Distinctio VIII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

De Eucharistia.

 

A. De sacramento altaris et Eucharistiae.

 

DIVISIO TEXTUS

Post sacramentum baptismi, etc. Hic agit Magister per ordinem de tertio sacramento, quod est Eucharistia.

Et dividitur tractatus de Eucharistia secundum eum generaliter in duas partes :

in quarum prima praemittit Magister quaedam praeambula, scilicet de utilitate, et figuris.

In secunda autem dividit tractatum, et pertractat partes. Hoc autem incipit in secundo capitulo, ibi, B : Hic autem alia consideranda occurrunt, etc.

Tangit autem in primo capitulo utilitatem, ubi dicit : Per baptismum mundamur, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An Eucharistia sit sacramentum maioris gratiae quam baptismus ?

 

Et videtur falsum : quia secundum eum videtur baptismus minoris esse gratiae quam Eucharistia :

  1. Mundare enim non dicit nisi mali remotionem : confirmari autem in bono dicit firmam boni adoptionem, et haec adeptio est per se bona : remotio autem mali est privatio : ergo minoris gratiae sacramentalis est baptismus quam Eucharistia, quod Magister negavit in praecedenti distinctione.
  2. Praeterea, confirmare in bono, videtur esse actus confirmationis, ut prius habitum est : ergo hic non debet poni effectus Eucharistiae.
  3. Similiter obicitur de illo effectu : Eucharistia spiritualiter reficit : hic autem est actus omnis gratiae : unde videtur, quod non sit speciale huius sacramenti.
  4. Praeterea, probatur ex hoc quod habetur, Iob, 14, quod ibant filii Iob, et faciebant convivia per singulos : quod exponit Gregorius de refectione donorum et virtutum.
  5. Item, per illud Isaiae, IV, 1 : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : quod est verbum septem mulierum apprehendentium virum unum : et Glossa ibidem exponit de septem donis.
  6. Item, Matth. VI, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Exponit Glossa de pane verbi, et de pane gratiae.
  7. Item, Matth. IV, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Ergo per omnia haec videtur, quod nullo modo refectio spiritualis sit effectus proprius huius sacramenti.

 

Solutio. Dicendum, quod Magistri nostri assignant plurimas utilitates huius sacramenti.

Prima autem est principalis et propria, scilicet ut sicut homo per esum pomi vetiti perdidit vitam, ita recuperet per esum ligni vitae spiritualis : et haec pro tanto dicitur propria. Quia homo multipliciter cecidit a vita, scilicet per culpam originalem, et actualem, et per vulnus concupiscentiae debilitantis, et per deperditionem spiritualium in pietate et bonitate, et huiusmodi, quae quasi humor quidam vegetant et infundunt animam. Contra culpam autem sunt baptismus et poenitentia : et contra debilitatem concupiscentiae est confirmatio. Ad restaurandum autem spirituale robur deperditum, est cibus spiritualis Eucharistia. Et huius probatio subtilior est supra habita in distinctione sacramentorum.

Secunda et quasi propinqua illi, ut sit nutrimentum hominis spirituale. Unde panem Angelorum manducavit homo. Super quod dicit Augustinus : Ut manducaret homo panem Angelorum, creator Angelorum factus est homo. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

Tertia est, ut uniat membra corporis Christo capiti per caritatem : aliter enim est in hoc cibo, et in aliis : quia alii cibi convertuntur in cibatum : hic autem cibus convertit cibatum ad se, et unit sibi membra cibata : et huius ratio infra dicetur. Unde, Ioan. VI, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Et Augustino dictum est : Crede, et manducabis me : nec tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me.

Quarta est non adeo propria et substantialis sacramento, sed consequitur ad ipsum, scilicet ut augeatur meritum fidei quae in hoc sacramento supra omnia exaltatur, eo quod ratio hic sine fide nihil potest : et hoc tangit Magister infra, ubi dicit, quare sub alia specie corpus suum dedit.

Quinta est spei sublevatio. Unde, Matth. XXVIII, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

Sexta est dilatatio caritatis : quia est in memoriam redemptionis et liberationis nostrae. I ad Corinth. XI, 24 : Hoc facite in meam commemorationem. Et ibidem, v. 26 : Quotiescumque manducabitis panem hanc, et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.

Septima est diminutio venialium, licet non propter venialia sit principaliter institutum, ut supra probatum est. Et ideo, Matth. VI, 12, post : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, statim sequitur : Dimitte nobis debita nostra.

Potest ergo dici ad primum, quod si remotio a malo et adeptio boni essent termini eiusdem motus, et terminus a quo causaret baptismus, et terminus ad quem causaret Eucharistia : tunc procederet obiectio. Sed hoc non est verum : quinimo baptismus removet malum, et inducit bonum. Et confirmatio in tali bono non est terminus baptismi : sed potius in alio bono gratiae quod confert Eucharistia, sicut prius ostensum est : quia sacramentales gratiae non simul habentur.

Ad aliud dicendum, quod confirmatio in bono est duplex, scilicet ex Spiritu sancto dato ad robur pugnae, et hic effectus est confirmationis. Est etiam confirmatio in bono ad restitutionem virtutis deperditae per inobedientiam, et haec confirmatio habet fieri per cibum spiritualem, et est effectus Eucharistiae.

Ad alia omnia est vera solutio, scilicet quod est refectio spiritualis cum signo et causa cibi, et refectio ista non est nisi Eucharistiae. Est etiam refectio per continentiam virtutis ne decidat, et augmentum eius sine ratione in signo causat, et haec competit verbo Dei et gratiae. Et de hac loquuntur auctoritates inductae.

 

 

ARTICULUS II.

De quatuor figuris Eucharistiae.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Cuius figura praecessit, quando manna pluit Deus Patribus in deserto, etc.

Hic enim tangit Magister quadruplicem figuram huius sacramenti, scilicet manna, et sanguinem Christi a latere eius profluentem, et sanguinem agni paschalis qui liberabat ab exterminatore, et oblationem Melchisedech.

 

Quaeritur autem de istis figuris.

Primo quidem, quare baptismus et Eucharistia habent figuras se manifestantes, potius quam alia sacramenta ?

Videtur enim, quod alia debent habere sicut et ista : quia dicit Magister Hugo, quod statim ut fuit morbus, conveniebat significari per medicinam : ergo omne sacramentum in figuris praesignari debuit.

Quod autem non statim debuerunt exhiberi sacramenta, satis est supra probatum, et ideo de hoc non est hic disputandum.

 

Praeterea, cum sint multae aliae figurae huius sacramenti, praecipue illae de quibus fit mentio in canone, sicut oblatio Abel et Abrahae qua obtulit filium, quare Magister non facit mentionem de illis sicut de istis tribus ?

 

Item, videtur quod manna non sit figura Eucharistiae : quia

  1. Manna habebat omnem saporem sed Eucharistia non confert nisi gratiam saporis unius : quia non nisi unam : ergo non est figura proportionata figurato. Si autem dicas, quod Eucharistia omnem gratiam confert, ex hoc videtur quod sacramenta alia et caeterae virtutes essent superfluae, quod est inconveniens : ergo non confert nisi gratiam unam.
  2. Praeterea, panis in quo sumitur Dominus noster Iesus Christus, panis est oblationis et oblatus Deo : ille autem non offerebatur Deo : ergo videtur, quod non significat istum.

Ulterius videtur, quod nec sanguis fluens de latere Domini sit signum huius sacramenti : quia

  1. Nihil est signum suiipsius secundum quod signum accipitur in diffinitione sacramenti : sed idem sanguis qui profluxit de latere Christi, accipitur in sacramento : ergo non est signum illius, sed potius signum in sacramento.
  2. Item, alia est ratio sanguinis fluentis et effusi, et alia sanguinis potus sanguis enim fluens et effusus effectum habet redemptionis et non potus, sanguis autem in sacramento effectus est potus : ergo videtur, quod sanguis effusus non significet sacramentum Eucharistiae.
  3. Praeterea, in Eucharistia non accipitur sanguis fluens de corpore, sed potius in corpore contentus : sed in passione effundebatur sanguis de corpore : ergo videtur, quod nihil habeat simile quo posset Eucharistiae sanguinem significare nisi per identitatem, scilicet quia idem est, et hoc iam supra probatum est esse impossibile.

 

Ulterius quaeritur de tertia figura quam inducit, scilicet de sanguine agni paschalis quo liniebantur postes filiorum Israel, ut liberarentur ab Angelo exterminatore.

Videtur enim, quod ille non habebat similitudinem aliquam cum sanguine Christi prout sumitur in Eucharistia : quia

  1. Ille specialiter liberavit ab Angelo occidente primogenita Aegyptiorum, per quae significatur originale peccatum a quo liberat passio operans in baptismo, et non in Eucharistia : ergo et ille sanguis similitudinem ponit ad sanguinem in baptismo operantem, et non ad sanguinem prout datur in potum spiritualem in Eucharistia.
  2. Item, ille fuit sanguis eductionis de Aegypto : Eucharistia autem non educit de Aegypto, sed baptismus : ergo significat sanguinem operantem in baptismo.

 

Ulterius quaeritur de quarta figura quam inducit, scilicet oblatione Melchisedech : in illa enim fuit oblatio facta Abrahae, non Deo, sicut patet, Genes. XIV, 18, ubi dicitur, quod obtulit ei panem et vinum, scilicet Abrahae, dicens : Benedictus Abram Deo excelso, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. In Eucharistia autem sumitur panis oblatus Deo. Ergo videtur, quod non habeat hanc figuram.

 

Praeterea quaeritur, cum forma sit in Eucharistia sicut res et species et situs, et habeamus figuram penes rem et speciem et situm : quare non praecessit aliquid quod significaret quoad formam ?

Videtur enim quod debuit esse figura penes formam : quia in baptismo Ioannis quaedam figura praecessit formam baptismatis Christi : ergo etiam debuit praecedere in isto.

 

Ultimo quaeritur, penes quid sumitur numerus harum quatuor figurarum ?

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod quatuor sunt sacramenta quae praecipue sunt Novi Testamenti, scilicet baptismus, confirmatio, Eucharistia, et extrema unctio. Alia tria etiam sunt Novi testamenti, scilicet quia in Novo habuerunt effectus plenitudinem : licet aliquo modo praecesserint in Veteri. Inter quatuor autem quae sunt Novi Testamenti, sunt duo quae ita sunt Novi, quod nec figuram aliquam expressam in Veteri habere poterant. Unum quidem propter Veteris Testamenti imperfectionem, ut confirmatio, qua Spiritus datur ad robur : et ideo figuram habere non debuit in Veteri Testamento ubi fuit imperfectio status secundum Spiritum. Aliud autem propter statum originalis peccati, cuius pondere ante Christi Passionem omnes trahebantur ad limbum : et ideo non potuit esse figura extremae Unctionis, quae tollit reliquias peccati ad hoc quod evolet statim ad gloriam. Sed baptismus et Eucharistia sunt sacramenta, quorum unum est directe contra originale, contra quod etiam remedium fuit in Veteri Testamenti, scilicet circumcisio, et habuit multas figuras. Aliud autem in quo nobis coniungitur liberator ille qui operatur in omnibus sacramentis : et ideo etiam conveniebat praecedere figuras illius : et hoc est Eucharistia. Poenitentia autem est contra defectum actualis peccati, qui singulariter est cuiuscumque hominis in quacumque lege : et matrimonium ad materialem fidelium multiplicationem, quae etiam semper fuit necessaria : et ideo semper fuerunt illa sacramenta, licet non adeo plena gratiae sicut sub Christo. Ordo autem habet potestatem spiritualem quae in umbra fuit in Veteri, et in veritate in Novo. Et sic patet qualis differentia est in sacramentis in communi.

 

Ad aliud dicendum, quod licet aliae sint figurae Passionis Christi, vel effectus huius sacramenti, sicut oblatio quae repraesentat Passionem Christi secundum naturam humanam in cruce, et sacrificium Abel quod repraesentat oblationem qua se Christus obtulit in cruce : tamen ista quatuor specialiter exprimunt non Passionem Christi, sed rem vel speciem sacramentalem, secundum quod sub sacramento accipitur res, vel species refertur ad rem sacramenti. Et hoc satis patet in manna, et oblatione Melchisedech. Sed quod sanguis agni Aegyptiaci vel paschalis non accipiatur simpliciter, sed in usu fidelium, patet ex hoc quod liniuntur postes liberatorum sanguine : et hoc modo Christus passus coniungitur fidelibus, non prout pependit in cruce, sed prout accipitur in sacramento, et linit postes intellectus et affectus. Sanguis etiam effluens de latere Christi, per hoc quod fuit cum aqua fluente quae significat populum, habet relationem ad sanguinem in sacramento, ubi aqua coniungitur populum significans. Nulla autem aliarum figurarum sic exprimit speciem sacramenti, vel rem secundum quod est sub sacramento : et ideo de illis non facit mentionem Magister, sed canon Missae, eo quod non tantum ponit substantialia sacramento, sed etiam exprimit ea quae facta sunt circa Christum in Passione, ut dicit Innocentius, sicut patena lapidem sepulcri significat, extensio manuum sacerdotis extensionem Christi in cruce. Et ideo etiam facit mentionem de figuris quibusdam significantibus Christi Passionem, secundum quod repraesentabatur in cruce, et non sub sacramento.

Ad aliud dicendum, quod licet effectus huius sacramenti proprius non sit nisi gratia una, et unius substantialis actus : tamen id quod in hoc sacramento est res et sacramentum, est totus et perfectus Christus, qui plenus est gratia, de cuius plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Et hanc diversitatem expressit manna in diversitate saporis.

Ad aliud dicendum, quod manna fuit panis oblatus homini a Deo, et oblatus Deo ab homine : quod patet in urna aurea, quae plena mannate fuit in arca testamenti posita coram Domino : et ita est in sacramento Eucharistiae, in quantum Deus rem sacramenti offert in edulium, et nos ei in pretium recompensationis delictorum.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod nihil prohibet, quod idem in diversis dispositionibus acceptum, sit signum et figura suiipsius, non prout est idem, sed potius prout sumitur coniunctum speciebus diversis : et ita est de sanguine fluente de latere Christi : per hoc ipsum enim quod aquae coniungebatur, habebat expressionem sui, prout populum sibi unit in sacramento in quo aqua coniungitur vino in sanguinem transferendum. Vel dicatur melius, quod duo sunt in sacramento, scilicet confectio et usus : in usu autem unit sibi hominem, in confectione autem efficitur praesentialiter sub sacramento. Dicatur igitur, quod sanguis Christi iunctus aquae fluenti de latere Christi, habet similitudinem cum usu in quo unit sibi populum, licet identitatem habeat cum sanguine qui est in sacramenti confectione.

Ad aliud dicendum, quod sanguis secundum quod est in potum, est sanguis fluens ad nos. Licet autem in sacramento non sit sine corpore, hoc tamen non est de virtute sacramenti, sed potius de virtute indissolubilitatis sanguinis a corpore glorioso : unde sacramentaliter accipitur ut fluens, licet contentus sit in corpore per unionem ad corpus.

Ad aliud dicendum, quod ut praedictum est, quod sanguis in sacramento in corpore continetur, hoc non est virtute sacramenti, sed potius de natura corporis gloriosi, in quo unum ab alio non potest separari.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de tertia figura, dicendum quod in veritate illa figura secundum diversa exprimit duo sacramenta : quia in baptismo sunt tria, scilicet liberatio a daemone, et tinctio in aqua, et remissio peccati. Et primum horum facit Passio Christi, et hoc exprimitur per liberationem ab Angelo exterminatore. Secundum autem exprimebatur per transitum maris Rubri. Et tertium per submersionem Aegyptiorum : quia aliter etiam figura Eucharistiae praecederet figuram baptismi, quod reputo inconveniens : sed non est inconveniens, quod figura Passionis praecedat quae in omnibus sacramentis operatur : sed tamen usus sanguinis et carnium agni usum rei sacramentalis Eucharistiae exprimit.

Ad aliud dicendum, quod sanguis per hoc quod eduxit, figurat Passionem in baptismo operantem : sed usus carnium et sanguinis in quantum confortabat et praeparabat ad exitum de Aegypto ad patriam, figura fuit viatici in Eucharistia.

Ad id quod ulterius quaeritur de quarta figura, dicendum quod secundum praehabita, in Eucharistia est oblatio facta nobis a Deo, et Deo a nobis : et utrumque exprimit Melchisedech : primum in offerendo Abrahae post interfectionem regum per quos peccata significantur : secundum autem per hoc quod benedixit Deo excelso.

Ad aliud dicendum, quod in forma huius sacramenti Verbum increatum operatur in verbo creato, et non opere ministri sicut in aliis sacramentis : et ideo verba a Sacerdote proferuntur in persona Christi, quod non fit in aliis. Et propter hanc maximam perfectionem non potuit praefigurari forma.

Ad aliud dicendum, quod quatuor figurae dividuntur ita, quod duae referuntur ad rem quae est res et sacramentum, et duae ad speciem sacramenti in materia. Potest autem species in materia absolute accipi, aut secundum comparationem ad effectum sacramenti quem significat per species : aut potest accipi in materia in comparatione ad effectum et ritum sacramenti. Si primo modo : tunc praefiguratur in manna, quod per speciem panis figurabat materiam, per saporem effectum. Si secundo modo : tunc figurabatur in oblatione Melchisedech : quia ibi fuit utraque species, scilicet vinum et panis, et effectus confortationis cum ritu oblationis et benedictionis. Si autem refertur figura ad rem qua est sacramentum et res : haec iterum est duplex, scilicet prout est in usu fidelium tantum, vel prout unit nos capiti Christo per effectum spiritualis amoris. Et primo modo significatur in comestione agni paschalis, secundo modo in fluxu de latere Christi, ubi unitas fuit sanguis cum aqua quae unionem populi cum capite Christo significat, ut dicit Gelasius Papa.

 

 

ARTICULUS III.

Quae sit causa, quare hoc sacramentum viaticum dicatur ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, circa finem : Unde recte viaticum appellatur, etc. Supra enim dedit ei aliud nomen, scilicet Eucharistiam.

Et quaeritur ratio horum nominum.

 

Et dicendum, quod viaticum dicitur tribus de causis, scilicet, quia viatorum est ad viam praeparatio, ut dicitur in Littera. Unde, III Reg. XIX, 7 et 8 : Surge, comede, grandis enim tibi restat via, dictum est Eliae : et comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius… usque ad montem Dei Horeb.

Secunda ratio est, quia non est sacramentum hoc nisi in via. Et ideo in quadam Collecta dicit Gregorius : Praesta, ut quod nunc in specie rerum gerimus, veritate capiamus. Et Dionysius in Ecclesiastica hierarchia : Arbitramur Iesu participationis ipsam divinissimae Eucharistiae assumptionem esse imaginem.

Tertia causa est, quia est memoriale quoddam viae Domini transeuntis ad Passionem pro nobis. Exod. XII, 11 : Est enim phase, (id est, transitus) Domini. Et Dionysius : Divinissima unius et eiusdem panis et vini et calicis communio et pacifica traditio similem conversationem eis divinam tamquam similiter edentibus promulgat, et dignissimam coenam et principale symbolum perfectionis in memoriam sacram ducit.

Eucharistia autem dicitur tribus de causis. Una est, quia continet illum qui est arca et fons omnis gratiae. Ioan. 14 : Plenum gratiae et veritatis. Secunda est diversitas utilitatis quam facit sacramentum : et de hoc in prima quaestione supra habitum est. Tertia est, quia principalis gratiae, id est, amoris est sacramentum in hoc quia unit nos capiti Christo, sicut caritas unitiva est.

 

 

ARTICULUS IV.

An sacramenta Christianorum sint anteriora sacramentis Iudaeorum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius, ibi, A, in fine : Intelligi datur anteriora esse sacramenta, etc.

Aut enim hoc intelligitur quoad speciem, aut quoad rem : quia non sunt plura in sacramento. Si quoad speciem, istud non videtur verum : quia sacrificia quaedam etiam erant in naturali lege facienda ad dimissionem originalis peccati, ut dicit Gregorius, ut supra habitum est in principio huius libri. Si autem quoad rem, tunc plane falsum est : quia res sacramentorum novae legis non fuit nisi post adventum Christi.

 

Praeterea quaeritur, quale sic specialiter fuit in isto, quod istud antiquius dicitur etiam sacramentis veteris legis, potius quam alia ?

 

Solutio. Dicendum, quod intelligitur quoad speciem et ritum huius sacramenti : quia utramque speciem, et ritum oblationis et usum sacramenti exhibuit in figura Melchisedech ante circumcisionem in naturali lege, antequam instituerentur sacramenta veteris legis.

 

Ad obiectum autem contra, dicendum quod illa sacrificia non fuerunt sacramenta, nec figurae veteris legis, sed potius figurae Passionis Christi et mortificationis carnis poenitentium, ut dicit quaedam Glossa super Leviticum.

Ad aliud dicendum, quod illud sacramentum specialem habet dignitatem suae rei quae est Christus perfectus in deitate et humanitate, quam perfectionem non habent sacramenta alia.

 

 

C. De institutione sacramenti.

 

DIVISIO TEXTUS

Hic etiam alia consideranda occurrunt quatuor, etc.

Haec pars dividitur per Magistrum in tres partes :

in quarum prima agitur de substantialibus sacramento, quae ante omnia consideranda sunt.

In secunda, agit de sacramento ex parte suscipientis, quae incipit in distinct. IX, ibi, A : Et sicut duae sunt res istius sacramenti, etc.

In tertia autem agit de sacramento ex parte celebrantis, ibi scilicet distinct. XIII, ibi, F : Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos, etc.

 

Residua autem pars illius distinctionis a Magistro dividitur in quatuor partes :

in quarum prima agit de institutione ;

in secunda, de forma, ibi, C : Forma vero, etc.

In tertia, quid sit res et sacramentum ? ibi, D, § 1 : Nunc quid ibi sacramentum sit, etc.

In quarta vero, tangit quod primo enumerat, scilicet sacramentum quod refertur ad species materiales huius sacramenti, quae sunt species panis et vini, ibi, D, § 2 : Porro illa species visibilis, sacramentum est, etc.

 

 

ARTICULUS V.

An sacramentum Eucharistiae sit debito et congruo tempore institutum a Christo ?

 

Incidit autem quaestio circa primum, scilicet de institutione.

Videtur enim, quod

  1. A tempore morbi competit medicina : et ita a principio mundi debuit institutum fuisse.
  2. Item, ad vitam deperditam per esum ligni vetiti non erat reditus nisi per esum ligni vitae : ergo si mortem pellere cogitavit, sicut et fecit, omnibus a tempore primi casus Adae debuit edulium ligni vitae praestitisse : hoc autem est in Eucharistia : ergo ex tunc debuit instituisse.
  3. Item, via viatoribus semper indicebatur a principio saeculi : ergo viaticum non debuit negari : sed viaticum est corpus Christi in sacramento : ergo a principio debuit esse hoc sacramentum.

 

Sed contra videtur, quod

  1. Post passionem et Resurrectionem debuit institui : quia baptismus est ianua vitae, et generatio vitae spiritualis : nullus autem nutritur nisi prius vivat et generetur : ergo institutio baptismi debuit procedere institutionem Eucharistiae : baptismus autem post Resurrectionem formaliter institutus est, ut habitum est : ergo etiam Eucharistia multo magis.
  2. Item, sicut se habet perceptio Eucharistiae ad perceptionem baptismi, ita se habet institutio Eucharistiae ad institutionem baptismi : sed non percipitur Eucharistia nisi a baptizatis : ergo nec institui debuit Eucharistia nisi instituto baptismo, ut videtur.
  3. Item, videtur quod nec a principio mundi nec post Resurrectionem debuit institui, sed potius in initio filiorum Israel in terra promissionis : quia hoc in Littera dicitur, quod post agnum typicum dedit corpus suum, ut per hoc significaret legalia cessasse, et Novi Testamenti sacramenta incipere : cum ergo expressior figura Eucharistiae fuerit manna, vel oblatio Melchisedech, ut supra habitum est, in cessatione illorum hoc sacramentum debuit institui, et non post coenam agni typici, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum ad id quod primo obicitur, quod tales obiectiones optime tenerent, si morbus et medicina essent corporalia : quia in illis et natura supponitur operans per necessitatem, et hanc iuvat medicina, et nisi cito iuvet, ex corruptione principiorum per morbum succumbit natura. Sed, sicut a principio huius libri quarti dictum est, secus est in morbo spirituali : quia in illo natura non agit per necessitatem, sed per voluntatem : ad voluntatem autem praeexigitur cogitatio, et ideo oportuit praesignari morbum et medicinam multis signis et figuris, ut dicit Magister Hugo, ut postea gratia curaret quam iuvaret voluntas : et ideo remedium sacramenti novae legis non statim conveniebat dari.

 

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod non erat reditus nisi per esum ligni vitae : sed infra habebitur, quod duplex est modus edendi, scilicet spiritualis, et ille semper fuit in fide credentium. Unde Augustinus : Ut quid paras dentem et ventrem ? crede, et manducasti. Et per illum fuit reditus quoad satisfactionem, licet non quoad pretii susceptionem. Alius est sacramentalis, et illum non semper conveniebat esse, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod viatoribus eo quod via spiritualis est, sufficiebat esus viatici spiritualis.

Ad aliud dicendum, quod aliud est in isto sacramento, et aliud in baptismo : baptismus enim figura est Passionis, et sepulturae, et resurrectionis : Passionis in subversione peccati, sepulturae in absconsione et mersione triplici sub aqua, et Resurrectionis in nitore abluti : et ideo ille formaliter institui non potuit, nisi post omnia haec : sed Eucharistia est commemoratio Passionis tantum, et ideo immediate ante Passionem debuit institui : licet usus Eucharistiae non detur nisi baptizato. Et ideo nihil habet similitudinis usus horum sacramentorum et institutio.

Ad aliud dicendum, quod non est verum, quod sicut se habet perceptio, etc. Et huius ratio iam assignata est : et ideo proportio illa nihil valet.

Ad aliud dicendum, quod illae figurae licet sint expressiores quoad species materiales, ut prius dictum est, quae sunt signa tantum : non tamen magis conveniebat post istud quam post illa institui. Aliter etiam potest dici, quod illa fuerunt signa, non sacramenta : et ideo species quae in eis praefigurabatur, non debuit cessare, sed potius incipere ritus illius speciei : sed sacramenta legalia cessare debuerunt, ut supra in quaestione de legalibus habitum est. Et ideo post illud tamquam terminandum, debet institui Eucharistia, non post illa quae per speciem in genere considerata non terminata sunt, sed adhuc frequentantur.

 

 

D. De forma.

 

ARTICULUS VI.

An ista sit debita forma, Hoc est enim corpus meum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in secunda parte, ibi, C, § 1 : Forma vero est quam ipse ibidem edidit dicens : Hoc est corpus meum, etc.

Obicitur enim multipliciter contra hanc formam sic :

  1. Forma sacramenti est faciens formaliter sacramentum, sicut dicit Augustinus : Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum : sicut patet in baptismo in quo nihil facit forma, nisi ex parte accipientis exerceatur baptismus : ergo similiter hic cum dicitur : Hoc est corpus meum, non habebit effectum nisi cum exercetur in materia debita sacramento : ergo haec oratio, Hoc est corpus meum, in coena nihil significavit circa corpus Christi in coelo : et non potest dicere : Hoc est corpus meum, nisi demonstrato corpore in caelo, quod falsum est : ergo non debuit forma tradi per verbum est, sed potius per verbum notans transitum unius ad aliud et mutationem.
  2. Item, aliud est significare aliquid factum esse, et aliud praecipere in suum usum, et aliud facere. Cum autem dicitur : Hoc est corpus meum, significatur corpus Christi esse, vel factum esse. Et cum additur : Accipite et comedite ex hoc omnes : praecipitur usus existentis. Ergo illa forma nihil importat de sacramenti confectione. Cum igitur forma sacramenti sit faciens et conficiens sacramentum, haec non videtur esse forma sacramenti.
  3. Item, non contingit uti vocibus nisi duobus modis, scilicet materialiter et significative, sive ut ipsa vox est signum et res : signum secundum quod dico, Homo est animal rationale : res sive materialiter, secundum quod dico, Homo est duarum syllabarum et trium litterarum et aspirationis. Ergo et hac voce, Hoc est corpus meum, non contingit uti pluribus modis. Constat autem, quod non accipitur hic materialiter : ergo significative : ergo demonstratur corpus Christi iam factum, et non quod ipsa ut forma faciat ipsum.
  4. Item, demonstratio sive sit ad sensum, sive ad intellectum, semper est ad significandum id quod est : ergo et hic, cum dicitur, hoc est corpus meum, significatur corpus Christi esse, et non fieri.

 

Item, obicitur de prima particula quae est pronomen, hoc.

  1. Ex quo enim est pronomen, aut est demonstrativum, aut relativum : quia aliter intellectus eius esset cassus et vanus non autem relativum, cum non ferat relationem alicuius suppositi antecedentis in relatione : ergo est demonstrativum : aut ergo demonstrat substantiam panis, aut corporis Christi sub accidentibus quae videntur vel intelliguntur. Si substantiam panis : ergo sensus est, panis demonstratus est corpus Christi, et hoc falsum est : ergo et illa locutio falsa est. Si substantiam corporis Christi : ergo nihil aliud est dictum : Hoc est corpus meum, quam corpus meum est corpus meum et haec semper est vera, et numquam faciens translationem alicuius. Ergo illa forma non refertur ad sacramentum, sed ad significandum corpus Christi semper sine conversione aliqua in corpus Christi.
  2. Item, haec est falsa, quod panis erit corpus Christi. Probatio. Quaecumque propositio est vera de futuro, erit aliquod tempus in quo praesentialiter est vera : numquam autem erit tempus in quo haec est vera, Panis est corpus Christi : ergo haec numquam est vera : Panis erit corpus Christi. Causa autem falsitatis est discohaerentia praedicati cum subiecto quod notatur cohaerere in futuro : ergo cum vicinior cohaerentia notetur per verbum praesentis temporis, illa est multo magis falsa quae est : Panis est corpus Christi : ergo et haec : Hoc est corpus Christi, sive corpus meum, cum nihil demonstretur per ly hoc, nisi substantia panis ante transsubstantiationem.
  3. Item, aut est demonstratio ad sensum, aut ad intellectum. Si ad sensum : cum igitur oculis nihil subiiciatur nisi species panis et substantia panis, per accidens videtur quod sensus sit, panis demonstratus est corpus meum, et haec est falsa. Si autem demonstratio est ad intellectum hoc iterum videtur non posse esse : quia tunc oporteret, quod ad minus demonstrativum cum re intellecta, esset similis speciei, sicut cum dicitur, Haec herba crescit in horto meo : sed nihil similis speciei est in pane cum corpore Christi : ergo non potest esse demonstratio ad intellectum.
  4. Item, numquam esset haec vera, Haec herba crescit in horto meo, nisi herbae ratio univoce conveniret rei demonstratae et intellectae : sed nihil hic univoce est in pane et corpore Christi : ergo non potest esse demonstratio ad intellectum.
  5. Item, dupliciter, ut dicunt Sophistae, contingit significari demonstrationem et negationem et quaedam alia, scilicet ut conceptam, sicut significatur in pronomine hoc. Ergo cum dicitur : Hoc est corpus meum, significatur ut exercita : ergo vult cadere super accidentia sensibilia, sive sint eiusdem in numero, sive in specie, sicut distinguitur personalis demonstratio a simplici demonstratione. Constat autem, quod utroque modo locutio est falsa : ergo simpliciter falsa est : Hoc est corpus meum, demonstrato pane.
  6. Si forte tu dicas, sicut quidam dixerunt, quod pronomen est hic pars orationis, et sua demonstratio non est separanda ab oratione, ideo demonstratur hic quod est ibi in termino finali orationis. Contra : Sicut se habet totum ad totum, ita pars ad partem : ergo si totum factum est in termino finali orationis, pars facta est cum profertur pronomen demonstrativum hoc.
  7. Item, in aliis orationibus non demonstrat pronomen id quod futurum est post orationem in qua ponitur, sed potius rem praeexistentem : ergo similiter et hic : ergo videtur, quod demonstratio cadat super substantiam panis sub talibus accidentibus.
  8. Item, prius est secundum intellectum accipere rem demonstratam quam de ipsa aliquid affirmare vel negare : ergo cum dicitur, Hoc est corpus meum, prius secundum intellectum accipitur res consecrationis subiecta sensui demonstrata, quam de ipsa dicatur esse corpus Christi : ergo non videtur demonstratio pronominis dependere a sequenti parte orationis, ut dicit illa solutio.
  9. Si forte tu dicas, ut quidam alii dixerunt, quod demonstratio refertur non ad signum, sed ad signatum, secundum quod videtur Glossa dicere super illud Matth. XXVI, 26 : Hoc est corpus meum, dicens, quod sub specie panis videtur : ergo secundum hoc iam in prolatione pronominis corpus Christi fuit sub specie panis : ergo non virtute orationis efficeretur sub specie panis, quod falsum est, et contra dictum Augustini, in quo dicit : Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum.
  10. Et ideo alii iterum dicunt, quod demonstrat signatum in termino finali transsubstantiationis. Sed contra hoc etiam obicitur, quod terminus substantialis vel accidentalis supponens, verbo praesentis temporis restringitur ad supponendum copulandum pro tempore praesenti : in hac autem oratione pronomen supponit, verbo praesentis temporis non ampliato, nec confusum tempus significanti : ergo supponit pro praesenti tantum : praesens autem non est nisi substantia supposita quae fuit ante prolationem orationis, et haec est substantia panis : ergo non supponit nisi pro illa : et tunc locutio est falsa, ut prius probatum est.
  11. Item, unde habet hoc pronomen quod in hac locutione demonstrat rem sub finali termino potius quam in alia, cum nihil in hac ponatur quod in alia non ponitur ?

 

Ulterius quaeritur de hoc verbo, est.

  1. Est enim significat rem in praesenti : hoc autem non admittit veritas locutionis, quia panis non est corpus Christi.
  2. Item, in aliis sacramentis ponitur verbum significans actum ministri et Dei, ut baptizo : quia Deus baptizat interius, et exterius minister : ergo similiter debet fieri in hoc sacramento : sed hoc verbum, est, nullum actum ministri vel Dei importat : ergo non debet esse de forma.
  3. Item, actus verbi in aliis sacramentis aliquo modo dicit actum proprium materiae : sicut baptizo dicit actum abluendi, qui est actus aquae proprius : et inungo dicit actum ungendi, qui est proprius actus chrismatis et olei infirmorum : ergo videtur, quod etiam in hoc sacramento actus importari debeat, qui sit proprius materiae panis et vini, sicut nutrio, vel cibo : et ita deberet dicere : Nutrio vos corpore meo ; et non : Hoc est corpus meum.
  4. Item, sacramentum novae legis ex sua forma efficit quod figurat : ergo videtur, quod deberet poni in forma verbum denotans hanc efficientiam : et hoc non facit verbum substantivum : ergo male ponitur in forma.
  5. Item, in operibus creationis, ubi nullum fieri est medium inter creantem et opus, tamen utimur verbo fiendi : ergo videtur, quod similiter et hic uti debeamus.
  6. Item, panis est transiens in corpus Christi : ergo male dicitur, quod sit corpus Christi : quia sic non significatur transitus panis.
  7. Item, verbum substantivum notans inhaerentiam praedicati cum subiecto, supponit subiectum cum forma et materia : sicut cum dicitur : Homo est animal, vel : Homo est albus : ergo similiter facit hic : ergo panis qui est in forma et materia manens est corpus Christi, quod haereticum et falsissimum est : ergo videtur, quod ly est male ponatur de forma.

 

Ulterius quaeritur de hac particula, corpus.

  1. Videtur enim, quod convenientius diceret, caro : quia cum loquitur, Ioan. VI, 56, de cibo huius sacramenti, ponit carnem, dicens : Caro mea vere est cibus, etc.
  2. Item, corpus ut organizatum nullum est aptum comestioni, sicut nec omnes partes eius : sed caro sola apta est, vel aptior cunctis aliis membris similibus et dissimilibus : ergo videtur, quod carnem et non corpus debuit ponere.
  3. Item, panis est corpus simile in toto et in partibus, quod homogeneum vocatur : quia quaelibet pars panis est panis, et quaelibet pars vini est vinum : ergo videtur, quod sit signum cibi homogenei : ergo carnis, et non totius corporis organici : ergo debuit poni caro, non corpus.
  4. Item, vinum ex vi sacramenti non convertitur nisi in sanguinem, qui est homogeneus : ergo eadem ratione panis non convertitur ex vi sacramenti nisi in carnem, quae est pars homogenei.

 

Ulterius quaeritur, quare dicit, meum ?

Videtur enim convenientius dixisse, corpus Christi quia

  1. Si propter reverentiam nominis etiam voluit Deus ut ad tempus baptismus fieret in nomine Christi : ergo etiam propter maiorem dignitatem huius sacramenti debuit hic poni nomen istud.
  2. Item, maioris efficaciae est forma in hoc sacramento quam in aliis : quia hic corpus inanimatum et non gloriosum convertitur in corpus animatum et gloriosum unitum divinitati : ergo hic maior effectus deberet attribui dignissimo nomini, scilicet Iesus Christus : ergo deberet dixisse, Hoc est corpus Iesu Christi, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur de his quae adduntur in Evangelio, de hoc scilicet : Accipite, et comedite, utrum sit de forma ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Illa referuntur ad usum sacramenti : hoc autem quod dicit, Hoc est corpus meum, tantum ad transsubstantiationis insinuationem : ergo videtur, quod aeque vel magis, accipite et comedite, sint de substantia formae : sicut hoc quod dicitur, Hoc est corpus meum.
  2. Item, actus notans exercitium et usum baptizandi est de forma in baptismo, cum dicitur, Baptizo te, etc. : ergo similiter illa verba quae notant usum huius sacramenti, de forma esse debent, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur de mutatione, additione, et diminutione, et corruptione : sicut in quaestione de forma baptismi, et confirmationis.

 

Solutio. Dicendum, quod haec est forma : Hoc est corpus meum, meo iudicio, et non plus.

Ad solutionem autem eorum quae obiecta sunt, notandum, quod illa oratio in triplici vi habet considerari : habet enim unam vim, secundum quod est vox significativa rei : et ex hoc modo facit signum de re aliqua demonstrata. Item, habet vim, secundum quod est forma sacramenti ab institutione divina : et secundum hoc est conversiva panis in corpus Christi, et facit transitum sive panis transsubstantiationem. Tertiam habet vim, secundum quod in ea operatur Verbum increatum, in cuius persona profertur a sacerdote : quia quasi recitative a sacerdote dicta, refertur ad Verbum increatum, secundum quod ipsum in voce istius orationis operatur. Et hoc modo dixerunt de antiquioribus Theologis, quod vox habet referri ad rem et res indivisibiliter et indivisibili vi operatur cum coniuncto sibi Verbo increato : et non est separare partem a parte, sicut in alia constructione : et licet habeat signare in quantum est vox creata, non tamen habet operationem sacramentalem in quantum huiusmodi, sed in quantum indivisibiliter operatur in ea Verbum increatum signatum, ad quod reduci habet oratio ista unde est, scilicet corpus Christi : licet pluribus vocibus exprimatur secundum modum suppositi et appositi et compositionis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ille triplex usus formae, secundum quod haec verba accipiuntur cum significatione, institutione, et operatione Verbi increati, non est nisi in sacramento : licet argumentatio illa procedat ac si usus huius orationis nihil habeat ab institutione et operatione Verbi increati : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod etiam illa obiectio supponit falsum, scilicet quod oratio non sit nisi insinuativa facti, et non faciens transitionem ex institutione et operatione Verbi increati, in cuius persona verba illa proferuntur. Quare autem Verbum notans transitum vel mutationem, non ponitur in oratione illa, infra, ut poterimus, determinabimus.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de vocibus ad solum usum significandi institutis, sed non de vocibus quae sunt formae sacramentorum, in quibus institutio facit voces esse operativas gratiae invisibilis.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod pronomen habet vires tres, secundum quod tota oratio : et illae argumentationes quae fiunt a communi usu loquendi, ad orationes quae fiunt a communi usu loquendi, ad orationes quae sunt formae sacramentorum, nihil valent.

Ad id quod obicitur de prima parte orationis, scilicet de verbo « Hoc », quod est demonstrativum pronomen, sine praeiudicio recitabo tres opiniones Magistrorum primo, et postea tangam quod melius mihi videtur.

Prima opinio est eorum qui dicunt, quod ly hoc facit demonstrationem ad sensum, et quod illa cadit super substantiam panis, non simpliciter, sed prout est substantiatus in corpus Christi : et hi dicunt, quod demonstrat contentum panis, prout est terminus transsubstantiationis. Et si obicitur, quod panis transsubstantiatus in corpus Christi, non est panis, sed corpus Christi. Dicunt, quod hoc est verum : sed non simpliciter est corpus Christi, sed prout finis est conversionis sacramentalis. Qualiter antem illa argumenta solvant, patebit posterius : quia una solutio est omnium illorum secundum has omnes opiniones.

Alii dicunt, quod est ibi demonstratio ad intellectum, et cadit demonstratio super accidentia specierum panis et vini prout sunt species sacramentales, et non prout simpliciter species : et ideo sensus est, Signatum sacramentaliter in speciebus panis et vini est corpus Christi. Et isti dicunt, quod talis demonstratio simpliciter non exigit identitatem in specie inter rem demonstratam et intellectam, sed tantum convenientiam quae est inter signum et signatum sacramentaliter. Et sic solvunt argumenta in contrarium obiecta.

 

Sed contra utramque istarum solutionum et opinionum, videtur obici. Contra primam quidem : quia impossibile est in se, vel ut terminum demonstrari, quod non est ante demonstrationem : corpus autem Christi nec in se, nec in altari, nec ut terminus conversionis, est ante demonstrationem : ergo neutro modo potest demonstrari. Contra secundam autem videtur obici : quia sacramentaliter demonstratur id quod actu est sub sacramento, demonstratione cadente super species sacramentales : sed corpus Christi non est contentum sub speciebus illis, demonstratione cadente super species illas : ergo non contingit ipsum sacramentaliter demonstrari.

Et ideo videtur mihi tertia via esse probabilior, quod dicatur, quod ly hoc est demonstrativum simul et operativum sive conversivum : et hoc habet in quantum est pars formae sacramentalis, ab institutione, et cum Verbo increato : et ideo non divisim habet, sed potius voces referuntur ad res significatas in vocibus illis, et ad Verbum increatum simpliciter : et ita in virtute unius indivisibilis operantis, operatur oratio illa quae est forma sacramenti, et operando demonstrat, et demonstrando operatur : sicut dicitur de creatione et infusione animae.

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod demonstrat corpus Christi sub accidentibus, et faciendo ipsum esse ibi demonstrat : et ideo plus est dictum : Hoc est corpus meum, quam corpus meum est corpus meum : quia sensus est, Hoc est corpus meum, id est, contentum sub speciebus est corpus meum, et virtute huius orationis ibi factum est ex substantia panis.

Ad aliud dicendum, quod verum est hanc esse falsam, quod panis est corpus Christi : et non est simile nisi nos diceremus, quod hoc verbum, est, non notaret nisi compositionis inhaerentiam cum praesenti tempore consignificato. Nos autem dicimus, quod ab institutione et coniunctione ad Verbum increatum, est conversivum sicut tota oratio : et ideo non notat inhaerentiam hic, sed conversionem et existentiam corporis Christi sub speciebus eius quod convertitur in ipsum.

Ad aliud dicendum, quod sive dicatur ad sensum demonstratio, sive ad intellectum, semper diminute dicitur : sed si dicatur ad intellectum esse cum vi conversiva demonstranti ad intellectum, tunc erit probabilius : et tamen non sequitur inconveniens quod concludit obiectio. Sunt tamen qui dicunt ad sensum esse demonstrationem, eo modo quo res sacramenti sensibilis dicitur sub speciebus sacramentalibus.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, haec herba crescit in horto meo, non est nisi pars illius demonstrationis : quia ista est tantum ostensiva, illa autem factiva primo, et per consequens ostensiva.

Ad aliud dicendum, quod demonstratio significatur hic ut exercita : sed tamen haec non est tota virtus eius, nec est prima : sed potius illa quam habet in quantum est forma sacramenti : et haec est operativa eius quod demonstratur, et postea demonstrat. Unde sicut licet anima infundendo creatur, et creando infunditur, tamen creatio secundum intellectum praecedit infusionem : ita hic licet demonstratio pronominis simul faciat demonstrari et demonstret, tamen virtus operativa secundum intellectum praecedit demonstrationem in forma sacramenti : et ideo tales argumentationes nihil valent.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod oratio non est dividenda : et hoc est propter operativam virtutem quam non habet ex constructione vel ordine vel coniunctione partium, sed potius ex institutione divina, secundum quod vox ad sensum refertur, et in sensu verbi Verbum increatum operatur. Et ideo obiectio facta in contrarium nihil valet : quia hoc verum est de oratione quae non est nisi significativa : quia constructio illius dependet a modo significandi et significatione partium.

Ad aliud dicendum, quod hoc ideo continet, quia aliae orationes non operantur suum significatum, sed insinuant tantum : et ideo nihil est simile.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de demonstratione quae tantum est ostensiva rei, et non factiva virtute operationis in qua ipsa est : haec autem demonstratio cum virtute aliorum verborum facit id quod demonstratur sub accidentibus, et demonstrando facit ipsum.

Ad aliud dicendum quod bene assentiendum est Glossae, dummodo intelligatur, scilicet quod id quod videtur sub speciebus illis, virtute orationis cum demonstratione est ibi factum. Et patet ex praedictis, quod id quod contra obicitur, non valet, nisi daremus hoc quod demonstratio est significativa tantum demonstrati, et non operativa.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod ly hoc supponit verbo praesentis temporis, et supponit id quod actu est : sed hoc demonstrando ibi efficitur, et efficiendo ibi demonstratur : et ideo non supponit substantiam panis, sed potius corporis Christi : et nihil est dictum, quod ly hoc faciat ibi partem, sicut prius dictum est : quia hoc habet tota oratio indivisibiliter relata ad signatum, et ab institutione : et ideo nihil est de termino finali vel termino initiali : quia totum operatur ad illum indivisibilem effectum ut unum indivisibile.

Ad aliud dicendum, quod in hac relatione habet pronomen quod non habet in alia, propter hoc quod est forma sacramenti operativa per institutionem divinam.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sicut dictum est de pronomine demonstrativo, quod non est tantum demonstrativum, sed etiam operativum : ita dicendum est de verbo est, quod non tantum notat cohaerentiam, sed est operativum et conversivum, ut dictum est : et una et simplex virtus operans est in omnibus illis verbis, in quantum referuntur ad unitatem institutionis, et Verbi increati operantis in verbis istis : et ideo sicut hic admittitur id in quod conversus est panis in corpus Christi, ita admittitur hic, Hoc est corpus Christi : cum simul fiat conversio et signatio praesentis corporis Christi, et virtute eiusdem orationis.

Ad aliud dicendum, quod secus est in isto, et aliis sacramentis : quia in aliis aliquid operatur minister ad minus in materia, ut tinctionem quae fit in aqua facit minister : sed hic nec super materiam exteriorem quae est panis et vinum, nec interius in effectu gratiae, potest esse opus nisi divinum : et ideo non potuit hic esse actus ministri significatus in forma.

Ad aliud dicendum, quod in aliis sacramentis consecratur et conficitur sacramentum cum recipitur, ut baptismus cum baptismus recipitur, et confirmatio cum aliquis recipit confirmationem, et sic de aliis. In hoc autem sacramento non est sic : sed conversio est ante receptionem sacramenti : et non potuit poni verbum notans congruentem actum materiae, quia iste est in usu sacramenti post confectionem : et hoc tetigit Dominus, quando dixit, Accipite et comedite, etc.

Ad aliud dicendum, quod verbum notans motum vel mutationem, non competit in hoc sacramento : quia omnis motus et mutatio supponunt materiam communem utrique terminorum motus et mutationis super quam fit : sed hic nihil talium est : quia panis non est materia de qua fit corpus Christi, ita quod convertatur aliqua nova materia in corpus Christi, quae ante non fuit sub forma corporis Christi : quia hoc sine augmento esse non posset : sed hic fit transsubstantiatio totius compositi panis ex forma et materia, in substantiam praeexistentem corporis Christi, sine aliqua mutatione media, et sine intervallo temporis : et ideo competentius ponitur ibi verbum est cum potentia transsubstantiandi, quam aliud verbum notans motum vel mutationem.

Ad aliud dicendum, quod in operibus creationis est ad minus substantia de novo facta, quae ante non erat, licet non sit proprie motus vel mutatio : sed hic nulla substantia perit, nec aliquid novum corpori Christi advenit : sed transsubstantiatio est huiusmodi in hoc virtute verborum : et ideo non possunt hic proprie verba motum significantia poni in forma.

Ad aliud dicendum, quod obiectio haec procederet, si verbum esset tantum notans inhaerentiam praedicati cum subiecto : dictum est autem iam saepius, quod ipsum cum hoc, et per intellectum ante hoc, est conversivum, hoc modo quod transsubstantiatio totius panis in totum corpus Christi dici potest conversio : et ideo obiectio nihil valet.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de tertia particula quae est corpus, dicendum quod sacramentum maximae perfectionis non conveniebat esse partis : et ideo non poterat esse de carne forma, sed de toto corpore. Et hoc quod dicit Dominus in Evangelio Ioannis, VI, 56, dicitur per synecdochen, et intelligitur de toto : ponitur tamen ibi caro mea vere : quia a minori per hoc ostenditur de toto : si enim caro quae est defectibilior pars vivificat, multo magis spiritus et totus Christus.

Ad aliud dicendum, quod illa obiectio sophistice procedit : hoc enim quod proponit, est verum de cibo qui convertitur ad nos, non de eo ad quem nos convertimur : sed de cibo isto verum est, quod ad se nos convertit, ut supra dictum est : et ideo melius ponitur ibi corpus in dissimilitudine partium quam caro : quia non in ratione unius gratiae unit nos sibi in usu : sed in isto operatur usum spiritualis oculi, in altero vero usum spiritualis scilicet pedis, et sic de aliis.

Ad aliud dicendum, quod licet panis sit corpus homogeneum, non tamen colligitur ex grano uno, sed ex diversis : et hac similitudine sumitur in sacramento, ut dicitur in Littera : et hoc modo magis ponit convenientiam ad corpus dissimile in partibus, quam ad corpus simile.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod vinum sacramentaliter non convertitur nisi in sanguinem, non est propter homogeneitatem materiae, sed propter rationem usus : quia datur in potum spiritualem, et effectum redemptionis : tamen in quantum fidelibus diversis datur, colligitur vinum ex diversis granis uvae. Sed de corpore non est sic : quia illud datur in figura corporis Christi mystici uniti capiti Christo : et hoc corpus habet diversitatem usus in gratiis membrorum : et huic operationi magis convenit corpus dissimile, quam simile.

Ad aliud dicendum, quod ulterius quaeritur de quarta particula, quae est meum, quod melius ponitur ibi meum, quam Christi : quia illa verba quasi in persona Christi recitantur a sacerdote. Si autem poneretur ibi Christi, tunc videretur ad aliam personam ordinari : et sic alia persona significaretur operari in verbis istis : et hoc ostensum iam est non esse conveniens : quia Verbum increatum convenienter operatur in verbo creato, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod in baptismo aliud est : quia ibi operatur minister, et invocat Deum : et illa invocatio ad nomen Christi propter aliquam causam reducebatur : sed in hoc sacramento non operatur nisi Verbum Filius in verbo creato, quod ad hoc instituit : et ideo debet istud verbum pronuntiari tamquam suae propriae personae, et non de ipso ut de altero fieri locutio : quod fieret, si poneretur ibi Christi, propter hoc quod personam aliam quam loquentis, vel in cuius persona sacerdos pronuntiat, nomen significaret.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod accipite et comedite pertinet ad usum sacramenti, et non ad confectionem : et ideo puto, quod non est de forma : hoc autem quod dicitur, Hoc est corpus meum, non est tantum insinuativum, sed operativum sacramenti, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod ille actus quem significat verbum baptizo, non tantum dicit exercitium, sed etiam fieri baptismatis. Hic autem non sic est : quia confectio istius sacramenti est ante perceptionem, ut dictum est.

Ad aliud quod ultimo quaeritur, dicatur sicut in praehabitis.

 

Ex hoc patet falsitas cuiusdam opinionis, et solutio cuiusdam quaestionis antiquorum, qui propter hoc nescierunt distinguere inter usum et confectionem sacramenti : dixerunt enim, quod Deus ipse aliis verbis secretis confecit corpus suum, et postea his verbis, Hoc est corpus meum, dedit virtutem conficiendi : hoc enim non est rationabile : sed quod etiam tunc illa verba fuerunt non tantum significativa corporis Domini, sed operativa.

 

Si autem quaeritur de ly enim quod in Romanis libris dicitur et in antiquis libris Patrum invenitur, utrum sit de forma ?

Dicendum est, quod tutum est apponere : tamen in Evangelio non invenitur, et magis tangit causam usus qui importatur in verbo accipiendi et comedendi, quam sit de substantia formae.

 

 

ARTICULUS VII.

Quaeritur de forma quae dicitur super vinum, et de singulis verbis in ea positis.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1, circa finem : Accipite et bibite ex hoc omnes, etc.

Quaeritur enim de forma quae dicitur super vinum.

Et quaeruntur duo, scilicet de verbis in ea positis, et de comparatione ipsius ad formam quae dicitur super panem.

  1. Videtur enim, quod non sit forma illa quam frequentat Ecclesia, scilicet haec, Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti : mysterium fidei : qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc enim totum ponit Ecclesia : et constat, quod in nullo Evangelistarum invenitur. Cum ergo sacramentum non habeat formam nisi institutam a Deo, videtur hoc non esse de forma : quod patet currenti per singula Evangelia. In Matthaeo, XXVI, 27 et 28, habetur sic : Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. In Marco, XIV, 23 et 24, sic : Et accepto calice, gratias agens dedit illis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis : Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur. Lucae, XXII, 20, sic : Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Patet ergo, quod in nullo est Evangelistarum.
  2. Praeterea, videtur quod praesumptio fuerit ponere quod Dominus non apposuit : ergo videtur, quod etiam peccant in tanto sacramento hanc formam tenentes.
  3. Item, videtur quod id quod apponitur nullam habeat virtutem transsubstantiandi. Hanc enim virtutem non habent verba nisi in quantum sunt Verbi increati statuentis ea, ut infra habebitur in littera Ambrosii, quod sermo Christi creaturam mutat. Ergo videtur, quod non sint de forma ea quae apposuit homo, et a Deo non inveniuntur instituta.
  4. Item, Hieronymus dicit : Non credatur mihi si dixero aliquid quod per Novum vel per Vetus Testamentum probare non possum. Quod autem in forma sit mysterium fidei, et aeterni testamenti, nec per Novum nec per Vetus Testamentum potest probari : ergo non est credendum esse de forma, praecipue tanti sacramenti, quod totum supra hominem est.

 

Ulterius videtur, quod non convenienter ponitur ibi : Calix sanguinis.

  1. Ea enim quae sunt de forma vel materia, sunt de essentia sacramenti : calix autem vas, sacramenti nec est forma nec materia : ergo non est de essentia sacramenti : ergo non debet poni in forma.
  2. Item, si dicas, quod per transsumptionem ponitur calix in forma : ex hoc videtur sequi multiplex inconveniens.

Primum quidem, quia transsumptus intellectus praesupponit sibi alium in quo fundatur qui est proprius : quia prius oportet considerare proprietates rei per quas fit transsumptio, antequam intellectus ad aliud transferatur : ergo simplex nesciens aliquid transferre vel translationes facere, periculose potest se habere in ipso : cum ergo in sacramento isto praecipue debeat caveri periculum erroris, eo quod ratio minime potest se iuvare in eo, videtur quod in eo nihil debeat poni translative.

Secundo : quia omnis transsumptus intellectus, ex eo quod sibi praesupponit alium, consistit in quadam intellectuum multiplicitate : sed multiplicitas intellectuum causa est evagationis : cum ergo in hoc sacramento ad quod toto conatu vix fide attingit homo, necessarium sit homini ut totum se in se recolligat, et non evagetur, videtur quod nihil in eo debeat dici per translationem.

Tertio videtur, quia translatio fit ab uno ad aliud : ergo aut fit translatio ad corpus, vel ad sanguinem. Si ad corpus : ergo virtute illorum verborum efficitur ibi corpus : et hoc nemo dicit : quia licet sit in calice corpus, tamen non est ibi ex vi sacramenti, sed ex vi connexionis quam habet cum sanguine. Si autem ad sanguinem fit translatio : tunc non potest fieri translatio, nisi ex proprietate illa qua bibitur de calice. Et tunc sensus erit : Calix sanguinis, etc., id est, potus sanguinis, etc. : ergo similiter dixisse debuerat de corpore, Hic est cibus corporis mei : et hoc non dixit : ergo non hic videtur usus tali modo translationis.

  1. Praeterea, si ponitur pro contento, ut quidam dixerunt, tunc non deberet in constructione esse modus diversitatis ex transsumptione quam notant obliqui : quia inter contentum et sanguinem nulla est diversitas, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit :Sanguinis mei.

  1. Cum enim principale quod efficit forma, sit sanguis, videtur ibi poni debere in recto, et non in obliquo.
  2. Hoc etiam videtur ex forma corporis : quia ibi dicitur : Hoc est enim corpus meum. Ergo et deberet dici : Hic est enim sanguis meus.
  3. Item, ibi dicit Magister in Littera esse factum : et duo Evangelistae, scilicet Matthaeus et Marcus : ergo videtur, quod in recto deberet importari.
  4. Item. Cum obliqui sint transitivi, et notantes diversitatem, videtur esse diversitas inter rem sacramenti et sanguinem : cum autem ibi nulla sit diversitas, videtur sanguis male poni in obliquo.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Novi et aeterni Testamenti.

  1. Novum enim est, ut dicit quidam Philosophus, quod quantum ad sui initium est propinquum : sed res istius sacramenti est aeterna, quia Filius Dei : ergo non est nova.
  2. Praeterea, aut novum est quoad rem, aut quoad ritum. Si quoad rem : hoc falsum est : quia secundum hoc non esset aeternum. Si quoad ritum : ergo falsum est quod dixit supra Ambrosius, quod sacramenta nostra anteriora sunt quam sacramenta Iudaeorum : et hoc dicitur gratia huius sacramenti, cuius ritus praecessit in Melchisedech.
  3. Item, novum et aeternum sunt opposita : quia novum est, quod quantum ad sui initium est propinquum, et aeternum quod caret initio : cum ergo dicitur, Novi et aeterni Testamenti, opposita videntur poni circa idem.
  4. Item, Testamentum non videtur esse sanguinis, sed potius mandatorum : unde etiam tabulae continentes mandata, tabulae testamenti dicuntur : ergo videtur, quod non debuit dici, Novi et aeterni testamenti.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit ibi : Mysterium fidei.

  1. Mysterium enim fidei in omnibus est sacramentis, ut patet ex diffinitione sacramenti quae supra ex verbis Augustini in principio libri posita est in notula, quod sacramentum est, quando sub visibili specie divina virtus salutem secretius operatur : mysterium autem tantum valet quantum secretum : ergo in quolibet sacramento est mysterium fidei, et non tantum in isto : ergo non debet specialiter poni in isto.
  2. Item, istud sacramentum specialiter dicitur esse sacramentum caritatis. Unde Chrysostomus dicit, quod dare carnem suam ad manducandum intimi amoris fuit indicium : sacramentum autem baptismi praecipue dicitur sacramentum fidei : ergo magis videtur competere quod sit sacramentum fidei, et isti quod sit sacramentum caritatis vel mysterium : ergo male ponitur in forma mysterium fidei.

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Qui pro vobis et pro multis effundetur.

Effusio enim potationi contrariatur, ut videtur : ergo non debet poni in sacramento calicis quem iuxta corpus potamus in communicatione sanguinis.

 

Item quaeritur, quare indistincte ponit : Pro vobis et pro multis effundetur ?

  1. Una enim est ratio effusionis pro omnibus : ergo non est distinctio quoad Apostolos et alios quantum ad causam effusionis.
  2. Item, omnibus valuit sanguis ad redemptionem quoad sufficientiam : ergo non debet dici : Pro multis, sed pro omnibus.
  3. Item, virtus uniuscuiusque determinatur ad maximum : cum igitur maxima sit virtus sanguinis Christi effusi, debuit determinari ad maximum effectum : ergo melius dici videbatur, pro omnibus, quam pro multis.
  4. Praeterea, videtur haec pars non esse de forma : quia non dicit quasi essentiale sacramenti, sed potius sacramenti effectum in nobis : ergo videtur, quod in forma non debuit poni.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, In remissionem peccatorum.

  1. Hoc enim dicit finem totius Passionis et Redemptionis ex parte liberationis a malo : ergo non magis debet poni in forma sanguinis, quam in forma corporis.
  2. Praeterea, Lucae, XXII, 19, apponitur formae corporis, quod pro vobis datur : et non dicitur esse de forma quae dicitur super panem : ergo etiam licet hic addatur : Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum, non tamen debet dici esse de essentia formae.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod licet in Evangelio uno non inveniatur et in loco uno forma ista quam tenet Ecclesia, tamen per partes ex magna parte invenitur. Et praeterea tradita invenitur ab Apostolis qui acceperunt eam a Domino. Quod enim dicitur : Hic est calix mei sanguinis, accipitur a Luca. Et similiter quod dicitur : Novi testamenti, accipitur a tribus, scilicet Matthaeo, Marco et Luca. Quod autem additur : Aeterni, ex traditione Domini habetur : et similiter illud, Mysterium fidei. Dicit enim Apostolus, I ad Corinth. XI, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Quod autem Ecclesia ab Apostolis traditum acceperit, dicit Innocentius III sic : Romana Ecclesia istud integra semper fide servavit, quod ab ipsis Apostolis qui eam praesentialiter sacris instituere doctrinis, et Ecclesiastici ritus regulam docuerunt, accepit : ab ipsis enim Apostolis Petro et Paulo, quos et vivos Doctores habuit et defunctos custodes, hunc ritum sacrificii accepit, quem hactenus inviolabili cultu servavit. Et hoc est quod communiter dicitur a Magistris, quod licet non sit scripta simul haec forma, tamen intelligitur a Deo Apostolis tradita.

Et per hoc patet solutio ad tria prima.

Ad id quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod ipse non intendit, quod omnia vera per verba sint scripta in Novo Testamento vel Veteri : sed sicut dicit Augustinus, Omnis veritas sacrae Scripturae concordat, quae sacrae Scripturae non contradicit. Istud autem satis consonum est sacra Scripturae, quod hoc frequentet Ecclesia, quod Christus tradidit : et trahitur de illo verbo, I ad Corinth. XI, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Ubi loquitur de ritu huius sacramenti. Et de illo : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

 

Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod calix ponitur ibi transsumptive, et transfertur ad passionem : sicut dixit duobus fratribus filiis Zebedaei : Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? Et tantum valet calix sanguinis, quantum sacramentum passionis sanguinis, quod in usu fidelium per participationem calicis frequentatur.

Ad id autem quod contra obicitur, est dicendum quod dupliciter aliqua sunt de essentia, scilicet ut ingredientia rei constitutionem : sicut corpus et sanguis Christi sunt de essentia rei quae est sacramentum in Eucharistia : quaedam autem sunt illis essentialiter coniuncta, ita quod sine his non potest esse res : et hoc modo calix est de essentia ex parte nostra : quia in memoriam fit passionis cum sumitur hoc sacramentum. I ad Corinth. XI, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Et ideo calix in hoc sensu adiungitur formae sacramenti, et est de forma.

Ad aliud dicendum, quod sollicitudo praecipua devotionis et fidei debet esse in hoc sacramento : et ideo mentio calicis fit, ut passio ad memoriam revocetur : et ideo si aliquis errat in significato primo, non excusatur : quia sollicitudo debet inducere collationem : et ideo necessaria ad sacramentum propter alicuius negligentiam omittenda non erant.

Ad aliud dicendum, quod licet multiplicitas intellectuum sit causa cuiusdam discursus rationis ab uno in aliud, tamen sollicitudo et devotio quae celebrantibus indicitur, continet eum : et ideo non est ibi periculum, nisi quoad culpabiliter negligentes : sed propter hoc nihil debuit omitti necessarium sacramento.

Ad aliud dicendum, quod iam dictum est, ad quid transfertur ibi calix ad passionem : quia consuetus erat Dominus calicem vocare passionem suam, Matth. XXVI, 42 : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et passio praecipue est, quae recolitur in sacramento, sicut prius dictum est.

Ad id autem quod quaeritur, Quare cum corpore non ponitur in canone commemoratio passionis, sicut cum sanguine, cum in quibusdam Evangelistis adiungatur etiam corpori : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : non tamen dicitur : Hic est calix corporis mei ?

Dicendum, quod in rei veritate potus calicis magis respondet passioni secundum effusionem sanguinis, quam secundum vulnerationem corporis : et hoc etiam patet ex usu loquendi in Prophetis. Unde, Isa. LI, 22 et 23, ubi consolatur Ecclesiam post tormenta martyrum, dicit : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae : non adiicies ut bibas illum ultra. Et ponam illum in manu qui te humiliaverunt. Et in multis aliis locis. Et hoc ideo fit, quia calix inebriat per potum, et ita facit passio per angustiam : et ideo convenientius adiungitur calix potabili, scilicet sanguini, quam esibili quod est corpus.

Ad aliud dicendum, quod calix transsumptive refertur ad passionem sanguinis, et sanguis relatus ad passionem, habet aliquam diversitatem rationis ad sanguinem ministratum in potum in sacramento : et illa importatur per obliquum.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de sanguine, dicendum quod ratio illa dicta est, quare ponitur in obliquo : licet enim efficitur sanguis vi sacramenti, et non calix, tamen ad hoc quod posset effici in sacramento sanguis, oportuit primo effundi in passione : et ideo in ratione primi operantis non ad sanguinem in sacramento, sed ad celebrationem sacramenti secundum se, melius dicitur calix sanguinis quam sanguis calicis.

Ad aliud quod obicitur de Magistro in Littera, dicendum quod Magister in pluribus sacramentis non expresse determinat formam : sicut non facit in confirmatione, et in poenitentia, et in extrema unctione, et in ordine : et ita nec facit hic : quia Magistri intentio est tradere notitiam eorum in quibus consistit sacramentum materialiter : et ideo dicit, quod forma est de sanguine, ante quam determinet formam : quia formam supponit Magister esse notam ex frequentatione Ecclesiae.

Ad id autem quod contra obicitur per Evangelistam, dicendum quod Evangelistae non intenderunt tradere formam sacramenti scribendo Evangelium, sed simplicem notitiam tradere historiae quoad vera ibi dicta et res gestas : et ideo non est efficax probatio illa.

Ad aliud dicendum, quod transitio obliqui non importat hic diversitatem sanguinis et rei sacramenti, sed potius diversam rationem sanguinis prout refertur ad passionem quae contulit possibilitatem celebrationis sacramenti, et sanguinis prout est in sacramento ministratus ad usum fidelium, ut prius dictum est : et quia utriusque debuit fieri mentio in forma, melius fuit ponere obliquum quam rectum : in corpore autem non est similis ratio, ut dictum est.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de hoc quod dicitur : Novi et aeterni Testamenti, dicendum quod novum dicitur, quod ad usum rei sacramentalis sub talibus speciebus est.

Ad id autem quod obicitur de ratione eius quod est novum, dicendum quod Filius Dei aeternus est : sed Filius Dei non est in calice ex vi sacramenti, sed ex connexione corporis et animae cum deitate et sanguine : et ideo adhuc aliquid remanet, quo usus sanguinis sit sub sacramento novus.

Ad aliud dicendum, quod iam patet ad quid refertur novitas : ritus autem tantum in speciebus sine re praecessit in oblatione Melchisedech : et quoad hoc dicit Ambrosius antiquiora esse sacramenta nostra quam Iudaeorum.

Ad aliud dicendum, quod opposita nihil prohibet esse circa idem vel poni, dummodo non ponantur circa idem secundum idem : quod enim dicitur novum, dicit quoad usum rei sub sacramento : quod dicitur aeternum, dicit quoad personam, ut quidam dicunt : aut quoad praedestinationem tantae gratiae quam Ecclesiae ab aeterno debuit Deus : et hoc probabilius est. Aut quoad utrumque : et tunc nulla restat obiectio.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, quare ponitur mysterium fidei ? Dicendum, quod licet in omnibus sacramentis sit aliquid fidei, tamen in isto, per modum conversionis et sumptionis, et accidentia quae manent sine subiecto aliquo, totum est fidei : quia nihil in eo potest ratio. Quod autem baptismus est fidei, non est ideo quod plus sit ibi agens fides et minus ratio, sed quia confert primum statum fidelitatis. Unde sicut fides quodammodo est ianua virtutum, ita baptismus est ianua sacramentorum. Istud autem sacramentum ab alio dicitur mysterium fidei, et ab alio sacramentum caritatis : mysterium fidei eo dicitur quod totum est fidei, ut dictum est : sed caritatis propter similitudinem effectus, et signum maximae caritatis qua se dedit nobis. Dico autem similitudinem effectus : quia sicut caritas unit membra, ita illud sacramentum convertit et unit membra capiti.

Et per hoc patet solutio ad omnia quae quaesita sunt circa istam partem.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de hoc quod dicitur : Qui pro vobis et pro multis, etc. Dicendum, quod licet una sit ratio effusionis et sumptionis in omnibus, tamen effusio in qua sanguis separatus est a corpore, operata est ad sacramenti celebrationem : sacramentum enim non facit nisi sanguinem : sed quia quod ita separatus efficere possit id quod non est separatus, hoc facit effusio, et ideo mentionem effusionis oportuit esse in forma sanguinis.

Ad aliud dicendum, quod sacerdos in loco illo commemoratur ut offerens : et ideo repraesentat duplicem personam, scilicet Christi offerentis, et quoad hoc non indiget oblatione pro se : et repraesentat personam propriam, et sic indiget ut pro sua populique indigentia offerat : quia, sicut dicit Apostolus, et ipse circumdatus est infirmitate : et ideo ut notetur illa indigentia, voluit Dominus indigentiam Apostolorum in forma exprimi, qui primi sacerdotes erant, et ritum sacramenti aliis tradiderunt.

Ad aliud dicendum, quod licet sufficienter valeat omnibus, non tamen efficienter : et ideo non dixit, pro omnibus, sed pro multis.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum non operatur salutem sine alio cooperante : et hoc est fides et devotio quae nobis effectum coniungit : et quia cooperans deficit in quibusdam, ideo ad omnes non potuit determinari : sed secundum maximum suum effectum est pro multis effundi.

Ad aliud dicendum, quod quidam antiquorum dixerunt propter illam obiectionem, quod non esset de essentia formae : sed tamen peccaret qui omitteret. Sed alii quidam modernorum probabiliter videntur sentire, quod sit de forma sicut finis : et ratio coniuncta formae facit perfectionem rei.

 

Ad id quod ulterius ultimo quaeritur, dicendum quod meo iudicio etiam illud est de forma : In remissionem peccatorum. Et haec utilitas sanguinis spiritualiter commemoratur in Psalmo XXIX, 10, ubi dicitur : Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? Et hoc ideo est, quia sicut anima videtur esse pretium redemptionis oblata Patri, ita tota passio est in extorsione violenta sanguinis : passio autem satisfecit pro nobis, et ideo passio praecipue in sanguinis effusione in quo est vita corporis, secundum naturam significatur : et ideo remissio peccatorum magis retorquetur ad sanguinem, quam ad corporis passionem.

Ad ultimum patet solutio per idem.

 

 

ARTICULUS VIII.

An forma quae dicitur super panem exspectat formam quae dicitur super vinum ?

 

Secundo, quaeritur de operatione formae sanguinis, ad formam quae dicitur supra panem : et hoc propter antiquos qui dixerunt, quod istae formae se exspectant in operando.

Obicitur autem sic :

  1. Istud sacramentum est sacramentum summae et simplicis veritatis : ergo nihil debet ostendi in sacramento quod non aliquo modo sit in re sacramenti : cum autem dicitur super panem : Hoc est corpus meum, ostenditur ibi esse corpus sine sanguine, eo quod ex vi sacramenti non est ibi nisi corpus : cum igitur corpus non sit sine sanguine, falsum ostenditur ibi in sacramento veritatis, nisi efficacia verborum corporis exspectet efficaciam verborum sanguinis : ergo se invicem istae duae formae in operando exspectant.
  2. Item, sicut se habet res ad rem in sacramento, ita habere se debet forma ad formam : sed res corporis simul est cum re sanguinis, et e converso : ergo forma corporis simul operatur cum forma sanguinis, et e converso : ergo se invicem in operando exspectant : quia constat, quod non simul sunt in prolatione.
  3. Item, si forma corporis operatur sine forma sanguinis : aut operatur corpus sine sanguine, aut cum sanguine. Si sine sanguine : ergo operatur rem imperfectam, et operatur corpus Christi quale non est : quia constat, quod est cum sanguine. Si autem operatur corpus Christi cum sanguine : ergo ex vi sacramenti est ibi sanguis : ergo superfluit forma postea dicta supra sanguinem quod est iterum inconveniens : quia si natura non abundat in superfluis nec deficit in necessariis, multo minus facit hoc gratia.
  4. Item, infra hac eadem distinctione ostendetur quod sacramentum istud unum est : unius autem unicum est esse : ergo et unica forma sacramentalis : quia forma dat esse : ergo unica forma operatur super panem et super calicem unius autem formae actus indivisus est : ergo non operatur divisim super panem et super calicem : ergo simul : non ergo opus unius praecedit opus alterius.

 

Sed contra :

  1. Cum dicitur : Hoc est corpus meum : aut corpus est ibi ex vi orationis factum et demonstratum, ut supra dictum est, aut non. Si non : ergo locutio est falsa non enim dicitur, Hoc erit corpus meum sed, Hoc est. Si sic : ergo efficacia huius orationis non exspectat aliam orationem in efficiendo.
  2. Item, secundum totum usum Ecclesiae et utilitatem elevatur corpus postquam dicta sunt ista verba, Hoc est corpus meum, et tunc adoratur a fidelibus. Aut ergo est ibi, aut non. Si sic, habeo propositum : quia adhuc non est dicta forma super calicem. Si non : ergo ministri Ecclesiae faciunt adorari latria id quod non est Deus, et sic cogunt populum idololatrare, quod absurdum est dicere de Ecclesia.
  3. Item, quae esset causa huius dependentiae, quod una dependeret ab alia ? Non enim divisio Christi, quia Christus semper est perfectus : nec dependentia signati, quia unius orationis significatio absoluta est, sicut et alterius : nec institutio, quia Christus sicut divisim corpus et sanguinem suum dedit Apostolis, ita divisim instituit : ergo nulla potest esse causa dependentiae : ergo patet, quod una non exspectat aliam.

 

Solutio. Dicendum quod istae orationes divisim explent suos effectus, et una non exspectat aliam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ut supra dictum est, oratio ista : Hoc est corpus meum, est in triplici vi : unam enim habet ab institutione, et aliam secundum hoc quod profertur in persona Verbi aeterni quod in ea operatur, et tertiam habet secundum quod est in ea veritas signi : et quoad primas verum est, quod non extendat se operando nisi super corpus, et non super sanguinem. Tertia autem extendit se ad significandum corpus perfectum, non ex vi sacramenti, sed sub sacramento contentum : et ideo ostendit veritatem et corpus sicut est.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod sicut se habet res ad rem, ita forma ad formam : licet enim forma in sacramento sit effectiva rei, non oportet tamen formam dependere a forma. Et ita dicunt aliqui. Melius tamen potest concedi propositio praemissa in argumento : et potest dici, quod aliud est sanguinem esse simpliciter, et aliud sanguinem esse ex vi sacramenti sub sacramento. Sic autem potest esse absque eo quod est corpus ex vi sacramenti esse sub sacramento : et licet sanguinem simpliciter esse sine corpore sit impossibile, tamen sanguinem ex vi sacramenti esse sub sacramento, potest esse absque eo quod esset corpus ex vi sacramenti sub sacramento : et hoc modo proprie accipitur res sacramenti ut sacramenti : et sic patet, quod sicut res non dependet a re, ita nec forma a forma.

Ad aliud dicendum, quod sacramentaliter operatur corpus perfectum cum sanguine, ut dictum est : sed illum sanguinem in illo usus fidelium qui est potus redemptionis, non operatur forma dicta super panem, sed dicta super calicem. Et ideo non valet illa obiectio : quia licet perfectum corpus sit sub specie panis, tamen non est secundum quod congruit utrique usui fidelium, scilicet cibi et potus. Et ideo communiter dicitur a Doctoribus, quod sanguis est ibi non ex vi sacramenti, sed ex connexione naturali sanguinis et corporis : quia corpus perfectum et vivum sanguinem habet in hepate, et venis, et aliis partibus corporis quae debent infundi sanguine. Instantia autem ad argumentum est de anima : quia aut operatur corpus et animam, aut non. Si non : ergo imperfectum, et sic non est. Si sic : ergo panis convertitur in animam, quod est impossibile. Et de divinitate est eadem obiectio.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum non est unum ab unitate specierum vel formae verborum, sed potius ab unitate eius quod est ibi res et sacramentum, et ab unitate eius quod est ibi res tantum, ut infra probabitur. Et ideo ad argumentum dicendum, quod forma dat esse hoc modo quo est forma : et ideo forma panis dat esse quoad continentiam corporis, et forma vini dat esse quoad continentiam sanguinis. Quia autem Christus est res et sacramentum in hoc sacramento, et ipse vere est unus : ideo sacramentum est unum.

De hoc tamen infra erit disputatio quia magnam habet difficultatem, et diligenti indiget discussione.

 

 

ARTICULUS IX.

An sacramentum hoc sit frequentandum post coenam sicuti Christus ipsum instituit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, circa initium : Ubi consideratione dignum est, quare illud sacramentum post coenam, etc.

Videtur enim ex hoc quod etiam celebrandum sit et frequentandum post coenam :

  1. Plus enim est instruere facto, quam verbo : cum igitur ipse verbo et opere post coenam istud instituerit : videtur etiam, quod post coenam sit celebrandum.
  2. Item, magis valet instructio Magistri, quam discipuli : ergo etiamsi Apostoli statuerunt contrarium, videtur eis non esse obediendum, sed potius Domino : et ita post coenam est sumendum, ut videtur.
  3. Item, quanto minor est indigentia cibi ex parte corporis, cum sumitur cibus spiritualis, tanto magis signatur cibus spiritualis sumptus non sumi ad indigentiam corporis, sed animae : sed facta refectione corporis, minor est indigentia corporis quam non facta : ergo si facta refectione sumatur corpus Christi, ex ipso significatur, quod non propter corpus, sed propter animam sumitur : constat autem, quod hoc modo sumendum sit, scilicet propter animam, et non propter corpus : ergo magis congruit ut sumatur post prandium, quam ante.
  4. Praeterea, videtur quod nihil prohibeat post prandium sumi : non enim quod in os intrat, coinquinat animam, ut dicit Dominus. Nihil autem impedit a perceptione huius sacramenti, nisi peccatum : ergo videtur, quod post prandium celebrari et accipi possit.

 

Sed contra :

  1. Augustinus in Littera dicit, quod propter tanti sacramenti honorem, prius in os Christiani Dominicum corpus debet intrare, quam alii cibi. Ergo ante prandium sumendum est et celebrandum.
  2. Item, I ad Corinth. XI, 20 et 21 : Convenientibus vobis in unum, iam non est Dominicam coenam manducare : unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Ergo Apostolus ponit hoc pro ratione, quod non est manducandum corpus Christi, quia praesumpta est propria coena ad manducandum : ergo post cibum sumi non debet, ut videtur.
  3. Item, istud sacramentum ex parte suscipientis summam exigit devotionem : summa autem devotio maximam exigit sensuum et rationis sobrietatem : sobrietas summa exigit ieiunium : ergo ieiuno stomacho sumendum est corpus Christi.

 

Ulterius quaeritur hic de causis quas Magister tangit in Littera, quod Christus corpus suum dedit post coenam.

Prima enim non videtur valere, scilicet ut ultimum legalium quod est typicus agnus, terminetur ad Passionem quae in sacramento isto recolitur :

  1. Si enim duo secundum successionem sibi continuanda sunt, ultimum prioris debet esse cum primo posterioris : constat autem, quod primum sacramentum Novi Testamenti non est Eucharistia, sed potius baptismus : ergo videtur, quod debuit continuari ad baptismum.
  2. Item, sicut terminanda erat manducatio agni typici ad esum agni veri, sic terminanda fuit circumcisio ad baptismum : ergo eadem ratione debuit post coenam ultimo circumcidere, et postea baptizare Apostolos, sicut dedit eis agnum typicum, et postea verum.

Secunda causa etiam non videtur valere, scilicet ut arctius discipulorum memoriae commendaret :

  1. Id enim quod maxime necessarium est, maxime memoriae commendandum est : baptismus autem et poenitentia maxime sunt necessaria : ergo maxime memoriae commendanda : ergo et illa et non Eucharistia post coenam ultimo debebant institui.
  2. Item etiam, Secundum Philosophos id quod primo occurrit memoriae antequam alii motus facti sunt in ipsa, magis profundatur in memoria et magis tenetur : si igitur illud memoriae commendandum erat, ut dicitur in Littera, videtur eo ipso quod ante alia dandum erat discipulis, et non ultimo.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate, sicut probat Magister in Littera, aliter est de institutione huius sacramenti, et aliter de frequentatione fidelium : institutioni enim conveniebat ut post coenam immediate ante Passionem institueretur : frequentationi autem, ut in reverentiam et diiudicationem tanti cibi et sobrietatem devotionis ante prandium percipiatur et celebretur : sicut enim dicit Apostolus, I ad Corinth. XI, 29 : Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Unde ille cibus diiudicandus est, ut dicitur in Littera, et discernendus ab aliis cibis : et ad hoc exigitur vigor et sobrietas rationis : ratio autem post prandium propter fumos ad cerebrum elevatos a loco digestionis oppilatur, et minus potens efficitur in discernendo, et impeditur devotio : et etiam vix potest esse quod non subrepat aliqua delectatio ad minus venialis in cibo, ex qua etiam efficitur homo minus idoneus : et ideo salubriter institutum fuerat, ut ante prandium frequentaretur. Causae autem quare Dominus non tantum post prandium, sed etiam post coenam instituit, sufficienter tanguntur in Littera.

 

Ad primum ergo dicimus, quod Dominus non innuit per hoc, quod post coenam frequentaretur : sed in Littera habetur quibus de causis post coenam instituit, ut deinceps ante prandium frequentaretur.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum in illis ubi separatae sunt instructio Magistri et discipuli : sed si Magister in discipulo statuit, ut primae operationi Magistri quam per se facit secundum intentionem non contrarietur, tunc obediendum est discipulo sicut Magistro.

Ad aliud dicendum, quod saturitas contrariatur sumptioni Eucharistiae ex incongruitate et inconformitate : cum autem etiam ante prandium fides supponat non ad nos convertendum corpus Christi, sed nos ad ipsum, satis evidens est quod numquam sumitur propter indigentiam corporalem.

Ad aliud dicendum, quod maxima praeparatio exigitur ad hoc sacramentum : et ideo oportet non tantum abstinere ab illicitis, sed etiam a licitis tanto sacramento non congruentibus : et hoc attendens Ecclesia statuit, ut fideles ieiuni ad sacramentum accedant : et ideo peccat pransus accipiens, non quidem prandendo, sed quia contra rationabilem Ecclesiae prohibitionem accipit pransus tantum sacramentum.

Ad id quod ulterius quaeritur de causis datis in Littera, dicendum quod optimae sunt : et una sumitur ex parte ordinis veritatis ad umbram : alia autem ex parte ingratitudinis dilectionis in signo Passionis et Eucharistiae nobis exhibitae : de illa enim dilectione qua passus est pro nobis, et seipsum in cibum pro nobis dedit, oblivisci est damnabilis ingratitudinis.

 

Ad primum ergo quod contra obicitur, dicendum quod licet baptismus sit primum sacramentum ex parte sui effectus in nobis, non tamen est primus ex parte operantis in sacramentis omnibus : operans enim in sacramentis omnibus est Passio Christi et passus Christus : hoc autem, ut prius dictum est, recolitur in hoc sacramento specialiter.

Ad aliud dicendum, quod baptismus habet rem, quae est novitas vitae spiritualis : et haec exemplariter ostensa est in Resurrectione : et ideo magis conveniebat institui formaliter post Resurrectionem, quam immediate ante Passionem : et de hoc satis quaesitum est in tractatu de baptismo.

Ad id autem quod obicitur contra secundam causam, dicendum quod licet baptismus sit necessarius propter hoc quod est sacramentum spiritualis vitae, et ianua sacramentorum, tamen non est frequentandus : quia datur contra originale quod tantum unum est, et semel inficit animam : et ideo non oportuit esse memoriam illius. Sed in hoc sacramento exigitur frequentia, eo quod dicit Bernardus in epistola ad Carthusianos, quod est memoriale amici nostri abeuntis pro nobis ad Passionem, cuius numquam debemus esse immemores.

Ad ultimum dicendum, quod notum est quod prima magis profundantur in memoria ad retinendum, sed ad frequentandum super quae redeat semper animus, commemorantur ultima : quia illa sunt quasi eminentia in mente quae se memoriae et meditationi per se citius offerunt : sicut in simili possumus videre, quod docet Tullius fortiores allegationes Rhetorum ponendas esse in fine : ut illae eminentius aliis formis, quae sunt in anima iudicis, magis se praesentent meditationi et rationi iudicis.

 

 

ARTICULUS X.

An hoc sacramentum post prandium celebretur ? et, quae comestio sive potatio arceant a perceptione sacramenti ?

 

Sed adhuc ulterius quaeritur, utrum post prandium possit celebrari hoc sacramentum ?

Videtur autem, quod non : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. XI, 20 et 21 : Iam non est Dominicam coenam manducare : unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Aliud autem non est manducare, et aliud non debet manducari : quod enim non est manducare, non contingit manducare : et hoc ideo, quia non conficitur, vel quia non est praesto ad manducandum : ergo videtur, quod non conficitur post prandium.

Sed contra hoc est : quia ad sacramentum non exigitur nisi forma et materia, et ex parte conficientis ordo et intentio : ergo istis suppositis, videtur quod sacramentum conficiatur : ergo post prandium et ante prandium conficitur, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur, quae comestio arceat a perceptione corporis et sanguinis Domini ?

Dicunt enim medici, quod quaedam sunt medicina et non cibus, et quaedam cibus et non medicina, quaedam autem cibus et medicina simul : quaeratur ergo si aliquis sumeret ea quae sunt medicina et non cibus, quae potius exhauriunt corpus quam convertantur in corpus, utrum ille possit sumere corpus Domini ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Non sumpsit cibum : et nihil aliud impediebat eum : ergo ex talibus non impeditur, ut videtur.
  2. Item, talia, ut dicunt, non solvunt ieiunium : ergo non impediunt celebrationem vel communionem.

Sed contra :

Ex talibus bene provocantur fumi et vapores ad cerebrum : ergo impediunt rationem a discretione et iudicio debito huic cibo : ergo videtur, quod impediant a celebratione et communione.

 

Ulterius quaeritur de potantibus aquam, utrum ipsi a celebratione et communione arceantur ?

Videtur quod non : quia

  1. Simpliciter aqua non nutrit : ergo ieiunium non solvit, nec impedit celebrationem.
  2. Item, hoc dicunt quidam Doctores iuris in suis apparatibus, quod non impediat a celebratione potus aquae.

Sed contra :

Licet aqua in quantum huiusmodi non nutriat, tamen per actum humidi vehiculum est cibi : aut ergo vehit cibum commixta cibo, aut non. Si non commixta : ergo aqua pura flueret et reflueret ad membra, et super illam cibus, quod falsum est et absurdum : ergo vehit cibum commixta ei : commixta autem cibo convertitur ad membra et corpus substantialiter : ergo aqua nutrit : ergo solvit ieiunium, et impedit a celebratione et communione, ut videtur.

 

Solutio. Sine praeiudicio sententiae maiorum dicendum videtur mihi ad primum, quod si aliquis habens ordinem et intentionem servando formam et materiam huius sacramenti, conficit post prandium quod confectum est : sed peccat mortaliter veniens contra Ecclesiae Catholicae et Apostolicae institutionem.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum videtur, quod Apostolus dicit ibi, non est, id est, non debet : et non in eo sensu quod non esset si conficeretur.

Ad id autem, quod ulterius quaeritur, dicendum quod meo iudicio omnis cibus quem communiter et usualiter cibum vocamus, hoc est, qui transit in ventrem, etsi non convertatur ad corpus, impedit celebrationem.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non est tantum institutum propter refectionem, quia refectio nullum malum est : sed etiam propter corporis vitium et animae turbationem, quae tanti sacramenti perceptioni non congruit : corpus autem et vires animae magis quandoque turbantur in eo quod est medicina et non cibus, quam in eo quod est cibus : et ideo post susceptionem talium non est celebrandum sacramentum : infirmi tamen quibus non est lex posita, possunt in hora necessitatis sumere, sive post prandium, sive ante prandium.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de ieiunio : quia hoc fit ad corporis afflictionem : et ideo turbatio sensuum ieiunio non contrariatur : et ideo conceditur a quibusdam, quod talia ieiunium non solvant.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de potu aquae, dicendum mihi videtur, quod non est celebrandum post aquae potum : quia materialiter etiam convertitur in cibum, et multiplicat fumos ad caput.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod simplex aqua manens simplex, non nutrit : sed per calorem digestivum commiscetur cibo qui est in stomacho : et tunc nutrit, sicut ostendunt opera rusticorum qui miscent eam fimo quando volunt irrigare plantas et tunc, sicut Philosophus dicit, incipit sic immixta esse nutrimento. Et quod in plantis fit extra per artificium, in homine fit intra per naturam melius commiscentem.

Ad aliud dicendum, quod aliud est ieiunium simplex, aliud ieiunium solita reputatione Ecclesiae : aqua enim absque dubio solvit ieiunium simplex : sed quia iuvamentum eius est modicum, ideo ab Ecclesia non solvi ieiunium ex potu aquae reputatur.

Ad aliud dicendum, quod Iurisperiti non habent loqui de hoc, sed potius Physicus vel Medicus : sed Theologus hoc accipiens a Medico habet determinare, utrum conficiendum sit post potum aquae vel non.

 

 

E. De sacramento et re.

 

ARTICULUS X.

An Eucharistia sit etiam sacramentum, an non ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Nunc quid ibi sacramentum sit, etc.

Hic incidunt tria quaerenda, quorum primum est : An sit sacramentum ? quia hoc Magister supponit.

Secundum, quid sit ibi sacramentum et quid res, et quid sacramentum et res ? et hoc tangit in Littera.

Tertium est consequens ad hoc, scilicet utrum sit sacramentum unum, vel plura ?

 

Primum proceditur sic :

1. Omne sacramentum efficit quod figurat sacramentum in Eucharistia non efficit quod figurat : ergo id quod est signum vel sacramentum tantum (ut dicit Littera) non est sacramentum novae legis ad minus. Prima supponitur ex habitis supra in principio libri. Secunda autem probatur ex hoc quod species panis et vini, quae sunt signa, nihil efficiunt : ergo videtur, quod sequatur conclusio.

  1. Si forte dicas, quod efficere est agere, et actio non debetur materiae, sed formae : species autem panis et vini materialia sunt in sacramento : et ideo non debetur eis actio, sed formae sacramenti. Contra : In baptismo et confirmatione video, quod ad minus materia habet actum corporalem in quo spiritualis actus sacramenti intelligitur : aqua enim sordes lavat, in quo accipitur ablutio peccatorum : et chrisma propter balsamum imputribile reddit id quod se perungitur, in quo intelligitur constantia confirmati : species autem panis et vini cum sint accidentis, nullam habent similitudinem cum actu nutriendi spiritualiter, quia accidens non nutrit : ergo videtur, quod nullo modo sit sacramentum tantum.

 

Ulterius quaeritur de corpore Christi vero, utrum ipsum sit sacramentum ?

Et videtur, quod nullo modo sit sacramentum : quia

  1. Non est visibile vel sensibile : cum igitur sacramentum sit visibile et corporale elementum, extrinsecus oculis suppositum, etc., videtur non esse sacramentum.
  2. Praeterea, sacramentum novae legis efficit quod figurat : corpus Christi verum non videtur efficere quod figurat : ergo corpus Christi verum non est sacramentum novae legis. Prima patet ex habitis saepius. Maior probatur ex hoc quod effectus non est ante efficiens : sed corpus Christi mysticum et unitas eius fuit ante corpus Christi verum ergo non est effectus eius, ut videtur.
  3. Praeterea, In aliis sacramentis efficitur aliquid in nobis : ergo et in isto : sed corpus Christi mysticum non est aliquid in fidelibus, sed potius Christi fideles : ergo non est effectus sacramenti, sed potius res, ut videtur.

Si autem dicas, quod res est signata, non causata, nec contenta (ut quidam dicunt, et sicut videtur dici in Littera) tunc sequitur, quod respectu illius non debet determinari Eucharistia esse sacramentum novae legis : quia veteris legis sacramenta bene habebant res signatas non contentas, sicut et novae legis sacramenta.

 

Solutio. Absque ambiguitate dicendum, quod Eucharistia non tantum sacramentum est, sed etiam sacramentum sacramentorum, ut consequenter probabitur.

 

Ad primum autem dicendum, quod in veritate, sicut dixit Magister in Littera, et Hugo de sancto Victore, in hoc sacramento tria sunt, quorum primum est sacramentum in ratione signi tantum, scilicet species panis et vini. Secundum est sacramentum et res, et signum et causa tertii, et hoc est corpus Christi verum. Tertium est res tantum, et est virtus secundi, et signatum primi et secundi, et hoc est unitas corporis mystici.

Ad id ergo quod obicitur, quod species nihil efficit, dicendum quod non oportet quod species materialis sit effectiva, sed significativa, secundum quod dicit solutio posita in obiectione.

Ad id quod obicitur contra solutionem hanc, dicendum quod est accipere speciem dupliciter, scilicet secundum id quod est, et in comparatione et relatione ad id quod continet, et cuius fuit ut subiecti. Si primo modo : tunc verum est, quod est accidens, et non nutrit. Sed si secundo modo : tunc continet cibum spiritualem, ad cuius actum ponit signum per hoc quod est accidens proprium panis corporalis et naturalis, in quo fuit ut in subiecto ante conversionem : et ideo secundum quosdam adhuc retinet post conversionem aliquem actum panis : de quo tamen infra manifesta erit quaestio. Et hoc modo ponit similitudinem ad refectionem spiritualem, quae nos unit corpori Christi mystico.

Ad id quod ulterius quaeritur de corpore Christi vero, dicendum quod est sacramentum et res, et est causa et signum unitatis corporis Christi mystici, et signatum et effectum primi, ut panis et vini cum forma transsubstantiante.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod effectus sacramenti huius non est corpus mysticum (et obiectiones illae proveniunt ex mala intelligentia Litterae) sed potius unitas corporis mystici. Unitas autem illa efficitur multis modis, scilicet per spiritum unientem, et per effectum virtutum compingentium et connectentium et unientium, sicut tangit Apostolus. Et hoc modo unitas corporis Christi mystici praecedit corpus Christi verum. Sed alia est unitas ex gratia sacramentali secundum quam hoc sacramentum convertit ad se, et unit sibi quodlibet cibatum in isto sacramento : in hoc enim quod unit quodlibet sibi, unit omnes ad invicem : quia quaecumque uniuntur uni et eidem, inter se etiam uniuntur : et hoc modo unitas est effectus corporis Christi veri, et sequitur ipsum sicut effectus suam causam.

Per hoc etiam patet solutio ad ultimum, quod est efficere corpus Christi mysticum dupliciter : scilicet materialiter, et sic non est effectus alicuius sacramenti nisi forte matrimonii. Et est efficere unitatem corporis quoad gratiam spiritualem ratione cibi ad se convertentis et hoc modo efficitur a sacramento unitas corporis Christi mystici, et dicit gratiam contentam in fidelibus sumentibus corpus Christi verum, et non ipsos fideles.

 

 

ARTICULUS XII.

Quid sit sacramentum ? Quid res ? et, quid sacramentum et res simul ?

 

Secundo quaeritur. Quid sit hic sacramentum, et quid res tantum ?

Videtur autem, quod species visibiles panis et vini non possunt esse sacramentum tantum :

  1. Id enim quod est sacramentum tantum, expressionem signi habet ad id quod est sacramentum et res, et ad id quod est res tantum : sed species panis et vini non videntur habere talem rationem signi : ergo non sunt sacramentum. Prima constat ex prius habitis. Secunda probatur ex hoc quod panis et vinum sunt corpora homogenia : talia autem non habent similitudinem cum heterogenio, sed potius oppositionem quamdam : ergo non significabunt istud.
  2. Praeterea, cum maior sit similitudo naturalis ad naturale, quam artificialis ad naturale, videtur quod id quod est signum corporis Christi veri quod est corpus naturale, debuit esse naturale corpus, et non artificiale : ergo videtur, quod non debet esse species panis cocti et vini expressi.
  3. Item, dicit Hugo de sancto Victore : Cum unum sit sacramentum, tria sibi discreta proponuntur, species scilicet visibilis, et virtus corporis, et virtus animae spiritualis : et primum est signum secundi : secundum autem causa tertii : tertium autem effectus secundi, et signatum primi. Ergo videtur, quod primum habeat rationem significandi et respectu secundi, et respectu tertii. Cum ergo convenientissima debeant esse signa Novi Testamenti, et signa veritatis, videtur quod magis signum debuit poni in heterogenio : quia heterogenium exprimit compositionem organorum in corpore vero, et unitatem diversorum fidelium in corpore mystico, quorum neutrum videtur esse in corpore homogenio.

 

Solutio. Dicendum per auctoritatem Damasceni qui dicit, quod quia hominibus moris erat aqua lavari, et oleo ungi, coniunxit oleo et elementis Spiritus sancti gratiam, ut efficeretur sacramentum spiritualiter lavans et spiritualiter ungens. Et quia hominibus moris erat uti pane in cibo, et vino in potu, fecit de his corpus et sanguinem suum unitum deitati, et ministravit in cibum spiritualem. Et ideo in aliis non adeo universaliter et convenienter inveniretur ratio significandi cibum spiritualem.

 

Ad id autem quod obicitur primo, supra etiam obiectum et solutum est in quaestione de forma corporis Christi. Et dicendum, quod duo sunt in pane, scilicet ratio cibi, et materia ex qua fit ratio cibi : una est magis in homogenio quam in heterogenio : et quia corpus Christi cibus est universaliter et simpliciter, quoad hoc magis convenit homogenium quam heterogenium. Si autem materialiter consideretur : tunc conficitur ex multis granis discretis, et quoad hoc habet similitudinem cum operatione organorum corporis Christi veri, et cum aggregatione fidelium. Et quia utrumque significari oportet in materia Eucharistiae, propter hoc oportuit habere utrumque quodammodo, scilicet heterogenium in materia panis, et homogenium in esse panis confecti, propter unam in toto Christo rationem cibandi : et eadem ratio est de vino.

Ad hoc autem quod obicitur de artificiali, dicendum quod Christus passus et passione nobis excoctus significatur in Eucharistia. In passione autem fuit opus hominis, et quoad hoc habet similitudinem opus artis, quod est opus voluntatis hominis in quo panis se habet ut patiens : et hanc expositionem tangit Magister Hugo de sancto Victore in quadam Epistola ad Bernardum de epistola paschali : et ideo Christus dicitur azymus sinceritatis, eo quod est excoctus in innocentia passionis.

Et per hoc patet solutio et responsio ad totum.

 

 

ARTICULUS XIII.

An sacramentum sit unum vel plura ?

 

Tertio quaeritur, utrum sit unum sacramentum vel plura ? et hoc est difficilius.

Et obicitur sic :

  1. Dicitur in collecta beati Gregorii : Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus, etc. Ergo sunt plura sacramenta.
  2. Item, perficiant in nobis, quaesumus, Domine, tua sacramenta quod continent, etc. Cum ergo non loquatur nisi de sacramento Eucharistiae, videtur quod sint plena sacramenta.
  3. Item, in auctoritate Hugonis supra posita quae dicit, quod tria discreta in hoc sacramento proponuntur : tria autem discreta sunt plura : ergo hoc sacramentum est plura sacramenta, ut videtur.
  4. Item, esse signum est ad alterum : ergo si multiplex est signum, multiplex erit sacramentum : et si multa signa, multa erunt signata : sed hic duo sunt signa, scilicet species panis, et species vini : et corpus Christi mysticum, et corpus Christi verum sunt plura signata : ergo plura sacramenta.

Si dicas, quod unum horum sacramentorum ordinatur ad alterum. Contra : Species panis non ordinatur ad speciem vini, licet haec ambo ordinentur ad corpus et sanguinem Christi : sed species panis et vini sunt plura signa, et corpus Christi verum et mysticum sunt plura signata : ergo plura sacramenta.

Si dicas, quod corpus Christi verum et sanguis non sunt diversa, sed unum : et ideo non respondent eis plura, sed unum, et ab illo uno signato est sacramentum unum, sicut fere ab omnibus dicitur. Contra : Aliud est sanguinem esse simpliciter, et aliud est virtute sacramenti sanguinem Christi haberi in altari : et similiter est de corpore : sed cum fit confectio corporis Christi, virtute sacramenti non habetur sanguis, ut patet ex supra disputatis : et cum conficitur sanguis, virtute formae sacramentalis non habetur corpus : ergo verum corpus et verus sanguis, licet unita sint naturaliter, tamen sacramentaliter divisa sunt : et hoc modo sunt signata speciei panis, et speciei vini : ergo hoc modo sunt plura signata, et secundum virtutem sacramentalis formae divisa : ergo plura erunt signa sacramentaliter : ergo plura sacramenta, ut prius.

  1. Item, nihil videtur esse quod dicitur communiter, quod ab unitate ultimi signati sit sacramentum unum : non enim aliqua ratio unionis respectu praecedentium est ultima, ut videtur : quia prima praecedunt ipsum, et ideo etiam si prius sunt plura, et cum ipso sunt plura : et si ante sunt unum, etiam cum illo sunt unum.
  2. Item, causa universalis et particularis confluunt in unum effectum ultimum, sicut patet, cum dicitur quod homo generat hominem ex materia, et sol : sol enim est causa universalis generationis, non huius hominis tantum, et homo causa particularis generationis hominis huius, non universalis generationis : et tamen propter illud unum quod efficiunt, non efficiuntur homo et sol causa una, sed remanent plures causae : ergo videtur, quod ab unitate ultimi effectus non efficiantur praecedentia illum effectum unum, sed remanent plura.
  3. Item, unum (ut dicit Philosophus) sequitur esse : et a quo est esse, et ab eo est unum : quia a forma est utrumque : igitur ubi plura sunt dantia esse, plures sunt unitates, et plura una, ut ita liceat loqui : sed in hoc sacramento sunt plura esse, quia plures formae : ergo plura una : ergo plura sacramenta, ut videtur.
  4. Item, quae nec genere nec specie conveniunt, illa sunt plura simpliciter : signa quae sunt in hoc sacramento, nec specie nec genere conveniunt : ergo sunt simpliciter plura. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod species panis visibiles sunt signa corporis veri, vinum etiam signum est corporis mystici : et haec signa nec sunt in eodem genere proximo, nec in eadem specie : ergo simpliciter plura.

Item, signata etiam plura sunt. Probatio. Id quod est simpliciter unum, non est idem ei quod est unum secundum quid, scilicet aggregatione tantum : sed corpus Christi verum est simpliciter et naturali unitate unum, corpus autem Christi mysticum est unum secundum quid et aggregatione tantum : ergo non sunt idem. Cum ergo nec unitas sit in signis, nec unitas in signatis, videtur sacramentum istud simpliciter esse plura, et non unum.

  1. Item, ex duobus perfectis in eodem genere existentibus non fit unum : sed Christus perfectus est sub ratione panis, et perfectus sub forma vini : ergo utrobique perfectus : ergo non fit unum ex eo quod est ibi et ibi : ergo plura remanent sacramenta.
  2. Item, nos videmus, quod unitas signati in impositione nominum quae sunt signa rerum, non facit idem nomen, nec diversitas facit diversitatem : quia Marcus, Tullius, Cicero, sunt diversa nomina et idem significant : et albus, alba, album, sunt idem nomen, et diversa significant : ergo a simili idem erit in sacramentis : quia unitas signati non facit unitatem signorum, nec diversitas diversitatem : ergo videtur iterum, quod nihil sit dictum, quod licet hic sint species diversae et signa diversa, quod tamen haec sint unum sacramentum propter unitatem signati.

Si propter hoc dicatur, quod ista sunt plura sacramenta. Contra :

  1. Supra probatum est, quod sacramenta novae legis non sunt nisi septem : sed si istud est plura, erunt plura quam septem : ergo istud non est nisi unum.
  2. Item, unum sacramentum est, quod est unius gratiae effectivum : sed unicam gratiam efficit hoc sacramentum, quia unitatem corporis Christi : ergo est unicum sacramentum, et non plura.
  3. Item, Ambrosius dicit, quod sacramentum simplex est : simplex autem non est plura : ergo istud sacramentum est unum, et non multa.

 

Solutio. Distinctio quorumdam praecedentium nos Doctorum fuit, quod est aliquid simpliciter unum, sicut id quod unius est formae et unius materiae et unius effectus, ut baptismus : et est aliud simpliciter multa : ut duo vel tria sacramenta quae habent differentes formas et materias et effectus. Est autem medium horum unum multipliciter, quod multis materiis et formis efficit unum effectum et ad hoc reduxerunt istud sacramentum. Sed haec distinctio non placet, pro tanto quia unus effectus non efficitur a duabus causis aeque proximis, nisi altera sit imperfecta : et cum gratia non sit imperfectior quam natura, etiam in gratia mihi videtur absurdum dici, quod unicus omnino effectus a duabus causis aeque proximis efficiatur. Et ideo videtur dicendum sine praeiudicio, quod istud sacramentum est simpliciter unum, sicut et alia : sed tamen propter modum gratiae quam efficit, sunt in ipso materialiter plura. Et ratio huius lucidius patebit in solvendo obiectiones.

 

Dicendum ergo ad prima tria, quod respiciunt ea quae materialia sunt in sacramento. Et ideo dicunt sacramenta, pluralem numerum consignificando : non tamen dicunt plura sacramenta, significando pluralem numerum ut conceptum, vel duo, vel tria sacramenta, signando pluralem numerum in distinctione exercita.

Si autem obicitur, quod Magister Hugo dicit tria in hoc sacramento esse, et ita discretionem exercitam significare, dicendum quod ipse significat eam oblique. Unde dicit, quod cum sit unum sacramentum, tria sunt in eodem discreta : et ideo discreta referuntur ad materiam sacramenti, quae tamen terminantur una forma : sicut etiam distinctio membrorum corporis terminatur unitate formae totius, et corpus ab illa est simpliciter unum : habet tamen in se plura membra materialiter.

Ad aliud dicendum, quod in veritate esse signi est non ad aliud, sed ad idem : alio tamen modo refertur signum speciei panis et speciei vini, et tamen unica relatione, quod tamen mirabile videtur : sed bene concedo si plura pluribus relationibus referrentur ad idem vel diversa, quod erunt simpliciter plura. Idem autem ad quod refertur, est unitas corporis, sed non eodem modo : quia species panis habet relationem convenientiae ad unionem ad caput, ut membra ad caput colligantur, sicut etiam panis conficitur ex multis granis : species autem vini ad gratiam redemptionis quae unit per descensum a capite : ut quasi relatio nostri ad caput in pane significaretur, et relatio sui ad nos per redemptionem sanguinis ministrati significaretur in sanguine : et sine his duobus non est perfecta unio. Et hoc notatur cum dicit : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Una autem relatione referuntur istae species : quia illa relatio est relatio signi : sicut enim dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana : Signorum autem alia sunt naturalia, et alia ad placitum, et alia ab institutione divina. Et verum est, quod quantum est ex similitudine naturali non est relatio una in specie panis et vini, quia similitudo illa respondet diverso modo unitati perfectae : sed ab institutione quae principalis causa est in sacramentis, quare significant et causant, habent relationem unam : quia ab institutione sunt instituta ad idem significandum diversimode.

Et per hoc patet solutio fere ad omnia obiecta : et haec est radix totius veritatis in hoc articulo quaestionis.

Ad aliud dicendum, quod sacramentaliter non sunt omnino divisa corpus Christi, et sanguis : quia sunt ad idem efficiendum, scilicet corporis mystici unionem, licet diversimode, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod prima non omnino sunt diversa : quoniam in uno sunt quatuor ab institutione quae principaliter prima est : sed notum est, quod si in nullo antecedentium unirentur, tunc non possent uniri in ultimo.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de causa particulari et universali : quia illae in nullo uniuntur per substantiam, sed tantum in effectu, qui posterior est utraque causarum : sed haec institutio praecedit omnia, et unit ea in uno.

Ad aliud dicendum, quod non sunt simpliciter plures formae in hoc sacramento : et ideo sicut alia est forma partis, et forma totius : ita alia est forma totius et alia forma partis sacramenti : utraque enim formarum relata ad unitatem institutionis, simul confert esse completum sacramento : sed quando divisim accipiuntur, sunt materiales, et non conferunt esse completum sacramento secundum quod est sacramentum, licet conferant completum Christum, ut iam inferius patebit. Et ideo relatae ad unitatem institutionis qua Christus intendit unum instituere sacramentum, non conferunt nisi unum esse et unitatem unius sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod est accipere id quod facit genus sacramenti et speciem, et est accipere id quod facit genus naturae vel speciem et de genere naturae procedit obiectio, sed de faciente esse signi secundum quod est sacramentum non procedit : quia sic sunt in eodem tantum genere et specie, sed etiam numero, ut dictum est prius. Similiter signata non sunt in eodem modo unitatis naturae, sed tantum in esse sacramenti unum ordinatum est ad alterum, sicut signum et causa ad effectum signatum et causatum.

Ad aliud dicendum sine praeiudicio, quod duplex est perfectio, scilicet Christi, et sacramenti secundum quod venit in usum fidelium, et perficit et signat perfectam unitatem corporis mystici. Primo modo verum est, quod Christus perfectus est sub utraque specie, scilicet panis, et vini : sed secundo modo videtur mihi falsum : quia non perfecte causatur et signatur usus fidelium et unitas corporis mystici, nisi duplici signo, ut prius dictum est : et ideo virtute sacramenti oportet haberi utrumque : et haec unita in una institutione et uno signo, licet modi unitatis sint diversi, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de nominibus, et signis institutis a Deo ad gratias sacramentales significandas : quia licet quandoque idem sit cui imponuntur plura nomina, non tamen instituens imponit ab eodem : quia cum nomen significet substantiam cum qualitate, ad qualitatem respicit instituens, et hoc quoad Grammaticum sufficit, si habeat etiam modum diversum ad diversam institutionem : et ideo plura nomina a talibus modis qualitatum imposita, possunt esse eiusdem : et quia etiam una qualitas et modus est in diversis, fit una institutio ad diversa significata per idem nomen in consignatis variatum, sicut albus, alba, album. Sed non fit sic in institutione signi sacramentalis : ibi enim respicitur perfecta significatio unius gratiae, licet diversus sit modus participandi eam : et ideo est una institutio super omnia illa quae valent exprimere vim illius gratiae : et omnia illa uniuntur in institutione illa.

Et per hoc patet solutio ad omnia.