Distinctio XL — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XL
De impedimentis quae faciunt omnino illegitimum ad contrahendum matrimonium cum quodam, et cum quodam non, quod venit ex propinquitate carnali, quae est consanguinitas.
A. De cognatione carnali et spirituali : et prius de carnali.
DIVISIO TEXTUS.
Nunc superest de cognatione, etc.
In istis tribus distinctionibus quaeritur de impedimento proveniente ex vicinitate cognationis :
et ideo hic primo agit de cognatione carnali.
Secundo, de affinitate, scilicet in distinct. XLI.
Et tertio, de cognatione spirituali, scilicet in distinct. XLII.
Quarto, de cognatione legali, ibi : Dist. XLII, D, quod autem spirituales vel adoptivi filii, etc.
Adhuc ita distinctio dividitur in tres partes.
Primo quaeratur : In quot gradibus licet alicui coniungi matrimonialiter ?
Secundo, reddit causam quare in tot, ibi, C, § 1 : Quare vero sex gradus computet, Isidorus, etc.
Tertio, obicit quaedam et solvit, ibi, C, § 2 : His autem occurrit, etc.
In prima sunt duo capitula.
In primo ostenditur in quot gradibus attenditur matrimonialis copula.
In secundo, ostendit duplicem modum, Isidori scilicet, et aliorum, qualiter illi gradus sunt computandi, ibi, B : quomodo autem gradus consanguinitatis, etc.
ARTICULUS I.
Quid sit consanguinitas ?
Circa principium horum capitulorum quinque quaeruntur.
Primum est, quid sit consanguinitas ?
Secundum, unde dicatur ?
Tertium, quid sit linea ?
Quartum, quae sit lineae divisio ?
Quintum, quid sit gradus computationis in linea ?
Alia autem huius quaestionis infra suis locis quaerentur.
Ad primum ponatur diffinitio Iurisperitorum haec : Cognatio carnalis est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum.
Obicitur autem contra hoc : quia
- Secundum hoc omnes homines viderentur esse consanguinei : quia omnes homines ab uno stipite descenderunt, scilicet ab Adam et Eva, et sibi invicem iuncti sunt, et per carnalem propagationem ab Adam et Eva seminati : ergo videtur, quod omnes homines sint consanguinei.
- Item, originale peccatum est vinculum personarum, etc. : ergo originale peccatum est cognatio carnalis.
- Item, sicut multorum collectio descendentium ab uno, facit genus unum, sicut vult Porphyrius, ita etiam facit cognationem carnalem : ergo cognatio carnalis magis est collectio multorum, quam vinculum.
- Item, constat, quod vinculum aequivocum est ad corporale vinculum, et ad spirituale : ergo non debet ante distinctionem in diffinitione poni.
- Item, sicut infra dicitur ab Isidoro, consanguinitas se dirimit paulatim, ita quod propinquitas esse desinit : sed descensus ab eodem stipite numquam se dirimit nec finitur : ergo videtur, quod diffinitio sit insufficiens, quia non ponitur ibi finita consanguinitas.
- Item, cum dicitur, carnali propagatione, etc., aut intelligitur de propagatione activa, aut passiva, aut utraque. Si primo modo : tunc pater erit consanguineus filii, et non e converso. Si secundo modo : tunc dictione semel posita in diffinitione oportet uti aequivoce : et hoc est contra artem secundum Auctores.
Responsio. Dicendum, quod dicta diffinitio est conveniens de consanguinitate, de qua hic agitur. Quia de ea hic agitur prout generat impedimentum matrimonii : et ponitur ibi vinculum ut genus : personarum autem ponitur ut materia. Differentia autem contrahens materiam, est ab eodem stipite descendentium : sed per hoc quod dicitur : Carnali propagatione contractum, ponitur efficiens proprium, Et sic realis est ista diffinitio tangens tres causas consanguinitatis, formalem, efficientem, et materialem. Finalis autem quae est nexus amicitiae, est extra essentiam ipsius, et ideo non ponitur in diffinitione.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes qui sunt in linea ascendentium et descendentium directe, consanguinei dicuntur secundum hanc diffinitionem : sed in linea transversali licet quilibet referatur ad stipitem, tamen propter variationem lineae, variatur etiam eius stipes proximus : et ideo consanguinei non dicuntur hic ultra quartum gradum : sed ibi variatur.
Ad aliud dicendum, quod originale peccatum non est unum existens diversarum personarum vinculum, sed tantum unum specie existens : sed cognatio carnalis est una relatio in toto genere uno. Praeterea, Originale peccatum per accidens, scilicet ex natura corrupta, sequitur propagationem : sed consanguinitas est effectus propagationis per se per ipsam carnem propagatam.
Ad aliud dicendum, quod collectio ad unum non dicit nisi habitudinem inferiorum ad superiorem : sed consanguinitas aequaliter est in habitudine inferioris ad superiorem, et inferiorum ad se invicem : et ideo melius diffinitur per vinculum quam per collectionem.
Ad aliud dicendum, quod licet vinculum sit aequivocum, tamen determinatur per sequens adiunctum, sicut si dicitur canis latrabilis : et ideo non generat confusum intellectum in diffinitione.
Ad aliud dicendum, quod se consanguinitas dirimit : sed hoc non est ex consanguinitate, sed ex gradus distantia, ut infra dicetur : et ideo direptio ipsa potius ponenda est in determinatione numeri graduum, quam consanguinitatis. Quod autem direptio non sit essentialis consanguinitati, patet : quia si esset essentialis, tunc in omni linea dirimeretur : et hoc non est verum, quia in linea ascendentium et descendentium numquam dirimitur : et huius causa infra dicetur.
Ad aliud dicendum, quo carnalis propagatio activa hic sumitur : sed non sequitur quod infertur : quia consanguinitas non est essentia actionis, sed potius effectus qui consequitur tam in propagante, quam in propagato, et aliis propagatis ex habitudine substantiae a qua fit decisio ad ea quae deciduntur.
ARTICULUS II.
Unde dicitur consanguinitas ?
Secundo quaeritur, unde consanguinitas dicatur ?
Et dicitur communiter, quod ex compositione vocabuli dicitur, quasi societas sanguinis propter propagationem ex uno.
Videtur autem, quod hoc nihil sit, cuius una ratio est : quia
- Generatio sive propagatio non fit ex sanguine, ut dicunt Physici, sed potius ex superfluo quartae digestionis : ergo nec propter sanguinem potest dici consanguinitas.
- Item, Genes. XXIX, 14, dixit Laban de Iacob : Os meum, et caro mea es. Et Iudas fratribus suis de Ioseph : Frater et caro nostra est. Ergo potius debet dici concarnalitas, quam consanguinitas.
Responsio. Dicendum, quod optime dicitur consanguinitas : quia propinquissimum potentiae ultimae ad corpus et ad naturam hominis, est sanguis.
Ad primum ergo dicendum, quod illud materialiter et per dispositiones vicinas est sanguis bene deputatus, sed per digestionem ampliorem albescit, et per immixtionem spiritus efficitur ampullosum, et apparet magis album.
Ad aliud dicendum, quod de carne non fit generatio : sed ponitur ibi caro et os pro materia habente in se virtutem formativam carnis et ossis : hanc enim filii unius patris accipiunt ab uno.
ARTICULUS III.
Quid sit linea consanguinitatis ?
Tertio quaeritur, quid sit linea ?
Et dicitur communiter, quod linea est ordinata collectio personarum consanguinitate coniunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos gradus continens.
Obicitur autem,
- De hoc quod dicitur, ordinata collectio : quia hoc oportet intelligi de uno ordine : et hoc non convenit, quia tres ordines sunt in linea.
- Item, linea est etiam inter personas non consanguineas, sicut affines, et adoptatas, et spirituali vinculo coniunctas : ergo male dicitur, Consanguinitate coniunctarum.
- Item, male dici videtur, Ab eodem stipite descendentium : quia illi qui sunt in transversalibus secundum quod in transversalibus, sunt in linea non relata ad stipitem : ergo non semper ibi attenditur descensus a stipite uno.
- Item, cum omnis linea sit infra duos terminos tantum, videntur esse diversi duo gradus tantum : et hoc iterum falsum est.
Responsio. Dicendum, quod non est magna vis in istis, dummodo virtus iuris circa lineas attendatur.
Dicendum tamen primo, quod linea satis communiter est diffinita : et hoc quod dicitur, Ordinata collectio, est genus secundum quod hic sumitur linea. Materia autem sive subiectum formae generis tangitur per hoc quod dicitur : Personarum consanguinitate, etc. Efficiens autem tangitur per hoc quod dicitur : Ab eodem stipite descendentium : quia, sicut in mathematicis secundum Alpharabium in commento super Geometriam Euclidis, motus puncti facit lineam, ita motus et quaedam quasi multiplicatio stipitis hic facit lineam, de qua hic agitur : hoc autem quod dicitur : Diversos gradus continens, est ultima differentia complens esse lineae civiliter sumptae.
Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod ordo sumitur hic pro generali habitudine ad unum, hoc est, ad stipitem : et illa habitudo salvatur in omnibus lineis : nec oportet in diffinitione generis descendere in differentias speciei : quia illae sunt posterius quam genus, et non diffiniunt ipsum.
Ad aliud dicendum, quod linea consanguinitatis diffinitur hic, et non linea in genere, nisi sumatur genus proximum, scilicet consanguinitatis.
Ad aliud dicendum, quod nulla esset linea transversalis, nisi esset descensus ab uno stipite : quia ille qui est in linea transversali in parte una, nullo modo respiceret eum qui est in linea alia, nisi mediante stipite a quo ambo descendunt : unde falsum supponitur in obiectione.
Ad aliud dicendum, quod linea ista est sicut signata linea in geometria quae divisa est in partes : et ideo potest continere diversos gradus.
ARTICULUS IV.
Quae sit lineae divisio ?
Quarto quaeritur, quae sit lineae divisio ?
Et dicitur communiter, quod dividitur in tres, scilicet descendentium, ascendentium, et transversalium. Et ascendentium est sicut pater mater, avus avia, atavus atavia, abavus abavia, subavus subavia, etc. Descendentium autem sicut pater mater, filius filia, nepos neptis, abnepos abneptis, subnepos subneptis, trinepos trineptis. Transversalium autem sicut pater mater, frater soror, filius fratris filia sororis, qui patrueles et consobrini dicuntur : nepotes fratrum vel sororum fratruelium vel consobrinorum abnepotes, et eorum trinepotes, et sic de aliis.
Videtur autem insufficiens haec lineae divisio : quia
- Sicut est habitudo transversalis ad stipitem, ita est habitudo eiusdem ad se descendentem : ergo duae lineae sunt in transversali, scilicet una transversalis, et alia descendens.
- Item, videtur esse quaedam lateralis recta : sicut esse habitudo in arbore filiorum duorum fratrum, illi enim directe se respiciunt : ergo debuit mentio fieri de illa linea.
- Item, videtur quod sit divisio abundans : transferentes enim (ut dicit Philosophus) secundum aliquam similitudinem se transferunt : sed in mathematicis ubi sunt proprie sumptae lineae, non sunt nisi duae species linearum, scilicet simplex quae est recta, et composita quae est curva, eo quod simplex est simplicis formae, curva autem aliam habet formam in concavo, et aliam in convexo : ergo ius transferens lineas, deberet duas ponere ad similitudinem aliarum, et non tres.
Responsio, quod haec divisio secundum quod ad propositum spectat, est bona.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod linea omnis referenda est ad terminum suum, et ille est stipes in parte una : et sine respectu ad ipsum non reperitur habitudo aliqua inter personas : et ideo nulla est descendentium in latere : quia oportet dirigi ad stipitem, et tunc erit transversalis.
Et per idem patet solutio ad sequens.
Ad ultimum dicendum, quod in arbore consanguinitatis non potest esse linea curva : aut enim esset regulariter curva, aut irregulariter curva. Si primo modo, sic non potest esse circularis, et sic rediret matrimonium a ramis ad stipitem : et hoc non potest esse, quia succus descendit in ramos a stipite, et non e converso. Si autem irregulariter, tunc nec subiacet arti in mathematicis, nec hic : quia irregulare non obedit arti. Et sic patet, quod non potest fieri translatio a lineis rectis relatis ad unum : et hoc non potest esse nisi in ascendendo, vel in descendendo, vel lateraliter, non quidem ad rectum angulum, quia filius et filia non aeque alte stant parentibus, sed ad medietatem anguli recti, sicut patet in arbore consanguinitatis.
ARTICULUS V.
Quid sit gradus ?
Quinto quaeritur, quid sit gradus, secundum quod computatur in linea.
Et dicunt, quod gradus est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur quanta cognationis distantia personae inter se differant.
Videtur autem inconveniens esse diffinitio : quia
- Gradus sonat habitudinem inferioritatis et superioritatis distantium personarum, etc. : ergo male diffinitur per simplicem habitudinem personarum distantium, etc.
- Item, ex gradu in quantum gradus, non cognoscitur quanta sit distantia, etc. : sed potius ex gradu in quantum est aliquotus, vel secundus, vel tertius : ergo male attribuitur hoc gradui in genere.
- Item, in gradibus materialibus de ligno vel lapide non cognoscitur quanta sit distantia ab inferiori vel superiori loco, nisi sciatur quotus sit gradus ab inferiori vel superiori : ergo nec in gradibus istis scitur distantia ex gradu in quantum est gradus, sed potius scitur ex eo in quantum est aliquotus.
- Item, non idem est cognitum et principium cognitionis, ut dicit Philosophus : sed gradus est cognitum in his : quaerentes enim de consanguinitate oportet gradum cognoscere qui est inter personas : ergo gradus non est principium cognitionis : ergo male attribuitur ei esse principium huiusmodi cognitionis ex modo loquendi, cum dicitur : Qua cognoscitur.
Responsio. Dicendum, quod satis convenienter gradus hic diffinitur : est enim habitudo generalis forma, cuius proprium subiectum et materia sunt personae distantes : sed proprius actus est differentia qua cognoscitur, etc. : et cognitum exprimitur per hoc quod dicitur, quanta cognationis distantia, etc.
Unde dicendum ad primum, quod gradus in genere non sonat inferioritatem vel superioritatem, sed abstrahit ab utroque, et ita diffinitur hic : et per hoc patet, quod est gradus inferior et gradus superior : et haec divisio est in species gradus : et ideo gradus in genere ut abstrahens ab utroque, est ante utrumque : tamen status vel situs superioritatis et inferioritatis importatur in genere per modum distantiae personarum.
Ad aliud dicendum, quod ex gradu in quantum gradus, cognoscitur habitudo in genere, sed habitudo in specie cognoscitur ex gradu in specie determinato : et quia cognitio in genere est cognitio imperfecta, ideo non statur in illa, sed quaeritur de specie : tamen quando diffinitur gradus in genere, non debet diffiniri nisi per cognitionem quam facit in genere.
Ad aliud dicendum, quod idem est in gradibus materialibus : sed quia non statur ibi, ideo processus videtur esse ad speciem.
Ad aliud dicendum, quod gradus ut gradus numquam est quaesitum, nec cognitum, ut quod erat ante quaesitum aut dubitatum : sed potius an sit consanguinitas, vel non, illud quaeritur, et invenitur ex gradu. Unde quod gradus quaeritur, hoc non est nisi in quantum est principium concludendi consanguinitatem, sicut etiam in syllogismis et theorematibus unum concluditur per accidens, ut postea per illud concludatur conclusio intenta : non enim semper proceditur ex per se notis, sed etiam ex illis quae per prima et vera acceperunt fidem.
B. De computatione graduum consanguinitatis.
ARTICULUS VI.
An sunt tres modi computandi gradus ? et, quis sit potior inter illos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, etc.
Sunt enim hic tres modi computandi : et quaeremus, quis rationabilior sit modus ? et, de consonantia et contrarietate inter illos.
Et duo quidem modi graduum sunt secundum canones, quorum uterque dicitur in Littera. Zacharias enim Papa sic computat, dicens : Parentelae gradus taliter computamus : Ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus. Rursus, filius meus et fratris mei filius, secunda generatio sunt, et secundum gradum efficiunt, etc. Et haec via celebrior habetur.
Isidorus autem sic : Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum seiunctis, ex radice istius trunci egrediuntur isti ramunculi, nepos et neptis, primus : pronepos et proneptis, secundus, etc. Et sic de aliis.
Secundum leges autem computatur sic : Pater et mater truncus, frater et soror, primus gradus. Et secundus, filius fratris et filia sororis, quae sunt nepos et neptis. Tertius gradus et quartus, pronepos et proneptis. Et quintus gradus et sextus, abnepos et abneptis. Septimus gradus et octavus, subnepos et subnepos. Nonus gradus et decimus et sic de aliis
Ex his facile est videre, quod illa persona quae secundum primam computationem est in quinto, id est, extra gradum prohibitum hodie : secundum secundam est in quarto, id est, intra gradum prohibitum hodie : et secundum leges in decimo in parte una, et in nono in parte alia. Ergo videtur esse maxima contrarietas inter ista iura, quae sic loquuntur.
Obicitur autem contra primum modum computandi et pro ultimo sic :
- Sicut descensus est generationis in parte una per filium, ita in parte alia per filiam : sed duplex descensus duplicem exigit gradum : ergo in duobus gradibus sunt nepos per filium, et neptis per filiam : ergo prima opinio quae dicit, quod sunt in uno, falsum dicit : et ultima quae dicit, quod sunt in duobus, dicit verum.
- Item, in naturis, si duo contrariis motibus moveantur a se invicem, erit necessario ibi duplex distantia, et duplex gradus, sicut si A moveatur sursum, et B deorsum : sed duplex descensus est ut duplex in natura motus : ergo in generatione filiorum vel filii et filiae est duplex distantia et duplex gradus : ergo prima computatio est falsa, et secunda et tertia tantum vera.
Obicitur autem specialiter contra secundam sic :
- Filius et filia, quae sunt frater et soror, in nullo sibi intrinseco materiali vel formali uniuntur : ergo non potest poni truncus unus, sed potius pater et mater qui sunt caro una : ergo prima est vera, et secunda et tertia est falsa.
- Item, omne quod per generationem distat ab aliquo uno, magis habet similitudinem ramunculi et gradus, quam trunci : sed filius et filia, quae sunt frater et soror, per generationem descenderunt ab uno, sicut ipso nomine importatur, quoniam non est filius nisi patris filius : ergo filius et filia, qui sunt frater et soror non faciunt truncum vel stipitem, sed gradus : et inde ut prius.
Obicitur autem pro prima et secunda contra tertiam sic :
- Diversitas materialis tantum in nullo facit speciem gradus diversam : sed generatio per duos, est diversitas materialis tantum : ergo non facit speciem gradus diversam : ergo isti in uno gradu distant a trunco, licet materialiter sint duo.
- Item, in naturis quae uno modo motus moventur ab uno, aequaliter distant, et unum habent gradum distantiae : sicut ab A movetur B, et eodem modo motus ab eodem A movetur C : sed frater et soror uno modo motus moventur ab uno trunco : ergo distant uno gradu tantum, et non duobus : ergo prima et secunda opiniones sunt verae, et tertia falsa.
Responsio. Dicendum, quod omnes istae opiniones habent aliquid rationis : sed tamen prima rationabilior est : et ideo illi adhaesit Ecclesia. Illa enim considerat, quod aliam habet habitudinem persona a qua est descensus, et non descendit secundum rationem sui nominis, sicut pater et mater : quia nomina illa dicunt a quibus est alius, et non dicunt, quod ipsi sint ab alio, licet quandoque secundam rei veritatem sint ab alio. Considerat etiam, quod aliam habet habitudinem descendens descensu uno, et aliam descendens descensibus pluribus : et secundum hoc locat truncum et gradum primum et secundum et tertium et quartum, ut primus dicatur descensu uno, secundus duobus, tertius tribus, et quartus quatuor : et in illo finitur consanguinitas hodie.
Secunda autem considerat, quod truncus oritur a quodam alio quod est radix, et ideo locat truncum fratrem et sororem super unam radicem patris et matris : et non est diversitas, nisi in ratione, sicut dicitur in Littera, inter primam opinionem et secundam.
Tertia vero considerat illas duas rationes, quae positae sunt pro ipsa, et contra primam opinionem et secundam : et has repetere non oportet.
Et sic planum est respondere omnibus obiectis : quia ultimo inductae solvunt duas primas : et id quod obicitur contra secundam, plane solvitur per ea quae considerat secunda opinio : quia aliam accipit rationem trunci, quam prima.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VII.
An omnes gradus prohibiti sunt ad contrahendum matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : Attende, quod sex computat Isidorus, etc.
Inveniuntur enim hic tres causae assignatae de numero graduum, in quibus licet vel non licet contrahere : secundum enim computationem Isidori, et secundum antiqua iura, sextus gradus est prohibitus, et septimus concessus : et ille assignat causam, quia sex sunt aetates mundi, et sex status hominis, scilicet infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, virilis aetas, senectus et senium, quae Isidorus pro uno accipit, eo quod tunc siccari et putrefieri incipiunt corpora, et usui matrimonii fieri inhabilia.
Secundum Zachariae computationem septimus gradus est prohibitus, et octavus concessus : et ille assignat causam, quia septem diebus omne tempus agitur, post quod et Ecclesia in corpore et anima sponso Christo iungetur.
Secundum autem nova iura, per quae omnibus antiquis abrogatur, quartus gradus est prohibitus, et quintus concessus : et illius Innocentius assignat causam, Extra, de consanguineis et affinibus, quia quatuor sunt elementa, ex quibus componuntur humores quatuor, ex quibus constituitur et complexionatur corpus humanum.
- Videntur autem istae causae ridiculosae, et nihil facere ad propositum, eo quod nulla habitudo causati ad causam esse videatur.
- Item, quae est causa, quod Innocentius assignat potius quatuor elementa, quam Evangelia, vel quatuor angulos coeli, vel quatuor Evangelistas, vel quatuor Ezechielis animalia ? In omnibus enim his eadem videtur esse affinitas ad causatum. Unde dicitur, quod non sine verecundia Ecclesiae Papa illud pro causa allegavit, cum a tanto homine non nisi rationabilia fieri debeant.
- Item, quid assignabimus pro causa, quod secundum consonantiam legum ad canones hodie octavus gradus secundum leges est prohibitus, et nonus et decimus concessi ? Nisi enim assignentur octo homines qui fuerunt in arca Noe, vel octo beatitudines enumeratae, Matth. V, 3 et seq.
Similiter in causa Isidori de sex mundi aetatibus : non enim videntur plus facere sex mundi aetates, quam sex hydriae positae in Cana Galilaeae ad purificationem Iudaeorum.
Similiter septenarius dierum in computatione Zachariae Papae non plus videtur valere, quam septem dona, vel septem stellae habentes motum aplanes in coelo.
Videtur autem, quod melius esset tales causas non assignare : quia litterati talia legentes, vilipendunt, et super nihil vel modicum iudicant Ecclesiam fundare sua instituta.
Responsio. Dicendum, quod in veritate in talibus non magna vis est : quia non habent vim nisi a positione Ecclesiae : nec Sancti huiusmodi numerum assignant pro causa, sed pro indicio quod tali numero utitur Scriptura : et ideo habilior est ad instituendum aliquid in ipso.
Si quis tamen vellet hic subtilizare, tunc pro causa assignari posset prohibitio quarti gradus : quia usque ad quartum gradum homines multi se vident et suam successionem, et abominabile est, quod suam successionem videat homo direptam : sicut etiam Dominus dixit secundum expositionem Sanctorum, Exod. XX, 5 : Visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.
Ad causam autem Innocentii dicendum, quod in qualibet generatione nova fit mixtio sanguinis cum sanguine alieno, et in quantum miscetur alteri, in tantum recedit a primo, et ab invicem. Elementa autem sunt facile et difficulter miscibilia : maxime enim subtile (ut Philosophus dicit) est bene miscibile, et hoc est ignis, qui alienatur quasi in mixtura prima, et in secunda aer, et in tertia aqua, et in quarta terra : et ita componentia corpus humanum recedunt a praeviis dispositionibus, et per consequens a consanguinitate : et hoc patet etiam in seminibus, quae seminantur in terra sibi non naturali : quia in quarta generatione transeunt ad aliam speciem omnino : et hoc intendit Papa.
Ad hoc autem quod Isidorus et Zacharias dicunt, dicendum quod non est causa, sed adaptatio, ut dictum est.
Ad id autem quod obicitur de legibus, dicendum quod idem est octavus secundum leges, et quartus secundum canones : et ideo non oportet in illo aliam assignare causam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
C. Quare sex gradus computantur ?
ARTICULUS VIII.
Unde habeat Ecclesia audaciam prohibendi a matrimonio secundum istos gradus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 : His autem occurrit illud, etc.
- Cum enim Dominus non prohibuerit a matrimonio nisi duodecim personas, quae omnes vel sunt truncus, vel in primo, vel in secundo gradu : unde venit tanta audacia Ecclesiae, quod super hoc prohibere audeat, quoniam usque ad octavum exclusive vel inclusive, et modo usque ad septimum exclusive ?
Cum enim secundum legem Domini illi qui sunt in tertio, sint legitimae personae, videtur quod si contrahunt, quod Deus coniunxerit eos : ergo prohibetur homini ne separet.
- Item, videtur hoc facere ad pacem et societatem et vitam iucundam : quia duae rationes dilectionis erunt inter tales, scilicet coniugium, et consanguinitas : ergo potius debet promoveri matrimonium, quam prohiberi.
Ad hoc dicendum, quod Ecclesia fecit hoc Spiritu sancto inspirata, ut amicitia diuturnior esset, et plures essent rationes nectentes homines in amore et pace, quando multi infra consanguinitatem reputarentur. Et sic patet solutio ad primum : Deus enim numquam coniunxit illos, qui coniunguntur contra Ecclesiam inspiratam.
Ad aliud dicendum, quod hoc erat quando propagatio fidelium erat carnalis, et parva gratia dilectionis erat hominibus ostensa : sed modo dilectio magna Filii Dei ostensa est, et aliena natura a divina desponsata : et ideo vincula amoris ad eos extenduntur diversa et lata in consanguinitate.
Et sic patet solutio ad totum.
