Distinctio XXIII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXIII

DISTINCTIO XXIII

De unctionis extremae sacramento.

 

A. De sacramento unctionis extremae.

 

DIVISIO TEXTUS

Praeter praemissa est etiam aliud sacramentum, etc.

Hic etiam Magister tria tangit circa extremam unctionem, scilicet

de essentia eius quantum ad formam et materiam, et hoc facit in primo capitulo ;

et de institutione eius, et hoc in secundo ;

et, utrum potest iterari, vel non ? et hoc in tertio, et in illo tangit duas opiniones, ut patet in Littera.

Et per hoc patet divisio et continentia Litterae.

 

De hoc autem sacramento circa principium distinctionis quaeruntur quinque, scilicet,

utrum sit sacramentum extrema unctio ?

Et secundo, quid sit ?

Tertio, de materia ipsius.

Quarto, de formis eius.

Et quinto, de ordine ipsius ad alia sacramenta.

 

 

ARTICULUS I.

An extrema unctio sit sacramentum ?

 

Videtur autem, quod non sit sacramentum :

  1. Omne enim sacramentum novae legis ordinatur contra aliquem morbum peccati specialem : sed extrema unctio non ordinatur contra morbum specialem : ergo extrema unctio non est sacramentum. Probatur autem prima per distinctionem gratiae in virtutibus et sacramentis in principio istius operis probatam. Secunda autem probatur : quia morbus non est nisi originale, et actuale mortale, et veniale, et infirmitas relicta ex utrisque : sed contra originale sufficienter ordinatur baptismus, contra mortale actuale poenitentia, contra infirmitatem ex utroque relictam confirmatio, propter quod etiam confirmatio vocatur : contra multitudinem autem venialium eucharistia, ut multi dicunt : ergo videtur, quod contra nullum morbum ordinetur extrema unctio.
  2. Adhuc, omne sacramentum novae legis aliquo modo praecessit in figura legis veteris : sed unctio extrema non praecessit : ergo videtur, quod non sit sacramentum. Probatur prima inducendo. Secunda autem probatur ex hoc quod nihil in Veteri Testamento fiebat circa infirmos, quod unctioni extremae responderet.
  3. Adhuc, omne sacramentum novae legis est effectivum gratiae spiritualis : unctio ista non est effectiva gratiae spiritualis, sed corporalis : ergo videtur, quod non sit sacramentum, sed medicina corporalis. Prima patet ex diffinitione sacramenti novae legis in principio huius quarti libri Sententiarum posita. Secunda scribitur in Littera, quod valet ad corporis alleviationem : et si valet ad gratiam, ut dicunt multi, quod hoc est per orationem fidei coniunctam cum contritione : et sic per se non valet nisi ad corpus.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Tota Ecclesia enumerat septem sacramenta novae legis et istud pro uno : non autem potest esse falsum quod tota Ecclesia tenet : ergo istud est sacramentum.
  2. Adhuc video, quod unum est sacramentum infantium, sicut baptismus. Est iterum unum progredientium, sicut viaticum. Unum stantium, sicut confirmatio. Unum redeuntium, ut poenitentia. Unum ministrantium, ut ordo. Ergo etiam erit unum exeuntium : et hoc non potest esse nisi unctio extrema : ergo videtur, quod sit sacramentum, vel Ecclesia esset diminuta in suis sacramentis.
  3. Adhuc, omne illud quod gratiam invisibilem confert repraesentatam in elemento visibili, est sacramentum : sed extrema unctio est aliquid tale : ergo est sacramentum. Prima patet per hoc quod cui convenit diffinitio, et diffinitum. Secunda autem per hoc quod dicitur, Iacob. V, 14 et 15 : Ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei. Peccatum autem non dimittitur nisi per gratiam. Ergo constat propositum.

 

Responsio. Dicendum, quod absque omni dubio est sacramentum extrema unctio, quod a Domino et Apostolis habuit ortum suae institutionis, ut infra patebit.

 

Dicendum ergo ad primum, quod illud sacramentum est ordinatum contra morbum specialem peccati, contra quem nullum aliud specialiter ordinatur, etsi secundario aliud possit cooperari. Est autem ille morbus reliquiae infirmitatis spiritualis ex originali et actuali remanentis : et hoc multum fuit supra discussum circa principium, ubi accipiebatur divisio et necessitas sacramentorum.

Nec est verum quod dicit, quod aliud sacramentum substantialem ordinem habeat contra veniale : et haec omnia supra in praedicta quaestione requirantur : et ibi perfecta patet solutio istius quaestionis.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum non habuit aliquod sacramentum in lege veteri sibi respondens propter sui perfectionem, et legis veteris imperfectionem. Sicut enim dicitur, ad Hebr. VII, 19 : Nihil ad perfectum adduxit lex. Unde in ea decedentes trahebantur ad limbum. Unctio autem propter hoc quod tollit reliquias, valet ad immediatam evolationem : et ideo non habuit locum in Veteri Testamento nec figura eius.

Hoc autem optime invenitur in Evangelio Nicodemi, ubi innuitur, quod Adam misit filium suum Seth ad accipiendum ab Angelo paradisi oleum misericordiae, quo ungeretur corpus suum quod infirmabatur : et negatum fuit ei donec veniret Christus, qui sua unctione corpora et animas reficeret : quia talis unctio non habet locum, nisi in gratia plena quae facta est per Christum : et ideo etiam typo nullo ostendi poterat, quia typus talis circa infirmos omnino inutilis fuisset.

Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur in obiectione : et puto, quod praesumptio est dicere, quod istud sacramentum non conferat gratiam gratum facientem invisibilem : et tamen hoc quidam dixerunt et scripserunt, nulla fulti auctoritate, nec etiam ratione forti. Unde dicimus, quod confert gratiam principaliter contra peccatum operantem, et secundario contra infirmitatem corporis. Nec importatur ex verbis Iacobi, quod ex oratione et non ex unctione detur gratia : sed potius ex verbis illis innuitur, quod datur ex ambobus.

 

 

ARTICULUS II.

An unctio extrema sit bene diffinita ?

 

Secundo quaeritur, quid sit unctio extrema ?

Dicunt autem quidam, quod extrema unctio est unctio oleo sanctificato facta ad alleviationem utriusque infirmitatis, scilicet corporis, et animae.

Sed videtur, quod haec diffinitio non valet : quia

  1. Si aliquid commune est diffinito et diffinitioni, residuum quod additur, totum est diffinitio residui : sicut si dicam, homo albus est homo coloratus disgregativus visus : hoc quod dico, coloratus, etc., totum est diffinitio albi. Similiter cum dicitur : Unctio extrema est unctio oleo sanctificato facta, etc., videtur, quod totum hoc quod dico : Unctio, etc., sit diffinitio extremi, quod falsum est : ergo videtur, quod diffinitio nihil valet.
  2. Adhuc, oleo sanctificato fit unctio puerorum et sacerdotum et regum, ut dicitur in Littera, ad alleviationem corporis et animae : quia corpus ungitur ut non impediat animam, et ita ut debilitetur virtus daemonis in fomite : ergo videtur, quod ista diffinitio multis conveniat unctionibus.
  3. Adhuc, unctiones multae leguntur factae a Sanctis, sicut de beata Genovefa legitur, quod unxit oleo infirmos et sanctificato et benedicto, et convaluerunt in corpore et anima : ergo videtur, quod illa fuit unctio extrema.
  4. Adhuc, nullum est sacramentum quod sit aequaliter duorum effectuum : ergo male ponitur in diffinitione : Ad alleviationem infirmitatis utriusque, etc.
  5. Adhuc, sicut se habet medicina spiritualis ad morbum spiritualem, sic se habet corporalis ad corporalem : sed medicina corporalis non valet, nisi ad alleviationem corporum : ergo medicina spiritualis non valet nisi ad alleviationem spiritus : sed omne sacramentum est medicina spiritualis : ergo non valet nisi ad alleviationem animae : ergo male dicitur : Ad alleviationem utriusque infirmitatis.
  6. Adhuc, baptismus fortius est sacramentum, quam extrema unctio : et non valet ad curationem infirmitatis corporalis : ergo videtur, quod nec extrema unctio, quae est minus efficax sacramentum : et sic iterum videtur, quod male dicitur, Ad alleviationem infirmitatis utriusque.

 

Responsio. Si quis totum esse extremae unctionis dicere vellet, posset ita diffinire, quod extrema unctio est sacramentum ex unctione per oleum sanctificatum facta, conferens infirmis remedium contra peccati reliquias, et si expedit, alleviationem ferens corporis infirmitati. Et haec diffinitio plane colligitur ex his quae Magister determinat in Littera.

 

Si quis tamen vellet sustinere prius inductam propter antiquitatem, posset dicere ad primum, quod in definito ponitur unctio extrema pro nomine uno diffiniti : quod quia non habemus, circumloquimur per duo : et unctio quae ponitur in diffinitione, sonat in actum vel passionem quae est in suscipiente ipsum sacramentum. Et hoc bene potest fieri, quod sacramentum diffiniatur per suum actum, sicut baptismus est intinctio in aqua facta, etc.

Et per hoc patet solutio ad primum, quod non est idem in diffinitione et definito.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de oleo sanctificato sanctificatione materiae sacramentalis : haec autem sanctificatio non fit nisi ab Episcopo.

Et per hoc patet solutio ad hoc quod obicitur de unctione Sanctorum, sicut sanctae Genovefae, et aliorum quorumdam in vita Patrum.

Per hoc autem quod additur : Ad alleviationem utriusque infirmitatis, etc., distinguitur ab unctionibus puerorum in catechismo, et unctionibus aliorum qui unguntur non propter infirmitatem, sed ut fortes sint ad opera.

Ad id autem quod obicitur de duobus effectibus, dicendum quod illud sacramentum non est nisi unius effectus secundum se, scilicet alleviationis animae quantum ad purgationem reliquiarum : et alterius est secundario, ut prius dictum est : et hoc bene competit : quia etiam baptismus aliqualiter purgat corpus, sed principaliter animam.

Alia tamen solutio et quaestio erit super hoc infra, ubi suo loco melius discutietur.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de corporalibus ad spiritualia, et spiritualibus ad corporalia : quia spiritus continet corpora : sed non convertitur. Et ideo quaedam infirmitates causantur in corpore ex anima, sicut ex causa, et non e converso, nisi per occasionem : et ideo valentia contra infirmitatem animae, valent per consequens contra morbum corporis : quia praecisa causa praeciditur effectus : sed non e converso. Et ideo non valet argumentum, et praecipue in isto sacramento : quia tunc maxime valet contra morbum corporis, quando iste morbus causatur ex morbo mentis : et sic bene potest una medicina ordinari contra duos morbos, quorum unus est causa alterius.

Ad aliud dicendum, quod non est ex efficacia vel fortitudine huius sacramenti, quod sic vel sic valeat, sed ex institutione et ordine corporalium ad spiritualia : et ideo nihil valet argumentum quod fit ex efficacia baptismi.

 

 

ARTICULUS III.

An oleum consecratum ab Episcopo sit materia sacramenti extremae unctionis ?

 

Tertio, quaeritur de materia huius sacramenti.

Et dicit Magister in Littera, quod est oleum ab Episcopo consecratum ad usum istius sacramenti.

Unde hic quaeruntur duo, scilicet utrum oleum sit materia ?

Et secundo, utrum necesse sit oleum consecratum esse materiam ?

 

Videtur enim, quod non debeat materia eius esse oleum : quia

  1. Cum istud sacramentum sit signum delibutionis gloriae post resurrectionem : sed chrisma confert incorruptionem : ergo videtur, quod congruentior materia sit chrisma, quam oleum.
  2. Adhuc, in suo nomine sonat unctionem, ut dicitur in Littera : ergo videtur, quod convenientissima materia sit extremae unctionis : ergo videtur, quod chrisma potius deberet esse materia, quam oleum.
  3. Adhuc, videtur quod nec oleum nec chrisma debeat esse materia : quia in sacramento baptismi pro causa assignatur, quod habet materiam communem quae ubique invenitur, quia est omnium generaliter : ergo etiam cum extrema unctio sit omnium generaliter, materiam debet habere, quae ubique possit inveniri : haec autem non est oleum, sed aqua : ergo videtur, quod aqua deberet esse materia.
  4. Adhuc, nulli ita frequenter sunt in periculo sicut infirmi : cum ergo debeat eis provideri de veloci remedio, debuit esse aliqua materia huius sacramenti, quae statim posset ad manum haberi : hoc autem non est oleum olivae : ergo videtur, quod non deberet materia eius esse oleum.
  5. Adhuc, in Veteri Testamento cura infirmitatis facta est per cataplasmationem ficorum : cum ergo ea quae sunt in Novo Testamento debeant respondere eis, quae sunt in Veteri Testamento quantum possunt, videtur quod materia istius sacramenti quae est medicina infirmorum, hoc idem debuit habere pro materia in genere vel in specie.

Item, sacramentum Eucharistiae sanguinem habet in re et sacramento, et in sanguine sacrificiorum significabatur.

Similiter, sacramentum baptismi in aqua fit, et in aqua significabatur, ut dicit Damascenus : ergo videtur, quod istud aliquid simile ficubus habere deberet, quod in illis in Veteri Testamento significabatur.

 

Adhuc ulterius quaeritur : Ad quid oporteat materiam huius sacramenti esse oleum sanctificatum ?

Videtur enim, quod superfluit : quia

  1. Nullum sacramentum duas habere debet sanctificationes, unam super materiam, et alteram super formam : eo quod una sanctificatio sufficiat : ergo nec istud : ergo superfluit sanctificatio quae fit super materiam. Probatio primae. In naturis sufficit una forma, et numquam duae formae substantiales imprimuntur uni materiae : sed completiora sunt spiritualia naturalibus : ergo in spiritualibus debet sufficere una.
  2. Adhuc, in maximis omnium sacramentorum sufficit materia communis non sanctificata, sicut in baptismo et eucharistia : ergo videtur, quod multo magis in aliis debeat sufficere.

Adhuc, materia non sanctificata communius potest haberi, quam sanctificata : quod autem communius haberi potest, magis est idoneum utentibus sacramento : ergo videtur, quod oleum non sanctificatum debeat esse materia.

  1. Adhuc, in sacramento secundum Hugonem non sunt nisi tres actus, scilicet significare, repraesentare, et sanctificare. Dicit enim, quod sacramentum est ex similitudine repraesentans, ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. Constat autem, quod repraesentare habet a materia non sanctificata, quia oleum secundum se lenificativum est doloris : sed ex institutione habet significare, et ex forma quae dicitur in exercitio habet sanctificare : ergo nihil facit ei sanctificatio quae fit super materiam : ergo videtur, quod superfluat.
  2. Adhuc, in praecipuis sacramentorum quaedam sunt de bene esse et solemnitate sacramenti. De esse quidem baptismi non est nisi tinctio in aqua facta, verbo vitae per invocationem Trinitatis sanctificata. Et in corpore Domini nihil de esse est, nisi materia debita, et verba quae transsubstantiationem faciunt : alia sunt de solemnitate. Ergo videtur, quod ita debeat etiam esse in aliis : ergo solum de esse est oleum cum verbis quae in unctione dicit sacerdos : ergo videtur, quod sanctificatio materiae superfluat.
  3. Adhuc, in baptismo dicimus, quod Christus tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam aquis contulit : ergo a simili tactu suae institutionis omnibus aliis sacramentis quamdam aliam contulit vim effectivam gratiae quam habent : constat autem, quod istud sacramentum ipse sicut et alia instituit, sicut patet Marci, VI, 13, ubi misit discipulos, et dicitur, quod ungebant oleo multos aegros, et sanabant : ergo ultra unctionem non indiget materia huius sacramenti aliqua sanctificatione.

 

Responsio. Dicendum, quod in veritate in isto sacramento, sicut dicit Magister in Littera, nulla competentior materia est, quam oleum ad usum infirmorum sanctificatum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod delibutio gloriae est signatum istius sacramenti, non contentum, nec ab eo solo causatum, sed ab omni gratia sacramentali et virtutum et meritorum : et ad tale signatum non ponit sacramentum similitudinem propinquam, sed remotam, et istam habet, quia conservantur corpora oleo peruncta, et fiunt radiosa propter luciditatem substantiae et claritatem : sed contentum suum causatum et signatum, est esse lenificativum doloris animae ex reliquiis peccati causati : et hoc ponit similitudinem propinquam, quia oleum secundum se, praecipue olivae, mitigativum est doloris. Oleum autem olivae et nullum aliud est materia huius sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod sicut in Littera dicitur, multae sunt unctiones : sed propter dignitatem ministri et loci unctorum una antonomastice dicitur unctio, scilicet confirmationis : et ideo retinuit materiam unctionem illam quae fit confectione olei et balsami, quae unctio chrisma vocatur. Alia ratio eiusdem potest esse : quia ipsa perficit Christianum in virtute pugnandi pro Christiana fide, et quia sic perfectiva est, ideo illam unctionem pro materia retinuit, Alias etiam rationes invenies in quaestionibus de materia confirmationis in isto opere supra notatas.

Ad aliud dicendum, quod sacramentum baptismi est sacramentum necessitatis, et ideo materiam accipit communem, quae tamen convenientiam ponit ad suum effectum : sed in isto sacramento neutrum horum est : quia nec necessitatis est, nec est communis aliqua materia, ut ita poneret convenientiam ad effectum suum : et ideo istam debuit habere. Causa enim propria hoc vel illud habendi pro materia aliquod sacramentum, est habere hoc vel illud convenientiam propinquam cum suo effectu.

Ad aliud dicendum, quod quia non est sacramentum necessitatis, sufficienter periculo infirmorum provisum est in hoc quod ministri sunt parati : et si non contingat ipsum, dummodo sit desiderium sumendi, sufficit coram Deo ad salutem, licet non ita forte cito plenae liberationis effectum consequatur infirmus.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod Isaias fecit, non fuit generaliter conveniens omni infirmitati, sed ulceris tantum : quia dulcia sunt mundificativa saniei, et extrahentia ipsam de profundo ad superficiem : sed in sacramento isto debuit esse generale mitigativum omnis doloris : et ad hoc nullus liquor adeo conveniens est sicut oleum, ut dictum est.

Ad idem dicendum, quod istud sacramentum non significabatur in illo facto Isaiae : nec hoc quod fecit Isaias, fuit sacramentum veteris legis : quia sacramentum istud in veteri lege nihil habuit respondens, ratione dicta superius in primo articulo quaestionis : sed factum Isaiae fuit medicina corporalis, in qua aliquid moraliter intelligi potuit de satisfactione peccatorum, ut dicunt Sancti, locum illum exponentes : sed non significabatur ibi extrema unctio, vel aliquid extremae unctionis : illud enim dabatur convalescenti, extrema autem unctio non datur nisi ei de quo praesumitur, quod exire debeat a mundo isto, ut infra patebit.

 

Ad aliud dicendum, quod omne sacramentum quod quaerit abundantiam gratiae, quaerit duplicem sanctificationem : unam super materiam, et alteram quando suscipitur. Et hoc patet in confirmatione, et ordine, et extrema unctione. Et ideo est, quod in his tribus hoc sit : quia abundantia gratiae aut quaeritur propter excellentiam actus in comparatione ad vires nostras, aut propter excellentiam gradus suscepti, aut propter brevitatem temporis, quia ad meritum per opera hominis fieri non potest. Et primo quidem modo quaeritur in confirmatione ad pugnandum viriliter et patiendum pro fide, si necesse sit : secundo modo in ordine : et tertio in Extrema unctione essentialem sibi habent materiae suae sanctificationem, nec in alia materia fieri possunt.

Ad hoc autem quod probat in naturis, dicendum quod non ambae sunt substantiales, sed una est necessitas materiae et dispositio ultima, et altera est complens sacramentum in specie. Et hoc bene contingit in naturalibus : dicit enim Plato, quod non infunduntur formae, nisi secundum merita : vocans merita dispositiones materiarum ultimatas.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod materia sufficit non consecrata in quibusdam sacramentis, non est causa quod maxima sint quantum ad effectum, sicut baptismus et eucharistia : sed causa est, quia dictis de causis excellentem gratiam non requirunt, sed requirunt gratiam in communi ad adeptionem virtutum et deperditae spiritualitatis restitutionem. In istis autem secus est : et ideo non sufficit eis materia nisi consecrata ab eo in quo secundum suum gradum est abundantia gratiae, scilicet ab Episcopo, licet forte careat gratia in quantum est hic homo, eo quod forte peccator sit. Unde in obiectione illa non causa ponitur pro causa, et ideo non valet.

Ad aliud dicendum, quod invisibilem gratiam conferre convenit quibusdam ex una causa, et ratio superius assignata est : huic autem convenit ex duplici : et sic patet, quod non superfluit.

Ad aliud dicendum, quod in isto sacramento quaedam sunt de esse, quaedam de bene esse, sicut in aliis sacramentis sed non oportet, quod omnia illa sint de esse in uno, quae sunt de esse in alio : sed plura possunt esse in uno de esse, quam in alio, eo quod suus effectus hoc requirat : et huius ratio est dicta hic : et ideo in confirmatione et ordine plura sunt de esse, quam in aliis.

Ad ultimum dicendum, quod licet non legatur, credendum tamen puto, quod si discipuli ungebant infirmos oleo, unxerunt oleo sanctificato : et istam sanctificationem faciendi potestatem contulit discipulis ut Episcopis : sed non sufficiebat tactus materiae a Christo ratione dicta, sed propter abundantiam gratiae quam exigunt haec tria sacramenta.

 

 

ARTICULUS IV.

Quae sit forma huius sacramenti ?

 

Quarto, quaeritur de forma huius sacramenti.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo, an habeat formam ?

Secundo, utrum unam vel plures ?

Tertio, quae illarum est formalis ad aliam si habet plures ?

 

Dixerunt autem quidam, quod non habet formam extra seipsum : quia ipsa unctio tali oleo facta, est sibi forma : et ad hoc inducunt rationes has :

  1. Omne illud cuius forma sacramentalis non uno modo tenetur et exercetur ab Ecclesia, non habet formam sacramentalem : sed istud sacramentum est tale : ergo, etc. Primam autem probant : quia cum forma sit de essentia sacramenti, contingeret quod qui aliter celebrarent, sacramentum non perficerent. Mediam autem probant per hoc, quod quaedam Ecclesiae tenent indicativam orationem, quaedam autem deprecativam.
  2. Adhuc, omne sacramentum habens formam, ex virtute illius formae confert sanctificationem gratiae invisibilis : istud sacramentum non ex virtute suae formae confert sanctificationem gratiae invisibilis : ergo non habet formam hoc sacramentum. Probatur autem prima per dictum Augustini de baptismo, qui dicit : Unde haec vis aquae ut corpus tangat, et cor abluat, nisi ex verbo ? Quasi diceret, ex nullo alio. Et idem oportet esse in aliis : quia una ratio est in omnibus. Secunda autem probatur per dictum Iacobi in fine suae epistolae, ubi non dicit : Unctio salvabit infirmum : sed : Oratio fidei salvabit infirmum : et ita non attribuit sacramento, sed fidei et orationi effectum.
  3. Adhuc, illud quod est corporalis sanitatis effectivum, perficit illud ex forma corporali, et non indiget spirituali : sed istud sacramentum est tale : ergo non indiget nisi corporali unctione, et non forma alia sacramentali. Prima patet per se. Secunda autem patet per dicta Iacobi.
  4. Adhuc, quaecumque sunt ad unum actum, unius sunt formae, sed actus ille est ipsorum per se : sed actiones quae a sanctis viris ad eumdem sunt actum cum unctione extrema : ergo sunt unius formae. Probatur prima ex hoc quod forma est principium actus et agendi. Secunda autem ex hoc, quod Genovefa et sancti Patres in Aegypto, miserunt oleum a se benedictum ad ungendum infirmos, et sanabantur. Inde sic : Unctio Sanctorum non requirit formam aliam quam sanctificationem materiae : ergo nec unctio extrema.
  5. Adhuc, non sunt nisi duo propter quae fit istud sacramentum, scilicet infirmitas animae et infirmitas corporis : constat autem, quod corporalis unctio sufficit ad leniendum dolorem corporis : et minus efficax est benedictio pontificalis, quam corporalis virtus olei : ergo ipsa sufficit ad animae alleviationem : ergo non requiritur alia forma in collatione sacramenti. Hae rationes sunt vel possunt esse quorumdam hominum, ita ut conclusum est dicentium.

 

Sed in contrarium huius sic obicitur :

  1. Dicit Magister in Littera, et Hugo, et accipiunt ab Augustino, quod omne sacramentum est in rebus et in verbis. Constat autem omnibus, quod sacramentum non est in materia sacramenti, sed est in suscipiente ipsum : ergo secundum quod est in suscipiente ipsum, est in rebus et in verbis : ergo aliqua verba esse oportet, quando datur suscipienti.
  2. Adhuc, alia duo sunt quae exigunt benedictiones suarum materiarum, scilicet confirmatio, et ordo, et non sufficit illis verbum benedictionis materiae : ergo nec isti, sed oportet esse formam specialem.
  3. Adhuc, ad omne sacramentum Ecclesiae exigitur intentio faciendi quod facit Ecclesia : sed haec intentio importatur per formam Ecclesiae, per quam distinguit illud opus ab aliis operibus, et facit illud esse Ecclesiae : ergo ad omne sacramentum exigitur forma aliqua in opere, quae confertur ab Ecclesia : ergo et in isto debet esse forma certa verborum sub qua conferatur.
  4. Adhuc, in sacramentis in quibus confertur gratia ad ministrandum vel merendum in Ecclesia, in quibus suscipiens magis potest quam in isto, exigitur forma, virtute cuius fiat gratia quae desideratur fieri : ergo multo magis exigitur hoc in isto sacramento, quod confertur iam impotenti, in quo necesse est quod totum suppleat gratia : ergo videtur, quod habeat formam specialem, sicut et alia sacramenta.

 

Ulterius quaeritur hic : Quid sit illa forma, et utrum sit una vel plures ?

Videtur autem, quod debeat esse orationis indicativae : quia

  1. Sacramenta Ecclesiae certissime suum perficiunt effectum, si non impediat fictio suscipientis : ergo modo certitudinis ipse effectus debet significari : sed non est modus certitudinis nisi per indicativum : ergo debet fieri per indicativum.
  2. Adhuc, in omnibus aliis fit per indicativum, quod patet in singulis, quia in poenitentia dicitur : Ego te absolvo : et in matrimonio : Ego te accipio in meam : ergo et in isto fiet per indicativum, ut videtur.
  3. Adhuc, intentio agendi quod agit Ecclesia, non exprimitur nisi per indicativum : non enim sequitur, quod si dicam, Det tibi Deus gratiam, quod intendam dare sicut Ecclesia dat : vel si dicam : Utinam daret tibi Deus gratiam, vel alia modo : sed si dico, Baptizo te, vel Inungo te, sequitur quod ego facio actum, et extra ostendo me agere quod agit Ecclesia : et hoc sufficit in sacramentis : ergo videtur, quod etiam in isto exigitur indicativus modus.
  4. Adhuc, multae Ecclesiae habent pro forma orationem indicativam, sicut tota Ecclesia Alemaniae : et dicitur esse Gregorianum illud : ergo videtur, quod ita debeat esse.

Praeterea, constat mihi, quod antiquissimi libri in illis terris habent indicativam orationem pro forma, et postea subiungitur oratio. Et haec sunt verba scripta in libris antiquissimis, quos prae antiquitate vix legere valebam : Ungo hos oculos oleo sanctificato in nominee Patris et Filii et Spiritus sancti. Et postea sequitur : Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti per visum. Et similiter scriptum erat ad manus, et ad pedes, et ad os et caetera loca unctionis. Ergo videtur, quod ita debeat fieri.

 

In contrarium autem huius obicitur :

  1. Usus aliarum Ecclesiarum quae habent tantum deprecationem illam : Per istam unctionem, etc. vel, Per istam suavissimam unctionem, etc.
  2. Adhuc, in Iacobo habetur, quod oratio fidei salvabit infirmum. Salvans autem in sacramento est forma dans sanctificationem. Ergo videtur, quod forma debeat esse per modum orationis.
  3. Adhuc, exiens a vita, recedit a dispositione et regimine Ecclesiae : ergo Ecclesia nihil amplius potest facere circa ipsum, nisi committere eum dispositioni Domini : hoc autem congruentius fit per orationem, quam per enuntiationem : ergo videtur, quod congruentius huius sacramenti forma sit oratio, quam enuntiatio.

 

Ulterius quaeritur hic tertio : Ex quo secundum usum Ecclesiarum diversarum utrumque invenitur secundum eas quae utrumque habent, quod illorum referatur ad reliquum, sicut ad formale ?

Videtur autem, quod enuntiatio referatur ad orationem deprecativam : quia

  1. Deprecatio ultimo ordinatur : praecedentia autem referuntur ad ultimum sicut ad formam : ergo videtur, quod deprecatio sit formalis.
  2. Adhuc, istud sacramentum exhibetur infirmo viribus destituto, qui totum praestolatur ab indulgentia divina : ad hanc autem plus valet deprecatio quam enuntiatio : ergo videtur, quod magis substantialis huic sacramento sit oratio, quam enuntiatio.

 

In contrarium huius est : quia

  1. Illud quod directe exprimit Ecclesiae intentionem, videtur esse in sacramento magis formale et substantiale : sed enuntiatio directius exprimit, quam deprecatio : ergo est formalior et substantialior : ergo deprecatio refertur ad ipsam, sicut dispositio ad materialia.
  2. Adhuc, in aliis sacramentis deprecationes tam praecedentes quam sequentes, ad illam formam referuntur, quae est per modum enuntiationis : ergo videtur, quod ita etiam fieri debeat in isto sacramento.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod, ut puto, prima opinio inducta novitas praesumpta est contra observationem Ecclesiae, et sententiam omnium antiquorum : et ideo puto illam esse incautam, et sine periculo erroris non posse sustineri.

 

Ad id autem quod primo obiciunt, dicendum quod est una forma sacramentalis, quae uno modo tenetur ab Ecclesia : et illa est formalis et substantialis, ut infra patebit. Et in alia quae dispositio quaedam est, usus Ecclesiae est difformis, eo quod illa est de bene esse potius quam de esse : unde illa obiectio falso innititur.

Ad aliud dicendum, quod prima est vera, et secunda falsa. Ad probationem autem secundae, dicendum quod Iacobus orationem fidei vocat formam sacramenti, quae est per modum orationis : et vocat eam fidei, quia in sacramentis maxime fides operatur : et ideo quod attribuitur orationi fidei, attribuitur operationi sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum secundum habet effectum circa corpus, et praecipue tunc quando infirmitas corporis causatur ex infirmitate mentis, ut prius dictum est : et ideo nihil probat illa obiectio.

Ad aliud dicendum, quod obiectiones Sanctorum non certitudinaliter consequuntur suum effectum, nec sunt ad purgandas reliquias peccatorum : et ideo falsum est, quod substantialis actus huius sacramenti idem sit cum actu unctionis, quae causatur ex devotione et sanctitate benedicentis : et ideo aliam formam requirit hoc sacramentum quam materiae benedictionem.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod duo sunt propter quae est sacramentum : unum principale, et aliud adiunctum et secundarium, sed non habet effectum a benedictione materiae, sed potius a forma ultima, quae non potest imprimi nisi materiae dispositae per benedictionem, ut prius dictum est : et ideo illa obiectio non valet.

Ea autem quae obiciuntur in contrarium, puto esse concedenda.

 

Ad quod secundo quaeritur, dicendum quod formalia in actu ministerii huius sacramenti sunt duo, sed unum refertur ad aliud. Cuius ratio potest esse : quia istud sacramentum est exeuntium viribus propriis destitutorum, et in quantum quidem sacramentum, de bene esse habet indicativam orationem : in quantum autem exeuntium qui soli gratiae divinae committuntur, de esse habet orationem deprecativam.

Ad id quod primo obicitur contra id, dicendum videtur, quod Ecclesiae orationes certae sunt, licet particulares vel singulares orationes sint incertae. Unde istud sacramentum contrahit certitudinem sui effectus per hoc quod non innititur orationi unius personae, sed Ecclesiae : impossibile est enim orationes Ecclesiae non exaudiri : et ideo propter certitudinem non oportebat formam suam esse in oratione enuntiativa.

Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur in obiectione : quia in ordine oratio est forma, in qua significatur traductio potestatis ab Episcopo in ordinatum, sicut : Accipe Spiritum sanctum ; vel : Accipe has claves ; vel : Esto verbi relator, ut infra patebit, cum de ordine agetur. Unde sacramenta sortiuntur formas in orationibus illius modi qui magis competit effectui eorum. Circa destitutos autem exeuntes ab Ecclesia, nullus est competentior modus, quam deprecativus.

Ad aliud dicendum, quod intentio Ecclesiae satis exprimitur per modum exercitii : quia aliae unctiones non ad hunc modum exercentur, sicut unctiones medicinae vel devotiones Sanctorum : sed si in baptismo et in aliis quibusdam aliter fit, hoc non est ad exprimendum intentionem, sed propter talem institutionem sacramenti. Instituens autem formam, considerationem habuit ad modum causandi effectum, ut dictum est. Et cum hic effectus committatur divinae dispositioni, patet quod competentissime exprimitur per deprecativum.

Ad aliud dicendum, quod antiqui in Ecclesiis illis volebant apponere quidquid est de esse et de bene esse sacramenti : et bene puto, quod melius est ita facere, quam tantum alterum apponere. Sed si non apponatur, grave esset dicere, quod non celebretur sacramentum : quia multae Ecclesiae non apponunt, et quidam etiam magnae auctoritatis ordines.

 

Ad id quod tertio quaeritur, iam patet solutio per antedicta.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod enuntiatio directius exprimit intentionem, et tamen indicativus non ponitur in forma ad intentionis expressionem, ut habitum est : sed ille modus est formalior, qui in sacramento in efficienda re sua est competentior : et ille est deprecativus, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod in aliis quibusdam sacramentis aliter est : quia illa exhibentur ei qui manet in Ecclesia, et ab Ecclesia disponitur : et ideo circa illum, magis significatur esse operatio ministrorum in sacramentis : sed iste praesumitur esse in statu transeuntis ad dispositionem divinam : et ideo Ecclesia faciendo quod potest, committit eum divinae dispositioni.

Huius etiam aliam causam sine praeiudicio dico esse magnitudinem rei istius sacramenti : res enim sua est purgatio omnium reliquiarum peccati impedientium immediatum transitum ad requiem secundum animam, et glorificationem secundum corpus : huiusmodi autem res tanta est, quod non potest tota effici gratia sacramentali : sed quod gratia sacramentalis operatur, adhuc exigit, quod residuum complens petatur per orationem a misericordia divina. Et quia istud sacramentum transmittit istum ad divinae misericordiae operationem, ideo forma sua est per modum deprecationis ad misericordiam, operationem sacramenti perficientem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS V.

An sacramentum extremae unctionis bene ordinatur inter alia sacramenta ?

 

Quinto et ultimo, quaeritur de ordine istius ad alia sacramenta.

Videtur enim, quod male hic a Magistro ordinetur

  1. Sacramentum enim ministrantium in Ecclesia, est ante sacramentum exeuntium ab Ecclesia : ordo autem et matrimonium sunt sacramenta ministrantium in Ecclesia, unctio autem exeuntium : ergo de ordine et matrimonio debuit tractari ante istud.
  2. Adhuc, unctio extrema non vere dicitur extrema, si aliqua sequitur eam unctio : sed in ordine est unctio : ergo illa erit ante ipsam, et sic iterum male ordinantur.
  3. Adhuc, post extremam sacramenti susceptionem nullum sacramentum suscipitur : haec autem unctio ideo vocatur extrema, quia ultimo suscipitur : ergo nullum suscipitur post ipsam : ergo ipsa est ultimum sacramentum : ergo ultimo loco tradendum erit de ipsa.

 

Responsio. Dicendum, quod sicut patet supra in quadam quaestione de sacramentorum ordine, et sufficientia, quaedam sunt sacramenta personae, et quaedam Ecclesiae. Inter sacramenta personae ultimum est extrema unctio, et ideo inter illa ultimo loco ponitur : sed omnia sacramenta personae sunt ante sacramenta Ecclesiae : et ideo istud ponitur ante duo sequentia quae sunt sacramenta Ecclesiae : unum ad spiritualem multiplicationem Ecclesiae, alterum autem ad multiplicationem naturalem, in qua spiritualis vita Ecclesiae salvatur. Et per hoc patet ordo : sicut enim Ecclesia est ex personis multis, et ideo persona est prior, quam Ecclesia, ita sacramentum personae est ante sacramentum Ecclesiae.

 

Ad primum ergo dicendum, quod istud sacramentum est personarum exeuntium, et non Ecclesiae exeuntis : sed ordo et matrimonium est personarum Ecclesiae ad Ecclesiae multitudinem institutum : et ideo non datur personae propter personam, sed personae propter Ecclesiam : et ideo posterius ordinantur.

Ad aliud dicendum, quod vere dicitur extrema respectu suscipientis, sed in ordinatione sacramentorum non dicitur extrema.

Ad aliud dicendum, quod inunctus nihil recipit ultra, sicut dicit obiectio : sed tamen Ecclesia remanet in aliis : et secundo non sequitur, si ab hoc ultimo recipitur, quod sit ultimum in ordine sacramentorum Ecclesiae.

 

 

ARTICULUS VI.

An oporteat eum esse Episcopum qui consecrat oleum quod est materia extremae unctionis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1 : Oleo per Episcopum consecrato.

Videtur enim, quod non oporteat Episcopum esse eum qui consecrat oleum : quia

  1. Cui conceditur maius, conceditur et minus : sed maius est dispensare sacramentum in forma sua, quam benedicere materiam et disponere eam : et hoc conceditur pluribus sacerdotibus : ergo et benedictio materiae debet sacerdotibus concedi.
  2. Adhuc, in omnibus artificialibus idem artifex praeparat materiam et inducit formam : ergo videtur, quod etiam in sacramento isto sic debeat fieri : sed sacerdos simplex dat ultimam formam suscipienti : ergo et idem debet praeparare materiam.
  3. Adhuc, in ethicis ordinantur artes secundum opera : et illa dignior est, quae habet opus perficiens, indignior autem quae praeparat materiam, sicut fraenorum factrix equestri indignior est : ergo videtur, quod similiter sit in sacramentis : ergo indignioris est praeparare materiam, et dignioris operari in praeparata ad formam inducendam : sed sacerdos facit opus ultimum : ergo non Episcopi, sed alicuius indignioris quam sit sacerdos simplex, erit praeparare materiam huius sacramenti.

 

In contrarium huius obicitur : quia,

  1. Sicut habitum est, abundantia gratiae requiritur in hoc sacramento : sed abundantia gratiae non descendit nisi ab habente altiorem gradum in Ecclesia : et tales sunt Episcopi : ergo videtur, quod materia ista non debet praeparari nisi ab Episcopo.
  2. Adhuc, in aliis sacramentis abundantiam gratiae requirentibus ab Episcopo praeparatur materia : ergo et in isto.
  3. Adhuc, in Psalmo CXXXII, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit, etc. Ergo necessario a capite fluere debet : sed vice capitis sunt Episcopi : ergo praeparatio materiae huius sacramenti ab Episcopis ad inferiores debet perfluere.

 

Responsio. Ad hoc dicendum, quod in veritate rationibus ultimis est consentiendum.

 

Et ad primum dicendum, quod exercitium sacramenti conceditur sacerdoti propter periculum infirmorum : saepe enim hoc contingit in sacramentis divinis. Et hoc ideo fit, quia Ecclesia secundum consilium Dei instructa, omnibus modis infirmis consulit in utilitate sacramentorum : et ideo tales vult habere ministros, quales de facili possunt haberi ab his qui sacramenta habent percipere : cum autem sint infirmi, in sacramento isto placuit Deo, quod essent simplices sacerdotes qui in omnibus locis de propinquo haberi possent. Et propter necessitatem voluit quod omnis homo omnem hominem baptizare posset : nihilominus tamen tenet ordinem in aliis, in quibus non est periculum sine sanctificatione materiae.

Ad argumentum autem dicendum, quod hoc quod dicitur : Cui committitur principale, committitur accessorium, dicendum quod intelligitur de illo accessorio sine quo non potest esse quis in operatione principalis : sed hoc non est hic : quia etiamsi non benedicat oleum, tamen oleo benedicto potest inungere infirmos.

Ad aliud dicendum, quod aliud est praeparare materiam, et aliud inducere formam materiae iam praeparatae : et aliud praeparare materiam per formam aliquam, et uti ea ad finem illius formae. Prima enim duo sunt unius habitus, qui est ars una, secundum quod Aristoteles dicit, quod ars est habitus cum ratione vera factivus : sicut patet in fabrili, quae calefacit ferrum, et polit ipsum, et inducit figuram ensis, una ars existens. Sed secunda duo numquam sunt unius habitus qui sit ars, sed potius duarum, sicut patet in factiva gladii, et militari. Prima enim facit gladium, et secunda utitur gladio ad finem suum, et cognoscit finem illum, propter quem etiam architectonica est respectu prioris. Sic autem est hic, quod unus sanctificationem inducit in materia, et alter utitur ad utilitatem Ecclesiae oleo sanctificato ungens infirmos : quis autem sit principalior, patebit in solutione sequentis quaestionis.

Ad aliud dicendum, quod in divinis non est sicut in politicis : quia divina descendunt a virtute una, sed politica descendunt a multis virtutibus et ordinatis : et ideo in politicis principalior est ars, quae bono quod est finis politicae, est propinquior : sed in divinis illa est dignior, a qua plus descendunt divina : et ideo cum sanctitas materiae secundum originem descendat a gradu altiori, sicut et debet, dignioris est conferre sanctitatem materiae, quam exhibere usum in sacramento. Quod autem hoc sit in divinis, patet : quia illa per derivationem sunt ab uno : et ideo quod anterius est, est illi et vicinius et dignius, per totum contrarium ordinem quam sit in politicis : et ideo cum sanctificare oleum sit anterius, hoc erit superioris : et exhibere sacramenti usum, erit inferioris et posterioris.

 

 

ARTICULUS VII.

An sit aliqua principalis unctio ?

et, an illa sit quae fit in baptismo, confirmatione, vel extrema unctione ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Quae dicitur principalis unctio, etc.

Videtur enim, quod confirmatio non sit unctio principalis. Aut enim principalis dicitur a principalitate officii aut loci qui inungitur : aut a principalitate gratiae : aut a principalitate materiae ipsius unctionis.

Si primum : tunc principalior unctio est unctio ordinis : quia ibi datur character excellentiae ad principalius officium Ecclesiae quod est sacramenti dispensatio.

Si autem secundo modo dicitur : tunc unctio catechumeni dicitur principalis : quia ibi vertex inungitur ad perfectionem intellectus, qui secundum Aristotelem principalis est pars animae.

Si tertio modo : tunc iterum inunctio baptismi, principalis unctio dicetur : quia in baptismo maxima gratia affertur. Si autem quarto modo dicatur : tunc tam ordinis quam confirmationis dicitur principalis unctio : quia in utraque fit unctio de chrismate.

 

Responsio. Dicendum, sicut notatum est in quaestione de confirmatione, quod tribus causis illa unctio dicitur principalis unctio, scilicet ex loco, ex gratia, et ex liquore materiae unctionis. Locus est frons, quae sedes est verecundiae in homine, ubi est locus honoris : et ille locus est excellentioris dignitatis in confessione fidei, quam vertex : licet ille sit excellentior loco et ordine partium corporis. Gratia autem, ut dicitur in Littera, non est ad esse sicut in baptismo, sed ad robur pugnandi. Hoc iterum excellentius est quam gratia ad esse tantum. Et liquor est ex oleo et balsamo.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VIII.

An Reges debent inungi in scapulis oleo, non chrismate, et non in capite ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, ante finem : Quo capita Regum et Pontificum unguntur, etc.

 

Contrarium enim est in consuetudine Ecclesiae : quia Reges non chrismate unguntur in capite, sed in scapulis.

 

Responsio. Dicendum, quod si velimus sustinere quod dicit : tunc duorum substantivorum unum reducitur in adiectivum alterius, ut sit sensus, quo capita Regum Pontificum, id est, regalium pontificum : quia regale habent sacerdotium : et tunc verum est quod dicit. Vel possumus dicere, quod antiquitus in Veteri Testamento reges habebant potestatem super sacerdotes : quia non erant veri sacerdotes, sed umbra verorum sacerdotum : et tunc ungebantur chrismate, et in capite : modo autem quia sunt ministri Ecclesiae et non indigent gratia ad spiritualia, eo quod ibi temporalia administrant, non unguntur chrismate, sed oleo, in quo notatur fama quam habere debent apud subditos : et in scapulis in quibus onera portantur, ut recognoscant se positos esse ad supportanda onera subditorum et Ecclesiae.

 

 

ARTICULUS IX.

An solum infirmi sint perceptibiles huius sacramenti ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, in fine : Tertia unctio est quae dicitur oleum infirmorum de qua, etc.

Hic etiam innuitur, quod non sint perceptibiles huius sacramenti nisi infirmi. Et gratia huius quaeritur de participantibus hoc sacramentum. Et quaeruntur quatuor.

Primum, utrum tam sanus, quam infirmus sit huius perceptibilis ?

Secundum, in qua aetate sit perceptibilis ?

Tertium, utrum in omni aegritudine sit perceptibilis ?

Quarto et ultimo, quare furiosi removentur principaliter ab huius sacramenti perceptione ?

 

Ad primum horum obicitur sic :

  1. Omnis medicina contra morbum aliquem, exhibetur illi in quo est morbus : sed sacramentum istud est medicina ordinata contra morbum reliquiarum peccati : ergo illi exhibetur, in quo invenitur morbus : sed tam sani quam infirmi habent morbum reliquiarum peccati : ergo tam sani quam infirmi istius unctionis sunt perceptibiles. Primum patet per se. SEcundum autem probatur ex divisione sacramentorum in principio huius libri posita, et infra probabitur.
  2. Adhuc, ad consecutionem perfectae sanitatis in corpore exigitur medicina purgans reliquias : ergo similiter est in mente : sed perfecta sanitas mentis requiritur ad meritum : ergo videtur, quod omnis ille qui vult esse in statu merendi, debet recipere hoc sacramentum : sed tales sunt praecipue sani : ergo sanorum praecipue est hoc sacramentum.
  3. Si forte dicas, quod hoc sacramentum est ordinatum contra morbum corporis. Contra : Sacramenta novae legis in non ficto efficiunt quod signant : sed istud est sacramentum novae legis : ergo in non ficto semper efficit sanitatem corporis, quod aperte falsum est : quia multos sanctos homines inunctos videmus non convalescere post unctionem.

 

Si forte dicas, quod sic efficit in omnibus quibus expedit : hoc ridiculum est dicere, quod sacramentum novae legis effectum suum principalem quandoque efficiat in non ficto, scilicet quando expedit : et quandoque non efficiat, scilicet quando non expedit : quia sic omnia sacramenta traherentur in illusionem.

Si autem dicatur, quod sanus est perceptibilis.

Contra : Iacob. V, 14, dicitur : Infirmatur quis in vobis ? ergo non est perceptibilis nisi infirmus.

Item, Marc. VI, 13, dicitur : Ungebant oleo multos aegros sive infirmos : ergo non nisi infirmus est perceptibilis.

 

Responsio. Dicendum, quod non nisi infirmus perceptibilis est huius sacramenti.

 

Ad primum autem dicendum, quod purgatio reliquiarum secundum quod sunt impedimenta immediatae evolationis et glorificationis corporis, est effectus substantialis istius sacramenti, ut infra probabitur : quia de hoc erit quaestio. Quia ergo sanus non est in via transitus ad gloriam, ideo non est perceptibilis huius sacramenti.

Ad secundum dicendum, quod verum quidem est, quod reliquiae peccatorum secundum quod sunt impedimenta meriti, sufficienter exterminantur per Eucharistiam, et alia sacramenta : et ideo istud sacramentum non hoc modo ordinatur contra eas : sed potius modo praedicto, quando destituunt vires corporis et impediunt animae evolationem, praecipue secundum quod causantur a peccatis oblitis et per ignorantiam commissis : et ideo semel in anno inungebatur tabernaculum propter irregularitates contractas ex ignoratis et oblitis.

Ad caetera quae obiecta sunt, puto esse concedenda : quia nihil valet responsio illa.

 

 

ARTICULUS X.

In qua aetate infirmus perceptibilis est sacramenti extremae unctionis ?

 

Secundo quaeritur, quis perceptibilis sit huius sacramenti ?

Videtur autem, quod in omni aetate : quia

  1. Dicit auctoritas, quod nemo mundus a peccato, nec infans unius diei : cum ergo contra finalia peccata detur inunctio, videtur quod omnis homo sit inungendus.
  2. Adhuc, licet res eius principalis non sit sanitas in corpore vel curatio doloris, tamen saepe alleviantur infirmi ex participatione huius sacramenti : dicunt autem naturales, quod infantes facilius infirmantur et moriuntur : ergo videtur, quod eis magis necessaria sit unctio quam senibus.
  3. Adhuc, omnia sacramenta personalia omnibus in quibus invenitur causa contra quam instituta sunt, dantur : ergo et istud : sed reliquiae peccati sunt tam in senibus quam in iuvenibus : ergo omnibus est dandum sacramentum istud.

 

In contrarium huius est, quod

  1. In parvulis non est nisi originale et contra hoc sufficienter ordinatur baptismus : ergo superflue per istam unctionem parvulis conferretur extrema unctio.
  2. Adhuc, hic supponeretur in forma, quando diceretur : Per istam unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid peccasti per visum : quia in sanctis non tenet, neque in infante qui nihil deliquit per visum, et similiter per auditum, et incessum, quia forte numquam incessit : ergo infantibus non debet exhiberi.

 

Quod concedimus dicentes, quod solum adultis aetate provectis exhibendum est hoc sacramentum.

Ad primum ergo obiectum, dicendum quod auctoritas illa intelligitur de originali, et non de alio : et contra reliquias obliti et ignorati actualis principalem ordinem habet istud sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod non est umquam res huius sacramenti sanitas corporis, nisi quando pendet ex infirmitate mentis : et hoc numquam fit in parvulis qui numquam peccaverunt : et ideo etiam propter infirmitatem corporis numquam sunt inungendi.

Ad ultimum patet solutio per ante dicta : quia causa contra quam principaliter hoc sacramentum ordinatur, in parvulis non invenitur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XI.

An in omni aegritudine aliquis sit perceptibilis huius sacramenti ?

 

Tertio quaeritur, utrum in omni aegritudine aliquis sit perceptibilis huius sacramenti ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Omnis aegritudo secundum quamlibet speciem aegritudinis potest causari a peccato et infirmitate mentis : in talibus autem locum habet sacramentum istud, ut dictum est : ergo in omni aegritudine debet hoc sacramentum percipi.
  2. Adhuc, nec in Iacobo nec in Marco specificatur aliqua aegritudo specialis : ergo videtur, quod generaliter in omni aegritudine possit percipi.
  3. Adhuc, spiritualia differunt a corporalibus, ut dicit Augustinus : quia corporalia quanto generaliora sunt, tanto singula inutiliora : spiritualia autem e converso : sed istud sacramentum est spiritualis medicina : ergo quanto generalior, tanto utilior : sed generalior est quae dicitur valere contra omnem morbum, quam illa quae non valet nisi contra morbum quemdam : ergo videtur, quod melius sit dicere, quod in omni infirmitate accipiendum sit hoc sacramentum.

 

In contrarium huius obicitur :

  1. Per nomen sacramenti huius, quia dicitur unctio extrema : ergo numquam nisi in extremo exhibenda : sed non omnis infirmitas ostendit extremum hominis : ergo non in omni infirmitate exhibendum est hoc sacramentum.
  2. Adhuc, Aristoteles in libro de Causis longioris vitae, dicit quod quaedam infirmitates sunt causa longioris vitae : sed numquam in causa longioris vitae sumendum est hoc sacramentum : ergo in illis infirmitatibus non est sumendum sacramentum.
  3. Adhuc, hoc sacramentum ab omnibus dicitur sacramentum extremum : sed extrema non sunt nisi quando mors est in ianuis, et vita in desperatione : ergo numquam nisi tales sunt perceptibiles huius sacramenti : hoc autem non est in omni infirmitate : ergo non in omni infirmitate est hoc sacramentum percipiendum.

 

Responsio. Dicendum, quod non in omni infirmitate percipiendum est hoc sacramentum, sicut probant rationes ultimo inductae.

 

Ad primum ergo dicendum, quod hoc bene sequeretur si circa corpus esset effectus principalis sacramenti : sed hoc non est verum, imo est effectus quem numquam consequitur, nisi quando infirmitas corporis pendet ex infirmitate mentis : et tunc non semper est hoc, nisi quando utile est infirmo, qui recipit unctionem : et ideo non valet illa ratio : quia numquam sumendum est sacramentum propter corporis utilitatem tantum. Cum igitur effectus eius sit reliquiarum purgatio secundum quod sunt impedimentum percipiendi stolam animae et corporis, numquam nisi in transitu est sumendum hoc sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod loquitur Apostolus, eo quod omnis infirmitas corporis crescendo potest deducere hominem ad obitum : et cum praesumitur imminere obitus, debet percipi sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod bene contra omnes morbos ordinatur secundario, ut dictum est, et secundum quod a peccato animae causantur : sed non omni statu morbi, sed potius in statu morbi supra naturam loci est ista medicina.

 

 

ARTICULUS XII.

Quare furiosi et amentes et alii similibus infirmitatibus laborantes, prohibentur a perceptione huius sacramenti ?

 

Quarto, quaeritur de quibusdam infirmitatibus, ut est furia, et mania, et aliae quaedam species amentiae, quare prohibentur infirmantes illis infirmitatibus a perceptione huius sacramenti ?

Videtur enim, quod non deberent prohiberi : quia

  1. Periculosum est prohibere infirmo medicinam, quando est in transitu ab hac vita : cum igitur illi aliquando in obitu vicini sint, periculosum est eis prohibere medicinam.
  2. Adhuc, baptismus est excellentioris sanctitatis quam extrema unctio : sed baptismus non prohibetur eis : ergo nec unctio extrema debet eis prohiberi.
  3. Adhuc, illi qui se iuvare non possunt, maxime indigent adiutorio Ecclesiae : sed adiutorium Ecclesiae est in sacramentis : ergo talibus maxime conferenda est extrema unctio.

 

In contrarium huius est, quod hoc sacramentum non nisi recognoscentibus ipsum et postulantibus, est exhibendum : tales autem non sunt amentes et furiosi : ergo videtur, quod non sit dandum illis.

 

Responsio. Dicendum, quod talibus non est danda extrema unctio : quia non recognoscunt, et posset esse periculum in irreverentia sumptionis : quia possent proiicere vel immunditiis aliis irreverenter se habere in sacramenti perceptione.

Praeterea, istius sacramenti res est plurium quam alterius sacramenti, sicut prius dictum est, quia fidei et devotionis cooperantium sacramento : et talia istis conferri non possunt, nisi habeant lucida intervalla, et tunc in illo tempore quo intervallum habent, dari potest eis hoc sacramentum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non est prohibenda medicina ab infirmo sciente eam sibi applicare, vel qui capax est ut ab alio discat qualiter est applicanda : alias autem nociva est medicina, et ideo prohibetur ab ea. Ita est de sacramentis : quia cedunt in malum male utenti, et ministrorum peccatum esset dare homini pecuali sacramenta Dei.

Ad aliud dicendum, quod baptismus non ordinatur nisi contra peccatum originale, quod aliunde contractum est : et ideo sufficit ei meritum alienum : sed de caeteris sacramentis non est sic, sed potius ordinantur contra actuale : et ideo in illo verum est, quod qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te : et ideo exigit iudicium expeditum et voluntatem liberam ad suscipiendum. Et hoc de omnibus verum est praeter Confirmationem, quae ordinatur contra infirmitatem ex fomite causatam : et ideo etiam aliunde venit et non quaerit meritum proprium nisi per accidens, sicut et baptismus, scilicet si sit adultus qui suscipit : et ideo etiam confirmatio et baptismus possunt parvulis exhiberi.

Ad aliud dicendum, quod tales in aliis experiuntur misericordiam Ecclesiae, scilicet in orationibus et custodiis : sed in istis esset stultitia, quia cederet in peccatum ministrorum, et in nullam utilitatem suscipientium propter causam praedictam.

 

 

B. A quibus institutum sit hoc sacramentum ?

 

ARTICULUS XIII.

An sacramentum extremae unctionis ab Apostolis aut a Christo sit institutum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Hoc sacramentum unctionis infirmorum, etc.

Hoc enim videtur esse falsum : quia

  1. In sacramentis non sufficit institutio humana, sed oportet, quod sit divina : ergo videtur, quod non sit ab Apostolis instituta.
  2. Adhuc, legislatoris est condere leges et sanctificare : sed solus Christus est noster legislator, ut dicitur, Isa. XXXIII, 22 : Dominus legifer noster, supple, est ergo solius Christi est confirmare et instituere leges, et praecipue divinas : sed leges divinae praecipue sunt in sacramentis : ergo videtur, quod in quolibet sacramento sit institutio divina.
  3. Adhuc, Augustinus dicit, quod sacramentum est in quo divina virtus secretius operatur salutem : supra autem operationem divinae virtutis non est aliqua institutio humana : ergo in omni sacramento oportet esse institutionem divinam.
  4. Adhuc, omnia sacramenta veteris legis quae infirma fuerunt, eo quod nihil ad perfectum adduxit lex, instituit Deus per seipsum : ergo cum sacramenta novae legis sint perfecta, multo magis ista debuit instituere per seipsum : ergo non est institutum ab Apostolis, ut dicitur in Littera.
  5. Adhuc, omnia alia sacramenta novae legis instituit Christus per seipsum, etiam matrimonium : ergo et istud.
  6. Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore dicit, quod sacramentum ab institutione divina significat.

 

In contrarium huius est :

  1. Illud quod dicitur in Littera.
  2. Adhuc, quia non legitur a Domino fuisse institutum : ergo videtur, quod non sit facta eius institutio a Domino.
  3. Adhuc, dupliciter dicuntur a Domino sacramenta instituta, scilicet verbo, sicut baptismus, et poenitentia, eucharistia, et matrimonium : et operis exhibitione, sicut ordo, ut quando legit prophetiam in libro Isaiae, LXI, 1 : et quando panem in corpus suum mutavit : et confirmatio, quando parvulis manus imposuit, Matth. XIX, 13 et seq. : sed neutro modo legitur instituisse extremam unctionem : ergo videtur, quod eam non instituerit.

 

Responsio. Dicendum, quod dupliciter potest ad hoc responderi : quidam enim dixerunt, quod Apostoli a Deo inspirati et divina auctoritate et voluntate Dei, instituere potuerunt sacramenta quaedam : quia non ipsi, sed Deus in ipsis instituit. Et per hoc solvunt rationes inductas. Et dant simile, quod formam baptismi ad tempus sic inspirati mutaverunt, ut fieret in nomine Christi et Dei. Et de hoc supra in quaestionibus de baptismo habitum est. Sed his non videtur consentiendum : quia aliud est mutare, et aliud instituere totum sacramentum de novo celebrandum : posset enim homo habens auctoritatem aliquod interpretari dubium in sacramentis, et homo habens auctoritatem et notam toti Ecclesiae inspirationem, sicut habuerunt Apostoli, aliquid ad tempus aliqua de causa mutare potest : sed totum instituere non credo quod possit, nisi Deus : et ideo videtur primis rationibus esse consentiendum.

 

Ad primum in contrarium dicendum, quod Magister loquitur de institutione canonis, non auctoritatis personae : quia Iacobus primo edidit canonem et regulam hoc sacramentum observandi.

Ad aliud dicendum, quod multa non leguntur : quae tamen facta probat Ecclesia ipsa observatione generali ab Apostolis edocta. Marci enim, VI, 13, legitur, quod Apostolis euntibus a Domino missis ad praedicandum, ungebant oleo multos aegros, et sanabant : et non est praesumendum, quod aliquid fecerint nisi ex institutione et imperio Domini.

Ad aliud dicendum, quod facto non instituit Deus : quia iam per seipsum videretur impotens ad curationem infirmorum, sed potius verbo praesumitur instituisse, quando misit discipulos ad praedicandum, ut prius dictum est.

 

 

ARTICULUS XIV.

An sacramentum extremae unctionis bene dicat Magister duplici de causa institutum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : In quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc institutum, etc.

Videtur hoc falsum quod dicit : quia nulla unica causa est duorum effectuum per se : sacramentum autem est unica causa : ergo non est duorum effectuum per seipsum.

Si forte dicas, quod unius est per se, et alterius tamquam illi adiuncti : non enim curat infirmitatem per se, nisi illam quae pendet ex mentis infirmitate : tunc quaeratur, quis sit per se effectus huius sacramenti ? Et dicitur in Littera, quod remissio peccatorum. Videtur autem, quod falsum sit : quia remissio peccatorum est effectus certificationis, et certificatio non est extrema unctio : ergo remissio peccatorum non est effectus extremae unctionis.

Si forte dicas, quod nihil prohibet unum effectum esse diversarum causarum, hoc est impossibile : quia sic nulla illarum esset causa per se : et accideret, quod aliquis esset effectus, qui nullam causam per se haberet : et hoc totum est impossibile.

Praeterea, infra statim dicit in Littera, quod res huius sacramenti perficitur remissione peccatorum et virtutum ampliatione : sed virtutum ampliatio etiam perficitur baptismo, et similiter peccatorum remissio : ergo duo sunt sacramenta eiusdem rei. Et eadem obiectio de poenitentia tangitur : et cum unum illorum sufficiens sit, videtur quod alia duo superfluant.

Si forte dicas, quod unum illorum non sufficit sine alio, sequuntur aliae duae abusiones, quarum una est, quod causae divinae imperfectiores sint respectu sui effectus, quam causae naturales. Secunda est, quod cum aliquis recipit baptismum vel poenitentiam, non habeat adhuc peccatorum remissionem et virtutum ampliationem, nisi accipiat extremam unctionem : quia unum sacramentum sufficiens non est sine altero.

 

Responsio. Dicendum, quod effectus et res huius sacramenti (sicut dicit Magister) est peccatorum remissio et virtutum ampliatio secundum aliquem modum : quia nihil prohibet idem in genere esse causatum a causis multis secundum diversas species quas habet : unde peccatorum remissio secundum quod coniungitur purgationi originalis, est effectus baptismi : secundum autem quod coniungitur purgationi actualis causatae ex peccati detestatione, motu liberi arbitrii in Deum, est causatum poenitentiae : et hae duae causae sunt sacramentales, quae sunt sicut dispositiones necessariae in subiecto : formaliter autem est causatum iustificationis. Secundum autem, quod tollitur peccatum in reliquiis quae impediunt transitum ad requiem, purgatur in extrema unctione. Et hoc modo intelligit Magister : et secundum hanc diversitatem ad omnem peccatorum purgationem exigitur virtutis augmentum et diversimode sequitur ad ipsam.

Et per hoc patet solutio ad totum : quia prima obiectio soluta est per rationem in contrarium inductam.

 

 

ARTICULUS XV.

An infirmus percipiens hoc sacramentum, in aliquo loco determinato sit inungendus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Unde constat eum qui hanc unctionem fideliter devoteque percipit, etc.

Et quaeruntur hic tria ex parte percipientis hoc sacramentum, scilicet

an in aliquo loco determinato sit inungendus infirmus ?

Secundo, in quo loco ?

Tertio, utrum plures unctiones sint plura sacramenta vel unum solum ?

 

Ad primum horum sic proceditur :

  1. In omni loco morbi necesse est ibi obviare antidotum : sed morbus contra quem istud sacramentum ordinatur, sive in corpore sive in anima accipiatur, est in omni membro et loco corporis : ergo videtur, quod in toto corpore universaliter sit unctio facienda.
  2. Adhuc, peccatum principaliter est in anima rationali : et haec secundum Philosophum nullius corporis est actus : et glossatur communiter, id est, nullius partis corporis : ergo videtur, quod totum corpus sit ungendum, et non quaedam partes ipsius.
  3. Adhuc, Augustinus dicit, quod anima est in toto tota : cum igitur propter infirmitatem animae praecipue inungatur, videtur quod sit totum inungendum.
  4. Adhuc, in medicinis unctionum corporalium cum determinate ignoratur locus morbi, inunguntur omnia loca corporis in circuitu : ergo similiter faciendum est in spirituali morbo, si ignoratur locus morbi quia impossibile est, quod minister Ecclesiae sciat locum reliquiarum peccati : ergo videtur, quod totum corpus debeat inungi.
  5. Adhuc, res significata huius sacramenti, scilicet delibutio gloriae, oleo fiet exsultationis futurae, et in toto corpore : ergo ut prius.

 

In contrarium huius obicitur : quia

  1. Cuius est actus, illius est habitus et reliquiae remanentes ex actu et habitu : sed actus peccatorum actualium, sunt determinatarum potentiarum animae et determinatorum organorum corporis : ergo reliquiae et habitus sunt eorumdem : sed inunctio fit ad tollendas tales reliquias : ergo in determinatis locis corporis fieri debet.
  2. Adhuc, rectus usus Ecclesiae tenet, quod in determinatis locis corporis inunguntur infirmi : ergo sic est faciendum : non ergo in toto corpore.

 

Responsio. Dicendum, quod ultimis duabus rationibus consentiendum est.

 

Et ad primum dicendum, quod licet infirmitas sit in toto, causa tamen infirmitatis est in partibus quibusdam, et ad sublationem infirmitatis sufficit praecidere causam per sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod peccatum est in rationali sicut in prima causa efficiente : sed non omne peccatum est in ea sicut in subiecto : imo abundant reliquiae peccati ex parte potentiarum quae coniunctae sunt corpori : quia per illas operatur circa delectationes et communicationes cum hominibus : et ideo contrahunt malas dispositiones et reliquias peccatorum ex frequenter male operari. Per illas autem potentias effectus sacramenti redundat in animam rationalem, quae movet illas potentias unitas corpori.

Ad aliud dicendum, quod anima per essentiam est in toto tota, sed non per potentias. Potentiae autem sunt illae maxime quae contrahunt malas reliquias ex peccato.

Ad aliud dicendum, quod non est dubium de instrumentis per quae peccavimus : eadem enim sunt quae natura dedit ad bene operandum : et ideo inunctis illis certum est, quod locus ubi dominatur causa infirmitatis contra quam est hoc sacramentum, sit inunctus.

Ad ultimum dicendum, quod delibutio gloriae non causatur ab isto sacramento, sed significatur tantum, et etiam significatur a baptismo : et ad alia significata notanda non oportet, quod expressam significationem ponat sacramentum. Sufficit autem huic sacramento, ut significet totam delibutionem gloriae per delibutionem in principalibus organis factam, quae habent ordinem ad totum corpus : quia motibus ipsorum totum administratur et movetur.

 

 

ARTICULUS XVI.

In quibus partibus corporis infirmus sit inungendus ?

 

Secundo quaeritur, in quibus partibus corporis sit inungendus infirmus ?

Videtur autem, quod

  1. In pectore et in scapulis et in vertice et in fronte, hac ratione : quia in quibus organis in aliis sacramentis armatur et perficitur ad opus per unctiones aliorum sacramentorum, in eisdem contrahit maculas malae operationis : sed in praedictis locis per alia sacramenta armatur et perficitur : ergo, etc. Probatio primae est : quia eiusdem organi est bona operatio et mala. Secunda autem probatur per ritum Ecclesiae in confirmatione et in catechismo.
  2. Item, videtur quod tantum in tribus locis ungi debeat : quia tantum tria sunt in substantia peccandi, ut supra habitum est, scilicet os, manus, et pectus : ergo videtur, quod non debeat inungi nisi in ore, pectore, et manibus.
  3. Adhuc videtur, quod sufficit solum caput inungere : quia in capite totus radicatur sensus et motus, ut dicunt naturales : sed omne peccatum nostrum est in sensu interiori, vel exteriori, vel in motu : ergo videtur, quod solum caput sit inungendum.

 

Ulterius hic quaeritur de mutilatis membris, qualiter sint inungendi, vel de caecis a nativitate ?

Videtur, quod non oporteat loca illa inungere : quia

  1. Cum illis non peccaverunt.
  2. Praeterea, si in illis inungerentur, videtur quod falsum supponeretur a ministro dicente : Indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per pedes et manus vel oculos, quos forte numquam habuit, vel tunc non habet.

 

Responsio. Ad hoc dicendum, quod diversarum Ecclesiarum et ordinum diversus est usus : quia in quibusdam Ecclesiis unguntur loca plura, et in quibusdam pauciora. Puto tamen, quod sufficit ungere loca quinque sensuum. Huius autem hanc assigno rationem : quia omnis nostra voluntas vel appetitus informatur de ratione et specie, veluti ex phantasia vel ratione : omne autem quod est in phantasia vel ratione, oritur ex sensu velut sensibile proprium vel commune : vel elicitur de illo per collationem componendo et dividendo factam : et ideo primus fons appetituum nostrorum sunt sensus quantum ad ipsa obiecta : et ibi sufficit ponere unctiones : quaedam enim organa et loca peccati turpe esset inungere, et non sine iniuria sacramenti quaedam loca sacratis rebus tangerentur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod in aliis sacramentis non fit unctio ad praeparanda organa illa ad actus : quod patet, quia fronte nihil agitur, in qua ponitur principalis unctio : sed in vertice et in pectore fiunt unctiones propter operationes cordis et intellectus, quae principiantur intus : et in scapulis propter onera portanda sub iugo Christi. Sed peccata non principiantur ab illis locis, sed potius a sensibus, ut prius probatum est in principio solutionis : quia etiam spiritualia a sensibus ortum habent secundum quod sunt in actu : quia omnis noster conceptus a sensu incipit, ut dicit Philosophus et Dionysius confirmat.

Ad aliud dicendum, quod licet a tribus principietur peccatum ut principiis operantibus : tamen a pluribus principiatur secundum obiecta extra : et hoc attenditur in unctione extrema : et ideo in ordinibus magis approbatis et quibusdam Ecclesiis unguntur tantum extremitates, ut os, et nares, et oculi, et aures : quia in illis sunt organa quinque sensuum : tamen alii praeter haec ungunt scapulas, et pectus, et renes in quibus est delectatio venereorum, licet non oporteat.

Ad hoc quod obicitur de unctione solius capitis, dicendum quod licet a capite quantum ad virtutem sensitivam et motivam oriatur sensus totus et motus non tamen inde hauriunt sibi sensus obiecta quae sunt causae desideriorum et operationum, sed potius in manibus et pedibus, secundum quod per pedes itur ad desideratum, et perficitur per ipsos motus progressivus, qui est ad completionem desiderii. Unctio autem est contra illud quod nascitur ex sensibilibus haustis ab extra, et non contra ipsam sensitivam et motivam : et ideo inunguntur loca praedicta, et non solum caput.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod in locis mutilationis inungendos esse puto tales : quia licet membro careant, non tamen potentia qua completur actus peccati intra, licet non extra.

 

 

ARTICULUS XVII.

An extrema unctio sit unum vel plura sacramenta ?

 

Tertio quaeritur, utrum sit unum sacramentum vel plura ?

Videtur, quod plura : quia

  1. Materia saepius percipitur in unctionibus pluribus, et forma saepius iteratur sed quando baptismus saepius fit cum iteratione formae, constat quod plura sunt sacramenta baptismi : ergo videtur, quod etiam plures sunt unctiones hic : ergo plura sacramenta.
  2. Adhuc, hic sunt plures unctiones quarum quaelibet est sacramentum : ergo plura sunt sacramenta. Probatio primae. Constat, quod plures fiunt inunctiones secundum diversitatem organorum, ut dictum est : sed quaelibet illarum est sacrae rei signum, cuius similitudinem gerit et causa existit : ergo quaelibet est sacramentum : ergo constat propositum.
  3. Adhuc, omne sacramentum est in suscipiente ipsum : quia ridiculum est dicere, quod sacramentum Ecclesiae sit in pyxide : sed ego video, quod ibi sunt plures unctiones : ergo plura sacramenta.

 

In contrarium huius est, quod super eamdem infirmitatem, ut dicetur in capitulo sequenti, numquam iterandum est hoc sacramentum : ergo non est nisi unum : et semel suscipitur : ergo non sunt plura.

 

Responsio. Dicendum, quod plures unctiones non constituunt nisi unum sacramentum : quia sunt omnes unctiones ad unum tantum effectum qui supra dictus est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod materia una est, licet divisa per partes : et ex omnibus orationibus simul intelligitur una purgatio reliquiarum deprecata ab Ecclesia. Nec est simile de baptismo : quia ille fit per generalem immissionem totius vel partis principalis corporis : et ideo forma sua non nisi semel dicetur. Alia etiam ratio huius est : quia, sicut supra dictum est, effectus huius sacramenti indiget aliis cooperantibus : et ideo ad illa multiplicantur desideria fidelium in diversis orationibus.

Ad aliud dicendum, quod plures sunt ibi unctiones, quae omnes uniuntur in uno effectu quem complent : et ideo omnes sunt unum sacramentum. Et quod dicitur, quod quaelibet est sacramentum, dicendum, quod omnes sunt unum sacramentum : quia quaelibet est signum et causa purgationis reliquiarum non secundum partem, sed secundum totum omnes simul : sicut enim supra saepe disputatum est, gratiae sacramentales non simul habentur. Unde quando quae dicitur sacramentum, hoc est ab incompleta significatione et causalitate effectus : et quando omnes simul unum sacramentum, hoc habet complementum significantis et causantis.

Ad aliud dicendum, quod in suscipiente perfectum sacramentum non est nisi unum, ut iam patet ex dictis, licet incomplete signantes et causantes plures suscipiat.

 

Si autem quaeritur, quae unctio sit complens totam et perfectam sacramenti essentiam ? Dicendum quod ultima in comparatione ad omnes alias praecedentes : sicut quando dicimus, quod ex actibus causatur habitus virtutis, ultimus actus in comparatione ad reliquum relictum ex omnibus praecedentibus causat habitum. Et simile iudicium est hic in sacramenti perfectione.

Et per hoc patet solutio ad totum quaesitum.

 

 

ARTICULUS XVIII.

Quid faciendum sit, si sacerdos inungens ungendo moriatur ?

 

Quarto quaeritur quaestio quae relinquitur ex illis : Ex quo complementum sacramenti pendet ex ultima unctione in comparatione ad praecedentes, quid faciendum sit in casu, quando sacerdos inungens moritur, quando iam aliquas fecit inunctiones, et non perfecit alias, unam, vel duas, vel plures ?

Videtur enim, quod ab initio incipiendum sit : quia

  1. Unius est actio una : sed unius collationis sacramenti est actio una unius tantum : ergo qui hanc non perfecit, nihil fecit, ut videtur : ergo a principio totum est reiterandum.
  2. Adhuc, Ambrosius dicit, quod sacramenta Christi sunt simplicia : sed impossibile est actus duorum esse simplices : ergo unum sacramentum non potest esse duorum : ergo secundus debet incipere a capite.

 

Sed in contrarium huius est, quod in ordine respondet Papa, quia in imperfecte ordinato suppleatur quod deficit, et non iteretur quod factum est : ergo multo magis est hoc faciendum in unctione extrema.

 

Quod concedendum est : unde sequens incipere debet, ubi praecedens dimisit morte praeventus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum ratione magni effectus formam habet per modum orationis : et plus valet, quando plures dicunt orationem illam : quia citius orationes plurium exaudiuntur : et hoc innuitur, Iacobi, V, 14, quando dicit : Inducat presbyteros Ecclesiae, non presbyterum.

Ad argumentum autem potest dici, quod in tali casu duo sunt ut unus : et hoc sufficit unitati sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod Ambrosii dictum intelligitur de simplicitate sacramentorum in effectu, et non in speciebus, vel materia, vel forma.

 

 

ARTICULUS XIX.

An in sacramento extremae unctionis sit aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est sacramentum et res, et aliquid quod est res tantum ? et, an imprimat characterem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, § 2 : Et sicut in aliis sacramentis, etc.

Videtur enim hoc esse falsum : quia in aliis sacramentis quoddam est sacramentum tantum, quoddam est sacramentum et res, et quoddam res tantum : in isto autem non oportet esse aliquid quod sit res et. sacramentum : ergo videtur quod falsum dicat.

 

Gratia huius quaeritur, utrum imprimat characterem qui sit in eo sacramentum et res ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. In aliis sacramentis quae consistunt in unctione, imprimitur character : ergo et in isto.
  2. Adhuc, cui convenit actus, illi etiam convenit habitus et potestas : sed actus characteris convenit uncto : ergo, etc. Probatio primae : quia unctus a non uncto distinguitur, et distinguere est actus characteris : ergo, etc.
  3. Adhuc, unctio corporalis animam non attingit : ergo oportet, quod aliquid sit coniungens eam vel virtutem eius cum anima : hoc autem medium non videtur esse nisi character : ergo videtur, quod imprimat characterem.

 

In contrarium obicitur : quia nullum sacramentum imprimens characterem, iteratur : sed istud iteratur : ergo non imprimit characterem. Probatio primae est ex inductione et ratione characteris quia est signum indelebile collocans in aliquo statu fidei, et signo indelebili fieret iniuria si iteraretur : ergo constat propositum.

 

Responsio. Dicendum ad hoc, quod non imprimit characterem. Et tamen bene concedendum puto, quod tria sunt in eo sicut in quolibet alio sacramento : sed non est necessarium, quod medium quod est res et signum sit character. Puto autem, quod medium est dispositio quaedam spiritualis inducens gratiam purgantem reliquias peccatorum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod medium iam dictum est quid sit.

Ad aliud dicendum, quod sacramenta ex inunctione non habent, quod imprimant characterem, sed potius ex hoc quod distinguunt secundum aliquem specialem statum fidei fideles, qui suscipiunt ea : et hoc explanatum est in tractatu de baptismo, ubi agitur de charactere.

Ad aliud dicendum, quod falsa est illa : Cui convenit actus, illi convenit habitus : et Aristoteles dat instantiam, quod non grammaticus grammaticat, et non medicus medicat. Tamen alia est distinctio characteris, et alia cuiuslibet alterius formae quam alius non percipit : character enim distinguit per signum ponens in statu fidei speciali in quo sine hoc non esset : sed aliae formae distinguunt a non habentibus formas illas distinctione quadam restrictionis a suppositis eiusdem speciei illam formam non participantibus.

Et per hoc patet solutio ad totum hoc quod obicitur : quia non unctus ab uncto distinguitur.

Ad aliud dicendum, quod licet unctio corporalis non attingat animam, tamen virtus eius pertingit ad animam, quae virtus eius est per sanctificationem materiae et formae quae dicitur in conferendo sacramentum.

 

 

C. De iteratione huius sacramenti.

 

ARTICULUS XX.

An extrema unctio possit iterari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Quaerunt aliqui : Si hoc sacramentum, etc.

Videtur enim, quod non debeat iterari : quia

  1. Nulli sacramento facienda est iniuria : sed iteratio, ut dicit Augustinus, iniuria est sacramenti : ergo iterari non debet.
  2. Adhuc, ipso nomine videtur ostendere, quod non debeat iterari : quia dicitur unctio extrema : post extremum autem nihil est : ergo videtur, quod iterari non possit.
  3. Adhuc, post purgationem reliquiarum peccati, nihil remanet purgandum de peccato : sed quando nihil remanet purgandum de peccato, sacramentum inutiliter reiteratur : ergo videtur, quod inutiliter iteretur si iteraretur : nihil autem inutile est in operibus Ecclesiae : ergo videtur, quod non iteratur sacramentum.

 

Ulterius quaeritur de ratione duarum opinionum quas inducit Magister, quae sit verior ?

 

Responsio. Dicendum, quod hoc sacramentum sicut caetera quaedam iteratur, si causa eorum iteratur : sicut expresse dicit Augustinus in Littera : Si morbus non revertitur, medicina non iteretur. Si vero morbus non potest cohiberi, quare medicina debet prohiberi ?

 

Ad primum ergo dicendum, quod non fit iniuria sacramento, quando iteratur super idem subiectum, sed quando iteratur super eamdem causam numero : unde illa sacramenta quae habent causas suas immobiles, non iterantur, ut Baptismus, quia originale numquam redit et Confirmatio, quia debilitas ex fomite nunquam redit. Similiter privatio potestatis Ecclesiasticae numquam redit in eo qui suscipit ordinem : et ideo illa numquam iterantur. Quaedam autem habent causas mobiles super idem subiectum : et ideo in eodem homine iterantur, licet non eadem de causa.

Et per hanc solutionem patet qualiter concordandae sunt ambae opiniones quae recitantur in Littera, et patet solutio ad ultimum.

Ad aliud dicendum, quod extrema unctio dicitur a praesumptione et signo extremo vitae, et non ab extremo secundum actum et rem : sufficit enim, quod praesumatur extremum vitae imminere ad hoc quod inungatur infirmus. Et sic patet, quod non valet obiectio.

Ad aliud dicendum, quod purgatis reliquiis, iterum alia revertuntur peccata, et aliae reliquiae si vita differtur : et ideo talis iterum indiget unctione.

 

 

ARTICULUS XXI.

An in morbis chronicis debeat et possit semper iterari extrema unctio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, C, post initium : Si vero morbus non potest cohiberi, etc.

Quaeritur hic de chronicis morbis qui numquam recedunt, sicut paralysis, lepra, ethica, et huiusmodi : utrum iterari possit in eis sacramentum ?

Et videtur, quod non :

  1. Per ea quae dicuntur in Littera : quia morbus ille non revertitur, eo quod numquam recedens numquam revertitur : ergo videtur, quod non debeat medicina super eum iterari.
  2. Adhuc, una de causa non est sumenda nisi unica medicina spiritualis : sed hic est una causa : ergo una medicina spiritualis.

 

In contrarium huius est, quod quamdiu remanet morbus post acceptionem sacramenti, tamdiu contrahuntur peccata, et reliquiae peccatorum : sed sacramentum principaliter ordinatur contra reliquias peccatorum : ergo videtur, quod etiam in eodem morbo chronico debeat iterari.

 

Responsio. Ad hoc sine praeiudicio dicendum puto, quod si ultra annum remanet morbus post acceptam unctionem, iterari potest unctio. Et causa huius est : quia non iudicatur idem morbus numero, qui est secundum perfectam imitationem superiorum alteratus : corpora enim nostra per illationem superiorum secundum quatuor humores in quatuor anni temporibus mutantur, et franguntur habitus in dispositiones, et non sunt eaedem : et ideo non ex eadem causa omnino iterabitur sacramentum. Si tamen ab aliquo patre sancto vel a Domino Papa aliter in hac quaestione determinari invenitur, magis iudicarem illius sententiae standum quam meae : quia magis in hac parte credendum est inspirationi Ecclesiae, quam rationi coniecturanti ex incertis.

Per praedicta patet solutio ad ambo obiecta.

Notanda autem sunt verba Augustini, quibus dicit : Sicut oratio iterari potest, etc : quia ex hoc expresse videtur favere illi opinioni, quae dicit deprecativum modum ponendum esse in forma huius sacramenti.

Et haec de extrema unctione dicta sufficiant.

Sequitur de sacramento Ordinis.