Distinctio XXX — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XXX
Consensus qui est efficiens causa matrimonii, non debet esse defectivus ex parte rationis.
A. De errore qui evacuat consensum.
DIVISIO TEXTUS.
Nec solum coactio impedit, etc. Hic agitur de impedimento erroris.
Dividitur autem in tres partes.
In prima agit de errore personae qui evacuat consensum.
In secunda, de coniugio beatae Virginis, ibi, B : Praemissis aliquid addendum est, etc.
In tertia, agit de causis secundariis matrimonii, ibi, C : Expositio quae sit efficiens causa matrimonii, etc.
Adhuc prima subdividitur in duas.
In prima tangit quis error matrimonii consensum evacuet, et quis non.
In secunda, obicit contra hoc, ibi, A, § 2 : Sed obicitur de Iacob qui pro Rachel, etc.
ARTICULUS I.
Quid sit error ?
Incidit autem hic quaestio de errore.
Et quaeruntur ante Litteram quatuor.
Primum, quid sit error ?
Secundum, utrum ex sui natura impediat matrimonium vel ex alio aliquo ?
Tertium, quis sit error personae ?
Quartum, de divisione erroris quam ponit Magister in Littera.
Ad primum obicitur sic : Dicit Augustinus, quod error est cum falsa pro veris approbantur : ergo error est approbatio falsorum pro veris.
Videtur autem secundum hoc, quod error non differat ab ignorantia : quia
- Ex ignorantia facti falsa pro veris approbantur : ergo ignorantia et error sunt idem, quod est contra Augustinum in libro II de Libero arbitrio, ubi dicit, quod ignorantia est nescientia alicuius faciendorum.
- Item, videtur potius debere poni ignorantia pro impedimento consensus. Cum enim consensus debeat esse voluntarius, id quod est contrarium voluntati, videtur esse contrarium consensui : sed involuntarium per ignorantiam, est contrarium voluntati : ergo consensui : ergo videtur, quod istud magis consensum excludat : ergo magis debet poni pro impedimento consensus.
- Item voluntas supponit notitiam voliti : ergo quod omnino privat notitia voliti, magis tollit voluntatem quam id quod relinquit notitiam in parte : sed ignorantia tollit in toto, error autem tantum in parte : ergo videtur, quod ignorantia plus impediat consensum, quam error.
- Item, non dicitur, quod error facti excuset, sed potius ignorantia facti : quod autem in omnibus excusat, eo quod non permittit esse voluntarium, illud magis debet impedire consensum matrimonii, quam illud quod non dicitur ibi : sed ignorantia ab omnibus ponitur excusare factum : ergo videtur, quod magis sit ponendum impedimentum, quam error.
Ulterius quaeritur : quia
- Dicit Aristoteles, quod involuntarium per ignorantiam, consequitur nescientiam singularium, in quibus est actus et poenitudo in actu : sed errorem non concomitatur omnis ignorantia particularium in quibus est actus : ergo videtur, quod ignorantia magis sit ponenda impedimentum quam error.
- Item, videtur quod in omni mendacio et deceptione, falsa pro veris approbantur : ergo videtur, quod in omnibus talibus sit error : ergo omnia talia essent involuntaria, quod falsum est.
Responsio. Dicendum, quod illa diffinitio erroris est bona : error enim non est ignorantia vel nescientia : quia nescientia est privatio scientiae cuiuscumque rei speculativae, et ideo non est peccatum : sed ignorantia est nescientia operandorum quae debent sciri, et ideo peccatum est : sed error non tollit totam scientiam, sed quandoque fit ex eo quod supponuntur opposita principiorum, et tunc vocatur a Philosophis ignorantia malae dispositionis, et tunc contingit in maiori propositione : quandoque autem contingit in minori propositione, et tunc est error qualitatis, vel personae, vel alicuius alterius enumeratorum in Littera. Et ex hoc patet, quod error semper praesupponit aliquam notitiam eius circa quod erratur, scilicet per famam, vel visum, vel opinionem, sicut dicunt Iurisperiti : et ideo patet, quod non est privatio pura : et hoc est quod dicit diffinitio, vera pro falsis approbare : quia ignorantia vel nescientia nihil approbatur pro aliquo, sed simpliciter privatur scientia ab ignorante : sed error in maiori propositione est sicut error iuris, et error in minori est sicut error facti, sicut error Nicolai, Apocal. I, 6, qui ideo quod dixit Deus : Crescite, etc., dixit non esse peccatum mulieri quocumque modo commisceri in sexu quem Dominus creavit, et cuius commixtionem praecepit et fructum benedixit. Error autem Iacob, Genes. XXIX, 23 et seq., fuit sicut error facti, qui factum ad non factum revocat.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad omnia alia praeter ultimum est una solutio, quod in ignorantia et nescientia nullus est omnino consensus : quia de ignorato nulla est cognitio, et ideo numquam contingit fieri consensum matrimonii : et ideo non evacuat eum : sed errans cogitat de eo quod secundum quid novit et non perfecte : et ideo alium pro eo accipit, sed in eum quem secundum quid novit, consentit : et ideo evacuat consensum in istum : licet non simpliciter evacuet consensum in eum qui secundum quid notus est.
Ad ultimum dicendum, quod in omni mendacio est intentio decipiendi : sed non decipitur qui mentitur : quia non approbat quod dicit : sed audiens circa dictum errare et decipi potest : et ideo circa audientem mendacium bene potest error attingere.
ARTICULUS II.
An error ex sui natura evacuet et impediat matrimonium ?
Secundo quaeritur, utrum ex sui natura evacuet consensum matrimonii ?
Videtur autem, quod non :
- Quod enim ex sui natura evacuat matrimonium, videtur peccare contra aliquod bonorum matrimonii : sed error talis non peccat contra aliquod bonorum matrimonii : ergo videtur, quod ex sui natura matrimonium non evacuet. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex hoc, quod matrimonium non faciunt honestum nisi bona quae ipsum efficiunt.
- Item, quod ex sui natura impedit matrimonium, secundum totum sui ambitum suae communitatis impedit matrimonium : sed error non secundum totum ambitum suae communiatis impedit matrimonium : ergo non ex sua matura impedit ipsum. Probatur autem prima ex hoc, quod quidquid convenit homini secundum suam naturam, convenit omni homini. Secunda autem scribitur in Littera : quia ibi dicitur, quod error qualitatis vel fortunae, matrimonium non impedit.
- Item, quod convenit alicui secundum suam naturam, illi maxime convenit, in quo est natura illa maxime : sed erroris natura magis est in errore universalis propositionis sive iuris, quam in errore minoris propositionis sive facti : ergo ille error magis evacuat matrimonium : sed hoc est falsum, quia sicut ignorantia iuris neminem excusat, ita nec error : ergo videtur, quod et hoc falsum sit ex quo sequitur, scilicet quod error ex sui natura evacuat matrimonium.
In contrarium huius est, quod
- Dicit Gratianus, 29, quaest. I, sic : Consensus est duorum vel plurium sensus in idem. Qui autem errat, non sentit nec consentit, id est, simul cum aliis sentit : patet igitur ex diffinitione erroris et consensus, quod error est contrarius consensui : ergo et secundum naturam quia hoc rei maxime convenit per naturam, quod convenit ei ex diffinitione.
- Item, omnis error excludit voluntarium : sed omnis consensus est voluntarius : ergo omnis error excludit consensum circa hoc circa quod erratur : ergo hoc convenit ei naturaliter, quia generaliter.
- Item, in Digestis, de iurisdictione iudicum, lib. II veterum pandectarum, sic dicit Vulpianus : Si per errorem alius pro alio Praetor fuerit additus, nihil valebit quod actum est : nec enim ferendus est qui dicat consensisse eos in praesidem, cum ut Iulianus scribit, non consentiant qui errant : quid enim tam contrarium est consensui quam error qui imperitia detegitur ? Ex hoc accipitur quod nihil adeo contrarium est consensui sicut error : ergo de natura sua evacuat consensum.
- Item, 39, quaest. I, Gratianus : Si quis enim pacisceretur se venditurum agrum Marcello, et postea veniret Paulus dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum Paulo convenit ille de pretio ? Quasi diceret, non : ergo error de se excludit pactum communicationis in contractu quocumque : ergo de sua natura etiam excludit consensum.
- Item, Aristoteles, Gregorius Nyssenus, et Damascenus dicunt communiter, quod voluntarium est, cuius principium est in seipso consciente singularia in quibus est actus : sed errans in persona, principium singularium ignorat : ergo ipsius actus non est voluntarius : ergo nec circa hoc est consensus, quia omnis consensus est voluntarius : et sic habetur idem quod prius.
Responsio. Dicendum, quod de sui natura error personae evacuat consensum, et per consequens matrimonium, ita quod etiamsi Ecclesia non ita determinaret et statueret, tamen aequitate naturali consensus per errorem excluderetur.
Ad primum ergo quod contra hoc est, dicendum quod error peccat contra ipsam matrimonii essentiam, quam est individuitas animorum et corporum, individuam vitae consuetudinem retinens : et ideo postea non habent locum bona matrimonii, quia statim evacuat fidem consentienter contrahentium.
Ad aliud dicendum, quod secundum totum ambitum speciei impedit matrimonium, et dirimit contractum, quia non est contractum : et hoc ideo contingit, quia vis impeditiva consensus in hunc consequitur speciem et non genus : et ideo error personae impedit, non autem error qualitatis.
Ad aliud dicendum, quod error in iure matrimonii circa matrimonium contractum non posset esse nisi hoc modo, quod diceretur matrimonium esse si non legitimo consensu contraheretur, et inter legitimas personas : et tunc bene evacuaretur, quia non esset ibi consensus matrimonii, et imputaretur eis in peccatum qui sic convenirent. Et ideo illa obiectio non est ad propositum.
Et quod infert, quod error iuris non excludit, ipse dicit falsum : sed verum est, quod non excusat eum a peccato sicut error facti.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
Quid sit error personae ?
Tertio quaeritur, quid sit error personae ?
Videtur enim, quod hoc sit personam pro persona approbare : sicut si intendam consentire in Petrum, et exhibeatur mihi Marcianus.
Videtur autem, quod iste non excludit matrimonium : quia
- Omnia quae requiruntur ad bona matrimonii, ita inveniuntur in uno sicut in alio : ergo videtur, quod tantum valet exhibere unum, quantum alium.
- Item, si aurum intendam emere aliquod, et alius exhibeat mihi aliud aurum aequivalens illi, non possum me dicere deceptum : ergo si mulier consentit in alicuius dignitatis et conditionis virum, et exhibeatur ei vir aeque bonae conditionis, videtur quod non potest dicere se esse deceptam : ergo nec matrimonium quod contraxit, impedietur.
- Item, ponamus, quod illa quae erravit in persona, multis annis sederit cum eo, et post filiorum partus primo sciat, et poscat eum in quem consensit : videtur quod tunc grave sit recedere ab isto : ergo videtur, quod non semper error personae excludat consensum matrimonii.
- Item, ponamus, quod frater ei pro fratre supponatur, et in primum consensit per verba de praesenti : cum secundo autem commixta est carnaliter. Videtur igitur quod melius sit, quod maneat cum secundo, licet per errorem illi sit coniuncta, quia propter affinitatem primum videtur non debere habere.
Ad hoc dicendum, quod ubi est error, ibi est nulla voluntas, ut dicit ius : et ideo error personae totum excludit consensum, et nullum ibi patitur esse matrimonium.
Ad primum ergo bene videtur esse concedendum, quod talis est error personae prout ibi exponitur.
Ad aliud dicendum, quod licet cum alio possit esse fides thori, proles, et sacramentum, tamen non est matrimonium, quia non est consensus in ipsum : et ideo ibi nulla est matrimonii essentia.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod non est simile, quia in contractu emptionis et venditionis potest esse recompensatio per aequivalens : et hoc non potest esse in matrimonio : non enim aequivalentem pro suo mulier recipere potest, quia illius alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 39.
Ad aliud dicendum, quod si consensit cum primo per verba de praesenti, secundus non potest esse vir eius, etiamsi liberos habeat per ipsum, et sit frater prioris : et ideo debet separari ab eo, et reddi primo.
ARTICULUS IV.
An erroris divisio quam ponit Magister in Littera, sit bene assignata ?
Quarto, quaeritur de divisione erroris quam ponit in Littera, scilicet quod est error conditionis, personae, fortunae, qualitatis, etc.
Videtur autem, quod omnes isti errores excludant consensum matrimonii : quia
- Omnis consensus de se facit voluntarium, et omnis error de se facit involuntarium : ergo omnis error de se excludit consensum.
- Praeterea, videtur quod error evacuet voluntatem per illud Aristotelis supra inductum : quia voluntarium conscit singularia : sed errans non conscit : ergo omnis error excludit consensum.
- Ulterius, videtur quod error conditionis non evacuet : quia non est contrarius bono matrimonii : ergo videtur, quod non debeat excludere.
- Item, plus depravat cohabitationem et prolem error cuiusdam qualitatis, ut leprae, quam error conditionis : et primus error non excludit : ergo nec secundus.
- Ulterius, videtur quod error qualitatis quandoque excludit consensum : quia impotentia coeundi est qualitas : et excludit, ut infra habebitur : ergo error qualitatis quandoque evacuat matrimonium.
- Item, magis fugienda est mala qualitas animae quam corporis : sed aliqua mala qualitas corporis excludit, ut probatum est : ergo etiam mala dispositio animae : ergo si credatur bonus, qui malus est, videtur quod error ille excludat consensum.
- Ulterius, videtur quod etiam error fortunae consensum evacuet : quia multa sunt onera matrimonii, propter quod indiget dote et paraferna : sed pauper haec onera sublevare non potest : ergo cum consentitur in pauperem qui dives esse creditur, videtur quod error fortunae matrimonii consensum excludere debeat.
- Ulterius quaeritur, cum multae sint qualitates ut et illae quas in Littera enumerat, sicut iuventus et senectus, sanitas et infirmitas, et alia plura quae onerosam vel iucundam coniugum faciunt cohabitationem, quare ipse omnes illas in Littera non tangit sicut istas qualitates ?
Responsio. Dicendum, quod nullus error evacuat consensum matrimonii, nisi ille qui est circa rem illam super quam cadit consensus, sicut super materiam : quia illam debet scire si consentit, sicut patet in exemplis in Littera inductis. Et hoc patet expresse in errore personae. Sed quia conditio immobilis est circa personam, ideo impossibile est ut idem ingenuus sit et servus : et ideo quando consentitur in ingenuum, et exhibetur servus, non est tantum error conditionis, sed etiam personae : et ideo isti duo errores evacuant consensum.
Ad id ergo quod primo obicitur, quod omnis error evacuat consensum matrimonii, dicendum quod non omnis error evacuat consensum matrimonii, nec facit consensum involuntarium de persona, sed de aliquo quod creditur in persona per accidens et mobiliter, sicut divitiae, bonitas, et huiusmodi : et ideo cum non directe facit involuntarium consensum, non excludit matrimonium.
Ad aliud dicendum, quod conscit singularia sub aliquo actu : quia scit in quo sive in quem consentit : sed aliquid est circa illum per accidens, quod ignorat, et hoc non obstat matrimonio.
Ad id quod ulterius obicitur de errore conditionis, dicendum quod evacuat consensum ex causa prius dicta.
Ad obiectum contra, dicendum quod est contra liberum statum matrimonii, et contra omnia iura coniugis et prolis, et deturpat totam honestatem et coniugum et liberorum, et ideo libertas favorabilis est, et ideo excludit error conditionis consensum.
Ad aliud dicendum, quod non est ex hoc quod excludit consensum, sed potius ex hoc quod error conditionis implicat errorem personae, licet adiiciat deturpationem conditionis in coniugibus et liberis, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non accipitur hic qualitas large, sed specialiter pro illa quae non est contraria actui matrimoniali : quia illa etiam qualitas est : alia autem est sicut cuiusdam substantialis matrimonii privatio.
Ad aliud dicendum, quod qualitas mentis aliter potest curari, quam per exclusionem coniugii, scilicet si mulier non imitetur virum : quia in tali casu etiam utile est quandoque coniungi malum virum cum bona femina, vel e converso : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 14, quod unus coniugum frequenter sanctificatur per alium bonum.
Ad id quod ulterius quaeritur de errore fortunae, dicendum quod illa mobilis est circa personam, et ideo non excludit.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod hoc fit ad bene esse, matrimonii, et non ad esse : et ideo non valet obiectio.
Ad aliud dicendum, quod tales qualitates frequenter subiacent oculis contrahentium, scilicet senectus, iuventus, infirmitas, et sanitas : et ideo tales non oportet ponere : quia cum vident esse, possunt consentire vel dissentire. Sed istae quas hic enumerat, sunt magis latentes, et posset alicui videri, quod excluderent consensum nisi exprimerentur.
ARTICULUS V.
An Lia coniungens se Iacob qui consenserat in Rachel, mortaliter peccavit, et adulterium commisit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Sed obicitur de Iacob, etc.
Videtur enim falsum dicere in Littera, quod Lia excusetur per hoc, quod uxorio affectu debitum reddiderit, putans lege primogenitarum et paternis imperiis se iure copulatam : hoc enim videtur falsum : quia
- Ignorantia iuris neminem excusat : sed haec est ignorantia iuris, quod aliquis eo ipso credat se esse coniugem sponsi sororis, quia est primogenita : ergo videtur, quod Lia non excusetur.
- Adhuc, sine consensu puellae non potest fieri matrimonium : consensus autem est sensus duorum, ut habitum est ante : et hoc bene scivit Lia, quod ipsa non fecerit : ergo scivit se non esse coniugem : ergo peccavit mortaliter se Iacob coniungendo.
Ad hoc dicendum, quod Laban peccavit mortaliter, sed non Lia : quia consensus matrimonii non tantum fit per se, sed per alium mediatorem existentem, et ita per patrem ut mediatorem consentit Lia.
Et sic patet solutio obiectorum.
ARTICULUS VI.
An aliquis adorans diabolum transfiguratum in Angelum lucis mortaliter peccet ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, §, 2, sub initio : Si enim diabolus transfigurans se in Angelum lucis, etc.
Videtur enim, quod falsum dicit : quia dicitur, I Ioan, IV, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint. Ergo peccat, qui non probat : sed non probat, qui diabolum loco Christi adorat, ergo videtur, quod ipse peccat : ergo simile non valet.
Sed quia de hoc super tertium Sententiarum est notatum, dicendum quod ipse loquitur in tali casu, quando sufficiens cautela de probatione spiritus est adhibita : tunc adhuc debet dicere cum Bartholomaeo : Adoro, sed non idolum, sed Deum adoro, non daemonem, sed Iesum Christum : et si tunc etiam est deceptus, non nocet.
ARTICULUS VII.
An suscipiens haereticum nomine Catholici peccet mortaliter ?
Ulterius quaeritur de alio simili quod tangit, ibi, A, § 2, paulo post : Si quis haereticus nomine Augustini, etc.
Hoc enim videtur nihil valere : quia ille suscipit haeresim : sed qui suscipit haeresim, non excusatur etiamsi per Angelum suscepisset eam : ergo ipse peccat : et sic simile nihil valet. Quod autem minor vera sit, patet, ad Galat. I, 8 : Licet nos, aut Angelus de coelo evangelizet vobis praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Responsio. Loquitur hic de deceptione hominis, non erroris : licet enim deceptores haereticorum condemnentur, tamen recipiens haereticum nomine Catholici, non condemnabitur. Et hoc intendit in Littera. Et per hoc patet solutio.
B. De coniugio Mariae et Ioseph.
C. Quod perfectum inter eos fuit coniugium.
ARTICULUS VIII.
An erat verum matrimonium inter Ioseph et gloriosam Dei genitricem Virginem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Praemissis aliquid addendum est de modo, etc.
Quaeruntur autem ibi quinque, quorum primum est, utrum fuerit coniugium ?
Secundo, utrum fuerit perfectum ?
Tertio, utrum votum contrariatur consensui facienti matrimonium ?
Quarto, utrum bonum prolis illius matrimonii fuit bonum ?
Quinto et ultimo, utrum fuerit ibi individuitas vitae ?
Ad primum horum sic obicitur :
- Altissimus status matri Dei competebat : sed altissimus status est extra matrimonium : ergo mater Dei matrimonio ligata non fuit : ergo non fuit matrimonium inter eam et Ioseph.
- Adhuc, perfectius est votum quod absolute fit, quam id quod fit sub dubio : sed optimum et perfectissimum imponendum est matri Dei : ergo videtur, quod suum votum fuerit tale : sed hoc impedit matrimonium : ergo ipsa postea non contraxit matrimonium.
- Adhuc, Genes. XV,16, dicitur, quod generatione quarta revertentur huc : et haec est contraria secundae : quia prima fuit viri de terra. Secunda mulieris virginis de viro virgine non desponsato. Et tertia de commixtione sexuum matrimonio consueta. Ergo quarta debuit esse viri de femina non coniugata : ergo beata Virgo coniugium cum Ioseph non habuit : quia ego relinquo pro constanti, quod ipsa fecit quidquid debuit.
- Si forte dicas, quod voluit Deus, quod esset coniugata ut solatium viri haberet in procuratione, Contra : Maioris meriti est non habere virum nec procurationem viri, quam non habere quidem per commixtionem, sed habere sui procurationem : sed ipsa fecit semper quod fuit maius meritum : ergo videtur, quod ipsa nullo modo habuit virum : ergo videtur, quod ipsa nullo modo habuit virum : ergo inter eam et Ioseph non fuit coniugium.
In contrarium huius est, quod
- Summa sapientia summe cavere debuit matri suae et ab infamia, et a periculo : sed non esset cautum nisi per desponsationem, quia aliter credita fuisset adultera, et lapidata : ergo Christus qui est summa sapientia, ordinavit quod esset coniugata : ergo fuit coniugium inter eam et Ioseph.
- Adhuc, altior status est virginitatis, quanto magis habet impugnans, dummodo in perfecta munditia perseveret : sed talis impugnatio praecipue est in coniugiorum sanctissima continentia : ergo in talibus altissimus est status virginis : sed status altissimus decebat matrem Christi : ergo decebat matrem Christi ut esset coniugata, dummodo in concupiscentia non esset coniuncta coniugi suo.
Ulterius quaeritur de causis desponsationis beatae Virginis quas tangit Origenes in homilia de vigilia Nativitatis Domini sic dicens : Quae fuit necessitas ut esset Maria desponsata Ioseph, nisi propterea quatenus hoc sacramentum diabolo celaretur ? et ille malignus fraudis commenta adversus desponsatam virginem nulla penitus inveniret ? Vel ideo desponsata fuit Ioseph, ut nato infanti et ipsi Mariae curam videretur gerere sive in Aegyptum iens, sive inde denuo veniens. Et infra, Si enim non fuisset desponsata, omnium bonorum incredibiles et inimici Iudaei lapidibus eam occidissent. Ex his colliguntur tres causae quare de coniugata voluit Christus nasci, ut diabolo sacramentum celaretur, ut solatium et obsequium matri et sibi exhiberetur, et non mater tamquam adultera a Iudaeis infamaretur et lapidaretur.
Videtur autem prima nulla esse : quia
- Daemones naturalia dona, sicut dicit Dionysius, non amiserunt, sed per naturam sciunt et cognoscunt Deum : ergo per naturam deitatem in Christo cognoverunt : ergo hoc sacramentum non fuit celatum daemonibus per coniugium.
- Adhuc, daemones vident omnia naturalia : ergo cognoscunt signa virginitatis et corruptionis : ergo per haec signa cognoverunt matrem Christi esse virginem post partum : ergo sciverunt Christum esse filium Virginis : ergo per hoc non fuit eis celatum sacramentum.
- Adhuc, ipsi cognoverunt Christum non habere peccatum per hoc quod de suo nihil invenerunt in ipso : ergo sciverunt eum aut esse mandatum, aut praeter legem communem natum : sed non sciverunt ipsum esse mundatum, quia numquam habuit peccatum : ergo sciverunt eum esse natum praeter legem communem : ergo non de viro, nec de femina, sed de virgine natum : ergo non fuit eis celatum sacramentum. Quod autem sequatur, probatur per Augustinum in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Iulianum Pelagianum, et per Anselmum in libro de Conceptu virginali, qui multis rationibus persuadere contendunt, omnem illum contrahere originale qui per legem communem nascitur ex viro et femina : et ideo beatam Virginem non potuisse transfundere originale, quia praeter legem communem peperit.
- Ulterius quaeritur de secunda : quia cum venerit pati paupertatem pro nobis, videtur quod magis debuit tali solatio matrem velle destitui, quam iuvari.
- Similiter de tertia obicitur : quia Iudaei legerant Scripturam Isaiae, VII, 14, in qua dicitur : Ecce virgo concipiet, etc. : sed tunc exspectabant redemptionem : ergo videtur, quod si sine desponsatione peperisset, non lapidassent eam, sed cum gaudio suscepissent.
- Item, videtur quod coniugium fuit eis impedimentum credendi : quia sciverant, quod de Virgine Christus nasci debuit, et ipsa per coniugium virginitatem suam occultavit : ergo eis impedimentum credendi per hoc videtur generasse.
Responsio. Dicendum, quod verum et perfectum matrimonium fuit inter gloriosam Virginem, et sanctum Ioseph, testem et oeconomum virginalis castitatis eius.
Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum quod matrimonium ratione consensus coniugalis non deprimit statum virginitatis, sed potius ratione coitus : et ille in illo matrimonio non fuit : quia ut dicit Origenes, licet esset desponsata, non tamen fuit in concupiscentia iuncta.
Ad aliud dicendum, quod votum est conceptio melioris boni : bonum autem melius est duplex, scilicet simpliciter, et secundum tempus in quo magis valet. Dicit enim Philosophus in III Topicorum, quod unumquodque in tempore in quo magis valet, magis est eligendum : et ideo optimum fuit beatae Virginis votum, quia simpliciter fuit de optimo, id est, de virginitate : sed bonum quod tunc plus valuit, commisit dispensationi : unde non dubitavit utrum vellet virgo permanere, sed potius utrum deberet permanere quod volebat, eo quod tunc fructus ventris secundum tempus plus valuit Ecclesiae, quam virginitas : quia multi ad idololatriam pertrahebantur, et pauci verum Deum colebant. Et hoc est quod praeceperat Dominus, Levit. II, 13, quod in omni sacrificio sal offerretur : quia nullum votum debuit fieri, nisi discernendo voluntatem Dei circa bonum quod tunc magis voluit.
Ad aliud dicendum, quod quarta generatione revertuntur, sicut dicit obiectio : sed non oportet, quod per omnia sit similis secundae : et hoc ideo, quia status temporis non fuit idem : solus enim existens uxorem habere non potest, sed formabatur ei uxor, et beatae Virgini non nascebatur maritus, sed dulcissimus filius, qui sua generatione omnes genuit filios, ut reduceret ad patriam aeternae salutis.
Ad aliud dicendum, quod quia meritum est in voluntate, et indiscretio est carere solatio necessitatis, procuravit Deus matri solatium necessitatis, et solatium voluptatis exclusit : et ideo illa obiectio supponit falsum, quod scilicet maioris meriti sit carere solatio necessitatis, quam ipsum habere : sed si dicat de solatio voluptatis, tunc non est ad propositum.
Ad aliud quod obicitur de causis quas assignat Origenes, dicendum quod bonae sunt.
Ad id quod obicitur contra primam, potest responderi dupliciter. Uno quidem modo : quia licet daemones naturalem cognitionem habeant divinitatis, tamen non unionis : et ideo non sequitur, quod noverunt deitatem ut unitam : et sic celatum fuit eis, quia si filius fuisset non coniugatae virginis, habuissent certiores coniecturas. Alio modo potest dici, quod de diabolo loquitur Origenes in membris suis, et non in se. Sed primum melius est : quia Glossa super epist. I ad Corinth. II, 8, super illud : Quem nemo principum huius saeculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent : exponitur de daemonibus qui nescierunt sacramentum Incarnationis : quia si scivissent, numquam persuasissent crucifixionem : scivissent enim se per hoc amissuros potestatem.
Et si obicitur contra illud, quod dicitur, Matth. VIII, 29 : Quid nobis et tibi, Iesu, Fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? Dicendum, quod hoc dixerunt daemones per coniecturas miraculorum et sanctitatis vitae, et non ex certa scientia.
Ad aliud dicendum, quod bene potest esse, quod voluntate divina impediti non considerare audebant aliquid circa matrem Dei : et ideo scientia eorum de naturalibus eius fuit quasi in habitu et sopita, sicut aliquis scit aliquid in universali, quod tamen in particulari non considerat.
Ad aliud dicendum, quod de Filio Dei bene cognoverunt, quod nihil iuris habebant in ipso : sed hoc poterat multis aliis de causis voluntate divina fieri : et ideo ex hoc non habebant nisi coniecturam. Et ideo, Matth. IV, 1 et seq., et Lucae, IV, 2 et seq., multum instat tentationi diabolus, ut verum experimentum divinitatis accipiat.
Ad aliud dicendum sicut prius, quod solatium necessitatis refutare est perversum et non meritorium, et praecipue in virgine cuius, cum sola est, non est discurrere per terras, et per diversa negotia vagari.
Ad ultimum dicendum, quod amantes primatum, caeci facti erant, et ideo testimonio Scripturae non credidissent, sed lapidassent, sicut postea compertum fuit in opere, ubi magna et evidentia miracula eos flectere non poterant. Unde licet Scripturam habuissent, tamen non credidissent beatam Virginem fuisse illam, de qua hoc praedictum fuit.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia non fuisset eis impedimentum, sed potius credulitatis argumentum per sancti viri Ioseph testimonium confirmatum.
ARTICULUS IX.
An sacramentum matrimonii inter Mariam et Ioseph fuit perfectum ? et, An iuste Ioseph voluit Mariam dimittere ?
Secundo quaeritur, utrum sacramentum hoc fuit perfectum ?
Videtur autem, quod non, et hoc tripliciter.
- Primo ab ipsa causa efficiente : consensus enim simpliciter causat matrimonium simpliciter : ergo consensus conditionatus, non causat matrimonium simpliciter, sed secundum quid : sed consensus beatae Virginis fuit conditionatus : ergo non causabat matrimonium nisi secundum quid : sed matrimonium secundum quid, est imperfectum : ergo matrimonium beatae Virginis fuit imperfectum.
- Item, ex parte boni fidei videtur fuisse imperfectum : quia aliud est voti absoluti, et aliud fidei thori : votum enim absolutum custodit castitatem absolutam ab omni viro, et in omni hora : sed fides thori nec omni hora nec absolute, et haec custodia non fuit in beata Virgine : ergo suum matrimonium quantum ad fidem thori fuit imperfectum.
- Item, etiam quantum ad prolem videtur fuisse imperfectum : quia proles non fuit causata a matrimonio : ergo non fuit bonum eius : ergo non accipit ab ipsa aliquam perfectionem.
- Item, quantum ad bonum sacramenti : perfectum enim in bono sacramenti, est perfectum in signando : sed istud imperfectum est in signando, ut dicit Littera : ergo est imperfectum sacramentum : ergo etiam imperfectum videtur.
- Item, quantum ad essentiam matrimonii videtur imperfectum : quia individuitas est perfectio essentialis matrimonii : sed quae numquam perfecte fiunt unum, illa numquam habent perfectam individuitatem : sed beata Virgo et Ioseph numquam perfecte fuerunt unum : ergo patet propositum. Probatio minoris est, quod unitas animorum ordinatur ad unitatem corporum : finale autem in omnibus est complens : cum igitur numquam fuerunt unum unitate corporis, numquam perfecte fuerunt unum.
- Item, omne illud in quo deficit ultimum complens, est imperfectum : sed in matrimonio beatae Virginis et Ioseph deficit ultimum complens : ergo est imperfectum. Probatio minoris est : quia ultimum consummans matrimonium est commixtio sexuum.
- Item, causa quam in Littera dicit, videtur esse nulla, quia castitas non perficit coniugium, licet aliquo modo perficiat meritum : ergo nihil est quod dicit.
- Item, hoc perficit coniugium in quod exercendum consentiunt coniuges : hoc autem non est castitas : ergo castitas non perficit. Prima per se patet. Secunda autem probatur per hoc, quod si castitas perficeret matrimonium, frustra excluderentur a matrimonio mater, soror, et filia, et huiusmodi personae.
In contrarium est quod
- Dicitur in Littera, et idem est in decreto 31, per totum.
- Item, adhuc obicitur per rationem sic : Dei perfecta sunt opera : ergo praecipue illa sunt perfecta quae facit circa se et suos : matrimonium autem istud fecit circa se et suos : ergo est perfectissimum.
- Item, ipse Angelus dicit, Matth. I, 20 : Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Non autem dicuntur coniuges, ut supra est probatum, nisi ex quo matrimonium inter eos est perfectum : ergo fuit ibi perfectum matrimonium.
Sed si hoc secundum veritatem conceditur, quaeritur tunc, quare Ioseph, cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam : non enim licuit ei eam dimittere et aliam ducere, nec in saeculo manere, si erat matrimonium perfectum : sed licuit cum esset iustus, iustus enim nihil iniuste molitur : ergo non fuit matrimonium perfectum, ut videtur.
Responsio. Dicendum, quod perfectissimum fuit, incontaminatum, et immaculatum matrimonium : quia, sicut supra ostensum est, concubitus carnalis consequens est matrimonium, et non perficit ipsum, sed potius consensus per verba de praesenti expressus.
Dicta igitur non repetentes, dicimus ad primum, quod consensus sufficiens fuit ad matrimonium, qui erat in matrimonialem copulam sub dispositione divina permissam : charitas enim per se vult meliora : sed nonnumquam cogitur operari circa ea quae inferiora sunt et magis necessaria tali tempore, sicut dicit Glossa super epist. ad Titum : Charitas veritatis vult semper quod melius est simpliciter : sed veritas charitatis illa cogit facere velle ex tempore. Et ideo dicendum, quod argumentum non procedit nisi de conditione coniugalem consensum diminuente, et talis non est ista.
Ad aliud dicendum, quod fides custodit castitatem propter se, et exhibet se maritaliter coniuncto propter infirmitatem vel bonum prolis. Unde quod exhibet se, hoc est propter aliud : sed custodia castitatis est sicut per se desideratum : et ideo in primo est perfectio boni fidei, et non in secundo.
Ad aliud dicendum, quod duo faciunt bonum matrimonii, scilicet susceptio prolis per matrimonium, et educatio in ipso. Dicendum igitur, quod Christus habet alterum expresse, quia educatur pietate parentum, et praesentatur Patri in templo, ut sisterent eum Domino : et loco primi habet quod susceptus est in matrimonio, licet non per ipsum, et ideo dicitur bonum matrimonii, non omnino sicut alii infantes.
Ad aliud dicendum, quod significatio est de essentia sacramenti in quantum convenit veteri sacramento : et ideo consequitur genus sacramenti, et non speciem : et ideo a significatione essentialem perfectionem sacramentum non contrahit.
Ad aliud dicendum, quod nulla unio est essentialis matrimonii ratio, nisi maritalis in consensu animorum fundata : illa autem quae est carnis, est consequens ipsum : et ideo prima non ordinatur ad illam sicut ad essentiale, sed sicut ad effectum qui potest consequi si volunt coniuges : et ideo argumentum falsum supponit.
Ad aliud dicendum, quod actus concumbendi non est perficiens et consummans secundum esse : et huius ratio satis ex superioribus habetur.
Ad aliud dicendum, quod causa bona est quam dat in Littera : est enim castitas duplex, scilicet castitas simplex et in genere, et castitas specifica. Et simplex quidem dicta castitas, non perficit matrimonium, sed in specie, et haec est castitas maritalis, et haec est quae est secundum voluntatem coniugum sive ad continendum sive ad reddendum debitum : et perfectior est quando est ad continendum, et talis fuit in matrimonio isto de voluntate utriusque, eo quod ambo voverunt castitatem, et hac de causa de communi voluntate continuerunt : et talis non est castitas virginis non iunctae matrimonio, nec etiam castitas viduae.
Ad probationem autem ulteriorem dicendum, quod inter illegitimas personas non potest esse castitas coniugalis, sicut iam et supra patuit : et per hoc soluta sunt omnia quae primo obiecta sunt.
Ad ultimum autem respondet Origenes, quod non cogitavit hoc Ioseph, ut suspicionem haberet de gloriosa Virgine, sed potius, quia indignum se reputabat tantae sanctitati servire : et ideo nisi confortatus fuisset ab Angelo, alio se subtrahere voluit, ut alii sua reputatione magis idoneo locum daret.
ARTICULUS X.
An bonum matrimonii istius fuit bonum prolis ?
Tertio quaeritur, Utrum bonum prolis istius matrimonii bonum fuerit ? Licet enim hoc iam fere sit habitum, tamen amplius est inquirendum.
Videtur autem, quod non :
- Bonum enim matrimonii se habet ad matrimonium sicut effectus ad causam : sed proles ista non est effecta a matrimonio isto : ergo non potest esse bonum eius.
- Item, filius adoptatus ab aliquo, non potest esse bonum sui matrimonii : ergo multo minus ille qui non est, nec est etiam adoptatus.
- Item, sicut se habet pater ad filium qui matrimonio iunctus est, ita filius ad matrimonium : sed pater Christi non fuit Ioseph verus, sed solum putativus : ergo videtur, quod Christus non fuit nisi putativum bonum prolis illius matrimonii : sed non sequitur, hoc est putativum bonum illius : ergo est bonum illius : ergo videtur, quod non debet dici bonum illius matrimonii.
- Item, non est bonum matrimonii quod est ante coniunctionem matrimonialem : sed Christus conceptus verus homo existens fuit ante coniunctionem matrimonialem beatae Virginis et Ioseph : ergo non fuit bonum illius matrimonii. Prima patet per se. Secunda scribitur, Matth. I, 18 : Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
Ad hoc dicendum est, ut prius, quod ad hoc quod proles dicatur bonum matrimonii, plura exiguntur, scilicet quod in matrimonio secundum timorem Dei suscipiatur et religiose educetur, et quod in ipso stet cultus divinus sicut stetit in parentibus, sicut dicitur, Tobiae, VIII, 9 : Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum. Et horum quaedam fuerunt in Christo, ratione quorum dicitur bonum prolis illius matrimonii, scilicet quia in matrimonio est susceptus, licet non ex matrimonio, sed ex Spiritu Sancto, et in matrimonio nutritus et educatus subditus illis, ut dicitur Lucae, II, 51 : et religio parentum non tantum in ipso permansit, sed etiam tota quae ceciderat, resurrexit.
Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium sufficiens non fuisset ad tantum effectum, sed aliquid effecit circa ipsum, scilicet protectionem matris, et sui educationem.
Ad aliud dicendum, quod Christus non est filius adoptatus alicuius, sed naturalis matris filius, et per ipsam pertinens ad matrimonium.
Ad aliud dicendum, quod comparatio illa non valet : quia Christus dupliciter potest comparari ad matrimonium, scilicet per matrem, et Ioseph : sed Ioseph ad Christum non comparatur, nisi sicut pater putativus et nutriens : et ideo non procedit argumentatio.
Ad aliud dicendum, quod ante cohabitationem conceptus est Christus : sed non dicit Evangelium, quod conceptus sit ante pactionem coniugalem, sed innuit, quod post, cum dicit : Cum esset desponsata, etc. : sed quidquid fit post pactionem coniugalem quae ibi desponsatio vocatur, totum pertinet ad matrimonium.
ARTICULUS XI.
An votum castitatis beatae Virginis contrariebatur consensui matrimoniali ?
Quarto quaeritur, utrum votum illud consensui matrimoniali contrariebatur ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Quorum actus sunt contrarii, et ipsa sunt contraria, ut dicit Philosophus : sed actus voti castitatis et matrimonii, sunt contrarii : ergo votum et consensus matrimonialis sunt contraria. Probatio minoris est, quod votum vult continere ab omni, sed non consensus matrimonii.
- Item, votum non est de his quae subsunt praecepto, quia ad haec omnia tenetur quilibet sine voto : ergo votum non excludit ibi fornicationem carnalem : cum igitur excludat aliquid de his quae non sunt sub praecepto, videtur quod excludat matrimonium : ergo videtur, quod consensui matrimonii contrarietur.
- Item, voventi paupertatem voluntariam non licet redire ad divitias habendas ad usum, etiamsi subiiciat eas, sed oportet abiicere : ergo a simili voventi statum virginitatis ad statum coniugii non licet redire, etiamsi contineatur in coniugio : ergo videtur cum sic voverit beata Virgo, quod ipsa non potuit postea consentire in matrimonium.
Si autem hoc dicatur, contra hoc est quod dicitur in Littera, et in Evangelio, et ab omnibus Patribus.
Responsio. Dicendum, quod numquam vovit absolute esse et permanere virgo : sed hoc semper voluit absolute, et numquam voluit carnalem copulam, nisi si hoc melius esse pro illo tempore revelaret Deus : propter quod, ut in Littera dicitur, virginitatem suam propter statum temporis divinae commisit providentiae et dispositioni : eo quod omnis qui tunc temporis de stirpe David per rectam lineam descenderat, participem se esse illius promissionis desiderabat, et posteritatem ex qua Christus nasceretur relinquere affectabat, et in hac spe in matrimonium consensit.
Dicendum igitur ad primum, quod votum castitatis fuit conditionale, et ideo matrimonio non contrariabatur : vult enim Augustinus in Littera, quod sic consenserit in matrimonium, quod nisi oppositum iuberet Deus, etiam debitum reddidisset.
Ad aliud dicendum, quod hoc sequi videtur, si solemniter et sine conditione votum emisisset.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia qui vovit abiicere divitias, non abiicit, sed utitur eis quando habet : sed vovens virginitatem et tenens eam cum viro, non utitur actu qui est in copula carnali.
ARTICULUS XII.
An inter beatam Virginem et Ioseph fuit individuitas vitae ?
Quinto quaeritur, utrum inter beatam Virginem et Ioseph fuerit individuitas vitae ?
Videtur autem, quod non : quia
- Individuitas est, quando impossibilis est separatio : sed hoc non fit nisi per carnalem copulam : ergo videtur cum hoc non fuerit inter eos, quod non fuit ibi plena individuitas.
- Item, alia est individuitas charitatis et amicitiae et matrimonii : sed ego video, quod individuitas spiritus est inter diligentes et amicos : ergo illa non est propria matrimonii : cum igitur non habet aliam, videtur quod propriam matrimonii individuitatem non habuerunt inter se.
In contrarium est, quod individuitas causatur a consensu : constat autem plenissime eos sibi consensisse : ergo videtur, quod plenissimam habuerunt individuitatem.
Responsio. Dicendum, quod individuitas animorum maxima fuit in illo sacramento, quae numquam fuit inter alios coniuges.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod unio ponit separationem possibilem per mortem, et illa est inter tales in morte spirituali : quia hoc non erat ibi nisi vinculum spirituale : et huius ratio patet ex supra dictis. Unde falsum est, quod sit divisio possibilis, quamdiu perdurant in vita matrimonio possibili ipsa unita.
Ad aliud dicendum ut supra, quod hic specificatur individuitas per formam et differentiam contrahentem, quae coniunctio est maritalis : talis enim non est inter diligentes vel inter amicos.
D. De causa finali coniugii.
E. Quod malus finis non contaminat sacramentum.
ARTICULUS XIII.
An matrimonium potest fieri pluribus de causis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Exposito quae sit causa efficiens matrimonii, etc.
- Videtur enim, quod unum et idem non debet habere plures causas finales : sed proles, et infirmitas, et pulchritudo, et divitiae, et amicitia, et reconciliatio inimicorum sunt plura non eiusdem generis : ergo videtur, quod non possunt esse causa unius matrimonii.
- Item, si aliquid causatur a pluribus causis non existentibus in uno genere, impossibile est ipsum esse simplex : sed matrimonium est simplex : ergo videtur, quod non causatur pluribus causis genere differentibus, sicut sunt illae quas in Littera enumerat.
- Item, Boetius : Cuius causa est bona, ipsum quoque est bonum : ergo cuius causa est bonum et malum, ipsum est bonum et malum : ergo ulterius a simili, cuius causa est honesta et minus honesta, ipsum est simul minus honestum et magis honestum, quod falsum est.
- Item, nullum sacramentum requiritur sub inhonesta causa : ergo nec istud : falsum ergo dicit in Littera.
- Item, ecclesia non iudicat vel ordinat de inhonestis, vel de his quae fiunt inhonestis causis : sed iudicat de matrimonio : ergo numquam fit causis minus honestis.
Responsio. Dicendum, quod duplices sunt causae matrimonii, scilicet per se, per accidens. Per se causae matrimonii semper sunt honestae, sed causae per accidens non semper : per accidens autem sunt causae, quae non sunt directae causae matrimonii, sed causae inclinantes ad contrahendum : et ideo sunt potius causae contrahendi, quam matrimonii, sicut expresse dicit Magister in Littera.
Dicatur ergo ad primum, quod hoc intelligitur de causa per se.
Ad aliud autem dici potest, quod hoc verum est de causis essentialibus : sed iam ostensum est, quod istae non sunt tales.
Ad aliud dicendum, quod hoc optime sequeretur si aequali causalitate essent causae : et ideo cum honestae sunt essentiales matrimonio, ipsum est similiter honestum, sicut dicit in Littera : sed cum inhonestae non sunt essentiales causae eius, sed potius quare contrahatur inclinantes, non ponunt suam inhonestatem circa matrimonium, sed potius circa matrimonium contrahentes.
Et per hoc patet intellectus omnium eorum quae dicuntur in hac distinctione.
