Distinctio XIII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

  1. De fractione et partibus. 2. De sacrificio altaris.

 

 

A. De fractione et partibus.

 

DIVISIO TEXTUS

Solet etiam queri de fractione, etc.

Haec distinctio dividitur in duas partes :

in quarum prima Magister primo movet quaestionem, quid frangatur in sacramento, et solvit secundum quatuor opiniones.

In secunda autem tangit partium significationem, ibi, E : Quid autem illae partes significent, etc.

 

Adhuc prima dividitur in quatuor secundum quatuor opiniones in Littera tactas.

Et secunda incipit ibi, B : Alii vero dicunt, etc.

Tertia, ibi, C : Alii tradunt corpus Christi, etc.

Quarta, ibi, D : Sed quia corpus Christi incorruptibile, etc.

 

In prima autem quatuor continentur.

Primo enim ponit rationem ad hoc quod corpus frangatur.

Secundo, rationem ad oppositum.

Tertio, elicit quorumdam circa hoc opinionem falsam.

 Quarto, obicit contra illam.

Et haec plane patent in Littera.

 

 

ARTICULUS I.

An possibile sit aliquid frangi in sacramento ?

 

Sed incidit hic quaestio, utrum possibile sit ibi aliquid frangi ?

Et videtur, quod non :

  1. Quidquid enim non est actu secundum se, hoc non frangitur : sed accidens non est actu secundum se : ergo non frangitur secundum se : necesse est ergo, quod corpus Christi frangatur in se : sed hoc est impossibile : ergo nihil ibi frangitur.
  2. Item, fractio sonat divisionem violentam : violenta autem divisio nequaquam est nisi in substantia : sed nulla substantia est ibi frangibilis : ergo non est ibi fractio nisi secundum phantasiam.
  3. Idem, quantitas divisibilis quidem est, sed non est divisibilis nisi in alio fundata : haec autem non est in alio fundata : ergo non est divisibilis.
  4. Item, quantitatem non est accipere nisi dupliciter, scilicet secundum se, et secundum esse : secundum se autem accepta non est nisi in anima, scilicet in imaginatione vel intellectu : sed secundum esse est in rebus naturalibus : aut igitur fractio convenit ei secundum quod est in abstractione et in anima, aut secundum quod est in esse. Constat, quod non primo modo : quia secundum quod est in anima non est quantitas, sed intentio quantitatis quae in anima non est nisi per esse spirituale, et sic non est divisibilis : ergo si frangitur, fractio convenit ei per esse quod habet in rebus naturalibus : sed in sacramento non est in aliqua re naturali : ergo ei non convenit ibi fractio.
  5. Item, generatio omnis per prius convenit substantiae, et alia non habent generationem nisi per hoc quod sunt substantiae, vel in substantia : ergo et corruptio omnis prius erit substantiae, et alia non corrumpuntur nisi in quantum sunt substantiae vel in substantia : sed fractio est corruptio quaedam : ergo est substantiae, vel alicuius quod est in substantia : sed nulla substantia est ibi corruptibilis, nec aliquod ens in substantia : ergo non est ibi simpliciter fractio, sed apparentia fractionis.
  6. Item, in omni divisione quantitatis in qua vera divisio est, pars subiecti mensuratur parte una quantitatis, et alia pars alia : ergo si haec vera divisio quantitatis est, una pars subiecti alicuius mensuratur parte una, et alia pars alia : sed hoc non est verum : ergo non est haec vera divisio vel fractio quantitatis : ergo phantastica, ut dicit prima opinio in Littera dicta.
  7. Item, ut dicit Philosophus in primo Caeli et mundi : Continuum dividitur in infinitum : hoc autem cum sit passio continui secundum quod continuum, non convenit corpori physico secundum quod huiusmodi : ergo panis non erit divisibile in infinitum. Inde procedo sic : Quidquid dividitur divisione corrumpente speciem, non dividitur divisione quantitatis continuae tantum, sed divisione corporis physici vel artificiati : sacramentum autem cum frangitur, sic dividitur : ergo non dividitur divisione quantitatis continuae tantum, sed divisione corporis physici vel artificiati. Prima probata est. Secunda sic probatur : Multiplicentur enim fractiones : constat autem, quod quandoque ibi erunt non species panis : ergo constat propositum : sed nullum corpus physicum vel artificiale ibi frangitur : ergo non est ibi vera fractio, sed visa tantum.
  8. Item, non videtur esse aliqua causa quam Magister assignat contra hanc opinionem ex verbis Ambrosii, scilicet quod nihil falsi debeat esse in sacramento veritatis, sicut in magorum praestigiis. Primo : quia sicut dicitur in Littera, quod visa fractio ad rem non refertur, et ideo nihil ibi decipit vel decipitur. Secundo quia dicit Aristoteles, quod abstrahentium non est mendacium, eo quod abstractionem ad rem non referunt : ergo nec hic apparentis divisionis erit mendacium, eo quod ad rem non referatur.
  9. Item, fractione facta videntur ibi esse plura : et tamen constat, quod ibi non est nisi unum, scilicet Christus : ergo videtur ut non est, et tamen non dicimus esse praestigium vel falsitatem : ergo a simili etiamsi dicatur ibi visa fractio esse et tamen non existens, non propter hoc erit ibi falsitas vel praestigium.
  10. Item, accidentia videntur in aliquo esse, et tamen in nullo sunt, ut prius habitum est : si ergo propter hoc non dicitur falsitas esse in sacramento, nec propter ista debet aliqua falsitas dici in sacramento.

 

Sed contra :

  1. Dicit Aristoteles in primo Physicorum, quod si sola substantia est, ipsa est indivisibilis : ergo substantia non primo divisibilis est, sed quantitas : sed in sacramento est quantitas per se, ut prius ostensum est : ergo aliquid ibi dividitur per se et proprie : fractio autem quaedam divisio est : ergo aliquid ibi frangitur per se et proprie.
  2. Item, cuiuscumque est accipere partes secundum se, illud secundum se est frangibile sed partes quantitatis continuae accipiuntur in sacramento secundum se : ergo videtur, quod sit frangibile secundum se.
  3. Item, in textu Evangelii dicitur, quod accepit panem, et benedixit, et fregit, et dixit : Hoc est corpus meum. Ergo verissime fractum est : ergo et verissima fuit fractio.
  4. Item, quod secundum pluralitatem partium refertur ad plura signanda, necesse est plures habere partes, si verum signum esse debeat : sic autem refertur sacramentum secundum suas partes ad vivos, et eos qui sunt in purgatorio, et beatos : ergo necesse est quod in veritate plures habeat partes : constat autem, quod non est in uno sacramento plures accipere partes, nisi per fractionem : ergo necesse est verissimam ibi esse fractionem.
  5. Item, praestigia sunt quae non in re, sed in oculis sunt tantum intuentium : si ergo haec fractio non est in re, sed tantum in oculis intuentium, tunc praestigium erit, et non sacramentum : hoc autem inconveniens est : ergo nulla fractio ibi est, nisi in re aliqua.
  6. Item, mathematicus si accipiat divisionem secundum actum, numquam potest eam ad rem non referre : ergo similiter erit in sacramento : sed in sacramento non accipitur fractio vel divisio imaginativa vel intellecta tantum, sed secundum actum : ergo refertur ad rem : ergo aliquid ibi frangitur realiter et in veritate.
  1. Item, quidquid sit de divisione, fractio sonat violentiam : sed violentia non fit nisi in rebus : ergo fractio non fit nisi in rebus : ergo fractio non fit nisi secundum rem : non ergo solum est visa in sacramento, sed in veritate existens.
  2. Item, Si non esset nisi visa fractio, ad fractionem non oporteret esse nisi actum animae, et non corporis : sed in sacramento necesse est adhiberi actum corporalem, scilicet discerptionem per impulsum digitorum vel unguium : ergo non est fractio solum imaginaria, sed realis et in veritate.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate realis est fractio in sacramento, sicut dicit ultima opinio quae sola liquide veritatem fidei tenet.

Ad primum autem quod obicitur dicendum, quod accidens quod est quantitas, est ibi secundum se : secundum se autem esse, est esse sine subiecto, ut prius dictum est, hoc est, non secundum esse naturale, sed virtute divina continente species ad usum sacramenti et fidei. Unde cum sic virtute divina teneatur, frangi secundum se et dividi potest.

Ad aliud dicendum, quod per accidens fit hoc quod nulla divisio violentia fit nisi in substantia, scilicet quia quantitas non est secundum esse naturale nisi in substantia : nihilominus tamen si esset secundum se, divideretur : in sacramento autem est secundum se, ut habitum est, et ideo ibi frangi potest et violenter dividi.

Ad aliud similiter dicendum, quod aliter est hic, et aliter in naturalibus est quia hic operatur virtus divina secundum exigentiam significationis sacramenti, et ideo continet hic quantitatem sine subiecto.

Ad aliud dicendum, quod quantitas aliter accipitur secundum quod est accidens rei naturalis in cuius diffinitione cadit materia sensibilis, et aliter secundum quod virtute divina refertur ad usum sacramenti. Et primo quidem modo procedit obiectio inducta, secundo autem modo non.

Ad aliud dicendum, quod divisio haec est corruptio quaedam : et bene concedo hoc quod naturaliter corrumpitur forma panis accidentalis : et hoc qualiter fiat, in praecedenti distinctione habitum est et determinatum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est ubi quantitas manet secundum esse naturale : iam autem habitum est, quod in sacramento est sine subiecto.

Ad aliud dicendum, quod bene videtur mihi concedendum esse, quod tantum posset multiplicari divisio, quod corrumperentur species panis accidentales quae manent ibi : et ideo non est omnino fractio mathematicae quantitatis quae fit ibi, nec etiam naturalis proprie, sed eius cui convenit fractio naturalis propter hoc quod virtute divina continetur in esse.

Ad aliud quod obicitur contra causam quam Magister assignat quare non valeat opinio ex verbis Ambrosii, dicendum quod optime obicitur : quia opinio nulla est. Ad id autem quod obicitur, dicendum quod impossibile est eam divisionem quae actu fit, ad rem non referre : quia divisio nulla est nisi in re actuali : et ideo illi nihil dicunt. Ad hoc quod obicitur de mathematicis, dicendum quod non est simile : quia in mathematicis passio probata convenit quanto secundum se, licet non conveniat huic quanto vel illi : hic autem consideratur non ut convenit quanto secundum se, sed potius huic secundum quod est aliquid hoc.

Ad aliud dicendum, quod in veritate ibi sunt plura et plures partes, sed non plura sacramenta : quia numerus ille non ponitur circa formam sacramenti, sed potius circa species sacramentales.

Ad aliud dicendum, quod accidentia videntur esse, et sensus particularis non est de substantia quae subest accidentibus nisi per accidens : hic autem intellectus sacramenti cogit ut accipiantur sine subiecto. Unde falsum est, quod ibi videantur in subiecto : sensus enim non est nisi de accidentibus : et intellectus accipit ea sine subiecto propter exigentiam sacramenti.

 

 

ARTICULUS II.

An fractio praedicta sit in corpore Christi, aut in formis tantum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Sed econtra, cum ipsum corpus incorruptibile sit, etc.

Videtur enim hoc nihil impedire fractionem : quia

  1. Comestio magis corrumpit quam fractio : et tamen conceditur, quod corpus Christi comedatur : ergo etiam concedi debet, quod corpus Christi frangitur.
  2. Item, de quocumque probatur species, et genus : sed quidquid comeditur, attritu dentium masticando frangitur : ergo si corpus Christi comeditur, corpus Christi frangitur.
  3. Item, hoc sacramentum est memoriale passionis : sed in passione veraciter fuit corpus Christi divisum clavis et lancea : ergo fractum : ergo sacramentum non expresse repraesentabit, nisi etiam in sacramento sic dividatur : ergo fractio verissime est in corpore Christi.
  4. Item, alia quaedam videmus impossibilia secundum naturam esse in sacramento : sicut unum numero circumscriptum corpus esse in diversis locis, et accidens esse sine subiecto, et corpus inanimatum grossum transsubstantiari in corpus animatum divinum gloriosum : quaero ergo, Quare illa esse in sacramento conceduntur, sed non quod est incorruptibile simul frangatur ?

 

Solutio. Dicendum, quod absque dubio fractio non est in corpore Christi, sed potius in formis tantum.

 

Ad primum autem dicendum, quod comestio multa importat, scilicet divisionem cibi per dentes, et traiectionem in corpus, et digestionem, et incorporationem, sive unionem. Et tamen passive conceditur, quod corpus Christi comeditur ratione illius quod est traiicere in corpus, quia verum corpus Christi traiicitur sub speciebus sacramenti in corpus nostrum : sed divisio per dentes refertur ad speciem : digestio autem non est ibi : quia non cadit in secessum, et unio sive incorporatio spiritualis passive convenit comedenti, ut supra ostensum est, et ita patet quod comestio non ponit fractionem.

Ad aliud patet solutio, quod comestio non est species fractionis ratione traiectionis in corpus, sed ratione attritionis per dentes, et illa non refertur ad corpus Christi.

Ad aliud dicendum, quod passio repraesentatur in sacramento secundum quod est effectiva redemptionis et solutiva pretii : et hoc patet ex ipso actu immolationis in quod offerimus sacramentum quod Christus pro nobis in ara crucis obtulit : non autem repraesentantur particulares poenae inflictae, et ideo non esset conveniens dividi corpus Christi.

Ad aliud dicendum, quod contraria simul, vel ex quibus directe sequuntur disposita per affirmationem et negationem, numquam ponuntur esse simul : quia hoc fieri non potest. Cum autem dicitur, quod est simul in pluribus locis, hoc dicitur ratione consecrationis quae fit in pluribus locis, et ex hoc non sequitur aliquod oppositum illi : et sic de aliis inductis. Sed si concederetur frangi, cum frangi sit corrumpi quoddam, oporteret per locum a specie concedere, quod corrumperetur : et per hoc quod est incorruptibile, habet quod non corrumpitur : ergo simul corrumperetur, et non corrumperetur : quod est simul opposita per affirmationem et negationem esse vera, quod fieri non potest.

 

 

ARTICULUS III.

An quando Christus ostendit se discipulis in via in specie peregrini, fecerit actum simulatorium sive illusorium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod inducunt isti pro exemplo, ibi, A, sub finem : Sicut et Christus ostendit se duobus discipulis in via specie peregrini, etc.

Videtur enim illusio fuisse :

  1. Quod enim non est de essentia rei, non facit rem esse veram vel falsam in substantia sua : sed intentum ab agente non est de substantia actus vel facti sui, quia finis non est de re : ergo nec falsam facit rem, nec veram : ergo quod hoc fecit ad fidei utilitatem, non fecit non simulatorium actum.
  2. Item, simulatio non perficitur in uno tantum, sed in duobus, scilicet uno ostendente quod non est, et in alio intelligente quantum est de ostensione simulationis : Evangelium autem expresse dicit quod finxit se longius ire, et discipuli putabant eum hoc velle : ergo fuit ibi perfecta illusio.
  3. Item, nihil agnoscitur sub specie quae nullo modo est in ipso nisi per praestigium vel infirmitatem oculi intuentis : ergo quod non praestigiose nec ab oculo infirmo videtur, sub propria videtur specie : sed oculi discipulorum non fuerunt infirmi, nec praestigiose ligati : ergo species quam viderunt in Deo fuit species peregrini : sed constat, quod secundum veritatem peregrinus non fuit : ergo simulata ab ipso fuit species peregrini, et sic fuit ibi verissima illusio.

 

 

Solutio. Dicendum, quod nulla illusio fuit ibi. Unde dicendum est exemplum esse bonum : sed tamen id esse falsum ad quod confirmandum inducitur ab illa opinione.

 

Ad primum autem dicendum, quod intentio facit non simulatorium agentem : sed duplex est intentum, scilicet in opere, et intentum per opus : intentum in opere fuit ostendere eis per similitudinem qualis fuit tunc in mentibus discipulorum, et quoad hoc verissime et non similitudinarie egit : quia nullus alius ita hoc demonstrat : intentum autem per opus non fuit in opere, sed consequens ipsum, scilicet confirmatio fidei discipulorum quoad articulum resurrectionis, et hoc est extra opus, et non facit opus verum, vel simulatorium, sed potius primum : sicut etiam nos non dicimus simulare Ezechielem, quando fecit perfodi domum, et latenter se exportari : quia in illo tempore demonstravit, quod ita fugere haberent de domibus suis transmigrandi.

Ad aliud dicendum, quod simulatio est etiam in uno in comparatione ad alterum : sed ita non fuit hic, sed potius instructio per actum quem propter discipulos exercuit : quia facilior est instructio quae fit similitudine parabolarum et operum.

Ad aliud dicendum, quod oculi discipulorum in veritate tenebantur, et tenens erat dubietas resurrectionis. Unde Christus se eis in propria specie obiecit : et tamen propter impotentiam oculi non glorificati, non viderunt eum sub lumine gloriosi corporis, sed potius sub specie coloris : et dubietas resurrectionis fecit aestimare peregrinum, eo quod viderunt eum venientem de loco adorationis, scilicet Ierusalem. Unde patet nullam ibi fuisse simulationem.

 

 

B. Aliorum opinio.

 

ARTICULUS IV.

An consecratione facta maneant omnia accidentia, et etiam soliditas mathematica secundum esse reale ?

 

Deinde quaeritur de secunda opinione qui incipit, ibi, B : Alii vero dicunt, quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res cuius vel in qua sit illa species, etc.

Videtur enim falsum esse quod inducunt pro exemplo, scilicet quod sit ibi species, et non res aliqua cuius species sit illa :

  1. Constat enim satis ex prius habitis, quod non intelligitur de specie substantiali, quia illa non manet post consecrationem, sed de accidentali quae manet : aut ergo ibi manet quodlibet accidentale, vel aliquod. Si quodlibet : ergo etiam soliditas mathematica : ergo manet ibi corpus : ergo post consecrationem est ibi corpus illud quod est species : constat autem quod corpus Christi verum non est species illa, nec aliqua pars illarum specierum : ergo corpus Christi verum non est corpus illud quod manet in numero specierum : ergo post consecrationem manet aliquod corpus quod non est corpus Christi in sacramento altaris, quod in praecedenti distinctione negatum est in Littera.
  2. Item, corpus quodcumque invenitur sine aliquo, non est idem illi sine quo invenitur : sed corpus quod est trina dimensio, in sacramento invenitur sine corpore quod est panis ante consecrationem : ergo non est idem illi : ergo in sacramento sunt tria corpora, scilicet corpus panis, et corpus dimensionale, et corpus Christi : et hoc nemo dicit.
  3. Item, Philosophus in IV Metaphysicae in Boetii translatione obiciens contra Platonem, reliquit pro inconvenienti corpus mathematicum diversum a naturali, et corpus naturale esse in eodem loco : ergo et hic hoc erit inconveniens sed si manet ibi corpus mathematicum, et corpus naturale, duo corpora quorum unum est mathematicum et alterum est naturale, sunt in eodem loco, quod inconveniens dicit esse Philosophus : ergo non est ibi corpus tale.
  4. Item, impossibile est easdem numero lineas esse duorum corporum : sed corpus transiens quod panis est, et corpus manens quod est mathematica soliditas, sunt duo corpora : ergo non eaedem numero lineae erunt corporum illorum constat autem, quod aliquae lineae fuerunt quibus mensurabatur panis : ergo iam erunt in sacramento tria corpora quanta, scilicet panis, et id quod quantum videtur et rotundum post consecrationem, et corpus Christi : et hoc erit mirum ad quid sint ibi.

Si propter hoc dicatur, quod species non omnes manent in sacramento, hoc erit irrationabile, cum eadem ratio sit de una specie accidentali manente et de alia.

Praeterea, supra ostensum est, quod praecipue manet ibi quantitas ut fundamentum aliarum specierum : sed non est ratio quare longitudo maneat, et non latitudo, et profundum : ergo videtur, quod tota soliditas mathematica maneat.

Item, Euclides in principio Geometriae dicit, quod corpus mathematicum est, quod longitudinem, latitudinem et profunditatem habet : hoc autem videmus habere ipsam speciem manentem : ergo manet corpus mathematicum, et ita redit idem quod prius.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut in praecedenti opinione, ita et in ista exemplum verissimum est : sed tamen opinio per exemplum confirmata falsa est : et bene concedo, quod omnes species accidentales manent, et etiam soliditas mathematica manet ibi secundum esse reale, non in anima tantum secundum quod habet esse in abstractione.

Ad primum ergo dicendum, quod ego non reputo inconveniens, quod post consecrationem in sacramento sint duo, quorum utrumque sit corpus : sed tamen non proprie dicuntur duo corpora : quia corpus non per unam rationem dicitur de naturali et mathematico, ut quidam dicunt. Sed tamen videtur mihi dicendum si proprie velimus loqui, quod sunt duo corpora, scilicet naturale, et mathematicum : quorum unum per se et substantialiter corpus est : alterum autem non per se, sed per denominationem et mensuram ab illo, scilicet naturali : et talia duo corpora nihil prohibet esse in sacramento, et hoc non est negatum supra, sed quod non sunt ibi duo corpora naturalia constantia ex materia et forma quae sunt partes physici corporis.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa, nisi intelligatur aliud esse quod est essentia alia, et alia : alia enim est essentia substantiae, et alia accidentis, si tamen accidens est essentia aliqua. Unde si accidens maneret corrupto subiecto, denominaretur quantitas mathematica ab illo : sicut dicimus, quod hoc quod videmus in altari est figura alba, non erit hoc album a primo albo diversum quod fuit panis, nisi sit alia essentia, sed subiecto est idem. Dicit enim Philosophus, quod unum per accidens dicitur tripliciter, scilicet sicut accidens et subiectum, ut album, et hoc quocumque demonstrato, etc. : sed verum est quod quaecumque per naturam separantur, illa sunt diversa substantialiter : sed virtus divina ad usum operans sacramenti, facit in sacramento quod est supra naturam, ut saepius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod meo iudicio, duo corpora sive naturalia, sive mathematicalia, sive quorum unum est naturale et alterum mathematicum, dummodo duae sint ibi quantitates, non possunt esse in eodem loco per naturam. Unde dico sine praeiudicio, quod corpus quidem est in veritate in sacramento, sed non sicut in loco, sed in signo : sed hoc infra patebit melius in hac eadem distinctione, in explanatione quartae opinionis. Et ideo obiectio quae supponebat quod ibi erant duo corpora ut in loco, supponebat falsum, et procedit ex falsis.

Si autem obiciatur, quod ubicumque est corpus aliquod contentum in alio corpore per veritatem suae naturae et quantitatis, ibi est sicut in loco : dico quod hoc falsum est : sed hoc expediri sine longa disputatione non potest quam statim infra ponemus, Domino concedente.

Ad aliud dicendum, quod sicut patuit prius, eaedem numero lineae fuerunt panis ut subiecti, quae manent in formis sacramentalibus essentialiter : et ideo numquam fuerunt ibi tria corpora, nec tria quorum quodlibet est corpus subiectum divisum ab alio.

 

 

ARTICULUS V.

An fractione facta maneat unum sacramentum, sed plures sint ibi formae ?

 

Sed adhuc quaeritur de ista opinione quae tangitur in Littera, ibi, C : Ita est ibi fractio quae non fit in aliqua re, etc.

Videtur enim esse vera. Ita enim videmus, quod in corpore quod potentia est duo, si dividatur, fit actu duo et esse essentiale praedicatur de ipso sicut duo secundum esse : ut linea actu divisa est duae lineae, et duae longitudines, et duae quantitates : cuius igitur essentiale principium secundum esse manet unum, illud manet indivisum : sed de speciebus essentialiter praedicatur sacramentum, et illud divisione facta manet unum : ergo divisio illa non fuit in speciebus, nec in corpore Christi : ergo non est ibi divisum.

Quod autem essentialiter praedicetur de iis speciebus, ex hoc accipitur, quod unum cadit in diffinitione alterius, ut patuit in principio huius libri in Littera.

Item, quod manet unum sacramentum secundum actum, hoc patet ex suppositione omnium : quia per omnia quae fiunt in canone, non intendunt conficere nisi unum sacramentum.

 

Ulterius quaeritur, in quo differt haec opinio a praecedenti ?

Videtur autem, quod in nullo : quia praecedens dixit, quod videtur ibi fractio quae non est, cum nihil frangatur : haec autem videtur penitus secundum rem dicere idem : ergo videtur aut falsum dicere, vel superflua esse : quoniam unum bis vel pro duobus refert.

Ad hoc dicendum, quod unum remanet sacramentum, et forma efficitur plures formae per divisionem. Propositio autem illa quae inducta est, quod inferiori diviso secundum esse, multiplicatur id quod de ipso praedicatur, intelligitur de iis quae absolute insunt inferiori : sed si respective insunt, non est necessarium : ut si dividatur album, erunt duo alba, sed tamen non duae similitudines alborum ad tertium album, sed potius una similitudo : quia relatio non accipit unitatem vel multitudinem ab eo in quo est, proprie in eo quod relatio est, sed potius ab eo ad quod est et hoc patet ex diffinitione relativorum quae secundum Philosophum sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur. Unde etiam relatio plus est ratio quam ens vel essentia : sed tamen habet aliquid entis vel aliquid essentiae. Ratio autem sacramenti in relatione est : et ideo trahit unitatem ab eo cuius est sicut rei interioris significat et causatae.

Ad aliud dicendum, quod haec opinio differt a praehabita : quia illa ponebat, quod divisio in veritate est in sacramento secundum quod est actus dividentis, et non secundum quod est actus rei divisae : sed praecedens non dixit in sacramento esse divisionem nisi secundum quod divisio est apparens ad sensum, sed non existens in veritate rei.

 

 

C. Aliorum opinio.

 

ARTICULUS VI.

An opinio illa sit vera quae dicit corpus Christi essentialiter frangi, et dividi : et tamen integrum, et incorruptibile manere ?

 

Deinde quaeritur de tertia opinione quam tangit, ibi, C : Alii tradunt corpus Christi essentialiter frangi et dividi, etc.

Hoc enim videtur competere sacramento : quia

  1. Isti dicunt, quod cum omnia praecedentia in hoc sacramento sint supra naturam, aliquid etiam in fractione supra naturam esse debet : sed hoc esse non potest, nisi in hoc quod non frangibile frangatur, et tamen integrum maneat : ergo stabit opinio istorum. Quod autem in omnibus praecedentibus sit aliquid supra naturam, patet in converso, et in conversione, et accidentium mansione sine subiecto, et iterum in continentia ipsius sub tam parvis speciebus.
  2. Item, in sacramento isto corpus inanimatum materiale aliquo modo contemperat se virtute verborum corpori animato, divino, et glorioso : ergo etiam et e contrario aliquo modo debet corpus divinum contemperari non glorioso corpori materiali : non autem potest sibi conformari, nisi frangatur : ergo videtur essentialiter frangi.
  3. Item, consuevit dici, quod in hoc sacramento se Dominus ostendit omnipotentem, qui hoc fecit quod ratio humana intelligere non potest, cum hoc praecipue facere debeat in fractione in qua corpus aptatur partibus Ecclesiae quae sunt in gloria, vel mundo, vel inferno, id est, purgatorio : videtur quod maxime in hoc debeat aliquid facere supra intellectum : ergo frangitur corpus, et tamen manet indivisum.
  4. Item, Gregorius dicit, quod fides non habet meritum cui ratio humana praebet experimentum : ergo etiam in fractione aliquid esse convenit quod remotum est ab humana ratione : sed quod frangantur species non est alienum a ratione : ergo debet frangi corpus, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Christus integer et totus pro singulis est oblatus : divisio autem refertur ad partes Ecclesiae : cum igitur pro singulis partibus totus sit oblatus, totus Christus debet manere in singulis partibus : ergo non debet frangi.
  2. Item, contradictoria simul verificari non possunt : sed corpus Christi frangi simul et non frangi sunt contradictoria et secundum idem : ergo simul verificari non possunt : ergo opinio est falsa.

 

Solutio. Dicendum, quod haec opinio falsa est et non ponenda : quia, sicut rationibus probatum est, nec fidei congruit, nec cum ratione.

 

Ad primum igitur dicendum, quod licet aliqua sint supra naturam, non tamen oportet quod illud sit supra naturam, quia sacramento non convenit : quaedam enim operantur ad esse sacramenti, quaedam ad usum : et illa quae sunt ad esse sacramenti, sunt supra naturam : quae autem ad usum, non oportet esse supra naturam : et fractio ordinatur ad usum sacramenti, non ad esse, cuius signum est quod fractio fit propter triformes partes Ecclesiae pro quibus sacramentum istud offertur, et non sicut aliquid quod operetur vel pertineat ad esse sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod hoc non oportet : quia corpus materiale inanimatum non assumitur, nisi ut per transsubstantiationem fiat ibi corpus divinum gloriosum : et ideo panis transsubstantiatur in corpus Christi gloriosum, ut supra dictum est in quaestione de transsubstantiatione : non enim corpus Christi transsubstantiatur in panem, sed e converso.

Ad aliud dicendum, quod non omnino signum est omnipotentiae facere ea quae sunt supra rationem, sed in talibus quae necessaria sunt saluti, et expediunt Ecclesiae : aliter sequeretur, quod melius operaretur Deus faciendo contrarium ordini naturae, quam operando secundum naturam.

Ad aliud dicendum, quod fides non habet experimentum humanae rationis sed hoc intelligitur ita quod non rationi innititur, sed veritati : ratio autem obsequitur fidei : unde in corde fidelis ratio innititur fidei, et non fides rationi : et sic intelligitur dictum Gregorii.

 

 

ARTICULUS VII.

An confessio Berengarii, qui confessus est coram Papa panem et vinum qui in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus Christi esse, etc., sit vera ?

 

Deinde quaeritur de confessione Berengarii qui dicit, ibi, C, in fine : Sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri.

  1. Si enim haec confessio fuit recepta a Papa Nicolao, et pluribus Episcopis, tunc videtur temerarium esse si aliquis aliter sentiat : dicit autem hic Magister aliter sentiendum esse : ergo est temerarius.
  2. Item, quidquid per sedem Apostolicam in diversis partibus mundi publicari praecipitur ut fidele, illud pro fide tenendum est : sed confessio ista imperio Nicolai Papae publicata est : sic ergo pro fide tenenda est. Quod autem ita sit, accipitur ex decreto de consecratione, ubi sic dicitur : Hanc confessionem suae fidei de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi a Berengario Romae coram centum et quindecim Episcopis factam misit Papa Nicolaus per urbes Italiae, Germanae, Galliae, et ad quaecumque loca in quibus fama pravitatis eius pervenire ante potuit.
  3. Item, ibi dicitur, quod post confessionem scriptam in haec verba, iuravit dicens : Per sanctam homousion Trinitatem, et per hac sacrosancta Evangelia, eos qui contra hanc fidem venerint cum dogmatibus et sectatoribus suis aeterno anathemate dignos esse pronuntio. Ex hoc accipitur, quod concilium excommunicandos decrevit qui aliquid aliud sentirent quam professus est Berengarius. Et videtur, quod tota fere Doctorum universitas quae quartam tenet opinionem incidit in excommunicationem.
  4. Item, in principio suae confessionis dicit Berengarius : Consentio autem sanctae Romanae Ecclesiae et Apostolicae sedi : et ore et corde confiteor de sacramentis Dominicae mensae eamdem fidem me tenere quam Dominus et venerabilis Papa Nicolaus, et haec sancta synodus auctoritate Evangelica et Apostolica tenendam tradidit, mihique firmavit. Ex omnibus his videtur, quod Magistri male faciunt condemnando hanc opinionem.

 

Solutio. Dicendum, quod opinio quae tertia ponitur, non est sana, nec tenenda.

 

Ad hoc quod obicitur de confessione Berengarii, dicendum quod ad aliud inducta fuit confessio illa in concilio coram Nicolao Papa, et ad aliud inducitur hic : in concilio enim inducitur eo quod ipse dicebat, quod corpus Christi non vere esset in altari post consecrationem : sed tantum in sacramento, hoc est, in signo, et non in veritate : et ideo ad hoc quod exprimeret quod in veritate ibi esset, coactus est ad hunc modum expressionis. Quod autem ita sit, patet ex confessione Berengarii, ubi sic dicit : Anathematizo omnem haeresim, praecipue eam de qua hactenus infamatus sum : quae adstruere conabatur panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse. Unde Papa ad talem modum expressionis compulit, qui ostendit quod omnibus modis quocumque modo factis, tentis, retentis, et repositis formis, post consecrationem semper continent verum corpus sive sub dentibus sive sub manibus : et hoc quidem est verum.

Unde hoc etiam conceditur, quod corpus Christi verum atteritur dentibus fidelium in sacramento : sed hoc simpliciter sine determinatione concedendum non est hic. Cum enim dicitur quod corpus Christi verum atteritur dentibus fidelium in sacramento, non veritas continentiae corporis Christi, sed attritio refertur ad formas continentes : et hoc intellexit Papa et concilium : quia hoc directe fuit contrarium haeresi suae quam prius habuerat.

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod non est confessio praecepta dilatari, nisi gratia eius quod in veritate sub speciebus corpus Christi post consecrationem continetur.

Ad aliud dicendum, quod non iuravit nisi de veritate corporis Christi contenti sub sacramento.

Et eodem modo dicendum est ad omnia quae de confessione sua obiciuntur.

 

 

D. Sententia probabilior.

 

ARTICULUS VIII.

An opinio illorum sit vera qui dicunt, quod in sacramento nulla fractio vel partitio sit, quae non sit in substantia ac in sacramento ?

 

Deinde quaeritur de opinione quarta quae dicit, quod est ibi vera fractio et partitio quae fit non in substantia, sed in sacramento.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Si aliquod unum convenit pluribus, ita quod est in aliis ab uno quod est causa eius in omnibus, non existente illo, non erit illud in aliquo aliorum : sed fractio non est in accidentibus, nisi causetur a substantia fracta : ergo substantia fracta non existente, non erit fractio in aliquo accidentium. Probatio maioris est : quia cum ignis sit causa calidi in omnibus, nullo existente igne, nullum erit calidum : et si primum movens est causa motus in omnibus, non existente primo, non movebit nec movebitur aliquod aliorum moventium. Probatio secundae innuitur in Littera, scilicet quod fractio per prius conveniat substantiae.
  2. Item, omnis forma quantum est de se, unit et continet id cuius est forma : si igitur fiat pluralitas secundum esse, hoc erit a materia : ergo oportet, quod aliqua secundum esse sint ibi diversa et multiplicata : ergo in pluribus partibus erit fracta materia.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod licet aliqui dicant, quod divisio et fractio etiam per prius conveniunt substantiae, et per posterius quanto : ego tamen hoc, quia non intelligo, non dico : quia dicit Philosophus, quod si unum tantum est quod est substantia, ipsum est indivisibile : et ideo quia fractionis et divisionis non est prima causa materia vel substantia, sed potius quantitas : ideo procedere non videtur prima ratio.

 

Ad id autem quod ex Littera videtur innui probatio huius, videtur dicendum, quod hoc innuit in Littera : non quia primo fractio conveniat substantiae, sed quia accidentia non est accipere nisi in substantia : et quia non convenit eis fractio nisi secundum esse acceptis, ideo innuit in Littera, quod nihil secundum naturam frangatur, nisi in substantia : tamen in veritate si quis proprie dicere vellet quid est quod frangitur, diceret quod substantia quanta per se : sed quia accidens in sacramento habet esse praeter substantiam, ideo per se convenit ei frangi sine substantia.

Ad aliud dicendum, quod forma de se unit id cuius est forma : sed divisio convenit ei per accidens, id est, secundum suum esse : hoc autem esse est duplex secundum naturam in materia, et secundum usum sacramenti per se, ut saepius dictum est supra.

 

 

ARTICULUS IX.

An potest dici, quod accidentia post consecrationem maneant in aere ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : Licet quidam asserant ea fundari in aere.

Videtur hac opinio esse concedenda : quia

  1. Dum aliquid sit consonum fidei, quanto magis appropinquat rationi, tanto magis est concedendum : sed magis appropinquat rationi ea esse in aere, quam sine subiecto : ergo magis est concedendum.
  2. Item, non excluditur per hoc veritas sacramenti : quia totum corpus Christi ibi in qualibet parte continetur : ergo hoc aliquis potest opinari.

 

Sed contra :

  1. Aer est elementum humidum, spirituale, interminatum : ergo quod fundatur in eo fluit, et non tenet in eo figuras : ergo formae si fundatur in aere, figuras nullas retinent : et hoc est falsum ad sensum : ergo non fundantur in aere.
  2. Item, dicit Philosophus. quod accidentia conferunt ad cognitionem eius quod quid est, hoc est, substantiae : ergo accidens ducit in cognitionem subiecti : ergo formae illae ducerent in cognitionem aeris, si essent in aere fundatae : sed simul et semel unum eodem modo se habens non ducit in cognitionem diversorum : ergo accidentia illa non ducerent in cognitionem corporis Christi : ergo frustra essent in sacramento, quod est inconveniens : ergo non fundantur in aere.

 

Solutio. Dicendum, quod non fundantur in aere, ut patet duabus ultimis rationibus.

 

Ad primum autem dicendum, quod neutrum multum vicinum est rationi, scilicet quod sint ibi accidentia sine subiecto, vel quod fundentur in aere : sed tamen quia hoc magis est secundum congruentiam sacramenti, quod sint sine subiecto, ideo hoc conceditur, et alterum non.

Ad aliud dicendum, quod veritas sacramenti per hoc non excluderetur : et ideo non reputantur haeretici qui hoc dicebant : sed congruentia sacramenti, et eorum quae sunt in sacramento, per hoc excluderetur : et ideo non conceditur.

 

 

ARTICULUS X.

Quomodo totum corpus Christi sub tantilla forma contineatur in sacramento ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : Christus vero integer manet, et totus est in singulis.

Est enim gravis quaestio, qualiter corpus Christi totum sub tantilla forma contineatur ?

Videtur enim, quod hoc sit impossibile :

  1. Dicit enim Philosophus, quod locus et locatum sunt aequalia secundum quantitatem : sed locatum est corpus Christi, locans autem species quae apparet : ergo sunt aequalia per quantitatem, quod falsum est, cum corpus Christi est tricubitum forte vel parum minus, locans autem vix habet latitudinem digiti unius.
  2. Item, Euclides in libro II Geometriae dicit, quod corpus est quod longitudinem, latitudinem, et profunditatem habet : ergo quod continet ipsum, necesse est quod contineat ipsum secundum longitudinem, latitudinem, et profunditatem : sed non est intelligibile, qualiter maius contineatur a minori secundum omnem dimensionem, cum forma illa minor sit in omni dimensione, quam verum corpus Christi quod pependit in cruce : ergo videtur, quod non possit illud continere.
  3. Item, particulae corporis et loci, ut dicit Philosophus ad unum communem terminum copulantur : ergo ubicumque est accipere particulas corporis, ad easdem necesse est particulas corporis loci copulari, et e converso : sed secundum duos et amplius cubitos est accipere particulas corporis Domini, quod pependit in cruce : ergo in tantum extendentur particulae loci : ergo et formae continentes, quod videmus esse falsum, quia vix excedit forma quantitatem unguis.
  4. Item, sacramentum, ut dixerunt antiqui, continet res suas ut vasa medicinalia medicinas : sed vas amplioris est extensionis, quam res ipsa quae est in vase : ergo et forma sacramentalis amplioris extensionis est, quam corpus Christi : et hoc videmus esse falsum : ergo species sacramentalis non continet totum Christum.
  5. Item, tota die concluditur et supponitur in demonstrativis, quod maius non aequatur minori : sed continens et contentum si proprie sumantur, aequantur : ergo sunt aequalia : sed forma continet, et corpus Christi continetur : ergo sunt aequalia. Inde sic : Species est digitalis et corpus Christi est bicubitale : ego digitale et bicubitale sunt aequalia sed bicubitale est maius digitali : igitur maius aequatur minori, quod etiam impossibile est.
  6. Item, si linea egrediatur de centro locati ad superficiem loci, et alia de centro loci ad superficiem locati, illae lineae erunt aequales. Probatio huius est : quia non differunt nisi per punctum : et hoc non addit longitudinem aliquam. Educatur ergo linea de centro corporis Christi ad superficiem corporis Christi secundum quamcumque dimensionem, et alia educatur de centro speciei ad superficiem eiusdem : illae ergo erunt aequales, quod ad sensum est falsum.
  7. Item, aequalia sunt, ut dicitur in primo Euclidis, quae sibi supposita se invicem non excedunt : sed corpus Christi non excedit quantitatem speciei, nec e converso : ergo sunt aequalia : sed corpus Christi est septem pedum, esto quod sit tantum : ergo quantitas illarum specierum est septem pedum, quod est etiam contra sensum.
  8. Item, sicut totum continens impletur a contento, sic continens et contentum sunt eiusdem figurae : sed tota forma illa impletur a corpore Christi : ergo forma et corpus Christi sunt eiusdem figurae : sed forma illa est rotunda : ergo etiam corpus Christi est rotundum, quod falsum est, cum habeat faciem, et manus, et pedes, positione differentes.
  9. Item, cum aliquid per totam quantitatem et substantiam continetur in alio, erit in determinata parte caput, et in alia pedes quaeratur ergo, ubi in forma illa sit caput, et ubi pedes ? Si dicas, supra : ergo si quis dividat infra non erunt sub illo nisi pedes, quod falsum est. Si autem dicas, infra : tunc habebis caput reversatum : et hoc est ridiculum.
  10. Si quis propter hoc velit dicere, quod corpus Christi non est in speciebus illis, sicut locatum in loco, sed potius sicut signatum in signo : videtur esse haeresis Berengarii supra condemnata : ergo non est ita dicendum.

 

Praeterea quaeritur, utrum signatum secundum veritatem totius quantitas continetur a signo, vel non continetur, sed signatur tantum ? Si primo modo : tunc redibit eadem quaestio. Si secundo modo : tunc incidit haeresis Berengarii, qui dixit Christum non secundum veritatem, sed secundum signationem contineri in sacramento.

Ad hoc quidam volunt dicere, quod corpus Christi gloriosum est modo in loco non per modum corporis grossi, sed per modum corporis spiritualis : et ut melius intelligatur, ponunt simile in corpore spirituali quod dicunt esse lucem, quae situaliter quidem dilatatur per mundum, et tamen tota posset esse in uno puncto. Et hoc quidem dictum est eorum, quod ego si bene intelligo, sic intelligo esse dictum, quod corporis habentis quantitatem dimensivam duplices sunt partes : ita quod quaedam habeant partem iuxta partem : et hoc eligit locum sibi aequalem. Aliud est quod habet se indifferenter ad hoc, quod habeat partem iuxta partem, et quod habeat partem sub parte : et ideo indifferenter potest esse in loco partis et totius, et in loco indivisibili propter sui spiritualitatem. Et hoc quidem ego confinxi ad intelligendum dicta quorumdam modernorum : quia constat, quod nulli antiquorum concordant. Potest igitur dici secundum eos, quod corpus Christi maximae simplicitatis est inter corpora : et ideo indifferenter se habet ad hoc quod habeat partem iuxta partem, et partem sub parte, et ideo potest esse in loco minori sua statura, et etiam indivisibili.

Sed quod hoc figmentum stare non possit, sic probatur : quia figura est terminatio quantitatis secundum quemdam modum eminentiae et depressionis in corporibus naturalibus : sicut alia est figura hominis, et alia asini : figura igitur illa aut est terminatio quanti quod habet partem iuxta partem, aut partem sub parte, aut quantum ad utrumque. Si primo modo, habeo propositum : quia dicit Philosophus in prima philosophia, quod omne corpus naturale habet figuram propriam, sine qua non est ipsum in specie sua : et idem dicit Commentator super II de Anima. Aut igitur Christi corpus retinet figuram suam unam, aut non. Si sic : ergo sub speciebus habet partem iuxta partem, et tunc redit prima quaestio. Si non : ergo Christus est ibi sine figura nasi, et oculorum, et oris, et non existente figura, non sunt etiam ipsa membra : ergo erit ibi sine membris, sicut truncus, et neque sicut truncus, quia etiam figura trunci destruitur ibi. Si autem figura est terminatio quanti secundum quod habet partem sub parte. Contra : Habens partem sub parte, omnes partes habet in una vel habere potest, et tunc illa est indivisibilis per sensus : ergo idem videtur esse capax figurae totius, et partis : figura autem nasi tendit in conum et intus est triangularis : et figura trunci est rotunda et circularis : ergo in eodem indivisibili secundum sensum erit circularis figura, et pyramidalis intus triangularis : quod si intelligibile est, mirum est.

Item, quaedam partes hominis sunt quae de sua natura sunt concavae, ut nasus, pectus, et huiusmodi : illae igitur in illo indivisibili aut sunt manentes concavae, aut compressae sub parte una. Si primo modo : ergo pars erit iuxta partem et in indivisibili, et non sub parte. Si secundo modo : ergo corpus gloriosum comprimitur, et destruitur eius figura, et per consequens natura, ut prius dictum est. Si tertio modo dicatur se habere corpus gloriosum, idem sequitur impossibile.

Praeterea, quando dicitur pars esse sub parte : aut intelligitur quod praepositio sub notat situm et positionem unius sub alia tantum, aut continentiam. Si primo modo : ergo tantum crescit in augmentum subtus propter partium quantitativarum aggregationem, quantum diminuitur in latum, vel in longum : et sic non valebit ad propositum : quia forma illa non continebit ipsum secundum illum situm quem notat praepositio sub. Si notet continentiam : ergo totum vel omnes partes possunt esse in una : quod iterum mirum est si aliquis intelligit.

Si forte dicas, quod esse partem sub parte notat partium indifferentiam quoad locum, et non quoad aliud. Contra : Locus datur quanto in eo quod quantum est finibile sive terminale extra : ergo quaecumque differentiam habent in tali quantitate, differunt secundum situm necessario : sic autem differunt totum et pars : ergo locus eorum habebit differentiam.

Si forte dicas, quod haec omnia vera sunt de corpore quod obstat alteri, et hoc est grossum et materiale : tale autem non est corpus spirituale quod est sicut lux. Contra : Istae rationes non supponunt nisi corporis quantitatem : ergo indifferenter concludunt in quocumque corpore quantitatem habente.

Item, accipiamus aliquod corporum caelestium, cuius substantia sit quod sit corpus rotundum, habens diametrum centum cubitorum : quaero, si hac manente figura potest esse in loco indivisibili quoad sensum ? Si sic : ergo figura secundum esse accepta centum cubitorum in diametro et trecentorum in circumferentia, sine sui corruptione potest esse in eo quod est indivisibile secundum sensum : et hoc est dicere, quod caelum potest esse localiter in uno grano milii : quod qui dicit, non oportet quod aliquid absurdum neget. Si secundo modo : tunc rationes prius habitae tenent etiam in corporibus spiritualibus.

Sed quia nobis de hac mirabili opinione restat grandis disputatio in fine quaestionis de resurrectione modo quae dicta sunt, sufficiant.

 

Solvendo autem dicimus ad quaestionem, quod Christus tripliciter comparatur ad res creatas. Comparatur enim ut Deus, et sic tripliciter est in rebus : uno modo qui convertit Patri et Spiritui sancto, quo est in omnibus essentialiter, praesentialiter et potentialiter. Alio modo idem convenit Patri et Spiritui sancto, quo est in sanctis per inhabitantem gratiam. Tertio modo discreto a Patre et Spiritu sancto, quo est in natura humana per unionem.

Secundo modo comparatur ad res alias per assumptam carnem, secundum quod natus est de Virgine, et pependit in cruce : et sic est in loco per circumscriptionem.

Tertio modo, secundum quod ipse plenus gratia in deitate et humanitate existens, supermundana ratione est res sacramentalis, et cibus spiritualis Ecclesiae, et sic est in sacramento. Unde sicut panis non secundum partem et partem est in illa et alia ratione cibi, sed eadem ratio cibi est in toto et in qualibet parte cibi : ita ipse, ut signatum respondeat signo, non est in una parte aliter quam in alia, sed uno modo essentialiter in toto : et si in partes dividatur, erit in qualibet parte. Et similiter de vino in quo est una ratio significandi totum in toto, et in qualibet parte : et ideo licet dividatur vinum, erit totus qui fuit sub tota specie vini, et totus sub qualibet parte : et ideo nullae rationes in hoc sacramento recipiendae sunt, quae non sunt secundum operationem sacramenti ad esse, vel usum. Unde sicut supermundana ratione operatur virtus divina ad esse sacramenti in transsubstantiatione et mensura accidentium sine subiecto : ita etiam commetitur se toti et parti secundum congruentiam signati ad signum : et ideo omnino nihil valent rationes quae fuerunt de comparatione locati ad locum : quia licet sit ibi Christus quantus in veritate quantitatis et substantiae, non tamen secundum leges loci et locati, sed secundum leges signati in sacramento et signi continentis id quod significat secundum proprietatem sacramentorum novae legis, quam istud sacramentum plenissime habet inter omnia novae legis sacramenta.

 

Dicendum ergo ad primum, quod supponitur falsum obiciendo : quia forma illa non habet se ad corpus Christi sicut locus ad locatum, sed potius sicut signum continens ad signatum secundum veritatem contentum, non quidem secundum leges loci, sed secundum leges signi : et ideo etiamsi frangatur, in qualibet parte totum erit, quod non esset si esset in eo sicut in loco.

Ad aliud dicendum, quod corpus Christi habet omnes tres dimensiones cum figura propria, et sine aliqua contractione, et ideo verissime corpus est : sed non comparatur ad formam illam sicut ad locum vel aequale cui commensuratur, sed potius, ut dictum est, ut signatum ad signum.

Ad aliud dicendum, ut dictum est, quod non habent se sicut locus et locatum ad invicem.

Ad aliud dicendum, quod non intellexerunt antiqui, quod sacramenta essent quaedam vasa in quantum locus est vase sed in quantum vas habet se quodammodo ad actum medicinae et medici : dicimus enim, quod medicus sanat, et medicina et clyster et embotum : sed medicus effective, et medicina sicut virtus coniuncta naturae, et clyster est sicut instrumentum ponens medicinam in locum debitum : et ita se habent in curatione animae Deus, et gratia, et sacramentum : unde nihil valet obiectio inducta.

Ad aliud dicendum, quod minus non aequatur maiori : hoc enim demonstratum est : sed non est hic comparatio quanti ad quantum secundum legem et principium quantitatis, sed potius secundum rationem cibi comparatur ad coniunctum : et quia illa ratio una est in toto et in parte, ideo una ratione comparatur ad totum et partem, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod secundum rationem sacramenti nulla potest egredi linea de centro formae rotundae quae in altari apparet, nec figurabile est centrum eius : quia sic iam attenderetur secundum principia et leges quantitatis, et iam diximus, quod sic non est ibi commensuratio corporis Christi ad sacramentum : et ideo illa obiectio nihil valet.

Ad aliud dicendum, quod aequalitas duplex est, scilicet secundum quantitatem molis, et secundum quantitatem virtutis : secundum quantitatem molis non attenditur aequalitas inter signum et signatum, sed secundum quantitatem virtutis : ut scilicet cum ibi illud contineatur signatum, quod illud continet et signum, et est hoc in toto et parte aequaliter, ratione supra dicta, qua diximus, quod una est ratio cibi in toto et in parte.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si totum continens impleatur a contento, quod sit eiusdem figurae, nisi contentum sit in continente sicut locatum in loco : hoc autem non est hic, ut saepius dictum est.

Eodem modo respondeo ad sequens : quia hoc non est verum nisi de illis quae ita sunt in aliis, quod pars una est in parte una continentis, et alia in alia : in sacramento Eucharistiae non sic est : sed una est comparatio contenti ad totum et ad partem propter unam rationem significandi cibum spiritualem in toto et in parte.

Ad id quod obicitur contra rationem inductam, dicendum quod si quis diceret corpus Christi non secundum veritatem substantiae et quantitatis esse in sacramento, sed tantum sicut signatum remotum per substantiam a signo, ille esset de haeresi Berengarii : sed nos non sic dicimus, sed potius dicimus ipsum signatum esse in signo substantialiter in tota sua quantitate : et ideo nihil commune cum haeresi, Domino concedente, habebimus.

Ad aliud dicendum, quod quaedam sunt in loco secundum veritatem substantiae et quantitatis, et secundum leges loci et locati : quaedam autem sunt in loco secundum veritatem substantiae et non quantitatis, nec secundum legem loci : et quaedam quasi medio modo sunt in aliquo, non ut in loco, per veritatem substantiae et quantitatis, et non secundum leges loci, sed secundum legem illius in quo sunt vel esse dicuntur. Primo modo sunt in loco ea quae circumscribuntur in loco. Secundo modo sunt in loco ea quae diffiniuntur in loco, ut spiritus creati. Tertio modo corpus Christi est in sacramento, non secundum legem loci, sed secundum legem signi signantis cibum spiritualem aequaliter in toto et in parte : et ideo patet solutio illius obiectionis.

Ad aliud quod obicitur de opinione inducta, sine praeiudicio respondeat qui voluerit : quia ego numquam potui intelligere, quod lux esset corpus, vel quod corpus haberet partem sub parte, vel quod duo corpora possent esse in eodem loco. Et ideo quod non intelligo, defendere non praesumo : sed nostra opinio est quae dicta est : et infra, in quaestione de resurrectione, apparebit quid sentiam de corporibus gloriosis.

 

 

ARTICULUS XI.

An quisque fidelium communicans accipiat totum Christum vel partem suam ? et, an totus Christus est in qualibet parte hostiae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : Norunt fideles quomodo manducent carnem Christi unusquisque accipit partem suam.

Sed contra : Unusquisque accipit totum Christum : non ergo unusquisque accipit partem suam.

Si forte dicas, quod pars refertur ad divisionem hostiae continentis, et non ad Christum contentum, videtur falsum : quaero enim, unde hoc quod totus Christus sit sub qualibet parte ?

  1. Quaecumque enim sic se habent ad invicem, quod unum secundum esse non dependet ad alterum, multiplicato uno, alterum non est de necessitate sub qualibet partium per multitudinem acceptarum : sic autem se habent ad invicem corpus Christi et figura illa quae hostia appellatur : ergo multiplicatis partibus hostiae, non necessario erit Christus sub qualibet illarum.
  2. Item, in naturis videmus formas multiplices : quaedam enim sic sunt in materia, quod materia divisa dividitur forma, ut lapidis forma et aliorum homogeniorum : quaedam etiam sunt ita in materia, quod divisa materia, non necessario forma manet in qualibet parte, ut anima sensibilis in corpore multae diversitatis in compositione partium, ut in leone, vel asino : quaedam autem sic, quod nec alicuius corporis est proprius actus, cum ipsa per operationem non sit affixa, sed potius operatio sua est pura et a materia denudata, et similiter essentia, sicut anima rationalis secundum intellectum : et illa, ut dicunt Philosophi, nec est corpus, nec est virtus in corpore : et corpore diviso non manet in singulis, nec multiplicatur in illis : sed ad similitudinem huius videtur se habere corpus Christi ad species sacramentales : ergo videtur, quod illis divisis, non sub singulis debeat esse totus Christus.

 

Praeterea quaeratur, unde contingit hoc, quod sub qualibet parte sit totus Christus quando frangitur hostia ?

Videtur enim, quod non debeat contingere : Christus enim non habetur in hostia nisi virtute consecrationis unius : virtute ergo consecrationis unius habebitur semel Christus, et virtute duarum bis, et sic deinceps : sed in omnibus partibus hostiae non est nisi una consecratio : ergo non debet haberi nisi sub toto, et non sub hac parte hic, et sub illa ibi.

Si forte hoc aliquis adstruere velit per exempla, et ponat exemplum in speculo in quo integre resultat forma una, et fracto resultant plures formae : videtur, quod hoc nihil sit : quia in uno speculo convexo vel plano resultat forma una propter reflexionem quae sit ad unum sed in pluribus fractis non potest fieri reflexio ad unum : quia dividitur radius in termino vitri, et sic revertitur ad centrum continui : hoc autem non est in hostia, unde nulla videtur esse similitudo.

Item, quidam ponunt simile in anima sensuali quorumdam animalium habentium corpora rugosa aut annulosa et aequalia in compositione et complexione per totum vel fere aequalia, quibus divisis manet anima sensibilis per sensum et motum in omnibus partibus truncatis et hoc iterum non videtur habere similitudinem : quia ibi non est una numero anima in utraque parte truncata, sed duae factae per divisionem ab una, quae propter similitudinem complexionis sit duae : hic autem unus numero Christus manet in singulis partibus hostiae : unde nihil simile videtur.

Si forte dicas, quod nihil prohibet unum numero esse in diversis locis. Unde dicit Augustinus, quod anima est in diversis locis, quia est in corde et in cerebro tota et in aliis partibus. Et forte aliquis vellet dicere, quod sic est, et in aliis spiritualibus substantiis. Videtur, quod hoc nihil sit ad propositum : quia etiamsi dicamus, quod sic sit in spiritualibus substantiis, quod tamen non est verum, non tamen propter hoc sequeretur, quod sic sit in corpore Christi vero : quia hoc verissime corpus est, et non spiritus.

Praeterea, de spiritualibus substantiis creatis, hoc est falsum : quia, ut dicit Damascenus, diffiniuntur in loco : et ut idem Damascenus dicit, diffiniri loco est hic et non alibi esse : cuicumque autem convenit esse in pluribus locis simul, huic convenit hic et alibi esse : ergo non diffinitur in loco, quod negat Damascenus.

Si autem propter hoc aliquis dicat, quod hoc convenit corpori divino secundum quod medium est inter Deum qui ubique est, et creaturam quae in uno loco est, ut dictum est. Unde corpus creatum Deo unitum est in pluribus locis, ubi consecratur, et in quas partes hostia dividitur : videtur hoc esse falsum : proprietas enim medii semper comitatur medium, quamdiu medium est : cum igitur corpus Christi sit semper medium inter Deum increatum, et creaturam, si tamen medium est, semper erit in pluribus locis : sive ergo consecretur in pluribus locis sive non, et sive hostia dividatur sive non, semper erit in pluribus locis, quod falsum est et haereticum : ergo ratio nulla quae tamen fere ab omnibus solet assignari.

 

Solutio. Sine praeiudicio videtur mihi dicendum, quod causa quare totus Christus est sub qualibet parte, cum hostia dividitur, haec est : quia ratio significandi totum cibum spiritualem, aequaliter est in toto corpore, et in parte : et ideo cum hostia est una, erit unum significans unum cibum spiritualem : et cum est plura, erunt significantia omnia cibum eumdem : et ideo cum in hoc sacramento praecipue quod principale est inter sacramenta novae legis, continentia sequatur rationem significandi, cum unum est significans, unum erit continens in se cibum signatum : et cum plura sunt signantia, plura erunt continentia cibum eumdem totum et integrum : et haec est causa, quare hostia divisa, in qualibet parte sub qualibet manet totus Christus, cibus animae spiritualis.

 

Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum, quod secundum esse dependent a se invicem forma et materia : et in talibus procedit obiectio : sed secundum contineri dependent a se signum in sacramento et signatum prout accipitur sacramentum novae legis : et ideo multiplicato signo, necesse est rem signatum esse sub quolibet illorum.

Ad aliud dicendum, quod obiectio illa procedit secundum granum formae magis et minus separatae : sed in signo sacramentali non est sic : non enim dicimus, Christum esse in sacramento sicut animam in corpore, et sicut intellectum in corpore : licet quoad hoc quod in tota forma est totus Christus, et in qualibet parte totus, habeat similitudinem quamdam cum esse animae rationalis in corpore : quae, secundum Augustinum, in toto est tota, et in qualibet parte tota.

Ad aliud dicendum, quod sicut iam dictum est, virtute significationis talis, et non virtute significationis simpliciter, hoc contingit, scilicet quod sacramentum hoc illius causa est secundum esse quod signat, et continet illud : consecratio autem non est causa nisi remota, scilicet quod sit sub hostia, sive divisa sive indivisa.

Ad aliud dicendum, quod significatio in genere non est causa huius : sed potius significatio specialis, et praecipue huius sacramenti, quod antonomastice est sacramentum novae legis, ut dictum est.

 

Ad hoc quod dicitur de exemplis, dicendum quod illa exempla sunt in parte similia, et non in toto, sicut bene probant obiectiones : divina enim non habent similia perfecta in rebus corporalibus. Unde Hilarius : Si qua nos exempla ad divina afferimus, nemo ea putet perfectionis formam in se continere : et tamen bona sunt similia, eo modo quo id quod est in parte, repraesentat id quod est in toto.

Ad id quod obicitur de Augustino, dicendum quod dupliciter contingit aliquid esse in alio ut in loco, scilicet proprie, et improprie : proprie ut circumscriptum vel diffinitum est in loco : et hoc simul non potest esse in pluribus locis : improprie autem quod in alio est, sicut in materia quae habet similitudinem cum loco secundum Isidorum propter capacitatem : et sic intelligitur dictum Augustini : quia anima est in corpore sicut in eo quod aliquam habet similitudinem cum loco : quod tamen proprie est materia sua et subiectum. Unde sicut nulla pars materiae est quae non perficiatur a forma, ita nulla pars corporis est in qua essentialiter non sit anima : non tamen proprie est in pluribus locis.

De hoc autem quod dicitur, quod habeat hoc corpus Christi, in quantum medium est inter pure creatum, et pure increatum, dicendum videtur quod falsum est : sicut probant in contrarium factae rationes.

 

 

ARTICULUS XII.

An vere dicatur, Christus per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in caelo, manet integer totus in corde tuo ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post medium : Per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in caelo, manet integer totus in corde tuo.

Secundum hoc enim videtur esse in pluribus locis simul et semel, quod videtur stare non posse :

  1. Nihil enim est cuius substantiae aliquid inveniatur extra terminum substantiae suae : sed locus est terminus substantia et entis : sicut enim tempus est mensura esse, ita locus entis sive eius quod est : sed in hoc loco est terminus Christi in quo est : igitur nihil sui extra illum locum invenitur, ut videtur.
  2. Item, Philosophus dicit : Quaecumque dividuntur loco, dividuntur etiam subiecto : sed constat quod Christus a se subiecto non disiungitur : ergo etiam loco non dividitur : ergo non est simul in pluribus locis : quia quaecumque in pluribus locis sunt, loco divisa sunt.
  3. Item, sit quod Christus in hoc altari sit in loco qui est palmi propter speciem hostiae quae tanta est et non maior, et in alio altari sit ad unum cubitum, in caelo autem sit secundum propriam staturam corporis septem pedum. Inde procedo sic : Quaecumque uni et eidem sunt aequalia, ipsa inter se sunt aequalia : sed haec tria loca uni et eidem sunt aequalia, quia uni et eidem corpori Christi : ergo haec tria inter se sunt aequalia, quod absurdum est : ergo videtur, quod non sit verum quod primo supponebatur, scilicet quod sit in pluribus altaribus et in caelo.

 

Item quaeratur, utrum Christus sit in pluribus locis ?

Posset enim aliquis dicere, quod esse in sacramento non est esse in loco, ut prius dictum est, sed sacramentum est in pluribus locis : et ex hoc non sequitur, quod Christus sit in pluribus locis. Contra : Quidquid est in omni loco in quo consecratur, si loca suae consecrationis sunt plura, ipsum erit in pluribus locis : sed corpus Christi est in omni loco in quo consecratur, et loca suae consecrationis sunt plura : ergo est in pluribus locis.

 

Ulterius quaeritur hic, qualiter haec tria specialiter enumerentur in Littera, quod manducatur in sacramento, et manet totus integer in mente, et totus in caelo ?

Aut enim corporaliter est in mente aut non. Si non : tunc aequivoce dicitur esse in mente, et in caelo, et in sacramento : quia in sacramento est et in caelo corporaliter, in mente autem spiritualiter tantum : ergo videtur, quod non debet enumerari cum duobus aliis modis. Si autem dicitur ens corporaliter in mente : ergo aliquid praeter Deum Trinitatem illabitur substantialiter menti : quod est contra Augustinum qui dicit, quod nihil illabitur substantialiter menti praeter Deum Trinitatem.

Ulterius autem adhuc videtur, quod corporaliter debeat illabi menti : quia dicitur, quod ille est cibus animae. Sed constat, quod cibus illabitur quod cibat : ergo corpus Christi illabitur animae.

Item, Augustinus, ut quid paras dentem et ventrem ? crede, et manducasti : ergo videtur, quod non transit in ventrem, sed in animam : ergo animae substantialiter illabitur.

Sed quia de hoc multum supra inquisitum est, sufficiat hoc quod dictum est.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod esse in loco dicitur dupliciter, scilicet per se, et per accidens. Per se non credo, quod aliquid creatum in pluribus locis possit esse simul. Hoc tamen dico sine praeiudicio sententiae aliorum. Per se autem in loco esse dico, quod loco circumscribitur : et hoc modo corpus Christi non est nisi in uno loco, hoc est, in caelo empyreo in potioribus bonis Patris collocatum. Per accidens autem dicitur esse in loco, quod gratia alterius in quo ipsum essentialiter est, est in loco : sicut anima est in loco, et corpus Christi est in loco in Ecclesia vel in altari, quia species sacramenti in quo ipsum essentialiter est, in loco est per se : aliquod enim accidens nihil prohibet esse in loco per se, sicut vult Philosophus : quia in mathematicis etiam datur locus, cum tamen corpora mathematicalia sint accidentia. Patet ergo, quod obiectio non valet : quia cum sic dicitur, quod nihil est cuius substantiae aliquid inveniatur extra terminum proprium, intelligitur hoc determino intra, sicut est superficies locati : vel termino extra, sicut est locus eorum quae per se sunt in loco : et sic necessitatem habet propositio. Sed non intelligitur de his quae per accidens sunt in loco : quia si detur per impossibile, quod corpus hominis sit in pluribus locis, sequitur necessario quod anima esset in pluribus locis per accidens : et ita dicendum est hic gratia specierum sacramenti : et hoc non est inconveniens, quod illae sint in pluribus locis per se, quia illae numero plures species sunt.

Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de his quae dividuntur sive distinguuntur loco per se, et non de his quae dividuntur loco per accidens.

Ad aliud dicendum, quod sicut patuit ex praehabitis, aequivoce dicitur esse Christus in loco, in caelo, et in sacramento quia in caelo per se, et in sacramento per accidens : aequalitas autem est eorum in quibus est quantitas una vel univoce : unde obiectio illa non valet.

Praeterea habitum est, quod inter species sacramenti et corpus contentum non potest attendi aequalitas, nisi tantum quantitas secundum virtutem, et adhuc per relationem, ut quantum id significat, tantum istud significetur : et hoc ratione iterum patet, quod haec obiectio non procedit.

Ad aliud dicendum, quod Christus per se non est nisi in loco uno : per accidens autem est in pluribus locis, ut dictum est : et hoc non est inconveniens : sic enim per accidens est in omni loco in quo consecratur, et tamen essentialiter et secundum veritatem est ibi : sicut anima si corpus esset in pluribus locis per se, per accidens esset in pluribus locis et tamen secundum veritatem et substantiam esset in illis. Quod enim in loco est per se, secundum leges loci est in loco et hoc satis supra ostensum est, quod non convenit corpori Christi in sacramento.

Ad aliud dicendum, quod modi dicendi aliquid esse in loco bene possunt distingui, etiamsi sint aequivoci : et ita distinguuntur hic : Christus enim dicitur tripliciter esse in rebus, sicut supra dictum est. Quod autem est in mente, hoc habet commune Patri et Spiritui sancto, sed non hoc quod est in sacramento nec hoc quod est in caelo empyreo, quia hoc intelligitur circumscriptive gratia corporis quod ibi circumscribitur.

Ad id autem quod obicitur, quod nihil illabitur menti praeter Deum Trinitatem, dicendum quod Christus quoad corpus substantialiter non implet mentem, sed potius quoad divinitatem unitam corpori.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod dicitur cibus mentis, quia per effectum gratiae implet mentem.

Qualiter autem transeat in ventrem, et qualiter non, superius late est disputatum.

 

 

ARTICULUS XIII.

An ubi pars corporis est, ibi sit et totum secundum Hilarium ? et, quale sit illud ubi, quando dicitur : Ubi est princeps, ibi rex ?

 

Deinde quaeritur de dicto Hilarii, ibi, D, in fine : Ubi pars est corporis, ibi est et totum.

Hoc enim impossibile videtur : quia

  1. Bene sequitur in toto integro, ubi est totum, ibi est pars, cum totum positum in esse ponit partem : sed Hilarius dat nobis conversam huius : coniungantur ergo istae duae sic : ubi pars est, ibi est totum : et ubi est totum, ibi est pars : ergo ubi est pars aliqua una, ibi est pars quaelibet : ergo ubi est pes, ibi est manus, et oculus, et auris : ergo omnia membra confusa sunt in loco uno.
  2. Item, ubi est pars, ibi est totum : ergo ubi est pes, ibi est totum : ergo et caput : ergo ubi est pes, ibi est caput : ergo corpus inordinatissimum est et indecorum, quia membra non habent distantiam quae facit elegantiam corporis,
  3. Item, ubi est pars, ibi est totum ergo, ut prius, se caput habet ad pedes : ergo est reversatum : et talia infinita sequuntur ex dicto Hilarii, ut videtur : ergo videtur esse falsum.
  4. Item, in quo distinguere non est totum et partem, in illo non potest dici : Ubi est pars, ibi est totum : sed in speciebus illis non est distinguere partem et totum : ergo non est dicere : Ubi est pars, et totum. Probatur autem prima harum per hoc quod omnia quae per se sunt in loco, distinguuntur in loco secundum principium, medium, et finem. Secunda autem probatur per hoc quod in nulla parte illius hostiae est dicere, quod ibi sit manus, vel pes, ut patet ex praehabitis : ergo videtur simpliciter falsum esse quod dicit Hilarius.

 

Ulterius quaeritur, cuiusmodi ubi significatur cum dicitur : Ubi est pars, ibi est totum ? Ubi enim (sicut dicit Philosophus) est circumscriptio corporis a loci circumscriptone procedens : et si tale ubi signatur, hoc videbitur esse impossibile : quia sicut saepius habitum est, locus et locatum sunt aequalia : unde locus partis, et pars aequalia sunt : et si totum esset in eodem loco, oporteret quod totum et pars essent aequalia : et hoc est contra primum principium : Omne totum est maius sua parte.

 

Solutio. Dicendum, quod Hilarius meo iudicio intendit dicere, quod Christus aliter sit in sacramento, et aliter in loco per se : quia ubi est in loco per se, ibi assignatur ei distinctio partium in loco : sed ubi est ut in sacramento, ibi non assignatur ei huiusmodi distinctio : et hoc intendit dicere Hilarius quando dicit, Ubi est pars, ibi est totum : quia ubique est in forma : si enim frangitur, ubique est quaelibet pars, et ubique est totum in omnibus partibus : et hoc modo est improprie verum, quod ubi est caput, ibi est pes, quia non de quacumque parte formae acceptae. Sed non sequitur quod infertur ulterius, quod membra sint confusa in loco uno : quia non sunt ibi sicut in loco nisi per accidens, ut prius dictum est, per hoc scilicet, quod forma illa vel pars eius est in loco.

 

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, quod sit corpus inordinatum : quia cum dicitur, Ubi est pes, ibi est caput, intelligitur quod ubi ut in sacramento signante et continente est pes, ibi est caput : et hoc non est inconveniens : quia nec pes ibi continetur et signatur ut pes, nec caput ut caput, sed utrumque ut cibus spiritualis : et ex hoc nulla sequitur confusio vel inordinatio corporis : sed sequeretur si membra ibi distinguerentur sicut in loco per se.

Per idem patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod in corpore Christi secundum se distingui possunt membra : sed in comparatione ad formas signantes non possunt distingui : quia per quamlibet partem formae totum corpus cum omnibus partibus signatur et continetur. Sed Hilarius loquitur hic, quod ubi est pars, ibi est totum : ut exprimat illam distinctionem per comparationem ad formam signantem et continentem.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod ubi dicitur per accidens, et per se. Per accidens : sicut dicimus, quod ubi est corpus, ibi est anima, cum tamen anima non habeat ubi per se. Per se autem, sicut cum dicimus, ibi est corpus circumscriptum : et Hilarius consignare intendit hic ubi per accidens : quia ubi pars est ut in sacramento, ibi est totum, ut praehabitum est.

 

 

E. Quid illae partes significent ?

 

DIVISIO TEXTUS

Quid autem partes illae significent, etc.

Hic incipit secunda pars huius distinctionis in qua agitur de harum partium significatione. Et dicuntur tria hic in capitulo isto, scilicet

quid partes illae significent : et hoc in principio capituli.

Secundo, quid significet fractio per quam partes illae dividuntur, quia passionem Domini, ibi, E, § 2 : Et sicut partes illae, etc.

Tertio, tangit, qui digne et qui indigne participant, ibi, E, § 3 : Sed caveat quisque ne, etc.

Sententia primi notatur in duobus versibus :

Hostia dividitur in partes : tincta beatos

Plene, sicca notat vivos, servata sepultos.

 

 

ARTICULUS XIV.

Quid significent partes, in quas hostia dividitur a sacerdote celebrante ?

 

Incidit quaestio, cum multiplex sit Ecclesiae divisio :

  1. Prima, quia quidam sunt de Ecclesia solo numero, quidam autem numero et merito : et Christus obtulit se pro utrisque : videtur ergo, quod aliqua partitio corporis Christi debeat esse correspondens illis.
  2. Item, alia trimembris divisio Ecclesiae intelligitur per Noe, Daniel, et Iob, quae est in praelatis, et continentibus, et coniungatis : ergo debet fieri aliqua divisio respondens illi divisioni.
  3. Item, videtur quod nulla debet esse pars pro beatis : quia non in specie, sed in rerum veritate iam capiunt sacramentum : sed partitio non fit nisi in specie : ergo nulla partitio debet fieri pro beatis in specie ipsa, ut videtur.
  4. Item, beati non indigent oblatione redemptionis : quia iam salvati sunt : cum igitur hoc sacrificium fiat ad redemptionem a peccatis, videtur quod nihil in ipso fieri debeat pro beatis.
  5. Item, si non esset peccatum, Christus non esset mortuus et oblatus in cruce : sed consecratio sacramenti fit in memoriam Dominicae mortis : ut dicit Apostolus, I ad Corinth. XI, 26 : ergo pro his qui non indigent amplius de effectu mortis, non debet aliquid fieri in sacramento : tales autem sunt beati : ergo nihil pro eis fieri debet in sacramento.
  6. Ulterius, videtur quod idem sit offerre pro his qui sunt in sepulcro et pro beatis : illi enim qui quoad animam sunt beati, quoad corpus sunt in sepulcro : et videtur, quod sic non differant quantum ad personas, sed quantum ad partes solum.
  7. Si forte tu dicas, quod qui sunt in sepulcro, sunt illi qui sunt in purgatorio : tunc male dicit Littera generaliter loquens de his qui sunt in sepulcro.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur in Littera, quod pars oblata, in calicem missa, corpus Christi quod iam surrexit, monstrat.

Videtur enim, quod hoc sit inconveniens : quia calix significat passionem : corpus autem quod iam resurrexit, extractum est extra passiones : ergo pars immissa calici non significat congrue partem quae iam resurrexit.

Praeterea quaeritur, quae sit pars illa quae iam resurrexit ?

Certum enim a Sanctis non habemus quod aliquis iam in corpore cum Christo sit beatus : de his enim qui cum Christo surrexerunt, et de beata Virgine quidam sic et quidam aliter sentiunt : ergo illa pars quae immittitur calici, non significat nisi Christum : sed hoc videtur inconveniens : quia Christus pro se non obtulit sacrificium : ergo nec modo pro Christo offerri debet : ergo nulla pars debet offerri pro his qui iam surrexerunt, ut videtur.

 

Ulterius videtur, quod comestio non debet significare ambulantes adhuc supra terram : quia

  1. Comestio significat incorporationem : ergo magis unitis Christo et incorporatis magis convenit illud : sed magis uniti Christo et incorporati sunt qui sunt in gloria : ergo illis magis signari habent per partem comestam : et contrarium huius dicitur in Littera.
  2. Item, supra dictum est, quod non est ita in isto cibo sicut in alio : quia iste cibus convertit ad se cibatum, quod non faciunt cibi alii, sed potius convertuntur ad cibatum : ergo pars comesta maxime significat eam partem, quae maxime ad Christum est conversa : haec autem est pars unita sibi per gloriam : ergo eos qui sunt in gloria significare debet, et non ambulantes super terram.

 

Ulterius videtur, quod pars ea quae remanet in altari, non debeat significare eos qui iacent in sepulcris : in fine enim missae illa pars quae mansit, sumitur per comestionem : sed comestio significat ambulantes super terram : ergo etiam signatur per hoc quod illi qui iacent in sepulcris, in fine resurgent et ambulabunt super terram : quod falsum est, cum tunc obviam Christo rapientur in nubibus in aera, et sic semper cum Domino futuri sunt, ut dicit Apostolus.

 

Ulterius videtur, quod iste usus fractionis qui hic scribitur, non generaliter observatur ab Ecclesia : quia in religionibus pluribus, scilicet Praedicatorum, Minorum, et Cisterciensium, et multis Ecclesiis saecularibus nihil relinquitur in fine missae : ergo videtur, quod nulla pars in sacramento illorum significet iacentes in sepulcris : et sic non est generale quod dicitur hic.

Si forte dicatur, quod loquitur Sergius Papa secundum consuetudinem primitivae Ecclesiae, in qua subdiaconus et diaconus reliquias sacrae partitionis in fine missae post communionem remanentes consumebant : hoc nihil est : quia hoc non fiebat in hostia per tria divisa : nec hoc fiebat omni die, sed tempore communionis populi : nec tunc semper, sed quando aliquid mansit de reliquiis : hic autem Papa generaliter loquitur de partium significatione.

 

Solutio. Dicendum videtur, quod Papa loquitur hic de congruentissima significatione fractionis et partium : et non de quacumque significatione minus congrua : et loquitur tantum secundum ritum qui in Ecclesia Romana consuevit observari pro tempore. Universaliter enim corpus Christi in tria dividitur, licet non universaliter una partium usque in finem missae observetur : quia propter periculum partium decidentium de sacramento, a quibusdam ambae partes simul sumuntur, et deinde etiam pars in calicem missa : et hoc non ut contrarium significare velint quam Papa dicit, sed potius periculum cavere, idem signari intelligentes, quod ille fideliter expressit.

 

Dicendum ergo ad primum, quod omnis pars aliquo modo significat incorporatos Christo qui soli communicant quia (ut dicit Ambrosius) spiritualiter communicat, qui innocentiam secum ad altare portat : cum autem illi qui solo numero de Ecclesia sunt, spiritualiter non communicent, per nullam partem significantur : licet pro eis in redemptionem et expiationem offeratur : non enim omnes illi de partibus corporis sunt vel significantur, pro quibus offertur, sed illi qui sunt in corpore mystico per partes sacramenti veri corporis significantur.

Ad aliud dicendum, quod illa divisio non est prima quae significatur in Ezechiele, XIV, 4 et seq., per Noe, Daniel, et Iob : sed potius est divisio unius partis, scilicet illius quae ambulat super terram : et ideo illa praesupponit istam : quia corporis Christi mystici alia pars est in gloria, et alia exspectat secura in sepulcro, et tertia pugnat in merito : et illa quae pugnat in merito, triformis est, sicut significatur in Ezechiele.

Ad aliud dicendum, quod partes non significant virtutem passionis, sed potius partes corporis Christi quae sibi spiritualiter unitae sunt : et ideo regnantes in gloria, cum praecipue uniti sint Christo, debent in sacramenti partibus significari. Alia etiam ratio huius est : quia hoc sacramentum non fit pro impetranda venia, sed etiam ut laudes per ipsum Deo reddantur pro liberatione iam facta : et hoc modo possunt fieri pro beatis significationes in partitione sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod Christus non esset mortuus, si non esset peccatum : non tamen sequitur, quod liberatus non habens peccatum non debeat habere memoriam mortis liberantis ut gratiae agat, et laudet redemptorem : et hoc significatur in fractione corporis Christi.

Ad aliud dicendum, quod non est idem offerre pro beatis et pro illis qui sunt in sepulcro : quia cum triplex sit resurrectio, sicut infra ostendetur, scilicet resurrectio a culpa per gratiam, quae fit hic : et resurrectio animae a poena, quae fit per gloriam : et resurrectio corporis a putredine et corruptione, quae fit in futuro : intelliguntur hic iam resurrexisse, qui media resurrectione resurrexerunt : in sepulcro autem iacere, qui adhuc torquentur in purgatorio quod usque in finem mundi durabit.

Per hoc patet solutio ad sequens.

 

Ad hoc autem quod obicitur, quod generaliter videtur intelligere iacentes in sepulcro, dicendum quod ideo loquitur generaliter : quia talis vicissitudo morientium et purgandorum et evolantium usque ad finem mundi durabit : unde qui sunt in purgatorio iacent, quia neutram stolam adhuc adepti sunt in anima, iam stant aliqualiter in resurrectione, quia a culpa et etiam a poena in anima resurrexerunt.

Ad aliud dicendum, quod non attenditur in hoc sacramento, quod calix significat passionem : sed cum duplex sit Eucharistiae perceptio : una est cum labore masticationis, et alia sine labore, sed cum suavitate potus habet sapientiam : hic sumitur in specie sacramenti quasi sub cortice alieno quem masticari oportet : in futuro autem sumitur in gustu sapientiae salutaris sine resistentia, ut potus, et hoc significatur per partem in calicem missam. Unde nihil prohibet uno multa significari secundum diversas proprietates : ut si calix per se significet passionem, in quantum tamen habet potum, significat statum in gloria.

Ad aliud dicendum, quod illa pars quae iam resurrexit, est illa quae adepta est stolam animae, ut patet ex praedictis, vel stolam corporis et animae, si aliqui sunt qui cum Domino iam sunt in patria : quod ego credo quidem esse verissimum de beata Virgine, et aliis qui cum Domino surrexerunt.

Ad aliud dicendum, quod pars comesta significat ambulantes super terram, non ex ea proprietate qua comestio est incorporatio, sed ex illa qua comestio est restauratio deperditi et confirmatio debilitati per famem : spiritualis enim gratiae fervor per calorem concupiscentiae deperditur, et homo spiritualis debilitatur : propter quod inductus est usus comedendi : et ideo nihil valet obiectio facta de unione et incorporatione.

Ad aliud dicendum, quod illa quae remanet iacens, congruissime significat iacentes in sepulcro : et ideo relinquitur iacens super patenam, quae significat pressuram lapidis claudentis sepulcrum : et ideo significat poenam quae sequitur mortem in purgatorio. Alii enim non sunt in sepulcro Domino nisi qui ad locum purgandorum bonorum descendunt. Quod autem in fine comeditur, non fit ad hoc ut significetur, quod iterum debent ambulare super terram, sed quod per oblationem puniti in purgatorio accipiunt confortationem sicut per cibum : et non oportet, quod omnes proprietates in significando aliquid secundum rem mysticam attendantur : quia et haec eadem res habet multas proprietates, et potest multa significare secundum modum in sacra Scriptura.

Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod iste usus generaliter observetur : quia non omnium est cautela qua sciant sibi cavere ne aliquid decidat de sacramenti partitione : sed bene puto, quod quando solemnes primo celebrant, ut Papa, vel aliqui qui loco capitum generalium sunt in Ecclesia, quod tunc debet observari : ut per personas quae generaliter praesident Ecclesiae, totus status partium Ecclesiae significetur.

Ad hoc autem quod ultimo obicitur, bene concedo quod hoc non intellexit Sergius Papa, talem significationem partibus attribuendo.

 

 

ARTICULUS XV.

An communio et fractio hostiae sint signum eiusdem vel diversorum ? et, quid significet quaelibet ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, § 2 : Et sicut partes illae mysticam tenent significationem, ita etiam et fractio, etc.

  1. Videtur enim non hoc, sed aliud dici signari a beato Dionysio in libro de Ecclesiastica hierarchia, cap. de theoria sanctae synaxeos, ita dicente : Divinissima autem et unius et eiusdem panis communio et pacifica traditio similem conversationem eis divinam tamquam similiter edentibus promulgat, et ad divinissimam coenam et principale symbolum perfectorum in memoriam sacram ducit. Ergo videtur, quod non significet passionem ut hic : quia beatus Dionysius inter signata communionis, nullam fecit mentionem de passione.
  2. Item, in Caelesti hierarchia dicit, quod Iesu divinae participationis imago, est divinissimae Eucharistiae assumptio : ergo cum haec participatio sit futura in beatitudine, non videtur quod hoc signum dici debeat passionis.
  3. Si forte tu dicas, quod fractio significat aliud quam communio : quoniam fractio significat passionem : communio autem communionem, et coenam Domini, et alia quae dicit Dionysius. Contra hoc videtur esse, quod fractio non refertur ad corpus, ut prius dictum est, sed ad speciem in sacramento : ergo non debet significare panem in quo corpus Christi frangebatur, sed aliquid aliud.

 

Solutio. Dicendum sicut tactum est, quod communio ipsa alterius signum est, et alterius ipsa fractio : quia fractio sufficit ad communionem : unde dicitur, Luc. XXII, 19 : Fregit, et dedit eis, scilicet discipulis suis. Unde fractio significat passionem, communio autem unionem caritatis ad proximum et ad Deum. Unde Augustinus dicit in libro Sententiarum Prosperi : Dum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam Dominici corporis in cruce immolatio eiusque sanguinis effusio de latere designatur ?

 

Dicendum ergo ad primum, quod illa verba Dionysii dicunt signata communionis, quam communionem per gratiam unionis efficit sacramentum : haec autem communio consistit in conversatione simili ad Christum cui incorporantur, et memoriam coenae in qua incorporantur et confortantur, et memoriam communionis caritatis Christi in quam primi perfecte congregati et uniti sunt, et adhuc congregatur et unitur Ecclesia.

Ad id autem quod obicitur de Caelesti hierarchia, dicendum quod ipse ibi loquitur de signato communionis secundum rationem anagogicam : et hoc verum est, quia significat per hanc perceptionem in sacramento, perceptionem rerum in veritate futuram in beatitudine : sed hoc non importatur in fractione proprie loquendo.

Ad ultimum autem dicendum, quod licet fractio non sit in corpore Christi, eo quod illud frangi non potest, repraesentat tamen fractio in specie illud quod fuit in corpore Christi : et hoc non est inconveniens : quia etiam tunc mortale et passibile fractum est, quale nunc non est : et illa fractio per aliquid quod est circa corpus, designatur.

 

 

ARTICULUS XVI.

An aliquis existens in peccato mortali, potest accedere ad communionem, et accipere corpus Christi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, § 3 : Sed caveat quisque ne indigne percipiat, etc.

Infra enim statim dicet, quod indignus est, qui habens mortale peccatum accedit.

Unde quaeruntur hic tria, quorum primum est, an aliquis potest accedere cum peccato mortali existens ?

Secundo, utrum sacerdos potest repellere aliquem in peccato mortali existentem ?

Tertio, an habens mortale peccatum, potest videre corpus Christi ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Ambrosius dicit : Si desit fides et caritas, iudicium sibi manducat et bibit : sed ei qui est in mortali peccato, deest fides et caritas : ergo iudicium sibi manducat et bibit.
  2. Item, Augustinus : Sicut Iudas cui buccellam tradidit Christus, non malum accipiendo, sed bonum male accipiendo, locum praebuit diabolo : sic indigne quis sumens corpus Christi, non efficit, ut quia malus est, malum sit : aut quia non ad salutem accipit, nihil accipiat. Ex his accipitur, quod talis non accipit ad salutem, sed accipiendo locum dat diabolo : ergo non debet accipere.
  3. Item, minus videtur quod ingerens se sanctis officiis, et inducens se sacramentis vestibus, vel praedicans indignus, peccet mortaliter, quam si indignus accipiat corpus Domini : sed ille qui praedicat indignus, vel induitur sacris vestibus, vel suscipit ordines indignus, peccat mortaliter, ut dicunt Magistri : ergo multo magis et iste.

 

Sed contra :

  1. Eccle. IX, 1, dicitur : Nescit homo utrum amore vel odio dignus sit : ergo nemo scit an habeat caritatem an non : ergo omnes dubitant utrum habeant caritatem : ergo omnes dubitant, utrum sint digni, an indigni : ergo etiam dubitant per consequens, utrum mortaliter peccent accipiendo, vel non : sed regula est in sacra Scriptura, quod qui facit de quo dubitat utrum sit mortale peccatum an non, peccat mortaliter : ergo omnis homo accedens ad corpus Domini, peccat mortaliter, quod est valde horribile dicere.
  2. Item, dignus dicitur vita aeterna, qui facit aliquid unde iuste debetur ei vita aeterna : ergo digne accedit ad corpus Christi, qui facit aliquid unde iuste debetur ei corpus Domini : ergo aliquo humano opere ponderari potest corpus Domini : quod falsissimum est, quia dignius est toto mundo et infinitis mundis si essent : ergo nullus accedit dignus : ergo omnis homo accedens peccat mortaliter.

 

Solutio. Dicendum, quod dignus aliquis dicitur dupliciter, scilicet per aequivalentiam : et hoc modo nullus est dignus vita aeterna, nec etiam corpore Domini. Secundo modo dicitur dignus per aestimationem et hoc dupliciter adhuc, scilicet aestimatione rei, et sic nullus dignus est : vel aestimatione aestimantis per bonitatem suam propter valorem nostrum ex parte nostrorum operum : sicut dicitur in epistola ad Titum, III, 5 : Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit : et sic sumus digni vita aeterna, et digni communione corporis et sanguinis Domini : quia dignos nos aestimat, quando sumus sine mortali peccato secundum nostram conscientiam : indigni autem quando conscientia accusante sumus in mortali peccato.

 

Ad primum ergo quod obicitur contra hoc, dicendum quod nemo scit utrum sit dignus scientia certa : sed scientia praesumptionis multi sciunt : et hoc sufficit : quia delicta nullus intelligit. Unde etiam Augustinus dicit, quod peccatum de quo quis non recordatur, et tamen paratus est confiteri et satisfacere, si recoleret, aut Deus misericorditer indulget, aut ut pius pater revelat. Et ideo talis dignus reputatur.

Ad aliud patet solutio per distinctionem prius positam.

 

 

ARTICULUS XVII.

An sacerdos debeat repellere aliquem in mortali peccato existentem ?

 

Deinde quaeritur, an sacerdos debet repellere aliquem in mortali peccato existentem ?

Videtur autem quod non : quia

  1. Dicit Augustinus in libro IV de Trinitate : Non prohibeat dispensator pingues terrae mensam Domini manducare, sed exactorem moneat timere. Pingues autem terrae sicut dicit Glossa super illud Psalmi XXI, 30 : Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae, sunt peccatores indigni : ergo tales a sacerdote qui dispensator est, non sunt prohibendi.
  2. Item, in decreto exponitur ab Augustino illud : Si peccaverit in te frater tuus, etc. Dicit ibi Augustinus, in te, id est, te solo sciente. Si ergo peccaverit in te : et vis eum coram hominibus arguere, non es corrector hominis, sed proditor criminis. Ergo a simili si sacerdos sciat solus hunc esse indignum, si repellit ipsum a communione, non est corrector, sed proditor : ergo non debet eum repellere.
  3. Item, ex hoc accideret maximum scandalum : quia sacerdos malus cuilibet posset hoc modo imponere maculam, et repellere a communione : cum igitur hoc non debeat fieri, videtur quod sacerdos nullum debeat repellere.
  4. Item, Dominus non repulit Iudam, licet moneret eum ut caveret sibi : ergo cum sua actio, nostra est instructio, sacerdos non debet repellere aliquem, ut videtur.
  5. Item, sacerdos non est dominus sacramentorum, sed dispensator : sed sacramenta sunt concessa ad usum subditorum : ergo videtur, quod cum unicuique sit dandum quod suum est, quod ipse nullo digno vel indigno debet denegare : ergo nullum debet repellere.

 

Sed contra :

  1. Furioso non est dandus gladius in tempore furiae, quia seipsum interficeret : ergo cum peior sit interfectio in anima, non est dandum alicui quantumcumque petat, unde seipsum interficeret in anima : sed indigne accipiens corpus Domini, interficit seipsum, accipiendo : ergo non est dandum a sacerdote : ergo est repellendus.
  2. Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod iustum legale minus valet, quam iustum per naturam : quia iustum per naturam considerat quid, cui, quando reddendum : sed legale dicit semper esse reddendum quod suum est. Unde legale praecipit reddi alteri quod suum est quandocumque petit : iustum autem per se non reddit, nisi quando ad utilitatem provenire potest : et ideo habens depositum, non reddit petenti, vicinis latronibus qui spoliarent : ergo videtur a simili et hic, licet lex divina praecipiat, quod sacramenta sint danda omnibus, tamen iustus sacerdos non debet dare, nisi det ad salutem : sed indignus non sumit ad salutem : ergo sibi dari non debet : et ideo repellendus.
  3. Item, lex divina etiam praecipit ut non fiat. Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos : canes autem et porci sunt peccatores : ergo talibus non est dandum : ergo repellendi sunt.
  4. Item, quod tibi non vis fieri, numquam facias alicui : sed sacerdos si esset indignus, deberet nolle sibi clari corpus Domini : ergo non debet dare alteri : ergo repellere debet indignum.
  5. Item, proiiciens corpus Domini in latrinam vel in lutum, peccat mortaliter : sed peccator luto vilior est : ergo dans peccatori magis peccat, quam proiiciens in lutum : ergo peccator est repellendus.
  6. Item, Cyprianus Episcopus ita scripsit Ebraico Episcopo : Pro dilectione tua consulendum me existimasti, frater charissime, quid videatur mihi de histrione et mago illo qui apud nos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor, non erudiendorum, sed perdendorum puerorum, id quod male didicit, caeteris quoque insinuat : an talibus sacra communio cum caeteris Christianis debeat dari, aut nobiscum debeant communicare ? puto nec maiestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. Ergo a simili aliqui repellendi esse videntur.
  7. Item, ex consilio Carthaginensi : Scenicis atque histrionibus, caeterisque huiusmodi personis, vel apostatis, conversis vel reversis ad Deum, gratia vel reconciliatio non negetur. Ergo a contrario sensu, si non revertuntur, neque convertuntur tales ad Deum, reconciliatio debet eis negari : ergo debent repelli.

 

Solutio. Dicendum, quod peccator duplex est, scilicet notorius, et occultus : occultus non debet repelli, notorius autem perseverans in peccato debet repelli. Est autem notorius duplex, scilicet per convictionem testium in iudicio, sicut adulter convictus et non poenitens : et notorius per turpe officium vel artem vel contubernium quod exercet, sicut usurarii et publicani per exercitium et officium publicum : et per artem histrio, et magus : et per contubernium turpe, sicut meretrix : tales enim repellendi sunt nisi poenitentia publica prius prioribus actibus renuntiantes satisfaciant. Alii autem non sunt repellendi, ne prodantur, et ne populus scandalizetur qui ignorat peccata eorum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de peccatore, et furioso : quia furiosus non videt periculum suum, et ideo nihil habet retrahens ab interfectione sui, quando habet gladium : sed peccator usum habet rationis, et videt suum periculum, et potest retrahi si vult.

Ad aliud dicendum, quod per se iustum cavet proximo de periculo ex parte alterius, sed de periculo malae voluntatis non cavet : et ideo vir iustus restituit alteri quod suum est, etiam quando scit, quod male expendit, licet non daret quando est inter latrones qui possunt auferre : et ita se habet sacerdos iustus ad peccatorem postulantem corpus Domini.

Ad aliud dicendum, quod lex divina praecipit, quod sacerdos non det, et sacerdos non dat, sed ille rapit de manibus eius : praecipue cum sacerdos non sit nisi dispensator. Vel dicatur, quod vis est in eo quod dicit : Nolite, id est, non velitis : etsi quandoque aliud oporteat fieri propter necessitatem scandali : sicut dicitur, Iacobi, V, 12 : Ante omnia, fratres mei, nolite iurare : tamen quandoque iurare necesse est propter malitiam incredulitatis.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod sacerdos deberet velle in casu, quod sibi non daretur : imo deberet velle, quod sibi daretur, sed non deberet velle se accipere si daretur : quia dare iustum est, accipere autem iniustum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia latrina et lutum impossibilitatem habent munditiae ad recipiendum corpus Domini : sed non sic peccator qui in momento potest conteri et effici dignus : et ideo non debet negare : quia posset nocere multum si subtraheret peccatori poenitenti, et peccator potest converti in momento.

Ad aliud et ultimum patet solutio per distinctionem in fine istius solutionis positam.

 

 

ARTICULUS XVIII.

An habenti peccatum mortale liceat videre corpus Christi, et quomodo ?

 

Tertio quaeritur, utrum liceat videre corpus Christi habenti mortale peccatum ?

Videtur enim, quod non : quia

  1. Luc. XVIII, 13, laudatur publicanus qui nolebat nec oculos ad caelum levare : ergo multo minus peccator est dignus videre corpus Domini, quod melius et dignius est caelo.
  2. Item, II Paralip. dixit Manasses in Oratione sua : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem caeli, praeter multitudinem iniquitatum mearum : ergo multo minus peccator dignus erit videre corpus Domini.
  3. Item, I Reg. VI, 13 et seq., Bethsamitae percussi sunt, quia viderunt arcam Domini, quae tantum figura fuit corporis Domini : ergo multo magis peccator percutietur, indigne respiciens corpus Dominicum.
  4. Item, II Reg. VI, 6 et 7, Oza percussus est, eo quod extendit manum ut teneret arcam, cum tamen calcitrassent boves trahentes illam. Ex hoc videtur, quod etiamsi periclitaretur per casum vel aliquid aliud corpus Domini, quod peccatori non liceret tangere, nec videre.

 

Sed contra :

  1. Saepe videmus, quod ostensio boni provocat ab bonum : ergo videtur, quod non debeant prohiberi videre peccatores.
  2. Item, videmus quod universalis usus Ecclesiae habet, quod facta consecratione, elevatur hostia, a populo videnda et adoranda : cum tamen constat probabiliter celebranti, quod multi existentes in mortalibus peccatis assistant in Ecclesia : constat autem, quod universalis Ecclesia nihil agit periculosum : non ergo periculosum est videre, sed salubre, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum videtur, quod videri potest, et debet : sed non multiplicari respectus propter humilitatem : sed potius viso corpore percutiendo pectus in poenitentia recogitet, quod non sit dignus, quod in conspectu et visu frequenti remaneat tantae sanctitatis.

 

Dicendum igitur ad auctoritates duas duae primo inducuntur, quod laudatur humilitas in illis : et illa laudatur in isto in hoc quod respectum non multiplicat : sed tamen propter admonitionem mortis Christi quae petras scindit, et ex illis suscitat filios Abrahae, bonum est videre memoriale mortis. Unde non est simile de caelo, eo quod tale non est memoriale eius, quod tam efficaciter convertit peccatores.

Ad aliud dicendum, quod Bethsamitae percussi sunt qui nudam arcam viderunt, quam videre non debuerunt nisi involutam, sicut dicitur, Numer. IV, 6 : unde etiam in Littera innuitur, quod curiositate multi potius respiciebant arcam, quam vocarent sacerdotes qui involverent eam. Hic autem corpus Domini involutum est specie panis et vini : et ideo videri potest.

Ad aliud dicendum, quod ut communiter dicitur, Oza percussus est propter duo : unum, quia pollutus in nocte cum uxore, praesumpsit in mane propior accedere ad currum, et tenere eum volens propior inter caeteros accedere, debuit se digne praeparare : vel quando noluit se praeparare, debuit dimittere, et alium propius accedere, qui dignior esset. Alia causa erat : quia cum esset Levita, debuit portare arcam propriis humeris, sed ipse permisit eam boves trahere, et ideo percussus est.

 

 

ARTICULUS XIX.

An ille qui aliter celebrat quam institutum est a Christo, peccet mortaliter ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 3 : Indignus est, qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit, etc.

Quaeritur enim, quis sit ille ? Potest enim multipliciter aliter celebrari, aut ex parte materiae, aut ex parte formae. Ex parte materiae : sicut Graeci qui conficiunt in fermentato, cum Dominus consecravit in azymo : vel qui non miscet vino aquam.

Videtur ergo, quod omnis talis peccat mortaliter : vel dicatur, quis sit ille qui aliter celebrat.

 

Solutio. Dicendum, quod omnia illa consideranda sunt circa materiam et formam, et modum missae et canonis : quae supra determinata sunt : et aliter celebrans ex contemptu, peccat mortaliter, et adeo indignus est, quod gradus sui periculo debet subiacere.

Cum quosdam errores contra celebrationem sacramenti Iulius Papa tangat scribens (et ponitur in decreto de consecratione, distinct. II, cap. Cum omne crimen) sic dicens : Audivimus quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et Apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare : alios quoque intinctam Eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere : quosdam etiam expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre : alios vero pannum lineum musto intinctum per totum annum reservare, et in tempore sacrificii partem eius aqua lavare, et sic offerre : quod quam sit Evangelicae atque Apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini Ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt.

Quintus error est in celebrandi et sumendi modo, ut parum infra dicetur. Unde Gelasius Papa : Comperimus, quod quidam, sumpta tantummodo corporis sacri portione, a calice sacrati cruoris abstineant : qui procul dubio (quoniam nescio qua superstitione docentur adstringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur : quia divisio unius eiusdem mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire.

Alius error tangitur in concilio Toletano XII : Relatum est nobis quosdam de sacerdotibus non tot vicibus communionis sanctae gratiam sumere, quot sacrificia in uno die videntur offerre : sed si in uno die plurima offerant sacrificia, omnibus se oblationibus a communione suspendunt : et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumunt, etc. Quare ita certum est, quod hi qui sacrificantes non edunt, rei sunt Dominici sacramenti. Quicumque ergo sacerdotum deinceps divini altaris sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter privavit gratia communionis, anno uno repulsum se noverit. Nam quale erit sacrificium cui nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur ?

Alii etiam sunt modi infiniti : sed isti modi sufficiant quia a sanctis Patribus modo sunt tacti.

 

 

ARTICULUS XX.

An existenti in peccato mortali debeat sacerdos dare hostiam consecratam, vel non consecratam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit statim post, ibi, E, § 3 : Vel qui habens mortale peccatum accedit.

Videtur enim cum sacerdos sit medicus, et sacramentum medicina, quod sacerdos tali quantumcumque desideranti dare non debet : ergo repellere debet eum : quod supra improbatum est.

 

Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum tali melius sit dare hostiam non consecratam ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Sic cavetur ei ne sibi noceat indigna sacramenti communicatio.
  2. Item, per hoc removetur scandalum : quia populus forte scandalizari posset de hoc quod non communicat.

Sed contra :

  1. II Mach. VI, 18 et seq., nolebat Eleazarus simulare etiam propter vitae amorem : ergo videtur, quod nec hic simulandum est.
  2. Item, hoc sacramentum est sacramentum veritatis : ergo repugnat omni falsitati : ergo nihil in eo est per falsitatem agendum : sed esset falsitas quaedam simulatio talis : ergo non est dandum.

 

Ulterius quaeritur, si sacerdos per se non petentibus talibus possit dare panem benedictum, et non Eucharistiam ?

Videtur autem quod non,

  1. Propter iam habitas rationes.
  2. Praeterea, potest in momento compungi : et si compungitur, nocet ei sacerdos subtrahendo cibum salutarem : ergo non debet facere.
  3. Item, nihil prodest per hoc peccatori, quia ille credit se communicare : ergo ita contemnit non communicans, sicut communicans : ergo non debet ei dare nisi hostiam.

Item, Dominus dedit Iudae Eucharistiam : ergo et dispensator eius debet dare malis.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod non omnino simile est de medico et sacerdote : quia sacerdos adiuvat voluntatem hominis quae libera est ad hoc quod faciat quod in se est et tunc Deus non negat gratiam : sed medicus adiuvat naturam quae subiacet necessitati, et quandoque adiuvari non potest, nec redire potest quando vult : et ideo sacerdos dat quod ille vult, ut sic a morte et verecundia retrahatur voluntas, et convertatur ad Dominum : medicus autem non, quia nocivis non adiuvatur natura, sed potius impeditur.

 

Ad aliud quod iuxta hoc quaeritur, dicendum quod tali petenti potest dari hostia non consecrata seorsum quidem posita, non corpori Domini intermixta : tamen non sepe debet fieri, ut puto, ut magis de peccato suo territus citius revertatur.

Ad hoc quod contra obicitur, dicendum quod non est simile de Eleazaro quia ille rogabatur simulare se comedere illicitum, quod nullus simulare debet hic autem simulatur licitum, quod etiam praeceptum est fieri.

Ad aliud dicendum, quod non est falsitas, sed potius cautela mali quod posset ex scandalo multorum esse : nec etiam est simulatio in sacramenti confectione, sed potius in similitudine usus sacramenti.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod nullo modo debet hoc sacerdos ex seipso facere, sicut probatum est : sed si rogatur, aliquando acquiescere potest, et non saepe, sicut diximus.

 

 

ARTICULUS XXI.

Quare communicaturus specialiter iubetur dimittere debitoribus suis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 3 : Antequam accedas, dimitte debitoribus tuis, etc.

Quare specialiter facit mentionem de isto peccato in communicando : omne enim peccatum facit indignum si est mortale, ut ante dixi : ergo mentionem generaliter facere deberet de omnibus ut dimitteretur ei.

Ad hoc videtur dicendum, quod sacrificium quo Christus obtulit seipsum, praecipue fuit propter amorem fraternum. Unde, ad Hebr. II, 14 et 15 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum : et liberaret eos qui timore mortis per totam obnoxii erant servituti. Et ideo peccatum odii fratrum maxime contrariatur communioni. I ad Corinth. XI, 18 : Primum quidem, id est, praecipuum malum, convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, etc.

 

 

ARTICULUS XXII.

An Magister bene dicat, quod spiritualiter manducat qui innocentiam ad altare portat ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dici, ibi, E, § 3, in fine : Spiritualiter manducat, qui innocentiam ad altare portat.

Secundum hoc enim videtur, quod pauci manducant spiritualiter : quia pauci sunt innocentes, qui non peccaverunt.

 

Solutio. Dicendum quod intelligitur de innocentia quantum ad immunitatem culpae mortalis, et non de innocentia baptismi : homo enim per poenitentiam potest esse immunis a culpa : et sic sumitur innocentia a beato Gregorio in quadam quadragesimali Collecta : Deus innocentiae restitutor et amator, quem nosse vivere, et cui servire regnare est, etc.

 

 

F. Si illud sit sacrificium, etsi saepius immoletur Christus ?

 

DIVISIO TEXTUS

Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium vel immolatio ?

Haec est ultima pars huius tractatus de Eucharistia, in qua agitur de ipsa ex parte consecrantis eam : et hoc est ex par te causae efficientis vel quasi efficientis.

Et dividitur in duas partes :

in quarum prima agitur de actu sacerdotis quem facit in conficiendo.

In secunda, agitur de his quae hoc sacramentum requirit in consecrando, sicut ordinem, et vitam, et intentionem : et incipit ibi, H : Solet autem quaeri, utrum pravi sacerdotes, etc.

 

Adhuc autem prima habet quaestiones quatuor, quarum tamen duae simul tanguntur et determinantur in libro, scilicet quo nomine vocetur actus sacerdotis, et utrum Christus semel vel saepius immoletur ? et de solutione harum est capitulum primum.

Secunda quaestio est de institutione huius sacramenti : et de hoc est capitulum secundum, quod ibi incipit ibi, G, § 1 : Institutum est enim hoc sacramentum, etc.

Tertio quaestio est, utrum quotidie vel raro celebrandum et communicandum sit ? et de hoc est tertium capitulum quod incipit ibi, G, § 2 : Si autem quaeratur, utrum quotidie communicandum sit, etc.

 

 

ARTICULUS XXIII.

An Christus immolatur in omni sacrificio ?

 

Incidit autem quaestio circa primum.

Videtur, quod non dicatur Christus quotidie sacrificari et immolari propter repraesentationem praeteritorum :

  1. Eadem enim ratio est de crucifixione et morte, quae est de sacrificio et immolatione : ergo si dicatur immolari, quia fit repraesentatio immolationis factae, dicetur crucifigi et tradi, quia fit repraesentatio crucifixionis et occisionis factae quod falsum est.
  2. Item, non sequitur, istius occisio repraesentatur : ergo iste occiditur : ergo nec hic sequi videtur, immolatio vel sacrificium repraesentatur : ergo immolatur vel occiditur.
  3. Item, videtur quod fieri hoc non debeat : quia hoc quod est occasio haeresis, ab Ecclesia fieri non debet : sed repraesentatio mortis significat mortalem, cum tamen dicat Apostolus, quia Christus resurrexit a mortuis, et iam non moritur : ergo fieri non debet.
  4. Item, in sacramento nulli facienda est iniuria : sed Christus semel oblatus, hominum peccata tulit sufficienter, prout dicit Apostolus : ergo iniuria fit ei si tota die offertur pro peccatis.

 

Ulterius quaeritur, quare dicatur immolatio vel sacrificium ?

Ad hoc dicendum, quod Christus omni die verissime immolatur, cum sacrificium offertur Deo Patri : immolatio enim dicit actum oblationis ex parte rei oblatae, et sacrificium dicit eumdem actum ex parte effectus : unde cum ex parte rei oblate semper maneat oblatio pro nobis oblata et offerenda, semper immolamus et semper sacrificamus. Non est autem ita de crucifixione : haec enim dicit non actum rei oblatae, sed potius actum iniquum Iudaeorum vel passionem, prout est ab eis illata : sic autem non fuit iteranda : et ideo non est simile. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod immolatio nostra non tantum est repraesentatio, sed immolatio vera, id est, rei immolatae oblatio per manus sacerdorum : unde duo dicit, scilicet rem occisam, et oblationem : quia immolatio proprie est oblatio occisi ad cultum Dei : et quoad oblationem non est repraesentatio tantum, sed verus actus offerendi. Sic autem non est de occisione et crucifixione.

Ad aliud dicendum, quod non est hic occasio haeresis : sed esset si notaretur iterari occisio : et hoc dictum est quia non notatur.

Ad aliud dicendum, quod non fit iniuria : quia eadem res semper offertur, et sub uno effectu : sed si quaereretur alia res ad occisionem et redemptionem, tunc morti Christi fieret iniuria.

Ad ultimum dicendum, quod nomen ipsum quod est immolatio, dicitur ab instrumentis, ubi occidebatur pecus quod offerebatur : occidebatur enim super magnum lapidem ad Modum molaris rotundum, et partes occisi super eum ponebantur : et loco illius modo utimur altari : sed secundum significationem propriam sonat actum oblationis ex parte rei oblatae et occisae : sacrificatio autem seu sacrificium dicit eumdem ex parte effectus.

 

 

ARTICULUS XXIV.

An Christus quotidie immoletur in sacramento ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, F, post principium : Quotidie autem immolatur in sacramento, etc.

Instantia enim huius videtur esse in Parasceve : quia tunc non consecratur.

Ulterius quaeritur, quare illo die non consecratur ?

Ulterius adhuc quaeritur, quare sanguis a die coenae usque in diem Parasceves non reservatur, sicut corpus ?

 

Solutio. Dicendum, quod quotidie immolatur, licet non quotidie conficiatur : quia etiam in Parasceve immolatio fit absque consecratione.

 

Ad aliud dicendum, quod instituit Ecclesia, quia illo die Christus vere seipsum obtulit in cruce : et ideo noluit Ecclesia ut immolaretur in sacramento, ut populus circa veram oblationem, ablata sacramentali quae sub velamine est, magis afficeretur.

Ad aliud dicendum, quod nulla causa est quam quidam dicunt, quod hostiae consecratae intinctione vinum in Parasceve convertatur in sanguinem : quia secundum hoc alicui sacerdoti intingenti corpus Christi in vino, et postea sumenti utrumque, scilicet corpus et vinum, iterum eodem die liceret celebrare : quod falsum est, cum sit pransus.

Item, vinum non fit sacramentum nisi accedente verbo : si autem verum esset quod isti dicunt, efficeretur sacramentum sine forma sacramenti. Unde dicendum, quod sanguis non reservatur propter periculum effusionis, quia effundi posset : et iterum quia non potest reponi de vase in vas nisi aliquid adhaereat vasi de humore : et ideo Ecclesia statuit non reservandum esse.

 

Deinde notandum est circa hoc quod dicit, ibi, F, sub medio : Quoties pascha celebratur, etc., quod pascha dicitur multipliciter.

Quandoque enim dicitur panes azymi, qui tunc comedebantur. Ioan. XVIII, 28 : Ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha.

Item, dicitur Christus immolatus. I ad Corinth. V, 7 : Etenim pascha nostrum immolatus est Christus.

Item, agnus paschalis qui tunc comedebatur. Matth. XXVI, 17 : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?

Item, tempus illud quando celebratur. Ioan. XXIII, 1 : Ante diem festum Paschae, etc.

Item, coena quam comedebant in vespera. Matth. XXVI, 2 : Scitis quia post biduum Pascha fiet. Unde versus :

Est azymum pascha, Iesus, agnus, vespera, coena.

 

Deinde notandum est super hoc quod dicit, ibi, F, post medium : Nonne per singulos dies offerimus, etc. Innocentius enim dicit, quod quinque de causis haec fit immolatio.

Prima est, quia quotidie peccamus : et ideo oportet paratam esse medicinam : et haec tangitur in Littera.

Secunda est, ut lignum vitae semper sit in medio paradisi.

Tertia est, ut nobis uniatur Christus sacramentaliter, et nos ei spiritualiter. Et hanc tangit Hilarius in libro VIII de Trinitate sic dicens : Cur gradum quemdam atque ordinem consummandae veritatis exposuit, nisi ut ille in Patre per naturam divinitatis, nos e contra in eo per corporalem nativitatem eius : et ille rursus in nobis per sacramentorum mysterium crederetur : ac si perfecta mediatoris unitas doceret, ut nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis et ita ad unitatem perficiendam cum qua in eo naturaliter per nativitatem inest, nos quoque natura in eo inessemus, ipso Christo naturaliter in nobis permanente. Quod autem in nobis naturaliter haec unitas sit, ipse ita testatus est, dicens : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo.

Quarta causa, est ut habeamus memoriam passionis : et haec tangitur, I ad Corinth. XI, 24 : Hoc facite in meam commemorationem.

Quinta est, ut Iudaei conversi agno vero loco typici utantur, quem esurient, sicut dicit Psalmus LVIII, 7 : Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.

 

 

ARTICULUS XXV.

An sacramentum Eucharistiae valeat contra venialia peccata ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa finem : Nec causa suae infirmitatis repetitur, etc.

Ex hoc enim quod hic dicitur, videtur quod hoc sacramentum valeat contra venialia : videtur autem, quod etiam contra mortalia valeat : quia

  1. Dicitur in Collecta beati Gregorii quae pro vivis et mortuis in communi dicitur : Sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum, sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. Ex prima parte accipitur, quod valet contra mortalia : quia scelera non nisi mortalia dicuntur. Ex parte vero ultima accipitur quod aequaliter valet contra venialia et contra mortalia.
  2. Item, supra habitum est in eodem capitulo, quod est repraesentatio mortis Christi et oblationis : sed illa fuit contra mortalia et venialia : ergo hoc sacramentum contra utraque peccatorum genera ordinatur.
  3. Item, De consecratione, distinct. II, Iulius Papa dicit : Cum crimen omne atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur ? Ergo videtur, quod istud sacrificium valeat ad omnis delicti expiationem.
  4. Item, vocatur sacramentum sacramentorum, et maximum sacramentum : ergo maiorem habet effectum quam alia quae non sunt tam digna sacramenta : sed baptismus et poenitentia valent contra mortale : ergo multo magis et istud.
  5. Item, actus hominis gratia informatus, minus valet quam actus Christi, qui plenus est gratia : sed actus hominis gratia informatus sufficit delere mortale, sicut patet in dolore poenitentiae : ergo multo magis actus Christi : et ille repraesentatur in communione : ergo valet contra mortalia.

 

Sed contra videtur, quod non valet contra venialia.

  1. Sacramentum enim valet ad effectum suum proprium inducendum : sed non est eius proprius effectus deletio venialium : ergo non inducit illum. Probatio minoris : Quidquid est contra quod multa ordinantur, nullum eorum erit proprium destructivum illius, nisi omnia illa sint unum in ratione, vel unum reducatur ad aliud : sed contra veniale multa ordinantur, sicut aqua benedicta, benedictio pontificalis, et huiusmodi : et non habent omnia haec unam rationem, nec reducitur unum ad aliud : ergo nullum eorum est proprium destructivum peccati venialis.
  2. Item, sit quod aliquis accedat cum duobus vel tribus venialibus : aut valet ad omnium remissionem, aut non. Et non potest dici, quod non valeat ad omnium remissionem, quia eadem est ratio de uno et de alio : ergo si valet ad remissionem unius, valet ad remissionem omnium. Si autem hoc detur : tunc aliquis in hac vita potest vivere sine peccatis, quod est contra Augustinum dicentem, quod hoc non potest fieri, et est scriptum supra.
  3. Item, cum purgatio talis sit effectus huius sacramenti : et omnia talia remedia frequenter debeant iterari : videtur, quod secundum hoc uno die deberet pluries communicari, vel plures missae celebrari, quod falsum est.
  4. Item quod non valet contra mortale, sic videtur probari : quia aut accedit cum mortali, aut non. Si sic : ergo iudicium sibi manducat et bibit. Si non : ergo non remittitur sibi mortale.

Item, in coena Christi valuit omnibus praeter eum qui accessit cum mortali, scilicet Iudam, de quo dicitur, Ioan. XIII, 27 quod post buccellam, introivit in eum Satanas : ergo similiter fit adhuc : ergo non remittitur mortale peccatum in perceptione huius sacramenti.

 

Solutio. Sicut supra dictum est in quaestione de distinctione sacramentorum, Eucharistia nec contra mortale nec contra veniale ordinatur, sicut ad proprium effectum, sed potius contra debilitatem quae procedit ex deperditione spiritualitatis : quae deperditio spiritualitatis contingit tam ex originali quam actuali peccato. Sed quod hic dicit Ambrosius, et Magister in fine capituli concludit, intelligitur de effectu consequenti, et communi huic sacramento et aliis quibusdam remediis peccati : cum enim per spiritualem cibum restituitur robur spiritus, tunc excludit venialium frequentiam : et ex fervore devotionis deletur veniale quod inest, et etiam reatus poenae peccati mortalis, quod per poenitentiam factum est veniale. Et hoc modo intelliguntur verba Sanctorum inducta.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ablutio est scelerum, quantum ad reliquias remanentes, et debitum poenae.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo quo dictum est, valet contra omne peccatum, sed proprie restaurat robur spiritus deperditi ex peccato et poena peccati.

Ad aliud dicendum, quod mors Christi multa habuit, quae non habet in se, nisi per repraesentationem sacramentum : habuit enim positionem animae secundum veritatem, et poenam pro omnibus satisfacientem sufficienter, licet non efficienter : et hoc non habet in se sacramentum per veritatem : quia Christus modo non moritur, nec poenam passionis patitur : et ideo non sequitur, quod sacramentum sicut passio valeat contra omne peccatum, sed quod repraesentatur in ipso remissio omnis peccati sufficienter, non efficienter.

Ad aliud dicendum, quod multis modis sicut etiam supra tactum est, et de Confirmatione habitum est, dicitur unum sacramentum maius alio : quia vel a maiori datur : vel maioris gratiae collativum : vel quia dignior est res contenta : vel dignioris rei non contentae significativum. Et primo quidem modo confirmatio, secundo baptismus, tertio Eucharistia, et quarto matrimonium dignius dicitur : et ideo non sequitur si maius est in genere, quod maiorem gratiam conferat contra peccatum, quod est esse maius secundum quemdam modum maioritatis sacramentorum. Et est ibi fallacia consequentis.

Ad aliud dicendum, quod actus Dei qui est dolor satisfactivus pro peccatis nostris, non est per veritatem in sacramento, sed per repraesentationem solum : et ideo illa obiectio non valet.

Ad id quod obicitur, quod non valet contra venialia, bene videtur esse concedendum per eum modum quo procedit prima obiectio. Sed secunda non valet : quia ex consequenti delet venialia : et ideo si aliquis consequitur remissionem venialium omnium, quod bene credo quod saepe contingit : tamen verbum Augustini et Ioannis Evangelistae manet verum : quia non diu potest manere in tali statu, manente concupiscentia in carne.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi valeat contra venialia, non sequitur quod frequenter debeat iterari : quia cum sit sacramentum dignissimum quantum ad rem contentam, exigit magnam praeparationem ante faciendam, quae non potest saepe fieri : tamen commendatur propter hoc omni die communicans, ut dicitur in Littera, dummodo digne communicet : quae dignitas causatur ex praeparatione praecedenti.

Ad aliud dicendum, quod non est accedendum cum mortali peccato : sed tamen contra mortale valet, non ex parte culpae, sed poenae, ut dictum est.

Et per hoc etiam patet solutio ad totum.

 

 

G. De causa institutionis.

 

ARTICULUS XXVI.

An sacramentum Eucharistiae congruo tempore sit institutum a Christo post coenam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod tertio quaeritur : et tangitur ibi, G, Institutum est enim hoc sacramentum duabus de causis, etc.

  1. Cum enim alia sacramenta saepius instituta sint, sicut baptismus cum dictum est : Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. : et in baptismo Salvatoris, ut supra determinatum est in quaestionibus de baptismo Salvatoris, et istud sacramentum sit sacramentum sacramentorum, videtur et istud saepius debere esse institutum.
  2. Item, baptismus institutus est post passionem quantum ad formam : Eucharistiae vero effectus est incorporatio qua fideles incorporantur Christo, quae fit per innovationem, cuius exemplum est resurrectio : ergo etiam deberet institutum esse post resurrectionem.
  3. Item, Innocentius, sicut supra notavimus, unam causam ponit Eucharistiae, ut lignum vitae sit in medio paradisi : lignum autem vitae panis angelorum est, et hoc est per gloriam beatitudinis quae post resurrectionem est ostensa : ergo videtur, quod post resurrectionem debuit institutum fuisse.
  4. Ulterius videtur, quod ante coenam institui debuit : agnus enim paschalis sumi non debuit ab agno, sed potius ab his qui redimebantur per sanguinem agni : ergo videtur, quod Christus, qui verus agnus est, non debuit prius comedere agnum typicum, sed potius ante coenam, vel sine coena offerre seipsum.
  5. Item, cum Christus recepit circumcisionem, non statim ad circumcisionem continuavit baptismum, sed diu post. Cum igitur similiter se habeant ad invicem agnus typicus et verus, sicut circumcisio et baptismus, videtur quod non statim post agnum typicum debuit institui immolatio agni veri, sed diu post : et hoc non est factum.

 

Ulterius quaeritur de causa institutionis, quam Magister tangit in Littera, scilicet quae est augmentum virtutis : de alia enim causa quam tangit in Littera, ante habitum est.

  1. Eiusdem enim est augere virtutem et conferre : sed baptismi est conferre virtutem : ergo et baptismi est augere : ergo haec non est propria causa institutionis Eucharistiae. Quod autem prima sit vera, patet per virtutem consuetudinalem quae generatur ab actibus et augetur ab eisdem, et sic est de aliis rebus in natura.
  2. Item, supra in tractatu de baptismo, dicitur, quod virtutes in baptismo augentur : ergo patet, quod non est proprius effectus Eucharistiae.
  3. Item, supra in principio huius notulae super hunc quartum Sententiarum, saepius probatum est, quod omne sacramentum est contra peccatum et contra vulnus peccati, et in hoc differt gratia sacramentalis a gratia quae est in donis et virtutibus : ergo secundum hoc nullius sacramenti proprius effectus erit augere virtutem : ergo nec istius : ergo et ista causa quam tangit in Littera, nulla esse videtur.
  4. Si dicatur, quod non auget virtutes in genere, sed quamdam auget virtutem, scilicet caritatem. Contra : Caritas augetur, gratia aucta per bona opera : quia dicit Augustinus, quod caritas datur ut nutriatur, et nutrita augeatur, et aucta perficiatur : cum autem hoc facere sit gratiae et bonae vitae, non erit proprius effectus huius sacramenti.

Item, nihil augetur nisi per id quod unitum sibi simile est in specie, ut caro hominis per id quod fit caro hominis, et sic de aliis : sed supra probatum est, quod gratia sacramentalis et gratia virtutum non sunt unius speciei : ergo una non auget aliam : ergo falsum est quod dicitur in Littera, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum videtur ad hoc, quod instituta est Eucharistia, ut hic dicitur, a Deo ad medicinam quotidianae infirmitatis, quae causatur ex deperdito robore abstinentia spiritualis cibi, ut saepius dictum est, et non debuit institui nisi post coenam ante passionem, quia non nisi a passione trahit effectum, et est repraesentatio ipsius passionis : et ideo tamquam memoriale arctius memoriae commendandum, ultimo institui debuit, ut infra in Littera dicetur.

 

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod in baptismo multa fuerunt, et penes illa multa varias habuit institutiones, ut supra in quaestionibus de baptismo dictum est : sed non sic est in Eucharistia, quae tota gratiae est, et ideo non nisi prope ostensionem maximae gratiae debuit ostendi.

Ad aliud dicendum, quod baptismus est sacramentum necessitatis ad quod multis modis oportuit assuefacere homines : et ideo ante Christum inducebatur a Ioanne, et postea a Christo multis modis instituebatur, et post resurrectionem habuit complementum formae : sed Eucharistia est repraesentatio immolationis factae in passione, et ideo non debuit post, sed ante institui : licet enim innovet, hoc est effectus eius consequens, et non proprius, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod lignum vitae est panis angelorum : tamen secundum quod sub sacramento accipitur, panis est sub cineribus coopertus, id est, exprobrationibus occidentium, et sputis, et flagellis, et etiam ideo frequentius iteratur figura crucis in consecratione, quod non fiet quando aperta rerum veritate accipietur.

Ad aliud dicendum, quod Christus Novum Testamentum in sacrificiis utriusque continuavit Veteri, sumendo prius agnum paschalem, et postea dando suum corpus : et ideo debuit institui post coenam, quod verum est : Christus ergo agnum paschalem sumpsit, et non fecit ut ostenderet se indigere liberatione, sed in omnibus tenendo legem, ostendit legem non esse profanam, sicut idololatriam, et a Deo esse datam : et in veritatem Novi Testamenti esse convertendam. Obiectio autem illa procedit ac si agnus a nullo comederetur, nisi hoc fine quod liberaretur per ipsum ab angelo exterminatore.

Ad aliud dicendum, quod ad baptismum multipliciter oportuit homines induci, tum quia est sacramentum necessitatis, tum quia est generale sacramentum, tum etiam quia est ianua sacramentorum : et bene et congrue isto introducto, omnia alia sunt introducta : et ideo oportuit diu post circumcisionem susceptam exspectare : sed non sic est in Eucharistia : sed statim continuari debuit Novum ad Vetus, consummato Veteri per passionem Christi.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de causa quam tangit Magister in Littera, dicendum quod sacramentum corporis Christi multipliciter potest ostendi, secundum quod ipsum multa in se habet.

Potest enim attendi quantum ad suam rem principalem quam continet et causat ex parte suscipientis quantum in se est : et sic proprie est sacramentum novae legis, specialis gratiae collativum, quae est ordinata contra infirmitatem quotidianam, quae est ex debilitate roboris spiritualis, ut dictum est.

Potest et attendi non in quantum est sacramentum, sed in quantum est repraesentatio eorum quae facta sunt circa mortem Christi : et sic est sacramentum amoris, quia ibi Iesus circa nos maiorem amorem ostendit, et sic nostrum amorem ad se excitavit et emit. Unde Bernardus : Supra omnia te mihi reddit amabilem, bone Iesu, calix quem bibisti opus redemptionis nostrae. Item, Bernardus : Multum difficultatis assumpsit quo te multae dilectionis debitorem constitueret, admoneretque ad gratiarum actiones difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat facilitas conditionis. Et hoc modo loquitur Magister hic. Unde hic non est proprius effectus sacramenti in quantum sacramentum est ex re operata in sacramento, sed potius in quantum est repraesentatio passionis Christi, nostram sibi ementis caritatem.

Potest etiam considerari, in quantum habet pro re eum qui est causa et auctor omnis gratiae, et de cuius plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia : et sic non confert tantum augmentum caritatis, sed etiam omnium virtutum.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia nihil prohibet plures causas secundarias esse eiusdem effectus, licet una sit per se secundum unum modum causalitatis. Unde baptismus dat augmentum virtutum, per hoc quod est maioris gratiae principium : Eucharistia autem per hoc quod est excitativum ad maiorem devotionem et amorem ex memoria passionis Christi.

Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate sacramentalis gratia differt a gratia virtutum et donorum, et non auget eam per essentialem unionem cum illa, sed potius per occasionem, scilicet quia excitat ad devotionem, qua habita, confertur frequenter maior gratia in habitu, semper autem in actu.

Ad aliud dicendum, quod augmentum caritatis per modum meriti multis attribui potest, omnibus videlicet quae faciunt mereri : sed tamen essentialiter non augetur nisi a Deo per gratiae appositionem vel assimilationem suae bonitatis, sicut determinari habet in quaestione de augmento virtutum.

 

 

ARTICULUS XXVII.

An quotidie sit communicandum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2 : Si autem quaeritur : Utrum quotidie communicandum sit, etc.

Haec est autem quarta quaestio in principio huius distinctionis tacta.

  1. Videtur enim Augustinus male dicere : Nec laudo, nec vitupero. Aut enim loquitur de malis, aut de bonis. Si de malis : tunc erit vituperabile. Si autem de bonis : tunc videtur esse laudabile : laudabile enim est bonum bene facere : et quanto saepius facit, tanto est laudabilior : sed optimum vel de optimis est dicere missas et communicare : ergo quanto saepius id facit aliquis, tanto magis est laudandus : ergo male dicit Augustinus.
  2. Item, stultus est aegrotus qui habet medicinam paratam, et non iterat eam toties quoties redit morbus : sed morbus venialium semper redit : ergo stultus est qui non saepe sumit medicinam : ergo vituperabilis, quia omnis stultus in eo quod talis, vituperabilis est : ergo iterum male dicere videtur Augustinus.
  3. Item, sacrificium Deo offerre, semper fuit bonum, et erit bonum : ergo optimum sacrificium Deo offerre, est optimum : ergo saepissime offerendum : ergo laudabile est, quod quotidie immoletur et accipiatur Christus, quia ipse est optimum sacrificium.
  4. Item, manna quod pluit Deus de caelo, quotidie praeterquam in die sabbati colligebatur : ergo videtur etiam, quod id quod significabat manna, omni die ante quietem perpetuae vitae sit colligendum et edendum : hoc autem est corpus Christi : ergo laudabile est, quod quotidie fiat.
  5. Item, in veteri lege iuge sacrificium significabat istud sacrificium : et illud quotidie bis fiebat : ergo videtur etiam, quod istud saepius iterandum sit : et quanto saepius, tanto melius.

 

Sed contra :

  1. Dicit Gregorius, quod bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est : ergo multo magis bonae mentis est suam agnoscere indignitatem : constat autem, quod nullus sufficienter dignus sit : ergo bonae mentis est agnoscere se indignam, et removere se a communione.
  2. Item, in veteri lege non omnis populus intrabat Sancta sanctorum, sed solus pontifex, et semel in anno, et cum multo vestium ornatu, et incenso, et sanguine : constat autem, quod fuerunt significationes istorum quae modo geruntur : videtur ergo adhuc non omnibus, et non semper, sed quandoque ordinatis hominibus cum incenso orationum, et sanguine, scilicet memoria passionis esse communicandum : cum igitur ita non possunt praeparari saepe, non saepe erit communicandum.

 

Solutio. Dicendum, quod causa dicti Augustini procedunt verba obiectionum. Et hoc patet in decreto de consecratione, dist. II, cap. Quotidie, ubi verba quae hic deficiunt, supplentur sic : Si dixerit quispiam non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius autem affirmat quotidie, faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Nec enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum alteri se praeposuit, Zachaeus, et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam suscepit Dominum : alter dicit, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo : ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc valet, quod manna secundum propriam voluntatem in ore cuiusque sapiebat. Ex his accipitur, quod ratione diversarum virtutum, scilicet humilitatis recognoscentis propriam infirmitatem, et caritatis cupientis se Deo coniungere, ambo sunt laudabiles. Discretio autem quae auriga virtutum est, temperat utrasque : et medium semper laudabilius est extremis.

 

Dicendum igitur ad primum, quod de bonis loquitur Augustinus : et licet sit idoneus, tamen sua reputatione non est satis idoneus : et quia in hoc honorat Deum recognoscendo excellentiam corporis sui cui nihil satis dignum est, convertitur ei hoc ipsum in laudem et meritum.

Ad aliud dicendum, quod stultus nec sacramentaliter, nec spiritualiter manducat. Unde ipse abstinens sacramentaliter ad tempus propter humilitatem, non est stultus, quia spiritualiter non abstinet : et ideo non tenet illa obiectio.

Ad aliud dicendum, quod multi actus in se boni sunt, et tamen propter nostram fragilitatem ad illos actus comparatam, nobis efficiuntur mali vel incauti, sicut iurare. Dicere enim verum bonum est, et advocare testem Dei veritatem bonum est : tamen propter nostram scientiam quae semper dubio permixta est, vitandum est nobis iurare : et ita dicendum videtur hic de communione : quia licet in se optima sit, tamen quia multae sunt aversiones nostrae et inidoneitates, quandoque nobis tutum est abstinere propter humilitatem.

Ad aliud dicendum, quod manna licet significaret futuram refectionem in corpore Christi, fuit tamen datum in usum corporalis alimoniae itinerantibus per desertum : et ideo non erat periculum illud singulis diebus accipere, sed potius necessarium.

Ad aliud dicendum, quod iuge sacrificium significabat futuram Christi passionem in quantum est passio, et non cibum spiritualem, qui est in Christo passo in quantum huiusmodi : et ideo totum incendebatur. Et quia haec passio quotidie debet esse in igne cordis nostri, propter hoc quotidie offerebatur. Unde, Psal. CXL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, etc.

 

 

ARTICULUS XXVIII.

An ter in anno sit communicandum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2, circa finem : Si non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, etc. Hoc enim est decretum Fabiani Papae, sicut dicitur ibi, de consecratione, dist. II.

Videtur autem saepius esse communicandum : quia

  1. Dicit Ambrosius, sicut in Littera habuimus : Si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco : debeo semper habere medicinam.
  2. Item, Hilarius Episcopus : Si non sint tanta peccata ut excommunicetur quis, non debet se a medicina corporis Domini separare : ergo videtur, quod quotidie sit communicandum.
  3. Item, ex concilio Martini Papae : Si quis intrat in Ecclesiam Dei, et sacras Scripturas audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae : istum talem proiiciendum de Ecclesia Catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat, et ostendat fructum poenitentiae suae : ut possit communione percepta indulgentiam promereri. Ergo videtur quod saepius communicandum sit.
  4. Item, hoc videtur a simili corporalis cibi, quem quotidie accipimus : cum ergo non in solo pane vivat homo, sed magis in spirituali pane, videtur quod quotidie iste cibus sit accipiendus.
  5. Item, super illud Matthaei, VI, 11 : Panem nostrum supersubstantialem etc., dicit una Glossa, Eucharistiam.

Ergo ipsa est panis quotidianus : ergo quotidie sumendus : non igitur tantum tribus vicibus in anno.

 

Ulterius videtur, quod ad minus quatuor vicibus sit communicandum in anno.

  1. Dicit enim Soter Papa : In Coena Domini a quibusdam perceptio Eucharistiae negligitur : quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus (exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est) percipienda sit, Ecclesiasticus usus demonstrat : cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Domini sacramenta reconcilientur. Ergo in Coena communicandum est ad minus.
  2. Item, Dominus tunc instituit, et discipulos tunc communicavit : ergo cum sua actio nostra sit instructio, videtur quod tota Ecclesia tunc debeat communicare.
  3. Item, in religionibus quibusdam observatur in tantum ut illa die nullus subditorum celebret, sed omnes communicent de manu superioris, quemadmodum discipuli de manu Domini : ergo videtur, quod hic usus omnibus sit aemulandus.

 

Ulterius quaeritur hic, quae poena sit non communicantis secundum statuta canonum ?

Videtur, quod eiciendus sit extra Ecclesiam, eo quod

  1. Dicitur, Ioan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ergo in illo. Ergo a contrario sensu, Qui non manducat, etc., non manet in Christo : in Christo autem manere est in corpore mystico manere : cum ergo ille talis a corpore mystico se abiiciat, etiam ab Ecclesia abiiciendus esse videtur.
  2. Item, hoc sacramentum nomen proprium habet a quo tota Ecclesia sibi comparticipat, scilicet communionem : ergo qui se privat communione, nihil debet habere de communitate vel de communicatione : ergo ab ipsa communicate et communicatione est praecidendus : ergo excommunicandus.
  3. Item, hoc videtur ex concilio Toletano, in decreto de consecratione, dist. II : Hi qui intrant in Ecclesiam Dei, et deprehenduntur numquam communicare, admoneantur quod si non communicent, ad poenitentiam accedant, id est, si excommunicati sunt, satisfaciant : si communicant, id est, si non excommunicati sunt, non semper abstineant : si non fecerint, abstineant, id est, excommunicentur.
  4. In concilio Elibertano : Omnis homo ante sacram communionem a propria debet abstinere uxore tribus aut quatuor aut sex diebus : nec inter Catholicos connumerabitur, qui in istis videlicet temporibus, Pascha, Pentecoste, et Natali Domini non communicaverit. Ex his videtur, quod non communicans sit excommunicandus.

 

Ulterius quaeritur, quare his tribus temporibus communicandum instituerunt Patres, potius quam aliis ?

  1. Quia cum hoc sacramentum non sit nisi memoriale passionis, videtur quod solum in die Passionis sit communicandum fidelibus, et ad minus in Pascha.
  2. Item, in Pentecoste nullo modo videtur : quia tunc tota carnalitas conversa est ad spiritum : et subtrahebatur Apostolis a corde praesentia carnis, ut locum haberet praesentia deitatis : ergo videtur, quod tunc non sit communicandum carni et sanguini Christi : quia sicut ipse dicit : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam.
  3. Item, in Veteri Testamento legitur in Exodo, XIII, 10, quod si aliquis immundus fuit mense primo, quod celebraret Pascha mense secundo. Ergo videtur, quod etiam sancti Patres in Novo Testamento remedium super hoc debeant providere, si aliquis his temporibus praeparatus non esset, quod alio tempore communicaret.
  4. Item, Levit. XXIII, passim, legitur quod omnia ista tria festa celebrantur per octo dies, et singulis diebus fiebant sacrificia, et populus edebat coram Domino : ergo videtur, quod etiam sit faciendum in Novo, et multo plus : quia Novum Testamentum est octavarum, cum vetus fuit hebdomadarum : ergo per octo dies in quolibet festo communicandum est, ut videtur.
  5. Item, cum duo istorum temporum habeant respondentiam in Veteri Testamento, scilicet Pascha et Pentecoste, in quibus populus edebat coram Domino : quare tertium, scilicet Natale, non habet correspondens aliquod : in Ianuario enim non convenit populus coram Domino, sed in Septembri, et tunc nos non communicamus.
  6. Item, cum Patres statuerunt primum, ut in quolibet die dominico, et deinceps ut tribus vicibus per annum populus communicaret, qualiter modo statutum est, ut saltem semel in anno hoc fieret ?
  7. Item, numquid prohibendae sunt matronae habentes viros suos, et abstinentes se a coitu per unam vel duas noctes et alias devotae, ne saepius communicent ?
  8. Item, viduae et aliae in castitate viventes et appetentes communicare, numquid sunt prohibendae ? Videtur, quod non : quia nihil quod auget gratiam et devotionem et sui custodiam, est prohibendum : frequentia autem communionis omnia haec facit in communicante : ergo non est prohibenda.

 

Solutio. Dicendum videtur ad primum, quod non loquitur solum de communione sacramentali, sed magis de spirituali : haec enim saepius iteranda est, etiam eodem die : quia medicina est nostrae infirmitatis. Alia autem ordinanda est, ut cum solemnitate et honore tanti sacramenti fiat.

Ad aliud dicendum, quod Hilarius Papa loquitur de his qui abstinent semper. Illi enim male faciunt et contra canonum statuta.

Per hoc idem patet solutio ad sequens : quia loquitur de his qui abstinent temporibus in quibus communicandum ordinat Ecclesia.

Ad aliud dicendum, quod non est omnino simile de corporali cibo ad spiritualem : quia corporalis non repugnat nostrae indignitati ex sua dignitate, sed semper indignior est comedente : panis autem spiritualis propter suam dignitatem quandoque repellit nos a se, quando foeditates vel peccata in nobis apparent.

Item, panis corporalis non supplet defectum nostrum, nisi materialiter sumatur : sed spiritualis supplet defectum nostrum, etiamsi solum sacramentaliter sumatur.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa in contrarium, loquitur sub distinctione, scilicet quod quotidianus debet esse quoad usum sacramentalis manducationis, vel spiritualis : et non quoad usum sacramentalis manducationis tantum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate satis consonum est operibus spiritualibus communicare in Coena : et bene puto, quod alias praeparati, et tunc volentes communicare, non sunt prohibendi : sed tamen quia infirmitates hominum multae sunt, et communicante uno vult alius communicare : quandoque differuntur usque in diem Paschae, ut duobus residuis diebus in ampliori custodia sua sint : quia populus male custodit se post communionem, et in expectando communionem custodit se melius. Unde si aliqua est persona in qua hoc non timetur, puto ei concedendum esse, quod communicet in illo die : et sic fit apud religiosos, ut probatur in sequenti obiectione.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, Quae sit poena non communicantis ? Dicendum, videtur, quod absque dubio talis excommunicandus est post sufficientem admonitionem. Ego autem reputo signum alterius duorum peccatorum : scilicet quia aut obstinatae malitiae, quoniam nullo modo vult recedere a peccatis, aut haeresis. Unde multum etiam meo iudicio delinquunt praelati, tales fovendo, cum illos praecipue excommunicare deberent : et hoc videtur velle Fabianus Papa cum dicit, quod omnes tribus his temporibus communicent, si noluerint ecclesiasticis carere liminibus.

Ad hoc quod obicitur in illo decreto, quod praecipit tribus diebus ab uxore abstinendum esse, etc., dicendum quod bene puto, quod sit sic faciendum : si tamen alter coniugum inveniatur debitum reddere coactus et non expetere : et hoc frequenter facere, eo quod alter non vult etiam illo tempore abstinere : ego communicare concederem illi qui reddit invitus, et non alteri qui extorquet debitum, quando non est extorquendum : quia constat, quod etiam illo tempore reddere tenetur, si probabiliter timet de incontinentia alterius.

Ad hoc quod ulterius quaeritur de his specialibus temporibus, dicendum quod tria sunt in communione, scilicet manducatio spiritualis quae vivificat, ut dicit Dominus, et corpus quod sumitur, et repraesentatio passionis. Et primum respondet tempori quoad adventum Spiritus sancti in die Pentecostes. Secundum autem quoad Natale, quando corpus illud apparuit in mundo. Tertium autem quoad Pascha, quando passio celebrata fuit.

Ad id quod obicitur de Pentecoste, dicendum quod carnalis praesentia quae erat cum fidei debilitate, impedivit consolationem divinam : sed talis non est in sacramento, sed potius quae est cum fidei plenitudine : quia nihil in hoc sacramento operatur nisi fides : et ideo praecipue convenit communio in tempore quo Spiritus sanctus est datus.

Ad aliud dicendum, quod Patres Novi Testamenti, non attendunt immunditiam nisi peccati : vel quae signum est peccati, ut pollutio, vel matrimonialis coitus ex vitio incontinentiae procedens. Et quia hae infirmitates cito corrigibiles sunt, non oportet alia tempora providere, nisi forte in diem alium, vel tertium : et hoc bene habet Ecclesiae consuetudo ; nec super hoc novam oportuit facere constitutionem, ut beatus Gregorius determinat de hac pollutione loquens, sicut supra etiam est notatum.

Ad aliud dicendum, quod octo diebus sacrificia repetebantur propter memoriam resurrectionis, ad quam per sacrificium Christi venimus. Quod autem continue octo diebus epulabantur, non significat epulationem sacramentalem, sed potius spiritualem manducationem, qua non est intermittenda, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. V, 8 : Epulemur… in azymis sinceritatis et veritatis.

Ad aliud dicendum, quod Scenopegia quae fit mense Septembri, non habet aliquid respondens in Novo Testamento : quia significat iter per desertum, in quo accipiebatur lex vetus, quae finienda erat in Novo Testamento : sed Pascha et Pentecostes significant sacramenta novae legis, scilicet Passionem, et Spiritus sancti adventum : et ideo ista habent tempora respondentia, illud aurem non.

Ad aliud dicendum, quod antiqui Patres fuerunt in aureo saeculo respectu nostri temporis, scilicet quia adhuc novitio fervore fervebat Ecclesia. Postea autem venerunt novissimo tempore tempora periculosa, in quibus refriguit caritas multorum, et propter indignitatem populi constitutum fuit ter in anno. Sed quia proni sunt sensus hominis in malum ab adolescentia sua, ideo temporibus istis statutum est, ut semel generaliter communicet populus in anno : et utinam adhuc dignet communicaret !

Ad aliud dicendum, quod mihi videtur, quod praeparantes se ad communionem per abstinentiam a coitu vel coeuntes non debent prohiberi a frequenti communione, praecipue de mense in mensem secundum solemnitates maiores : quia iniuste arcentur qui digni sunt : et impie cum eis agitur, quando eis subtrahitur cibus salutaris, qui datus auget eis gratiam quam acceperunt.

 

 

H. Si haeretici et excommunicati hoc sacramentum conficiant.

 

DIVISIO TEXTUS

Deinde transeundum est ad aliam partem distinctionis quae incipit, ibi, H : Solet etiam quaeri, utrum pravi sacerdotes, etc.

In hac enim parte agitur de his quae hoc sacramentum requirit in consecrante.

Et habet tres partes :

in quarum prima ostendit quid requirit in vita, scilicet quod intra Ecclesiam.

In secunda, ostendit quod requirit ordinem et intentionem, ibi, H, § 3 : In huius autem mysterii expletione, etc.

In tertia vero dicit, quid requiritur ex parte sumentis, scilicet quod sit rationalis. Et illis in fine par accidens adiungit, quid sit haereticus, eo quod dixit in epilogo, quod qui hic determinatis contradicit, est haereticus autem incipit, ibi, H, § 4 : Illud etiam sane potest dici, etc.

 

Duo autem dicuntur in prima parte :

in quarum secunda ostendit multis auctoritatibus et rationibus, quia qui non est intus, sed exclusus per schisma vel haeresim vel excommunicationem, non conficit communionem, id est, Eucharistiam.

In prima autem ostendit, quod mali qui sunt intus non praecisi ab Ecclesia conficiunt, licet mali sint.

Secunda incipit, ibi, H, § 2 : Illi vero qui excommunicati sunt, etc.

 

 

ARTICULUS XXIX.

An malus etiam sacerdos conficiat ?

 

Incidit autem quaestio contra hoc quod intendit Magister in prima parte, scilicet utrum malus conficiat ?

Deinde, utrum praecisus ab Ecclesia conficiat ?

Tertio, utrum missa boni melior sit, quam missa mali sacerdotis ?

Quarto, quare specialiter prohibetur a canonibus, quod sacramenta non recipiantur ab haereticis, simoniacis, et fornicariis manifestis ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Dominus Iesus Christus per se dedit conficiendi potestatem : et non omnibus, sed quibusdam : ergo qui non sunt successores illorum, conficiendi potestatem non habent : sed Apostolici viri tribus noscuntur, scilicet vita, scientia, et potestate : ergo deficientes in aliquo illorum, potestatem non habent conficiendi : sed mali deficiunt in vita : ergo non conficiunt.
  2. Item, quanto sublimior est actus, tanto requirit perfectionem agentem : sed sublimissimus est actus conficiendi corpus Christi : ergo sublimissimum convenit esse agentem : ergo illi tali non deficit sublimitas vitae : si ergo haec deficiat, videtur non conficere.
  3. Item, Augustinus dicit, quod Christus remittit peccata per columbam, vel per columbae membra : ergo multo magis conficit per Spiritum sanctum, vel columbae membra : sed mali non sunt columbae membra : ergo ipsi non conficiunt, ut videtur.
  4. Item, omnis potestas est ordinata, et ordinate a Deo descendit : ergo a Deo descendit in Ecclesiam, et per Ecclesiam ad singulos : sed mali non sunt de unitate Ecclesiae : ergo non descendit ab ipso ad eos : ergo mali non conficiunt.
  5. Item, cum in naturis sic est, quod membrum abscissum non habeat actum corporis, nec etiam membrum putridum. Cum igitur mali sint in Ecclesia sicut membrum putridum, videtur quod non habeant aliquem actum corporis mystici : sed consecrare corpus Christi et sanguinem Domini, sublimissimus est actus : ergo non habent potestatem consecrandi, ut videtur.
  6. Item, Sapient. I, 3 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Ergo multo magis effugiet aperte malum : sed sine Spiritus sancti operatione non consecratur corpus Domini : ergo mali non consecrant, ut videtur.
  7. Item, qui non potest quod minus est, non potest etiam quod maius est : sed malus nulli potest impetrare primam gratiam, quae minor est quam totus Christus in plenitudine deitatis et humanitatis : ergo multo minus potest conficere sacramentum continens Christum in plenitudine.

 

Sed si hoc secundum haereticos conceditur,

  1. In contrarium sunt quae primo adducuntur in Littera.
  2. Item, ratio est contra sic : Quidam actus sunt divini, ita quod etiam fiant per alias causas : quidam autem divini tantum. Verbi gratia, actus naturae a Deo sunt et a natura : creare autem, et gratiam dare, et resuscitare, non sunt nisi divini : ergo communicari non possunt, licet homo orando aliquid circa eos promovendos valeat per ministerium operari : ergo in talibus actibus, nec bonus, nec malus, aliquid facit : ergo aequaliter fiunt per bonum et malum ministrum sed tales sunt actus sacramentales, ut habetur in Littera illa, ubi ex Augustino diffinitur sacramentum, dicendo quod sacramentum illud est quod sub quodam tegumento visibilium rerum divina virtus secretius operatur salutem : ergo huiusmodi omnia aequaliter fiunt per bonos, et per malos ministros.
  3. Item, Matth. XXIII, 3 : Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere. Ergo potestatem etiam super bonos habent mali ligandi atque solvendi : sed in eodem ordine datur potestas ligandi et solvendi, et consecrandi Eucharistiam : ergo potestatem habent mali ad utrumque.
  4. Item, donum Dei pure habens vim a passione Christi, est gratia sacramentalis, et necessarium homini ad salutem tale autem sub potestate hominis ponere esset periculum, quoniam vix invenitur bonus : et qui creditur bonus, frequenter est malus : ergo omnes ab illo sacramenta percipiendo essent neglecti et damnati, quod maximum esset inconveniens : quia tunc homo omnino excusatus ignorantia, pro culpa alterius damnaretur, quod est inconveniens : ergo oportet, quod et bonus et malus et qualiscumque minister inveniatur, det gratiam in sacramento.

 

Solutio. Absque omni dubitatione tenendum est, quod mali sacerdotes conficiunt, et alia dant sacramenta : et oppositum est error, et defenditur ut haeresis.

 

Unde dicendum ad primum, quod non dedit eis Christus potestatem, ut necessario boni essent in vita : sed Christus volens non tantum dare ministros sacramentorum, sed etiam ostendere quis minister sit idoneus qui meritorie tractet sacramenta, elegit perfectos in vita, et contulit eis scientiam et potestatem : sed non est necessarium alios sic esse : sed verum est quod nisi sint tales, non sunt digni, sed ad perditionem animae suae tractant sacramenta.

Ad aliud dicendum, quod actum illum qui est transsubstantiatio, non agit sacerdos, sed potius Verbum increatum in verbo creato, sicut supra in quaestione de forma huius sacramenti ostensum est : unde si iste actus esset sacerdotis, tunc obiectio faceret aliquid ad propositum : sed non operatur ibi sacerdos nisi in ministerio tamquam proferens verba, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod columbae membra dicuntur dupliciter, sicut etiam membra corporis. Sunt enim membra quibus explentur actus potentiarum animae quae sunt in corpore. Spiritus autem sanctus est motor totius mystici corporis, et movet multipliciter, scilicet quantum ad potestatem in miraculis quibusdam, et quantum ad potestatem in sacramentis, et dispensationibus iurisdictionum, et quantum ad actum meriti. Et ille qui est membrum columbae quantum ad actum miraculorum quem operatur Spiritus sanctus per ipsum, non est membrum nisi in quantum conformat se motori. Et ideo non sunt membra nisi quae moventur secundum gratiam ad opera meritoria. Unde malus est membrum columbae quantum ad potestatem dispensationis sacramentorum : sicut etiam idem potest esse membrum per quod expletur actus gratiae gratis datae per Spiritum, sicut miracula, vel doctrina, vel prophetia.

Ad aliud dicendum, quod omnis potestas descendit ordinate : sed duplex est coniunctio corporis ad caput, scilicet in vita, et potestate. Et quantum ad vitam non descendit id quod movet formaliter, in malos : quia contrarium eius est in subiecto, scilicet peccatum : sed quoad potestatem descendit, quia peccatum non contrariatur potestati, sed potius frequenter aggravatur.

Ad aliud dicendum, quod nec in naturis membra uno modo moventur ab anima : quia quaedam recipiunt sensum, et motum : quaedam autem motum, et non sensum, et ossa, et huiusmodi. Et hoc modo sunt mali in corpore mystico in quos descendit robur potestatis ad sustinendum totam Ecclesiam : cum tamen ipsi non recipiant sensum gratiae.

Ad aliud dicendum, quod ibi vis est in eo quod dicit Spiritus sanctus disciplinae : quia Spiritus in quantum sanctus, inspirat sanctitatem et disciplinam, id est, morum correctionem : et quoad huiusmodi actus effugiet aperte malum, sicut et fictum. Sed sunt alii actus Spiritus in quantum est spiritus, ut roborare in potestate miraculi, et huiusmodi actuum : et illi non habent impedimentum in malis : et ideo Spiritus omnia convertens in obsequium suum, talibus frequenter confert potestatem ad opera sacramentorum.

Ad aliud dicendum, quod illud quod non potest minus, non potest etiam maius : sed non est maius operari in ministerio ad actum sacramentalem, quam impetrare primam gratiam, sed potius multo minus : et ideo illa obiectio non procedit. Actus autem ille qui est transsubstantiatio, non est sacerdotis, sed Dei, ut dictum est.

 

 

ARTICULUS XXX.

An praecisus ab Ecclesia etiam potest conficere ?

 

Secundo quaeritur, utrum ab Ecclesia praecisus conficere possit ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Dicit Augustinus, quod extra Ecclesiam non est locus veri sacrificii : sed praecisus pro haeresi vel simonia vel schismate, vel alias excommunicatus, extra Ecclesiam est : ergo non habet verum sacrificium.
  2. Item, Cyprianus martyr : Sacramenta haereticorum sunt sacrilega, et inania : ergo non conficiunt.

Item, Hieronymus : Panem pollutum comedunt haeretici : ergo panem sanctificationis videntur non habere : sed Eucharistia est panis sanctificationis : ergo haeretici non conficiunt, ut videtur.

  1. Item, sicut sacerdoti in ordine confertur potestas consecrandi, ita confertur ei potestas ligandi et solvendi : sed constat, quod praecisi non possunt ligare et solvere : ergo non possunt conficere.
  2. Item, ex concilio Laodicensi : Non oportet haereticorum benedictionem accipere, quoniam maledictiones sunt magis quam benedictiones : ergo videtur, quod benedicendo non possunt consecrare Eucharistiam.
  3. Item, in concilio Martini Papae : Non liceat clericis vel laicis ab haereticis eulogias, id est, benedictiones accipere : quia maledictiones sunt magis quam benedictiones.
  4. Item, Leo Papa : In Ecclesia Dei (quae corpus Christi est) aliter nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in proprietate suae naturae verus nos Pontifex reconciliet.
  5. Item, Leo Papa : Manifestum est, per crudelissimam et insanissimam vesaniam in Alexandrina sede omnium caelestium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia sese subtraxere mysteria.
  6. Item, Gregorius in libro tertio Dialogorum de Hermenegildo rege, Leovigildi filio : Superveniente Paschalis festivitatis die, intempestae noctis silentio, ad eum perfidus pater Arianum Episcopum misit, ut ex eius manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed vir Deo deditus, Ariano Episcopo ad se venienti exprobravit, ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit. Aliaque etiam multa ad hoc facienda adducuntur in decreto I, cau. q. I.

Ex his ergo omnibus videtur accipi, quod praecipue in isto sacramento praecisi ab Ecclesia non conficiunt.

  1. Item, in Psalmo LXXXIII, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, etc., ubi dicit Glossa, quod haereticorum pulli conculcantur, quia extra Ecclesiam sunt : ergo videtur, quod sacrificium hoc non conficiant.

 

Sed contra :

  1. Baptizat haereticus, et baptizatum est : confirmat, et confirmatum est : ergo etiam conficit, et confectum est. Quod autem inductiones verae sint, probatur, q. 1, per multa decreta.
  2. Item, virtuti verborum cum ordine et intentione conficiendi datur potestas : sed haec omnia in haeretico et praeciso possunt esse : ergo tales possunt conficere.
  3. Item, Augustinus contra Cyprianum loquens, dicit quod ubicumque Ecclesiae sacramenta sunt, ibi sunt et veneranda, sive intra Ecclesiam, sive extra Ecclesiam. Ergo si habeat ordinem et conficiat in forma Ecclesiae, vera sunt sacramenta.
  4. Item, Iacob recognovit esse suum semen per thorum, id est, per uterum ancillarum : et ancillae significant haereticos, ut dicit Augustinus contra Donatistas : semen autem sacramenta : ergo sacramenta etiam fiunt per praecisos.
  5. Item, I cau. q. I : Sacramentum in modum lucis ab immundis coinquinari non potest. Et alia multa sunt ibi de hoc. Ergo videtur, quod Magister hic falsum dicat in Littera.

 

Solutio. Dicendum videtur, quod Magister non est sustinendus : quia communis sententia et veritas est, ut dicit Augustinus, quod omnia Dei sacramenta non requirunt in faciente nisi ordinem quo ipse minister est, et intentionem, ut infra patebit. In se autem non exigunt nisi materiam debitam, et formam propriam. Cum igitur haec Eucharistia habeat etiam extra Ecclesiam, confici potest, licet hoc faciant ad suam damnationem.

Et ideo etiam non videtur quibusdam Doctoribus consentiendum, qui hoc subtiliando inquirunt, quare haeretici, vel schismatici, vel simoniaci, vel aperti fornicarii, non conficiant ? quia simpliciter falsum est quod dicunt, ut infra in quarto huius quaestionis articulo ostendetur.

Si quis autem Magistrum sustinere voluerit, aliter dicere poterit, scilicet quod loquitur Magister de haereticis, et extra Ecclesiam existentibus non tantum quantum ad reputationem Ecclesiae quae excommunicavit eos, sed etiam quantum ad modum et ritum celebrandi sacramenta : quia formam Ecclesiae in celebrando sacramenta non tenent : et tunc verum est quod dicit Magister in Littera.

Dicendum ergo ad omnia decreta quae pro illa parte inducta sunt, quia non prosunt ad salutem suam, et aliorum, secundum quod duplex est res sacramenti. Una quae est res et sacramentum : et illam conferunt sicut in baptismo characterem, et in Confirmatione, et Ordine. Similiter et in Eucharistia corpus Christi verum sub speciebus visibilibus panis et vini. Alia est res quae facit salutem formaliter, sicut gratia causatur in sacramentis : et illam conferre non possunt : quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Et haec solutio est communis.

Alia autem solutio est prius tacta, quod loquuntur illa decreta Patrum de illis qui extra sunt quantum ad veram formam consecrandi, et quantum ad materiam : et tunc non est mirum si sacramenta non conficiunt, quia ordinem et formam non servant.

Ea autem quae obiciuntur in contrarium, ego de plano concedo.

 

 

ARTICULUS XXXI.

An missa boni sacerdotis sit melior quam missa mali sacerdotis ?

 

Tertio quaeritur, utrum missa boni sacerdotis melior sit, quam mali ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Dicit Augustinus, quod sacramenta nec a bonis meliora, nec a malis peiora fiunt : sed missa bona est ratione sacramenti Eucharistiae : ergo videtur, quod non sit boni sacerdotis missa melior, quam mali.
  2. Item, quod in bonitate crescere non potest nec a bonitate depravari, illud non fit a bono melius, nec a malo peius : sed tale est corpus Christi quod conficitur in missa : ergo, etc.
  3. Item, secundum hoc spes poneretur in homine si ab uno melius fieret, quam ab alio. Dominus autem praecipit, quod hoc non fiat. Ergo videtur, quod missa unius sit sicut missa alterius.

 

Sed contra :

  1. Si duo bona fuerint aequalia, et uni apponatur bonum, et alii nihil : meliora sunt duo, quam unum : sed corpus Christi est quoddam bonum aequale, sive per bonum, sive per malum fiat : et huic in missa boni coniungitur bonitas personalis in orationibus, et devotione, et huiusmodi : in missa autem mali nihil talium adiungitur : ergo missa boni sacerdotis melior est quam mali sacerdotis.
  2. Item, melius est quod caeteris paribus est fructuosius : sed id fructuosius est quod maioris devotionis est excitativum, quam id quod minoris est, caeteris paribus : missa autem boni maiorem excitat devotionem, quam mali : ergo est melior.

 

Solutio. Dicendum, quod missae ratione substantialis quod in missa est, aequales sunt : sed ratione illius quod adiunctum est, et est opus hominis, inaequales : et sic melior est missa boni, ut probant obiectiones. Neque vitupero libentius audientem bonum hominem quam malum : quia frequenter malus homo irreverenter tractat corpus Domini, sic quod pallae non sunt mundae, nec attentus stat in altari : et hoc abominabile debet esse omni diligenti corpus Domini.

 

Ad ea autem qui primo obiciuntur, dicendum quod hoc verum est ratione substantiae sacramenti tantum : sed multa sunt adiuncta sacramento. Dixi autem, caeteris paribus : quia obedientia posset cogere audire malum potius quam bonum : et tunc melius est audire malum quam bonum, quia obedientia melior est quam victima, et quam bonum personale.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

 

 

ARTICULUS XXXII.

Quare specialiter prohibetur a canonibus, quod missa vel sacramenta non recipiantur ab haereticis, simoniacis, schismaticis, et notoriis fornicariis ?

 

Quarto quaeritur, quare specialiter prohibetur a canonibus, quod missa vel sacramenta non recipiantur ab haereticis, simoniacis, schismaticis, et notoriis fornicariis ?

Et de haereticis, et praecisis, et simoniacis, satis habetur, I, q. 1, et XXIV, q. 3. De fornicariis autem multum habetur, ubi de vita et honestate clericorum.

  1. Cum igitur iura prohibeant, videntur homines peccare qui a talibus accipiunt Ecclesiastica sacramenta, vel missas audiunt.
  2. Item, I ad Corinth. V, 18 : Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens,… cum eiusmodi nec cibum sumere. Ergo multo minus ab eo missam audire debemus, vel sacramenta percipere.
  3. Item, tales per hoc quod in dispensatione sacramentorum admittuntur, foveri in peccato videntur : ergo bonum et utile est, ut populus subtrahendo ostendat eis damnationem, ut citius resipiscant.

 

Sed contra :

  1. Multos scimus esse fornicarios per argumenta gradientia super terram, et etiam per lecti indistinctionem et cohabitationem : sed tamen ipsum actum non videmus, quia ipse coitus videri non potest : et dicunt nobis sacri Pontifices, quod tales audire et non aspernari debemus. Et Dominus dicit : Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite. Ergo sacramenta a talibus debemus recipere, et missas eorum audire.
  2. Item, videmus quod tales frequenter sunt praelati et decani et plebani et archidiaconi et episcopi et archiepiscopi, et tales non desunt : ergo omnes tales essent fugiendi.

Si forte dicas, quod Lucius Papa tertius distinguit inter fornicatorem notorium, et occultum : tunc quaestio est, Quid de hoc tenendum, et quid sentiendum sit ?

 

Solutio. Dicendum, quod notorii in talibus vitiis existentes non sunt audiendi, si quidem notorium est per confessionem coram iudice factam, vel testium probationem : vel quod nulla tergiversatione possit celari quod sit haereticus, vel schismaticus, vel simoniacus : cum ille ipso iure excommunicatus sit, nullus debet ab eo sacramenta percipere : et si scienter percipit, mortaliter peccat. Quamdiu autem hoc non est factum, et celatur ab Ecclesia, tunc audiri debet.

De fornicariis autem eodem modo distinguendum est inter notorium, et occultum. Si autem sit famosum tantum in ore multorum, debet sibi purgatio imponi, in qua si deficeret, pro convicto habetur : et tunc non debet audiri : et hoc est de rigore iuris, ut caeteri terreantur : quia alias non esset malum tales audire. Antequam autem fiat notorium, debet talis audiri : et contumax reputatur, qui non audierit.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus loquitur ad terrorem, ut citius corrigantur : et ita etiam iura loquuntur.

Et per hoc patet solutio ad omnia quae sequuntur.

Ad ea autem quae in contrarium obiciuntur, patet solutio : quia de quolibet, et praecipue de superioribus, praesumendum est bonum, nisi probatum sit contrarium.

Ad aliud autem quod posset quaeri, cum multa sint mortalia peccata, quare iura magis loquuntur contra ista, quam alia ?

Dicendum quod isti peccant directe contra ipsum sacramentum : est enim hoc totum sacramentum fidei, et causativum unionis corporis mystici per caritatem Christi passi, et maximae gratiae, ita quod in se continet auctorem omnis gratiae, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae et gratiae Dei absconditi : et consummativum maximae spiritualitatis. Sed fidem operantem in sacramento violat haereticus : caritatem autem et unitatem schismaticus : gratiam autem incomparabilem, vilem et sub pretio ponit simoniacus : et fornicator per carnalem immunditiam contrariatur spiritualitati sacramenti. Et ideo isti praecipue arcentur a celebratione.

Deinde notandum super illud : nihil a bono maius, etc. Versus enim sunt in determinationem huius quaestionis sic :

Vim sacramenti non mutat vita ministri.

Sicut deterius non fit pro deteriori,

Sic nec fit melius pro presbytero meliori.

Hoc sacramentum numquam licet esse sinistrum,

Quamvis per pravum celebretur saepe ministrum.

 

 

ARTICULUS XXXIII.

An corpus Christi verum sit melius corpore Christi mystico ?

 

Deinde obicitur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, sub finem : Et quid melius corpore et sanguine Christi, etc.

  1. Ex hoc enim accipit, quod corpus Christi verum, melius est corpore Christi mystico.
  2. Item, causa semper est melior suo effectu : sed causa corporis mystici est corpus verum ; ergo melius est illo.
  3. Item, pretium valens hoc et adhuc plus, melius est quam hoc demonstratum : sed corpus Christi verum, pretium est valens ad redemptionem totius corporis mystici, et adhuc plus, quia si infiniti mundi essent, omnes sufficienter redempti essent per sanguinem Christi : ergo ipsum melius est.
  4. Item, creator pure, infinite distat a creatura pura : sed id quod est creatura, unita Creatori, medium est inter haec duo : ergo sicut est minus bonum Creatore, ita melius creatura ; sed corpus. Christi verum est unitum Creatori, et corpus Christi mysticum non : ergo corpus Christi verum, melius est corpore Christi mystico.

 

Sed contra :

  1. I ad Corinth. X, 11 : Omnia in figura contingebant illis. Glossa : In bonis multo melius figuratur per figuram quam sit ipsa figura. Sed corpus Christi verum est figura corporis mystici. Ergo mysticum est melius.
  2. Item, Augustinus dicit, quod totus Christus est membra cum capite : constat autem, quod membra cum capite sunt aliquid melius, quam caput solum : ergo corpus Christi mysticum est melius, quam corpus Christi verum.

 

Responsio. Dicendum, quod corpus Christi verum, melius est corpore mystico, proprie loquendo : quia proprie loquendo corpus mysticum non dicit nisi membra adhaerentia capiti : et tunc fit comparatio inter membra et caput : et in illa comparatione non intelligitur caput in altero comparatorum.

 

Et secundum hoc dicendum ad primum, quod Glossa super verba Apostoli ad Corinthios, loquitur de his quae sunt figura tantum : quorum scilicet totus usus est in significando, et non in communicando, sicut fuit agnus paschalis : et non intelligitur de his qui sunt signa, et causa, et res.

Ad aliud patet solutio per praedicta : quia licet totus Christus sit caput cum membris, tamen quando comparatio fit inter verum corpus quod est caput, et corpus mysticum quod est membra, non intelligitur caput includi cum membris.

Aliter dicunt quidam distinguentes in corpore mystico, scilicet quod potest dicere membra tantum, vel caput cum membris. Si primo modo, dicunt melius esse corpus Christi verum quam mysticum : si secundo modo, tunc dicunt mysticum melius esse quam verum.

 

 

ARTICULUS XXXIV.

An bene dicatur missa, quia caelestis missus est ad consecrandum vel vivificandum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 2 : Missa enim dicitur, eo quod caelestis missus ad consecrandum vivificum corpus adveniat, etc.

Caelestis missus angelus est : ergo angelus mittitur ad consecrandum et vivificandum : et hoc falsum est : quia supra probatum est, quod Verbum increatum consecrat et vivificat in verbo creato.

 

Item quaeratur, quid vivificatur ibi ?

Videtur, quod nihil : quia corpus Christi ante vivebat, et species illae numquam vivunt, nec ante, nec post : et non sunt ibi plura in sacramento : ergo videtur, quod nihil ibi vivificetur.

Si forte tu dicas, quod caelestis missus non vocatur hic angelus, sed potius Christus qui dicitur magni consilii Angelus, secundum translationem Septuaginta. Contrarium videtur ex Littera statim, ubi sequitur : Iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, etc. Cum enim nihil perferat seipsum, patet quod ibi non sumitur angelus pro Christo.

 

Ulterius videtur falsum, quod dicunt, quod haec sit ratio quare missa dicatur.

  1. Dicit enim Hugo de sancto Victore : Missa quasi transmissa dicitur, eo quod populus per ministerium sacerdotis qui mediatoris vice fungitur inter Deum et homines, preces, vota, et oblationes Deo transmittit.
  2. Item, Hugo : Ipsa enim hostia sacra missa vocari potest : quia a Patre transmissa est nobis prius, ut scilicet nobiscum esset : postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis esset.
  3. Item, Hugo : Missa ab emittendo dicitur, ut quidam dicunt : quia ut sacerdos hostiam consecrare incipit, per manum diaconi et ostiariorum, catechumenos et non communicantes foras Ecclesiam emittit.

 

Ulterius adhuc quaeritur de hoc quod dicit : Iube haec perferri in sublime altare tuum.

Aut enim demonstratur species, aut corpus Christi verum per ly haec. Si primo modo tunc nihil dicit : quia species non perferuntur, et non habent locum, ubi aperta rerum est veritas, sicut in patria : unde inutiliter illuc perferuntur. Si secundo modo, inutilis est petitio : quia corpus Christi verum semper est in potioribus bonis Patris.

 

Ulterius quaeritur adhuc, quid sit sublime altare ?

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod caelestis missus secundum Magistrum in Littera dicitur angelus creatus qui propter reverentiam tanti sacramenti advenit et assistit altari. Vel potius dicendum, quod multitudo angelorum : et secundum hoc gerundia illa, ad consecrandum et vivificandum, descendunt a verbo impersonali : et sensus est, ut consecretur et vivificetur. Si autem de Christo intelligitur, tunc non habet locum prima obiectio.

 

Ad aliud dicendum, quod vivificatio refertur ad corpus Christi mysticum, unitum vero vel intellectum in vero : et non refertur ad corpus verum, vel ad species.

Ad aliud dicendum, quod multis rationibus missa dicitur : quarum tres Hugo in tribus auctoritatibus tangit, et quartam tangit Magister in Littera, et aliae plures inveniri possunt.

Ad aliud dicendum, quod petitio illa tota refertur ad corpus mysticum intellectum in vero : unde sensus est : Iube haec, etc., id est, omnes fideles intellectos in verbo haec, perferri, etc., ut scilicet socientur corpori vero in caelo secundum bona patriae, sicut sociantur secundum gratiam viae.

Ad aliud dicendum, quod sublime altare dicitur hic eminentia Trinitatis, in qua omne sacrificium reponitur, quod ab Ecclesia offertur. Est enim altare superius, inferius, interius, exterius.

Superius autem duplex, scilicet eminentia Trinitatis, Exod. XX, 26 : Non ascendes per gradus ad altare meum. Glossa : In Trinitate non facies gradus, secundum magis et minus distinctos. Item, Superius est Ecclesia triumphans, Psal. L, 21 : Tunc imponent super altare tuum vitulos.

Inferius iterum duplex est, scilicet Ecclesia militans, Exod. XX, 25 : Si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus. Item, Inferius est mensa templi, Psal. CXVII, 27 : Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

Est autem interius iterum duplex. Primum est cor mundum, Levit. V, 12 : Ignis in altari semper ardebit. Glossa, id est, caritas in corde. Item, interius altare, fides incarnationis, Exod. XX, 24 : Altare de terra facietis mihi, id est, fidem habebitis de incarnatione, non solum de deitate.

Est etiam altare exterius, et hoc duplex, scilicet ara crucis, Levit. VI, 9, super altare holocausti ponebatur sacrificium vespertinum. Item, exterius, sacramenta Ecclesiae, et praecipue Eucharistia, Psal. LXXXIII, 5 : Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.

 

 

ARTICULUS XXXV.

Quomodo intelligendum sit illud : Maledicam benedictionibus vestris ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, in notula, § 2 : Maledicam benedictionibus vestris.

Cum enim benedictiones sacerdotum sint vel esse videantur sacramenta, videtur quod sint maledicta : quod est contra decretum I, quaestione 1, quia dicit, quod sacramenta immundari non possunt.

 

Ulterius quaeritur etiam iuxta hoc de duobus sacerdotibus aequaliter malis, quorum unus cum conscientia mortalis peccati celebrat, alter autem territus non celebrat, sed simulat se celebrare : quis eorum magis peccat ?

Et videtur, quod primus : quia ille contemnit, et, quantum in se est, temerat sacramentum.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod si vis fiat in Littera, nulla est obiectio. Hoc enim quod dicitur vestris, discretive sumitur : et nulla est tunc obiectio : quia sacramenta non sunt benedictiones sacerdotum, sed Dei : unde, Numer. VI, 27, dicitur : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

 

Ad aliud dicendum, quod simulans plus peccat, quia peccat in Deum, ponendo simulationes in sacramento suo : et in homines quos decipit, et adorare creaturam facit, id est, hostiam non consecratam : et in seipsum, quia Ordo sibi datus est ad consecrandum. Alius autem peccat in seipsum.

 

 

ARTICULUS XXXVI.

Quare dulcedo sacramenti non sentitur a sumentibus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 2, in fine : Non enim dubitare licet, etc.

Hoc enim quod dicit hic, reverentiam sacramenti ostendit quae exprimitur, Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

 

Sed tunc quaeritur, quare dulcedo non sentiatur ?

Si forte dicas, quod palatum non est bene dispositum in ipso gustante, videtur hoc nihil esse : quia optime disponunt palatum virtutes : et multi accedunt qui habent omnes virtutes : quia qui habet unam, habet omnes : et tamen nihil sentiunt.

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod panis iste voluntarius est, et sentitur ut vult ipse, et tenet suam dulcedinem nunc ne sentiatur, ut amplius sit meritum in fine, et ut amplius sentiatur in futurum.

Praeterea, licet quis habeat virtutes, non tamen adhuc purgavit reliquias peccati, quae impediunt gustum spiritualem.

 

 

ARTICULUS XXXVII.

An sacerdos extra altare et sine sacris vestibus potest celebrare ?

 

Deinde notandum est de hoc quod dicit, ibi, H, § 3 : In huius autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, etc.

Videtur autem hoc esse falsum :

  1. Causa enim effectus est extra rem : ergo ab ipsa non contrahit res substantiam : ergo et sine ordine si quis dicat illa verba, perficiet corpus Domini.
  2. Praeterea, supra saepius habitum est quod efficiens est hic Verbum increatum in verbo creato : ergo quicumque sive ordinatus, sive non ordinatus, proferat verba illa, ipse videtur conficere corpus Domini.

Sed si hoc secundum haereticos concedatur, videtur tunc, quod pro nihilo detur ordo presbyteralis, quod est inconveniens.

 

Ulterius quaeritur hic, si sacerdos non in debito loco, id est, altari non consecrato, vel super terram ubi non est altare, et sine sacris vestibus possit celebrare ?

Videtur quod non : quia

  1. Ecclesia hoc modo instituit celebrandum : et Deus approbat factum Ecclesiae : ergo Deus non permittit ut contra Ecclesiae statutum conficiatur.
  2. Item, hoc cederet in dedecus tanti sacramenti : et Deus non permittit hoc, ut videtur : quia tunc permitteret dedecus suo Filio accidere.

 

Ulterius notandum, quod omnia quae dicta sunt in tractatu de baptismo de intentione et his quae exiguntur ad sacramentum, habent hic locum.

 

Dicendum ergo ad primum, quod sine ordine non potest quis conficere. Omnis enim actus quaerit proprium efficiens. Unde non proprium efficiens in ministerio est ipse sacerdos, nisi habeat ordinem : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod efficiens operans est Verbum increatum cum verbo creato : sed ministrans est sacerdos et hunc oportet appropriari per ordinem sacerdotalem.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod conficeretur sine vestibus sacris, et sine altari, et a non ieiuno : sed mortalissime peccaret conficiens, et degradandus esset, si inveniretur.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia instituit hoc tamquam existens de solemnitate sacramenti, et non ut de substantia.

Ad aliud dicendum, quod non cedit hoc in dedecus quia dedecus habere non potest : sed permitteret hoc Deus, si permitteret, ut iustior appareret condemnatio facientis.

 

 

ARTICULUS XXXVIII.

An mus vel aliud animal brutum potest sumere corpus Christi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 4 : Illud etiam sane dici potest, quod brutis animalibus, etc.

Videtur hoc esse falsum : quia

  1. Supra probatum est, quod corpus Christi tamdiu est ibi, quamdiu ibi illae species incorruptae apparent : sed in ore et in ventre muris apparet species panis : ergo videtur quod ibi, sit corpus Christi : ergo mus sumit corpus Christi.
  2. Item, magis repugnat peccatum perceptioni Christi, quam natura muris : sed peccator accipit corpus Christi : ergo et mus, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur de poena eius qui male custodit corpus Domini, ita quod ex sua negligentia a muribus vel ab aliis animalibus comeditur.

Item, de poena effundentis sanguinem, et de poena evomentis : et quid faciendum est quando tales casus contingunt ?

 

Solutio. De primo habita est supra longa quaestio : dicendum tamen est hic, quod sumere dicit unionem vel potentiam ad illam, quae non est in bruto : sed in peccatore in quo sensus ad rationem est ordinatus secundum quam ipse capax est spiritualis manducationis, quod non est mus. Bene tamen concedo, quod quamdiu sunt ibi species discernibiles, tamdiu est ibi corpus Domini : hoc enim quod dicitur in apparatu decretorum de consecratione, dist. II : Qui bene non custodierit, etc., scilicet quod statim desinit sacramentum postquam a bruto tangitur, haereticum est, et ridendum : sed dicendum modo praedicto.

 

Ad aliud dicendum, quod peccatum non repugnat capacitati, sed idoneitati. Quod autem non est aliquis idoneus, non facit ut non sumat, sed potius ut ad salutem non sumat : sed si non est capax, nec spiritualiter nec sacramentaliter manducat : licet sub speciebus manducantis corpus Domini sit verum, quamdiu species discernibiles apparent non ad alium humorem transmutatae.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum per decretum de consecratione, distinctione secunda : Qui bene non custodierit sacrificium, et mus vel aliud aliquod animal illud comederit, quadraginta diebus poeniteat. Qui autem perdiderit illud in Ecclesia : aut pars eius ceciderit, et non inventa fuerit : triginta dies poeniteat.

Ad hoc autem quod quaeritur, Quid debeat fieri si effunditur : et qualiter effundens debet poenitere ?

Dicendum, quod secundum quoddam decretum de consecratione, distinctione secunda, cuius sunt haec verba. Si per negligentiam aliquid de sanguine stillaverit in terram, seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur, quantum satis est, et abrasio comburatur : cinis vero in sacrarium recondatur : et sacerdos quadraginta dies poeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et tribus diebus poeniteat. Si super linteum altaris, et ad aliud stilla pervenerit, quatuor diebus poeniteat. Si usque ad tertium, novem diebus poeniteat : si usque ad quartum, viginti diebus poeniteat, et linteamina quae tetigerit stilla tribus vicibus minister abluat calice supposito, et aqua ablutionis sumatur, et iuxta altare recondatur. Ecce responsio ex verbis Pii Papae.

Ad aliud quod quaeritur de evomente, respondendum est ex verbis Bedae in suo Poenitentiali, qui sic dicit : Siquis per ebrietatem vel voracitatem Eucharistiam evomuerit, quadraginta dies poeniteat, si laicus est : clerici et monachi seu diaconi et presbyteri septuaginta diebus poeniteant : episcopi nonaginta. Si pro infirmitatis causa evomuerint, septem dies poeniteant.

 

Si autem quaeritur, quid sit faciendum quando accipit speciem carnis vivae vel membri ?

Videtur mihi esse distinguendum, quod aut transfiguratur quoad visum omnium, aut quoad visum aliquorum tantum. Si quoad visum aliquorum tantum : tunc videtur esse sumendum.

Si autem transfiguratur quoad visum omnium : tunc non videtur mihi esse sumendum, sed pro reliquiis habendum : et aliud consecrandum, et illud sumendum est a sacerdote : quia canon dicit, quod toties sacerdos communicare debet, quoties celebrat. Quod autem ita sit, patet in decreto de consecratione, distinct. II, ubi dicit Hieronymus super Leviticum : De hac quidem hostia quae in Christi commemoratione mirabiliter fit, edere licet : de illa vero quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se edere nulli licet, hoc est, quando accipit speciem in qua pependit in cruce, id est, in specie cruentae carnis, vel membri alicuius.

 

 

I. Quid faciat haereticum, et quid sit haereticus ?

 

ARTICULUS XXXIX.

Haereticus quis sit, et unde dicatur ?

 

Deinde videndum est de hoc quod dicit, ibi, I : Ne autem ignores quid faciat haereticum, etc.

Haereticus enim potest venire a verbo Latino haereo, es : vel a Graeco hairesis, quod est electio. Si primo modo : tunc qui haeret sententiae suae defendendo eam, ille haereticus est, si sententia illa est haeretica. Si secundo modo : tunc ille est haereticus, qui electionem suam sequitur, et non sententiam Scripturarum et defendit illam.

Videtur autem contrarietas inter Hilarium et Hieronymum in Littera : quia Hilarius dicit, quod non sermo sed sensus in crimine est. Hieronymus autem, quod ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis.

 

Sed solutio est, quod verba inordinate quandoque proferuntur sub alia significatione quam habent : eo quod proferens putat eam sanam facere intelligentiam. Et in hoc casu loquitur Hilarius : quia tunc quando ostenditur venenum latere in his, ille qui dixit, corrigat dictum suum : et in tali casu sufficit corrigere suum dictum, et retinere sensum. Si autem adhaereat modo significandi verborum, tunc sensus fuit haereticus : et sic intelligitur dictum Hieronymi : et praecipue in materia difficili, sicut de Trinitate et Incarnatione.

Et haec de Eucharistia dicta sufficiant.