Distinctio XLIII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

De resurrectione secundum id quod est.

 

 

A. De resurrectionis et iudicii conditione.

 

DIVISIO TEXTUS.

Postremo de conditione resurrectionis, etc.

Haec est pars de sacramentis, in qua tangitur effectus signatus, et non causatus vel contentus ab ipsis, scilicet de gloria resurgentium, gratia quorum tandem additur de poena malorum, et iudicio.

Magister autem dividit distinctionem in duas :

in quarum prima tangit statum resurgentium.

In secunda agit de iudicio, quae incipit in distinct. XLVII.

Item, anterior dividitur in duas

In prima agit de resurrectionem circumstantibus in ratione aliqua causalitatis.

In secunda, de ipsis resurgentibus secundum quantitatem et qualitatem corporis eorum : et haec incipit in distinct. XLIV.

 

Haec distinctio dividitur in duas : in tractatum scilicet de causa, et tractatum de dubiis circa causam, et incipit, ibi, D : Hic quaeritur utrum electis, etc.

Item, in prima duas particulas ponit :

in primo enim capitulo probatur auctoritatibus, quia erit resurrectio ;

et in secundo tangit causam.

 

 

ARTICULUS I.

An resurrectio mortuorum quandoque erit futura ?

 

Quaeruntur ante Litteram tria, scilicet.

Primo, an erit resurrectio ?

Secundo, quid est resurrectio ?

Et tertio, utrum naturalis est, aut miraculosa ?

 

Ad primum obicitur auctoritatibus et rationibus.

Praeter autem eas quae sunt in Littera, tres sunt magis expressae.

Prima est, Daniel. XII, 2 : Multi de his quis dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium ut videant semper. Cum enim nullus dormiat in terrae pulvere nisi mortui, constat quod de mortuis loquitur. Si autem etiam daretur, quod in pulvere dormit aliquis, constat quod nullus evigilat in vitam aeternam, nisi resurrectio sit futura.

Secunda expressior est, Ezechiel. XXXVIII, 4 et seq., ubi dicit sic : Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, etc., usque, quia ego Dominus.

Tertia expressissima est, Iob, XIX, 24 : Scio quod Redemptor meus vivit, etc.

Praeter dicta autem sunt argumenta Apostoli, I ad Corinth. XV, 3 et seq.

Et sunt numero tria.

Primum est a causa efficiente, ut dicit Glossa : scilicet quod Christus resurrexit : ergo mortui resurgent : vel si mortui non resurgent, Christus non resurrexit. Et fundatur super hoc, quod causa posita secundum actum, ponitur causatum hoc modo quo causatum est, scilicet in futuro vel in praesenti. In praesenti quidem, sicut si aedificator secundum actum est aedificans, aedificatio sua est. In futuro autem, sicut si ordo motus solis in obliquo circulo est, qui aequinoctialem secat, erit aequinoctium in duobus punctis sectionis. Ita Christi resurrectio causa est nostrae resurrectionis secundum Glossam.

Secundum est fundatum super hoc, quod fidei non subest falsum : et ideo dicit, Si mortui non resurgent, inanis est fides quae hoc credit : sed impossibile est fidem esse inanem, cum fidei non subsit falsum, ut patet, ad Hebr. XI, 1, ubi dicitur esse argumentum non apparentium. Est autem argumentum, sicut dicit Ioannes Episcopus, ut principium, et est immobilis veritatis.

Tertium est a veritate praedicationis : quia si mortui non resurgunt, inanis est praedicatio Apostolorum, quia inveniuntur falsi testes : ergo et totum suspectum est, quidquid dixerunt de Christo, quod est inconveniens, cum res praedicata probationem habuerit per miracula, et auctoritatem a voce Patris et testimonio Ioannis, et multorum aliorum, sicut quinque testimonia leguntur, Ioan. I, 19 et seq., quae dant robur doctrinae Evangelii.

Quartum assumitur a vita Sanctorum : quia miserabiliores sunt omnibus hominibus, si mortui non resurgent : quia tantum in hac vita sperantes sunt in Christo, in qua boni non habent nisi pugnam et tribulationem, sicut Apostolus dicit, I ad Corinth. XV, 32 : Ad bestias pugnavi Ephesi (secundum hominem). Et haec ratio fundatur super providentia : quia sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, providentia non casu regitur mundus. Ergo iniustum est, ut eum non praemiet, qui propter suum nomen patitur in hac vita : ergo necesse est, quod alia vita manifestetur in talibus per resurrectionem.

Quinta ratio Apostoli, ad Ephes. II, 1 et seq., est ab operibus naturae quia si natura potest aliquid facere de mortuo secundum quid, vivum simpliciter et facit, multo matris credendum est Deum hoc posse facere : sed in natura quod seminatur, non vivificatur nisi prius moriatur : et moritur, et vivificatur : ergo et Deus vivificat illud quod mortuum est seminatum. Et de hoc ita dicit Damascenus : Si Domini sermonibus credere caecitas non permittit, saltem operibus credet. Tu enim quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur et quod seminas, non corpus quod generabitur seminas, sed nudum granum, forte tritici, vel alicuius aliorum seminum. Deus autem dat illi corpus sicut voluerit. Considera in sulcis tamquam sepulcris semina suffossa : quis illis radices imponit et stipitem et folia, et subtilissimos culmos ? Nonne qui universorum est conditor, qui omnia construxit praecepto ? Ita similiter et crede resurrectionem mortuorum futuram esse divina voluntate et nutu : concurrentem enim habet voluntati virtutem.

Sexta ratio Apostoli sumitur a differentia naturae hominis ad alia animalia, quae non sunt ad imaginem Dei. Unde sicut anima imaginis Dei capax est et immortalitatis de se, ita ordinem quemdam potentiae pertingendi ad statum immortalitatis influit corpori. Et hanc innuit cum dicit : Non omnis caro, eadem caro. Et haec habet duos ramos.

Unus concludit ex differentia hominis ad inferiora : secundus ex convenientia hominis cum superioribus. Et primum ponit dicens, quod non omnis caro est eadem, sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et est sic formanda : Differentium secundum naturam materiae diversitas causatur a differentia formae : sed pecora, volucres, pisces, et homines, differunt secundum naturam materiae quae est caro : ergo illa causatur ex differentia formae quae est anima : sicut ergo animae mortali eductae de potentia materiae, respondet corpus per coniunctionem mortale tantum : sic animae immortali non eductae de materia, sed extrinsecus venienti, respondet corpus habens ordinem ad immortalitatem per resurrectionem, licet moriatur per peccatum.

Alius ramus innuitur cum dicit : Sunt corpora caelestia, et corpora terrestria, etc. Et fundatur super dictum Philosophi : quia Plato dicit, quod secundum meritum materiae infunditur forma a datore formarum : ergo cui datur forma caeli, ipsum in natura accedit ad naturam caeli : sed forma caeli, ut motor caeli, est intelligentia, cuius similitudo quaedam est intellectualis anima in nobis : ergo corpus cuius ipsa est perfectio, accedit ad naturam caeli, licet distet ab illo per differentiam aliquam : cum igitur caelum, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, sit corpus immortale manens, corpus hominis non manens, sed resurgens, debet pertingere ad immortalitatem.

Et hae sunt rationes Apostoli et bonae.

Inducit autem fidem testium super Christi resurrectionem, quia resurrexit tertia die secundum Scripturas : et quia visus est Cephae, et post hoc undecim : deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus : novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

 

Damascenus autem quasdam adducit de his, sicut penultimam, et quasdam proprias in libro IV de Fide orthodoxa, capite ultimo.

Vadit autem quatuor viis ad probandum.

Et prima est ab auctoritate Scripturae, et inducit illam, quae est, Genes. IX, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri et fratris eius, requiram animam hominis. Quomodo requiret sanguinem hominis de manu omnium bestiarum, nisi quia resuscitabit corpora hominum mortuorum ?

Secunda est in Novo Testamento, Matth. XXII, 32 : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob : non est Deus mortuorum, sed viventium.

Tertiam adducit, Ioan. V, 28 et 29 : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei : et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae : qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

Secunda via est ab operibus Domini : quia suscitando quosdam mortuos probavit, quod omnes suscitabit virtute suae divinitatis. Et sunt haec verba : Qualiter cognosceretur vel crederetur mortui resurrectio, nisi signalibus individui proprietatibus, ex quibus illud constabat ? Sed Lazarum quidem ad ostensionem propriae divinitatis et credulitatem suae resurrectionis et nostrae suscitavit.

Tertia via est per ordinem iustitiae et providentiae divinae, et inducit haec via tria inconvenientia super negantem resurrectionem. Primum est de iustitia et providentia, quae ordinat quamlibet naturam secundum gradum suae dignitatis. Secundum est de providentia gubernante dignius in natura in maiori bono, quam indignius. Tertium est de iustitia et providentia reddente unicuique secundum merita. Et sunt haec verba : Si non est resurrectio, in quo ab irrationabilibus distamus ? Si non est resurrectio, beatificemus agrestia sine tristitia vitam habentia. Si non est resurrectio, neque Deus est, neque providentia : sed casu omnia aguntur : videmus enim plurimos iustos esurientes, et iniuriam patientes in praesenti vita, neque unum habentes praesidium : peccatores autem et iniustos, in divitiis et in omni voluptate abundantes. At quis umquam hoc iusti iudicii et sapientis providentiae opus, qui probe sapiat, existimabit ? Erit igitur, erit resurrectio : nam Deus iustus est, et iis qui sustinent eum, mercedis retributor efficitur.

Et quia aliquis posset respondere, quod providentia et iustitia salvantur : et hoc quando iniusti puniuntur in anima, et iusti praemiantur in anima, licet corpus non resurgat. Obicit econtra Damascenus sic dicens : Si quidem anima sola virtutis certaminibus pugnavit, ipsa sola et coronabitur : et si sola in voluptatibus involuta est, sola itaque iuste punietur. Sed quia neque subsistebat separata, neque virtutem, neque malitiam transegit anima sine corpore, recte ambo simul retributionibus fruentur.

Quarta via est ab operibus naturae, de seminibus, quae supra de suis verbis et Apostoli posita est.

 

Alias duas vias probandi resurrectionem ponit Apostolus, I ad Roman. VIII, 18 et seq. : quarum una est ab exspectatione creaturae. Et fundatur super hoc, quod nihil vanum a Deo inditum est naturae : sed desiderium revelationis alterius status qui competit gloriae, inditum est naturae a Deo : ergo non est vanum : ergo ille status revelabitur : non potest autem, nisi per resurrectionem revelari : ergo resurrectio erit : et hoc intendit Apostolus, ad Roman. VIII, 19, cum dicit : Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat, etc., usque, a servitute corruptionis.

Secunda via est a gemitu primitias Spiritus habentium : quia Spiritus sanctus non facit gemere Sanctos pro aliquo nisi quod acquiretur : gemunt autem Sancti pro gloria resurrectionis : ergo habebunt. Et hoc intendit cum dicit, ibidem, v. 23 : Non solum autem illi, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, etc.

Isti igitur modi sunt, quibus Sancti, partes resurrectionem probaverunt.

 

Ut autem de nostro aliquid sit ibi, obiciemus ad idem sic :

  1. Omne movens secundum naturam aliquod mobile ab ipso, habet mobile vigori suo movendi proportionatum : anima rationalis est movens secundum naturam : ergo habet mobile proportionatum sibi secundum vigorem movendi : sed vigor movendi in anima rationali est ad perpetuum motum : ergo mobile oportet esse proportionatum per aliquid ad motum perpetuum : et non potest secundum statum istum hoc fieri in eo : ergo hoc erit secundum alium statum virtute primae causae sibi datum : et hoc vocamus resurrectionem. Maior istius rationis scribitur super XI primae Philosophiae in commento ubi dicit Commentator, quod in vigore movendi proportionantur motores mobilibus.
  2. Item, supponitur in II de Caelo et mundo, ubi solvit Aristoteles quare inferiores sphaerae non habent nisi stellam unam, et octava plures : et dicit, quod hoc est propter vigoris proportionem motorum ad mobile. Secunda autem probatur ex hoc, quod anima rationalis est motor corporis, et sola separatur sicut perpetuum a corruptibili, sicut dicit Philosophus in II de Anima.
  3. Item, quaecumque secundum gradus naturae distant ab invicem, et eadem etiam distant in actibus, illos gradus secundum naturam consequentibus : vegetabilia et sensibilia distant ab invicem in gradibus, sicut cuilibet per se patet : ergo distabunt in actibus illos gradus secundum naturam consequentibus : constat autem, quod vegetabilis est principium vitae sine sensu et motu, sensibilis autem cum sensu et motu : ergo rationalis erit principium vitae intellectualis cum incorruptione aliqua, quia illi actus consequuntur istas differentias : sed non contingit pertingere ad incorruptionem secundum statum istum : ergo contingit resurgere ad statum alium.
  4. Item, quaecumque perfectio alicuius separata est ab eo secundum duo vel tria opera, et operatur in perfecto aliquod eorum operum, operabitur etiam omnia alia in eodem secundum aliquem statum : anima rationalis perfectio est hominis separata secundum id quod est intelligere et velle, et incorruptibile esse : ergo si in homine operatur aliquid intelligere et velle, ipsa etiam in aliquo statu operabitur incorruptibile vivere in eodem : sed constat, quod ipsa operatur intelligere, et secundum nullum organum corporis, et etiam velle : quandoque ergo operabitur vivere incorruptibile : et non potest nisi per resurrectionem : ergo resurrectio erit.
  5. Item, vivere in viventibus est esse, ut dicit Philosophus, et sentire in sentientibus : ergo et intelligere in intelligentibus, quia eadem est ratio : sed planum est, quia esse viventium et sentientium est secundum periodum animae vegetabilis et sensibilis : ergo et esse intelligentium erit aliquo modo secundum mensuram rationalis animae : sed ipsa est perpetua : ergo influit potentiam ad aliquam perpetuitatem : et non potest hoc fieri, nisi per resurrectionem, ex quo semel est amissa : ergo resurrectio erit, ut videtur.
  6. Item, fortius obicitur per aliam viam, quam Philosophus in I Ethicorum innuit : quia aliquod est bonum hominis in quantum est homo : constat enim, quod illud, sicut ipse dicit, non convenit homini secundum vegetabilem et sensibilem, sed secundum rationem. Inde obicio sic : Omne bonum speciei alicui proportionatum, perceptibile est a specie illa secundum perfectam naturam speciei illius : sed bonum aliquod est proportionatum speciei hominis : ergo secundum perfectam naturam perceptibile est ab illa : perfecta autem natura speciei hominis est in corpore et anima coniunctis : ergo percipiet homo aliquod bonum in corpore coniuncto cum anima : sed bonum illud est beatitudo sive felicitas aeterna, ut probat Boetius in libro de Consolatione Philosophiae : ergo percipiet illud cum corpore et anima : et non potest nisi per resurrectionem : ergo resurrectio erit.
  7. Item, quaecumque species secundum potentiam aliquam suae naturae perceptibilis est boni alicuius, eadem est perceptibilis summi in bono illo : homo autem per potentiam rationalem est perceptibilis boni rationalis animae, ut habetur a Philosopho in Ethicis : ergo perceptibilis est summi boni secundum idem : sed bonum summum rationalis animae est continuari per intellectum et voluntatem primo motori, ut dicit Commentator super XI primae Philosophiae : ergo homo percipiet illud. Constat autem, quod natura speciei hominis non est anima sola : ergo anima sola non percipit illud : ergo oportet per resurrectionem animae uniri corpus.

Forte ad istas obiectiones attendit Gregorius quando dixit in Moralibus : Si operibus naturae attenderemus, certior esset nobis resurrectio futura, quam solem cras oriri.

 

Supposita igitur hac parte procedatur in contrarium per hunc modum.

  1. Iob, XIV, 7 et seq., sic dicitur : Lignum habet spem : si praecisum fuerit rursum virescit, et rami eius pullulant. Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est ? Hic facit comparationem mortis hominis ad duplicem ligni destructionem, scilicet praecisionem, cui similis est mors accidentalis hominis, et putrefactionem cui similatur mors naturalis quae est per senium. Et videtur dicere, quod etiam Philosophus dixerat, quod ad lignum utroque modo destructum redit vita et iuventus eius : sed ad hominem numquam : ergo non resurget.
  2. Item, ibidem, vv. 11 et 12 : Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat : sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Ergo sicut impossibile est aquas maris redire, si recesserint a mari, et fluvios vacuefactos iterum fluere et caelum atteri : ita impossibile est hominem consurgere a somno mortis. Quod autem impossibile sit caelum atteri secundum substantiam et motum, supponitur a dictis Philosophorum, et nos de hoc in II Sententiarum disputavimus, ubi de aeternitate mundi et motus : et ibi requiratur.

Scias autem, quod in ista auctoritate Iob duae haereses sunt radicatae circa resurrectionem, quarum una est Iudaeorum, scilicet Rabbi Nasse, qui composuit Talmuth, qui dicit Iob resurrectionem non credidisse et negasse : et cum idem dicat, quod Iob numquam fuit homo, sed ad formam vivendi et exemplum Moyses exemplariter Iob confinxerit, redit ad hoc quod Moyses resurrectionem non crediderit, et in isto loco negaverit.

Alia est haeresis Philosophorum dicentium non esse resurrectionem : ita quod resurgat idem numero homo, scilicet similis complexionis. Sicut enim mare, ut dicunt Philosophi, mutatur de loco ad locum secundum mutationem spatiorum quibus moventur imagines signorum in motu firmamenti, hoc est, caeli octavi, et in triginta sex millibus annorum redeunt ad statum primum secundum Ptolemaeum, et Aristotelem in libro de Causis proprietatum elementorum : et tunc causant similia primo creatis in terra, et mare redit ad alveum primum, et fluvii fluunt ut prius : et hoc quidam Philosophi vocaverunt annum primum magnum : et medietatem eius, annum magnum unius habitationis, scilicet duodeviginti millia annorum, in quibus solis axis movetur in signis septentrionalibus quantum ad habitationem quae modo habitatur : et tunc destruetur ista, et erit annus habitationis meridianae per duodeviginti millia annorum, in quibus axis solis percurret signa meridionalia. Et videtur Empedocles ita posuisse, qui dixit omnia in anno isto magno exire de mixto, et omnia in anno magno redire ad ipsum. Quod totum Ecclesia respuit : et nos contra hoc totum specialem tractatum faciemus : et tamen tangendo solvemus quae sufficiunt huic operi.

  1. Redeuntes autem, modo obicimus adhuc per illud Psalmi I, 5 : Non resurgent impii in iudicio. Sed eadem ratio est de peccatoribus quantum ad naturam et iustitiam reddentem poenas, et de bonis quantum ad naturam et iustitiam reddentem praemia. Ergo videtur, quod nullus resurget.
  2. Item, ratio Apostoli non videtur valere : quia granum cadens in terram seminatum non moritur, nisi secundum esse grani, sed vivit secundum generativam et formativam quae format in eo plantam et herbam et folia et huiusmodi : homo autem moritur in toto.
  3. Item, adhuc non videtur valere ratio Domini : quia non sequitur, si non est Deus mortuorum, sed viventium, quod propter hoc Abraham, Isaac et Iacob vivant, nisi in anima tantum : et tunc necessario non sequitur ex hoc, quod resurrectio erit.
  4. Per rationem autem obicitur sic : Cuiuscumque causae perpetuae sunt, ipsum causatum necesse est esse perpetuum : generationis et corruptionis omnes causae sunt perpetuae : ergo generationem et corruptionem necesse est esse perpetuas. Prima patet ex diffinitione causae. Secunda autem probatur in II de Generatione et Corruptione ab Aristotele. Causa enim efficiens est latio solis in obliquo circulo. Materia autem indeficiens est, cum generatio unius sit corruptio alterius, et e converso : sic enim numquam stabit generatio : generatur enim ex aere aqua, et rursus ex aqua aer : et ita circularis et indeficiens. Et cum esse divino semper participet unumquodque quantum potest, inde sic currente generatione et corruptione numquam incipiet status resurrectionis, ut dicunt Sancti : sed generatio et corruptio in perpetuum current, ut dicunt Philosophi : ergo numquam erit resurrectio.
  5. Item, Philosophus in II de Generatione et Corruptione, in fine : Quaecumque habent substantiam corporalem, mota non reiterantur eodem numero : homo est substantia corporalis : ergo corruptus non reiteratur idem numero : sed resurrectio est in idem numero : si ergo non erit in numero, non erit resurrectio : sed non erit in idem numero, ut probatum est : ergo non erit resurrectio.

 

Responsio. Dicendum ad hoc, quod certius secundum Catholicam fidem nobis est, resurrectionem carnis eiusdem numero in qua nunc vivimus, esse futuram, et unumquemque in eadem recipere bona et mala secundum quod meruit, quam quod sol orietur cras : quod enim sol orietur, quandoque fallet, scilicet in die ultima, quando stabit : istud autem a divina veritate est acceptum, quae non fallit, nec fefellit, nec fallere nec falli potest.

Argumenta ergo primo inducta concedimus : licet enim ratio non sufficiat ad accipiendum hoc sine revelatione, tamen acceptum nititur confirmare, et refutat contrarium. Sic est et in omnibus symboli articulis.

 

Ad id autem quod primo contra obicitur, dicendum quod Iob non intendit negare resurrectionem : sed bene adstruere, quod a virtute intrinseca seminali non resurget homo : sicut in planta manet virtus sementiva, per quam redit ad eam vita et iuventus eius, ut dicit Philosophus. Et hoc quidem facit in prima.

In secunda autem quod non resurgat radiis imaginum stellarum moventibus intendit adstruere, sed virtute divina sola, quae atterit caelum et omnem caeli rationem et vigorem quem habet in movendo ad generationem. Cum enim duae sint causae moventes in generatione, scilicet proximae quae sunt in materia, et universales quae sunt in stellis et imaginibus earum, quas describunt in caelo, negat Iob resurrectionem futuram moventibus huiusmodi causis. Unde post locum illum, in capite XIX, 25, dicit : Scio quod Redemptor meus vivit. Et hoc non attendit Rabbi Nasse, quando dixit Iob negasse resurrectionem.

Ad id autem quod obicitur de haeresi Philosophorum, dicendum quod stultitia est : quia si verum est quod dicunt, ostendo quod nec tunc erit aliquid similis complexionis : quia dicunt Philosophi, quod signum sine planeta in causando est sicut corpus sine anima imperfectum. Constat autem omnibus scientibus motus superiorum, quod redeunte octava sphaera in idem punctum unde incepit, non sunt reversi planetae in idem, unde ipsi inceperunt : ergo non causabitur aliquid simile priori. Et hoc sufficiat in praesenti : quia error ille specialem habet difficultatem.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio apte vocatur immutatio ad formam gloriae : et verum est, quod hoc modo non resurgent, quia cadent in mortem aeternam.

Ad aliud dicendum, quod nihil in natura simile est in toto Dei miraculis : quia aliter natura tantum posset, quantum posset Deus. Sed arguit Apostolus a minori : quia si potest natura debilis et imbecillis mortuo secundum quid, reddere vitam nobiliorem, multo magis potest creator hominum hoc facere corpori humano, quod est unitum animae ad suam imaginem insignitae.

Ad aliud dicendum, quod Dominus subtilissime arguit : quia si anima vivit, quae substantialiter est forma corporis, necesse est ipsam vere esse unibilem corpori. Cum igitur nihil imperfectum relinquat Deus, quia, sicut dicit Moyses, Dei perfecta sunt opera, ipse uniet eam corpori indissolubili : et hoc erit in resurrectione.

Ad aliud dicendum, quod generatio et corruptio comparatae causis proximis, rationem habent perpetuatis : et hanc solam attendit Philosophus, quia per Philosophiam altiorem causam cognoscere non potuit. Sed est voluntas Dei, quae est causa causarum omnium, qua stabit, quando Deus voluerit. Et huiusmodi ratio super secundum librum Sententiarum disputata invenitur.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur ibi de substantia materiae elementorum, ex quocum formis non remanet relatio ad eamdem formam in numero, quia ipsa destruitur : et de illis verum est quod dicit. Sed in corruptione hominis manet relatio ad eamdem formam numero manentem, quia illud corpus sociatur animae : et ideo revertetur homo qui moritur, idem in numero.

 

 

ARTICULUS II.

Quid sit resurrectio ?

 

Secundo quaeritur, quid sit resurrectio ?

Dicit autem Augustinus super Genesim ad litteram : Resurrectio nihil aliud est nisi restitutio in consimilem vitam.

Damascenus autem in libro de Fide orthodoxa : Resurrectio est secunda eius quod cecidit surrectio. Et parum post : Resurrectio est rursus copulatio animae et corporis : et secunda eius quod dissolutum est et cecidit, animalis surrectio.

 

Contra primam autem obicitur sic :

  1. Consimilis vita : aut est similis vitae ante peccatum secundum statum innocentiae, aut similis isti secundum statum poenae et culpae. Si primo modo : ergo illa vita cibis egebit et commixtione sexus, quod est contra Dominum in Evangelio dicentem, quod in resurrectione neque nubent, neque nubentur, etc. Si secundo modo : ergo erit vita futura in poenis famis, sitis, et huiusmodi, quod absurdum est : ergo resurrectio non est restitutio in consimilem vitam.
  2. Item, Augustinus super Genesim dicit sic : Reditum ad id quod sentimus, resurgere appellamus. Sed iam sentimus labores et miserias, et ante peccatum animalem vitam sensimus. Ergo reditus per resurrectionem erit ad talem : ergo nulla resurrectio erit gloriosa.
  3. Item Augustinus in libro IV de Trinitate : Resurgere nihil aliud est, quam reviviscere, et a morte ad vitam redire. Et ex hoc sequitur idem quod prius.

Ex omnibus autem his concluditur, cum tam in primo statu quam in secundo fuerit vita cum potentia moriendi, quod in resurrectione futura sit potentia moriendi, quod falsum est.

 

Obicitur autem de illa quae est Damasceni, quia

  1. Secunda resurrectio non est, nisi prima praecesserit : sed primo numquam surrexit corpus hominis antequam sit dies iudicii : ergo nec tunc secundo surget : ergo male dicit, secunda resurrectio.
  2. Item, secunda non notat numerum et ordinem, nisi actuum eiusdem rationis : sed elevatio corporis hominis ad hanc vitam, et elevatio sua ad formam gloriae, non sunt eiusdem rationis : ergo non secundo tunc surget corpus.
  3. Item, secundum Philosophum in VI Topicorum : Si aliquod commune invenitur in diffinitione et diffinito, illud nec est pars diffinitionis, nec diffiniti : sed surrectio communiter invenitur in diffinitione, et diffinito : ergo pars neutrius est : ergo totum quod dicit Damascenus in utraque suarum diffinitionum non explanat, nisi habitudinem praepositionis quae est in composito, cum dicitur resurrectio.

Item, obicitur de secunda, quia quod dissolutum est, videtur idem dicere cum eo quod cecidit : ergo videtur diffinitio nugatoriam habere repetitionem.

  1. Item, diffinitio resurrectionis omni resurrectioni debet convenire : sed haec diffinitio non convenit resurrectioni Domini, quia non est dissolutum corpus eius : ergo non est generalis, nec bona, ut videtur. Quod autem non conveniat resurrectioni Domini, patet per hoc quod dicit Damascenus : phthoras, id est, corruptionis nomen duo significat : significat enim huiusmodi passiones, famem, sitim, laborem, clavorum perforationem, mortem, id est, separationem animae a corpore, et quaecumque talia. Secundum hoc significatum phtherion, id est, corruptibile corpus Domini dicimus. Omnia enim haec voluntarie assumpsit. Significat etiam phthora, id est, corruptio, perfectam corporis in ea (ex quibus compositum est) elementa, dissolutionem et destructionem, quae magis a multis corruptio dicitur et nominatur. Huius experimentum corpus Domini non habuit, ut ait Propheta David : Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre diaphthoran, id est, corruptionem.
  2. Item, obicitur de hoc quod dicit, animalis. Potius enim debuit dicere, hominis, quam animalis : quia quod resurget, habet ab eo quod est homo, et non ab eo quod est animal.
  3. Item, secundum omnes istas diffinitiones non resurget homo, sed tantum corpus, ut videtur : cum tamen resurgere sit proprius actus hominis, et non partis hominis.

Contra quod videtur dicere Damascenus, sic : Animales mortales existentes qualiter resurgent. Et infra parum : Ipsum corpus quod corrumpitur et dissolvitur, idem resurget. Ergo videtur, quod hominis non sit resurgere, sed tantum corporis, quod non est homo.

  1. Item, videtur contrarium debere dicere : quia actio potius est agentis, quam patientis : sed anima aget resurrectionem perficiendo et movendo corpus : ergo anima potius resurget, quam corpus : et ita male dicit et diffinit Damascenus resurrectionem.

 

Solutio. Dicendum, quod omnes istae diffinitiones satis bonae sunt : sed omnia verba Augustinus loquens de resurrectione, communiter et non stricte accepit. Et ad intelligendum hoc, sciendum quod resurrectio dupliciter dicitur, scilicet communiter, et proprie. Communiter sumpta resurrectio continet sub se relationem ad statum gloriae, et ad statum vitae animalis, sicut dicimus Lazarum resurrexisse : et hoc modo non quaerimus diffinitionem eius hic. Proprie sumitur, prout dividit cum suscitatione hoc commune quod est restitui ad vitam exstinctam : et sic non competit resurrectioni, nisi ad vitam inexstinguibilem, sive sit in poenis, sive in gloria.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod si volumus concedere de resurrectione stricte sumpta loqui Augustinum, quod consimilis vita dicitur in specie et veritate humanae vitae, licet differat ab hac et illa quae fuit in statu innocentiae, in statu et proprietate.

Ad aliud dicendum, quod sentire in verbo Augustini ponitur pro experiri quoad substantialia vitae humanae : quia eadem etiam experiemur in resurrectione quia aliter non resurgeremus : et non dicitur sentire pati eadem per sensus quae modo patimur.

Ad aliud dicendum, quod non est reditus de morte ad vitam perfecte, nisi perfecte vita vincat mortem : et hoc non est nisi quando omnis causa mortis naturalis excludetur, quae est pugna contrariorum : et hoc modo non erit resurrectio, nisi post cursum mundi in fine temporum.

 

Ad aliud dicendum, quod duae sunt elevationes corporalis materiae. Una ad formam quae est anima rationalis : et haec fit in generatione. Et alia eiusdem ad animam indissolubiliter reunitam : et haec dicitur regeneratio Matth. 28 : In regeneratione, cum sederit Filius hominis etc. Et ideo falsum est, quod non sunt ibi duae surrectiones corporis.

Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod ea quorum ly secundum notat iterationem, sint eiusdem accidentis, sed tantum, quod sint eiusdem rationis : sicut quando secundo bibo, non oportet quod secundus potus sit similis primo in accidente. Et ita est de duplici vita ad quam surgit corpus, quod est eiusdem speciei, et non eiusdem accidentis.

Ad aliud dicendum, quod id quod dicit Aristoteles intelligitur de his quae eodem modo sumuntur in diffinitione et diffinito : sicut si dicerem, homo albus est animal rationale album. Sed non est sic : cum enim dicitur resurrectio, surrectio dicit habitudinem corporis ad animam recipiendam, et iterationem surrectionis notat praepositio : sed in diffinitione notat terminum motus resurrectionis : quia resurrectio motus est, et per duos terminos diffinitur, quorum unus est casus et dissolutio : alius autem altitudo immortalis vitae in bonis et malis communiter : et illa importatur per ly surrectio positum in diffinitione : quia componitur a sursum, et erigo : eo quod sic sit figurae decompositae.

Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio non convenit resurrectioni Domini : et ipse dat aliam in eodem capite quae resurrectioni Domini convenit, sic dicens : Domini resurrectio est corporis sancti et incorrupti et animae unio.

Ad aliud dicendum, quod animalis est ibi adiectivum, et est genitivus eius quod dicitur hic et haec animalis, et hoc animale : et dicit conditionem corporis cadentis in mortem, et est sensus, animalis, id est, animaliter viventis corporis, quod cecidit per mortem, et dissolutum est per incinerationem.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio est hominis secundum corpus : et hoc intendit dicere Damascenus, et non aliud.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio non dicitur hic tamquam moventis, sed tamquam eius cuius est actus surgendi sive moti in actu illo : et ideo proprie convenit homini secundum corpus, non autem secundum animam.

 

 

ARTICULUS III.

An resurrectio sit naturalis, vel miraculosa ?

 

Tertio quaeritur, utrum sit naturalis, vel miraculosa ?

Quod autem sit naturalis, videtur sic ostendi :

  1. Damascenus dicit : Quod communiter in omnibus inspicitur, non characterizat in his quae sunt sub ipso atomis : sed resurrectio in omnibus atomis hominis inspicitur : ergo nulla characterizat : ergo ipsa est naturalis.
  2. Item, miraculum, ut dicit Augustinus, est aliquid arduum et insolitum, praeter spem et facultatem admirantis apparens : resurrectio autem non apparebit praeter spem : ergo non erit miraculosa, sed naturalis.
  3. Item, quod substantialiter convenit omnibus individuis eiusdem speciei, oportet quod causetur a natura communi : sed resurrectio substantialiter convenit omnibus individuis hominis : ergo causatur a natura communi hominum. Probatio maioris est : quia cum nihil sit in individuis nisi natura communis cum materia et individuantibus, et differant suis materiis et individuantibus, oportet quod illud in quo omnia conveniunt, sit natura communis, vel causatum ab illa. Secunda autem probatur ex hoc, quod resurrectio secundum substantiam erit, et non secundum accidens.
  4. Item sic, quidquid causatur a communi natura speciei, naturale est omnibus individuis illius : sed resurrectio sic causatur, ut dictum est : ergo est naturalis.
  5. Item, appetitus materiae ad formam etiam remotam, naturalis est : ergo multo magis appetitus propriae materiae, et formae propriae : sed corpori remanet appetitus ille : ergo ille est naturalis : sed appetitus naturalis reductio ad actum, est naturalis : ergo cum etiam resurrectio reducatur ad actum, naturalis videbitur esse resurrectio.
  6. Item, quaecumque materia post separationem formae ab ipsa, sic manet, quod non est coniungibilis alii formae numero vel specie : nec est quod hoc contingat nisi ex dispositionibus ordinantibus eam ad formam primam, et impedientibus a coniunctione cum alia forma : sed impossibile est corpus alicuius uniri cum alia anima, quia aliter resurgeret in duobus : ergo remanet dispositio ad animam primam : sed dispositione reducta ad necessitatem et ad speciem, nihil fit nisi naturale : ergo cum in resurrectione fiat hoc, nihil fit in resurrectione nisi naturale.
  7. Item, omnis materia naturaliter ordinata ad formam aliquam, naturaliter etiam ordinatur ad summum statum secundum formam illam : sed materia corporis humani ordinatur ad animum rationalem, ut ad formam : ergo ordinatur naturaliter ad summum statum secundum formam : ergo naturaliter percipit suum statum : et ille non est nisi in resurrectione. Prima probatur ex hoc, quod si daretur oppositum, nihil naturaliter attingeret perfectionem suae naturae, quod absurdum est. Secunda patet per se.
  8. Item, naturale materiae est ut obediat motori, quia hoc Deus ei inseruit, ut dicit Augustinus super Genesim. Constat autem, quod naturalius et immediatius habeat se ad motum Dei materia, quam ad motum caeli : sed video, quod naturaliter egreditur de materia omnis effectus per motum caeli : ergo multo naturalius exibit ipsa in omnem motum Dei : movet autem Deus voluntate et virtute ad resurrectionem : ergo materia naturaliter movebitur in formam resurrectionis : ergo resurrectio naturalis erit.
  9. Item, naturalia dicuntur etiam quae innati sumus suscipere, licet perficere sit ab aliquo agente, ut dicit Philosophus in Ethicis, et hoc modo dicimus virtutes naturales : sed constat, quod ex anima rationali innati sumus suscipere formam resurrectionis, sicut supra patuit : ergo resurrectio erit nobis naturalis.
  10. Item, Rabbi Moyses dicit, quod non nisi naturalia delectant et diu manent : sed resurrectio erit manens semper secundum formam quae dabitur tunc, et est delectabilis nisi ex culpa impediatur : ergo videtur, quod ipsa non sit nisi naturalis.
  11. Item, obiecerunt antiqui sic in ista quaestione : Effectus virtutis collatae alicui a Deo naturalis est, sicut patet in caeco illuminato a Deo, cui videre est naturale : sed resurrectio erit effectus vocis Dei, cui virtutem suscitandi corpora dabit Deus : ergo erit naturalis.

Prima constat per exemplum. Secunda scribitur in Psalmo LXVIII, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis.

  1. Item, omni dependentiae duorum ab invicem naturali correspondet coniunctio naturalis : sed corpus et anima dependent ab invicem naturaliter : ergo respondet eis coniunctio naturalis. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex desideriis animarum, quae desiderant recipere corpora.

 

Sed contra :

  1. Omnis motus ad formam qui est a natura, est ab aliquo movente in materia : sed resurrectio est motus ad formam : ergo si est naturalis, est ab aliquo movente in materia : sed nihil movet in materia ad formam corporis gloriosi : ergo resurrectio non est motus naturalis. Probatur autem prima in VII et XI primae Philosophiae, ubi dicitur, quod nihil transmutat materiam, nisi quod est in ipsa. Secunda autem patet per diffinitiones supra inductas.
  2. Item, nihil eorum quae sunt naturalia, fit contrario modo naturalibus : sed resurrectio fit contrario modo naturalibus : ergo ipsa nec est a natura, nec naturalis. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex hoc, quod via naturae est de potentia ad actum, et non de privatione habitus naturalis ad habitum : in resurrectione autem est regressus de privatione ad habitum.
  3. Item, Philosophus dicit in II de Generatione et corruptione, in fine, quod generatio hominum non est circularis, sed recta, sed elementorum est circularis : ergo si ex homine fit elementum per corruptionem, non debet redire ex elementis homo naturaliter : sed in resurrectione redit ex elementis : ergo resurrectio non est naturalis.
  4. Item, Chrysostomus dicit, quod in quibuscumque sola voluntas Dei est movens, illa sunt miraculosa : sed sicut Damascenus dicit, voluntas Dei sola est movens in resurrectione : ergo ipsa est miraculosa, et non naturalis.
  5. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Et quod quidem est divinius, quod et totos nos, dico animas et coniuga corpora ad perfectam vitam et immortalitatem se promittit translaturum. Rem quidem antiquitati praeter naturam apparentem, mihi autem et tibi et veritati et divinam et super naturam apparentem. Super naturam secundum nos dico visam autem, non omnipotentem divinae vitae. Ex hoc accipitur, quod resurrectio non est naturalis : nam causata est super naturam, licet mortuos suscitare sit operatio summae et divinae naturae.

 

Responsio. Dicendum ad hoc, quod mihi videtur, quod non sit naturalis resurrectio. Naturale enim secundum suam naturam, ut dicitur in IV Physicorum, necessario consequitur formae alicuius naturam, ut sursum ferri ignis : sed resurrectio corporum non sic sequitur naturam hominis, sed potius fit voluntate divina, ut reddatur unicuique prout meruit in corpore, sive bonum, sive malum.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod Damascenus intelligit de his quae consequentia sunt substantiam. Et est instantia : Sit enim, quod omnis homo sit albus, tunc albedo invenitur in omnibus individuis, et tamen non characterizat substantiam vel naturam : et ideo oportet, quod praedicto modo intelligatur : et in hoc sensu probatur maior.

Ad aliud dicendum, quod si vis fiat in hoc, resurrectio mirabilis erit, et non miraculosa, ut dicunt quidam : tamen mihi videtur, quod spes quae cadit in diffinitione, est spes naturae : sicut dicit Glossa super epistolam ad Roman. IV, 18, super illud : Qui contra spem in spem credidit : et sic resurrectio erit miraculosa, quia est praeter spem naturae, licet non sit praeter spem gratiae.

Ad aliud dicendum, quod substantialiter convenire dicitur dupliciter. Uno modo substantialiter convenit quod causatur a substantiali causa formali vel materiali : et sic resurrectio non convenit substantialiter. Sed alio modo dicitur substantialiter convenire, quod contingit substantiae : et hoc improprie convenit substantiae : et hoc modo non est necessarium esse illud naturale, quod convenit substantialiter : et sic probata est minor.

Ad aliud dicendum, quod appetitus duplex est in materia : quorum unus est susceptibilitas formae tantum, et iste proprie non est appetitus : quia dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod nihil appetit aliud, nisi quod aliquo modo similis est illi : quia appetitus non sonat tantum passivum, sed etiam activum aliquo modo : haec autem susceptibilitas nihil addit supra substantiam materiae : et ideo cum ad quodlibet ordinetur, potest reduci in actum per voluntatem divinam : et tunc est miraculum : quia non est ita in materia, nisi potestas obedientiae, ut in ea fiat quod Deus vult : et ex hoc non causatur naturalis eductio. Est iterum appetitus in materia, qui est formae inchoatio in genere vel specie : et ille appetitus non est, nisi formae sibi debitae in genere vel specie, et coactivus, non tantum passivus : quia ille est unum principiorum generationis, et hic fit naturalis quando educitur. Sed forma resurgentis corporis non est per hunc modum in cineribus, sed per modum obedientiae tantum.

Ad aliud dicendum, quod non est ex dispositione aliqua, quod corpus mortuum resolutum in cineres, non est coniungibile alteri animae, sed potius ex relatione ad animam, quae ipsum primo animavit, ut dicit Augustinus : quia dispositio dicit qualitatem transmutantem ad speciem : sed relatio rationis est, quae causatur ex merito bono vel malo illius corporis cum hac anima : ex hac vero causatur ordo eius ad poenam vel praemium cum eadem anima : et ideo divina iustitia non permittit, quod coniungatur alii.

Ad aliud dicendum, quod summum naturae duplex est, scilicet, quod potest attingi operatione et bonitate naturae : et hoc quod est elevatum supra naturam, et acquiritur ordine divinae iustitiae. Primum est naturale, et non secundum : et talis est perpetuitas quam habent corpora resurgentium.

Ad aliud dicendum, quod ibi naturale non dicit, nisi ordinem creaturae ad Creatorem : sed naturale secundum quod currit naturalis cursus, est ordo causarum seminalium, secundum quod unum in alio est potentia et non tantum materiali potentia, sed etiam illa quae est inchoatio aliqua formae.

Ad aliud dicendum, quod illa quae innati sumus suscipere, ita quod posse naturae attingit ea, una vel pluribus vel omnibus operationibus, sunt naturalia : sicut una operatione sperma attingit speciei, pluribus autem operatio politica habitum, et omnibus generatio speciei, perpetuitatem. Sed nullo modo attingibile operatione naturae, sicut est forma resurrectionis, non potest dici naturale.

Ad aliud dicendum, quod Rabbi Moysi dictum intelligitur de his quae a natura causantur, forma naturae in alium statum transmutante, et de his verum est. Sed forma resurrectionis erit ad alium statum transmutante nos divina iustitia.

Ad aliud dicendum, quod Deus dupliciter potest dare effectum, scilicet consequentem speciem et naturam alicuius, sicut dedit caeco videre per hoc quod dedit ei visum : et ille actus est naturalis. Dat etiam effectum qui non consequitur naturam speciei illius rei quae efficit ipsum : et hoc modo dabitur voci virtus mortuos resuscitandi : et ideo non erit naturalis. Et est simile sicut si daretur tibi videre per cubitum, vel manum : actus enim tunc esset miraculosus.

Ad aliud dicendum, quod corporis corrupti ad animam non est dependentia naturalis, sed iustitiae divinae tantum : et ideo non valet illa ratio.

 

Ex ista quaestione patet, quod amentes sunt qui reprehendunt Philosophos non loquentes de resurrectione, quia per philosophiam non potest probari resurrectio, sed potius per principia fidei.

 

 

B. De voce tubae.

 

ARTICULUS IV.

An causa resurrectionis erit vox tubae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, 13, Causa enim resurrectionis mortuorum erit vox tubae, etc.

Contra hoc enim obicitur : quia

  1. Cum superfluum non sit in natura, multo minus erit in operibus divinis : sed superfluum est, quidquid additur ultra causam sufficienter causantem totum : ergo si in resurrectione tali causae aliquid addatur, videtur quod erit superfluum : sed dicit Damascenus : Crede resurrectionem futuram divina voluntate et virtute et nutu. Et constat, quod haec tria sufficientissima sunt ut causetur totum : ergo vox tubae superfluit.
  2. Item, tria sunt opera ordinata, scilicet creatio, recreatio, et status resurrectionis : et duo per se Deus operatus est, non per aliquam creaturam : ergo per seipsum etiam operabitur tertium, quod non est minus, quam secundum.
  3. Item, licet superior virtus operetur cum inferiori in actu proprio inferiori, tamen non convertitur hoc : sed constat, quod de summis actibus est suscitare mortuos : ergo in illo cum superiori virtute non operabitur virtus : inferior ergo nec vox tubae, nec aliquod creatum, ut videtur.
  4. Item, maioris potentiae est de privatione restituere habitum, quam de potentia educere : quod patet per hoc, quia secundum est naturale, primum autem non : sed nullus nisi Deus in eductione hominis de potentia coniunxit animam corpori : ergo nullus, Deo excepto, de morte suscitabit hominem, quando iterum coniungetur anima corpori.
  5. Item, Damascenus non ponit aliquid pro causa, nisi tria, quae omnia sunt in Deo, scilicet voluntatem, virtutem, et nutum : ergo videtur, quod ea quae Magister hic tangit, scilicet ministerium Angelorum, et vocem tubae, nihil faciant inter causas resurrectionis.
  6. Ulterius quaeritur : Quid in resurrectione respondeat tribus, scilicet voluntati, virtuti, et nutui, quae Damascenus ponit in causa resurrectionis.
  7. Item, cum in resurrectione operetur Deus, et homo Christus, et Angeli, quaeratur, quid respondeat operationi singulorum ?
  8. Ulterius, videtur quod inutilis sit vox tubae : quia ubi impossibile est audire, ubi pro nihilo canit tuba : sed impossibile est, quod cineres vel mortui audiant : ergo pro nihilo canit eis tuba.
  9. Item, cum, Numer. X, 1 et seq., triplex usus tubae determinetur, quaeratur, qualia tria in resurrectione illis tribus respondeant.

 

Responsio. Dicendum, quod in Littera ponuntur diversae opiniones de voce tubae : secundum tamen probabiliorem sententiam videtur consentiendum Gregorio dicenti, quod tubam sonare nihil aliud est, quam mundo ut iudicem Filium demonstrare. Sicut dicitur, Matth. XXIV, 27 : Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Et haec evidentia vocatur vox tubae excitans mortuos.

 

Dicendum ergo ad primum, quod non est superfluum : quia Deus est causa resurrectionis extra genus : sed Christus est ut iudex veniens, causa in genere per formam resurrectionis suae nostram faciens et ostendens : quia, sicut dicit Glossa super epist. I ad Corinth. XV, 4 et seq., constat Christum surrexisse, qui est causa efficiens resurrectionis mortuorum. Secundum autem quod de ministerio Angelorum exponitur, tunc vox tubae est causa in ministerio et imperata : et sic iterum non superfluit, quia licet prima causa sufficiens sit ad omnia, tamen propter congruentiam et meritorum acquisitionem operatur per ministros.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia illa duo opera procedunt ab alto ad imum : et ideo necesse fuit altissimum in illis operari. Sed resurrectio procedit ab imo, scilicet collectione cinerum ad altum : et ideo in ea quantum ad antecedentia aliquid ministrando possunt operari creaturae inferiores, et in alto consummans est Deus per seipsum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est in eo quod istud opus est in alto, sed in eo quod procedit ab imo, potest aliquid citra ipsum operari ministerialiter, scilicet quoad terminum a quo est resurrectio, licet non quoad terminum ad quem, et in quo est consummatio resurrectionis.

Ad aliud dicendum, quod coniunctio animae ad corpus erit opus solius Dei, sed quaedam sunt opera antecedentia illud, sicut in natura coagulatio sanguinis, coadunatio membrorum similium, et formatio membrorum, et compositio eorum, quae operatur vis formativa in semine : ita et in resurrectione est collectio cinerum, et mutatio eorum ad formam membrorum similium, et coadunatio organorum, et compositio eorum in corpore : et hoc Deus operabitur per ministerium Angelorum et Christi hominis.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus non respicit nisi causam efficientem ex auctoritate, et non illam quae operatur in ministerio.

Ad aliud dicendum, quod in resurgentibus sunt tria, scilicet participatio incorruptionis divinae, eductio habitus de privatione, et facilitas operis. Et primum proprie respicit voluntas quae communicat bona : secundum autem virtus, quia est maximae potentiae : tertium autem nutus, quia nutu potius quam labore operatur.

Ad aliud dicendum, quod probabiliter dici potest, quod collectio cinerum quae infimum opus est in resurrectione, fiet virtute Angelorum, sed formatio humani corporis mutando cineres ad membra similia, et formando organa, et componendo, homini Christo attribuitur, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, sicut dicitur, ad Philip. III, 21 : sed immutatio in incorruptionem et animatio erit opus divinum.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Isaac, sensus duplices sunt, scilicet naturales, et animales : et ad similitudinem sensus naturalis non animalis possumus dicere, quod quaelibet creatura nutum potest percipere Creatoris : sic, Matth. VIII, 26 : Imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna : et ideo talis auditus, id est, vis perceptiva nutus et voluntatis Dei est in cineribus et mortuis.

Ad aliud dicendum, quod usus tubarum fuit ad congregandum exercitum : et ille erit in congregatione mortuorum ad iudicium.

Item, vox tubae commovebat ad praelium : et hoc erit in hoc quod pro iudice pugnabit orbis terrarum contra insensatos, ut dicitur, Sapient. V, 21.

Erat tertius usus tubarum, vocatio ad festum, et illi respondet vocatio sanctorum ad gaudia, cum dicetur eis : Venite, benedicti patris mei, possidete, etc.

 

 

ARTICULUS V.

An Christus sit causa nostrae resurrectionis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, etc.

Ex hoc enim videtur elici, quod

  1. Christus est causa nostrae resurrectionis.

Et hoc etiam videtur elici ex Glossa super epistolam I ad Corinth. XV, 16, super illud : Si mortui non resurgunt, quae dicit, quod Christi resurrectio est causa efficiens nostrae resurrectionis.

  1. Item, arguitur hic ex textu : quia si aliquid positum ponit aliud, et destructum destruit illud, est causa immediata illius : sed utrumque illorum facit resurrectio Christi ad nostram resurrectionem : ergo Christi resurrectio est causa immediata nostrae resurrectionis. Probatio mediae ex textu accipitur : quia utraque istarum scribitur, si Christus resurrexit, mortui resurgunt : et si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
  2. Item, dicitur, ad Roman. IV, 25, quod Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Et ibi innuit Glossa, quod mors Christi causa est et sacramentum nostrae mortis spiritualis, quando morimur peccato, ut iustitiae vivamus : sed est causa nostrae resurrectionis animae et corporis, sed non sacramentum. Sed Christi resurrectio est causa, non sacramentum : mors autem causa et sacramentum iustificationis, et resurrectionis. Ex hoc arguitur, quod resurrectio Christi est causa efficiens et exemplat per modum signi sacramentalis nostrae resurrectionis. Et ex hoc arguitur idem quod prius.
  3. Item sicut dicit Ambrosius, et habitum est in tertio Sententiarum : Nostra opera iustificationis virtutem et efficaciam accipiunt ab operibus Christi, et aliter non essent grata. Sed minus possunt cineres ad gloriam et incorruptionem, quam etiam liberum arbitrium ad gratiam in resurrectione. Ergo in resurrectione maior erit etiam dependentia cinerum ad resurrectionem Christi, quam liberi arbitrii ad iustificationis opera : sed Christus est causa iustificationis operum : ergo sua resurrectio erit causa nostrae resurrectionis.

 

In contrarium autem huius obiciunt multi sic :

  1. Causa est quam necessario sequitur effectus : sed Christi resurrectionem non est secutus effectus nostrae resurrectionis : ergo non est causa nostrae resurrectionis.
  2. Item, causatum esse non potest sine causa, id est, nisi sua causa exstiterit, vel existit : sed nostra resurrectio potest fore sine Christi resurrectione : ergo nostra resurrectio non causatur a resurrectione Christi. Secundam probant dupliciter. Primo sic : Dicit Augustinus, quod alius modus possibilis fuit nostrae liberationis : et tunc constat, quod resurrectio nostra subsecuta fuisset sine resurrectione Christi : ergo constat propositum. Secundo sic : Sit, quod Christus non resurrexit, adhuc verum est, quod sancti Patres crediderunt resurrectionem carnis futuram : et fidei non potest subesse falsum : ergo resurrectio carnis immutabiliter erat adhuc futura : et non per resurrectionem Christi : ergo iterum constat prius habita propositio.
  3. Item, idem est factivum unius operis in tota specie una : sed resurrectio opus quoddam est, quod perfectum est in Christo, et fiet in nobis : ergo idem habebit factivum et in Christo, et in nobis : ergo resurrectio non est causa nostrae resurrectionis, sed potius nostra et sua unam habent causam, quaecumque sit illa.
  4. Item, quod est causa universalis in genere aliquo, non causatur secundum id quod causat in aliis : sed Christi resurrectio est causa universalis in genere hominum resurrectionis, ut dicit adversarius : ergo non causatur secundum id quod causat in aliis : hoc autem est resurrectio : ergo ipse non habuit causam suae resurrectionis, quod est haereticum : ergo et illud ex quo sequitur hoc, scilicet Christum esse causam universalis resurrectionis. Probatur autem prima in omni natura : in sole qui est causa universalis omnium generabilium, in intellectu agente, et in omnibus aliis. Secunda autem accipitur ab adversario.
  5. Item, si est causa : aut est causa necessaria, aut voluntaria. Si necessaria : ergo ipsa existente statim sequeretur effectus, quod non videmus. Si voluntaria : aut ergo voluntate divina, aut humana. Si divina, constat quod haec eadem est Patris et Filii et Spiritus sancti : ergo tunc resurrectio non est attribuenda resurrectioni Christi ut causae, sed potius voluntati divinae : et hoc est quod volumus. Si autem humana. Contra : Haec est infirma et indiget alia : ergo non potest esse causa resurrectionis, quod est excellentissimum operum : et sic iterum constat, quod resurrectio Christi non est causa nostrae resurrectionis.

Isti etiam respondent ad obiectum Apostoli supra inductum, dicentes, quod est ex hypothesi argumentum : quia cum Christus sit sic homo, quod humana natura sit in Christo, hoc idem erit eiusdem naturae in omnibus : vel si non est in omnibus hoc humanae naturae, tunc etiam hoc non fuit humanae naturae in Christo.

 

Sed contra hoc etiam obicitur iterum :

  1. Quaecumque enim per unam naturam conveniunt omnibus quae sunt illius naturae, unum illorum non dicitur alio prius in illo : ergo a destructione consequentis cum Christus dicatur primus in resurrectione, ipse non eodem modo participat resurrectioni ut alii : ergo non erat argumentum ex hypothesi. Prima patet per se. Secunda scribitur, I ad Corinth. XV, 23, ubi dicitur : Primitiae, scilicet dormientium, Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt. Et, Apocal. I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae.
  2. Item, potestatem habens se suscitandi, et non habens, non uno modo se habent ad resurrectionem : sed Christus potestatem habuit, alii non : ergo non uno modo se habent ad resurrectionem : ergo nihil valuit argumentum ab hypothesi : et si ita arguit Apostolus, tunc omnino nihil scivit de arte arguendi. Prima constat. Secunda scribitur, Ioan. X, 18 : Potestatem habeo, etc., ubi dicit Augustinus, quod caro habuit potestatem se suscitandi virtute latentis in se divinitatis.
  3. Item, in Psalmo ipse solus dicitur inter mortuos liber esse. Ergo ipse ad resurrectionem aliter se habuit, quam alii.

Hoc idem arguitur, Act. II, 24, ubi dicit Petrus : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile, etc. Et constat quod hoc de aliis dici non potuit : ergo, etc.

  1. Item, quae causa posset fingi, quod Christus causaret nostram iustificationem et ab inferis ereptionem, et non causaret resurrectionem per suam resurrectionem ?

 

Responsio, quod in hac quaestione ratio per se parum vel nihil valet : et ideo Sanctis inspirationem divinam habentibus omnino consentiendum videtur. Et quia ipsi dicunt, quod Christi resurrectio sit causa efficiens et sacramentalis nostrae resurrectionis, ideo etiam hoc dico nihil mutando de dictis eorum.

Unde dicendum, quod triplex est causa nostrae resurrectionis, scilicet efficiens aequivoca, efficiens univoca habitualis, et efficiens univoca actualis. Causa efficiens aequivoca dicitur quando causa cum effectu non est eiusdem speciei, sicut dicitur, quod sol generat hominem : et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt causa efficiens nostrae resurrectionis. Causa vero efficiens univoca habitualis dicitur, quae efficit simile sibi in specie, sicut homo generat hominem : et sic Christus resurgens, est causa efficiens nostrae resurrectionis secundum habitum tantum. Causa vero efficiens univoca secundum actum sive actualis, erit Christus in iudicio portans insignia nostrae redemptionis : unde ibi statim sequitur nostra resurrectio. Est igitur triplex causa efficiens nostrae resurrectionis, scilicet causa efficiens aequivoca, causa efficiens univoca habitualis, et causa efficiens univoca actualis. Primo modo causa sunt nostrae resurrectionis Pater, Filius, et Spiritus sanctus, voluntate, virtute, et nutu, ut prius habitum est. Secundo autem modo Christus resurgens est causa nostrae resurrectionis habitualis. Et tertio modo Christus in iudicio portans redemptionis nostrae insignia, et ut iudex iudicando mundo demonstrans, erit nostrae resurrectionis causa actualis.

 

Consentiendo igitur primis et ultimis auctoritatibus et rationibus inductis, dicendum videtur ad primum quod contra hoc est, quod Christi resurrectio dicitur hic Christus resurgens : quia resurrectio Christi abstracta, nullius est causa formalis, nisi forte Christi resurgentis : Christus autem resurgens est causa in habitu, et illam non necessario sequitur effectus : sicut sciens in habitu est sufficiens causa considerationis, sed tamen non necessario considerat, sed considerabit quando voluerit. Ita est etiam de Christo resurgente in ordine ad nostram resurrectionem.

Ad aliud dicendum, quod est potentia duplex, scilicet absoluta, et ordinata sub dispositione immobili de futuris, qua dispositione explicatur per tempora consilium divinum, quod praediffinivit ab aeterno. De prima autem potentia fuit alius modus possibilis : et sic patet, quod non valet probatio proposita. Et est instantia : quia si Deus illam primam nubeculam stare permisisset, qui primos tres dies creavit, ipsa creasset omnes dies : et ideo sol potuit non esse causa diei super terram : et tamen si inferatur, sol non potuit esse causa diei : ergo non est causa : constat, quod fallacia consequentis : incidit et ita est in proposito. Ad aliam propositi probationem dicendum, quod Patres nostram resurrectionem per efficaciam resurrectionis Christi fore crediderunt. Si tamen aliter ordinasset Deus, tunc aliter esse posset : sed ex hoc non sequitur, quod non sit causa, ut iam habitum est.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio Christi cum nostra non est omnino univoca, sicut patuit supra in quaestione, Quid est resurrectio ? Sed si esset omnino eiusdem rationis tunc aliquid valeret argumentum : quia Christus resurrexit virtute propria, et non nos, sed virtute Christi resurgentis.

Ad aliud dicendum, quod si genus illud esset in omnibus unum, tunc verissima esset propositio : quia tunc actus ille flueret ab uno aliquo in totum genus. Et ita non est de Christo : licet enim Christus sit verus homo, non tamen purus est homo Christus, et ita habet aliquid influentiae super alios homines, sicut causa super causatum.

Ad aliud dicendum, quod ipse est causa voluntaria, formam causati apud se habens : quia reformabit corpus humilitatis nostrae, etc.

Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum quod est voluntas Dei in homine resurgente, et unita humanae : et ita patet quod non valet illud quod infertur : quia illa solius Christi est resurgentis.

Responsiones autem illorum ad dictum Apostoli, sufficienter improbatae esse videntur.

 

 

ARTICULUS VI.

An vox tubae erit unius, aut plurium Angelorum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, in medio : Vox erit alicuius vel plurium Angelorum, etc.

Idem etiam dicitur, I ad Thessal. IV, 15.

Et quaeritur quare dicit, alicuius, vel plurium ?

Videtur enim, quod nullo modo sit unius, sed plurium :

  1. Plures enim fuerunt, qui ministraverunt in custodia : ergo etiam plures erunt ministrantes, ut resurgant ad iudicium, et reddant rationem qualiter Angelis custodientibus obedierunt.
  2. Item, virtutum est facere mirabilia : sed omnium mirabilior est resurrectio : ergo videtur, quod ad hoc quod fiat resurrectio, conveniant omnes Virtutes : ergo plures.
  3. Item, Matth. XXIV, 29, non dicitur de uno, sed de omnibus in communi, nam ita ibi dicitur : Virtutes caelorum commovebuntur : et exponitur de choro Virtutum a beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium Papam.

 

Responsio. Dicendum, quod est alicuius et multorum. Alicuius, ut in praeposito Ecclesiae, quia Michael est praepositus Ecclesiae et princeps, ut dicitur, Daniel. XII, 1. Multorum autem obsequentium circa singulorum rationes, ut supra habitum est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

C. De media nocte.

 

ARTICULUS VII.

An scibile sit tempus adventus Domini ad iudicium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Media autem nocte dicitur venturus, etc.

Quaeruntur autem hic tria, scilicet an scibile sit tempus adventus Domini ad iudicium ?

Secundo, quae hora sit magis conveniens ad veniendum ?

Tertio, quare citatio nulla hanc horam praecedat, cum hoc videatur esse de forma iustitiae ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Cuiuscumque rei principiorum scitur finis, et ipsius finis necessario scietur : sed principiorum mundi scitur finis : ergo necessario etiam scietur finis ipsius mundi. Probatur autem prima : quia corruptis principiis primis, impossibile est aliquod principiatorum remanere. Secunda autem accipitur ex hoc, quod principium totius generationis et corruptionis, est allatio superiorum, ut dicunt Philosophi : et scitur finis illorum, sicut accipitur ex propria doctrina mathematicorum : ergo constant ambae praemissae. Et cum finis mundi est dies iudicii : ergo constat, quod est scibilis.
  2. Item, Philosophi scripserunt de magno anno, quo omnia in primum chaos reverterentur, et nobis tradiderunt principia inveniendi primum, medium, et ultimum illius anni : ergo nobis etiam scibile est, quando omnia in primum chaos redibunt : hoc autem constat, quod est finis mundi et dies iudicii : ergo videtur, quod nobis scibilis est dies iudicii.
  3. Item, cuiuscumque principium est in aliquo determinatum et finitum, illius finis scitur ex eodem, quia ex fine principii : sed principium mundi inferioris est in motu caeli determinato et finito : ergo finis eius scitur ex eodem. Et inde ut prius. Prima patet per se. Secunda autem scribitur ab Aristotele : quia cuiuscumque principium est in tempore ut in numero illius finis erit in eodem : et hoc propter finem periodi, ut dicunt mathematici.
  4. Item, Daniel et Apostolus scribunt de die iudicii : non autem scribitur quod nescitur : ergo videtur, quod dies iudicii sit scibilis.
  5. Item, sunt multi qui de hoc loquuntur per revelationes, quas dicunt sibi factas : quod autem per revelationem scitur, verissime scitur : ergo videtur, quod sciatur.
  6. Item, etiam Philosophi, sicut patet in Timaeo Platonis loquuntur de diluvio per ignem : constat autem secundum dicta Sanctorum, quod hoc iudicium erit per ignem : ergo videtur, quod cum hoc sciatur, dies iudicii sit scibilis.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Omnis circularis mobilis et motoris perpetuorum perpetuus est motus quantum ad principia motus : talis autem motus est caeli : ergo quantum est de principiis motus, motus est perpetuus. Prima patet ex libro VIII Physicorum. Similiter autem et secunda patet ex his, quae disputata sunt a nobis super secundum Sententiarum. Inde sic : Stante motu caeli, non erit dies resurrectionis et iudicii, ut dicitur, Iob, XIV, 12 : Donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Sed quantum est de principiis motus numquam non stabit. Ergo ex illis principiis numquam scietur finis mundi, vel dies iudicii. Patet autem omnibus etiam modicum scientibus, quod Philosophi non possunt scire aliquod futurorum, nisi ex principiis illis, scilicet motoris, et mobilis : ergo non potest per naturales vel mathematicas rationes sciri dies iudicii.
  2. Item, nullus Philosophorum scripsit physice de fine mundi : ergo videtur, quod nihil scire potuerunt.

Si forte quis dicat, quod per revelationem sciatur. Contra : Probabile est quod hoc quod Deus non vult revelare maioribus, per hoc etiam nolit revelare minoribus : sed noluit hoc revelare Apostolis : ergo nec minoribus quibuscumque revelabit. Probatio mediae. Act. I, 6 : Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel, etc.

  1. Item, ex illo quod dixit, Matth. XXIV, 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum, nisi solus Pater. Ergo videntur esse trutanni, qui se de revelatione illa intromittunt.

 

Responsio. Dicendum, quod nullo modo puto quemquam posse praescire diem iudicii. Et causa redditur in Littera ab Augustino, scilicet quia insperate vult iudex venire. Sed ratio etiam reddi potest : quia per dispositionem motus superioris non potest sciri : sed per revelationem non vult Deus aliquem scire : et ita nullo modo sciri potest.

Quare autem ex dispositione motus sciri non possit, patebit inferius in solutione obiectorum.

 

Dicendum ergo ad primum, quod finis mundi non potest sciri ex motu caeli ex propria scientia mathematicorum : sed finis habitationis regni civitatis et habitabilis terrae nostrae bene scitur ex propria scientia mathematicorum, sed non totius terrae : quia quando una quarta pars habitabilis modo efficitur inhabitabilis propter brevitates diametrorum planetarum et praecipue solis, tunc eo ipso longitudo longior alterius partis eorumdem diametrorum erit in altera parte quartae : et illa efficitur habitabilis transeunte habitatore et habitabilitate ab una quarta in aliam : et nihil amplius potest accipi a propria scientia mathematicorum, sicut sciunt omnes qui de arte aliquid perfecte noverunt : et scribunt haec auctores Ptolemaeus, Malarba, et Albumasar in libro de Coniunctionibus maioribus, et Abraham in libro Coniunctionum Saturni et Iovis, et Messalach in libro Coniunctionum planetarum. Aristoteles etiam obiciendo innuit hoc in fine libri primi de Causis proprietatem elementorum et planetarum.

Ad aliud dicendum, quod Philosophi diversa tradiderunt de magno anno secundum diversam eius acceptionem : dicitur enim annus magnus planetarum, et hoc multipliciter, scilicet quantum ad unius planetae significatum quod instillat sectae, et sic alii sunt anni maximi Saturni et aliorum planetarum, ut dicunt Auctores. Et secundum hoc dicuntur anni medii quibus durat significatum planetae in civitate, vel villa : et minimi quibus durat suum significatum in nato, et alii siderei anni honoris eius. Quandoque autem dicitur annus magnus quoad restitutiones planetarum ad loca et origines suas, ut quilibet a sua origine progrediatur, sicut a principio suae creationis progrediebatur : et hic vocatur annus magnus a Firmitio Philosopho in libro de Significatis astrorum. Quandoque autem annus magnus dicitur secundum reditum totius sphaerae stellatae. In omnibus autem illis annis non accipitur status motus, et non est ibi revolutio ultima, post quam non fit alia : et ideo finis mundi numquam accipitur, sicut patuit prius, sed finis huius sectae vel habitationis, ut habuimus, et non finis mundi simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod inferiora sunt in numero et tempore, sed accipiuntur dupliciter, scilicet secundum totam successionem ipsorum, vel secundum durationem specialem huius vel illius. Primo autem modo sunt in tempore toto, cuius finis per philosophiam non comprehenditur. Secundo autem modo sunt in quadam parte temporis quod scitur : et sic intelligitur dictum Aristotelis dicentis inferiora esse in tempore sicut in quodam numero : unde ibidem dicit, quod esse in tempore nihil aliud est, quam quadam parte temporis mensurari.

Ad aliud dicendum, quod Sanctis facta est revelatio de signis antecedentibus : sed, ut puto, determinatum tempus numquam alicui revelatum est in toto, ut sciret quantum ab hodie vel alio determinato die est usque ad diem iudicii. Et Daniel videtur determinate dicere tempus quod erit inter mortem Antichristi et iudicium, sed quod est usque ad Antichristi apparitionem non dixit.

Ad aliud dicendum, quod omnes quotquot hactenus se de talibus intromiserunt, fatui apparuerunt : et ideo illa obiectio super nihil stabile fundatur.

Ad aliud dicendum, quod Philosophi considerant causas diluviorum particularium secundum elevationes et depressiones planetarum in signis calidis et frigis, et secundum dominia calidorum et frigidorum : nullus tamen determinat diem iudicii.

Inter ea autem quae obiciuntur in contrarium, nullum indiget solutione, nisi hoc quod dicit, quod nec Filius novit diem illam.

Et ad hoc dicendum, quod (ut dicit Glossa) Filius dicitur nescire, quia non facit nos scire. Vel melius dicatur, quod loquitur de Filio hominis ut hominis : quia ex natura humana non scivit hoc, sed divina in qua idem erat Patri.

 

 

ARTICULUS VIII.

Qua hora erit iudicium ?

 

Secundo quaeritur, quae hora sit magis conveniens ad veniendum ?

  1. Videtur autem, quod meridies : quia exteriora interioribus congruere debent : sed in die iudicii omnia interiora illustrabuntur : ergo exteriora omnia tunc debent esse illustrata : et hoc est in meridie : ergo illud tempus est maxime congruum.
  2. Item, nulla ratio videtur esse quam ponit in Littera, scilicet cum valde obscurum erit, id est, occultum : non enim debet iudex occultus supervenire, sed potius manifestus : ergo melius congruit, quod veniat in die, quam in nocte.

 

Responsio. Dicendum, quod rationes congruentiae diversae possunt assignari, nec magna vis est in eis : cum patribus ergo videtur consentiendum, quod congruit eum in media nocte venire ex mysterio quod adducit : et ex congruentia iudicandorum, qui hoc merentur, ut incerti de hora semper sint solliciti.

 

Ad id quod primo obicitur, dicendum, quod illa congruentia sumitur ex parte conditionis iudicis tantum, qui semper inhabitat lucem inaccessibilem omnia perlustrantem : sed qualitas temporis iudicii (ut patet in Littera) magis sumitur ex parte iudicandorum : et hoc ideo fit, quia iudicium est propter iudicandum, non propter iudicem.

Per hoc etiam patet solutio ad residuum.

 

 

ARTICULUS IX.

Quare citatio non praecedat iudicium ?

 

Tertio quaeritur, quare citatio non praecedat ?

Cum enim sit iudex summe iustus, nihil de ordine iuris praetermittit : sed de ordine iuris est citare iudicandum : ergo hoc praetermitti non debet.

 

Ad hoc dicendum, quod omnes praedicatores citaverunt : praecipua tamen et finalis citatio erit per Eliam et Enoch : et quoad hoc observabitur ibi ordo iuris.

 

 

ARTICULUS X.

Qualiter conscientiae dicuntur libri ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post medium : Libri sunt conscientiae singulorum, etc.

Quaeruntur autem hic quatuor, scilicet qualiter conscientiae dicantur libri ?

Secundo, utrum omnia peccata vel quaedam contineant libri illi ?

Tertio, utrum patebunt eis sua et aliena peccata vel sua tantum ?

Quarto, de cruciatu vel consolatione consequente huiusmodi manifestationem.

 

Ad primum :

  1. Proceditur ex Littera, ubi dicit, quod libri sunt conscientiae singulorum, quae tunc aperiuntur aliis.
  2. Item, Richardus de sancto Victore in libro de Iudicio sic dicit : Quid sunt corda iudicandorum, nisi quaedam (ut ita dicam) actiones Scripturae ? quid vero iudicantium corda in omnem divinitus veritatem edocta, nisi quaedam quasi canonum decreta ? Ex hac ergo gemina scriptura omnis trahitur sententia, unde quilibet iudicandorum absolvitur, vel condemnatur. Ex hoc accipitur, quod tam iudicandorum, quam iudicantium conscientiae libri dicantur : sed iudicandorum conscientiae ponunt causas iudicandi, et iudicantium conscientiae exhibent canones sententiae in talibus causis ferendae.
  3. Item, ibidem, dicit sic : Iudicandos itaque nihil aliud est actionum suarum codices coram iudicibus aperire, quam conscientias illis non posse abscondere. Ex hoc accipitur idem quod prius.
  4. Item, sicut se habet iudicium hominis ad faciem exteriorem, ita se habet Dei iudicium ad cor, sicut innuitur, I Reg. XVI, 7 : sed iudicium hominis ad faciem, est secundum faciem, et per testes, vel evidentiam facti manifestationem : ergo iudicium Dei est ad cor secundum cordis apertionem vel manifestationem : ergo corda ut libri quidam debent ibi aperiri.

 

In contrarium est, quod

  1. Peccata transierunt actu a memoria, ad minus multa de peccatis : ergo non sunt scripta in conscientia : ergo quoad illa non potest esse liber.
  2. Item, liber non indiget illustratione : sed corda damnandorum sunt obscurissima : ergo non possunt esse libri manifestantes delicta.

 

Responsio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa super epist. ad Rom. I, 18, notae quaedam peccatorum remanent in conscientia : et illas notas puto esse reatum : et per illum quilibet repraesentat suum peccatum. Similiter Sancti rectificati secundum formam iustitiae primae sua rectitudine conscientiae sunt quaedam regula et canon : unde omnes conscientiae dissimiles iudicantur ad condemnationem, et congruentes ad absolutionem et salutem, sicut dicit Richardus. Et ex illis duobus procedit iudicium : et hoc est quod dicitur, Sapient. I, 8 : Qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens iudicium.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod transit et actu, et memoria : et tamen manet reatu, nisi per poenitentiam deleatur.

Ad aliud dicendum, quod in lumine duplici vident, scilicet naturalis iustitiae quae scripta est in cordibus eorum secundum synderesim, quia illi non contrariatur obscuritas mali meriti, sed salvatur cum ipsa : et in lumine Dei et Sanctorum desuper irradiantium, sicut, Sophoniae, I, 12 dicitur : Et erit in tempore illo : scrutabor Ierusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis : qui dicunt in cordibus suis, etc.

 

 

ARTICULUS XI.

An omnia peccata vel quaedam contineant libri ?

 

Secundo quaeritur, utrum omnia peccata vel quaedam contineant libri illi ?

Videtur, quod non omnia : quia

  1. Omne quod cordi revocatur, aut per sensum novum accipitur, aut ex memoria sicut ex thesauro formatum educitur : sed neutro istorum modorum omnia peccata veniunt ad corda iudicandorum : ergo videtur, quod non omnia peccata ibi manifestabuntur. Prima patet per se. Secunda autem probatur : quia non est nisi duplex via cognitionis, ut dicunt Philosophi, scilicet recta quae est per sensus, et reflexa quae est ex memoria : sed neutro modo omnia adsunt peccata.
  2. Item, Ierem. XVII, 9 : Pravum est cor omnium, et inscrutabile, quis cognoscet illud ? Ergo ibi in toto agnosci non potest : ergo non omnia manifestabit ibi cor.
  3. Item, iudicis in iudicio sedentis non est detegere id quod est occultum : cum ergo ille sit aequissimus iudex, non deteget aliquid occultum : ergo corda non manifestabunt peccata, nisi ea quae sunt manifesta.
  4. Item, multa peccatorum poenitentia delevit, etiamsi non fuit finalis cum perseverantia, quia omnis vera poenitentia delet peccata : ergo videtur cum illa sint deleta reatu et actu, quod tunc non manifestabuntur : ergo non omnia peccata manifestabit cor.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Omne peccatum accipiet iustam suae deformitatis condemnationem : sed nihil universaliter condemnatur, nisi in iudicio manifestum : ergo omne peccatum erit in iudicio manifestum.
  2. Item, II ad Corinth. V, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, etc. Ergo omnia peccata nostra ibi patebunt.

 

Responsio. Hoc ultimum concedendum est, scilicet quod omnia ibi patebunt peccata : sed quae sunt per poenitentiam deleta, non sunt peccata : et ideo ibi illa ad conscientiam ut iudicanda non revocantur, licet forte revocentur ad participandam ingratitudinis quantitatem, scilicet ex quanto dono cecidit, ut propter sequens peccatum acrius puniatur.

Et per hoc patet solutio ad ultimum.

 

Ad primum dicendum, quod si ibi est nota peccati quae est reatus, informabitur cor ad noscendum peccatum alii manifestandum.

Ad aliud dicendum, quod non potest modo cognosci : sed tunc divina virtute cognoscetur ad maiorem confusionem, et iustitiae divinae commendabilitatem.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, ubi testis est extra de facie : sed ubi testis est intra, cuius statur testimonio, tunc iudicis (quando dat sententiam) est manifestare dicta testium, ut iusta appareat sententia : et ita Dei est ostendere interiora dicta testium, scilicet conscientiarum accusantium, aut etiam defendentium.

 

 

ARTICULUS XII.

An propria et aliena peccata patebunt omnibus ?

 

Tertio quaeritur, utrum sua et aliena patebunt omnibus ?

Videtur, quod non aliena : quia

  1. Causam non oportet esse notam, nisi iudicibus, hoc est, iudici, et suis assessoribus : ergo videtur, quod etiam illa causa soli Deo nota erit, et Apostolicis viris iudicantibus cum Domino : ergo non omnibus patebunt aliena peccata et sua.
  2. Item, quae utilitas est in hoc quod omnibus manifestantur ? Videtur, quod nulla : quia manifestatio culpae modo mala est : ergo et ibi melius est occulte punire, quam manifestare omnibus propria et aliena : ergo ut prius.

 

Contra :

  1. I ad Corinth. IV, 5, super illud : Quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : dicit Glossa : Tunc erunt omnia aperta et nota omnibus, et poterunt etiam de se et de aliis iudicare.
  2. Item, versus dicitur ab antiquis :

Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt.

  1. Item, sicut bonis omnia bona manifestantur ad gloriam ipsorum, ita iustum est in malis omnia manifestari mala sua et aliena ad eorum confusionem : sed omne quod congruit et iustum est fieri, fiet : ergo omnia mala propria et aliena manifestabuntur ibi.

 

Responsio. Dicendum, quod omnia aliena et propria ibi manifestabuntur, sicut ultimo probatum est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non solus Deus ibi iudicat, sed iudicabunt etiam Sancti nationes, ut dicitur, Sapient. III, 8 : sed verum est, quod solus Deus ibi iudicabit auctoritative. De hoc tamen erit quaestio suo loco infra. Nec peccata ibi tantum manifestantur ad iustitiae evidentiam, sed etiam ad peccantium confusionem, sicut ultimo est probatum.

Ad aliud dicendum, quod est ibi haec utilitas vindictae per poenam verecundiae : et quod modo mala est manifestatio culpae, est propter timorem scandali imitati et hoc tunc penitus tolletur : et ideo utilitas sola relinquitur in culpae manifestatione.

 

 

ARTICULUS XIII.

An ex apertione illorum librorum erit aliquis cruciatus, vel consolatio ?

 

Quarto quaeritur, quid ex hoc provenit cruciatus, vel consolationis ?

Videtur enim, quod acerbior sit poena ex poenitentia malorum, quam ex gehenna.

  1. Unde Hugo : Adveniente iudice uniuscuiusque conscientia ad medium erit reducta : tunc omnis ante oculos culpa reducetur, et mens super incendio suo gravius igne gehennae cruciabitur. Ex hoc accipitur quod dictum est.
  2. Item, Luc. XXIII, 30 : Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos : et collibus : Operite nos. Constat autem, quod hoc dicentes non quaerunt evadere, nisi exteriorem iudicis irati visionem in accusatione conscientiae, non interiorem cruciatum. Ergo aliquid durius est, quam cruciatus gehennae : sed accusatio conscientiae gravior est, quam visio iudicis : ergo accusatio conscientiae gravior est poena, quam gehenna. Quod autem accusatio conscientiae gravior sit quam visio offensi iudicis, patet : quia visio non est poenalis, nisi propter conscientiae accusationem, et propter quod unumquodque tale et ipsum magis tale est.
  3. Item, Sapient. V, 2, dicitur, quod prae angustia spiritus dicent gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum. Et non dicitur ibi prae angustia inferni : ergo angustia spiritus videtur gravior, quam infernus.
  4. Item, in beatis obiectum delectabilissimum est intra, scilicet Deus replens intima ad fruendum : ergo et in aliis pessimum et tristissimum est intra, scilicet afflictio spiritus.
  5. Item, quod maxime est alicui malum, maxime est afflictivum : sed proprium malum est maxime alicui malum : ergo maxime est afflictivum : hoc autem malum animae (ut dicit Dionysius) est contra rationem esse : ergo videtur, quod tunc hoc eam maxime affligat.

 

In contrarium huius est, quod poena minor est in agente in contrarium, quam in privatione sola : sed ignis est agens in contrarium, et accusatio conscientiae est de privatione boni sola : ergo est vehementior poena, quam accusatio conscientiae.

 

Responsio. Dicendum, quod est poena damni, et poena sensus. Poena damni maxima, est privatio boni increati et creati boni naturalis propter peccati deformitatem. Poena autem sensus duplex est, scilicet remorsus conscientiae interior, et exterior ignis cum aliis affligentibus. Et inter illas credo exteriorem ignem magis esse vehementem : quia interior remorsus vel est de damno, vel de hoc quod per peccatum se subdidit affligenti corporali, sicut est ignis, vel huiusmodi.

 

Ad hoc ergo quod primo obicitur de dicto Hugonis, dicendum quod est gravius secundum quid, scilicet quantum ad indignationem : quia plus indignatur sibi, eo quod fuit causa poenarum : sed tamen plus cruciatur sensibiliter ex igne.

Ad aliud dicendum, quod hoc ideo dicunt, ut unam poenam evitent, non quod maiorem hanc vel illam reputent : bene enim puto, quod inter parvas poenas suas aliquae sunt, quae oppressiones montium afflictione sua superent : et ideo maiores oppressiones oppressione montium libenter commutarent.

Ad aliud dicendum, quod gemunt prae angustia spiritus : et hoc commemoratur specialiter, eo quod est causa aliarum poenarum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia bonum fruibile est intra non inclusum, et extra non exclusum : et illud non habet contrarium : et ideo malum sibi oppositum non est intraneum maxime afflictivum, sed potius ignis qui non est malus in se, sed illis in quantum affligit naturam bonam, ut dicit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod si malum sonat privationem et damnum, id est, quod maxime adimit bonum : tunc non est vera propositio : quia maxime afflictivum est in contrarium agens, et maxime malum est privatio proprii et maximi boni. Si autem dicit malum poenae ex agente in contrarium : tunc vera est : et tunc illa est falsa quae dicit, quod maxime malum est animae contra rationem esse in eodem sensu : et in primo sensu vera est. Et deceptio est ibi per aequivocationem.

 

 

ARTICULUS XIV.

An iudicium extremum fiet in momento ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem : Et mentis intuitu mira celeritate, etc.

Et quaeruntur tria, scilicet utrum iudicium fiat in momento ?

Secundo, utrum possibile sit omnia mala in momento accusari per conscientiam ?

Et tertio, utrum iudicium futurum sit in momento ?

 

Circa primum obicitur sic :

  1. Apostolus, I ad Corinth. XV, 52, sic dicit : In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Momentum autem est indivisibile, et ictus oculi est in indivisibili, sicut probat Iacob, filius Alchindi, et etiam Aristoteles in libro de Sensu et sensato : ergo resurrectio erit in momento.
  2. Item, Glossa, ibidem : Credimus in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura, tanta velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem. Ex hoc accipitur idem quod prius.
  3. Item, sicut probat Philosophus in fine VIII Physicorum, infinita virtus movet et operatur in indivisibili temporis : sed causa resurrectionis quae est virtus Dei, est infinitae virtutis : ergo et resurrectio quae est opus eius, erit in indivisibili temporis.
  4. Item, si operaretur resurrectionem in tempore, oporteret quod hoc tempus esset secundum congruitatem resurgentium, et non secundum congruitatem causae resurrectionis : sed resurgentes sicut et nascentes aliud tempus exigunt ad formationem, et aliud ad nutrimentum : ergo ibi esset similiter, et sic exigerentur viginti anni ad minus, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit in tempore, sed in momento futura resurrectio.
  5. Item, distinctum debet esse opus divinum ab opere naturae in velocitate motus : sed opus naturae est in tempore : ergo opus divinum debet esse in indivisibili temporis, ut videtur.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicitur, Ezechiel. XXXVII, 7 et 8 : Accesserunt ossa ad ossa, unumquodque adiuncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant, etc. : et tandem a quatuor ventis caeli venit spiritus. Haec autem non fiunt in momento, sed in temporis successione. Ergo resurrectio non erit in momento, nec in ictu oculi.
  2. Item, plurium actuum sibi succedentium non est indivisibile unum mensurans : sed collectio pulverum, formatio corporum, animatio eorum, sunt actus plures sibi in resurrectione succedentes : ergo eorum non est unum indivisibile mensurans : ergo resurrectio non erit in indivisibili temporis.

 

Responsio. Dicendum, quod prima pars obiectorum videtur esse concedenda.

 

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod Ezechiel rudi populo loquebatur. Et ideo quod simul factum est, per ordinem naturae non temporis explicavit, sicut et Moyses opera sex dierum, quae tamen simul in uno momento secundum Augustinum facta sunt.

Ad aliud dicendum, quod illi actus non sibi succedunt in tempore, sed in natura materiae : sicut etiam creatio animae et infusio et infectio per originale peccatum, sunt tres actus habentes ordinem naturae, non temporis : unde colligendo pulveres per Angelos convertit et format et animat eos Deus.

 

 

ARTICULUS XV.

An sit possibile omnia mala in momento accusari ?

 

Secundo quaeritur, utrum possibile sit omnia mala in momento accusari per conscientiam ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Non accusatur quod secundum actum non consideratur : sed impossibile est plura simul intelligere secundum actum sive considerare : ergo impossibile est simul plura accusari, sed potius unum post aliud. Prima patet per se. Secunda autem scribitur in Topicis, ubi dicitur, quod plura scire possumus, intelligere vero minime.
  2. Item, Sapient. V, 8, sigillatim se de peccatis accusant, dicentes : Quid nobis profuit superbia, etc. : sed talis quae sigillatim fit accusatio, non fit in indivisibili temporis : ergo talis accusatio non fit in momento.
  3. Item, Augustinus dicit super Genesim ad litteram, quod Deus creaturam spiritualem movet per tempus. Ergo multo magis facit hoc in homine : ergo per tempus, et non per momentum erunt vices cogitationum accusantium aut defendentium in die quo iudicabit Dominus occulta hominum.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicitur in Littera.
  2. Item, motus spiritus in cogitando expeditior est, quam aliquis motus corporum : sed corpora in momento moventur ad resurgendum, ut iam habitum est : ergo et motus cordis sive spiritus erit in accusando vel defendendo multo magis in momento sive in indivisibili temporis.

 

Responsio. Videtur mihi dicendum, quod accusatio duplex erit. Una de peccatis in genere ad memoriam redeuntibus. Alia autem in specie et numero. Et prima sufficit ad condemnationem in iudicio et absolutionem : secunda autem deservit vermi conscientiae. Et prima momentanea erit : secunda autem successiva. Hanc autem solutionem ego eligo : quia nullo modo credo, quod plura contingit simul intelligi aut considerari secundum actum in specie et numero : sed contingit hoc in eo in quo unum sunt plura, hoc est, in universali. Alii autem dicunt, quod simul contingit plura intelligi, et illi aliter solvunt. Hoc autem quia negat Philosophus, et nemo in seipso experiri potest, puto esse falsum.

 

Dicendum ergo ad primum, quod accusatio erit in momento : quia erit de peccatis in genere, et non in specie et numero.

Ad aliud dicendum, quod damnati ibi potius manifestabunt vermem conscientiae, quam accusationem suae damnationis.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de modo intelligentiae super intelligibilia in specie et numero considerata : et hoc modo etiam bene a nobis conceditur : sed per hunc modum non erit accusatio in die iudicii.

 

 

ARTICULUS XVI.

An totum iudicium futurum sit in momento ?

 

Tertio quaeritur, utrum iudicium totum futurum sit in momento ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Celeriter iudicare deformitas iudicii est, et contra iudicis discretionem : sed ille iudex discretissimus erit : ergo videtur, quod non momentanee iudicabit.
  2. Item, Matth. XXV, 32 et 33 : Congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hoedis, et statuet, etc. Constat autem, quod ibi exprimitur ordo iudicii divini : cum ergo haec omnia impossibile sit in momento fieri, videtur quod iudicium nullo modo erit in momento.
  3. Item, Ioel, III, 2, dicitur : Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat : et disceptabo cum eis, etc. : disceptatio autem iudicii non erit in momento. Ergo videtur, quod nec iudicium divinum.
  4. Item, Matth. XXV, 44, dicitur, quod interrogabunt iudicem, quando viderint eum esurientem vel sitientem, et non potaverint eum : sed hae interrogationes et responsiones fiunt temporis successione : ergo videtur, quod et iudicium.
  5. Item, Matth. XXV, 11, dicunt : Domine, Domine, aperi nobis. Et respondetur eis : Nescio vos. Haec autem omnia indigent tempore. Ergo iudicium illud erit in tempore.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Iudicium sequitur intellectus et cognitionis discretionem : divina autem cognitio non indiget tempore ad discernendum et cognoscendum : ergo nec ad iudicandum.
  2. Item, nihil imperfectionis Deo attribuendum est : sed imperfectum iudicium est, quod est cum inquisitione et tempore, quia procedit ex dubiis ad certa : ergo non est Deo attribuendum : ergo non est dicendum, quod divinum iudicium exigat tempus.

 

Responsio. Concedendum videtur, quod iudicium erit in momento, sicut ultimo est probatum : quia non competit Deo iudicare cum successione.

 

Ad primum ergo dicendum, quod hoc est in humanis, in quantum est imperfectum iudicium humanum : quia cum causa sit sub dubio, et ex allegatis decidenda, temerarium est subito proferre sententiam : sed ita non est in divino iudicio, ut iam patuit.

Ad aliud dicendum, quod humane loquitur Matthaeus, ut a rudibus possit intelligi : sed ille ordo non est nisi naturae, non temporis.

Ad aliud dicendum, quod sicut Bernardus dicit : Deus non disceptabit voce corporali cum iudicandis, sed potius voce interiori per accusationem et defensionem propriae conscientiae : et quia hanc movet Deus per formam rectitudinis primae ad quam tunc omne illi dissimile reprehenditur, propter hoc ipse dicitur disceptare.

Ad aliud dicendum, quod omnes illae interrogationes erunt in conscientia et rectitudine iustitiae respondente, et erunt de causa sententiae post condemnationem : et ideo non inducunt vicissitudinem in iudicio, sed potius in iudicatorum cogitationibus post sententiam suae condemnationis.

Ad aliud dicendum, quod omnes istae pulsationes dicunt motus cordis ex consideratione quorumdam operum de genere bonorum, et responsio iudicis nihil aliud est quam responsio naturalis iudicatorii et naturalis legis, quod convincit eos de iustitia suae condemnationis post iudicium.

 

 

D. De memoria electorum, si tunc praecedentia mala teneat.

 

ARTICULUS XVII.

An electis adsit memoria et recordatio peccatorum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1 : Hic quaeritur, utrum electis tunc adsit memoria, etc.

Et quaeruntur tria, scilicet utrum adsit memoria ?

Secundum, utrum illa sit practica, an speculativa ?

Tertium, qualiter iudicium divinum procedat ex depositione unius testis, qui est conscientia ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Dicit Philosophus, quod melius est mala nescire : ergo etiam melius est malorum non recordari : sed in Sanctis fiet quidquid melius est esse : ergo videtur, quod Sancti praeteritorum malorum non recordabuntur.
  2. Item, optima dispositio hominis ad meritum est esse sapientem in bono et simplicem in malo, ut habetur per Apostolum, ad Roman. XVI, 19 : sed melior est status gloriae, quam gratiae : ergo in statu gloriae erit hoc secundum ampliorem perfectionem : ergo erit ibi secundum nescire mala, et non recordari eorum.
  3. Item, mali cognitio non prodest nisi ut evitetur : ergo ubi impossibile est incidere in malum, ibi superflua erit cogitatio mali vel memoria : sed in patria impossibile erit incidere in malum : ergo superflua erit mali cogitatio, ut videtur : sed constat, quod ibi nihil superfluum est : ergo non erit ibi aliqua mali recordatio.

Pro ista parte sunt auctoritates in Littera ex Hieronymo inductae.

 

In contrarium huius est :

  1. Dictum Gregorii, quod vim habet obiectionis de Psalmo, sicut patet in Littera.
  2. Item, sanctorum gloria est in Redemptore in quantum redemptor est salvator secundum actum redimens et salvans : sed non contingit hoc sine recordatione periculi de quo salvavit : ergo ibi erit periculi recordatio : sed omne periculum est ex peccato : ergo erit ibi recordatio peccatorum.
  3. Item, propheta benedicens Deum dicit rationem : Qui sanat omnes infirmitates tuas, qui redemit de interitu vitam tuam. Constat autem, quod Sancti in patria gratissimi sunt de omnibus donis a Deo sibi datis : cum ergo praecipuum donum sit salus a peccatis, videtur quod de hoc erunt grati : sed non essent grati nisi recordarentur : ergo videtur, quod recordabuntur peccatorum suorum.

 

Responsio. Dicendum, quod consentiendum est Gregorio dicenti, quod erit tunc peccatorum recordatio.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Philosophus dicit hoc propter pronitatem malam annexam quibusdam scibilibus, non propter ipsum scire : quia scire semper est bonum, etiam quando malum scitur.

Ad aliud dicendum, quod est scire illud practicum quod Priscianus docet dicens, quod verba prohaeretica desiderant infinitivum : unde scire malum hoc, sensus est, scire facere malum : sed scire, id est, simplicem cognitionem de hoc habere, sicut scire malum, bonum est, et etiam de per se appetendis : et hoc modo non loquitur Apostolus.

Ad aliud dicendum, quod supponitur falsum in propositione : quia etiam prodest ut mens in illa scientia delectetur, et praecipue in sapientia prophetica quae resultat in scientia illa : unde a Tullio scientia ponitur inter per se appetenda : et una pars felicitatis contemplativae scientia et sapientia est.

 

 

ARTICULUS XVIII.

An illa scientia sit practica vel speculativa, quam habent electi de suis peccatis ?

 

Secundo quaeritur, utrum illa scientia sit practica, vel speculativa ?

Et videtur, quod practica : quia

  1. Est cum affectu gratiarum actionis et gaudii, ut dicitur in Littera : sed talis scientia quae est cum affectu, est practica et motiva, ut dicit Philosophus : ergo illa scientia est practica.
  2. Item, scientia speculativa est considerativa differentiarum et passionum eius de quo ipsa est : sed Sancti ita non considerant circa peccata, ut disputent de passionibus eorum et differentiis : ergo scientiam speculativam non habent de peccatis.
  3. Item, speculativa scientia de aliquo, non est de particulari, sed de universali abstrahente ab omni particulari : sed Sanctorum scientia non est de peccato in universali, sed in particulari, quia est de suo peccato : peccatum autem in universali non est suum, nec tuum, nec meum : ergo videtur, quod Sancti non habebunt de peccatis scientiam speculativam, sed practicam.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Scientia practica movet secundum speciem apprehensam ad imitationem vel fugam, ut dicit Philosophus : Sancti ex peccati specie apprehensa non sic moventur : ergo non habebunt de ipso peccato scientiam practicam.
  2. Item, in arte video, quod practica est, quae speciem artis explicat in materia : ergo etiam in moribus ubi praxis est, species apprehensa explicatur in opere : sed sic non apprehendunt Sancti peccatum : ergo non habent de ipso scientiam practicam.

 

Responsio. Dicendum, quod de peccato potest duplex scientia haberi : uno modo de ipso peccato secundum se, et alio modo de eventu sequenti peccatum. Et primo quidem modo Sancti non habebunt cognitionem de peccato nisi speculativam, quae simplicis notitiae scientia vocatur. Sed de eventu sequenti, qui est cura et venia et sanatio et liberatio per misericordiam Dei, habebunt Sancti cognitionem practicam et affirmativam : et hoc innuit in Littera, quando dicit, quod sani meminimus dolorum sine dolore : et inde amplius laeti et grati sumus.

 

Et per hoc patet solutio ad utramque partem obiectionum fere : quia ad primum dicendum, quod scientia peccati non habet affectum gaudii secundum se, sed per eventum sequentem.

Ad aliud dicendum, quod Sancti habent utramque scientiam : sed tamen practica sive exercitativa gaudii est de particulari, et non de alio.

Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, patet solutio : quia illa procedunt de scientia peccati secundum se, et non per relationem ad eventum sequentem.

 

 

ARTICULUS XIX.

Qualiter divinum iudicium procedat per depositionem unius testis ?

 

Tertio quaeritur, qualiter divinum iudicium procedat ex depositione unius testis.

Sicut enim patet, ad Roman. II, 15 : Qui, scilicet homines, ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, etc., quilibet conscientiae testimonio aut absolvitur, aut condemnatur : hoc autem videtur esse contra legem, quae dicit, quod in ore duorum vel trium testium stet omne verbum : ergo cum haec lex a Domino qui iudicabit, sit data, videtur quod ab ipso maxime observari debeat.

 

Responsio. Dicendum, quod vera causa huius est, quod testimonium conscientiae est confessio : et in lege humana post confessionem culpae non requiritur aliud testimonium, praecipue si confessio facta est in iure, quia illa praeiudicat confitenti. Similiter etiam erit in bonis in futuro iudicio : quia illud iudicium erit ibi inspectoris cordis, qui etiam erit iudex et testis : sed lex Domini data fuit de iudicio quod est secundum faciem, in quo plurima sunt dubia : et ideo requiruntur dicta testium plurium ad probationem veritatis.

 

 

ARTICULUS XX.

An peccata electorum in iudicio debeant propalari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 2 : Si vero quaeritur, utrum peccata quae fecerunt electi, etc.

Videtur enim falsum quod hic dicit : quia

  1. Ante habitum est, quod miseriae recordabuntur, et ideo miserias canunt : sed per cantum prodeunt in notitiam alterius : ergo alii cognoscent peccata eorum.
  2. Item, si per poenitentiam sunt deleta, tunc ipsimet illorum peccatorum recordabuntur : sed contrarium ante habitum est in dictis Gregorii : ergo sibiipsi Littera est contraria.
  3. Item, nihil eorum quae faciunt ad laetitiam et gratiarum actionem, debet auferri a Sanctis : sed videre misericordiam Domini in liberatione omnium peccatorum facit ad laetitiam et gratiarum actionem : ergo a Sanctis auferri non debet : ergo ipsi sua peccata videbunt, et etiam omnes alii.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Tunc aut volent se peccasse, aut nolent. Si volent : tunc perversa erit voluntas eorum : quia, ut dicit Augustinus, qui aliquid male vult, non est beatus : ergo ipsi non sunt beati, quod est inconveniens. Si nolent : ergo aliquid est quod nolunt : ergo non habent omne quod volunt : sed, ut dicit Augustinus, non est beatus, qui non habet omnia quae vult : ergo illi iterum non sunt beati.
  2. Item, delectatio et tristitia (ut dicit Philosophus) tripliciter fiunt, scilicet ex praesenti, praeterito, et futuro : sed bene ordinatus animus tristatur de perverso opere : ergo si recordatur perversi operis in praeterito, ipse tristabitur : sed sicut dicit adversarius, Sancti recordabuntur perversi operis in praeterito : cum ergo habeant cor bene ordinatum, ipsi tristabuntur : et hoc est maxime inconveniens.

 

Responsio. Dicendum, quod Littera potest sustineri. Vel dicitur melius per distinctionem, quod est propalatio peccati ut peccati, et propalatio peccati remissi per veniam et poenitentiam. Et primo non propalantur Sanctorum peccata, et ita intelligitur Littera. Alio autem modo et Sancti recordabuntur peccatorum suorum, et aliis etiam in augmentum congratulationis propalantur. Et hoc est quod dicit Glossa super illud Psalmi XXXI, 1 : Beati quorum remissae sunt iniquitates, etc. Ita sunt deleta, ut Dominus non videat, id est, aeternaliter non puniat : videre enim Dei est peccata punire. Unde alibi : Averte faciem tuam a peccatis meis, etc.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod non placet eis fecisse peccatum, sed tamen gaudent de remissione : et ideo illam voluntatem non sequitur angustia, quae offuscet beatitudinem ipsorum. Quod autem dicit Augustinus, intelligitur de his quae ad beatitudinem spectant : quia et modo non habent omnia quae volunt, quia conversionem omnium gentium volunt, et tamen non habent. Dicunt tamen quidam, quod non volunt se peccasse : simpliciter, sed sub conditione, scilicet si Deo placeret. Sed hoc reputo frivolum : quia Deo bene placet quod non peccassent, cum sibi numquam placere possit peccatum.

Ad aliud dicendum, quod non relinquitur tristitia ex illa memoria propter abundantem materiam, quae apparet in remissione, in qua gloriantur loco innocentiae.

Et sic patet solutio ad totum.

 

 

E. De his qui vivi reperientur.

F. Quomodo intelligitur Christus iudex vivorum et mortuorum ?

 

ARTICULUS XXI.

An aliqui remaneant vivi, et supervestiantur immortalitate in resurrectione ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Quaeri etiam solet : Utrum quos vivos inveniet Christus, etc.

Et quaeritur hic de termino resurrectionis a quo est resurrectio.

Et quaeruntur hic tria.

Primum est, utrum aliqui remaneant vivi, et supervestiantur immortalitate in resurrectione ?

Secundum, an resurrectio sit a morte vel a cineribus in omnibus ?

Tertium, utrum idem sit terminus resurrectionis a quo in bonis et in malis ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Tam in symbolo Apostolorum, quam in symbolo Nicenae synodi, dicitur iudicare vivos et mortuos : ergo iudicandi differunt per vitam et mortem : aut ergo per mortem praesentem, aut praeteritam. Non praesentem : quia tunc omnes vivent vita resurrectionis : ergo per praeteritam : ergo aliqui in praeterito mortui fuerunt, et aliqui non : non ergo omnes a morte resurgent, sed aliqui supervestientur.
  2. Item, I ad Thessal. IV, 16 : Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis obviam Christo in aera : et sic semper cum Domino erimus. Ergo illi qui tunc vivent, semper ita cum Domino manebunt : ergo supervestientur.
  3. Item, I ad Corinth. V, 4 : Nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Constat autem, quod in Sanctis non est inutile desiderium, et ideo effectum habebit in aliquibus : ergo aliqui supervestientur, ut videtur.
  4. Item, Hieronymus hoc expresse dicit in auctoritate quae in Littera inducitur, scilicet quosdam in fine saeculi adveniente Christo non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos.
  5. Item, in omni eo quod ordinate agit, via compendiosior est eligibilior : sed compendiosior et brevior est supervestitio, quam sit unus transitus a vita in mortem : ergo cum Deus ordinatissime agat, videtur quod tales non morientur, sed supervestientur.
  6. Item, homo sanctus praecipue, maioris dignitatis est, quam aliae creaturae : sed quaedam de aliis creaturis supervestientur : ergo multo magis homo. Probatio mediae est aer et caelum et alia quae non corrumpentur primo, ut postea glorificentur.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dixit Dominus de peccantibus originaliter : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Ergo necesse est omnes mori per legem concupiscentiae natos : sed omnes sunt tales praeter Christum : ergo omnes necesse est mori.
  2. Item, I ad Corinth. XV, 36 : Non vivificatur, nisi prius moriatur. Sed constat, quod omnia corpora tunc vivificabuntur. Ergo tunc morientur.
  3. Item, in diffinitione resurrectionis est, secunda eius quod cecidit et dissolutum est : ergo oportet omnia cadere per mortem, cum resurrectio sit futura generaliter, sicut dicit symbolum in illo articulo, Carnis resurrectionem.
  4. Item, qui tunc vivi reperientur, non erunt melioris conditionis quam Apostoli : ergo non esset iustum, quod eis concederetur, quod Apostolis non est concessum : sed Apostoli sunt omnes mortui : ergo et illos mori oportebit.
  5. Item, Daniel. XII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt. Ergo de terrae pulvere et non de vita resurgent.
  6. Item, Isa. XXVI, 19 : Vivent mortui tui, Domine, interfecti mei resurgent : ergo mortui erunt omnes resurgentes.
  7. Item, Ioan. V, 28 : Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, etc. Ergo omnes resurgentes erunt mortui.

 

Responsio. Dicendum, quod omnes resurgent a mortuis, et nullus remanebit vivus, sicut dicit Littera, ex verbis Augustini.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non dicuntur vivi, eo quod vivi remaneant, sed quia tempus communis iudicii eos vivos apprehendet : tunc autem morientur in illo tempore per ignem conflagrationis mundi.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus similiter dicit vivos, quos illa tempora vivos apprehendent : sed tamen vel in ipso raptu (ut dicit in Littera) morientur, vel etiam in ipso igne conflagrante, quod quidam probabiliter aestimant.

Ad aliud dicendum, quod est desiderium duplex, scilicet naturale conditionatum, et naturale gratia perfectum. Primum est impossibilium, sicut innuit Philosophus in Ethicis, ubi dicit, quod voluntas est impossibilium : volumus enim esse immortales : et de hoc loquitur Apostolus. Secundum autem est ordinatum : et per hoc probat resurrectionem futuram, sicut supra dictum est.

Ad argumentum dicendum, quod desiderium quod est in Sanctis in quantum sancti sunt, non est vanum : sed quia naturam deponere non possunt, multa sunt in eis desideria conditionata vana, sicut in Petro, quod alius eum cinxit, et duxit quo non voluit : cum tamen eum sic duci vellet Deus.

Ad aliud dicendum, quod si Hieronymus sustineatur, tunc vult dicere, quod non morituri dicendi sunt, eo quod sine mora ad vitam sunt transituri : quia non exspectant gloriam corporis, sicut illi qui modo moriuntur.

Ad aliud dicendum, quod compendium est, quod prius moriuntur : quia et sicut in motu naturali compendium est, ut dispositiones et formae contrariae removeantur antequam forma inducatur : ita est in resurrectione : et ideo per mortem oportet removere debitum Adae, et alias conditiones peccati, et tunc primo superindui gloria resurrectionis.

Ad aliud dicendum, quod homo maioris est dignitatis : et ideo omnes indignitates diligenter oportet removeri ab ipso, ut maiori gloria vestiatur, quam aliqua creatura : et ad hoc indiget morte, ut dictum est.

 

 

ARTICULUS XXII.

An resurrectio sit a morte, vel a cineribus ?

 

Secundo quaeritur, utrum resurrectio sit a morte, vel a cineribus.

Videtur autem, quod a morte solum : quia

  1. Sicut dicit Glossa in epistola ad Roman. IV, 25, super illud : Resurrexit propter iustificationem nostram. Ergo resurrectio Christi exemplar est nostrae resurrectionis : sed resurrectio Christi fuit a morte solum, et non a cineribus : ergo et nostra sic erit.
  2. Item, in paucioribus est via maior, ut dicit Aristoteles : sed in paucioribus est, quod sit a corpore mortuo, quam a corpore incinerato, et postea reintegrato : ergo erit a morte solum, et non a cineribus.
  3. Item, eadem est resurrectionis ratio in uno et in alio : sed qui in ipso momento sui raptus morientur, non incinerabuntur : ergo nec alii debent incinerari, ut videtur.
  4. Item, resurrectio fuit in suscitationibus mortuorum praefigurata : nullus autem suscitatus est a cineribus : ergo nullus debet a cineribus resurgere.

 

In contrarium huius est quod dicitur,

  1. Genes. III, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris. Ergo necesse est corpus in originali peccato conceptum, in terram ire : sed non vadit in terram, nisi per incinerationem : ergo necesse est incinerari.
  2. Item, Haymo : Omnes in originali peccato natos tenet haec sententia : Terra es, et in terram ibis. Ergo ut prius.
  3. Item, Damascenus distinguit duplicem corruptionem, scilicet divisibilitatem, et putrefactionem : et secundum primum modum corpus Domini vidit corruptionem, sed secundo modo non vidit : sed constat, quod nihil est in corpore humano, quod non reducatur in praecedens aliquid secundum causam : sed ante corruptionem nihil est, nisi materia composita ex contrariis, et peccatum : sed peccatum non assumpsit Dominus : ergo sua corruptio ordinabatur ad naturam contrariorum ut ad causam, et non ad peccatum : in nobis autem est peccatum : ergo necesse est, quod secunda corruptio causetur ab eo : ergo omnes incinerabuntur, qui in peccato concipiuntur.
  4. Item, in omnis formae acquisitione et status oportet primo materiam purgari a contrariis dispositionibus : sed dispositiones glorificationi contrariae, dispersae sunt in toto corpore : ergo in toto corpore necesse est eas purgari : sed hoc non potest fieri nisi per incinerationem : ergo videtur, quod omnia incinera incinerabuntur.
  5. Item, tota compages hominis corrupta est corruptione vitii et passibilitatis : ergo necesse est in omnibus resolvi antequam forma perinducatur.
  6. Item, multa sunt in corpore humano non de veritate humanae naturae : sed omnia illa auferentur : ergo videtur, quod necesse est resolvi omnia corpora.

 

Responsio. Dicendum, quod in veritate meo iudicio resurrectio communis erit a cineribus, probant ultimae rationes : propter tamen perfectam et omnimodam immunitatem peccati et concupiscentiae non fuit ita resurrectio Domini, et propter vehementem purgationem fomitis credo, quod etiam ita fuerit in corpore gloriosae Virginis, et corpore beati Ioannis Evangelistae.

Sed de his forte se offeret locus discernendi. Puto tamen, quod in obiciendo ex verbis Damasceni causa dicta est, quia non credo posse fieri purgationem infectionis fomitis sufficientem ad gloriam, nisi per incinerationem : et hoc puto intendisse Apostolum, I ad Corinth. XV, 50 : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Christi resurrectio, ut dicit Augustinus in libro de Trinitate, est exemplar nostrae resurrectionis quoad terminum ad quem, et non quoad terminum a quo.

Ad aliud dicendum, quod quando possibilis est via in paucis, tunc est in paucis : licet enim Deo omnia possibilia sint, tamen ex parte materiae non congruit hoc, nisi transmutatione a forma contraria primum facta, sicut patuit in obiciendo, et probatur in omni natura, quae semper purgat primo materiam a contrariis formis antequam inducat formam intentam.

Ad aliud dicendum, quod non est eadem ratio resurrectionis in omnibus, ut prius patuit : sed tamen eadem est in omnibus qui sunt puri homines, praeterquam in illis in quibus specialis est accessus ad perfectam peccati immunitatem et illi omnes meo iudicio incinerabuntur, sicut vult Haymo in commento super Apostolum.

Ad aliud dicendum, quod suscitatio mortuorum non praesignat resurrectionem mortuorum, nisi in parte : quia nullum signum est quod in omnibus congruat, quia sic esset idem, non simile : praesignat autem quoad vitae restitutionem, et non quoad terminum a quo.

 

 

ARTICULUS XXIII.

An idem sit terminus resurrectionis a quo in bonis et malis ?

 

Tertio quaeritur, utrum idem sit terminus resurrectionis a quo in bonis et in malis ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Quorum non est unus terminus resurrectionis ad quem, eorum terminus a quo non debet esse unus : sed in bonis et in malis non est unus terminus ad quem : ergo nec unus a quo.
  2. Item, quorum resurrectio dissimilis est in causa, eorum debet esse resurrectio dissimilis in terminis : sed dissimiles sunt boni et mali in causa resurrectionis : ergo et in terminis. Media probatur, Daniel. XII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, etc.
  3. Item, haec sententia : Terra es, et in terram ibis, propter peccatum est inducta, ut prius dixit Haymo : sed differenter se habent boni et mali in peccato : ergo et differenter in sententia : ergo et differenter in termino resurrectionis a quo, quia illa sententia dicit hunc terminum.
  4. Item, in bonis anima continet corpus : sed omne meritum animae per effectum aliquem debet resultare in corpore : ergo effectus illius continentiae in corpore debet resultare : sed nullo modo melius resultat, quam quod contineatur ab incineratione : ergo videtur, quod resurrectio malorum debet esse a cineribus, et non resurrectio bonorum.
  5. Item, inconveniens esse videtur ut templum Spiritus sancti simile efficiatur habitationi diaboli : sed corpora beatorum sunt templa Spiritus sancti, ut dicitur, I ad Corinth. VI, 19 : ergo non debent similari corporibus malorum, quae sunt habitatio diaboli : ergo videtur cum illa incinerantur, quod ista non debeant incinerari.
  6. Item, infectio fomitis debilitatur per exercitium iustitiae : ergo et in bonis et in malis non est aequalis infectio fomitis : ergo nec aequalis poena illius infectionis : sed haec poena est dissolutio : ergo cum mali dissolvantur per incinerationem, videtur quod boni non debeant incinerari.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Omnibus qui fuerunt in Adam per legem concupiscentiae dictum est : Terra es, et in terram ibis : sed totaliter fuerunt boni et mali ibi : ergo boni et mali aequaliter ibunt in terram : ergo aequaliter incinerabuntur.
  2. Item, Eccli. XVII,1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam. Cum ergo hoc generaliter dicatur, videtur quod omnes per incinerationem revertentur in terram.
  3. Item, Eccli. XL, 1 : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, etc. Ex hoc accipitur, quod omnes ad terram quae est mater omnium, revertentur.
  4. Item, ad Roman. XIV, 8 : Sive morimur, etc. Ex hoc sequitur idem quod prius.

 

Responsio. Dicendum, quod ultima auctoritatum inductarum videtur mihi esse concedenda, cum quatuor, meo iudicio, sint dispositiones et differentiae resurgentium, scilicet Christi, et coniunctorum Christo per accessum sanctitatis, et resurgentium cum Christo, et resurgentium in fine mundi. Christus enim quatuor habet in sua resurrectione propria, sicut dicit Gregorius in libro XIV Moralium. Nam resurrectio nostra in finem saeculi dilata est, illius vero die tertio celebrata. Et nos per illum resurgemus, ipse vero per se : illi enim resurrectionis vim cum Patre et Spiritu sancto Deus exhibuit, quam tamen solus in humanitate percepit.

Unde patet, quod in quatuor differt sua resurrectio a resurrectione aliorum. Primum est, quod sua vi resurrexit. Secundum, quod tertia die, sicut dicit Glossa super illud : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, etc. : quia si non cito resurrexisset, non profuisset eis resurrectio : quia discipuli non credidissent. Tertium est, quod non incineratus fuit, nec incinerari potuit, sicut dicit Glossa super illud Psalmi XV, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem : et Damascenus in auctoritate superius inducta. Quartum est, quod sua resurrectio est causa nostrae resurrectionis, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. XV, passim, et in auctoritate Gregorii iam inducta habetur. Specialiter autem accedentes ad suam sanctitatem secundum probabilius opinantes, sicut beata Virgo, et Ioannes, in duobus ex privilegio accedunt ad resurrectionem Christi, scilicet quod subito surrexerunt, et quia non a cineribus. Sed resurgentes cum Christo in hoc conveniunt : quia non in finem dilata est eorum resurrectio. Sed aliorum resurrectio in nullo conveniet nisi in incorruptione resurgentium. Loquendo ergo de resurrectione in communi dilata usque in finem saeculi, dico quod omnes resurgent ab uno termino resurrectionis a quo, scilicet a cineribus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod nullus motus specificatur penes terminum a quo, sed potius penes terminum ad quem : duo enim possunt moveri ab eodem termino a quo, et unum in album, et alterum in viride : et tamen non uno motu moventur. Et ita non oportet, quod differentia resurgentium accipiatur ex hoc quod abiicitur, sed tantum in hoc quod acquiritur per resurrectionem : et in hoc differunt, quia Sancti immutabuntur in gloriam, et non alii. Unde, I ad Corinth. XV, 52 : Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur.

Ad aliud dicendum, quod dissimiles sunt in causa : sed non oportet, quod haec dissimilitudo sit in termino a quo, quia ille abiicitur : sed tantum in termino ad quem, quia in illo fit status.

Ad aliud dicendum, quod poenitentia non tollit fomitem secundum essentiam, et fomiti secundum essentiam respondet incineratio : et ideo omnes incinerabuntur.

Ad aliud dicendum, quod continentiae nihil respondet in via, sed in patria, scilicet obedientia corporis ad spiritum, cum in malis caro contra spiritum maneat resultans, sicut et hic non fuit contenta sub spiritu.

Ad aliud dicendum, quod in hoc in quo non est templum Spiritus sancti, potest assimilari habitationi diaboli, scilicet in quantum est conceptum et natum in peccato : sed consequens meritum facit dissimilitudinem in termino ad quem.

Ad aliud dicendum, quod exercitium iustitiae non exstinguit fomitem : quia, sicut habitum est in tertio Sententiarum, non exstinguitur nisi per divinum miraculum : et quia fomiti secundum essentiam correspondet incineratio, ideo omnes necesse incinerari.

 

 

G. Quomodo omnes incorrupti ?

 

ARTICULUS XXIV.

An mali resurgent cum mutilatione membrorum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G : Cumque ex praedictis sane credi valeat, etc.

Et quaeruntur tria.

Primum est, utrum resurgent mali cum mutilatione membrorum ?

Secundum est, utrum dolores qui causantur ex inaequalitate humorum, in eis remanebunt ?

Tertium, quid de resurrectione Christi in omnibus appareat, ex quo sua resurrectio est causa nostrae resurrectionis ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Nulla poena corrigenda est in peccatoribus : sed mutilatio est poena : ergo in peccatoribus non est corrigenda.
  2. Item, membris mutilatis non peccaverunt : sed iniustum est, quod aliquis puniatur in eo in quo non peccavit : ergo non resurgent in membris mutilatis.

3 Item, Philosophus dicit in secundo de Anima : Sicut tota anima ad totum corpus se habet, ita pars ad partem : unde si oculus esset animal, visus utique esset eius anima. Sed pars in cuius diminutione quis nascitur, numquam fuit animata : cum ergo ab anima habeat corpus, quod resurgat, videtur quod illa pars nunquam debeat resurgere.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Error instrumenti corrigi habet ab artifice : sed natura est instrumentum Dei : ergo error naturae corrigi habet a Deo artifice : est autem error naturae diminutio et superfluitas : ergo haec corriget Deus in resurrectione.
  2. Item, anima principaliter est causa peccati, et secundum se totam : ergo quod non peccat in parte diminuta, non est ex defectu voluntatis, sed ex defectu organi : sed voluntas in malis praecipue pro facto reputatur : ergo tantum peccat ac si organum haberet : ergo cum voluntate peccat in organo : ergo puniri debet in organo diminuto : ergo oportet, quod restituatur ei in resurrectione.
  3. Item, sicut se habet diminutio in bonis ad meritum, sic in malis ad demeritum : sed bonis pro voluntate merendi quam habuerunt in organo illo, restituetur organum glorificatum : ergo et malis pro voluntate demerendi in organo, debet restitui organum damnatum.

 

Responsio. Sicut Littera dicit, ita est tenendum.

 

Ad primum autem dicendum, quod poena causatur dupliciter, scilicet ex natura, et ex culpa voluntatis. Prima poena corrigitur : quia non est homini imputanda. Secunda autem non. Dico autem ex culpa voluntatis remotae, aut propinquae : remotae, sicut est inobedientia carnis ad spiritum, quae manet in damnatis : propinqua autem, sicut est ignis, et vermis conscientiae, et huiusmodi, quae causantur ex peccato voluntario in quantum voluntarium voluntate personae, et non naturae.

Ad aliud dicendum, quod licet instrumentaliter in tali membro sicut in instrumento non peccaverunt, tamen voluntate in eo peccaverunt : et ideo iustum est ut in eo puniantur.

Ad aliud dicendum sicut innuit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei : Duplex dicitur membrum, scilicet quod virtute inest, et quod mole inest : ita etiam duplex potest dici animatum, scilicet virtute, et actu. Totum autem quod virtute est animatum, resurget, ut dicit Augustinus, et a tali modo animationis habet membrum virtutem resurgendi, et non ab actuali animatione : quia multae partes animatae non sunt de veritate naturae humanae.

 

 

ARTICULUS XXV.

An dolores causati ex inaequalitate humorum manebant ?

 

Secundo quaeritur, utrum dolores qui causantur ex inaequalitate humorum, remanebunt in damnatis.

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Nullum dolorosum debet auferri a corpore, quod addictum est dolori perpetuo : sed febres, leprae, et huiusmodi, sunt dolorosa : ergo non debent auferri a corporibus damnandorum, quae addicta erunt dolori perpetuo.
  2. Item, destructa dolendi impotentia naturali cessabit dolor : ergo a destructione consequentis, si non cessaverit dolor, non cessabit dolendi impotentia : sed impotentia haec est in inaequalitate humorum in omni complexionato corpore : cum igitur corpora damnatorum sint complexionata, videtur quod non detrahetur eis huiusmodi dolendi impotentia : ergo nec dolor consequens.
  3. Item, omne complexionatum dolens aliena caliditate, possibile est dolere propria, si intendatur extra harmoniam crisis propriae : sed corpora damnatorum dolebunt aliena caliditate : ergo possibile erit ea dolere propria, si intendatur extra harmoniam, etc. : sed constat, quod possibile est intendi, cum non sit aliqua gratia prohibens : ergo possibile est illa corpora febricitare, et leprosa fieri, et epileptica, et huiusmodi.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Ut dicit Philosophus, omnis passio magis facta abiicit a substantia : constat autem, quod tales passiones magis fiunt intensis qualitatibus complexionantibus : ergo a substantia abiiciunt : ergo possibile est deperire corpora illa, quod est contra Scripturam, quia desiderabunt mori, et mors fugiet ab eis : et Beda dicit, quod sic moriuntur, quod numquam perfecte moriuntur.
  2. Item, Bernardus dicit, quod ignis inferni insequitur culpam, non naturam : et quia culpa inseparabilis est, ideo perpetuus erit ignis : ideo necesse est eos in igne perpetuari : sed hoc fieri non posset, si destrueretur complexio propter inaequalitatem : ergo necesse est, quod complexio aequalis servetur : ergo numquam habebunt infirmitatem ex inaequalitate humoris causatam.
  3. Item, caro corrupta minus dolet : cum ergo impii maxime doleant secundum sensum, necesse est quod semper caro viva et incorrupta perduret : ergo impossibile est, quod corrumpatur ex corruptione complexionantium.

 

Responsio. Dicendum, quod sicut probat ultima pars obiectionum, ita est tenendum : unde sicut tunc stabunt contraria in mundo maiori, ita stabit eorum pugna in mundo minori, hoc est, in homine.

Qualiter autem patientur ab igne exteriori, infra erit locus disserendi.

 

Ad primum ergo dicendum, quod nullum dolorosum causatum ex voluntate, et dolorem non minuens, aufertur a damnatis : sed febres, et huiusmodi, non a voluntate causantur, et etiam dolorem ignis exteriorem minuunt, eo quod non ita sentit distemperata commixtio, sicut temperata tactum ignis exteriorem.

Ad aliud dicendum, quod non destruetur impotentia dolendi simplex, sed in quodam quod impediret dolorem perpetuum : causa enim impotentiae dolendi exterius, est excessus agentis extra supra harmoniam tactus : simile enim commixtioni tactus secundum quod est simile, positum supra tactum, non sentitur, sed excellens : et ideo tanto velocius et fortius sentitur, quanto temperatior est caro tangens : et hoc non aufertur, sed discrasia commixtionis ex putrefactione dolores interiores adducens, aufertur ad maiorem eorum poenam, ut dictum est.

Ad aliud dicendum quod instantia est in statu futuro : quia omnia quae sunt de corporum commixtione, stabunt in harmonia in qua posuit ea Deus, ut contemplari possit artifex in operibus sapientiae : et ideo erit tunc affligens extra praeter possibilitatem intensionis qualitatum interiorum, et praeter complexionis corruptionem,

 

 

ARTICULUS XXVI.

An resurrectio Christi in omnibus resurgentibus appareat, cum sit causa nostrae resurrectionis ?

 

Tertio quaeritur, quid de resurrectione Christi in omnibus appareat, ex quo sua resurrectio est causa nostrae resurrectionis ?

Videtur enim, quod nihil suae resurrectionis appareat in damnatis : quia

  1. Illi suam imaginem non portaverunt in vita : ergo conformes in nullo ei debent esse in resurrectione.
  2. Item, Apostolus, ad Philip. III, 21, dicit, quod reformabit corpus humilitatis nostra, configuratum corpori claritatis suae. Constat autem, quod sic corpora damnatorum non reformabit. Ergo videtur, quod nihil habeant suae resurrectionis.

 

In contrarium est, quod incorruptio corporum damnatorum (ut hic dicitur in Littera) est aliquod bonum : constat autem, quod hoc non habent ex merito voluntatis, quia ex hoc nullum bonum merentur : ergo aut hoc causatur a natura, aut a resurrectione Christi : constat autem, quod non ex natura sufficienter, quia natura de se est mortalis et corruptibilis : ergo causatur ex resurrectione Christi tamquam ex propria causa exemplari.

 

Responsio. Hoc ultimum videtur mihi concedendum : quia incorruptio in omnibus corporibus exemplariter et efficaciter est a resurrectione Christi, sive a Christo resurgente : sed a divina iustitia continente eos in poenis est etiam sicut a causa efficiente tantum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod imago ab Apostolo, I ad Corinth. XV, 49, ubi dicit : Sicut portavimus imaginem, etc., dicitur imitatio per opus, cui respondet glorificatio : et hanc damnati non habebunt : per ordinem tamen iustitiae continuantis eos in poenis habebunt incorruptionem.

Ad aliud dicendum, quod ibi loquitur Apostolus de perfecta reformatione, quae est per immutationem in gloriam : et non de illa quae est conformitas secundum quid.