Distinctio III — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio III

DISTINCTIO III

De Baptismo.

 

A. Quid sit baptismus ?

 

DIVISIO TEXTUS

Post haec videndum est quid sit baptismus, etc.

Hic aggreditur Magister de baptismo.

Et dividitur in tres partes iste tractatus :

in quarum prima agit de substantialibus baptismi.

In secunda autem agit de baptismo ex parte suscipientis : et haec incipit in sequenti distinctione, scilicet quarta, ibi, A : Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, etc.

In tertia, agit de baptismo ex parte dantis sive baptizantis : et haec incipit in quinta distinctione, ibi, A : Post haec sciendum est sacramentum baptismi, a bonis et a malis ministris dari, etc.

 

In prima harum quinque determinantur circa baptismum :

quorum primum est, quid sit baptismus, et quae forma eius : quia haec pertinent ad idem : quia penes formam datur diffinitio.

Secundo, agit de institutione, ibi, F : De institutione baptismi quando coepit, etc.

Tertio, agit de materia, ibi, H : Celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua, etc.

In quarta, agit de modo immersionis, quae est actus baptismi, ibi, I : De immersione vero si quaeritur, quomodo fieri debeat, etc.

In quinta et ultima, agitur de cessatione circumcisionis, adveniente baptismo, ibi, K : Solet etiam quaeri : Si circumcisio amisit, etc.

 

Prima harum dividitur in tres :

in quarum prima agitur, quid sit baptismus in re et diffinitione.

In secunda, de forma baptismi quae est, et quae fuit quandoque, ibi, B : Sed quod est illud verbum, etc.

In tertia facit quasdam quaestiones circa formam, ibi, C : Hic quaeritur, an baptismus esset verus, etc.

Ex his patet sententia et ex sequenti disputatione.

 

 

ARTICULUS I.

An diffinitiones baptismatis sunt bene assignatae ?

 

Incidit autem primo hic dubium, quid sit baptismus ?

Et in Littera ponitur ista diffinitio : Baptismus est intinctio in aqua facta, verbo vitae sanctificata.

Dionysius autem in Ecclesiastica hierarchia : Baptismus est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans animales nostros habitus, ad supercoelestis quietis anagogen nostrum iter faciens, et sacrae ac divinissimae nostrae regenerationis traditio.

Aliam iterum dat Damascenus in libro quarto de Fide orthodoxa : Baptismus est per quod primitias Spiritus sancti accipimus, et principium alterius vitae fit nobis, et regeneratio, et sigillum, et custodia, et illuminatio.

 

Et quaeritur primo : Cum unius rei unicum sit esse, penes quid accipiantur tres baptismatis diffinitiones ?

 

Item, obicitur contra primam.

Quaeritur enim : Quid secundum illam diffinitionem dicatur baptismus, aut aqua, aut tinctio, aut character, aut gratia ?

  1. Videtur autem, quod aqua : quia cum omne sacramentum sit ex similitudine significans, et sua causalitas non extendatur extra virtutem signi : videtur, quod in illo tota substantia sacramenti sit, in quo est tota ratio significandi : haec autem tota est in proprietate aquae, quae abluit, nitere facit, refrigerat, vivificat etiam propter naturam perspicui quae est in ipsa per convenientiam cum coelo : ergo videtur, quod ipsa sit sacramentum : ergo in recto debuit cadere in sacramenti diffinitione, et non in obliquo.

Sed contra hoc videtur esse, quod aqua non manet in baptismo : sed baptismus semper manet : ergo aqua non est baptismus.

  1. Si forte dicatur, sicut Augustinus in Littera videtur velle, quod tinctio ipsa est baptismus.

Contra hoc est eadem obiectio : quia tinctio transit postquam facta est tinctio : ergo cum baptismus maneat, non videtur quod tinctio sit baptismus.

Item, tinctio non videtur esse de omni baptismo : ergo non substantialiter ponitur in diffinitione. Quod autem non sit de omni, videtur, quia est baptismus sanguinis, et poenitentiae, quibus non convenit baptismi tinctio in aqua : ergo tinctio non dicitur baptismus nisi accidentaliter : ergo non deberet diffiniri per tinctionem.

Item, cum dicitur, Baptismus est tinctio, etc. : forma propria deberet exprimi in baptismo : verbum enim vitae est verbum praedicationis, et omnium aliorum sacramentorum : ergo sicut male diffiniret hominem, diffiniens materialiter sic, Homo est quod componitur ex corpore et sensu : ita male videtur diffiniri, cum dicitur, Baptismus est tinctio, etc. : quia verbum vitae convenit multis, et non soli baptismo.

  1. Si forte dicatur, quod character sit baptismus.

Contra : Illi nullo modo convenit diffinitio sacramenti : quia non est visibilis forma invisibilis gratiae : ergo ipse baptismus non dicitur.

  1. Praeterea, videtur, quod gratia debeat dici baptismus : quia unumquodque denominatur ab ultimo et optimo sui : gratia autem est ultimum et optimum baptismi : ergo ipsa denominat baptismum : et baptismus habet diffiniri per eam, ut videtur.

Sed contra hoc videtur : quia gratia est effectus baptismi : effectus autem et causa non sunt idem in substantia : ergo gratia non est sacramentum.

Item, in sequenti distinctione dicit, quod quidam suscipiunt sacramentum, et non rem sacramenti : ergo sacramentum secundum substantiam potest esse sine gratia : ergo gratia non est sacramentum.

 

Obicitur autem de secunda diffinitione : quia

  1. Baptismus non dicitur esse principium mandatorum sacrae actionis : praecedunt enim ipsum confessiones, et abrenuntiationes confitentur enim ibi fidem, et abrenuntiant diabolo et pompis eius ante baptismum.
  2. Si forte dicas, quod hoc faciunt patrini : hoc nihil est : quia si adultus foret, oporteret ipsum facerere per seipsum.

Praeterea, ipsi patrini faciunt hoc in persona parvuli. Unde dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia : Neque enim hic, scilicet patrinus ait sic : Ego pro puero abrenuntiationes et sacras confessiones facio : sed quia puer abrenuntiat, hoc est, confiteor puerum credere in sensum sacrum venientem nostris divinis anagogis, abrenuntiare quidem universaliter contraris, confiteri autem et cooperari divinas confessiones. Ergo videtur, quod haec puer faciat, qui non est capax praecepti : et tamen capax est baptismatis, ut dictum est : ergo non debuit per hoc diffiniri, quod sit principium mandatorum.

  1. Item, obicitur de secunda parte : Animales enim habitus formare, non videtur convenire baptismo : sed cum animal, ut dicit Augustinus in Glossa super Epist. I ad Timoth. II, dicatur dupliciter, scilicet vita, et sensu, videtur animalem vitam formare virtus temperantiae, et animalem sensum videtur formare fides, et non baptismus.
  2. Item, de tertia parte obicitur quia ad supercaelestis conversationis anagogen magis facit nostrum iter contemplatio, quam baptismus : ergo non deberet poni in baptismi diffinitione.

 

De tertia diffinitione baptismi etiam obicitur :

  1. Si aliquis sanctificatus iam accedit ab baptismum ut Cornelius centurio, et alii multi, ille non accipit ibi primitias Spiritus sancti.
  2. Praeterea, homo in natura habet sigillum quo configuratur Trinitati in imagine : ergo non accipit hoc in baptismo, ut videtur.
  3. Praeterea, quare ponit ibi Damascenus tot clausulas in diffinitione ? Illuminatio enim magis pertinet ad virtutes intelligibiles, ut fidem, scientiam, intellectum, sapientiam, prudentiam, et huiusmodi, quam ad baptismum pertineat, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod illa diffinitio quae est Augustini et ponitur in Littera per alia verba, colligit essentialia baptismo in materia et forma quia tinctio in aqua secundum quod est ex parte tincti, non tingentis, est materia baptismi : sed forma in verbo vitae. Secunda autem datur de baptismo, secundum quod est fundamentum omnium aliorum sacramentorum, sine quo non contingit intrare ostium Ecclesiae : et hoc patebit in explanatione ipsius. Tertia autem quae est Damasceni, datur per effectus generales baptismi : et hoc etiam infra patebit.

 

Ad aliud ergo quod quaeritur : Quid dicatur baptismus secundum diffinitionem ? iam possumus dupliciter respondere, scilicet vel quod dicatur baptismus tinctio in aqua cum coniunctione ad characterem quem imprimit, et sic videtur velle Augustinus in Littera, vel quod dicatur e converso baptismus character, secundum quod est a tinctione tali, et non absolute.

Si primo modo dicimus, tunc respondemus ad argumentum dicendo, quod licet in aqua inveniantur huiusmodi proprietates, tamen illas non exercet in actu, nisi secundum quod est tingens : et ideo ipsa non est sacramentum, nisi hoc modo considerata, et tunc est materialis : ipsa autem tinctio dicit constitutum ex ipsa et verbo sanctificante.

Ad aliud dicendum, quod manent aqua et tinctio non in se, sed secundum coniunctionem ad characterem manentem, et ideo non simpliciter transeunt.

Ad aliud dicendum, quod baptismus sanguinis et flaminis non absolute dicuntur baptismus, sed secundum quid tantum, scilicet in quantum supplent vicem baptismi : ubi articulus necessitatis, et non contemptus religionis sacramentum excludit.

Ad aliud dicendum, quod verbum vitae est uno modo in sacramentis, scilicet invocatione Trinitatis, exceptis Eucharistia, et unctione extrema, et poenitentia, et matrimonio : in tribus enim invocatio est Trinitatis. Sed hoc ideo est, quia non est ita de Deo, sicut de formis creatis : in formis enim creatis nullae duae aeque speciales se habent uno modo ad suum formatum : sed Deus uno modo se habet ad omne quod est, et non omnia uno modo se habent ad ipsum : et ideo verbum vitae quod est in aliis, scilicet invocatio Trinitatis est etiam in baptismo : sed verum est, quod aptatur baptismo per actum baptizandi et intentionem specialem. Vel possumus dicere, quod vita est primus actus spiritus, et vivere est primum esse viventibus : et quia in baptismo datur primum esse vitae spiritualis, cum ipsum sit fundamentum totius vitae, competit verbum vitae spiritualiter baptismo magis quam aliis. Quod autem hoc verum sit, patet per Dionysium in Ecclesiastica hierarchia, ubi dicit sic : Si esse divinitus est divina generatio, nequaquam aliquando quid noverit a Deo traditorum, neque quidem quid operatus sit, qui neque subsistere divinitus habuit. Et intendit dicere, quod sicut in naturis id quod non est, neque intelligit, neque operatur : sic etiam in divinis qui non est primo per baptismum, non potest operari, nec bene intelligere.

Ad id quod obicitur contra hoc, quod character dicatur baptismus. Dicendum, quod proprissime, meo iudicio, character baptismus dicitur. Et ad obiectum dicendum, quod visibilis est, non in se, sed in comparatione ad tinctionem a qua imprimitur, vel in qua imprimitur a Deo, quod magis proprie dicitur.

Ad aliud dicendum, quod gratia nullo modo potest dici sacramentum. Et ad obiectum dicendum, quod ab illo ultimo est denominatio quod est perfectio rei intranea suae essentiae : gratia autem nihil est de essentia sacramenti, sed est effectus eius.

 

Ad id quod quaeritur de secunda diffinitione, dicendum quod illam melius possumus intelligere per verba alterius translationis, quae dicit sic : Quaeritur quod est principium venerandissimorum praeceptorum sacrae operationis, quod ad aliarum sanctarum locutionem et sanctificationum susceptionem format nostros animales habitus, et ad supercaelestis situs sursum actionem nos conducit, quod sanctam et divinissimam nostram regenerationem tradit. Ex hoc etiam patet, quod ipse vult, quod baptismus sit principium praeceptorum, id est, quia pro nobis fieri praecipitur, quia per ipsum ingredimur in ianuam Ecclesiae : et ordinat nos ad tria, scilicet ad esse per regenerationem, et hoc tangit ultimo : et ad operari, et hoc tangit secundo, quia ordinat animales sensus ad spiritualia in operibus et verbis secundum activam : et reordinat nos ad superiora ut quiescamus in eis tamquam in fine nostrarum actionum in contemplativa : et hoc est quod intendit.

Dicendum ergo ad primum, quod omnes illae confessiones et sacrae actiones contrahunt virtutem a baptismo, prout est in voluntate : vult enim Augustinus, quod omne praecedens baptismum et sequens virtute baptismi operatur : et ita ipsum secundum naturam est primum, licet secundum tempus sequatur. Et quod hoc verum sit, accipitur a verbis ipsius in fine libri primi de Nuptiis et Concupiscentia, ubi sic dicit : Sic accipiendum quod ait Apostolus : Christus dilexit Ecclesiam, ut verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur : non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur : non ut baptisma quoties peccatur, toties iteretur : sed quia ipso quod in eo datur fit, ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur : quid enim prodesset, vel ante baptismum poenitentia, nisi baptismus sequeretur : vel post, nisi baptismus praecederet ? Quasi diceret : Nihil. Et ex hoc patet propositum.

Ad aliud dicendum, quod puer non est capax praecepti nisi secundum habitum et ordinem ad praecepta : et hoc modo etiam baptismus est principium operationis praeceptorum.

Ad aliud dicendum, quod animalitas sumitur hic large pro habituali obedientia concupiscentiae : format autem hic sensum baptismus conferendo generalem gratiam spiritualis vitae, quae incipit in ipso debilitando fomitem universaliter.

Ad aliud dicendum, quod per rem significatam et non contentam ducit ad anagogen supercoelestis quietis : haec autem res nitor est et fulgor futurae resurrectionis, quando lavabimur ab omni corruptela, sorde, et macula : unde aliter ducit quam contemplativa : quia contemplativa ducit per confessionem et studium, sacramentum autem per similitudinem quam habet cum aeternis.

Ad id autem quod obicitur de tertia diffinitione, dicendum prout iam patuit, quod etiamsi primitiae Spiritus ante baptismum dentur, illud tamen est in virtute baptismi in proposito existentis habitu, sicut in Cornelio : vel actu, sicut in aliis qui sciunt et credunt articulos explicite.

Ad aliud dicendum, quod homo in natura habet sigillum similitudinis quoad imaginem, sed non quoad characterem configurantem in habitu tali, sicut dat baptismus : et ideo obiectio non procedit.

Ad ultimum dicendum, quod haec quinque ponuntur in diffinitione baptismi, secundum quod quinque modis baptismus operatur contra originale : originale enim dicit pronitatem ad omne malum causa carentiae iustitiae debitae : carentiam autem iustitiae sequitur dissimilitudo nostri ad Deum, et reatus ad mortem : pronitatem autem ad malum sequitur inconsideratus casus, ut excaecatio qua excaecatur per affectum boni commutabilis. Contra culpam ergo dat primitias Spiritus, contra reatum mortis dat principium vitae per regenerationem, et contra dissimilitudinem dat signaculum vel sigillum, contra praecipitium casus dat custodiam, et contra caecitatem ex parte nostri dat illuminationem : et sic patet quare has quinque clausulas ponit in diffinitione.

 

 

B. De forma baptismi.

C. Si in nomine Patris tantum vel Spiritus sancti possit tradi baptismus ?

D. Quaestio Ambrosi.

E. Perstringit praemissorum intelligentiam cum determinatione cuiusdam dicti.

 

ARTICULUS II.

An sit aliqua forma baptismi ? et, de singulis verbis positis in forma baptismi.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit sacramentum ?

Incidit enim hic quaestio de forma baptismi. Et quaeritur, cum dicitur : Ego baptizo te in nomine Patris et Fili et Spiritus sancti, utrum pronomen ego sit de essentia formae ?

Videtur quod sic : quia

  1. Intentio baptizantis exigitur. Haec autem non exprimitur nisi per demonstrationem intendentis, et non fit demonstratio nisi per pronomen ego : ergo pronomen est de forma.
  2. Item, baptizare convenit ministro Ecclesiae : ergo videtur, quod ministrans exprimi debet : ergo cum non exprimitur nisi pronomine, ideo videtur ipsum esse de forma.

Sed contra hoc videtur esse regula Grammaticorum dicentium, quod in verbis primae et secundae personae certus et determinatus intelligitur nominativus : ergo non est necessarium quod apponatur.

 

Item quaeritur ulterius : Utrum verbum baptizo sit de forma ?

Videtur quod non : quia

  1. Plus est exprimere facto quam verbo : ergo cum sit ibi expressio facto, non oportet quod verbo dicatur.
  2. Item, cum Christus dicit : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Fili, et Spiritus sancti, videtur iniungere exercitium, et non praecipue expressionem. actus : ergo virtute illius baptizationis non importatur quod sit de forma, nec virtute ulterius potest haberi : ergo non est de forma.
  3. Item, ipse dixit : Ite, docete, baptizantes : sed cum doceret, non oportuit dicere ante : Ego doceo vos, sed tantum actum exercendo expleverunt mandatum : ergo a simili etiam actum baptismi exercendo, expleverunt mandatum baptismi.
  4. Item, in aliis benedictionibus et signaculis, ut est benedictio panis, non exprimitur ante actus benedictionis : ergo etiam hoc non exigitur in actu baptizandi.
  5. Item, Exod. XIV, 15 : Quid clamas ad me ? dicit Glossa, quod desiderio cordis clamabat : ergo videtur, quod sufficit intendere, et non exprimere.
  6. Item, aqua est de substantia baptismi : et tamen non exigitur, quod sermone exprimatur, ut sic dicatur : Ego baptizo te in aqua : ergo videtur, quod nec exigitur expressio actus baptismi.
  7. Item, cum Christus sit qui vere et interius baptizet, videtur, quod melius exprimatur dicendo : Baptizet te Christus, etc., quam, Ego, baptizo te.
  8. Item, Graeci et Dalmatae ita baptizant : Baptizetur servus Christi in nomine, etc.

Si forte dicas, quod non sunt baptizati. Contra : Beatus Nicolaus et alii sancti ita sunt baptizati, ut dicitur.

Item, Dominus Gregorius Papa super hoc consultus, de consilio respondit, quod non rebaptizarentur qui sunt sub Ecclesia Romana in Dalmatia, sed caveretur ne amplius fieret : ergo videtur, quod hoc sufficit ad formam : quia aliter rebaptizandi essent.

  1. Si autem tu dicas, quod propter intentionem exigitur expressio actus. Contra : Secundum hoc melius diceretur : Ego intendo te baptizare, etc.

Sed contra : Hoc sacramentum est sacramentum necessitatis ad quod exigitur intentio actus quod facit Ecclesia : ergo ad hoc ut excludatur omnis error, exigitur expressio actus per verbum primae personae et praesentis temporis indicativi modi.

 

Ulterius quaeritur : Quid dicat hoc quod dicit, in nomine ?

Aut enim supponit essentiam, aut personam. Si supponit essentiam : ergo videtur, quod essentia possit poni loco eius, ut dicatur : Ego baptizo te in essentia Patris et Fili et Spiritus sancti. Si autem supponit personam, tunc videtur, quod debeat poni in plurali, ut dicatur : In nominibus Patris, etc.

 

Ulterius quaeritur : Utrum possint poni alia nomina idem significantia loco istorum ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Dicit Augustinus, quod eodem modo dicitur Filius Verbum, et Filius : et eodem Spiritus sanctus donum, et amor, quo Spiritus sanctus : ergo videtur, quod possit baptismus sic fieri : Ego baptizo te in nomine Patris et Verbi et Amoris vel Doni.
  2. Item, cum genitor et genitus idem sint quod pater et filius, videtur quod possit fieri baptismus sic dicendo : Ego baptizo te in nomine genitoris et geniti et doni procedentis.
  3. Item, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus una indivisibili operatione operentur in baptismo, et ad operandum ordinent potentia, sapientia, et bonitas, videtur melius dici Baptizo te in potentia sapientia et bonitate, quam, In nomine Patris, et Fili, et Spiritus sancti.

 

Item, quaeritur de hoc quod dicitur a Luca, quod Apostoli baptizaverunt in nomine Christi.

  1. Dicit enim Apostolus, ad Ephes. IV, 5 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Constat autem, quod illud unum est quod unitate formae unum est, sicut quaelibet res est una : ergo videtur, quod cum Christi baptismus est unus, unam semper debuit habere formam sed constat, quod si Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, non eamdem habuerunt formam quam nos habemus : ergo non fuit unum baptisma : ergo baptismus Ecclesiae non est unus, et ita erat fides quoad hunc articulum, qui est unum baptisma, quod est impossibile : ergo Apostoli male baptizaverunt in nomine Christi.
  2. Item, unde fuerunt Apostoli tantae audaciae, quod mutaverunt formam a Christo traditam, cum in baptismo nulla sit institutio habens valorem nisi divina ?

 

Item, numquid in alio nomine idem poterat fieri ut in nomine Iesu ?

Videtur, quod sic : quia Iesus et Christus nominat eamdem personam : ergo quod poterat fieri in uno, poterat etiam fieri in alio.

Sed contra : In hoc nomine, Iesus, non ita exprimitur fides Trinitatis : quia Iesus interpretatur salvator, quod nomen sua vi non sonat nisi potentiam deitatis sine distinctione personae : ergo non poterat fieri in illo.

 

Item, quaeritur a simili : Utrum Papa modo posset idem instituere si vellet ?

Videtur autem, quod sic : quia ipse est Vicarius Christi in terris : si ergo Apostoli fecerunt hoc, et ipse similiter videtur hoc posse.

Sed contra :

  1. In sacramentis operatur tantum institutio divina : Papa autem non est Deus : ergo non potest instituere illud.
  2. Item, aqua in sacramento inferior est quam forma, quia ipsa est ut materia : et constat, quod Papa non possit mutare materiam : ergo multo minus potest mutare formam.

Ulterius quaeritur : Utrum in nomine unius personae possit fieri baptismus ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Ita dicitur in Littera.
  2. Item, relativa posita se ponunt, et unum intelligitur in alio : ergo videtur, quod sufficit nominare unum.

In contrarium est, quod non est forma in baptismo nisi invocatio Trinitatis : Trinitas autem non est persona una : ergo invocatio Trinitatis non est invocatio personae unius.

 

Item, quaeritur : Utrum in nomine Trinitatis possit baptizari, ut dicatur sic : Ego baptizo te in nomine Trinitatis ?

Videtur, quod sic : quia tunc

  1. Nulla personarum dimittitur, quae non invocetur super baptisma : ergo verus erit baptismus.
  2. Item, in Littera dicitur, dummodo fides sit integra, sufficit unum nominare : ergo multo magis sufficit si ipsa Trinitas nominetur.

 

Ulterius, quaeritur de appositione : Utrum licet aliquid apponere, ut dicatur : Baptizo te in nomine Patris et Fili et Spiritus sancti et sanctae Mariae, vel aliud, vel plura huiusmodi ?

Et videtur, quod sic : quia hoc facit ad maiorem devotionem, et tamen non tollit formam.

Sed contra : Secundum hoc dicam : In nomine Patris maioris, Fili minoris, et Spiritus sancti coaevi utriusque. Videtur, quod esset baptismus, cum nihil dimissum sit de forma.

 

Ulterius, quaeritur de transpositione sic : Baptizo te in nomine Fili et Spiritus sancti et Patris.

Et videtur, quia personae sunt aequales : ergo videtur, quod non differt quae earum sit prior in oratione vel posterior.

Sed contra :

  1. Secundum hoc non servatur ordo naturae quem Augustinus ponit in divinis.
  2. Item, secundum hoc possemus dicere : Baptizo te in nomine Fili secundi, et Patris primi, et Spiritus sancti terti : in qua forma per ordinem distinctionum ordinatum exprimitur Sabelliana haeresis.

 

Ulterius, quaeritur de corruptione, ut dicatur : In nomine patria et filiabus et spiritibus sanctibus, utrum sit baptismus ?

Et videtur quod sic : quia alias illi qui non possunt proferre propter linguae balbutiem et imperitiam, omnes male baptizarent : et secundum hoc multi parvuli damnarentur, et multi essent rebaptizandi.

Sed contra : Declinatio quaedam est in principio, sicut et in fine : ergo si licet corrumpere in fine, licet etiam corrumpere in principio, quod nullus dicit : quia non est baptismus, si dicatur, Baptizo te in nomine atris et ilii, etc.

 

Solutio. Dico sine praeiudicio, quod aliud est de forma secundum statutum Ecclesiae, et aliud secundum institutionem divinam.

Secundum statutum Ecclesiae existens de forma, si violetur et servetur institutio divina, peccat baptizans, et Ecclesia potest severe agere in ipsum : sed baptizatus non est rebaptizandus. Et hoc modo dicunt quidam, quod pronomen ego est de forma : quod tamen non puto : sed puto, quod potest dimitti si vult aliquis, sine magna culpa : sed dico, quod securius est apponere. Sed quoad institutionem Ecclesiae dicunt multi, quod verbum baptizo est de forma : ita ut reprehendatur tamquam pro criminali qui hoc dimiserit. Sed ego puto verius, quod est de forma secundum necessitatem, ita quod si dimittitur, non sit baptizatus qui baptizatur : sed iudicio omnium invocatio Trinitatis est etiam de forma secundum institutionem divinam.

Secundum hanc igitur meam opinionem quae plurium est et celebrior hodie, responderi potest ad primum quod intentio magis exprimitur in actu et pronuntiatione verbi : et hoc ideo, quia non exigitur intentio personae quam determinat, sed potius Ecclesiae in cuius persona ille baptizat.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

 

Ad id quod quaeritur de verbo, baptizo, sine praeiudicio aliorum dico, quod est de forma necessitatis baptismi, et sine quo baptismus non est, nisi occurrat casus propter quem aliter ad tempus sit faciendum, sicut Apostoli fecerunt.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non exprimitur ipso facto intentio baptismi : quia ille modus tinctionis etiam in aliis lavacris est, praecipue cum infra dicatur, quod infans semel vel ter possit immergi, et oportet exprimere verbo significante Ecclesiae regenerationis actum, ut mihi videtur.

Ad aliud dicendum, quod Christus iniunxit eis exercitium cum determinatione modi, et utrumque intellexit in hoc quod dixit : Baptizantes eos in nomine, etc. Et hoc ideo, quia istud est sacramentum necessitatis, et ideo exigitur summa cautela circa ipsum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de doctrina : quia illa potest esse praeter intentionem, nec est de necessaris ad salutem : et ideo non exigitur ibi expressio talis.

Ad aliud dicendum, quod illae benedictiones sunt orationes, in quibus non est magna vis intentionis.

Ad aliud dicendum, quod non est simile, quia in oratione quae est pius affectus in Deum directus, non respicitur principaliter nisi cor. In sacramentis autem invisibilis specie operatur virtus divina : et ideo exprimitur intentio circa illud.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de aqua : quia intentio non refertur ad aquam, sed ad actum, et ideo in actu debet exprimi.

Ad aliud dicendum, quod licet Christus operetur interius, tamen sua operatio non est nisi operatione ministri praeexistente, et ideo illa requirit intentionis expressionem.

Ad alia quae obiciuntur de ritu Graecorum, puto quod corrigendi essent si acquiescerent. De illis autem qui baptizati sunt, potest esse quod primo tradita fuit eis haec forma, propter hoc quod putabant in baptismo nihil fieri nisi operationem hominis : et ideo sicut Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ita et consilio Spiritus sancti tradiderunt eis, ut actus ad Christum referretur, vel impersonaliter ad Christum et Ecclesiam : et hoc ad tempus : et ideo peccant observantes ritum istum, sicut etiam peccaremus si nos in nomine Christi baptizaremus.

Vel dicatur, quod cum dicitur : Baptizetur servus Christi, etc., praeintelligitur expressio vel intellectus verbi primae personae, et quoad hoc tolerari potuit ad tempus, propter scandalum, et ex imperio Spiritus sancti inspirante Ecclesiam. Tamen Papa in hoc dubius fuit : quia de illis qui sunt in Dalmatia primo respondit, quod rebaptizarentur, et postea permisit, et ut caveretur in posterum praecepit : quosdam autem fratres in ordine nostro existentes, tres ad minus in urbe Roma rebaptizari praecepit.

Ad aliud dicendum, quod non bene dicitur : Ego intendo te baptizare : quia ex hoc non posset inferri, quod ego baptizarem secundum actum, vel quod ille baptizatus esset secundum actum : quia multa intendimus quae non facimus : et ideo expresse convenienter fieri non potuit nisi in enuntiatione actus baptismi.

Ad aliud dicendum, quod ly nomine dicit essentiam notam se reddentem in effectu gratiae quam operantur indifferenter tres personae : et ideo cessat obiectio, quia licet supponat essentiam, tamen supponit eam sub alio modo significandi : et ideo loco eius supponi non potest.

Ad aliud dicendum, quod nulla nomina possunt poni loco istorum : quia tantum exprimunt personas, ut sunt in se perfectae et distinctae ab invicem, ut probatum est in primo libro Sententiarum.

Ad aliud quod contra obicitur, dicendum, quod Verbum et Filius differunt eadem ratione quae est relatio, sed non eadem ratione nominis : quia Verbum ut Verbum non nominat personam in se perfectam, sed potius Verbum ut in divinis : et similiter donum, et amor : et ideo non possunt poni loco illorum.

Ad aliud dicendum, quod genitor et genitus dicuntur relativa, quae secundum intellectum sunt ab actu generandi : Deus autem Pater, et Filius dicunt personas distinctas : unde omnis pater generat, sed non convertitur : et similiter omnis filius genitus est, sed non convertitur : et ideo patet, quod differentis significationis sunt illa nomina et ista.

Ad aliud dicendum, quod potentia, sapientia, voluntas sive bonitas, licet nominent ea quae exiguntur ad operandum, tamen non nominant nisi unitatem essentiae, eo quod haec in singulis personis sunt : sed forma baptismi secundum fidei confessionem distinctam, debet nominare unitatem essentiae et tres personas : et ideo illa nomina non conveniunt.

Ad aliud dicendum, quod tria concurrebant ad hoc quod Apostoli baptizarent in nomine Christi, quorum unum est significatio nominis quae implicite exprimit Trinitatem. Secundum autem fuit necessitas, quia odiosum fuit illud nomen salutare, in quo oportet omnem hominem salvari : et ideo ut videntes Spiritum sanctum visibiliter descendere ad invocationem huius nominis, et sic amabile et reverendum nomen ostenderetur, voluit Spiritus sanctus ut in illo nomine baptizaretur ad tempus, donec notum et venerabile fieret. Tertium est institutio divina per instinctum et revelationem Spiritus sancti, quae licet non legatur, tamen puto quod Apostoli numquam praesumpsissent, nisi Spiritus sanctus hoc fieri iussisset.

Ad aliud dicendum, quod salvata est unitas formae implicite : quia in nomine Christi intelligitur ungens Pater, unctus Filius, et unctio quae est Spiritus sanctus.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod hoc nomen, Iesus, non ita conveniens erat : quia non ita exprimit Trinitatem : tamen nolo contradicere quin eisdem causis concurrentibus hoc fieri posset in alio nomine sicut in isto.

Ad aliud dicendum, quod Papa non potest sicut nec Apostoli potuerunt, nisi per revelationem Spiritus sancti, et magnam Ecclesiae necessitatem.

Ad id quod quaeritur de nomine unius personae, dicendum quod non potest fieri, nec umquam factum est : et quod dicit Ambrosius, sic intelligitur : Qui unum dicit exprimendo in fide Trinitatis, quae fit in confessione etiam aliorum. Vel dicatur melius, quod loquitur in eodem casu in quo Apostoli in nomine Christi baptizaverunt : tunc enim fieri posset illis tribus concurrentibus, et aliter est absolute falsum quod dicitur in Littera.

Ad aliud dicendum, quod licet relativa se ponant per intellectum, tamen non sunt sic forma baptismi, sed potius expressa in voce : non enim sufficit cogitare vel intelligere, sed oportet exprimere voce.

Ad aliud dicendum, quod Trinitas non nominat personas nomine proprio : et ideo non est forma : quia in nominibus propris sunt articuli fidei et forma baptismi.

 

Ad id quod quaeritur ulterius de appositione, dicendum quod peccat apponens. Si autem apponit quod non sonat corruptionem formae, non est rebaptizandus.

Et per hoc patet solutio ad sequens : quia illa appositio, In nomine Patris maioris, etc., sonat formae corruptionem : et ideo non puto illum baptizare qui sic baptizat.

Ad aliud dicendum, quod peccat qui transponit : tamen puto esse baptismum, si nihil amplius fiat nisi transpositio. Si autem apponat quod sonat formae corruptionem, tunc puto quod non est baptismus, ut In nomine Patris primi, etc.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod ordo naturae etiam nominibus transpositis salvatur in intentionibus nominum : quia Pater semper dicitur qui non ab alio, a quo alius : Filius qui ab alio, a quo alius : et Spiritus sanctus qui ab aliis, a quo nullus.

 

Ad id quod quaeritur ulterius de corruptione, dicendum cum Doctoribus quod si propter linguae impedimentum vel ignorantiam loquelae corrumpit in fine, non officit baptismo. Si autem ex hoc intendat deridere et inducere errorem, tunc significat se non intendere quod facit Ecclesia, et tunc non baptizat.

Ad id quod quaeritur de corruptione in principio, communiter dicitur et verum est (ut dicunt Grammatici) quod declinatio in fine dictionis non variat nisi consignificatum, et non significatum : et ideo corruptio illa non aufert formam baptismi : declinatio autem in principio dictionis variat significatum, et ideo corruptio in principio dictionis tollit baptismi formam.

 

Si adhuc quaeritur : Quare dicatur haec forma invocatio Trinitatis, cum invocatio habeat fieri in modo deprecativo : forma autem baptismi exprimitur in modo indicativo per modum enuntiationis de praesenti ?

Et ad hoc dicendum, quod est quaedam deprecatio habens vim indicationis, ut quidam Prophetae, quando prophetare desiderabant quod prophetabant, sicut, Isa. LXIV, 1 : Utinam dirumperes coelos, et descenderes. Ita etiam e converso sunt quaedam enuntiationes, quae habent vim invocationum : quia quod enuntiative profertur, hoc est ideo quia intentionis expressio in eis exigitur, et sic est enuntiatio in sacramentis, et est sensus : Baptizo te, etc., id est, ego baptizo te exterius invocans Patrem, etc., ut interius te baptizet.

 

Si autem quaeritur : Quare ita non dicitur : Invoco te ?

Dicendum, quod hoc fit ut non ponatur sub dubio aliquo quin Spiritus sanctus interius baptizet.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

F. De institutione baptismi.

G. De forma in qua baptizaverunt Apostoli ante passionem Christi.

 

ARTICULUS II.

Quando baptismus est institutus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : De institutione baptismi quando coepit, etc.

Videtur enim, quod baptismus debuit institui a principio : quia magis valet efficax medicina in principio, quam in fine morbi.

Si dicas, quod trahit efficatiam a passione Christi, et ideo ante passionem non debuit institui : videtur hoc nihil esse : quia in fide venturi profuit passio illis qui fuerunt ante Christi incarnationem : ergo et baptismus potuit prodesse.

 

Praeterea, ista varietas quam Magister tangit in Littera, habet reduci ad aliquam concordiam, quae igitur est illa ?

 

Solutio. Dicendum, quod baptismus non debuit incipere ante Christi passionem : et huius causa est, quia baptismus est sacramentum pleni effectus, et plenae curae : cura autem morbi plenaria non fuit nisi post passionem et resurrectionem Christi : quia tunc reatus originalis in toto cessavit, et ianua coeli aperta fuit quoad beatitudinis perceptionem.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non habuerunt plenam liberationem qui fuerunt ante Christi incarnationem, sed tantum pro se quilibet satisfecit : sed reatus naturae mansit usque ad Christum quoad descensum ad limbum, et ianuae clausionem.

Ad aliud dicendum, quod baptismus multipliciter institutus est, scilicet officialiter, et causaliter, et quoad effectum salutis.

Officialiter, Matth, X, 1 et seq., quando misit Apostolos baptizare in eadem forma in qua nunc baptismus fit, ut dicit in Littera, praecipiens eis, ibi, In viam Gentium ne abirent, et in civitates Samaritanorum ne intrarent.

Causaliter autem quatuor modis, scilicet materialiter, Matth. III, 16 et seq., quando tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis in baptismo, scilicet quo baptizatus est : in quo tamen baptismo res Trinitatis fuit, licet non sub forma verborum praescripta : quia Pater in voce, Filius in carne aquam tangente, Spiritus sanctus in columba. Quia etiam aqua materia non est nisi verbo vitae sanctificata, nisi quis vocet materiam omnino indispositam : habet enim se materia tripliciter ad baptismum, scilicet ut materia tantum : et sic aqua a principio creationis est materia, cum Spiritus Domini ferebatur super aquas, ut dicit Chrysostomus. Habet etiam se ut materia disposita, ut postquam Dominus tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam aquis contulit. Habet etiam se ut materia informata, quando est sub invocatione Trinitatis. Secundum causam autem formalem institutus est baptismus, Matth. XXVII, 19 : Baptizantes eos in nomine Patris, etc. Et quoad causam finalem, Ioan. III, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Efficienter autem et significative quoad causam operantem in baptismo, Ioan. XIX, 34, institutus est, ubi aqua fluxit et sanguis de latere Christi, ad ostendendum quod de latere Christi habet efficaciam salutis.

Sed quoad effectum salutis, institutus est, Marc. XVI, 16, ubi dicit : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.

 

 

H. Quare in aqua tantum fiat ?

 

ARTICULUS IV.

An conveniens materia baptismi sit aqua ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Celebratur autem hoc sacramentum in aqua, etc.

Videtur autem, quod materia conveniens non sit aqua :

  1. Baptismus enim, ut supra habitum est, principium est novae vitae : sed principium vitae non est in gratia baptismi, nisi significetur in proprietate materiae sacramenti : quia sacramentum nullius rei causa est cuius non est signum : causa autem vitae in elementis non est humidum cum frigido, sed potius humidum cum calido : cum ergo aqua sit frigida, et humida, et oleum vel vinum calidum et humidum, videtur potius materia debere esse oleum vel vinum quam aqua.
  2. Item, gratia in sacramento habet aliquid simile lumini, sicut characterem et aliquid simile sananti, quia gratia sanat peccatum : et reficit etiam gratia sacramentalis, ut dicit Magister infra, distinctione sequenti, quod iam sanctificatos uberiori gratia reficit : cum igitur oleum (ut dicit) luceat et sanet, et reficiat, videtur conveniens materia baptismi esse oleum.

 

Sed contra est, quod

  1. Status recreationis per conformitatem debet respondere statui creationis : in creatione autem maioris mundi anima viva prima apparuit in aquis, super quas ferebatur : ergo in recreatione minoris mundi debet anima incipere vivere in aquis, super quas Spiritus ferebatur.
  2. Item, non habet virtutem generandi nisi quod tactum est mundissima carne Salvatoris : hoc autem elementum est aqua : ergo sola aqua est materia, et non aliud.
  3. Item, Chrysostomus in Homilia XXVI super Ioannem : Aqua assumpta est in baptismo, genitrix eius qui gignitur foetus : quod matrix foetui, hoc fideli aqua : in aqua enim plasmatur, et figuratur.
  4. Item, ibidem, primum quidem dicebatur, Educat aqua reptilia animarum viventium : ex quo autem ascendit a Iordanis rivis dominator non adhuc reptilia animarum viventium, sed animas rationales et spiritiferas aqua reddit.
  5. Item, Ambrosius super Epistolam ad Romanos : Ideo uniformiter baptismus in aqua fieri praecipitur, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis ac vestes abluit, ita baptismus maculas anima sordesque vitiorum emundando abstergit.

 

Sed tunc fiunt quaestiones multae a latere. In aqua potest fieri baptismus, utrum in simplici, vel in composita ?

Si tantum in simplici, tunc in mari non posset : quia immixtum habet terrestre combustum, propter quod est falsum.

Item, in brodio non fieret, nec in cervisia tenui, nec in medone, nec in aliis aquis mixtis.

Item, nulla aqua pluvialis, nec aliqua aqua apud nos : ergo in nulla aqua apud nos fieret baptismus, ut videtur. Quod autem omnis aqua apud nos sit mixta, probatur per hoc quod congelatur frigido, et hoc non fieret nisi esset permixta, ut dicit Alexander Philosophus.

 

Solutio. Dicendum quod sola aqua est materia baptismi : cuius plurimae sunt causae, sed sex sufficiant, quarum tres inveniuntur in Littera, quarum prima sumitur ex proprietatibus aquae : quia habet vim refrigerandi per frigidum, et ablutivam sordium per humidum : et ideo significat gratiam abluentem maculas culpae, et refrigerantem incendium quod est in aestu fomitis et concupiscentiae : et isti sunt principales et primi effectus baptismi. Secunda sumitur ex levitate habendi : quia nulli inopum prohibetur aqua, et hoc competit sacramento generalis necessitatis. Tertia sumitur ex communitate inveniendi : quia in omni parte mundi prope invenitur ubi homines habitant, et hoc iterum competit sacramento generaliter necessario. Quarta etiam innuitur in Littera : quia aqua non vinum vel oleum fluxit de latere Salvatoris. Quinta et sexta inducuntur in auctoritatibus Chrysostomi in obiectionibus, scilicet quia spiritus vivificans primo super aquas apparuit : et quia Salvator in Iordanis rivis hoc elementum tetigit, dans ei virtutem ut spiritiferas animas facere possit.

 

Ad primum ergo dicendum, quod baptismus est principium vitae novae : sed ille non est primus eius effectus, sed potius ablutio maculae, et refrigerium fomitis, et per consequens gratia in virtutibus facit in anima novam vitam. Et non oportet, quod sacramentum habeat similitudinem ad omne illud quod quocumque modo causat, sed ad id quod causat substantialiter et primo, secundum quod ordinatur contra defectum peccati.

Ad aliud dicendum, quod illuminationis quaedam proprietas relucet in aqua quantum ad naturam perspicui, et hoc sufficit ad significandum characterem : oleum autem magis ponit similitudinem ad sanitatem poenae, et ideo assumitur pro parte materiae in chrismate, ubi sit unctio contra fomitis poenam ne labatur in praeceps, et in oleo infirmorum : sanitas autem baptismi perficitur potius per ablutionem culpae.

 

Ad id quod quaeritur de diversitatibus aquarum, dico generaliter, quod si est commixtio tollens speciem elementi, et trahens ad speciem aliam, in illa aqua non potest fieri baptismus, sicut est brodium pinguium vel aliorum quod infrigidatum congelatur. Et constat similiter, quod cervisia et urina et lixivia quaedam quae multam habet admixtionem acutorum corporum, et aquae quas faciunt Alchimistae ad mutanda metalla. Est autem quaedam mixtio non removens proprietates aquae, quin ipsa remaneat in impetu refrigerandi, et virtute abluendi : abluendi, inquam, non dissolvendi corpus, sicut faciunt aquae acutae, ut urina, et lixivia quaedam : et in talibus potest fieri baptismus, et non impedit : unde in mari, pluvis, aquis turbidis, et aliis huiusmodi potest fieri baptismus. Et etiam si esset brodium non remotum a specie elementi, ex eo quod coctum est, in eo bene crederem posse fieri baptisma.

 

 

I. De immersione, quoties fieri debeat ?

 

ARTICULUS V.

Utrum in baptismo necessaria sit trina immersio, aut una sufficiat ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : De immersione vero si quaeritur, etc.

Videtur enim semel esse immergendum tantum : quia

  1. Per verbum exprimitur trinitas personarum : cum ergo etiam unitas debet exprimi essentiae, videtur quod illa exprimenda sit in factis : ergo per modum immersionis : ergo semel immergendum est, et revelandum, ut significetur unitas essentiae.
  2. Item, per immersionem configuramur sepulturae : sed Christus semel sepultus est et resurrexit : ergo semel immergendum est, et relevandum.
  3. Item, hoc videtur dicere Chrysostomus super Ioannem, sic : Sicut in quodam sepulcro in aqua submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur totus omnino : deinde respicientibus nobis ex aqua novus ascendit. Rursus, Sicut enim facile baptizari et respicere, ita facile Deo sepelire hominem veterem, et monstrare novum. Hoc autem totum potest fieri immersione una. Ergo superfluae sunt aliae, ut videtur.

Sed contra :

  1. Chrysostomus, ibidem : Triplex fit immersio, ut discas quoniam virtus Patris et Fili et Spiritus sancti omnia haec implet.
  2. Item, Damascenus : Quoniam typus mortis Christi baptisma, per tres immersiones tres dies sepulturae significantur.
  3. Item, Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia : Sacrae baptizandorum symbolica doctrina mystice docet tribus in aqua dimersionibus et elevationibus divinam triduo totidemque noctibus in sepultura Iesu vitae datoris tari mortem, quantum possibile viris divina imitatio.

Ad hoc etiam Magister in Littera plurima adducit.

 

Sed tunc quaeritur :

  1. Ratione Ecclesiarum semel tantum immergentium.
  2. Item, quaedam Ecclesiae non immergunt, sed semel vel bis aqua perfundunt : ergo videtur, quod non sit baptismus qui sic exhibetur.
  3. Item, quidam sacerdotes dividunt invocationem Trinitatis secundum numerum immersionum : quia in prima immersione dicunt : In nomine Patris, et in secunda : In nomine Filii, et in tertia : In nomine Spiritus sancti.

Et quaeritur secundum illos si decedat baptizandus in prima immersione facta ante secundam, utrum sit baptizatus ?

Et videtur, quod non : quia non est invocatio Trinitatis completa : ergo non est ibi forma.

Item, sepulturae Christi non est configuratus : ergo non mortuus peccato : ergo videtur, quod talis non sit baptizatus.

 

Solutio. Dicendum ad hoc, quod inter omnes consuetudines magis rationabilis est consuetudo Ecclesiae Romanae, quae ter immergit : quia in illa consuetudine actus conformatur formae sepulturae et effectui baptismi : quia, sicut dicit Augustinus, una sua morte nos Christus a duplici morte absolvit, scilicet culpae, et poenae aeternae : vel animae, et corporis : quia licet corpus moriatur, tamen in morte detineri non potest. Si tamen semel tantum immergatur, puto corrigendum esse baptizantem : sed infans nullo modo rebaptizandus est : quia plenum habet baptismi sacramentum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod actus debet respondere formae : quia in forma exprimitur unitas essentiae per hoc quod dicitur : In nomine, et in figura respondet huic unitati unitas baptismi, et Trinitati trina immersio debet respondere.

Ad aliud dicendum, quod non tantum configurari debemus sepulturae, sed etiam modo sepulturae, ut habitum est in auctoritatibus inductis.

Ad aliud dicendum, quod ut patet in sequentibus, Chrysostomus non intendit, quod semel tantum sit immergendum, sed quod sit immergendum absolute, et postea docet formam immersionis.

 

Ad id quod quaeritur : Utrum dividenda sit forma secundum tres immersiones ?

Dico quod non, sed continue pronuntianda est propter periculum infantium. Si tamen aliquis dividat, et infans moriatur, Patre nominato, et una immersione facta, dico quod baptizatus est : quia supplet tunc summus sacerdos quod minister explere non potuit : et ideo puto esse dicendum, si nominato uno, sacerdos moriatur, quod ille puer est baptizatus propter supplementum summi sacerdotis.

Ad aliud dicendum, quod perfundens aqua totum corpus, vel quando potior pars, id est, caput immergitur et tingitur aquis, baptizatur : sed non videtur mihi esse laudabilis consuetudo, sed immergendi consuetudo laudabilior est.

 

Quod autem quidam quaerunt, utrum in balneo fiat baptismus, vel aqua calida vel thermis ?

Constat, quod sic : quinimo si sacerdotes facerent fieri aquam calidam, melius esset, quia quandoque ita penetrantur frigore aquae parvuli, quod contrahunt mortales infirmitates, et moriuntur.

 

 

K. Quando circumcisio amisit vim suam ?

L. De causa institutionis.

 

ARTICULUS VI.

An adveniente baptismo cessaverit circumcisio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ultimo, ibi, K : Solet etiam quaeri : Si circumcisio amisit statim vim suam, etc.

  1. Videtur enim, quod adveniente veritate, debuit cessare umbra : ergo adveniente baptismo, statim cessavit circumcisio, et alia legalia : ergo videtur, quod ex tunc mortua et mortifera fuerunt.
  2. Item, agnus typicus ad verum est terminatus in coena, quia figura eius fuit : ergo similiter cum circumcisio fuerit figura baptismi, statim ut apparuit baptismus, debuit irrita esse circumcisio et cessare.
  3. Item, superfluum est servari minus perfectum, cum perfectum habet statum : ergo cum baptismus magis perfectus quam circumcisio habuit statum, superfluum fuit manere circumcisionem quae minus fuit perfecta.
  4. Item, res quam fecit circumcisio, fiebat per baptismum : ergo permansit inutiliter.

 

Adhuc autem redit quaestio : Quare alia legalia post passionem non permittebantur ab Apostolis exerceri in fidelibus conversis, sed circumcisionem permiserunt permanere ad tempus aliquod post passionem ?

 

Item : Quare Apostolus circumcidit Timotheum et non circumcidit Titum ?

 

Item quaeritur : Utrum peccavit circumcidendo Timotheum, cum ipse reprehenderit Petrum, quod cogebat Gentes iudaizare, et dixerit : Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit ?

 

Solutio. Dicendum, quod veritate veniente, cessavit umbra : sed veritas venit duobus modis, scilicet quoad ostensionem Fili in carne, et tunc non statim debuerunt cessare : venit etiam quoad operationem salutis, et hoc factum est in passione, et tunc legalia mortua fuerunt in se, licet non statim mortifera observantibus.

Unde adhuc ulterius distinguendum est, quod aliud est esse mortuum, et aliud est esse mortiferum. Mortuum est, quod ex se non confert salutem : mortiferum est, quod facienti fert mortem aeternam, et hoc fecerunt legalia, postquam divulgatum est Evangelium, et exivit sonus Apostolorum in omnem terram. Et hoc iterum fit duobus modis, scilicet per auditum praedicationis, et per decursum temporis : per auditum praedicationis, sicut apud illos qui audiverunt Apostolos : per decursum temporis, sicut apud nos est modo, etiamsi non audivissemus praedicationem verbi Dei : quia non esset rationabile, quod Deus populo proiecto et statu veteris legis, curam mundi reliquisset ita diu.

 

Dicendum ergo ad primum, quod Christus ante passionem (ut vult Magister Hugo) ritum baptismi familiari suo Nicodemo ut consilium revelavit. Unde ante passionem non fuit baptismus nisi consilium : qui tamen omnibus eum accipientibus valuit in medicinam, et ideo quia fuit in consilium, cum eo efficax cucurrit circumcisio. Sed post passionem soluto pretio universalitatis, fuit in praeceptum, praecipue post tempus resurrectionis postquam dictum est : Docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. : et tunc circumcisio mortua est, sed cum honore ad tumulum deferenda : sed spem ponentibus in ea non omnibus fuit mortifera, nisi quibus determinatum est tempus passionis vel auditu praedicationis, vel consideratione status temporis : illis enim si spem posuerunt, fuit mortifera qui autem spem non ponebant, sed ex dispensatione Apostolorum propter scandalum Iudaeorum, et ne ut sacrilega videretur abicienda, ad tempus in ritu permanserunt, non fuit mortifera, sed mortua.

Ad aliud dicendum, quod duo erant ante passionem ad idem non eodem modo : unum in consilium ut inchoandum, et aliud in praeceptum ut terminandum.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet ex quo determinata et praecepta est perfectio baptismatis, et ante non.

Ad aliud dicendum, quod secundum quosdam eadem ratio est de omnibus legalibus : secundum alios tamen praecipue circumcisio quoad tempus cucurrit, quia illa solum erat in remedium originalis : et secundum illos non est simile de agno et de circumcisione.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus circumcidit Timotheum, dictis de causis, quia non spem ponens in circumcisione, sed potius quia filius fuit mulieris Iudaeae, patre gentili, et praeficere eum volebat Iudaeis habitantibus in illis locis : gentilem autem Titum non circumcidit, quia Gentibus in Dalmatia habitantibus praeficiebatur.

Ad aliud dicendum, quod reprehendit Petrum, quia suum factum fuit coram infirmis, qui credebant spem esse ponendam in legalibus, qualis non fuit Timotheus.

Ad idem dicendum, quod Galatis iam erat praedicatum de Christo, et receperant, et postea aversi sunt ad fidem circumcisionis, et ideo erat eis mortifera.

 

 

M. Quaeritur, an baptismus aperuit coelum, quod non aperuit circumcisio ?

 

ARTICULUS VII.

An baptismus aperuit caelum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Si quaeritur : Utrum baptismus aperuit coelum, etc.

Et quaeruntur hic duo, scilicet quid caelum aperuit ?

  1. Supra enim, distinctione, dixit Beda : Fuit tamen illa, etc. Et excipit dicens : Excepto quod ianuam regni coelestis non aperuit. Ergo si illa exceptio bona quae distinguit inter effectum circumcisionis et baptismi, videtur quod baptismus ianuam regni coelestis aperuerit.
  2. Item, Matth. III, 17 super illud : Et ecce vox de caelis, etc., dicit Glossa: Flammam vibrantem quae viam paradisi prohibuit, aqua baptismi exstinxit.
  3. Item, Luc. III, 21, super illud : Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, dicit Glossa Bedae : Dum aquas Iordanis Salvator subit, nobis ianuam coeli pandit : dum raro innoxia frigentibus aquis tangitur, opposita nobis quondam romphaea exstinguitur.
  4. Item, Marc. I, 10 : Et statim ascendens de aqua, etc., dicit Beda, quod virtute baptismatis aperiuntur caeli.

Si autem hoc concedatur, contrarium hic dicitur in Littera.

Item, ad Coloss. I, 20 : Pacificans… sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Ibi Augustinus in originali sic dicit : Qua hora sanguis redemptionis Christi de latere eius pendentis exivit, dimissum est peccatum Adae, et tunc patuit introitus in regnum coelorum. Sed videtur iterum hoc per hoc quod dixit latroni, Luc. XXIII, 43 : Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.

Sed contra videtur quod in resurrectione : quia ita dicitur in oratione paschali : Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti, etc.

Item videtur, quod ascensio : quia tunc ascendit pandens iter ante eos, ut praedixerat Prophetia.

 

Ulterius quaeritur de secundo, quid vocetur hic ianua ? Sed hoc supra determinatum est.

 

Solutio. Dicendum, quod omnia haec quodammodo aperuerunt differenter : quia baptismus quoad solutionem reatus impedientis et culpae ex parte nostra passio autem quoad solutionem preti quod statutum erat solvendum ex decreto Patris : resurrectio autem quoad adeptionem gloriae in capite, quae arrha est adipiscendae gloriae in membris : sed ascensio quoad ingressum in coelum, quae determinat locum congruum beatitudini.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

Ad aliud quod ulterius quaeritur : Quid vocetur ianua ?

Dicendum, quod repagulum reatus ex parte nostra, et statutum debitum ex parte statuti decreti Dei. alii tamen aliter dicunt, sed non est vis.