Distinctio XXVIII — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XXVIII
Inquirit qualiter sit ille consensus qui est efficiens matrimonii causa, ostendens quod non debet esse defectivus ex aliquo exteriori.
A. Si consensus de futuro cum iuramento faciat coniugium ?
DIVISIO TEXTUS.
Hic quaeri debet : Utrum consensus de futuro, etc.
Habito de consensu qui facit matrimonium, hic agit de consensu confirmato, utrum perficiat matrimonium si sit de futuro ?
Dividitur autem distinctio haec in duas partes :
et in prima agit de quaestione ista : Utrum consensus de futuro faciat matrimonium ?
In secunda, agit de qua re sit consensus.
In prima quaestione tangit primo veritatem.
Secundo, obicitur in contrarium, ibi B : Praemissae autem sententiae, etc.
ARTICULUS I.
An iuramentum cum sponsalibus faciat matrimonium ?
Incidit autem hic quaestio circa principale quaesitum : et quaeruntur tria.
Primum est, utrum iuramentum cum sponsalibus faciat matrimonium ?
Secundum, si non faciunt matrimonium, utrum sponsalia et iuramentum de futuro cum concubitu subsecuto faciant matrimonium ?
Tertium, si non faciunt aliquando, quae poenitentia sit iniungenda ei qui decipit ?
Ad primum obicitur sic :
- Si duo sint ordinata Ad idem faciendum, si debilius ipsum potest efficere, tunc etiam fortius ipsum potest efficere : sed simplex verbum et iuramentum ordinatur ad obligationem matrimonii faciendam, et simplex verbum debilius est, quam iuramentum : cum igitur simplex verbum efficiat matrimonium, iuramentum multo magis faciet ipsum : ergo videtur, quod iuramentum cum verbo de futuro faciat matrimonium.
- Item, maior est Deus homine : sed in iuramento operatur veritas divina, in simplici verbo veritas humana tantum : ergo iuramentum potius potest quam simplex verbum : ergo iuramentum de futuro facit matrimonium.
- Si forte dicas, quod hoc est verum de iuramento de praesenti. Contra : Quod praesens est, sub oculis est : ergo hoc non oportet iurare : cum igitur faciat matrimonium, de futuro erit : et sic procedunt rationes praehabitae. Constat autem, quod simplex promissio de futuro facit sponsalia : cum ergo iuramentum maioris sit obligationis, aliquid addit iuramentum ultra hoc quam faciunt promissiones simplices : sed nihil est quod adiici possit sponsalibus, nisi matrimonium, quia nihil est medium inter sponsalia et matrimonium : ergo videtur, quod iuramentum adiicit ad ipsum matrimonium, et facit matrimonium.
- Item, Matthaei, V, 33 : Reddes autem Domino iuramenta tua : et hoc est in lege divina : ergo est omnibus modis observandum : et si quis veniat in contrarium, revocandum est in irritum : ergo si quis iurat alicui se eam ducturum in matrimonium, et eam non ducat, sed ducat aliam, sequens revocandum est in irritum : ergo iuramentum dirimit matrimonium contractum, non ideo nisi quia prius fecit matrimonium : ergo iuramentum cum sponsione futuri facit matrimonium.
- Item, iuramentum quod in deteriorem non vergit exitum, ut dicit Beda, servandum est : sed istud iuramentum est licitum, et non vergit in exitum mali : ergo omnino servandum est : ergo si etiam postea contrahit cum alia per verba de praesenti, videtur quod debet redire ad primam.
- Item, maior est obligatio divina, quam humana : sed in humana obligatione si me obligarem uni, non possem me obligare alteri in praeiudicium prioris : ergo multo magis hoc est in divina : ergo videtur, quod si etiam postea se obliget alteri per verba de praesenti, redeundum sit ei ad primam.
In contrarium huius ponit Magister in Littera tres rationes.
- Una est : quia quod in futuro promittitur, nondum agitur : sed nuptiae in futurum cum iuramento promittuntur : ergo nondum aguntur : sed res fit, quando agitur per causam efficientem : ergo nuptiae nondum fuerunt per causam efficientem : ergo sponsio cum iuramento non est causa efficiens matrimonii.
- Item, si ex vi iuramenti mox efficiuntur coniuges, non oportet aliquid addere in futurum illi matrimonio : sed quando nihil agendum est in futurum, frustra iuratur aliquid faciendum in futuro : ergo tale iuramentum quod facit matrimonium, frustra iuratur, quod est inconveniens : ergo et illud est falsum ex quo sequitur, scilicet iuramentum de futuro facere matrimonium.
- Item, si iuramentum facit matrimonium : ergo effectum est quod iurant se facturos : sed quod iurant se facturos, adhuc restat faciendum : ergo iam effectum est quod adhuc restat faciendum, quod est impossibile.
Ideo dicendum est cum Magistro, quod iuramentum cum sponsione de futuro non facit matrimonium.
Ad primum ergo dicendum, quod prima vera est : sed secunda habet calumniam, eo quod sponsio simplex absolute non facit matrimonium, sed sponsio simplex de praesenti : et bene verum est, quod si iuramentum etiam fiat de praesenti, fortius obligabit : sed sponsio simplex de futuro et iuramentum non sunt ordinata ad matrimonium faciendum, sed sponsalia solum : et ibi iterum iuramentum fortiorem facit obligationem.
Ad aliud dicendum, quod si esset de praesenti, tunc teneret iuramentum.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod de eo quod est sub oculis secundum quod est sub oculis, non oportet iurare, sed secundum quod non est sub oculis : licet enim vera dicat, dubium tamen est utrum intendat et corde consentiat, et hoc potest confirmari per iuramentum, ut firmior sit contractus et hoc modo iuramentum cadit super verba de praesenti.
Ad idem dicendum, quod iuramentum additum sponsioni de futuro, non facit aliquid, sed idem magis confirmat : nullum enim iuramentum fit ad hoc quod aliquid efficiat, quam id quod dicit verbum, licet ad confirmationem est inventum, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. VI, 16 : Homines per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio nihil plus probat quod iuramentum tenendum est quamdiu est licitum : et hoc de plano est concedendum : sed dicendum, quod statim quando cum alia contrahit per verba de praesenti, iuramentum efficitur illicitum : et ideo tunc non est servandum. Et praeceptum quod dicit, Reddes Domino, etc., intelligendum est secundum quod possibile et licitum est reddere : et ideo fit hoc, quia matrimonium contractum robur contrahit a sententia divina qua dixit : Quod Deus coniunxit, homo non separet : omnes enim personae legitimae per verba de praesenti contrahentes, coniunguntur a Deo : et ideo iuramentum primum periurium factum est : et ideo iniungenda est poenitentia de periurio, et matrimonium stat : et hoc modo etiam determinant iura, quod longum esset hic interponere.
Ad aliud dicendum, quod iuramentum primo est licitum, sed posteriori facto illicitum efficitur : quia sententia Domini violaretur, matrimonium enim sequens ex firmitate sententiae divinae roboratum, maius vinculum est quam iuramentum primum : et ideo vinculum iuramenti rumpitur, et debet poenitentia de periurio suscipi.
Ad aliud dicendum, quod in omnibus aliis paribus maior est obligatio divina, quam humana : sed hic sunt imparia, quia obligatio divina est in iuramento de futuro tantum : in matrimonio autem est contractus de praesenti, firmitatem habens a sententia divina.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
An accedente copula carnali sponsio de futuro faciat matrimonium ?
Secundo quaeritur, utrum accedente copula carnali sponsio de futuro cum iuramento faciat matrimonium ?
Videtur autem, quod sic (De hoc planus textus est, Extra, de sponsalibus et matrimonio, cap. Qui fidem) quia
- Unumquodque efficitur actu ipsum consummante : sed copula carnalis est actus consummans matrimonium : ergo videtur, quod in talibus matrimonium efficitur.
- Item, sponsio et iuramentum de futuro sunt de copula carnali : ergo veniente copula carnali fit id quod sponsum fuit et iuratum de futuro : hoc autem fuit matrimonii perfectio : ergo accedente copula carnali fit matrimonii perfectio.
- Item, aliter copulantur praemittentes pacta sponsalia, et aliter non praemittentes : quia illi servant fidem quam promiserunt, alii vero non : servare vero fidem promissam honestatis est matrimonii : ergo videtur, quod illi copulantur matrimonialiter : sed copulari matrimonialiter non est nisi matrimonii perfectio : ergo videtur, quod per copulam huiusmodi perficiatur matrimonium.
- Item, si in aliis rebus fiat contractus, et postea solvatur, perficitur quod prius promissum est : ergo similiter se habet in sponsalibus : ergo copula sequens perficit matrimonium prius promissum, ut videtur.
In contrarium supra habitum est, quod
- Solus consensus per verba de praesenti facit matrimonium, qui si defuerit, caetera etiam cum ipso coitu matrimonium efficere non possunt : constat autem, quod iste consensus hic deficit : ergo videtur, quod matrimonium non efficiatur.
- Item, ponamus, quod aliquis sponsalia contraxerit, et non intendat consummare matrimonium : constat, quod iste non consentit : sed solus consensus verus vel interpretatus facit matrimonium : ergo ille perficit vel consummat matrimonium.
- Item, praeter sponsalia non est hic nisi coitus : sed coitus est foedus non consummans matrimonium, quia sanctiora sunt coniugia pari voto continentium : ergo per coitum solum non efficiuntur coniugia.
- Item, idem non est consequens aliquid et faciens ipsum : sed coitus est consequens matrimonium : ergo non est faciens ipsum. Probatio mediae : quia prima per se patet. Sicut dicit Augustinus, quod coitus excipitur ab honestate nuptiarum : quidquid autem excipitur ab aliquo dum fit, est consequens id quod excipit ipsum, et sic constat propositum.
In contrarium etiam huius est pro solutione, quod
- Consensus interpretatus non solum expressus facit matrimonium : nullus autem interpretabilior est illo quo post sponsalia carnaliter conveniunt : ergo ille facit matrimonium, et hic est in coitu ipso : ergo matrimonium aut perficit coitus cum sponsalibus, aut perficitur ipso coitu.
- Item, Augustinus dicit, quod plus est dicere facto, quam verbo : ergo etiam plus est consentire facto, quam verbo : sed in coitu cum sponsalibus praecedentibus consentitur facto : ergo cum consensus per verba expressus facit matrimonium, multo magis facit matrimonium per factum expressus consensus.
Responsio. Ad hoc dicendum videtur, quod interpretatus consensus est si post sponsalia carnaliter conveniunt, habentes aetatem et habitum corporis ad potentiam coeundi : et puto, quod facit matrimonium, nisi dissensus matrimonii ab utroque aut altero exprimatur.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod vis est in hoc quod dicit, qui si defuerit, etc. : hic enim non intelligitur deesse nisi protestetur : imo verisimiliter intelligitur adesse : sufficit enim coniectura vehemens iudici, sicut probatur in Rhetoricis.
Ad aliud dicendum, quod si non intendit et exprimit : tunc planum est, quod non est matrimonium. Si autem non intendit et non exprimit : tunc quoad eum non est matrimonium, et alter excusatur propter ignorantiam facti.
Ad aliud dicendum, quod propter coitum est consensus interpretatus qui facit matrimonium.
Ad ultimum dicendum, quod coitus in tali matrimonio est natura consequens et tempore concomitans : et hoc sufficit, quia in multis etiam secundum naturam est ita.
ARTICULUS III.
Quae poenitentia venit iniungenda ei qui exprimit verba consensus et non intendit et ita decipit eum cum quo videtur contrahere ?
Tertio quaeritur, quae poenitentia debeat iniungi ei qui exprimit verba consensus, et non intendit, et ita decipit eum cum quo contrahere videtur ?
Videtur autem, quod nulla nisi ut ex corde contrahat matrimonium : quia
- Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, ut supra in tractatu de poenitentia est habitum : sed iste abstulit illi matrimonium : ergo oportet ipsum restituere.
Si dicas, quod non : quia potest contrahere cum alia. Contra : Ipse forte defloravit eam, et tunc non adeo bene potest contrahere sicut quando fuit virgo : cum igitur virginitatem restituere non possit, videtur quod tenetur eam ducere in matrimonium.
- Item, dolus nulli debet patrocinari : sed iste commisit dolum : ergo non debet sibi patrocinari : ergo debet condemnari in poenitentiam, ut stet matrimonium.
In contrarium huius est, quod
- Dominus, Exod. XXII, 16 et seq., non condemnat eum qui defloravit virginem determinate ad hoc ut habeat eam uxorem, sed quod vel habeat eam, vel provideat ei de nuptiis si libera est. Ergo cum Novi Testamenti minus sit condemnare quam Veteris, videtur quod nec Novum debet determinate condemnare ad hoc quod habeat eam uxorem.
- Item, ponamus, quod ipse post deceptionem primae secundum veritatem contraxerit cum secunda : videtur tunc, quod non possit separari a secunda : ergo non semper condemnandus est ut ducat primam quam defloravit.
- Item, ex distantia conditionis vel fortunae facile innotescit deceptio, sicut si liber promittendo decipiat ancillam, et dives pauperem : facile est enim tunc advertere, quia non intendit corde quod dicit ore : ergo tunc videtur, quod non in toto decipitur : quia per exteriora de interioribus coniicere posset, si vellet, et concupiscentia cor suum non excaecaret : ergo videtur, quod in tali casu non sit condemnandus, nisi sicut pro simplici fornicatione et mendacio verbi : neutrum autem illorum condemnatur, quod vel ducat eam, vel provideat ei de nuptiis : ergo videtur, quod dicens verba cum deceptione, non semper tenetur ducere illam vel de nuptus providere.
Responsio. Dicendum sine praeiudicio, quod si sit aequalitas utrarumque personarum et conditione et fortuna, vel et ex parte personae deceptae sit melior fortuna, et decipiens non contraxit cum alia : debet deceptori iniungi, quod ex corde contrahat, vel de nuptiis provideat, sicut probant primae obiectiones. Quod si non fecerit, puto quod peccet mortaliter. Decepta autem in tali coitu excusatur per ignorantiam facti, quia ut suum admisit eum. Si autem sit distantia personarum multa, videtur mihi, quod ad neutrum tenetur, sicut ultima probat obiectio.
Et ex hoc patet solutio ad omnia obiecta.
B. Quae videntur obviare praemissis.
ARTICULUS IV.
An filiafamilias potest invitis parentibus tradi marito ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi B, post initium : Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his qui super foeminam dominationem habere videntur, etc.
Videtur enim hoc esse simpliciter verum :
- Res enim in potestate alterius existens, non transfertur ad alterum, nisi illo donante in cuius potestate est : sed filiafamilias est in potestate parentum : ergo non debet dari marito nisi dantibus parentibus.
- Item, 30, q. 2, dicit Leo Papa qualis debet esse uxor, quae secundum legem habenda est virgo casta, et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranymphis accipienda. Ex hoc patet, quod non est coniunx nisi a parentibus tradita sit : ergo verum est quod dicitur in Littera.
- Item, ex concilio Carthaginensi : Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus vel paranymphis offerantur in Ecclesia sacerdoti. Ex hoc sequitur idem quod prius.
Si dicas forte, quod verum est quoad solemnitatem, ut dicit hic Magister, sed non quoad esse matrimonii. Contra : Ibidem dicit Gratianus : His omnibus auctoritatibus occultae prohibentur nuptiae : atque ideo cum contra auctoritatem fiunt nuptiae, pro non factis haberi debent. Patet ergo, quod si non sint ista in nuptiis quae hic dicit, nuptiae non sunt : non ergo sunt tantum de solemnitate, sed etiam de essentialibus.
- Item, Philosophus dicit, quod sperma emissum ab homine, filio assimilatur egredienti de domo patris : quia illud partem habet substantiae a patre, et hanc multiplicat per augmentationem sanguinis menstrui : sicut filius partem substantiae accipit a patre, et hanc multiplicat per lucrum extra domum : constat autem, quod sic egrediens et de potestate patris egreditur, et ea quae patris sunt, asportat secum : ergo oportet, quod hoc sit de consensu patris : talis autem est egressus ad nuptias : ergo videtur, quod oporteat fieri nuptias de consensu patris.
- Item, Genes. XXIV, 58, postulata est Rebecca a parentibus : ergo videtur, quod hoc incassum fieret, si parentum consensus non operatur ad coniugium.
- Idem patet, Tobiae, III, 18, ubi Sara a parentibus postulatur.
- Item, aut placet Deo statutum Ecclesiae, aut non : constat autem, quod placet : ergo omittens statutum Ecclesiae, peccat contra Deum : sed statutum est Ecclesiae, ut a parentibus petatur : ergo non petens eam a parentibus, peccat contra Deum : sed nullum omnino peccatum contra Deum est stabile : ergo tale coniugium non est stabile : sed omne matrimonium est stabile : ergo nulla coniunctio quae est sine parentum consensu, est matrimonium.
- Item, honesti et inhonesti modus idem esse non potest : sed matrimonium est honestum, et fornicatio inhonesta : ergo non sunt eiusdem modi : sed fornicationis modus est clanculo fieri sine parentum consensu : ergo ex opposito erit matrimonium cum consensu parentum et benedictione sacerdotis.
In contrarium huius est, quod
- Supra habitum est, quod solus consensus de praesenti facit matrimonium : ergo non exigitur parentum consensus.
- Item, licet filia sit in potestate parentum quoad aliquid, non tamen quoad omnia, quia non est ancilla vel serva eorum : constat autem cum non sit eorum serva, quod suum et non alterius est dare id in quo non est alterius nisi suum : hoc autem est corporis communis servitus in officio matrimonii, quia sic non est sub patre : ergo ad hoc, quod in hoc efficiatur alterius, solus operatur suus consensus.
Responsio. Consentiendum est his ultimis rationibus, et praecipue secundae : quia illa dicit totam causam eius quam Magister determinando dicit in Littera.
Ad primum ergo quod contra hoc est, dicendum quod non est in potestate parentum ad possidendum, sed ad educandum et dirigendum usque ad aetatem adultam.
Ad aliud dicendum, quod decretalis inducta intelligitur de matrimonio, de quo iudicat Ecclesia, et non de matrimonio secundum sui primum esse : sed potius prout cadit sub iudicio Ecclesiae secundum maximam sui honestatem.
Ad aliud dicendum, quod Gratianus loquitur secundum iudicium Ecclesiae : quia Ecclesia pro non matrimonio habet, nisi ei consensus innotescat : quia aliter censura ecclesiastica tamquam fornicatores eos ab invicem discedere compelleret.
Ad aliud dicendum, quod in parte simile est, et in parte dissimile : non enim potest habere substantiam filius quam non dat ei pater, et in hoc est simile : sed tamen quia habet in se potestatem quoad debitum corporis dandum cui vult, in hoc est dissimile.
Ad hoc quod ulterius obicitur, dicendum quod sicut dicitur in fine eiusdem capituli, vocata fuit puella, et quaesitus eius consensus : unde consensus parentum facit de bene esse.
Ad aliud dicendum, quod secundum dictum Magistri Hugonis per legem Pandectarum confirmatum, Sara consensit, quando patri non contradixit : et huiusmodi saepe fit per parentes, quia puellae per se talia facere verecundantur.
Ad aliud dicendum, quod Deo placet omne factum Ecclesiae quod vere Ecclesiae est : et iste peccat clam contrahens, sed non peccat contrahens : et ideo hoc quod peccatum est, non manet, quia publicatur : sed hoc quod non fuit peccatum, scilicet contractus ex utriusque coniugis consensu procedens, manet firmus et ratus.
Ad aliud dicendum, quod non est idem modus substantialis honesti et inhonesti : quia in fornicatione non est contractus et consensus matrimonialis, sed in matrimonio : et sic modus substantialis non est idem. Modum autem accidentalem nihil prohibet esse eumdem, sicut et in multis aliis vitiis et virtutibus : sicut idem est modus largitatis et avaritiae in retinendo retinenda.
ARTICULUS V.
An consensus qui fit in occulto, sanciat matrimonium, vel solum ille qui fit in publico ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : Sed matrimonium non sanxit consensus, qui in occulto fuit, etc.
Videtur enim hoc esse falsum : quia illud sanxit matrimonium, quod efficit ipsum : sed consensus facit ipsum : ergo etiam sanxit.
Ad illud dicendum, quod Magister loquitur de confirmatione in iudicio Ecclesiae, non in iudicio poenitentiali : quia illo satis sancitum est per consensum in occulto factum, sed de iudicio fori causarum loquitur Littera.
C. De qua re sit consensus ille an de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio ?
ARTICULUS VI.
An consensus sit in carnalem copulam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Hic quaeritur, cum consensus de praesenti matrimonium faciat, etc.
Videtur enim, quod consensus sit in copulam carnalem :
- Consensus enim matrimonii rati ordinatur ad consummans matrimonium : sed matrimonium consummatur per copulam carnalem : ergo videtur, quod sit consensus in illam.
- Item Genes. II, 24, dicit Adam : Erunt duo in carne una : sed hoc non fit nisi per carnalem copulam : ergo secundum prophetiam inspirationis divinae consensus est in copulam carnalem.
- Item, praecipuum inter bona matrimonii, est bonum prolis : hoc autem principaliter intenditur : ergo ad hoc principaliter consentitur, sicut probatur, Tobiae, VIII, 9, ubi dicit : Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum : sed non potest fieri proles nisi per copulam carnalem : ergo videtur, quod ad illam principaliter consentitur.
- Item, nuptiae sunt bonum mortalium : sed mortalitati non subvenitur nisi per coitum : ergo consensus matrimonii est principaliter ad coitum.
- Item, significatio imperfecta reducitur ad perfectam, sicut omne imperfectum ad perfectum necesse est reduci : sed matrimonium in quo tantum est consensus animorum, est significationis imperfectae, ut supra habitum est : et matrimonium commixtionis corporum est significationis perfectae : ergo illud ordinatur ad istud sicut perficiens et complens : sed primum est in consensu, et secundum in concubitu : ergo consensus est ad concubitum : et sic habetur propositum.
- Item, detur, quod ordinetur tantum in societatem coniugalem, ut dicit Magister in Littera : sed societas coniugalis non impedit convolationem ad frugem melioris vitae : ergo post cohabitationem societatis coniugalis alter coniugum invito altero ad religionem transire posset, quod falsum reputant multi.
- Item, instantia quam fert in Littera, nulla esse videtur : quia ab omnibus dicitur et creditur beata Virgo commisisse Deo votum suum servandum, vel non servandum : ergo ipsa consensu suo ordinavit se in potestatem viri, si debitum vellet petere : ergo instantia nulla videtur.
In contrarium horum est, quod dicitur in Littera.
Et praeterea quod dicit Augustinus, quod sanctiora sunt coniugia pari voto continentium : ergo etiam meliora sunt : sed unumquodque ordinatur ad melius sui : ergo potius ordinatur matrimonium ad continentiam, quam ad concubitum : ergo consensus ad concubitum non ordinatur.
Responsio. Dicendum, quod Magister dicit verum. Tamen quidam dicunt, quod consensus in communi fit ad carnalem copulam, et ad cohabitationem, non quamcumque, sed maritalem : et bene puto, quod illi expressius dicunt. Sed pro Magistro est, quod copula carnalis nisi impediat votum utriusque, includitur in maritali societate, et ita duae solutiones revertuntur in idem : sed prior est expressior.
Ad primum ergo dicendum, quod coitus non est consummans matrimonium in esse primo, sed in esse secundo, quod consistit in habenda thori coniunctione, ut patet ex dictis supra.
Ad aliud dicendum, quod Adam dixit hoc ratione status qui tunc fuit, et non propter essentialia matrimonii : quia tunc non erant nisi duo homines, et necessaria fuit multiplicatio : non tamen voluit dicere, quod non esset matrimonium sine hoc.
Ad aliud dicendum, quod bonum prolis est effectus consequens ex quodam actu matrimoniali, et non consequens matrimonium immediate, sed post opus et actum eius quemdam, ut dictum est : et ideo hoc non ostendit, quod consummetur per illud in esse, nec quod ad hoc fit, sed potius est ad suum optimum, quod est significatio unionis duplicis de qua habitum est supra : haec enim multo melior est, quam bonum prolis.
Ad aliud dicendum, quod nuptiae sunt bonum mortalium secundum statum matrimonii post culpam : tamen etiamsi non esset culpa, adhuc nuptiae bonum essent hominum : et ideo accidit matrimonio. Nihil autem est ad hoc quod ei accidit, sed potius ad finem suum substantialem.
Ad aliud dicendum, quod ibi fit fallacia figurae dictionis : perfecte enim significat hoc, quod significat matrimonium perfectum, sed non tot, quot consummatum : et ideo mutatur ibi discretum in continuum, et ideo non valet processus.
Ad aliud dicendum, quod non reputatur hoc inconveniens, quod transeat ad religionem : quia tunc moritur spiritualiter, et alter absolvitur a vinculo matrimonii : tamen postquam cohabitavit, Ecclesia compellit eum stare cum alio, nisi etiam ille consentiat : et hoc ideo, quia non est certa, quod continuerunt cohabitantes de pari consensu.
Ad aliud dicendum, quod instantia bona est : quia probabile est, quod fuit ei revelatum de Ioseph, quod etiam ipse fuit in simili voto. Et quod dicunt Sancti, quod commisit Deo virginitatem : dicendum quod hoc fecit propter statum legis et divinum imperium, si forte aliud iuberet Deus.
ARTICULUS VII.
An vir sit dominus suae uxoris ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post medium : Quia enim non ancilla vel domina datur, ideo nec de summo, nec de imo a principio formata est, etc.
Videtur enim, quod de excellentissimo loco sumpta sit : quia
- Sicut dicit Basilius et Aristoteles : or est principium vitae et generationis in homine. Cum igitur sumpta sit de eo quod est iuxta cor, videtur quod traditum sit ei dominium.
Si dicas, quod non de corde, sed de costa sumpta est. Contra : Costae munimenta sunt cordis et ventris : ergo videtur, quod mulier debet esse munimentum viri : et non est, sed potius e converso : ergo videtur, quod ex mala parte sit sumpta.
- Item, Philosophus dicit quod extraneissimus modus habendi est, quo vir habet uxorem : ergo videtur, quod non proprie habet eam : sed omne superius ad aliquid gubernans ipsum, proprie habet illud : ergo vir non est superior ad mulierem : ergo non est caput eius, sicut caput est caput lateris et gubernaculum.
Item, in II Ethicorum dicitur, quod iustitia dominativa non proprie est inter virum et uxorem : ergo non proprie est dominus : ergo nec caput : ergo videtur, quod ex aequali parte vel terrae vel corporis sumpta esse debuit.
- Item, quorum utrumque habetur ab alio, illa sunt aequalia : sed inter virum et mulierem : sic est ergo utrumque est aequale utrique : ergo de aequaliter altis partibus sumi debuerat.
- Item, in his quae matrimonii sunt, sunt aequales : ergo etiam in factura corporali aequales esse debebant.
In contrarium est quod dicit Dominus, Genes. III, 16 : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Et, I ad Corinth. XI, 3 : Caput mulieris vir. Et, I ad Timoth. II, 12 : Mulieri non permitto dominari in virum. Ergo videtur, quod non de altiori parte corporis debuit assumi.
Responsio. Dicendum, quod Magister bene dicit in Littera, et est ratio Augustini.
Ad primum ergo quod contra obicitur, dicendum quod non consideratur hic dignitas primi moventis sive influentis vitam, sed potius dignitas altitudinis in situ membrorum quae manifeste apparet hominibus.
Ad aliud dicendum, quod causa dicti Philosophi est, ut ipse in quinto Ethicorum exponit, aequalitas iuris in dominio et iuribus matrimonii inter virum et mulierem, cum nihil proprie habeatur nisi quod ut proprium possidetur : habetur tamen quoad usum regiminis et debitum in corpore. Ad hunc usum etiam mulier habet virum : et iste modus etiam est extraneus.
Ad aliud dicendum, quod licet uterque coniugum habeatur ab alio, non tamen uterque gubernatur ab alio : et ideo gubernans capitis dignitatem solus retinuit.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod in his quae pertinent ad debitum matrimonii, sunt aequales : sed in gubernatione domus et familiae sunt inaequales.
Et sic patet solutio ad totum.
