Distinctio XLVI — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XLVI
De statu et conditione malorum post mortem.
A. Si valde malis detur mitigatio poenae ?
B. Determinat praemissas auctoritates.
C. De iustitia et misericordia Dei.
D. Auctoritatibus probat quaedam iustitiae, alia misericordiae, alia bonitati attribui.
E. Quomodo universae viae Domini dicuntur misericordia et veritas ?
DIVISIO TEXTUS.
Sed quaeritur hic de valde malis, etc.
In ista distinctione ponuntur duae quaestiones.
Una ex intentione, scilicet si valde malis prosint suffragia ?
Et altera ex incidenti, scilicet utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas, C : Sed quomodo iustitiam Dei et pietatem, etc.
Quantum ad primum duo dicit, scilicet si valde malis aliqua fit misericordia. Et secundo, determinat in contrarium inducta, ibi, B : Quod ergo dictum est, etc.
Littera autem primae partis plane disputata est in Littera : ad quam intelligendam tria oportet inquirere, scilicet primo, de divisione illa quam supponit, quod sunt valde boni, etc.
Secundo, de opinione Doctorum de valde malis.
Et tertio, utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas ?
ARTICULUS I.
An divisio quam supponit Magister, scilicet quod aliqui sunt valde boni, et aliqui valde mali, sit bona ?
Ad primum sic obicitur :
- Omnis divisio debet esse per opposita : sed divisio quadrimembris supra est habita : ergo inter se membra ad minus sunt disparata : ergo mediocriter boni, et mediocriter mali, sunt diversa genera hominum.
- Item, differentia quadrimembris invenitur in iudicandis, ut infra habebitur : sunt enim iudicandi perfecti : et iudicati damnati, qui sunt ut mediocriter mali : et non iudicati damnati, qui sunt ut valde mali. Cum ergo genera ista hominum differant in ordine iudicii, videtur quod hic habeant differentiam : ergo mediocriter boni et mediocriter mali different.
- Item, in moribus invenitur ista diversitas : sunt enim infideles, quorum malitia omnem aliam quae est in moribus tantum, excedit : et sunt infideles qui saltem numero sunt de Ecclesia : et sunt boni imperfecti et boni perfecti : et constat, quod primi sunt valde mali, et secundi mediocriter mali, et tertii mediocriter boni, et quarti valde boni : ergo omnes isti status inter se differunt.
- Item, cum dicitur : Iste est mediocriter bonus : aut potest inferri, quod ipse sit simpliciter, aut non, Si sic : ergo cum in isto posset inferri, quod sit simpliciter bonus, eadem ratione in altero inferretur, quod ipse sit simpliciter malus : constat autem, quod bonus et malus differunt : ergo isti simpliciter different. Si autem non possit inferri, quod mediocriter bonus, sit simpliciter bonus : sed nullus salvatur, nisi qui est simpliciter bonus quantum ad omnis peccati mortalis immunitatem : ergo mediocriter bonus non salvatur, quod falsum est : ergo et hoc falsum, quod mediocriter bonus, non sit simpliciter bonus.
In contrarium huius est, quod
- Mediocriter bonus non dicitur nisi per distantiam a bono : non potest autem distare, nisi per immixtionem mali : ergo mediocriter bonus, est immixtus alicui malo. Similiter mediocriter malus non dicitur, nisi per maiorem accessum ad bonum : sed idem est mediocriter accedens, et mediocriter recedens re, licet ratione differant : ergo isti duo status supponunt unum genus hominum.
- Item, in mediis coloribus idem est mediocriter album et mediocriter nigrum : ergo similiter erit in medio inter bonum et malum.
- Item, idem in Littera ab Augustino attribuitur utrique statui, scilicet iuvari posse suffragiis : sed quorum est idem attributum, illa sunt eadem in supponendo se illi attributo : ergo isti duo status sunt unus status.
- Item, in Littera est habitum, quod nulli valent suffragia, nisi ei qui se dignum fecit ut haec ei possint prodesse. Ergo et mediocriter malus fecit se dignum, et similiter mediocriter bonus : sed nullus facit se dignum, nisi per gratiam : ergo uterque istorum habet gratiam : sed mediocriter boni et mali supposita gratia in subiecto non faciunt nisi statum unum : ergo isti duo status sunt unus status.
Responsio. Dicendum, quod hoc problema oportuit disputare ante sequens : quia aliter sequens non esset intelligibile. Unde diversae opiniones diversimode solvunt : dicentes enim suffragia prodesse damnatis, concedunt primam obiectionum partem.
Et ad primum quod est contra, dicunt quod distantia a bono non est per immixtionem mali, sed potius per statum imperfectionis venialium, sicut illi distant, qui aedificant lignum, foenum, stipulam, de quibus supra in tractatu de poenitentia habitum est. Et accessus ad bonum in mediocriter malis est per bona quae dicuntur gratis data et de genere bonorum, sicut est fides informis danti eleemosynam, et ieiunia, et huiusmodi, in peccato mortali : et ita non faciunt statum unum.
Ad aliud dicunt, quod non est simile de mediis coloribus : quia illi constituuntur per participationem duorum contrariorum : hic autem non est sic : quia medium inter bonum simpliciter et malum, non est participatione duorum per differentem recessum ab eodem, sed per statum imperfectionis, et per actum peccati mortalis cum participatione bonorum habilitantium ad gratiam.
Ad aliud dicendum, quod secundum eos nihil prohibet idem per diversas rationes attribui diversis : et ita dicunt hic, quod ratione boni habilitantis ad gratiam, ad tolerabiliorem damnationem valent suffragia mediocriter malis. Et ratione gratiae boni imperfecti valent mediocriter bonis ad velociorem absolutionem a poenis.
Ad ultimum dicunt, quod est meritum duplex, scilicet congrui, et condigni. Meritum congrui ut eis valeant suffragia habent mediocriter mali : et meritum condigni ut citius per suffragia liberentur, habent mediocriter boni. Dicunt etiam, quod ista ipsorum opinio magis pia est et inductiva Ecclesiae ad multa bona : et ideo magis tenenda et eligenda.
E contrario dicunt alii, quibus ego consentio, quod secunda pars obiectionum vere concludit.
Et ad primum dicunt, quod ista divisio non est per oppositas res, sed per oppositos modos rei : medii enim modi sunt eiusdem rei, et tamen diversarum rationum.
Ad secundum autem dicunt, quod alius est ordo iudicandorum, et eorum quibus suffragatur Ecclesia : iudicandi enim (ut dicit Apostolus) iudicantur secundum differentiam operum suorum : et haec quadruplicia sunt secundum genus operum : sed Ecclesia nulli suffragatur, nisi cuius solubilis et diminuibilis est poena : constat autem nullam poenam inferni diminuibilem esse manente culpa secundum esse et quantitatem, quae tota et sola est causa poenae infernalis. Et constat, quod culpa in eis numquam diminuetur, cum culpa numquam solvatur vel minuatur nisi per gratiam : et ipsi non sunt gratiae susceptibiles : ergo constat, quod Ecclesia nulli suffragatur damnato.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens quia alia sunt genera operum, et alius ordo eorum quibus Ecclesia suffragatur, ut dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod valde bonus dicitur hic a statu perfectionis : et ideo dicit excessum ultra simpliciter bonum. Mediocriter autem bonus dicitur a statu imperfectionis, et similiter mediocriter malus. Et si concedatur inferri simpliciter bonus ex mediocriter malo : tamen non potest inferri simpliciter malus ex mediocriter bono : quia simpliciter malus est, qui nihil habet de bono gratiae gratum facientis : sed mediocriter malus non dicitur ab actu vel habitu malo simpliciter, sed a statu cui immixta sunt venialia, quae sunt lignum, foenum, stipula.
ARTICULUS II.
Quot sint opiniones de suffragiis respectu damnatorum ?
Secundo, quaeratur de opinionibus antiquorum circa materiam istam.
Fuerunt autem antiqui qui dicebant damnatis mediocriter malis prodesse suffragia Ecclesiae, hoc est, damnatis fidelibus.
Et inveniuntur tres modi opinionum suarum.
Dixit enim Praepositivus, quod suffragium unum minuit aliquotam partem poenae, et secundum aequale primo, minuit aequalem partem poenae : et ita multiplicatis suffragiis tota poena posset tolli. Ne autem diceret, quod liberarentur, et poena eorum haberet finem, et ita caderet in errorem Origenis, dixit, quod poena suspenditur per Ecclesiae suffragia usque ad diem iudicii, et tunc relabentur in infernum in corpore et anima simul in aeternum cruciandi.
Alii dixerunt, ut Porretani, quod haec diminutio geometrica est, ut tollatur pars eiusdem proportionis per secundum suffragium, et non semper eiusdem quantitatis : ut si primum suffragium tollit poenae centesimam, secundum suffragium aequale primo, tollit centesimam residui, et tertium centesimam illius residui : ei sic manet semper poena, eo quod est divisibilis in infinitum.
Antisiodorensis alium modum invenit, et dixit, quod non diminuitur poena : quia manente causa manet effectus, hoc est, manente culpa manet poena : sed confortatur sustinens per suffragium, ut facilius possit sustinere poenam : et de hoc posuit simile, sicut si homo portat grave onus : et cum est in pondere et sudore, facies eius perfunditur aqua frigida, confortatur ad melius portandum, et tamen onus suum in nullo est levius.
Obicitur autem contra primam obiectionem : quia
- Sicut dicit Gregorius : Nulla est animae et hominis passibilitas ab aeterno igne, nisi quam fecit culpa. Ergo manente eodem modo passibilitate quae est a culpa, et uno modo agente igne, una erit passio semper. Constat autem, quod culpa in omnibus damnatis manet eodem modo semper immobilis. Ergo si est diversitas, hoc est ex parte ignis agentis : sed hoc est falsum, quia dicit Gregorius, quod uno modo agit, sicut unus sol uno modo agit in eos qui ex diversis causis infirmantur si soli exponantur : et tamen isti non uno modo patiuntur. Ergo constat hanc opinionem esse falsam.
- Item, hoc est contra dicta sanctorum Dionysii, Augustini, Gregorii, superius inducta.
- Item, cum de talibus nihil sit audendum dicere, nisi per dicta Sanctorum probetur, videtur quod praesumptio fuit talla dicere, eo quod nec rationem nec auctoritatem habent probantem.
Contra : secundam plane obicitur : quia
- Duobus existentibus aequalibus in virtute activa, patiente autem existente fortiori et debiliori ad patiendum et resistendum agenti, magis agit in patiens id quod invenit patiens debilius ad resistendum, quam id quod invenit fortius : sed duo aequalia suffragia sunt agentia, et damnatus primo magis resistere potest quam secundo : ergo secundum plus tollit de poena, quam primum : et ita nulla est fictio illa.
- Item, quaeratur ab eis, quare secundum cum sit aequale primo, minus tollit, quam primum ? Et non poterunt causam assignare : ergo cum dictum irrationale sit, est abiiciendum.
- Item, isti incidunt in inconveniens quod effugere volunt : quia licet secundum minuat similem in proportione et non aequalem, tamen tot suffragia fieri possunt, quod poena insensibilis efficietur : et hoc voluerunt evitare, quia secundum eos semper aliquid remanet de poena sensibili.
- Item quaeratur, In qua arte hoc didicerunt, quod poena divisibilis esset in infinitum : hoc enim falsum est, quia et corpus naturale non est divisibile in infinitum : ergo multo minus dispositio corporis vel animae : sed de mathematico tantum probatum est, quod est divisibile in infinitum.
Similiter de tertia opponitur :
- Animae enim non recipiunt confortationem, nisi per gratiam gratum facientem vel gratis datam : et ipsa non est in statu recipiendi gratiam : ergo nulla est huiusmodi confortatio.
- Item, similitudo corporis non habet locum in spiritu, quia spiritus non habet passibilitatem, nisi ex culpa : ergo nulla fiet in eo confortatio, nisi per culpae alleviationem : hanc autem impossibile est alleviari : ergo nullam damnati aliqui accipient consolationem.
Haec autem omnia non puto esse concedenda, nisi eo modo quo supra dictum est de verme conscientiae. Et qui has opiniones vel potius errores sequi vult, qui cum Sanctis non concordant, laboret ista determinare.
ARTICULUS III.
An in omni opere Domini sit misericordia et veritas ?
Tertio autem quaeritur, utrum in omni opere Domini sit misericordia et veritas.
Videtur, quod non : quia
- In opere creationis nec iustitia nec misericordia apparet : quia sicut dicit Augustinus in Littera, in caelo nulla est miseria : ergo nec misericordia : ergo a simili cum ante mundum nulla esset miseria, nulla fuit misericordia : sed nec iustitia, quia illa unicuique pro meritis distribuit : iustitia autem dicitur veritas : ergo nec misericordia nec veritas in opere creationis fuerunt.
- Item, in iustificatione impii non videtur esse veritas, nec iustitia, sed misericordia tantum : quia Deus non debet iustificare impium : ergo non apparet ibi iustitia.
- Item, videtur quod in nullo operum Dei apparet iustitia : quia iustitia obligat ad debitum : sed Deus ex debito non obligatur : ergo in nullo opere Dei iustitia apparet.
- Item, in condemnatione praelatorum valde malorum non apparet misericordia : quia dicitur, Sapientiae, VI, 7 : Exiguo conceditur misericordia : potentes autem potenter tormenta patientur.
- Item, secundum praehabita in valde malorum poenis non apparet misericordia, sed veritas.
In contrarium sunt ea quae dicuntur in Littera, et quod dicitur in Psalmo XXIV, 10 : Universae viae Domini, misericordia et veritas.
Responsio. Dicendum, quod ista disputatio parum valet et multum protelatur in Littera, et solvitur : et dictum Psalmistae tribus modis exponitur in ultimo capitulo istius distinctionis. In fine autem penultimi dicit in Littera, quod misericordia saepe accipitur pro bonitate, sicut et veritas pro iustitia. Et tunc levius est videre : quia secundum quod misericordia ponitur pro bonitate apparuit misericordia in operibus creationis : veritas autem, quia ibi produxit quod ab aeterno in veritate et arte sua resplendens praevidit, quia aliter falsum subfuisset praescientiae et praedestinationi. Si autem veritas pro iustitia ponatur : tunc accipitur iustitia, sicut dicit Anselmus in Prosologio, pro decentia divinae bonitatis : quia iustum fuit, ut sic seipsum manifestaret.
Et per hoc patet solutio ad primum quaesitum : et in argumentis illis est aequivocationis deceptio : quia utrumque istorum in diversis sensibus accipitur.
Ad id quod obicitur de iustificatione, dicendum quod ibi resultat misericordia principaliter, et etiam veritas promissi : quia hoc promisit : unde in Psalmo L, 6 : Ut iustificeris in sermonibus tuis, etc. Ibi una Glossa est : Ut iustificeris in sermonibus, quibus peccatoribus veniam promisisti. Iustitia enim est ibi, quae est decentia divinae pietatis. Unde Anselmus in Prosologio : Si parcis peccatoribus, iustum est, decet enim te.
Ad id quod quaeritur de poenis praelatorum valde malorum et aliorum, habet unam solutionem quae iacet in Littera in fine istius capituli : quia duplex est misericordia, scilicet liberans, et hanc non experiuntur : et est misericordia relaxans, et hanc habent, quia minus puniuntur, quam meruerunt. Et hoc notat potenter tormenta pati, quod non recipiunt diminutionem postquam sunt inflicta.
Auctoritas autem Iacobi solvitur in Littera.
De omnibus autem illis quae dicuntur in illo cap. C : Sed quomodo iustitia Dei, etc., expeditum est in primo libro Sententiarum.
Et de duobus ultimis quidquid dubitari potest, expeditum est per dicta.
ARTICULUS IV.
An aliqua sit vita aeterna ?
Incidenter tamen ratione eius quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : Sicut manebit communiter omnium vita aeterna Sanctorum.
Quaeritur hic de vita aeterna, et per oppositum de morte aeterna.
Et de vita aeterna quaeruntur quatuor, scilicet an sit ?
Secundo, quid sit ?
Tertio, an sit ratione essentiae vel potentiae ?
Et quarto, an Angeli et homines damnati habeant vitam aeternam ?
Ad primum obicitur sic :
In cuiuscumque ratione cadit unum oppositum, illi nullo modo convenire potest reliquum : sed in ratione vitae incipientis sive creatae cadit oppositum aeternitatis : ergo non potest convenire vitae creatae, quod sit aeterna : sed hominis et Angeli vita est creata : ergo non est aeterna. Prima patet per se. Secunda supponitur a ratione creati quod habet initium : et aeternitas diffinitur per non habere initium. Unde dicit Augustinus, quod vera aeternitas est vera incommutabilitas : sed nulla creatura est incommutabilis, ut dicit idem : ergo nullius creaturae vita est aeterna.
In contrarium huius est,
- Quod dicitur, Ioan. III, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
- Item, Ioan. X, 28 : Ego vitam aeternam do eis.
Item est contra symbolum Apostolorum, ubi articulus ultimus dicit : Et vitam aeternam.
Ad hoc dicendum, quod vita aeterna triplex est optimo modo essendi.
Uno modo per essentiam vitae et aeternitatis : et sic Deus solus qui est vita supra omnem vitam, et aeternitas super omnem aeternitatem, ut dicit Dionysius, est vita aeterna.
Secundo modo dicitur ut in obiecto viventium aeterna vita : et sic iterum Deus est vita aeterna : quia solus est obiectum, quod exhibitum ut est, movet sanctos ad vitam aeternam, secundum quod dicit Aristoteles, quod extra caelum nihil est nisi vita beata : quod non potest esse verum, quod esset ibi vita aeterna vel beata, nisi sicut in obiecto, quod intra orbem caeli non includitur, nec extra clauditur.
Tertio modo dicitur vita aeterna participatione viventium : et sic Sancti habent vitam aeternam.
Ad primum ergo dicendum, quod non est optimum in ratione vitae dictae primo et secundo modo : et haec eadem participata facit tertiam. Unde licet participatio inceperit, tamen participatum quod vita aeterna dicitur, non incepit.
Ad probationem dicendum, quod commutabiles sunt omnes creaturae per naturam : sed tamen participando incommutabilem substantiam numquam exerunt suam mutationem, ut dicit Augustinus in libro XII Confessionum : et ideo in quantum vivunt vita aeterna, incommutabiles efficiuntur.
ARTICULUS V.
Quid sit vita aeterna ?
Secundo quaeritur, quid sit vita aeterna ?
Dicitur autem in libro de Motu cordis, quod vita est continuus actus animae in corpus : sed in libro de Causis, in commento propositionis 17, dicitur, quod vita est processio ex ente primo, quieto, sempiterno, et primus motus.
- Aut ergo accipitur hic primo, aut secundo modo. Si primo modo : tunc oportet, quod vita aeterna esset a principio intrinseco essentialiter coniuncto : et hoc falsum est : quia a Deo est : et ille non est alicui essentialiter coniunctus. Si secundo modo : tunc vita accipitur secundum quod est causatum vitae primae : hoc autem est in omnibus vivis : ergo videtur, quod eadem ratione esset principium vitae aeternae et vitae naturalis in omnibus vivis : et hoc falsum est.
- Item, in utroque istorum modorum dicit Aristoteles quod vivere in viventibus est esse : sed hoc non est verum de viventibus vita aeterna : ergo videtur, quod vita aeterna non proprie dicatur vita.
- Si forte dicatur, quod vita sumitur secundum bene esse. Contra : Secundum bene esse conveniens, est secundum accidens : nullum autem accidens per accidens est aeternum : ergo vita aeterna non est aeterna, quod ridiculum est.
Si forte dicas, quod non est accidens per accidens, sed per se. Contra : Accidens per se semper sequitur ad subiectum : ergo homo qui esset in vita aeterna, semper esset in vita aeterna, et numquam fuisset sine vita aeterna : quod iterum ridiculum est.
- Item, aeternitas diffinitur per vitam : quia dicit Boetius, quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. Sed res cadens in alicuius diffinitione, non denominatur ab illa. Ergo non debet dici vita aeterna.
- Item, Ioan. XVII, 3 : Haec est vita aeterna : ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Ergo vita aeterna cognitio quaedam est : et hoc modo non dicitur vita in naturis.
Responsio. Dicendum, quod vita dicitur dupliciter, scilicet secundum esse, et secundum bene esse.
Secundum esse adhuc dupliciter, scilicet proprie, et improprie.
Proprie adhuc dupliciter : et primo quidem modo dicitur vita actus quo est : spiritus in quo est et hoc modo dicitur anima vivere, et Angelus vivere. Alio modo dicitur actus animae continuus in corpus : et hoc modo dicitur animal vivere : et hoc modo omnis vita creata exemplariter et efficienter est a vita prima : et sic intelligitur dictum de causis introductum : quia, sicut dicit Philosophus, Omne ens est ab ente primo, et omnis vita a vita prima, et omnis intellectus et scientia ab intelligentia prima. Sic etiam loquitur Dionysius de vita, cap. 6 de Divinis nominibus, ubi sic dicit : Immortalium Angelorum vita est immortalitas, et ipsum indestructivum Angelici sempiterni motus est ex ipsa, et propter vitam ipsam, quae est super omnem vitam. Secundo autem modo intelligitur dictum quod adductum est de libro de Motu cordis.
Improprie autem dicitur vita perfectio uniuscuiusque a forma propria ad esse, et actum qui esse consequitur : sicut lapis dicitur vivus, et aqua, quando perficere potest hoc quod est lapidis, et hoc quod est aquae.
Secundum bene esse autem dicitur vita ad sensus bene esse, et rationis bene esse. Secundum autem esse in sensu dicitur vivere, delectabiliter et voluptuose vivens, secundum quod dicit Apostolus, ad Coloss. III, 5 : Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, etc. Et, I ad Timoth. V, 6 : Quae in deliciis est, vivens, mortua est. Secundum autem bene esse rationis dupliciter dicitur, scilicet secundum bonum rationis in patria et gloria. Et secundum primum modum dicitur, ad Galat. II, 20 : Vivo autem, iam non ego : vivit vero in me Christus. Et secundum secundum modum dicitur, Matth. XXII, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et hoc modo sumitur vita aeterna hic.
Et per hoc patet, quod si ipsa debeat diffiniri, quod ipsa erit processio sive actus primae vitae in beatos, secundum bene esse gloriae sive beatitudinis, et actus.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeter ultimum : ad quod dicendum, quod ibi diffinitur vita aeterna per causam, quia immediata cognitio Dei est causa huius vitae secundum bene esse gloriae.
Ad id autem quod obicitur quod sit accidens, dicendum quod non est accidens, sed potius perfectio naturalis : est enim natura nostra ad actum illum qui est vita aeterna, et gloria est eius habitus ad illum : et in talibus dicit Aristoteles, quod homo non est alteratus, sed potius perfectus, praecipue, quia non est accidens quod fluit a subiecto, sed potius a Deo essentialiter per modum gloriae nos vivificante.
ARTICULUS VI.
An vita aeterna conveniat ratione essentiae vel ratione potentiae beatis spiritibus ?
Tertio quaeritur, utrum conveniat ratione essentiae vel ratione potentiae ?
Videtur autem, quod ratione potentiae : quia
- Cognitio est vita aeterna : et illa non est nisi ratione potentiae : ergo et vita.
- Item, vita non dicitur hic secundum esse, sed secundum bene esse : bene autem esse est secundum verum et bonum increatum : et utrumque istorum percipitur ratione potentiae : igitur et vita inest ratione potentiae, ut videtur.
- Item, in isto modo vita est motus in spiritum a Deo qui est vita prima secundum perceptionem gloriae : hoc autem est secundum quod ipse est summum bonum et summum verum : et constat, quod hoc sit ratione potentiae : ergo prius.
In contrarium est, quod
- Vita semper ab interiori procedit : ergo prius est in essentia, quam in potentia.
- Item, gratia per prius perficit essentiam, quam potentiam : ergo et gloria : haec autem vita est secundum bene esse gloriae : ergo prius percipitur ab essentia, quam a potentia.
Responsio. Dicendum, quod vita gloriae et etiam gratiae per prius est in essentia. Est enim haec vita, ut dictum est, actus primae vitae in spiritum secundum influxum gloriae et beatitudinis : et sic procedit ab ipsa secundum quod ipsa est in beatis spiritibus per gloriam : et hoc in esse primo est spiritus, et secundo potentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod cognitio illa non accipitur extra, sicut interior cognitio : quia non est per abstractionem, sed est eius quod se interius manifestat in anima per experimentum vitae, id est, actus in spiritum a vita prima, quieta, sempiterna, quae essentialiter est in spiritu beato.
Ad aliud dicendum, quod bonum illud dupliciter accipitur, scilicet ut distinctum, et indistinctum est. Et primo modo agens in spiritum, dicitur vita. Secundo autem modo sic est, quasi vita potentiae secundum rationem veri et boni. Et hoc debet sic imaginari : Intelligamus primum non esse verum et bonum, et tamen per gloriam inesse spiritui creato : adhuc ipse in essentia sua beate vivit in illo, per hoc quod illud influit ei vitam nobilissimam, quae est per gloriam.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
ARTICULUS VII.
An damnati vivant vita aeterna ?
Ultimo quaeritur, utrum damnati vivant vita aeterna ?
Videtur, quod sic : quia vivunt sine fine in poenis : ergo aeternaliter.
In contrarium est, quod
- Vita aeterna praemium est beatorum : ergo non convenit malis.
- Item, non eidem convenit vita aeterna, et mors aeterna : sed mors aeterna convenit damnatis : ergo non habent vitam aeternam.
Responsio. Dicendum, quod damnati non vivunt vita aeterna, nec habent vitam aeternam : vivere enim est habere principium vitae : et hoc non habent damnati, sed potius per separationem ab illo principio : et ideo sunt mortui simpliciter, sed secundum quid vivi, scilicet secundum miseram naturae vitam.
Si autem conceditur, quod vivunt, non debet concedi, quod vivant vita aeterna : dictum est enim, quod aeternum hic dicitur participative. Et quia sic creatura aeternitatem participat, ut dicit Augustinus, in quantum nusquam exerit mutabilitatem suam, sed potius totam vitam suam simul et perfectionem habet in uno, in quo nihil transit et nihil exspectatur in futurum. Et ita non vivunt, nisi in poenis : quia vicissitudinantur in illis. Sed bene conceditur, quod non videbunt interitum, et vivent adhuc in finem consumptionis secundum poenarum vicissitudinem.
Si autem inveniatur improprie dictum, quod vivant vita aeterna propter carentiam finis in poenis, non debet concedi quod habeant vitam aeternam : quia hoc sonat possessionem : nemo autem habet mobilem participationem per modum possessionis (sicut saepe supra dictum est) nisi qui habet eam ad nutum : et hoc non habent damnati, qui desiderant mortem, et mors fugit ab eis.
Ad primum ergo dicitur, quod non est idem sine fine vivere, sicut iam dictum est.
ARTICULUS VIII.
Quid sit mors aeterna ?
Deinde quaeritur per oppositum de morte aeterna :
- Si enim mors et vita sunt opposita, videtur mors aeterna esse separatio ab huiusmodi vita.
- Item, mors opposita vitae naturali est separatio animae, quae est causa vitae, a corpore, ut dicunt Philosophi : ergo et ibi erit mors aeterna separatio ab huiusmodi principio vitae.
- Item, Dionysius reprehendit in Ecclesiastica hierarchia dicentes mortem aliud esse, quam separationem a vita : ergo ut prius.
In contrarium huius est, quod
- Separatio a vita qualibet, est in momento : ergo nulla erit mors aeterna.
- Item, aeternum est incommutabile essentialiter, vel participative, ut dictum est : sed neutro istorum modorum dici potest mors aeterna : ergo ipsa non est aeterna.
- Item, si mors non est nisi separatio, et separatio non dicit nisi poenam damni : ergo illi qui sunt mortui morte aeterna, non habent nisi poenam damni : ergo nullam habent poenam sensus, quod falsum est, cum patiantur nimium calorem et nimium frigus.
Ad hoc dicendum, quod mors de se non dicit nisi separationem, sicut primo probatum est.
Ad hoc ergo quod contra obicitur, dicendum quod mors non proprie dicitur aeterna : quia aeternum ponitur pro perpetuo quando mors aeterna vocatur : et hoc est simile aeterno in carentia finis, et non in alio. Et bene concedo, quod haec separatio durat sine fine.
Ad aliud dicendum, quod causa separationis adiacet continue, quae est malitia confirmata et damnata, et haec causat posse pati poenas : et ideo passibilium poenarum passio potius est sequela talis mortis, quam mors : quia sicut anima egrediente corpus marcescit et exspirat, et egressus animae est mors, exspiratio autem et putrefactio sunt sequelae mortis, eo quod ab anima non continetur corpus : ita separatio a principio aeternae vitae est mors aeterna, et sequela huius mortis est passio ignis, eo quod spiritus condemnatus a principio vitae aeternae non continetur.
