Distinctio XX — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XX
De confessione sacramentali quantum ad opportunitatem temporis respectu poenitentiae mortalium in se.
A. De his qui in fine poenitent.
DIVISIO TEXTUS
Sciendum est etiam quod tempus poenitentiae est, etc.
Postquam determinatum est de potestate clavium, tangit hic de poenitentia in morte, et post mortem, et de reditu peccatorum superius etiam posita. Et ideo ponit hic per ordinem enumeratorum tres distinctiones :
in quarum prima, ista scilicet tangit de poenitentiis morientium.
In alia, de remissione peccatorum post mortem.
In tertia, de reditu peccatorum.
Sunt autem in hac distinctione principales quaestiones duae :
in quarum prima Magister quaerit de tempore poenitendi.
In secunda autem de modo extremae poenitentiae, ibi, B : Si vero quaeritur de illis qui in hac vita, etc.
Et haec sufficiant quoad divisionem.
ARTICULUS I.
An in fine vitae dari potest poenitentia ?
Quaeritur autem primo de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : Poenitentiam dare possumus, etc.
In sequenti autem parte eiusdem distinctionis statim contradicit, dicens quod non est danda poenitentia in fine vitae, sed innotescenda.
Sed dicendum, quod dare hic sumitur pro admittere ad poenitentiam : sed poenitentia infra ponitur pro poenitentia exteriori iniuncta : et illa non est danda morientibus, sed innotescenda.
ARTICULUS II.
An sanus poenitens potest coniicere de certitudine caritatis, an odio an amore dignus sit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post : Tene certum, et dimitte incertum.
Contra : Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo poenitens et confitens sanus, non est certus.
Responsio. Intelligit hoc de certitudine coniecturae : quia coniicere potest de amore caritatis, quando poenitet sanus : sed signum est timoris tantum, quando non poenitet nisi infirmus. Ecclesiastes autem loquitur de certitudine scientiae : hanc enim nullus habet.
ARTICULUS III.
An Deus seram poenitentiam exaudiat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post : In quacumque die invocetur, etc.
Contra : Michaeae, III, 4 : Clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos : Glossa intelligit de sera poenitentia sed nulla est ita sera sicut illa quae est in fine vitae : ergo talem non exaudiet Deus.
Responsio. Dicendum, quod poenitentia sera duplex est secundum duo moventia ad poenitentiam, quae sunt timor servilis, et amor. Poenitentiam igitur ex timore non audit Deus : et de illa loquitur Glossa : sed de illa quae est ex amore loquitur hic : et hanc Deus audit : sed quia infirmitas potius est indicium timoris, ideo raro fit ut ex amore aliquis tunc poeniteat.
ARTICULUS IV.
An sero poenitens habeat libertatem arbitrii ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante medium : Arbitrii libertatem quaerit Deus, ut deleri possint, etc.
Ex hoc enim videtur, quod sero poenitentes non habent libertatem arbitrii, quod non est verum : quia quamdiu homo vivit, tamdiu habet libertatem arbitrii et potestatem bene faciendi.
Responsio. Dicendum, quod liberum arbitrium in infirmitate frequenter tollitur quoad usum : semper autem impeditur. Tollitur autem usus liberi arbitrii, quando mens sursum rapitur et impedit discretionem : impeditur autem, quando violentia morbi avertitur et trahitur : et hoc semper fit in infirmis : haec enim est natura potentiarum animae, quod quando una est in actu vehementi, altera abstrahitur ab actione. Cum igitur in infirmis sit vehemens dolor in sensu, impeditur liberum arbitrium a iudicio discretionis peccatorum. Et hoc modo intelligit : unde dicit, quod quaerendum est tempus quando habet liberum arbitrium, supple, expeditum et non impeditum a violentia morbi dolore sensibili.
ARTICULUS V.
Quid sit ignis purgatorii, an corporeus, vel spiritualis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : Prius purgandus est igne purgationis, etc.
Quaeruntur autem hic in principio duo de igne purgatorio, scilicet quid sit in re, et ubi sit secundum locum ?
Ad primum horum sic proceditur :
- Ignis corporis est nomen : ergo videtur, quod ignis corporeus sit ignis purgatorii.
- Praeterea, multi sancti dicunt quod ignis inferni corporeus est : ergo et ignis purgatorii, ut videtur.
- Item, Gregorius : Ignis gehennae corporalis est, qui corporaliter malos exurit.
- Item, Augustinus : Cur non dicamus quamvis miris, veris tamen modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum quamvis incorporei, potuerunt includi corporalibus membris ?
- Item, Augustinus : Gehenna quae stagnum ignis et sulphuris dicta est, corporeus ignis erit. Ex his colligitur, quod sit ignis corporeus crucians animas. Cum igitur una ratio sit de igne inferni et purgatorii, videtur quod ignis purgatorii sit corporeus.
- Praeterea, si dicatur, quod sit incorporeus, videtur sequi inconveniens. Dicit enim Aristoteles, et probat in quarto Ethicorum, quod delectatio omnino spiritualis, non habet contrarium, nec est medicina : sed delectatio futura est omnino spiritualis : ergo non habet contrarium : ergo non habet aliquid contrarium agens ad tristitiam : si igitur ignis ille sit tantum spiritualis, non aget ad contristationem : et tunc ibi puniti non contristarentur : et hoc est falsum.
- Adhuc, spiritualia pure separata sunt a motu et a materia : sed omnis contrarietas est cum motu et materia : ergo in spiritualibus non est contrarietas : ergo nec actio contrarietatis alicuius : sed omnis poena est ex agente contrario : ergo in talibus nulla est poena. Si ergo detur, quod sit ignis pure spiritualis, videtur quod nullo modo sit afflictivus : et hoc haeresis est : ergo necesse est eum ponere corporalem.
- Adhuc, nulla substantia in quantum huiusmodi, transmutabilis est, ut dicit Aristoteles, dans exemplum etiam in igne qui nec agit nec transmutat aliquid in quantum substantia est : si igitur agit et transmutat, hoc erit ab aliqua qualitate ipsius substantiae : ergo agens transmutando est substantia disposita qualitate constat autem, quod non omnis qualitas agit, sed physica solum, ut dicunt omnes Philosophi : ergo necessarium est, quod habeat qualitatem physicam.
Item, nec omnis qualitas physica agit : sed contingit contrarium activum esse ergo necesse est talem contrarietatem habere : omnis autem talis substantia est corporea : igitur transmutans et agens omne corporeum est : sed ignis purgatorii agit transmutando et puniendo non enim est poena nisi per immutationem patientis : ergo videtur, quod ignis purgatorii sit corporeus.
Sed si hoc dicatur obicitur in contrarium primo per auctoritates, et postea per rationes.
- Dicit enim Gregorius in Moralibus : Ignis corporeus ut esse ignis valeat, corporis indiget fomentis : qui cum necesse sit ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur : nec valet nisi succensus esse et refotus subsistere. Econtra autem ignis gehennae cum sit incorporeus, in semetipso reprobos corporaliter exurit, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur : sed semel creatus, durat inexstinguibilis, et successione non indiget, nec ardore caret. Ex hoc expresse habetur, quod nec corporalis est, nec ad modum corporei fovetur et nutritur.
- Item, in eodem : Si stridores dentium et fletus oculorum spiritualiter accipiamus, flammas quoque tormentorum in ipsis non corporales, sed spirituales credere debemus.
- Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, dicit talem fuisse illam flammam in qua dives cruciabatur, quales oculi quos levavit, quando Lazarum vidit, qualis lingua cui humorem desideravit infundi, qualis digitus Lazari de quo fieri id postulavit : sed constat, quod membra illa non fuerunt corporalia, sed spiritualia : ergo videtur, quod nec flamma fuit corporalis : ergo nec ignis purgatorii, ut videtur.
- Item, Damascenus in ultimo capitulo libri sui : Ignis autem iste non est corporeus, sed qualis utique Deus novit.
- Per rationem autem obicitur sic : Omne agens et patiens cum transmutatione conveniunt in materia, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : sed ignis purgatorii et anima purganda se habent sicut agens et patiens secundum transmutatum : ergo communicant in materia : sed anima aut non est de materia, aut non est de materia corporali : ergo videtur, quod ignis ille aut non sit de materia, aut non sit de materia corporali : ergo non est corporeus.
- Adhuc, auctor libri Sex principiorum dicit, quod impossibile est non corpus a corpore moveri : sed anima non est corpus : ergo non movetur a corpore : sed movetur et transmutatur ab igne purgatorio : ergo ignis purgatorius non est corpus : ergo nec corporeus : quia constat, quod sine quantitate est ignis ille quicumque sit.
Haec autem usque ad tractatum de resurrectione pro obiectis sufficiant : quia ibi de hoc quaerendi iterum erit locus.
Responsio. Omnes sancti disputantes de ista quaestione dicunt, quod ea quae dicunt, volunt accipi sine supercilio assertionis suae. Ita etiam ego dico qualis sit ignis purgatorii, non arbitror quemquam scire, nisi cui Deus revelavit. Utrum autem sit, pertinebit ad sequentem distinctionem inquirere.
De hoc autem quod hic quaesitum est, dicendum videtur, quod sit corporeus. Et puto, quod quicumque attendit subtiliter inconvenientia ad quae dicunt rationes primo inductae, vix inclinabitur in aliam opinionem, nisi quod est corporeus. Nisi forte, quod absit, aliquis in haeresim quorumdam Philosophorum laberetur, ut diceret omnia quae de locis poenarum et poenis scripta sunt, omnino frivola et vana esse. Consentiendo igitur rationibus primo inductis, dico quod corporeus est.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod distinguitur inter primum affligens, et proximum affligens : primum enim affligens spiritualem substantiam sive in corpore sive extra corpus, corporeum est : sed proximum affligens est spirituale. Ut autem hoc melius intelligatur, ponamus exemplum : incisio enim vulneratae manus, corporalis est, et patitur corpus, et compatitur anima. Primum quidem affligens utriusque horum est gladius : sed cum anima patiatur a passione corporis, constat quod id quod facit motum in affectu tristitiae in anima, similitudo vulneris est apprehensa ut contraria coniuncto : secundum autem quod talis similitudo est in anima, spiritualis est : et ita proximum affligens animam est spirituale. Ita dico in purgatorio, quod primum affligens est ignis corporeus, habens vim affligendi spiritum ex eo quod est instrumentum divinae iustitiae vindicantis iniquitatem. Et proximum affligens est similitudo ignis recepta ab animabus punitis, prout est instrumentum iustitiae vindicantis peccatum, cui ipsa anima pro voluntate se subdidit. Hoc autem in tractatu de resurrectione magis discutietur. Haec autem videtur esse sententia Gregorii in libro quarto Dialogorum ubi sic dicit : Hoc est eis in igne ardere, quod est ignem videre, trahentes ab ignibus poenam, non dantes ignibus vitam.
Dicendum ergo ad primum, quod Gregorius loquitur de immediate affligente, et non de affligente primo : et eodem modo ad omnes sequentes auctoritates dicendum est.
Ad id autem quod obicitur per rationem, dicendum quod illa propositio intelligitur de agentibus et patientibus physice : anima autem patitur ab igne purgatorio habente vim ex eo quod est corpus existens instrumentum divinae iustitiae : et haec est alia vis caloris, quam naturalis vis caloris tantum. Huius autem exemplum est, quod calor secundum Philosophum igneus est : et tamen secundum quod est instrumentum animae regentis corpus, non agit actione ignis tantum, quia sic incineraret, sed actione vivifica animae, et nos videmus quod digerendo assimilat carni et ossi et nervo, sicut dicit Aristoteles in secundo de Anima, loquens contra opinionem quae dicebat, quod ageret in vi ignis tantum. A simili videtur dicendum de calore ignis purgatorii, quod in quantum movetur a virtute iustitiae vindicantis, habet vim puniendi animas incorporeas, quae ordinem suae dignitatis vel irrecuperabiliter vel recuperabiliter amiserunt, sicut existentes in inferno irrecuperabiliter, et existentes in purgatorio recuperabiliter amiserunt.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de omni motu corporeo et physico, sicut dictum est. In aliis enim etiam in naturis falsum est : quia corpus movetur ab immobili incorporeo primo : et hoc expressius probabitur in distinctione XL.
ARTICULUS VI.
In quo loco sit purgatorium ?
Secundo quaeritur, ubi sit purgatorium ?
Videtur enim, quod hic in terra.
- Dicit enim Gregorius in quarto Dialogorum, quod Paschasius, in loco thermarum ubi ex consilio medicorum parabat se ad balneum Capuanus Episcopus, stabat paratus ad obsequium : et iam mortuus fuit Paschasius, et ibi exhibuit obsequium, ut induceret Episcopum illum qui sanctus erat, ad intercedendum pro eo. Ergo videtur, quod hic iuxta nos aliqui puniantur.
- Adhuc, hoc expresse ibidem dicit Gregorius.
- Adhuc, per rationem videtur idem : quia per quae peccat quis, per haec et torquetur : sed peccatur per ea quae sunt hic iuxta nos : ergo per eadem punietur : sed per ista non potest puniri nisi existens iuxta nos hic nobiscum : igitur puniuntur aliqui hic iuxta nos.
- Adhuc, in vita beati Patritii legitur, quod impetravit ut quidam in Hibernia in loco quodam punirentur vice purgatorii : ergo videtur, quod a simili alii in suis locis puniri possint.
Sed contra :
- Non est idem locus praemii et meriti : sed hic est locus meriti : ergo hic non est locus praemii : sed recipiunt in purgatorio digna pro meritis : ergo videtur, quod ignis purgatorius hic non sit.
- Item, Gregorius videtur velle, quod idem sit ignis gehennae et purgatorii : sed idem ignis est in eodem loco : ergo in eodem loco est gehenna et purgatorium sed gehenna est sub terra, et non hic, secundum quod dicere videntur Sancti : ergo purgatorium non est hic, sed sub terra.
- Idem, probat Gregorius in quarto Dialogorum per compositionem nominis : quia in depressiori parte dicitur : ergo necesse est, quod sit sub terra : sed pars inferni est purgatorium, ut dicunt Sancti et Magistri : ergo est sub terra, et non hic.
Solutio. Dicendum est, quod in hac quaestione nihil asserendum est. Et ideo sine praeiudicio dico, quod purgatorius alius est ex ordine iustitiae determinantis locum poenitentiae ei qui vixit in culpa, et ad plenum non satisfecit : et alius ex dispensatione. Primo modo non est nisi unus locus purgatorii, quem puto esse superiorem partem inferni habentem in se affligens ad purgationem cum aliqua consolatione spei de futura per misericordiam liberatione. Ex dispensatione autem sunt multa loca purgatoria. Et dispensatio haec quandoque fit propter vivos, quandoque propter mortuos. Et licet multis de causis fiat, tamen causa triplex in vita Sanctorum quandoque frequentius occurrit, scilicet meritum demonstrandum in aliquo hoc rogante : sicut fuit quod legitur de Patritio, qui rogavit ut quidam ibi puniretur. Alia causa est fides de poenis mortuorum : et ideo, ut dicit Gregorius, ostenduntur hic circa nos aliqui puniri, ut idem de aliis praesumamus, de quorum non tamen constat poena, cum constet de eorum consimili culpa. Tertia causa fuit in Paschasio qui fecerat miraculum curando quemdam daemoniacum, qui feretrum eius tetigerat : et tamen habuit peccatum, quod ut peccatum esse ostenderetur, quia scilicet ignorans et deceptus in quorumdam conspirationem quae zelo iustitiae fieri videbatur, consenserat : ideo apparuit sancto Episcopo Capuanae civitatis, et ibidem puniri ostendebatur.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeter unum, scilicet id, per quae peccat quis, etc.
Et ad hoc dicendum, quod intelligitur per omnia in simili quoad poenas aeternas, et ut frequenter ita contingit in poenis temporalibus. Et de illis loquitur liber Sapientiae qui hoc dicit. Sicut enim peccaverunt Aegyptii in aqua in flumen proiicientes pueros Hebraeorum, ita per aquam puniti sunt flumine bulliente ranas, et mari submergente eos. Et sicut peccaverunt sanguinem innocentem fundendo, ita etiam puniti sunt in hoc quod sanguinem propinavit eis fluvius pro potu.
ARTICULUS VII.
An ignis purgatorius sit aeternus vel temporalis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, A, ante finem : Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est, etc.
Quaeritur autem hic, utrum purgatorius sit aeternus, vel temporalis ?
Et videtur, quod aeternus : quia
- Dicit Gregorius, quod sicut in fornace sub eodem igne aurum rutilat, et palea fumat : ita in inferno sub eodem igne damnatus crematur, et electus purgatur : sed inferni ignis est perpetuus : ergo et ignis purgatorii, ut videtur.
- Item, ad idem : Ultimi iudicii ignis involvet ut carbones reprobos, et numquam finietur in eis, et purgabit quod criminale erit in electis : ergo videtur esse simile de igne purgatorii et gehennae : ergo videtur, quod non finitur : ergo est perpetuus.
Sed in contrarium est hoc
- Quod hic in Littera dicitur.
- Item, cuius actus et finis finibilia sunt, ipsum finibile est, vel erit inutile sed actus et finis purgatorii finibilia sunt : ergo ipse finitur, vel erit inutilis : sed nihil remanebit inutile in operibus divinis : ergo ipse non remanebit, ut videtur.
- Adhuc, omnia elementa quo modo serviunt homini, finem accipient secundum hunc statum, et erunt in alio statu, in quo laboris sui accipient praemium : ergo et illa quae serviunt homini extra mundum : sed purgatorius ignis servit homini : ergo erit in alio statu in quo praemiabitur, et finietur secundum statum purgandi.
Responsio. Dicendum mihi videtur sine praeiudicio, quod ignis purgatorius finibilis est secundum rationem purgatoriam, sed non est finibilis secundum substantiam : quia puto, quod idem est in specie ignis cum igne inferni, sicut videtur velle Gregorius.
Quod ergo primo probatur, quod sit perpetuus secundum substantiam ignis, in qua convenit cum igne inferni, videtur concedendum : quia omnes obiectiones per hunc modum procedunt.
Ad id autem quod secundo in contrarium obicitur, dicendum quod in veritate haec obiectio non probat nisi finibilem secundum hunc usum in quo iam est : et hoc conceditur : et erit tunc ad alium usum, quia erit ad cremandum damnandos.
Ad aliud dicendum videtur sine praeiudicio, quod hoc intelligitur de servientibus homini secundum statum meriti : sed ignis purgatorius non servit homini ad hunc statum. Unde videtur mihi dicendum, quod sicut in statu gratiae purum est cum impuro peccati et poenae, ita in servientibus elementis et elementatis ad statum gratiae purum est permixtum cum impuro, et in novatione purum faciens ad iucunditatem, separabitur sursum ad locum elementorum supra circulum terrae, impurum autem descendet deorsum sub tristem orbem terrae in centrum. Sed in his quae sunt praecedentia statum impuritatis, nihil ponitur esse impurum : et ideo numquam talia innovabuntur, sed manebunt punientia damnatos.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VIII.
An poena purgatorii excellat omnem poenam quam quis passus est, aut pati potest in hac vita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : Excellit enim omnem poenam, quam umquam passus sit aliquis in hac vita, etc.
Videtur enim, quod falsum sit quod dicit : quia
- Quanto aliquid magis coniunctum est agenti, tanto magis sentit poenam in passione si sensum habeat : sed magis est passibile compositum ex contrariis animatum quam simplex, et incompositum spirituale, ex contrariis non compositum : ergo magis poenam sentit coniunctum agenti in ipsum : sed corpus in via est ita compositum : ergo magis punitur hic aliquis in ista vita, quam puniatur in anima post mortem : et ita videtur falsum dicere.
- Adhuc, maior est passio transmutans et abiiciens a substantia, quam transmutans et non abiiciens : passio huius vitae est transmutans et abiiciens a substantia, alterius autem vitae est transmutans et non abiiciens : ergo maior est poena ista, quam illa.
- Adhuc, quorumcumque activorum et passivorum maior est contrarietas, horum passio est cum maiori sensu poenae : sed maior est contrarietas ignis ad corpus in via, quam ad animam in purgatorio : ergo, etc. : et sic iterum falsum est quod dicit.
- Adhuc, quodcumque patiens quod magis secundum unam rationem susceptibile est formae agentis, magis sentit actionem eius si sensum habet : sed patiens corporeum magis susceptibile est speciei ignis secundum rationem ignis, quam incorporeum : ergo magis sentit passionem eius, quam incorporeum. Prima probatur ex hoc quod actio et passio tota sunt ad hoc ut patiens suscipiat speciem agentis quantum potest. Secunda probatur ex hoc, quod caliditas ignis disponit corpus ut dicatur et sit calidum : animam autem calidam dicere, ridiculum videtur.
- Adhuc autem theologice contra Litteram sic obicitur : Deus nullum punit ultra condignum : ergo nec venialiter peccantem : sed veniali peccato minima poena debetur in vita ista, et minor multis poenis temporalibus : ergo minori poena etiam punitur ibi : ergo non maiori quam sit aliqua poena praesens : sed debetur ei purgatoria : ergo purgatoria non est maior omni poena praesenti : et sic falsum est quod dicit.
- Adhuc, mortale peccatum et veniale improportionabilia sunt : sed mortale sufficienter punitur temporali poena : ergo veniali debetur in infinitum minor : ergo non punitur poena quae sit maior omni temporali poena : sed punitur purgatoria : ergo purgatoria non est maior omni poena temporali.
- Adhuc, beatus Gregorius dicit, quod quaedam animae non sunt punitae nisi in umbra quadam ad tempus permanentes : hoc autem non est gravius omni poena temporali : ergo videtur, quod non sit generale quod dicit.
Responsio. Dicendum videtur, sicut dicit Littera simpliciter, quod poena purgatorii etiam minima, maior est in tristitia quam aliqua poena corporalis huius mundi esse possit. Hoc autem qualiter sit, sic potest videri. Exuta enim anima a corpore, desiderat summum bonum, sicut obiectum beatitudinis per modum illum quo desiderat res perfecta suum locum, extra suum locum existens : et hoc videtur ex verbis Gregorii in quarto Dialogorum, ubi dicit, quod animae propriis viribus post mortem elevantur, vel meritis deprimuntur. Unde si tristitia causatur ex absentia delectabilis, ut dicit Philosophus, ex absentia summe desiderati causabitur maxima tristitia. Et cum sanitas vel vita vel iucunditas sensus in hac vita nullam habeant comparationem ad summum bonum quod felicitat beatos, nullam comparationem habebunt auferentia delectantia in hac vita ad auferentia vel differentia delectabile quod est in altera vita. Et ideo tristitia alterius vitae incomparabiliter maior est, quam sit aliqua tristitia in praesenti.
Si autem obicias, quod damnati non desiderant summum bonum, dicendum quod hoc falsum est : imo etiam daemones desiderant summum bonum et optimum, ut dicit Dionysius. Sed qualiter desiderent, alterius est negotii.
Sed haec dicta sufficiunt ad ostendendum, quod tristitia sit incomparabilis tristitiae. Et quod consequentia valeat, expresse colligitur ex libro X Ethicorum, ubi simili consequentia probat Philosophus delectationes intellectuales esse in infinitum magis delectabiles, quam corporales quae sunt in sensu.
Hoc autem habito respondeatur ad primum, dicendo quod prima propositio simpliciter et universaliter est vera. Secunda autem habet instantiam : quia magis passibile dupliciter dicitur, scilicet extra, et sic illa propositio est vera. Dicitur etiam magis passibile ex ordine divinae iustitiae corripientis errata per poenas : et sic magis passibile est, quod se peccatis magis passibile fecit : et sic habet instantiam in animabus et Angelis per peccatum obstinatis.
Ad aliud dicendum, quod maior passio dicitur dupliciter, scilicet magis affligens, et magis de specie agentis recipiens. Primo modo non est vera propositio prima, si etiam in vita ponatur aliquis sic pati, quod maneat in complexione et compositione membrorum, quod iaceat in igne, ille plus affligitur, quam alius cui abiicitur de substantia : quia in primo sensus manet vivus et integer, et excellenter sentit immutans ipsum. In secundo autem post modicum mortificatur sensus, et tunc minus dolet, et post parvum tempus moritur et nihil dolet. Unde illo modo falsa est propositio : sed secundo modo vera est : quia quanto plus recipit de specie et proprietatibus agentis, tanto magis abiicitur de specie et proprietatibus suis propriis.
Ad aliud dicendum, quod animae et ignis est contrarietas hoc modo quo contrarietates sunt in moralibus : sicut iniquitati vel latrocinio contrariatur rectitudo suspendii vel decollationis : poena enim corrigens habet effectum contrarium culpae deordinanti naturam : unde anima rationalis quae praetergressa est ordinem suae dignitatis, ab omnipotente iudice subditur naturae inferiori se, scilicet igni non habenti vim ignis tantum, sed etiam vim sui motoris qui est iustitia vindicans quod per peccata admissum est : et haec contrarietas fortior est quam contrarietas naturalis : et ideo magis praesumitur, et maior est actio in animam secundum quantitatem afflictionis, quam sit aliquod corpus animatum ante mortem.
Ad aliud dicendum, quod species ignis agentis est duplex, sicut etiam species caloris naturalis. Secundum enim quod est calor ignis, igneitas est species eius. Secundum autem quod motus est derivatus ab anima, caro est species eius, et nervi, et forma, et huiusmodi. Ita dico de igne inferni, quod secundum suam naturam habet speciem quam non imprimit animae : et ideo anima non dicitur calida. Sed secundum quod est instrumentum iustitiae vindicantis, habet aliam speciem, quam puto esse afflictionem ex calore eius qui deliquit et hanc imprimit animae delinquenti : et ideo non puto animam esse calidam, sed inaestimabiliter affligi ex calido : et huius speciei anima exuta magis susceptibilis est, quam aliquod animatum in vita ista.
Nota autem, quod quidam hic alias rationes istius assignant quod dicit Augustinus, sicut verbi gratia, quod anima plus patiatur post mortem quam ante : quia illa passio est animae, et ita tota venit super eam. Item, plus est pati per se, quam compati. In corpore autem compatitur tantum, sed post mortem patitur. Item, quia hic aliquo modo voluntarie : ibi autem omnino involuntarie. Et huiusmodi tangunt rationes quae magis ridiculosae et vulgares sunt, quam verae : quia ista quae inducunt, non sunt rationes verae, et maioris passionis in spirituali substantia, sed potius minoris, vel etiam nullius : et ideo ad supra dicta recurrendum est.
Ad id autem quod obicitur ex ordine iustitiae, dicendum quod veniale est duplex, scilicet veniale ex genere, et veniale ex eventu. Secundum Gregorium in quarto Dialogorum, ubi loquitur de purgatorio, exemplificat de otioso : non tamen Deus punit ultra condignum : quia veniale ex eventu mutatum est per misericordiam in tale, quod poena sit delebile : et haec semper est misericordia et citra condignum puniens, ubicumque puniatur. Sed quod ibi fortius et hic minus, puto esse ex mutatione status : et hoc per accidens. Est autem acrior poena ibi illis rationibus quae innuuntur in solvendo et in principio solutionis. In qualibet enim solutione una ratio acrioris poenae innuitur. Veniale autem ex genere est dispositio ad mortale et ad aversionem et ideo etiam sibi debetur poena minor hic, et maior ibi ratione dicta.
Ad aliud dicimus, quod mortale manens mortale non expiatur poena aliqua : et ideo si intelligitur obiectio de illo, tunc prima propositio est falsa : sed mortale per eventum factum veniale expiatur poena aliqua : sed tunc fit proportionabile veniali ex genere, et tunc non sequitur conclusio.
Ad id quod obicitur de dictis beati Gregorii, dicendum quod illa poena in quantum est dilativa gloriae summe desideratae, ipsa fert maiorem tristitiam quam illud quod aufert sanitatem et vitam in corpore isto : et ratio huius in principio solutionis patuit.
B. De his qui hic poenitentiam non complent.
ARTICULUS IX.
An horrendum fit incidere in manus Dei ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Horrendum est incidere, etc.
Contra : Deus in infinitum est magis est misericors, quam aliquis homo : ergo minus horrendum est incidere in manus Dei, quam in manus hominum : quia multae sunt miserationes eius : ergo videtur, quod falsum dicat in Littera.
Solutio. Dicendum quod, in opere misericordiae superexaltantis iudicium, levius est incidere in manus Dei, quam in manus hominis, hoc est, dum tempus est miserendi et poenitentiae : dum autem iustitias iudicabit in futuro, horrendum est incidere in manus Dei magis quam in manus hominis : quia tunc sicut dicitur, Proverb. VI, 34 et 35 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictae : nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Et per hoc patet solutio.
ARTICULUS X.
An veniale peccatum potest mutari in mortale peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : Quaedam enim peccata mortalia, etc.
Contra : Sciunt artifices alchimiae species transmutari non posse : sed diversae sunt species peccati, veniale et mortale : ergo unum non transmutatur in aliud.
Solutio. Dicendum, quod veniale ex genere, numquam fit mortale nisi per modum supra dictum : nec mortale fit hoc modo veniale, sed mortale fit veniale ex eventu, id est venia in poena expiabile, eo quod Deus delet culpam per suam gratiam, quae facit postea solubilem reatum.
ARTICULUS XI.
An si peccator semper viveret, semper peccaret ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, in fine : Si enim semper viveret, semper peccaret.
Ista conditionalis videtur esse impossibilis : quia consequentia nulla esse videtur, Iste qui peccavit, semper vivit : ergo semper peccat : potest enim non peccare, et tamen semper vivere.
Responsio. Dicendum, quod homo est spiritus vadens, et non rediens : unde de se habet homo, quod peccet : sed de se non habet homo, quod resurgat.
Dicendum ergo ad Litteram, quod sicut videre secundum Philosophum dupliciter dicitur, scilicet habere visum, et visu uti : ita et peccare dicitur ad habere peccatum, et uti peccato. Et hoc intelligitur ad habere peccatum : quia qui semel peccat, quantum est de se, semper est in peccato et erit : et secundum hoc consequentia est bona : et ita intelligitur Littera.
C. De illo cui sacerdos indiscretus iniungit parvam poenitentiam.
ARTICULUS XII.
An qui iniunctam poenitentiam non perfecerit, tenebitur illam in purgatorio perficere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Si vero de illo quaeritur, qui satisfactionem iniunctam impleverit, etc.
Videtur enim, quod
- Iniuste agitur cum illo si Deus eum punit : fecit enim ille quod Dominus imperavit, Matth. XXIII, 2 : Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite : sed iste fecit quidquid ei sedens super cathedram Moysi praecepit : ergo videtur, quod in toto sit absolutus.
- Adhuc, iste non tenetur scire taxationes poenitentiarum : ergo videtur, quod si etiam minor iniungitur, et ipse complet eam, quod ignorantia absolvit a residuo : ergo ipse amplius non debet puniri in purgatorio.
Adhuc, sicut superius patuit, poenitentia iniungitur non tantum pro quantitate reatus, sed etiam ut sit medicina : unde cum coitus sit maius peccatum in sene, quam in iuvene : tamen quandoque maior poenitentia iniungitur iuveni, quam seni : quia maiori indiget medicina morbus ille in iuvene, quam in sene. Ponamus ergo, quod talis tantum expleat, quantum competit pro reatu quem fecit, nec tamen in totum expleat quod iniunxit sacerdos. Et quaeratur, utrum ille complebit in purgatorio ?
Videtur, quod sic : quia non implevit totam poenitentiam sibi iniunctam hic : ergo in purgatorio implebit residuum secundum ea quae dicuntur hic in Littera. Contra : Secundum quantitatem delicti sit et plagarum modus : sed recepit iam poenam secundum quantitatem delicti : igitur iniuste secum agitur, si amplius punitur.
Responsio. Ad primum quaesitum dicendum, quod sicut ipse dicit in Littera, in purgatorio implebit.
Ad primum contra obiectum, dicendum quod sic intelligitur : omnia quaecumque dixerint vobis secundum discretionem divini iuris et peccantis : hic autem non servatur discretio iuris divini.
Ad aliud dicendum, quod ignorantia iuris est, licet sit obscurum ius : quia tenetur scire, quod satisfactio debet esse proportionata culpae : et haec talis ignorantia, ut dicit Augustinus, nullum excusat ut non ardeat : sed ut minus ardeat excusare potest.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod statim talis evolat : quia amplius non indiget medicina.
Ad obiectum contra, dicendum quod intelligitur de iniunctis ad reatum delendum tantum.
ARTICULUS XIII.
An latro statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : Statim ut conversus fuit, scilicet latro, paradisum ingredi meruit.
Contra : Ante ascensionem nullus intravit caelum nisi latro : quia dicitur, Mich. II, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Ergo videtur, quod falsum dicit in Littera.
Si forte dicas, quod propositio quae iacet in Littera, duplex est, ex eo quod ly statim potest determinare illud verbum meruit, et sic est vera : vel verbum ingredi, et sic est falsa. Contra : Luc. XXIII, 43 : Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Ergo videtur, quod determinat ingredi : et in hoc sensu falsa fuit : ergo falsa est simpliciter.
Responsio. Dicendum, quod tres generales sententiae sunt de paradiso, ut dicit Augustinus in principio libri XII super Genesim ad litteram, scilicet quod sit corporalis, quod sit spiritualis, et quod sit utrique locus. Dicendum ergo, quod spiritualis paradisus est in quo Sancti cum Deo conversantur : et ille habet tria, scilicet requiem, et delicias in obiecto fruentium, et loci congruentiam quod est caelum empyreum. Et quantum ad duo prima latro statim cum Christo ingressus est paradisum post mortem, scilicet quoad requiem, et delicias fruitionis. Quantum autem ad tertium, verum est quod nullus ingressus est nisi post Ascensionem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIV.
An mensura temporis satis aperte praefigitur poenitentibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem : Mensuram temporis in agenda poenitentia ideo non satis aperte praefigunt canones, etc.
Videtur enim falsum quod dicit, quia canones determinant poenitentias septennes et triennes, et quadraginta dierum, et plus, et minus, ut patet in Decreto : ergo videtur, quod Hieronymus hic falsum dicit.
Responsio. Dicendum sicut supra notatum est, quod numquam aperte praescribitur regula poenitentiae : sed tamen tria ad minus attendenda sunt, scilicet peccati qualitas, contritionis quantitas, et status poenitentis. Canon autem non attendit nisi unum : et ideo quod dicit, non est nisi quasi exemplare ad dirigendum in aliis ad minorandum ab illo, vel illi addendum, secundum arbitrium discreti sacerdotis haec tria solemniter observantis.
D. Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.
E. In necessitate non est neganda poenitentia vel reconciliatio.
ARTICULUS XV.
An notificari debeat confitenti quantum oporteat facere secundum canonem, non tamen iniungere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : Non tamen illis imponenda est quantitas poenitentiae, etc.
Videtur enim, quod periculum sit eis innotescere poenitentiam : quia gravis poenitentia indicat grave peccatum : et cognitum inducit in desperationem : cum ergo summe cavendum sit ne infirmus poenitens cadat in desperationem, videtur quod poenitentia non sit innotescenda.
Ad hoc dicendum, quod in veritate innotescenda est : quia bonum est infirmo ut suae culpae quantitatem cognoscat, ut amplius conteratur : tamen sacerdos indicare debet infirmo misericordiam Dei, cui quasi nihil est multa peccata relaxare, et aeque multa ut pauca : et tunc non cadet in desperationem. Et per hoc patet solutio obiecti.
ARTICULUS XVI.
Indulgentia sive relaxatio quid sit ?
Deinde quaeritur de ratione huius quod dicit, ibi, D, paulo post : Et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum largitionibus, pondus poenitentiae sublevandum, etc.
Quaeritur de relaxationibus sive poenitentiis.
Et quaeruntur septem, scilicet quid sit relaxatio sive indulgentia ?
Secundo, an valeat, et effectum habeat, vel non ?
Tertio, cui valeat ?
Quarto, utrum valeat non danti et habenti dandi voluntatem ?
Quinto, utrum Papa potest facere indulgentias in mortali peccato existens, et ei qui est in mortali ?
Sexto, utrum Episcopus potest facere indulgentias ?
Septimo et ultimo, utrum plebanus potest eas facere, vel abbas suis monachis ?
Ad primum horum sic obicitur :
Magistri diffiniunt relaxationem sic : Relaxatio est satisfactionis maioris in minorem competens et discreta commutatio. Alii sic : Relaxatio est poenae temporalis debitae promissa diminutio.
Videtur autem neutra harum competere : quia
- Relaxatio dicit remissionem : commutatio autem non est remissio, sed exactio alterius pro illo aequalis in quantitate, vel valore, vel utroque : ergo relaxatio non est commutatio : ergo mala diffinitio prima.
- Adhuc, quia non sic utuntur relaxationibus illi, quorum interest dare relaxationes. Dicunt enim : Misericorditer relaxamus : et non ponunt aliquid in quod commutent, nec utuntur verbo commutationis : ergo videtur, quod relaxatio non sit commutatio.
- Adhuc, II ad Corinth. II, 10, relaxationem facit Apostolus dicens : Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Et planum est hic nullam esse commutationem : ergo videtur, quod relaxatio non est commutatio.
- Adhuc, commutatio magis est voluntatis quam potestatis : cuius probatio est, quia voluntates commutant homines etiam non habentes potestatem : sed relaxatio magis respicit voluntatem : ergo relaxatio non est diffinienda per commutationem.
- Adhuc, in corporalibus non fit commutatio per modum relaxationis, sed per modum remissionis : ergo videtur, quod nec in spiritualibus ita debeat fieri : ergo male diffinitur.
Contra secundam autem diffinitionem obicitur sic :
Ponamus enim, quod aliquis sit sufficienter contritus ad culpae et poenae dimissionem : constat, quod ille nullius poenae est debitor : ergo non fit ei diminutio aliqua poenae : et tamen sibi potest fieri relaxatio : ergo videtur, quod relaxatio non sit diminutio poenae.
In contrarium huius obicitur : quia relaxatio divina exemplar est relaxationis Ecclesiae : sed omnis divina relaxatio est cum commutatione maioris poenae in minorem : ergo et relaxatio Ecclesiae debet esse huiusmodi. Prima patet per se. Secunda probatur per Magistrum Hugonem de sancto Victore qui dicit, quod remissio culpae et poenae aeternae obligat ad poenam temporalem purgatoriam : et ita est commutatio maioris poenae in minorem : et sic constat propositum.
Solutio. Dicendum, quod diffinitiones datae satis possunt sustineri. Si quis tamen hanc dare vellet, scilicet quod indulgentia sive relaxatio est remissio poenae iniunctae ex vi clavium, et thesauro supererogationis perfectorum procedens : puto, quod melius diffiniret. Quia tunc ibi est remissio ut genus. Sed quia est remissio culpae quam solus facit Deus, et remissio poenae quam Deus et homo faciunt, ideo additur, poenae. Quia autem iterum poena est aeterna quam remittit Deus, et temporalis poena satisfactionis iniunctae quam remittit homo, ideo additur, iniunctae. Quia vero hanc remissionem tantum facere potest habens iurisdictionem et claves, ideo additur, ex vi clavium. Quia vero non potest remitti debite et discrete pro peccatis iniunctum uni, nisi fiat recompensatio per alterum qui plus debito facit, ideo subiungit, ex thesauro supererogationis perfectorum procedens. In hoc enim thesauro habet Ecclesia divitias meritorum et passionis Christi, et gloriosae Virginis Mariae, et omnium Apostolorum, et Martyrum, et sanctorum Dei vivorum et mortuorum. Et pro utilitate et necessitate Ecclesiae possunt impendi in suffragia eorum qui serviunt Ecclesiae in sua necessitate. Et ideo hanc diffinitionem meliorem aliis iudico.
Tamen sustinendo primam, dico ad primum obiectum, quod commutatio in minus est cum remissione : et quia Ecclesia exigit aliquid sibi proficuum in necessitate, ideo ponitur ibi commutatio.
Ad aliud dicendum, quod modo illo in relaxationibus utuntur : quia accipiunt vel votum crucis, vel eleemosynae collationem, vel verbi Dei auditum : et hae sunt quaedam poenae minores : et tunc faciunt relaxationem istis habitis.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus relaxavit poenam, eo quod ille multum fuerat contritus : et sufficiebat sibi obiurgatio quam sustinuerat a pluribus, ut ibidem dicitur, et indigebat relaxatione : et non erat ibi commutatio : quia acrior erat in puniendo postea ad aedificationem Ecclesiae quam scandalizaverat.
Ad aliud dicendum, quod commutatio contractuum est ad voluntatem : sed commutatio quae est maioris in minus, respicit auctoritatem eius qui habet gubernare Ecclesiam : quia sine illius potestate fieri non potest : et talis est commutatio indulgentiarum sive relaxationum.
Ad aliud dicendum, quod in corporalibus etiam relaxationes fiunt duplices, scilicet totius, vel partis : et indulgentia Ecclesiae assimilatur indulgentiae in qua indulgetur et relaxatur pars, et non totum.
Ad aliud quod obicitur contra secundam, dicendum quod bene potest esse, quod taliter contritus non sit debitor quoad Deum, sed tamen debitor est quoad Ecclesiam, sicut expresse ex Littera praecedentis capituli colligitur ex verbis Augustini et Hieronymi. Et ideo de illo potest sibi fieri diminutio et relaxatio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XVII.
An relaxatio etiam habeat effectum, et an valeat ?
Secundo quaeritur, an valeat relaxatio ? et, an effectum habeat, vel non ?
Videtur autem, quod nihil valeat.
- II ad Timoth. II, 13 : Ille fidelis permanet : seipsum negare non potest. Glossa : Quod faceret si sua dicta non impleret. Sed dixit, quod pro mensura peccati erit et plagarum modus. Ergo nihil de illo potest relaxare : ergo videtur, quod nihil valeat relaxatio.
- Adhuc, Augustinus : Aut Deus punit, aut homo : sed homo non punit digne quod relaxatur : ergo Deus puniet : ergo non valuit relaxatio.
- Adhuc, Isa. XL, 2 : Dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Ergo videtur, quod poenae sint potius duplicandae, quam indulgendae : ergo indulgentia nihil valet, ut videtur.
- Adhuc, Glossa super illum locum Isaiae : Suscepit tormentum in corpore et in anima pro omnibus peccatis suis. Ergo nihil valuit ei relaxatio : ergo nec alii valet, quia de similibus idem est iudicium, ut dicit Boetius.
- Adhuc, morbus corporalis non potest excidi et curari, nisi per antidotum : et si relaxetur antidotum, remanet morbus : sed morbus spiritualis magis est difficilis, et poenitentia iniuncta est eius antidotum : ergo si relaxaretur aliquid de poena, remaneret morbus : ergo nihil valet, sed etiam obest relaxatio poenitentiae iniunctae.
- Adhuc, videtur esse derisio emere pro obolo indulgentiam quadraginta dierum, vel unius anni, vel quinque, vel plurium.
- Ulterius, videtur quod etiam simonia committatur in talibus : constat enim, quod spirituale est quod remittitur ab Ecclesia, et temporale est quod pro illo exigitur et impenditur : ergo fit ibi emptio spiritualis pretio temporali : et hoc facit simoniam : ergo in talibus committitur simonia.
- Adhuc, ponamus alicui iniunctos esse septem annos ieiunii, et veniat uno die septies ad Ecclesiam quae habet a Papa indulgentiam unius anni, et semper offerat unum obolum : ergo iste in solo die per septem obolos absolutus est a septem annis poenitentiae iuste sibi iniunctae : sed hoc mirum si etiam infideles non irridebunt.
Si autem concedatur, quod nihil valet.
Contra :
- II ad Corinth. II, 10 : Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Glossa : Ac si Christus condonasset : sed constat, quod hoc quod Christus condonat, condonatum est : ergo et quod Apostolus condonavit : sed tantae potentiae est Papa, quantae Paulus : ergo et quod Papa condonat, condonatum est : ergo et quod illi condonant, qui ut condonare possint habent a Papa : ergo tantum valent indulgentiae, quantum ab his qui eas dant, valere dicuntur.
- Adhuc, Chrysostomus super Matthaeum, XVI, 19 super illud : Dabo tibi claves, etc. Homini mortali et terreno omnium quae in caelo sunt, potestatem commisit Deus, et Ecclesiam caelo validiorem monstravit. Constat autem, quia quod in caelo indulgetur, omnino indultum est : ergo cum Ecclesia validior sit caelo, videtur quod indultum est illud, quod relaxatur in Ecclesia.
- Adhuc, universalis gubernator Ecclesiae praecipue in his quae tota Ecclesia recipit et approbat, non est credendus fallere velle aliquem : constat autem, quod ipse indulgentias valere praedicat et praedicare facit : ergo ut videtur, simpliciter valent, sicut valere praedicantur.
- Adhuc, Luc. XXII, 32 : Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua : hoc autem Petro dictum est in persona Ecclesiae : ergo Ecclesia universalis non errat : ergo videtur, quod indulgentiae valeant.
- Adhuc, videmus, quod huiusmodi promittuntur Petro in persona Ecclesiae cum dicitur : Non dico tibi, Petre : Dimitte usque septies, sed usque septuagies septies : ergo videtur, quod quanto plures dat indulgentias Ecclesiasticus dispensator, tanto melius facit : sed non melius faceret si indulgentiae nihil valerent : ergo indulgentiae valent et effectum habent.
- Adhuc, in corpore humano videmus quod pondus et infirmitatem unius menbri recipit aliud membrum : facit enim fluere sapiens medicus super aliud minus periculosum : ergo ita erit etiam in spiritualibus : ergo unus potest facere pro alio : ergo cum indulgentia fiat uni ex hoc quod plus fecit alio, videtur effectum habere indulgentia et esse vera.
Responsio. Dicendum, quod tres opiniones antiquitus fuerunt circa indulgentias. Quidam enim rationibus praedictis plus moti, quam necesse esset, dixerunt indulgentias omnino nihil valere, et esse eas iam fraudem qua mater decipiendo pueros suos provocat ad bonum, scilicet peregrinationes, et eleemosynas, et auditum verbi Dei, et huiusmodi : et dederunt exemplum de matre provocante parvulos ad ambulandum quod utile est parvulis, et in fine viae promittente ei pomum, et postea subtrahente : quae deceptio etiam pia est. Sed isti ad ludum puerorum distrahunt facta Ecclesiae : et hoc fere sapere haeresim puto : in nullo enim crederetur Ecclesiae, si in istis quae praedicantur populo et adhortantur ut faciant, inveniatur deceptio. Ideo alii plusquam oportuit contradicentes, dixerunt quod simpliciter sicut pronuntiantur indulgentiae, ita valent sine omni alia conditione intellecta vel dicta. Sed quia isti nimis bonum forum dant misericordiae Dei, ideo tertiae opinioni consentiendum mihi videtur, quae eligit viam mediam opinionum, scilicet quod indulgentiae valent sicut eas valere praedicat Ecclesia : sed sex exiguntur conditiones quae suppositae sunt vel dictae ab Ecclesia.
Duae autem sunt ex parte dantis, quarum prima est dantis auctoritas ex iurisdictione quam habet sicut Papa, Episcopus, Legatus, et huiusmodi. Alia est pia causa dantem movens, non privata, sed publica. Haec autem causa tamquam in duo dividitur, ut scilicet sit iusta necessitas talia postulandi a fidelibus, vel publica utilitas. Iusta necessitas, sicut periculum patriae, liberatio terrae sanctae, periclitata fides, periclitatio studii, et huiusmodi : utilitas autem, sicut paupertas loci, auditus verbi Dei, frequentatio reliquiarum, et huiusmodi. Alia duo supponuntur ex parte recipientis, scilicet quod sit contritus et confessus in voto seu in proposito, et quod habeat fidem, quod hoc sibi possit fieri per clavium potestatem. Et ideo semper in litteris indulgentiarum continetur : Omnibus contritis et confessis, etc. quia aliter non esset ab eo solubilis poena, nisi iam praecessisset in eo remissio culpae. Alia duo exiguntur ex parte gratiae vel Ecclesiae in qua fit remissio peccatorum, scilicet abundantia thesauri meritorum repositorum in thecis spiritualibus Ecclesiae, de quibus meritis supra dictum est : et iusta aestimatio solutionis eius, pro qua indulgentia est instituta. Iustam autem voco aestimationem, non quae fit ad aestimationem recipientis indulgentiam, qui forte nimis parum aestimaret quod dat, sicut dixerunt quidam : nec etiam ad aestimationem dantis indulgentiam qui nimis parum datum forte aestimaret : et hoc dixerunt alii. Sed voco iustam aestimationem bonorum virorum secundum Ecclesiae necessitatem, considerato tempore et facultate personae : quia uno tempore plus valet parum adiutorii, quam alio magnum : et plus est uni dare parum, quam alii multum. His autem quidam addere volunt duo alia, scilicet si sacerdos iniungens poenitentiam promiserit, et si utile sit poenitenti ut talem poenitentiam recipiat. Unde notant versus sic :
Si tibi promittat confessor, si tibi forte
Expedit atque loco devoto, cum sale praesul
Securum faciat, post hoc oblatio fiat.
Sed puto, haec duo ultima addere non oportet : quia indulgentia semper a superiore datur, qui non habet aliquid quaerere a sacerdote qui satisfactionem iniunxit, sed potius etiam contra voluntatem sacerdotis circa subditum potest facere quod vult. De secundo constat, quod non est addendum : quia non puto dubium esse alicui quin semper bona sit indulgentia.
Dicendum ergo ad primum, quod Deus se non negat confirmando indulgentiam Ecclesiae, sed potius se veracem ostendit in hoc quod dixit : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et verba ista implet, quia secundum mensuram delicti est poena dupliciter proportionata, scilicet in quantitate, et hoc attendit clavis in confessione : vel valore Ecclesiae, et hoc attendit clavis in relaxatione, quando praecipit fieri quod magis valet Ecclesiae, in qua peccata omnia remittuntur.
Ad aliud dicendum, quod homo praesumit hoc, sed non idem homo, sed alius qui in poenis supererogationum in potestate dispensandi habet Ecclesiam : et hoc bene potest fieri : quia sicut habetur, I ad Corinth. XII, 14 et seq., in Glossa et textu, sicut communicantur bona corporis naturalis de uno membrorum in aliud, ita communicantur bona corporis mystici.
Ad aliud dicendum, quod duplicia non dicunt in poenae duplicitatem : quia hoc esset punire ultra condignum, quod non competit Deo, cuius proprium est misereri et parcere : sed hoc est puniri in corpore et anima. Et in anima quidem omnis poenitens punitur per dolorem contritionis : in corpore autem per aliquam satisfactionem : quae licet non sit illa quam iniungit confessor, est tamen illa quam requirit ille qui dat indulgentiam : quia, sicut supra habitum est, commutatio quaedam est poenae in poenam, licet sit minor quantitate, tamen maior est in valore, tempore utilitatis et necessitatis Ecclesiae.
Ad aliud dicendum, quod Glossa non intendit per poenam corporis et animae, aliud quam quod dictum est.
Ad aliud dicendum, quod in veritate illa obiectio est bona : sed dicendum, quod in spiritualibus aliud est, quam in corporalibus : quia in spiritualibus omnes morbi pendent ex causa una quae est perversa voluntas, et illa conversa esse supponitur antequam locum habeat indulgentia : et ideo quaecumque poena est satisfactiva residui remanentis, ita quod morbus non revertitur : sed in morbis corporalibus non omnes morbi pendent ex radice una, et ideo non potest medicina in medicinam commutari : tamen consilium meum in talibus consuevit esse, quod etiam post relaxationem poenitens maneat in poenitentia quam discretus confessor post diligentem examinationem confessionis iniungit : quia ille non iniungit tantum pro reatu delendo, sed etiam ut sit medicina contra pronitates contractas ex antiquis peccatis, quae non delentur per indulgentiam, sed potius per opera satisfactionis praedicto modo iniunctae. Et licet non teneatur ieiunia servare ut satisfaciat pro reatu, utile tamen est, quod servet pro medicina reliquiarum peccati : sicut etiam medicus corporalis dat medicinam, et ordinat dietam : istud enim iniunctum est sicut ordinatio cuiusdam dietae, congruens ei qui taliter peccavit.
Ad aliud dicendum, quod nulla est simonia : quia illud quod Ecclesia exigit, non refertur ad corporale, sed ad spirituale : nec est ibi emptio, sed largitas Ecclesiae sic ad bonum provocantis filios suos.
Ad aliud dicendum, quod in veritate nulla est delusio : quia pro obolo recipit, quantum secundum suam facultatem et Ecclesiae valet : oblata etiam non recipit tantum, quantum credunt illusores.
Et per idem etiam patet solutio ad sequens, et solutum est totum.
ARTICULUS XVIII.
Cui valeat indulgentia ?
Tertio quaeritur, cui valeat ?
Et ibi quaeruntur sub uno articulo tria, scilicet an valeat existenti in mortali peccato ?
Et secundo, an valeat aequaliter saeculari et religioso ?
Et tertio, an valeat existenti in inferno vel purgatorio ?
Videtur autem, quod valeat omnibus in peccato mortali existentibus : quia
- Praedicatur omnibus indulgentia : sed Ecclesia nullum fallit : ergo aequaliter omnibus valet.
- Item, Ecclesia excogitavit indulgentias propter necessitatem quam patiuntur peccatores, plus facientes in peccatis, quam possint satisfacere in poenis : sed secundum hoc nulli tantum indigent, sicut in peccato mortali existentes : ergo videtur, quod indulgentia praecipue valeat illis.
Sed in contrarium est, quod
- A nullo solubilis est poena nisi a quo soluta est culpa : sed ab isto non est soluta culpa : ergo insolubilis est poena : sed Ecclesia non relaxat nisi poenam : ergo videtur, quod talibus nihil relaxat.
- Adhuc, clavis in confessione absolvens confitentes certior est in effectu suo, quam clavis in relaxationibus : sed in confessione non absolvit nisi absolutum prius a Deo a culpa mortalis peccati : ergo non in relaxatione aliquid absolvitur de poena, nisi prius remissa sit culpa a Deo.
Ulterius quaeritur iterum de secundo, utrum aeque prodest religioso, et saeculari ?
Videtur autem, quod plus prosit saeculari :
- Remissio enim debetur indigentibus, qui minus faciunt in satisfactione : sed tales sunt saeculares : ergo illis praecipue datur relaxatio.
- Adhuc, non est unus status dantis stipendia in temporalibus, et accipientis : ergo nec in spiritualibus : sed spirituales sunt ex quorum abundantiis supplentur defectus aliorum : ergo videtur, quod quidquid relaxatur in saecularibus, quod hoc totum imponitur religiosis ad supplendum : ergo videtur, quod quando datur saecularibus indulgentia unius anni, quod unus annus apponitur religiosis pro satisfactione pro peccatis.
In contrarium obicitur : quia magis combustibile magis comburitur : et est in omnibus aliis ita, quod magis susceptibile alicuius, magis suscipit de illo : ergo magis susceptibilis spiritualium beneficiorum, magis de ipsis suscipit : sed magis depuratus, magis est susceptibilis spiritualium beneficiorum : ergo videtur, quod tales magis suscipiunt : sed religiosi ut frequenter, magis sunt puri et susceptibiles : ergo magis suscipiunt de spiritualibus donis : sed de spiritualibus donis est indulgentia : ergo religiosi et spirituales viri plus indulgentiae recipiunt, ut videtur.
Sed videtur, quod utrisque necessaria sit indulgentia : omni enim illi cui non sufficiunt bona propria, necessaria sunt communia et indulgentiae Ecclesiae : sed nulli religioso vel saeculari sufficiunt propria : ergo videtur, quod tam religioso quam saeculari necessaria sit indulgentia, et bona communia Ecclesiae.
Ulterius quaeritur, utrum indulgentia possit dari tam vivis, quam mortuis qui sunt in purgatorio vel in inferno ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Ecclesia praedicat crucem, et facit praedicari pro se et duabus vel tribus vel quandoque decem animabus tam vivorum, quam mortuorum, ad electionem cruce signati : sed illae animae sunt quandoque in inferno, quandoque in purgatorio, quandoque autem sunt adhuc vivorum : ergo videtur, quod indulgentia crucis valeat omnibus illis quae dictae sunt animabus.
- Adhuc, suffragia Ecclesiae se extendunt ad existentes in purgatorio, quia aliter Ecclesia incassum offerret pro illis : et secundum quamdam opinionem se extendunt ad existentes in inferno : sed indulgentiae de praecipuis suffragiis sunt Ecclesiae : ergo videtur, quod indulgentiae se ad omnes illos extendant.
- Adhuc, cuicumque prodest meritum personale unius de Ecclesia, illi multo amplius prodesse potest meritum commune tam capitis quam membrorum Ecclesiae, si ad ipsum derivetur : sed damnatis in inferno profuit quandoque meritum personale unius de Ecclesia : ergo damnatis in inferno prodesse potest meritum commune tam capitis quam membrorum Ecclesiae, si ab ipsis derivetur : derivatur autem per indulgentiam : ergo si detur eis indulgentia, proderit eis. Prima patet per se : quia maioris efficaciae est meritum commune, quam personale. Secunda patet per ea quae leguntur de Traiano et Gregorio, quia de inferno extractus est Traianus ad preces Gregorii : ergo constat propositum.
In contrarium huius obicitur : quia
- Ita dicitur Petro : Quodcumque ligaveris super terram, etc. : sed mortui non sunt de existentibus super terram : ergo videtur, quod ad ipsos claves Ecclesiae non se extendantur.
- Adhuc, non habet locum indulgentia, nisi ubi habet locum meritum : ergo non nisi in via habet locum indulgentia : sed mortui non sunt in via : ergo in mortuis non habet locum indulgentia. Probatur prima ex hoc, quod indulgentia est satisfactiva per modum meriti. Secunda autem patet per distinctionem viae, et patriae sive termini : quia distinguuntur per meritum et praemium tam a Sanctis, quam a Magistris.
- Adhuc, cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo : sed post mortem accipit tempus Dominus, ut communiter dicitur : ergo tunc secundum iustitiam et non secundum indulgentiam iudicabit : non ergo tunc habet locum indulgentia.
Responsio. Dicendum videtur ad ea quae quaeruntur in primo articulo, quod indulgentiae valent omnibus tam existentibus in mortali, quam in statu gratiae, sed differenter : quia existentibus in statu gratiae valent ad diminutionem poenae expiativae sive iniunctae sive iniungendae, si sacerdos iniungens erravit. Sed existentibus in mortali peccato valet dupliciter : uno modo per modum illum quo diximus unum alii mereri posse primam gratiam conversionis, si orat et ieiunat et alia bona opera pro eo facit : si enim hoc potest unus, multo magis hoc potest Ecclesia per thesauros communium meritorum quos super ipsum ponit indulgentia. Alio modo, sicut diximus, quod opera de genere bonorum vicinant hominem gratiae, eo quod praecedit quoddam in peccatoribus quibusdam, ut dicit Augustinus, quo digni sint iustificatione, dignitate congruentiae non condignitatis : ita et multo amplius indulgentia cum fide etiam informi vicinat hominem gratiae et facit conversioni magis idoneum. Aliter vero non puto valere indulgentias existentibus in mortali peccato.
Ad duo igitur prima, dicendum quod per hunc modum valerent, et sic Ecclesia intelligit valere. Et de conversione peccatores maximam patiuntur necessitatem.
Ad hoc autem quod obicitur, dicendum quod bene conceditur, quod non valet eis per modum illum : quia numquam habet locum indulgentia quantum ad poenae remissionem, nisi primo poena contritionis posita in poenitente, scilicet dolore contritionis, qui facit poenam solubilem, mutando aeternam in temporalem.
Et per hoc etiam patet solutio ad ea quae quaeruntur in primo articulo.
Ad ea quae sequuntur in secundo, dicendum videtur, quod prosint utrisque indulgentiae : sed tamen puto, quod secundum primam intentionem Ecclesiae non dantur nisi indigentibus merito alieno propter defectum proprii : et illi sunt saeculares aedificantes lignum, foenum, stipulam, ut in sequenti distinctione dicetur : vel religiosi tantum habitu, qui vitam saecularium imitantur, quia vere illi irreligiosi dicendi sunt.
Per hoc patet solutio ad duo prima quae procedunt secundum primam Ecclesiae intentionem : et bene puto, quod verum hoc modo concludunt : nec propter hoc peior est conditio religiosorum, sed potius melior : sicut melior est conditio abundantis in merito, quam indigentis, et ideo alienum non accipientis : sicut Dominus secundum sententiam Pauli in Actibus dicit : Beatius est magis dare, quam accipere : hoc praecipue verum est in spiritualibus.
Ad id autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod duplicia sunt dona spiritualia, scilicet secundum ordinem ad bonum quae sunt dona et virtutes : et illorum sunt magis susceptibiles, magis boni. Alia sunt secundum ordinem a malo, sicut bonum contritionis et satisfactionis et indulgentiae : et horum sunt magis susceptibiles, magis indigentes.
Et est instantia ad argumentum : quia innocens in quantum huiusmodi, purior est quam ille qui peccavit : nec tamen propter hoc magis est susceptibilis innocens poenitentiae et contritionis vel satisfactionis, licet omnia illa sint dona spiritualia.
Ad aliud dicendum, quod si districte agatur nobiscum, nulli sufficit meritum proprium, praeterquam Christo : quia ille non indiguit aliquo propter se : sed aliud est condignum, et aliud requisitum a nobis : non enim Deus requirit a nobis impossibilia, sed quaedam pauca et levia, scilicet mandatorum custodiam : et illis multa supererogare possumus, et haec reponimus in thesauris. Et est simile, quod si Dominus de lucro talenti commisso servo, de mille marcis exigeret unum denarium : totum enim aliud servus posset reponere in thesauris : et habens illud ex benevolentia Domini magis quam ex iustitia, non indigeret mendicare alienum suffragium.
Ad id quod quaeritur de ultimo articulo, videtur sine praeiudicio dicendum, quod existentibus in inferno nihil prosunt indulgentiae : sed existentibus in purgatorio prosunt multum. Et causa huius est, quia insusceptibiles sunt boni, sicut et daemones qui sunt in inferno. Unde Damascenus : Quod in hominibus mors est, hoc est in daemonibus casus. Quia sicut homines insusceptibiles sunt poenitentiae post mortem, ita et angeli post casum.
Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod ego numquam vidi talem formam in aliquo authentico emanare a curia : sed potius semper adiungitur : Confessis et poenitentiam suscipientibus, vel qui confessi sunt et poenitentiam susceperunt : illi autem omnes vel sunt in via adhuc poenitentes, vel in purgatorio satisfacientes luendo in poenis quod fecerunt : et ideo tantum illis valet. Si autem aliqua alia forma emanaret, quae de his mentionem non faceret, tamen ita deberet intelligi.
Ad aliud dicendum, quod sicut infra probabitur, suffragia Ecclesiae non prosunt damnatis ad poenae mitigationem vel absolutionem vel suspensionem, nisi valde per accidens ad quamdam minutionem poenae quae dicitur vermis conscientiae : et ideo ex hoc non infertur, quod indulgentiae prosint talibus.
Si autem dicas, quod opinio est, dicendum videtur illam opinionem magis esse errorem, quam aliquid probabilitatis continere. Et in ea praecipue verum est quod dicit Augustinus, quia quod opinamur, debemus errori.
Ad aliud dicendum, quod illud miraculum beati Gregorii non sufficienter probatum est, nec est auctorizatum, sed apocriphum. Unde non legitur postea quid de Traiano acciderit, ubi poenituerit, et qualiter salvatus sit : et ideo ego hoc fabulam reputo. Si autem aliud inveniatur per quod confirmetur miraculum illud, tunc dico quod Traianus non fuit mortuus, ita quod finalem sententiam suae condemnationis acciperet, sed potius ut gloria Dei in meritis beati Gregorii manifestaretur : sicut Dominus dicit de Lazaro, quod infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam : si enim ipse praestitum sibi tempus ad meritum implesset, et ita mortuus esset, etsi millesies suscitaretur, numquam poeniteret : quia confirmatus esset in malo, et insusceptibilis poenitentiae : sine poenitentia autem peccator salvari non potest : et tunc non sequitur, quod prosit damnatis, quia ille secundum hoc ultima sententia damnatus non fuit, sed a vita suspensus ad tempus, ut gloria Dei et bonitas per merita etiam Gregorii amplius exaltaretur.
Ad id autem quod obicitur in contrarium, oportet solvere pro illis qui sunt in purgatorio, dicendo quod secundum aliquid existentes in purgatorio, sunt super terram : quia scilicet meruerunt dum viverent, quod eis etiam post mortem ad velociorem liberationem possent valere. Et hoc in sequentibus in Littera habetur ex verbis Augustini. Purgatorium enim quodammodo via et quodammodo terminus est : quantum enim ad confirmationem, quia peccare amplius non possunt, sunt in termino : sed quantum ad non pervenisse adhuc ad emendationem qua emendantur, sunt adhuc in via et in transitu ad patriam.
Ad aliud patet solutio per idem : quia meritum alienum ratione dicta habet locum in purgatorio : et hoc infra magis probabitur.
Ad aliud dicendum, quod Dominus quoad hoc iustitias iudicat, quia districtiore poena poenitentiae : sed non omnino sunt in via : et hoc meruerunt dum viverent : et in hoc misericorditer agitur cum eis, quod prodest eis meritum alienum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIX.
An indulgentia aequaliter valeat danti et facienti hoc quod Ecclesia requirit, et habenti voluntatem faciendi, sed non facienti propter defectum facultatis ?
Quarto quaeritur, utrum aequaliter valeat danti et facienti hoc quod Ecclesia requirit, et habenti voluntatem faciendi illud, sed non facienti propter defectum facultatis ?
Et videtur, quod sic : quia
- Voluntas pro facto reputatur : sed iste libenter daret si haberet : ergo videtur, quod reputetur ei pro facto.
- Adhuc, Dominus laudat viduam ponentem duo minuta, dicendo quod omnibus plus posuit : sed hoc non potuit fieri nisi propter voluntatem : ergo videtur, quod voluntas etiam melius valet quam factum.
- Adhuc, II ad Corinth. VIII, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Et ex hoc iterum sequitur idem quod prius.
In contrarium huius obicitur : quia ponamus, quod dividantur multae indulgentiae propter data vel facta diversa, quae pro indulgentiis exigit Ecclesia : ergo non valent ei qui non potest haec : ergo non omnibus voluntas tantum valet, quantum factum : ergo nec omnibus sunt aequales.
Responsio. Dicendum, quod quaestio ista levis est : sunt enim quaedam substantialia merito et praemio, et quaedam accidentalia : quantitas enim caritatis substantialiter exigitur in merito, et secundum quantitatem illius attenditur quantitas meriti et praemii simul : sed in praemio accidentali magis attenditur opus, sicut est diminutio poenae vel celerior liberatio. Unde bene potest esse, quod habens multas indulgentias, citius liberabitur quam non habens, sed habens voluntatem habendi : sed non liberabitur plenius, nec pleniorem habebit gloriam, sed citiorem : quia quantitas gloriae est secundum quantitatem caritatis.
Ad prima autem tria, dicendum quod intelligitur de merito ratione praemii substantialis, hoc quod obicitur, et non respectu praemii accidentalis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XX.
An Papa existens in peccato mortali, potest dare indulgentias, etiam ei qui est in peccato mortali ?
Quinto quaeritur, utrum Papa existens in mortali peccato, possit dare indulgentiam existenti in mortali peccato ?
Videtur autem, quod non : quia
- Opera facta in mortali peccato, mortua sunt : sed opus mortuum nullum vivificat : cum igitur indulgentia sit ad vivificandum vel ad vitam spiritualem ordinata, videtur quod talis indulgentia non valeat.
- Adhuc, rivus cui fons non influit, nihil perfluere potest : sed Papa qui est in mortali peccato, est rivus cui fons, hoc est, Spiritus sanctus, nihil influit, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Et : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis : ergo ipse non potest perfluere aliis : ergo nec indulgentiam.
- Adhuc, radius solis quem nubes intercipit, ad nos non venit : sed Spiritus sancti gratia dicitur radius a beato Dionysio, et nubes peccatum ab Isaia : ergo gratia quam peccatum intercipit, non venit ad nos : sed indulgentia fluens vel debens fluere a tali Papa, est gratia peccato intercepta : ergo ad nos non venit : ergo non valet talis indulgentia.
In contrarium huius est : quia prophetia est gratia et radius divinus : et tamen fluxit per Caipham, eo quod esset pontifex anni illius, ut dicit Evangelista Ioannes, XI, 51. Idem habetur per hoc quod legitur, Numer. XXII, XXIII et XXIV, quia praeclarissima prophetia per iniquissimum fluxit Balaam toti Synagogae et Ecclesiae.
Propter hoc dicimus, quod indulgentiae aequaliter valent, sive a malo sive a bono dentur.
Ad primum ergo quod contra obicitur, dicendum quod dare indulgentias est gratia gratis data, quae potestatis est, non bonitatis vita : et omnes tales gratiae aequaliter fiunt per bonos et malos.
Ad aliud dicendum, quod prima est vera : secunda est falsa, quia tali Papae influit Spiritus sanctus ea quae sunt potestatis.
Ad aliud dicendum, quod peccatum non intercipit radium nisi gratiae gratum facientis. Iam autem dictum est, quod iste radius est potestatis, et gratiae gratis datae, sicut et prophetia.
ARTICULUS XXI.
An Episcopus possit facere et dare indulgentias ?
Sexto quaeritur, utrum Episcopus potest dare indulgentias ?
Videtur autem, quod non : quia ipse non habet potestatem in thesauris Ecclesiae, sed solus Papa, qui super totum est constitutus : et indulgentiae vim trahunt a thesauris Ecclesiae, sicut iam ostensum est : ergo Episcopus dispensare non potest.
In contrarium huius est, quod qui habet iurisdictionem et claves, habet potestatem dandi indulgentias, quia claves cum iurisdictione comitatur potestas dandi indulgentias : ergo videtur, quod habeat potestatem.
Ulterius quaeritur de hoc quod agitur temporibus nostris, quod Episcopus alterius dioecesis dat indulgentiam non in sua dioecesi propter approbationem dioecesani : et sic per quadraginta et quadraginta dies multae indulgentiae congregantur. Et videtur, quod hoc possit fieri : quia Episcopus potest concedere potestatem non Episcopo dandi indulgentias : ergo et Episcopo potest hoc concedere : ergo talis indulgentia valet.
In contrarium huius est, quod constitutio determinat, quod etiam multi Episcopi simul dare non possunt in uno loco et una vice, nisi quadraginta dies : ergo quod superadditur, valere non videtur.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod Episcopus in sua dioecesi potest dare indulgentiam, et quantum vult, nisi a constitutione Domini Papae distincte sit limitata : sicut modo est ad quadraginta dies.
Ad primum ergo dicendum, quod ipse habet in potestate thesauros suae dioecesis et passionis Christi, licet non adeo plene sicut ille qui habet universalitatem potestatis : et ideo non adeo magnam et plenam potest conferre indulgentiam. Unde prima non est vera.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod, ut mihi videtur, limitatio rationabilis est propter nimium abusum indulgentiarum quae modo fiunt : unde bene videtur, quod simul non conferant ultra quadraginta dies : si tamen non esset potestas limitata, absque dubio de concessione dioecesani possunt conferre plus et minus, secundum quod permitteret dioecesanus.
ARTICULUS XXII.
An sacerdos, simplex conferre possit indulgentias ? et, an unus laicus possit alteri dare suas indulgentias ?
Septimo et ultimo quaeritur, utrum simplex sacerdos conferre potest indulgentias ?
Videtur autem, quod sic : quia ipse habet in potestate clavium suarum divitias suae plebis : ergo ex illis potest communicare magis indigentibus : et hoc ratificat indulgentias : ergo talis potest conferre indulgentias.
In contrarium huius obicitur : quia plebani non habent potestatem in iurisdictione : unde etiam excommunicare non possunt, nisi in communi : datio autem indulgentiae sequitur clavem cum iurisdictione coniunctam : ergo videtur, quod plebani non possunt dare indulgentias.
Ulterius hic quaeritur de abusu qui modo fit, quod etiam laici accipiunt indulgentias, et sibi datas dant alii vel in toto, vel in parte. Verbi gratia, accipio decem dies indulgentiae, et totidem quilibet de populo : postea de illis decem do tres meo charo, et aliquis alius tres : et sic in populo uno multae per tres et tres congregantur, et uni vivo dantur vel mortuo.
Videtur autem, quod possint haec fieri : quia magis commutabilia sunt bona spiritualia, quam corporalia : sed in corporalibus ita est, quod mihi datum possum dare alteri sive in toto sive in parte prout voluero : ergo et in spiritualibus possum hoc facere, ut videtur.
In contrarium huius est, quod datio indulgentiarum requirit iurisdictionem in dante : sed laicus ille nullam habet iurisdictionem : ergo videtur, quod sibi datam non potest dare.
Si forte dicas, quod instantiam habet, ideo quia video, quod simplices praedicatores nullam habentes iurisdictionem de permissione Episcopi dant indulgentias, et sic etiam laicus potest : non est instantia, quia in talibus casibus praedicans pronuntiator est indulgentiae potius quam dator : et ideo collatio fit per Episcopum, et non per praedicantem.
Responsio. Dicendum, quod simplex plebanus nullam potest dare indulgentiam, ratione prius inducta.
Ad id quod in contrarium inducitur, dicendum quod licet habeat aliquos in plebe sua thesauros, tamen non habet abundantes : indulgentia autem requirit abundantiam multarum Ecclesiarum et plebium.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod nihil valet talis indulgentia, nisi ad populi delusionem, ratione inducta.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod secus est de indulgentia et aliis bonis spiritualibus, sicut supra ostensum est : quia dicit Augustinus, quod nihil habet indulgentiam nisi peccatum : et hoc privatum est, non commune, ut bonum, virtus, et gratia : et ideo recipiens indulgentiam, in privatis suis poenis pro peccato debitis recipit eam : et ideo quia privata est, ad alterum derivari non potest. Potest tamen alii communicare meritum laboris, quantum facit pro indulgentia : sed tunc non taxatur ad tertiam, vel quartam, vel huiusmodi : sed quantum valere concesserit Deus, hoc modo quo quodlibet opus meritorium factum pro proximo, valet ei ad gratiam promerendam vel retinendam si habet eam.
F. Quod presbyter non reconciliet inconsulto Episcopo, nisi in necessitate cogente.
G. An oblatio eius sit recipienda, qui currens ad poenitentiam praevenitur morte ?
EXPOSITIO TEXTUS
Non debet tamen presbyter, etc. Hoc autem non servatur : quia etiam Episcopo in eadem villa existente, non semper habet praesbyter recursum ad ipsum, sed absolvit et reconciliat.
Responsio. Intelligitur de poenitente ligato ab Episcopo vel alio sacerdote, vel publice poenitente.
Sequitur alia distinctio.
