Distinctio XXXIX — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XXXIX
De impedimentis quae faciunt omnino illegitimum ad contrahendum matrimonium eum quodam et cum quodam non : quod venit ex cultus disparitate.
A. De dispari cultu.
DIVISIO TEXTUS.
Post haec de dispari cultu videndum est, etc.
Hic agitur de impedimento quod impedit ex parte fundamenti quod destruit.
Magister autem quatuor in hac distinctione tangit,
scilicet quare dispar cultus faciat personas illegitimas ?
Secundo, quid sit fornicatio spiritualis ?
Et tertio, utrum fidelis dimissus se alteri potest copulare ?
Et ultimo, utrum inter infideles verum matrimonium possit esse ?
Et per se patet ubi ista incipiant.
Circa primum autem duo inducit.
Prima enim opinio est, quod dispar cultus impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum.
Secundo autem contra obicit, et solvit : et iterum patet ubi hoc facit.
Incidunt autem hic tria quaerenda.
Primum est, an dispar cultus faciat personam illegitimam ?
Secundo, quare hoc potius facit oppositum fidei, quam alterius virtutis ?
Tertio, ratione cuius articuli fides habet personam facere legitimam ?
ARTICULUS I.
An dispar cultus faciat personam illegitimam ?
Obicitur autem ad primum sic :
- Quorumcumque duorum unum quandoque fuit sine alio, illorum neutrum ab altero habet dependentiam essentialem : sed talia duo sunt matrimonium, et fides Christi : ergo, etc. Probatio mediae est, quod ante Christum fuit matrimonium, et hodie est inter infideles, sicut Probatur per ultimam partem distinctionis huius.
- Item, quod nulli bono matrimonii est contrarium, non videtur facere personam illegitimam ad contrahendum : tale autem est infidelitas : ergo, etc. Probatio mediae : quia una unius potest esse infidelis servans fidem thori, et generans filios qui ad religionem Dei nutriri possunt.
- Item, non fuit dictum ab initio : Erunt duo in fide de una, sed potius in carne una : ergo disparitas fidei matrimonium in nullo debet impedire, dummodo possit ibi salvari unitas carnis.
- Item, amicitia matrimonii magis stringit, quam aliqua alia : ergo videtur, quod etiam suadendae sint tales nuptiae, quia hac occasione infideles ad fidem convertentur.
In contrarium huius multa adducuntur in Littera de Esdra et aliis.
Sed per rationem obicitur sic :
- Ubi non est fundamentum sacramentorum, ibi non est aliquid ratum sacramentum : sed baptismus et fides sunt fundamentum sacramentorum : ergo ubi hoc non est, non est aliquid sacramentum : sed in dispari cultu non est : ergo, etc. : ergo nec matrimonium est sacramentum.
- Item, Malach. II, 11 et 12 : Contaminavit Iudas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob. Ergo disperdendum est matrimonium, in quo est filia Dei alieni : ergo dispar cultus personam facit illegitimam.
Responsio. Dicendum, quod hoc quod dicitur in Littera, omnino videtur esse tenendum.
Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum, quod matrimonium numquam fuit ratum sine fide Christi implicita, vel explicita, ita quod ratum dicatur omnino indissolubile. Unde in naturali lege, Genes. XXVII, 46, dicit Rebecca : Taedet me vitae meae propter filias Heth : si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae, nolo vivere. Licet ergo infra dicatur inter infideles verum posse esse coniugium, non tamen est omnino ratum : quia aliquo casu interveniente potent dissolvi.
Ad aliud dicendum, quod contrariatur bono prolis : quia quoad alterum parentem non suscipitur in timore et pietate Christi. Similiter fidem non servans ad Christum, numquam fidem veram servare potest ad hominem. Bonum autem sacramenti est in potentia tantum in talibus, et non ducit actu in coniunctionem fidelis animae cum Deo, sed tantum potentia. Et ideo omnia illa bona talis matrimonii sunt imperfecta.
Ad aliud dicendum, quod licet non sit dictum, tamen est praeintellectum, sicut fundamentum praeintelligitur aedificio.
Ad aliud dicendum, quod talis amicitia est periculosa, ubi Christianus obligatur infideli : quia forte posset perverti, et ideo prohibitum est a Domino tales confoederari.
ARTICULUS II.
Quare hoc potius convenit fidei, quam alteri virtuti ?
Secundo quaeritur, quare potius fides habet hoc, quam alia virtus, et infidelitas potius quam aliquod vitium ?
- Dicit enim Augustinus, quod quodlibet vitium separat a Deo : ergo contrariatur ei quod sua individuitate illam coniunctionem significat : sed hoc est matrimonium : ergo quodlibet vitium facit personam illegitimam ad matrimonium.
- Item, infra in Littera dicitur, quod furtum, avaritia, et alia multa vitia hoc idem faciunt : ergo constat propositum.
- Item, fides non est unitiva, sed potius charitas : quia sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. VI, 17 : Quae adhaeret Domino, unus spiritus est. Ergo oppositum charitatis potius debet facere personam illegitimam, eo quod opponitur coniunctioni et unioni fidelis animae cum Deo, quam significat matrimonium.
- Item, peccatum in Spiritum sanctum est gravissimum, quod nec in hoc saeculo, nec in futuro remittitur : ergo copulae animae cum Deo et in hoc saeculo et in futuro reluctatur : et hoc praetendit matrimonium : ergo potius peccatum in Spiritum sanctum facit personam illegitimam ad matrimonium, quam dispar cultus.
In contrarium huius sunt :
- Ea quae dicuntur in Littera.
- Item, adhuc per rationem obicitur : Sicut dicit Apostolus, ad Hebr. XI, 1 : Est fides sperandarum substantia rerum : quia, ut dicit Glossa, facit in nobis subsistere res sperandas. Ergo sine fide nihil subsistit in nobis de rebus sperandis : sed nihil est firmum, quod cum rebus sperandis non subsistit : ergo quod subsistit sine fide, non est firmum : ergo et matrimonium subsistens sine fide, non habet firmitatem perfectam. Quod autem nihil firmum sit, quod cum rebus sperandis non subsistit, Probatur ex hoc quod res sperandae sunt aeternae : et quod nec aeternum est, nec cum aeterno est, hoc est temporale tantum : temporale tantum existens, nullam habet firmitatem.
- Item, quod non placet Deo, non debet esse firmum in contractibus humanis : sed quod est sine fide impossibile est placere Deo, ut dicit Apostolus, ad Hebr. XI, 6 : ergo nullam habet firmitatem : ergo et matrimonium infidelis firmitate carere debet.
- Item, nullus contractus posset esse in quo legislator excluditur, et lex contractum rectificans : ergo et in spiritualibus non tenet aliquis contractus, ubi Deus et lex divina excluditur : sed in matrimonio infidelis sic excluditur Deus et lex divina : ergo contractus talis non est ratus ad plenum.
Responsio. Secundum ultimas rationes dicendum, quod aequissimum est non esse ratum matrimonium, ubi est dispar cultus.
Ad primum ergo dicendum, quod licet quodlibet vitium separet a Deo, non tamen quodlibet vitium dissipat omnino fundamentum boni et sacramentorum, sed sola infidelitas : et ideo nihil stat de aedificio, ubi non est fundus fidei : quia dicit Augustinus, quod infidelitas est vitium et peccatum, quo caetera omnia peccata tenentur.
Ad aliud dicendum, quod vitia moralia quae non sunt contra matrimonium, non impediunt matrimonium contrahendum, nec dirimunt contractum, sed possunt dissolvere cohabitationem : non enim oportet cohabitare furi, qui non vult resipiscere, vel etiam usurario : et quoad hoc intelliguntur ea quae dicuntur infra in Littera. Supra tamen habitum, est, quae vitia impediant matrimonium, et quae non.
Ad aliud dicendum, quod perfectio coniunctionis animae cum Deo est in charitate, sed desponsatio est in fide et coniunctio prima : et ideo contrarium fidei totum dissolvit sequens, sed non contrarium charitatis, quia non destructa posteriori parte aedificii destruitur praecedens, sed potius e converso.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dicitur alio maius multis modis, sicut notatum est super secundum Sententiarum : sed quantum ad propositum pertinet, dicendum quod infidelitas maximum peccatum est ratione nocumenti, et eius contra quod est, et ratione actus : peccatum autem in Spiritum sanctum ratione radicis : et ideo infidelitas est maximum peccatum simpliciter : tamen peccatum non ex magnitudine sua habet impedire matrimonium, sed potius ex contrarietate quam habet ad fundamentum vel actum.
ARTICULUS III.
Ratione cuius articuli fides facit personam legitimam ?
Tertio quaeritur, ratione cuius articuli fides habeat personam facere legitimam ?
- Videtur, quod sit ratione eius quod est ; Vitam aeternam : quia vita aeterna erit in coniunctione animae cum Deo, et illam significat matrimonium.
- Sed iterum videtur, quod ratione communionis Sanctorum : quia communio Sanctorum erit in individuitate vitae et societatis, quam iterum praetendit matrimonium.
Ad hoc dicendum, quod ratione illius articuli qui est, Sanctam Ecclesiam, fides personam legitimam facit : quia sic ille intelligitur, id est, Credo in Spiritum sanctum, scilicet sanctificantem et unientem Ecclesiam sicut una est unius : sicut enim dicitur, ad Ephes. V, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Ad primum ergo sciendum, quod vita aeterna non est unio fidelis animae cum Deo, sed potius visio, et visionem sequitur unio.
Ad aliud dicendum, quod communion Sanctorum consistit in communione bonorum ad invicem : sed significatum matrimonii potius est in relatione ad Deum : et ideo ratione illius articuli fides non facit personam legitimam.
ARTICULUS IV.
An si quis ducat haereticam baptizatam quae nolit dimittere haeresim, debeat eam dimittere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : Vel alienigenam, id est, haereticam, etc.
- Ponamus enim, quod aliquis sciat aliquam mulierem esse haereticam, et tamen baptizatam, et ducat eam in matrimonium, et illa postea nolit haeresim dimittere : videtur quod iste talis secundum ea quae dicuntur in Littera possit eam dimittere.
- Item, maius est segregari a consortio fidelium, quam a societate mariti : sed mulier propter haeresim segregatur a consortio fidelium : ergo multo magis a consortio mariti.
In contrarium huius est, quod
- Baptizatus ab haeretico, est baptizatus : ergo matrimonio copulatus haeretico, verum habet matrimonium : ergo non est separandum.
- Item, baptismus est sacramentorum fundamentum : quidquid autem aedificatur super fundamentum immobile, illud est aedificium firmum : ergo istud est firmum matrimonium : ergo non est dissolvendum.
Item, ponamus, quod aliquis Iudaeus, vel haereticus, vel paganus, velit baptizari, et non invenit aquam, vel baptizantem qui eum baptizet, et in isto statu contrahit : videtur, quod stet matrimonium : quia baptismo flaminis etsi non fluminis omnium peccatorum remissionem consecutus est : ergo matrimonio suo quod contrahit cum Christiana nullum peccatum repugnat : ergo stat matrimonium.
In contrarium huius est, quod baptismus est fundamentum sacramentorum : et iste non habet characterem baptismalem : ergo non habet fundamentum : ergo non est firmum aedificium.
Responsio ad hoc, quod ut dicit Hugo, in primo casu stat matrimonium propter baptismum, et videtur mihi rationabiliter dicere.
Ad obiectum contra, dicendum, quod Ambrosius loquitur in Littera de haeretico non in forma Ecclesiae baptizato.
Ad aliud dicendum, quod licet maius sit segregari a consortio fidelium, quam mariti : non tamen ordinatur ex contrarietate contra fundamentum matrimonii omne segregans a consortio fidelium, et ideo non dissolvit contractum matrimonium : sed verum est, quod contrahi non debet.
Ad id quod quaeritur de secundo casu, dicendum quod non est ratum matrimonium : quia non habet characterem baptismalem, licet rem habeat baptismi.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod immunitas peccati non iacit fundamentum sacramentorum, sed potius impressio characteris. Unde non baptizatus, immunis tamen a peccato, si ordinaretur, nihil reciperet de ordine : et habens characterem baptismalem, et non immunis a peccato, si ordinatur, recipit ordinem.
B. De coniugio fidelis et infidelis, et duorum infidelium.
ARTICULUS V.
An dispar cultus matrimonio superveniens dissolvat matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Huic autem videtur obviare quod Apostolus, etc.
Videtur enim, secundum ea quae dicuntur in Littera huius capituli, dispar cultus matrimonio superveniens dissolvere matrimonium : quia
- Dispar cultus superveniens matrimonio, aequalis vel maioris est periculi sicut antecedens : ergo idem vel plus facit ad separationem matrimonii, quam antecedens, ut videtur.
- Item, talis non cohabitat, nisi in contumeliam Creatoris : assignatur autem haec causa separationis in Littera : propter ergo talem cultum disparem matrimonium est separandum.
- Item, talis peccat contra matrimonii auctorem : et hoc iterum dicitur esse causa separationis : ergo separari possunt tales.
In contrarium est regula quae dicit, quod
- Nullum impedimentorum matrimonio superveniens, dirimit matrimonium contractum : ergo nec istud.
2 Item, fides Christiani semel data, firmiter est servanda : sed illi quae fit haeretica, est fides data : ergo irritari non debet : ergo firmum tenendum est matrimonium.
Quod concedendum est, et dicendum ad primum, quod non est periculum : quia potest fieri separatio a thoro, si sit pertinax in haeresi.
Ad aliud dicendum, quod licet non communicet nisi in contumeliam creatoris, si pertinax est, tamen ex prima susceptione fidei subiacet censurae ecclesiasticae : et per illam potest prohiberi, vel etiam separari a coetu fidelium, ita ut iudicio saeculari liberum sit in talem vindicare.
Ad aliud dicendum, quod in veritate talis peccat contra auctorem matrimonii, et ideo punitur in matrimonio quantum ad separationem a thoro : sed tamen merito fundamenti stat matrimonium, quandiu ambo vivunt qui in fide Christi contraxerunt.
ARTICULUS VI.
An aliquis in paganismo habens plures uxores, si convertatur cum omnibus illis, omnes vel una, et quae possit esse uxor ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium : Merito ergo quas duxerant Domino, etc.
Esto enim, quod aliquis in paganismo vel Iudaismo habuit uxores plures, et convertatur cum omnibus illis : et quaeratur, utrum omnes, vel una, vel quae ex omnibus possit esse uxor sua ?
Videtur enim, quod omnes :
- Infra enim habetur, quod inter infideles est verum coniugium : ergo cum secundum ritum suum possit habere plures, quaelibet istarum est vera uxor : sed, ut dicit Augustinus, baptismus non dissolvit coniugia, sed peccata : ergo videtur, quod quaelibet istarum adhuc remaneat uxor sua : ergo post baptismum potest habere plures.
- Item, maiorem libertatem adiicit sibi baptismus, et non tollit aliquam : ergo cum ante baptismum sibi liberum retinere plures erat, erit hoc idem etiam sibi liberum post baptismum.
- Item, si separentur, tunc videtur, quod hoc generaret impedimentum conversionis : quia iam odirent baptismum propter horrorem separationis a suis coniugibus : ergo non debent separari, sed permitti omnes post baptismum.
In contrarium huius est, quod dicit Innocentius : Cum ab initio una costa in unam mulierem sit formata, nulli umquam licuit habere plures uxores, nisi ex divina dispensatione et ad tempus pro necessitate : ergo nec isti licuit ante baptismum, nec post licet ei.
Sed tunc quaeritur, quae istarum sit uxor ?
Videtur autem, quod
- Possit eligere : quia ipse est caput.
- Item, quia conversio sua favore est digna : et ideo debet ei electio permitti.
Ulterius quaeritur, esto enim quod aliquis in sua lege primae uxori cum qua contraxit, libellum repudii dederit, et post eam cum alia secundum ritum suae legis contraxit, et cum illa ad fidem Christi convertatur.
Videtur, quod oportet dimittere secundam : quia numquam fuit vera uxor sua : ergo oportet, quod ambo isti conversi separentur.
In contrarium huius est, quod hoc generaret turbationem et impedimentum conversionis.
Responsio. Dicendum, quod in prima parte quaestionis non est dubium plures eum habere non posse, quam unam : nec ante licuit ei habere plures secundum ius divinum, sed potius secundum errorem perfidiae humanae.
Ad primum ergo dicendum, quod id quod infra dicitur, intelligitur de matrimonio licito : et hoc non est contra ius divinum : et hoc unius est cum una.
Ad aliud dicendum, quod non est libertas habere plures, sed servitus : quia qui facit peccatum, servus est peccati. Et Anselmus dicit, quod etiam potentia peccandi, nec est libertas, nec pars libertatis : quia libertati addita minuit eam, et ablata auget eamdem.
Ad aliud dicendum, quod id quod est de veritate vitae, propter nullius umquam turbationem vel scandalum est dimittendum, praecipue ex amore honestatis Christianae : sed quod una est unius, magis debet ad conversionem trahere, quam illicere valeat amor muliercularum.
Ad secundam partem quaestionis dicendum, quod nulla est uxor nisi prima cum qua contraxit : et ideo omnibus conversis solum illa manebit. Si autem non vellet ipsa converti, tunc puto, quod liberum esset ei eligere de aliis conversis quam vellet, et cum illa contrahere de novo : quia prior contractus non valebat, eo quod inter omnes illas cum quibus secundo contraxit in suo ritu, nulla habet magis quam alia, eo quod nulla earum fuit vere uxor eius.
Ad obiectum autem dicendum, quod vir in regimine est caput, sed non in contractu : quia in illo ad paria iudicantur vir et uxor, cum utriusque consensus requiratur.
Ad aliud dicendum, quod favor in viro nullus est, praecipue cum ipse baptismum accipiat, ut a vitiis liberetur.
Ad tertiam partem quaestionis dicendum sub distinctione, quod aut prima cui dedit libellum repudii, vult converti, aut non. Si sic, tenetur eam habere. Si non, tunc potest contrahere de novo in fide Christi cum secunda : et tunc etiam si postea convertatur alia, non habet ius poscendi ipsum, eo quod ius suum merito infidelitatis amisit, cum in nullo ita maritum sequi debeat sicut in conversione ad fidem Christi.
C. De fornicatione spirituali, ob quam potest dimitti coniunx.
ARTICULUS VII.
An propter infidelitatem potest uxor dimitti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Potest tamen licite dimittere, etc.
Videtur non valere quod dicit : quia
- Ipsemet dixit in tertio Sententiarum, quod ex tropicis non est arguendum : constat autem, quod infidelitas non est fornicatio nisi tropice loquendo.
- Item, fides non est fundamentum, nisi quae per dilectionem operatur, ut dicit Glossa super epistolam ad Galatas, V, 6 : ergo ad hoc quod vir obiciat ei peccatum, oportet quod ipse habeat charitatem : et hoc esset grave.
- Item, ex hoc sequitur, quod omne matrimonium extra charitatem contractum, esset sine fundamento : ergo separabile, ut videtur.
Responsio. Dicendum, quod non arguit ex tropicis, licet dictum sit tropicum : sed sequitur quod dicit, quia infidelitas contrarietatem habet ad fundamentum.
Ad aliud dicendum, quod fides fundat duo, scilicet meritum, et sacramentum. Et quoad fundationem meriti intelligitur Glossa illa : quia charitas informat omne meritum. Sed quoad fundationem sacramenti tantum sine re et effectu sacramentali tam in baptismo quam in aliis, sufficit fides informis.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
D. Pro quibus vitiis possit dimitti ?
ARTICULUS VIII.
An propter mortale peccatum alter coniugum potest alterum dimittere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Si autem quaeris : An propter aliud, etc.
Videtur enim totum falsum quod hic dicitur in Littera : quoniam
- Secundum hoc tota die fierent divortia, quod falsum est.
- Item, aut intelligit de istis vitiis ante matrimonium, aut post. Et constat, quod neutro modo intelligit, quia ambobus vel altero existente in mortali peccato, contrahunt, et non separantur, et ad cohabitandum coguntur ab Ecclesia : ergo falsum est quod dicit.
- Item, contra Evangelium est expresse Matthaei, V, 32 et XIX, 9, ubi dicitur, quod qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, etc. Et constat, quod non loquitur nisi de fornicatione corporali et litterali.
Item, in Luca, XVII, 34, ubi dicit, quod duo erunt in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur. Ergo lectus unus est unius boni, et alterius mali.
Responsio. Dicendum, quod si Littera debeat sustineri, ad sponsalia est referendum : quia bene credo, quod illa scindi possunt propter mortale peccatum in altero desponsatorum existente, praecipue si apponatur in conditione, sicut videtur Littera dicere : et si non velit converti a peccato. Et de hoc supra notatum est in quaestione de sponsalibus.
E. Si fideli liceat aliam ducere infideli discedente vel dimissa ?
F. Quae praemissis contraria videntur.
G. Determinatio.
H. Quidam dicunt coniugium non esse inter infideles, et quare ?
ARTICULUS IX.
An unus coniugum fidelis potest alium dimittere ante mortem alterius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Hic quaeritur : Si fidelis dimittat infidelem, etc.
Videtur enim non esse vera determinatio Magistri sic :
- In omni vero et legitimo matrimonio uterque coniugum obligatur alteri usque ad mortem : sed inter infideles est verum et legitimum matrimonium : ergo uterque coniugum alteri obligatur usque ad mortem. Probatur prima I ad Corinth. VII, 39, ubi dicitur, quod mulier alligata est legi, scilicet viri, quanto tempore vir eius vivit. Secunda scribitur in Littera.
- Item, matrimonium infidelium est perfectum in significando et causando : sed perfectum obligat usque ad mortem.
- Item, minus vinculum est inter dominum et servum, quam inter virum et uxorem : sed primum non solvitur per conversionem alterius : ergo nec secundum.
- Item, Ambrosius dicit, quod in baptismo peccata solvuntur, non coniugia : ergo per baptismum non deobligatur viro uxor : ergo ante mortem eius contrahere non potest.
- Ulterius videtur, quod si infidelis dimissus contrahat, teneat matrimonium. Aut enim fidelis contrahere potest, aut non. Si non, hoc erit contra Litteram. Si sic, non potest contrahere nisi solutus a matrimonio quo prius fut obligatus : sed cum matrimonium sit relatio quaedam, et relatio non solvatur in uno nisi solvatur in utroque relativorum, erit infidelis absolutus a matrimonio : solutus autem contrahere potest : ergo infidelis sic dimissus potest contrahere.
- Item, iniustum est si debeat aliquis ex iure alieno et non debeatur ex eodem : ergo nullum ius matrimonii obligat infidelem ad debitum, ita quod non debeatur ei ex eodem : sed non debetur ei, ut dicitur in Littera : ergo nec ipse debet aliquid, ut videtur : ergo licet ei contrahere sicut fideli.
- Item, ponamus, quod convertatur : tunc enim merito fidei non debet privari libertate contrahendi : esto ergo, quod alter iam contraxit cum alia : ergo et ista post conversa cum alio potest contrahere.
- Item, poenitentia restituit in integrum, sicut supra habitum est : ergo restituit etiam libertatem contrahendi : et inde ut prius.
- Item, si non liceret post conversis contrahere, multi retraherentur a fide : ergo videtur, quod non debuit institui ab Ecclesia, quod postea non liceat eis contrahere.
In contrarium autem huius est, quod
- Dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 15 : Si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subiectus est frater aut soror in huiusmodi. Et non dicit, quod infidelis non sit servituti subiectus : ergo innuit infidelem adhuc servitute matrimonii teneri.
- Item, nullum matrimonium non ratum sufficientem habet stabilitatem : sed matrimonia infidelium sunt non rata : ergo, etc. : ergo dissolvi possunt.
Responsio. Dicendum, quod ea quae dicuntur in Littera, iuris habet firmitatem.
Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium infidelium non est usquequaque legitimum, eo quod non est omnino inter legitimas personas : et ideo aliquo casu interveniente potest dissolvi.
Ad aliud dicendum, quod non est perfectum causando et significando nisi potentia, sicut supra dictum est : fides autem Christi est a qua trahit firmitatem.
Ad aliud dicendum, quod licet vinculum sit unius servitutis, non tamen fundatur supra fidem Christi : et ideo a fide nec contrahit robur, nec debilitatem a contrario : sed matrimonium in quantum est sacramentum, supra fidem Christi fundatur, et illa deficiente ratitudinem perfectam non habet.
Ad aliud dicendum, quod baptismus non dissolvit coniugium, sed confirmat, dummodo sit persona legitima : unde quod solvit, hoc est ex defectu personae sive materiae.
Ad id quod ulterius obicitur, dicendum quod infidelis contrahere non potest de iure : quia in poenam infidelitatis manet sub servitute.
Et ad argumentum contra, dicendum quod vinculum non manet : sed in poenam infligitur ei id quod suum ius amittit in libertate contrahendi.
Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : quia quilibet ex peccato potest ius suum amittere, et exlex fieri.
Ad aliud dicendum, quod si convertatur, adhuc in poenam obstinationis ligatur poena non contrahendi. Credo tamen, quod Ecclesia cum tali in favorem aliorum potest et debet dispensare.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia restituit quoad immunitatem culpae, sed non quoad immunitatem omnis poenae.
I. Quod legitimum sit coniugium infidelium, sed non ratum, et quare ?
ARTICULUS X.
An inter infideles sit verum matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I : Copula igitur maritalis, etc.
Videtur enim, quod non sit verum coniugium : quia
- Nulla superaedificatio est sine fundamento : sed matrimonium est superaedificatio quaedam : ergo non est sine fundamento : sed illud est fides : ergo sine fide Christi nullum est matrimonium verum.
- Item, maioris spiritualitatis et efficaciae sunt alia sacramenta, quam matrimonium : et illa non possunt esse sine fide et baptismo : ergo nec istud.
In contrarium huius est, quod si non esset verum matrimonium inter infideles, omni actu concubitus fornicarii essent : et hoc grave esset dicere.
Responsio. Dicendum, quod verum est matrimonium, sed non habens ultimam firmitatem : quia habet dispositionem contrariam in materia.
Ad primum ergo dicendum, quod dicitur verum ab honestate contractus, sed firmum a fundamento : unde fides non fundat coniugii veritatem, sed immobilitatem.
Ad aliud dicendum, quod est potius causa quare possit esse sine fide, quam quod semper exigat ipsam quoad suam veritatem : quia in quantum humanum officium est, et non spirituale tantum, effici potest contractu, et obtinet veritatem ab humano consensu.
