel generet : ideo talis casus non accidit. Sed omnimoda impotentia coeundi causatur ex frigiditate quae semper intenditur aetate procedente : et ideo si per triennium operam dedit, et non potuit coire, praesumitur perpetuum esse impedimentum.

 

Ad aliud dicendum, quod forte in tali casu consultatio habenda esset a responsis sapientium : et sine praeiudicio videtur esse dicendum similiter sicut de maleficiato : quia etiam quoddam genus maleficii est abominatio quam concipit ad mulierem : unde monenda est illa, quod se exhibeat mundam et ornatu et affabilitate amabilem viro : et ipse est monendus, quod excogitet causas quibus amabilior feminae efficiatur : et si hoc non prodest, videtur esse simile maleficio : et ideo separari possunt, et aliis coniungi.

 

 

ARTICULUS VII.

Si vir cui imputatur impotentia, asserit se debitum reddidisse, mulier vero negat, an sit standum assertioni viri ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B, paulo ante finem : Sed vir si asserit se debitum reddidisse, etc.

  1. Videtur hoc esse iniustum, quando probari potest corporis inspectione : et tunc iudicio multitudinis praevalet mulier assertioni viri, sicut dicitur, Extra, de frigidis et maleficiatis. Ergo non statur semper assertioni viri.
  2. Item, videtur causa nulla esse quam dicit : quia pares sunt in matrimonio : ergo nihil est dictum, quod ideo viro credendum sit, quia ipse sit maior.
  3. Item, matrimonium est medicina : si autem subtrahitur medicina, aeger incidit in periculum : sed si vir mentitur mulieri, subtrahitur medicina : ergo ipsa exponitur fornicationi : ergo videtur, quod iudicium sit iniustum.
  4. Item, mulier quae sola iacens continere posset, si cogatur iacere cum viro, ex continua viri imaginatione et contactu, efficitur incontinens : si ergo vir non coeat cum illa, sequuntur aliae corruptelae multae : et ita videtur, quod tolerabilius iudicium esset, si separarentur.

 

Responsio. Dicendum ad hoc est, quod statutum hoc iustum et aequissimum est, tum propter viri constantiam, tum etiam propter hoc quod ipse caput intelligitur mulieris, tum caeteris paribus praeter hoc solum, quod mulier neget, et vir affirmet.

 

Ad primum autem dicendum quod si per inspectionem Probatur, tunc mulier praevalet oculata fide : et tunc caetera non sunt paria.

Ad aliud dicendum, quod vir est caput mulieris in regimine, sed in reddendo debito est ei aequalis.

Ad aliud dicendum, quod medicina non subtrahitur mulieri, sed ipsa deficit in probatione : et ideo iudex qui non adspicit occulta, non potest intromittere se de causa.

Ad aliud dicendum, quod non est dubium, quin mulier talis magis ad libidinem incitetur : et ideo provideat sibi, scilicet seorsum iacendo : haec enim talis vir non negabit : et si negaret, non puto quod mulier annuere teneretur.

 

 

C. De his qui maleficus impediti coire non possunt.

 

ARTICULUS VIII.

An maleficii impedimento aliquis potest impediri a potentia coeundi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : De maleficii autem impedimento, etc.

Quaeruntur autem hic tria.

Primum est, utrum maleficii impedimento aliquis potest impediri a potentia coeundi ?

Secundum, utrum maleficium potest impediri vel medicari per aliud maleficium ?

Tertium, quid sit statutum iuris de maleficiatis ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Diabolus non habet potestatem in porcos, sine permissione divina : ergo ad hoc quod accipiat potestatem in porcos, non potest compelli per maleficium : ergo multo minus compelli potest ad hoc quod accipiat potestatem in hominem.
  2. Item, si per maleficium aliquis impeditur, oportet quod hoc sit operatione daemonum qui ad hoc compelluntur, sed Deo permittente : constat autem, quod Deus per nullum opus potestatem alicuius relaxat, nisi illud sit bonum et meritorium : sed maleficium non est meritorium : ergo per hoc non datur potestas alicui : ergo non datur potestas ad impediendum aliquem a coitu.
  3. Item, potestas daemonis non legitur data fuisse nisi Sanctis : sed ille qui facit maleficium, habet in potestate daemonem : ergo ipse est sanctus : ergo videtur, quod maleficium sit sanctum : ergo non fit per incantationem.
  4. Item, opus diaboli non potest nec debet destruere opus Dei : sed maleficium est opus diaboli, matrimonium autem opus Dei : ergo maleficium non potest impedire vel destruere matrimonium.
  5. Item, si maleficiatur aliquis, necesse est fieri aliqua operatione quae fit circa corpus maleficiati, vel circa animam : daemon ergo operabitur. Quaeratur ergo modus : non enim potest operari per contactum, quia ipse non habet corpus. Similiter non potest operari per imperium, quia supra nihil est constitutus : et non sunt plures modi operationum : ergo daemon non potest impedire aliquem.
  6. Item, daemon magis vult aliquem esse in concupiscentiis feminarum et coitu, quam continentem : cum igitur maleficium aliquem faciat continentem, videtur quod nullum maleficiat.

 

Ad hoc dicendum, quod nulli dubium esse debet multos esse maleficiatos vi et potestate daemonum : quia hoc sancti Patres dicunt, et Ecclesia super hoc iura promulgavit : et hoc patet etiam omnibus illis qui de necromantia et de factis imaginum aliquid noverunt.

 

Ad primum ergo dicendum est, quod diabolus istam accipit potestatem permissus propter peccata patientium, vel ad exemplum aliorum. Qualiter autem hoc fiat per maleficium, dicendum secundum Theologos, quod virtute divina fit compulsio, et est potius vindicta quaedam et poena gravissima peccati, quam exauditio maleficii, scilicet ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, et accipiat cooperationem erroris, qui noluit credere veritati. Unde compulsio fit per Deum et per sanctos Angelos, sed operatio per daemonem.

Ad aliud dicendum, quod non est opus meritorium, sed pestiferum, et sequitur effectus Deo permittente. Unde etiam quandoque non sequitur effectus : et puto, quod hoc ideo fit, quia Deus ex sua misericordia restringit daemones huiusmodi. Necromantici aliam assignant causam de qua nihil ad praesens.

Ad aliud dicendum, quod potestas daemonum, id est, super daemones, coercens a maleficus, non legitur data nisi Sanctis : sed potestas daemonis ad operationem erroris saepe legitur dari infidelibus, et malis hominibus, sicut dabitur Antichristo, et necromanticis quotidie datur.

Ad aliud dicendum, quod opus daemonis propria auctoritate non destruit opus Dei, sed Deo permittente, et homine hoc pati merente : sed saepe destruit diabolus opus Dei, scilicet charitatem, fidem, et effectus aliorum sacramentorum.

Ad aliud dicendum, quod daemonum operatio est diversa circa talia : praecipua tamen est per imperium sicut invenies notatum super secundum Sententiarum, ubi agitur de operatione daemonum.

 

 

ARTICULUS IX.

An maleficium sit excludendum per maleficium ?

 

Secundo quaeritur, utrum maleficium sit excludendum per maleficium ?

  1. Necromantici enim docent unum maleficium per aliud excludi : sicut patet in libro Hermetis, qui de secretis Aristotelis intitulatur. Ergo videtur, quod haec via possit inquiri.
  2. Item, in medicinis corporalibus eiusdem artis est facere infirmitatem, et curare eamdem : ergo et in spiritualibus erit eodem modo : sed necromantici est conferre maleficium : ergo eiusdem etiam erit auferre : ergo videtur, quod ad ipsum possit recurri pro medicina maleficii.

 

In contrarium est, quod

  1. Lex Dei praecipit, quod interficiatur, qui magos consulit, et quaerit a mortuis veritatem : ergo ad ipsos nullus debet recurrere.
  2. Item, hic in Littera non docetur medicina, nisi per ieiunia, et orationes, et huiusmodi : ergo alia medicina non est requirenda, cum daemon nihil operatur, nisi Deo permittente : si ergo placetur Deus, operatio daemonis amovebitur.
  3. Item, Isa. VIII, 19 et 20, dicitur quod non debent ire ad divinos, qui strident in incantationibus suis, sed ad legem magis et prophetias. Ergo medicina a necromanticis non debet requiri.

 

Responsio, quod nullo modo quaerenda est per incantatorem medicina : sed potius semper tolerandum est maleficium.

 

Ad primum ergo dicendum, quod illi ut pestiferi docent noscere : et cum cessant daemones a laesione, tunc curare videntur, sicut dicitur in vita S. Bartholomaei.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia medicina est ars salutaris, et ratione utens per operationes creaturae, cui Deus dedit virtutem faciendi curas. Unde dicitur, Eccli. XXXVIII, 1 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. Et ibidem, v. 4 : Altissimus de terra creavit medicamenta, etc. : sed necromantia est ars pestifera quoad suas operationes, et magis utitur experimentis, quam ratione, et vi daemonis utitur pro antidoto : et ideo Ecclesia condemnavit hanc omnino.

 

 

ARTICULUS X.

An maleficiati debent separari ?

 

Tertio quaeritur, quid iuris super hoc sit statutum ?

Quod autem hic dicitur in Littera, et etiam, Extra, de frigidis et maleficiatis dicitur, et ab universa Ecclesia tenetur, scilicet quod maleficiatus ad unam, non est maleficiatus ad aliam : et ideo si iuvari non potest orationibus bonorum, separatur, et datur utriusque licentia alii nubendi, nec umquam ista licentia revocatur.

Sed contra hoc opponitur :

  1. quia in libro Imaginum docetur fieri imago quae maleficiat simpliciter : facit enim amare castitatem, et universaliter abscindit coitum : ergo videtur, quod aliquis potest esse maleficiatus ad omnes : ergo si ille contrahit, et propter impotentiam coeundi separatur, et postea aliam cognoscit, videtur quod debet redire ad primam eo modo quo frigidus, ut supra habitum est.
  2. Item, sicut frigidus potest curari, ita et maleficiatus : ergo sicut frigidus curatus primis nuptiis redditur, ita maleficiatus, ut videtur.

 

In contrarium est, quod maleficiatus quando contraxit, persona fuit illegitima : ergo contractus nullus est : ergo non debet restitui contractui qui nullus est.

 

Responsio. Dicendum, quod ita est tenendum ut dicit Littera.

 

Et ad primum dicendum, quod maleficia multa sunt : sed sine destructione corporis, et magna infirmitate non potest deduci ad hoc corpus, quod in nullam moveatur : sed hoc verum est, quod bene inducitur amor castitatis per necromantiam, et abominatio coitus, sed tamen manet motus in aliquam propter fomitis incendium, nisi omnino infrigidetur.

Ad aliud dicendum, quod curari potest maleficiatus si se totum ad Deum conferat in oratione, compunctione, et satisfactione : sed tamen quia tunc illegitima ad contrahendum persona fuit quando contraxit, ideo absolvitur ab illa. Sed in frigido curato praesumitur, quod quia contraxit, non omnino frigidus fuit, sed finxit, quando contraxit : et ideo prioribus nuptiis restituitur secundum iudicium Ecclesiae, quod maxime sequitur exteriores praesumptiones.

 

 

D. De furiosis addit.

 

ARTICULUS XI.

An furia impediat matrimonium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Furiosi quoque dum in amentia sunt, etc.

Videtur enim, quod non debeat impedire, quia

  1. Non est contra aliquod bonum matrimonii : ergo videtur, quod non debeat impedire.
  2. Item, aliqui sunt furiosi, qui habent lucida intervalla, et tunc discernere possunt : ergo contrahere possunt : ergo non est generaliter verum quod hic dicitur.
  3. Item, habitum est supra, quod de iure naturali est maris et feminae commixtio : sed hoc naturaliter est in furioso sicut in aliis : ergo ipse potest contrahere matrimonium.
  4. Item, in Littera dicit, quod si contractum sit matrimonium, non separetur : sed quicumque contractus stat, valuit in ipso contractu : ergo quando furiosus contraxit, contractus valuit : ergo furiosi possunt contrahere.

 

Sed contra : Voluntarius debet esse matrimonii consensus, ut supra est ostensum : sed furiosus non potest habere voluntarium consensum : ergo non potest contrahere matrimonium. Probatur autem prima ex praehabitis de causa efficiente matrimonii. Secunda autem ex tertio Ethicorum, ubi scribitur, quod involuntarium dicitur dupliciter : quia quoddam est per ignorantiam, et quoddam per violentiam. Et involuntarium per ignorantiam est, cuius principium est in ipso non sciente singularia in quibus est actus.

 

Responsio. Dicendum, quod furiosi quamdiu sunt in actu furiae, contrahere non possunt : et huius rationem reddit ultima obiectio.

 

Ad primum dicendum, quod contrariatur bono fidei : quia talis nescit quid sit fides, et ideo non servat eam : contrariatur tamen principaliter causae efficienti matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod aliqui habent lucida intervalla, et tunc non habent furiam secundum actum : et ideo contrahere possunt.

Ad aliud dicendum, quod de iure naturali est matrimonium eo modo quo supra dictum est ex verbis Aristotelis et Aspasii, scilicet secundum resolutionem ad finem hominis : quia aliter non esset ius, quia ius considerat rationem aequi et iniqui, et ideo supponit discretionem rationis.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de illo qui contraxit non tempore furiae.

 

 

E. De his qui cum duabus sororibus dormiunt.

 

ARTICULUS XII.

An ille qui cognovit unam sororem, potest aliam ducere in uxorem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : De his etiam qui cum duabus sororibus, etc.

Videtur iniquum quod hic dicitur : quia

  1. Licitum fuit matrimonium, et supervenit concubitus cum sorore uxoris suae : sed impedimentum superveniens matrimonio, non solvit ipsum : ergo videtur falsum hoc dictum in duobus decretis Sanctorum.
  2. Item, uxor non est conscia sceleris : ergo videtur, quod iniuste secum agitur, scilicet quod ipsa privatur suo debito in corpore viri : ergo iniquum est quod dicit in Littera.
  3. Item, Deus coniunxit eos primo cum essent personae legitimae : ergo non debent separari : ergo non est danda licentia nubendi uxori vivente marito : ergo inique loquitur Zacharias Papa in Littera.

 

Responsio. Licet Magister in Littera solvat hoc ultimum, tamen puto, quod Sancti Patres loquuntur hic de impedimento criminis, quod praevenit matrimonium : et tunc planum est, quod si fornicarie cognovit unam sororem, aliam non potest ducere in matrimonium. Vel si loquitur de sequenti crimine : tunc intelligendum est, quod loquitur secundum rigorem iuris, scilicet quod non debet : sed tamen si periculum est de incontinentia, etiam mortua vel viva uxore, datur ei licentia in sua petendi debitum : et etiam post mortem suae uxoris cum alia contrahendi.

 

Per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod uxor non amisit potestatem petendi, sed ille : et sic loquitur decretum : unde sibi illicita est ad petendum, sed non solvendum : et non debet iure petere. Puto tamen, quod licentia debet sibi dari ab Ecclesia, si illa non petat separationem a thoro : quia aliter esset in periculo.

 

 

ARTICULUS XIII.

An adulter potest contrahere cum adultera ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo ante finem : Adultera vero nunquam, etsi mortuus fuerit vir eius, etc.

Videtur enim falsum : quia

  1. Videmus multos adulteros contrahere.
  2. Item, iura dicunt, quod etiam adulter potest contrahere cum ea quam prius polluit per adulterium, nisi in tribus casibus qui in Littera habentur : ergo multo magis contrahere potest cum alia.

 

Responsio. De rigore iuris est quod dicit hic : unde tangit Gregorius quid facere debeat de contrarietate sui criminis, sed non quid facere oporteat si continere non velit.

 

 

F. Non est dimittenda uxor pro aliqua macula seu deformitate corporis.

 

ARTICULUS XIV.

An aliquis potest dimittere uxorem quantulacumque causa, dempta sola fornicatione ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate, etc.

Videtur enim iniustum : quia

  1. Concitat odium, et frequenter inducit adulterium : ergo ab Ecclesia caveri debet : ergo videtur, quod possit in tali casu dimitti.
  2. Item, multa sunt gravamina matrimonii, etsi coniunx sit delectabilis : ergo non oportet ut etiam gravetur ex coniuge : ergo videtur, quod in tali casu dimitti debet.
  3. Item, quaedam infirmitates derivantur ad pueros, sicut lepra, et huiusmodi, et tunc bonum matrimonii destruitur : ergo videtur, quod tunc matrimonium sit separandum.

 

Responsio. Dicendum generaliter, quod nihil superveniens matrimonio, separat ipsum, sicut dicitur in Littera.

 

Ad obiecta autem dicendum, quod fides thori et charitas Christi debent retrahere ab odio, et gravamina facere sustinere libenter propter Christum.

Ad ultimum autem dicendum, quod proles ex talibus non destruitur, nisi in corpore, et ostensum est supra, quod secundum corpus non est bonum matrimonii, sed potius secundum animam.