Distinctio XXXIII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII.

Qualiter fides thori fuerit in patribus antiquis ?

 

A. De diversis coniugii legibus.

 

DIVISIO TEXTUS.

Quaeritur hic de antiquis patribus, etc.

In hac distinctione agitur de diversis coniugii statibus.

 

Quatuor autem hic quaeruntur a Magistro.

Primum est, quare antiqui aliqui plures uxores habuerunt ?

Secundum, de matrimonii comparatione ipsorum ad celibatum novae gratiae, ibi, B : quod vero castitas virginalis, etc.

Tertio quaeritur, utrum licuit unam mulierem habere plures viros, ibi, D : Sed numquid sub lege, etc. ?

Quarto, tangit statum caelibum et caelibatus, ibi, E : melior est autem virginitas mentis quam carnis, etc.

Et haec de divisione sufficiant.

 

Incidunt autem circa principium ratione primi capituli hic quaerenda sex.

Primum est, an matrimonium sit naturale ?

Secundum est, utrum habere plures uxores sit naturale, vel contra naturam ?

Tertium, utrum unam mulierem habere plures viros sit contra naturam vel ordinem naturae ?

Quartum, utrum soli libidinosi tunc perpetraverunt bigamiam, sicut videtur velle in Littera.

Quintum, utrum tunc licuit vel aliquando licuit habere concubinam ?

Sextum, qualiter bonum matrimonii quod est sacramentum, salvabatur in matrimoniis antiquorum patrum ?

 

 

ARTICULUS I.

An matrimonium sit naturale vel de iure gentium ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Natura non dictat nisi maris et feminae copulationem : sed hoc non facit matrimonium : ergo videtur, quod matrimonium non sit naturale.
  2. Item, Aristoteles dicit in II Ethicorum, quod naturalia sunt eadem apud omnes : sed contractus coniugii non est idem apud omnes : ergo contractus coniugii non est naturalis : ergo nec matrimonium est naturale.
  3. Item, Tullius in Rhetorica in principio ait, quod homines in principio silvestres erant : et tunc nemo scivit proprios liberos, nec certas nuptias : sed constat, quod tunc naturaliter homines vivebant : ergo videtur, quod matrimonium non sit naturale, sed potius de iure gentium.
  4. Item, in principio Digesti veteris, et in Institutis dicitur, quod ius naturale est, quod natura omnia animalia docet : sed non omnia animalia docet natura coniugium : ergo videtur, quod non sit naturale. Probatio mediae est, quod videmus multos canes sequi unam caniculam, et animalia quaedam non habere certas feminas quibus commisceantur : ergo patet propositum.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicitur in principio Pandectarum : Ius naturale est maris et feminae coniunctio, quod matrimonium nos appellamus : ergo est naturale.

Idem dicitur omnino in Institutis.

Item, Tullius in Rhetorica dicit, quod ius naturale est, quod non opinio genuit, sed innata quaedam vis inseruit, ut maris feminaeque coniunctionem : ergo, etc.

  1. Item, Aristoteles in IX Ethicorum dicit haec verba : Homo animal naturale coniugale magis quam politicum, et quanto prius et necessarium magis domus civitate. Et sensus est, quod homo magis naturaliter est coniugalis, quam politicus, et tanto magis, quanto necessarior et prior est ordinatio domus ordine civitatis : sed homo naturaliter est politicus, ut probant Aristoteles et Avicenna : ergo magis naturaliter est coniugalis : ergo coniugium est naturale.
  2. Item, ad idem inducit Aristoteles aliam rationem, sic dicens : Et filiorum procreatio communis animalibus : et intendit sic arguere : Quibuscumque naturaliter communis est procreatio filiorum, illis etiam modus quo certificentur filii, est naturalis, sicut avibus coniungi ad unam in speciali nido : ergo et homini coniungi ad unam sibi debitam in speciali domo : sed hoc est coniugium : ergo coniugium est naturale.
  3. Item, tertiam rationem inducit Philosophus, ibidem, sic dicens : Homines autem non solum procreationis filiorum gratia cohabitant, sed et eorum quae in vitam : confestim enim divisa sunt opera, et sunt altera viri et uxoris : sufficiunt igitur ad invicem ad commune ponentes propria. Est autem haec ratio : Quidquid confert ad vitam salvantem naturam, naturale est : matrimonium est huiusmodi : ergo matrimonium est naturale. Prima autem a Philosopho per se nota supponitur. Secunda autem probatur : quia cum nati sunt homines et adolescunt, divisa habent opera, et insufficientia sibi ad naturae salutem et domus providentiam. Cum autem vir et uxor conferunt sua opera, erunt sufficientia in domus aedificationem et naturae salutem : sed non conferunt nisi matrimonio coniuncti : ergo matrimonium est naturale : et sic constat propositum.
  4. Item, Aspasius super eumdem locum in commento dicit, quod magis est naturale quod est a genere, quam quod est a differentia, cum tamen utrumque sit naturale sed homo naturale habet a differentia quod est animal civile et politicum : et propter hoc unius solius vita, ut dicit Avicenna, non est nisi peior quam potest : a genere autem habet, quod sit coniugale, sicut prius in avibus et leone ostensum est : ergo coniugium magis est naturale, quam politicum.

 

Responsio. Dicendum, quod verba Aspasii solventis hanc quaestionem in commento super nonum Ethicae, valde notanda sunt, et sunt ista : Non potest esse commixtio maris et feminae penitus carens culpa, nisi quae intendit prolis procreationem : et cum homo sit animal rationale, et ratio non perversa intendat optimum, non solum intendit generans homo procreare prolem, sed et procreatam educare, et educando provehere usque ad perfectionem non solum in bonis corporis, sed etiam in bonis animae, quae sunt virtutes et scientiae : non est autem solus vir generans, nec sola mulier, sed ambo simul sunt unum generans : oportet ergo quod ambo simul intendant una communi intentione prolis procreationem et educationem et provectionem usque ad perfectum : oportet igitur antequam conveniant, mutuo sibi consenserint in unam individuam vitam ad prolis procreationem et educationem et provectionem usque ad perfectum : non enim esse potest rationalis intentio generantis recta, nisi uterque generantium in vitam consenserint individuam : cum igitur finis naturalis virtutis generativae, et actus generandi in homine sit proles perfecta utraque perfectione, et salus speciei non solum est in esse primo, sed etiam in esse secundo, quod est vera hominis consummatio : hunc autem finem non possunt intendere vir et mulier communi intentione generantes, qui magis sunt unum generans, nisi matrimonialiter copulati : et quod non recto fine fit, peccatum est, patet quod matrimonium sit naturale, et quod omnis commixtio extra matrimonium, peccatum est, et transgreditur legem naturae. Huc usque sunt verba Aspasii : et determinant totam quaestionem, nec indigent expositione.

 

Ad primum ergo dicendum, quod natura nulli animali aliquid dictat vel instigat, nisi etiam cum hoc det ei instinctum et facultatem optime secundum modum suae naturae perficiendi : et ita etiam matrimonium quoad modum quod sua efficiatur uxor, ut sciatur qui sunt filii proprii, et qui non, erit naturale.

Ad aliud dicendum, quod in uno substantiali conveniunt omnes, quod est consensus utriusque, sed in accidentalibus differunt : et hoc non impedit.

Ad aliud dicendum, quod Tullius intelligit hoc de natura quae est in generatione tantum considerata, et nullo modo in specie : et si etiam in genere consideretur, adhuc commixtio sua determinatur ad certam liberorum suorum notitiam etiam naturaliter in multis animalibus, ut prius patuit. Et ille peritus qui coniunxit homines in habitationes domorum et civitatum, et matrimonii contractum, per ostensionem naturalium rationum hoc fecit : et ideo ex illa ratione non sequitur, quod matrimonium non sit naturale.

Ad aliud dicendum, quod ut prius dictum est, natura omnia animalia hoc docet, sed diversimode secundum diversitatem specierum : quaedam enim docet filiorum procreationem sine determinatione certae feminae : et hoc est in illis in quibus mas nullam habet sollicitudinem circa filios educandos, sicut taurus, equus, asinus, canis, et huiusmodi. In aliis autem pater sollicitatur circa filios, et ideo quaerit sibi certam coniunctionem ad unam feminam suae speciei, et cum illa generat et nutrit filios, sicut aves fere omnes, et multa animalia gressibilia nihilominus : tamen aliquod matrimonium est in omnibus in quibus est mas et femina : sed in animali perfectissimo perfectissimum secundum naturam est matrimonium, et hoc est homo.

 

 

ARTICULUS II.

An habere plures uxores sit naturale ?

 

Secundo quaeritur, utrum habere plures uxores sit naturale ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Aristoteles, quod unus multas implet : ergo videtur, quod hoc non sit contra naturam.
  2. Item, in aliis animalibus frequenter videmus, quod multae feminae habentur ab uno mare : cum igitur naturale iussit, quod natura omnia animalia docuit, in homine etiam non erit contra naturum habere plures uxores.
  3. Item, in ordine naturae videmus, quod unum movens ad generationem, movet multa mobilia, sicut sol omnia inferiora generabilia, et primus motor movet et quodammodo impraegnat omnia animalia : ergo videtur secundum ordinem naturae, quod unus mas qui est ut movens, multas habere possit uxores.
  4. Item, Plato posuit, quod universalia sint ut ars et masculus : particularia autem sicut artificiati materia et femina : quia una forma universalis impraegnat multa particularia, et una forma artis est in multis artificialis : ergo et masculus potest habere multas feminas secundum ordinem naturae.
  5. Item, non est caput, cui non cohaeret nisi unicum membrum : sed vir est caput mulieris : ergo oportet, quod cohaereant ei plures mulieres.
  6. Item, in Littera, dicitur in auctoritate Augustini quae trahitur de sancta virginitate, quod antiqui patres non contra naturam hoc faciebant : ergo videtur, quod homo secundum naturam potent habere uxores plures.
  7. Item, videmus quod multi homines naturam et rationem excellenter sequentes, sicut Cato et Arabes quidam, plures habebant uxores et habent : ergo videtur, quod hoc non sit contra naturam.
  8. Item, semen ordinatum ad naturae multiplicationem proiicere ubi perdatur, praeter ordinem naturae est : sed cum impraegnata est mulier, et clausam habet matricem, si quis tunc cum ea habet coitum, semen proiicit ubi perditur : ergo debet aliam cognoscere : ergo ad minus tempore conceptus potest pluribus uti in matrimonio, ut videtur.
  9. Item, si est contra naturam habere plures, quaeratur contra quam naturam ? Constat enim, quod non contra sexum est, nec contra mores animalium in genere, nec contra rationem, nec contra speciem hominis : ergo videtur, quod non sit contra naturam.

 

In contrarium huius obicitur sic :

  1. Illud maxime esse naturale videtur, quod in prima natura condita est constitutum : sed tunc sic fuit institutum, quod una esset unius : ergo hoc est maxime naturale : videtur ergo, quod contra naturam sit habere plures. Media probatur ex hoc quod habetur, Genes. 24 : Et adhaerebit uxori suae : et non dixit, Uxoribus.
  2. Item, in animalibus aliis videmus, quod quibus non sufficiunt opera educationis filiorum, sed necesse est aliquid conferre, sicut faciunt aves, praecipue quae habent pullos quos necesse est cibari a parentibus, quod una sit unius : ergo cum tale animal sit homo, videtur quod secundum naturam generis una sit unius. Dicit autem Philosophus, quod hoc maxime naturale est, quod convenit ratione generis : ergo videtur, quod secundum naturam hominis una debet esse unius.
  3. Item, si accipiatur remotius genus quam animal, sicut unum quod est in vegetabilibus, tunc patet, quod in eodem supposito coniunguntur masculina et feminina vis : sed in illis non coniungitur nisi una vis masculina cum una feminina : ergo videtur, quod hoc secundum naturam debeat observari in omnibus consequentibus genus in homine : ergo secundum naturam tantum una est unius.
  4. Item, in tota natura sic est, quod una forma movens non proportionatur nisi uni materiae : cum igitur masculus sit ut movens, et femina sicut materia mota, videbitur secundum naturam esse, quod tantum una uni coniungatur : ergo contra naturam erit si unus habeat plures.
  5. Item, secundum Aristotelem, tam in artibus quam in naturis, via in paucis magis est, quod natura expediat se paucissimis : ergo videtur, quod in quaerenda generatione via naturalis est in paucioribus quam potest : haec autem sunt duo, scilicet masculus, et femina : ergo videtur, quod praeter viam naturae est plures uni coniungi.
  6. Item, in tota natura non invenitur, quod unus motor proprius sit aliorum mobilium : sed secundum naturam in generatione masculus est sicut motor proprius, et femina sicut mobile : ergo videtur, quod contra naturam sit unum marem habere plures feminas.
  7. Item, in caelestibus et elementis numquam coniungitur nisi unum agens ut masculus cum una femina ut patiente, sicut patet in stellis, signis, planetis, et elementis, ubi numquam est nisi calidum unum cum uno sicco vel uno humido, et frigidum unum cum uno sicco vel unico humido : ergo etiam sic debet esse in hominum coniunctione.
  8. Item, omne agens in natura remittitur si multiplicetur ei id in quod agit, et remissio sua erit causa impedimenti vel debilitatis effectus : sed masculus est agens verissime in generatione : ergo multiplicato eo in quod agit, remittetur, et remissio eius erit causa impedimenti vel debilitatis effectus : sed effectus est productio similis : ergo si unus haberet plures, hoc esset impedimentum et debilitas generationis. Probatur autem prima per inductionem in singulis, et etiam scribitur a Philosophis in pluribus locis.

 

Responsio. Ad hoc sine praeiudicio aliter dicendum, quod secundum Aristotelem, natura hominis duplex est, scilicet quae ex genere est, et quae est ex differentia. Secundum illam quae ex genere est, non est contra naturam hominis habere plures uxores : et haec natura est in homine sicut potentia et sicut imperfecta. Perfecta autem et formalis est illa quae est ex differentia : et haec est duplex secundum quod ratio dupliciter sumitur, scilicet ut natura quae est in forma hominis non considerans nisi naturalia : et ut ratio deliberativa eorum qua solus inter alia percipit homo, sicut est honestum, turpe, conservativum pacis, et incitativum discordiae, consiliativum civitatis, et destructivum civitatis et domus. Et primo quidem modo adhuc videtur, quod non sit contra naturam habere plures. Secundo autem modo videtur esse praeter naturam. Quod autem sic sit, habetur ex Littera, sicut dicit Augustinus, quod non fuit contra naturam, quod Iacob habuit plures et de hoc plurima sunt in decreto, quaest. 4 : et plurima etiam illorum ponit hic in Littera de Ambrosio, Hieronymo, et Augustino. Et sic non oportet solvere nisi secundam partem obiectionum : quia omnes primae obiectiones in duobus prioribus sensibus naturae procedunt.

 

Dicendum ergo videtur ad primum, quod non fuit tunc matrimonium in officium naturae in genere vel in specie absolute institutum, sed ut in specie ad finem boni moralis relati, cuius perceptiva est solius hominis natura : quia dicunt Philosophi, quod hoc solius hominis naturae est discernere inter turpe et honestum : et ideo etiam postea nihil agendo contra naturam quam Deus instituit, cum pauci essent boni et multi mali, dispensatione boni plures habuerunt.

Ad aliud dicendum, quod animalia uni coniunguntur pluribus de causis, et etiam non uni coniunguntur oppositis causis. Sunt, autem praecipue tres quibus coniunguntur uni, quarum una est, quod vis masculi motiva pluribus fecundandis non sufficit : et hoc facit quandoque cibi diminutio, quandoque etiam naturae vigoris destitutio. Secunda est : quia in fovendo et nutriendo unum non sufficit, eo quod intra matricem filii compleri non possunt, nec extra compleri possunt nisi calore corporum parentum calescant, sicut est videre in avibus foventibus successive alternatis vicibus. Unde videmus, quod aves quarum una tantum fovet, vel etiam animalia quae non fovent ova sua, non sic ordinantur, quod certus mas certam habeat feminam, sicut patet in omni genere pullorum et anserum, et etiam in piscibus, et lacertis, et serpentibus. Tertia autem et ultima causa est ingeniatio quam habet natura ad discernendos filios proprios : quia, sicut dicit Aristoteles, animalia non aeque memorativa sunt, nec neque disciplinabilia, et per consequens neque aeque ingeniativa circa curas filiorum. Unde quaedam nutriunt alios filios pro suis, in quo arguitur perdix ubi dicitur : Perdix fovet quod non peperit. Quaedam autem numquam nutriunt alienos nisi decepta, sicut bubala quae non lactat alienum partum, nisi prius perungatur stercore suo, et tunc lactat decepta. Quaedam autem nullo modo in suis decipi possunt, et omnes alienos abiiciunt, et non impendunt eis curam. Istae ergo sunt causae quibus certas sibi vindicant animalia feminas, et istis cessantibus non faciunt, sicut equus, et asinus, et plura gressibilia. In homine autem propter industriam est procreatio plurium feminarum : et ideo contra naturam suam non est habere plures, nisi natura ultimo modo accipiatur : quia verum est, quod domus non bene regitur pluribus existentibus uxoribus, et per consequens neque civitas neque gens.

Ad aliud dicendum, quod vis masculina quae est in plantis, est indeterminata et imperfecta : eo quod, ut dicitur in libro de Plantis, plantae non habent animam, sed partem partis animae. Quod autem sit imperfecta, patet ex indeterminatione sua et materialitate : quia immobilis est et indeterminata, generans folia, virgas, et fructus, et in fructu generat multa circumstantia fructum : et ideo oportet, quod coniungatur in distinctionem quod moveat propter suam imperfectionem. Si autem ex imaginatione aliqua moveret, posset movere plura : unde plura non movet nisi sicut natura, et etiam qualitatibus naturalibus quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum. Non autem sic est in animalibus quae sunt naturae perfectae, et movent ad imaginationem quae diversificatur in imaginibus : et ideo unum movens in talibus movet multa.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod in paucis est via in actu uno, sed in actibus pluribus non oportet : generatio enim semper completur in duobus minimis : sed multae generationes per unum cum multis compleri possunt.

Ad aliud dicendum, quod illud intelligitur de motore proximo, et taliter non se habent masculus et femina in specie hominis : et ideo nihil probatur per istud.

Per illud etiam patet solutio ad sequens.

Ad ultimum dicendum, quod una simplici actione agens in plura, remittitur, quanto plus illa multiplicantur, sed successive agens non potest remitti : quia, sicut dicit Aristoteles, modo implet unam, et post hoc, semine attracto ad vasa seminaria et maturato, implet aliam, et tertiam, et sic deinceps.

 

 

ARTICULUS III.

An unam mulierem habere plures viros sit contra naturam ?

 

Tertio quaeritur, utrum unam mulierem habere plures viros sit contra naturam vel naturae ordinem ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Videtur, quod vir et mulier sunt eiusdem speciei : ergo quod non est contra naturam viri, non est contra naturam mulieris : sed habitum est non esse contra naturam viri, coniungi pluribus : ergo nec erit contra naturam mulieris habere plures viros.
  2. Item, femina desiderat masculum sicut turpe bonum, et materia formam : video autem, quod materia desiderat non unam formam, sed plures : ergo nec femina naturali desiderio unum marem, sed plures : ergo secundum naturam potest coniungi pluribus.
  3. Item, inferiora se habent ad superiora sicut femina ad virum, sicut dixerunt Philosophi : sed ego video, quod terra quae circulo stellato octavae sphaerae impraegnatur, non iungitur uni praegnanti, sed multis : ergo videtur, quod femina secundum naturam iungi possit multis.
  4. Item, in multis animalibus videmus, quod multi mares sequuntur unam feminam, et numquam plures feminae unum marem, sicut in canibus, et lupis : ergo videtur, quod ex genere habetur, quod secundum naturam generis femina possit iungi pluribus maritis et maribus.
  5. Item, femina se habet in generatione sicut recipiens : sed omne recipiens est receptivum multorum secundum naturam recipientis : ergo femina potest recipere a multis viris : ergo et secundum naturam est iungibilis pluribus viris.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Dicit Aristoteles, quod unus multas implet : una autem non impletur nisi ab uno : ergo licet vir sit iungibilis multis secundum naturam suam, tamen mulier non iungitur nisi uni.
  2. Item, iunctio feminarum ad viros secundum naturam non est nisi propter generationem, quia non nisi ad hoc a Deo et natura distinctus est sexus : sed cum ab uno suscipit femina, non est susceptibilis ab alio nisi cum periculo conceptus primi : ergo secundum naturam non est coniungibilis alteri cum suscepit ab uno : sed postquam peperit, potest suscipere ab eodem : ergo ipsa ad generandum sufficienter iungitur uni : habitum autem est ante, quod via naturae est in paucioribus quantum potest : ergo secundum naturam femina non est coniungibilis nisi uni.
  3. Item, secundum naturam bene sunt multa membra unius capitis, sed numquam sunt plura capita unius membri : cum igitur vir sit ut caput, et mulier sicut membrum, unus vir potest secundum ordinem naturae habere plures feminas, nullo autem modo una femina plures viros.
  4. Item, in multis animalibus videmus, quod mas vindicat sibi plures, et pugnat pro illis usque ad mortem, sicut cervi, apri, et galli : non autem videmus, quod feminae pugnent pro pluribus maribus vel sequantur plures mares : ergo videtur, quod secundum naturam generis naturale quidem sit, quod vir possit habere plures, nullo autem modo sit secundum ordinem naturae, quod femina una habeat plures viros simul quos sequatur.
  5. Item, ex hoc nasceretur dissidium oeconomicae et politiarum : uxor enim subditur secundum leges, et canones, et naturales rationes. Detur ergo, quod una habeat plures : ergo obediet ambobus, et sequetur eos : ergo cum unus praecipit ut aedificet domum suam, alter forte praecipit de domo alia aedificanda : ergo fit destructio, et confusio domus et civitatis sequitur ex eo.
  6. Item, ut dicit Tullius, matrimonium inventum est, ut certi liberi cognoscantur : sed una habente plures, nullus sciet certos et proprios liberos : ergo nullus sollicitabitur pro eis : ergo peribunt filii, propter quos natura invenit matrimonium, quod est inconveniens : ergo secundum naturam etiam inconveniens est, quod una plures habeat viros.

 

Quod videtur esse concedendum, et dicendum ad primum, quod multis de causis nullo modo est secundum naturam, quod una femina habeat plures : sed quatuor evidentiores assignabo, rationes, quarum tres sumam ex natura generis, et unam ex natura differentiae.

Prima ex natura generis sumpta est, quod nimia concussio matricis facit decidere partum, eo quod adhaeret conceptus per coctilidones, sicut fructus ad arborem, et in principio conceptus propter teneritatem coctilidonum, et in fine propter maturitatem et pondus infantis de levi cadit : in medio autem tempore fortius adhaeret : et ideo etiam cum uno multum coire periculosum est conceptui, ut dixit supra Hieronymus in Littera, et ponitur in decreto 32, quaest. 4, cum diversis autem coire omnino contrariaretur.

Secunda autem est, quod ex nimio fluxu seminis et iniecti et eiecti lubricatur matrix, ita quod nihil tenet ideo meretrices non concipiunt : et ideo quae cum uno nimis sunt frequentis coitus, minus et rarius concipiunt.

Tertia autem est, quia licet semen mulieris materiale sit in conceptu, tamen operatur ad conceptum : et ideo oportet in ipso esse debitam maturitatem : sed debita maturitas non potest esse in semine nimis fluente, quia ad hoc ut maturetur, oportet quod attractum in vasis seminariis stet ad tempus : et ideo non competit, quod mulier habeat plures. Quod autem hoc non impediat in viro, infra ostendetur, ubi quaeretur, si tunc haberi plurimae poterant.

Quarta autem quae sumitur ex parte differentiae est, quod hoc ordinaretur ad destructionem oeconomicae et politegiae, sicut probatur in obiectione.

 

Ad argumentum ergo primum dicendum, quod non sequitur : quia licet vir et mulier sint in specie una, sunt tamen in sexu differenter se habente ad generationem : et ideo non est de natura mulieris, quod est de natura viri.

Ad aliud dicendum, quod est similitudo secundum quid, scilicet in desiderio imperfecto : quia femina est imperfecta ut materia : sed tamen sicut proxima materia, non est plurium formarum, ita nec propria femina plurium virorum : sed non est simile in hoc quod materia remota desiderat plures formas.

Ad aliud dicendum, quod superiora non sunt propria moventia inferiorum, sed potius communia : sed si accipiatur materia propria, erit una tantum. Vir autem non est similis moventi proprio et coniuncto, sed potius separato et communi, ut prius habitum est : sicut recipiens semper proprium est, licet imprimens frequenter sit commune.

Ad aliud dicendum, quod in animalibus est diversitas, nec multi mares sequuntur unam feminam, nisi quibus nulla est sollicitudo de educatione filiorum : et tale animal non est homo : unde etiam canes non recognoscunt filios suos, nec sollicitantur pro eis, sed potius caniculae : sed in homine sic non est, sed imitatur naturam illorum quae certe discernunt filios, et speciali affectu sollicitantur pro eis.

Ad aliud dicendum, quod femina se habet sicut recipiens proportionatum uni infundenti, et non sicut recipiens communiter propter causas superius inductas : recipiens autem proportionatum non est receptivum multorum. Et hoc modo se habent omnia recipientia naturalia, quae implentur ab actibus illorum, ex quibus recipiunt : in omnibus enim talibus recipiens determinatur, et implens separatum est impletivum multorum.

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum ante legem gratiae soli libidinosi fuerunt bigami ?

 

Quarto quaeritur, utrum soli libidinosi tunc fuerunt bigami ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit in Littera, quod primus Lamech legitur bigamiam introduxisse sive duas uxores habuisse : et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis illud fecisse perhibetur : ergo videtur, quod soli tales de bigamia in illo tempore fuerunt reprehensibiles.
  2. Item, in Littera dicit, quod coniugia Patriarcharum caelibatui istius temporis comparantur. Ergo videtur, quod non arguantur de aliquo : ergo nec de bigamia.
  3. Item, quod aliquis dicitur bigamus, hoc est ratione signi violati, ut supra habitum est : sed in coniugio Patriarcharum fuit optimum signum : ergo videtur, quod ex pluribus non arguantur de bigamia. Prima patet ex dictis in quaestione de bigamia. Secunda scribitur, 32, quaest. 4, ubi dicit Augustinus, quod generatio Iacob per ancillas significat renatos per malos, sed generatio per liberas significat renatos per bonos : et utrique pertinent ad haereditatem, eo quod sunt de semine patris.

 

In contrarium huius est, quod bigamus efficitur quis quatuor modis, ut supra tactum est : et unus istorum est, qui simul plures habet : plures autem simul habuerunt antiqui patres : ergo ipsi fuerunt bigami.

 

Quod est concedendum.

Ad primum dicendum, quod Lamech primus reprehenditur de peccato, et non de bigamia, quia non fuit reprehensibilis : et etiam tunc non obstabat sacerdotio, quia non erat ibi sacerdotium verum, sed tantum figura veri sacerdotii nostri.

Ad aliud dicendum, quod comparatio fit in merito personali et utilitate, quae est pro varietate temporis : sed non fit comparatio in integritate.

Et sic patet solutio ad totum : quia ultimum habet signum non sacramenti, sed allegoriae.

Sed ad hoc quod salvetur individuitas matrimonii, oportet quod signum sacramentale matrimonii salvetur : et hoc non salvatur in coniugio antiquorum qui plures habuerunt.

 

 

ARTICULUS V.

An aliquando licuit habere concubinam ?

 

Quinto quaeritur, utrum licuit aliquando habere concubinam ?

Et est haec quaestio una causa decreti 32 Gratiani.

Et obicit de Abraham qui ex concubina quaesivit sobolem, Genes. XXV, 1: et de Iacob qui ex duabus ancillis quaesivit sobolem, Genes. XXIX et XXX, passim et de pluribus aliis. Ergo videtur, quod hoc licuit aliquando.

Item, Levit. XIX, 20, dicitur, quisquis concubuit deflorando ancillam, non vapulabit, nec morietur : quia pecunia eius est. Si ergo in Veteri Testamento lege divina non puniebatur ad mortem corporis : ergo non videtur, quod modo puniri vel imputari debeat ad mortem animae.

In contrarium huius est, quod dicit Ambrosius in libro de Patriarchis : Nemo sibi blandiatur, de legibus hominum omne stuprum adulterium est, nec viro licet : quod mulieri non licet quoniam eodem a viro quae ab uxore debetur castimonia. Quidquid in ea quae non sit legitima uxor commissum fuerit, adulterii damnatur crimine.

Item, nulli licet scire mulierem praeter uxorem ideoque coniugii datum est ius, ne in laqueum incidas, et cum aliena muliere delinquas. Ex hoc patet, quod non licet alicui admisceri ancillae, ut ex illa quaerat sibi liberos.

 

Responsio. Dicendum, quod numquam licuit ancillam vel alienam cognoscere, sed ancillam ductam in matrimonium ex instinctu Spiritus sancti : et ita fecerunt Patriarchae.

Et per hoc patet solutio.

 

 

ARTICULUS VI.

Qualiter bonum sacramenti in coniugiis antiquorum salvabatur ?

 

Sexto quaeritur, qualiter bonum sacramenti in coniugiis antiquorum salvabatur ?

Videtur autem, quod non salvabatur : quia

  1. Hoc bonum est individuitas relata per signum ad individuitatem fidelis animae cum Deo et duarum naturarum in Christo : antiqui autem patres divisi fuerunt in plures : ergo non fuit in coniugiis ipsorum huiusmodi individuitas.
  2. Item, non est individuus qui non est unicus unius, ut supra habitum est in quaestione de bigamia : sed antiqui patres non fuerunt unici unius : ergo in ipsorum matrimonio non fuit bonum sacramenti.
  3. Item, magis videtur salvari hoc bonum in eo qui successive non simul utitur pluribus, quam in eo qui simul utitur pluribus : et non salvatur : ergo nec in eo qui simul pluribus utitur : sed tale fuit coniugium antiquorum patrum : ergo in ipsorum matrimonio non fuit bonum, sacramenti.

 

In contrarium huius obicitur, quod

  1. Quidquid excedit maius, excedit et minus illo : sed matrimonium antiquorum excedit maius, quam sit matrimonium nostri temporis : ergo excedit et ipsum quod est nostri temporis. Prima patet per se. Secunda scribitur in Littera, quod matrimonium illorum caelibatum nostri temporis excedit. Inde sic : Matrimonium non dicitur excedere alterum nisi ratione bonorum quae sunt in ipso : ergo illud matrimonium tot vel plura bona habuit, quot illud : sed istud habet bonum sacramenti : ergo et illud.
  2. Item, quod significat Ecclesiam secundum omnem sui status differentiam, nobilius significat eam, quam id quod significat eam in genere tantum : sed plures sanctorum patrum uxores significant coniunctionem Ecclesiae cum Deo secundum omnem status differentiam, ut patet, 32, quaest. 4, in decreto Augustini supra : ergo nobilius significat coniunctionem Ecclesiae cum Deo, quam matrimonium in quo unus uni coniungitur : cum igitur minus signum sufficiat matrimonio pro bono sacramenti : ergo et magis : ergo illa matrimonia bonum sacramenti habebant.

 

Responsio. Dicendum, quod bonum sacramenti et etiam caelibatus debitum non salvabatur in illis matrimoniis nisi secundum quid et imperfecte : in matrimonio autem Novi Testamenti perfecte salvatur. Dico autem imperfecte : quia ibi erat signum coniunctionis Ecclesiae cum Christo in fide quantum ad Ecclesiam militantem : in nostro autem matrimonio est quoad Ecclesiam triumphantem : Ecclesia enim in fide coniungitur secundum multiplicem statum cum Christo in quo alius sic alius sic vadit : sed triumphans illa est coniuncta in uno statu apertae visionis facie ad faciem, quae est tota merces, ut dicit Augustinus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium illorum non dicitur excedere matrimonium nostri temporis, nisi quoad sanctimoniam quae est castitas animae, et non in castitatis actu : et hoc non respicit signum hoc quod dicitur sacramentum. Hoc autem quod dicit, quod matrimonium melius et sanctius sit matrimonium in omnibus bonis : dicendum, quod hoc falsum est : quia matrimonium sanctius est pari voto continentium : et tamen non est ita perfectum in significando sicut matrimonium consummatum per carnalem copulam, sicut supra habitum est.

Ad aliud dicendum, quod ille modus significandi potius est allegoricus ex coniugibus ipsis, quam sacramentalis sumptus ex individuitate coniugii, sicut patet per antedicta.

 

 

ARTICULUS VII.

An umquam licuerit alicui viro habere plures uxores ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post initium : Consultum est a Deo plures in matrimonio copulare sibi, etc.

Videtur autem, quod hoc numquam licuit : quia

  1. Nihil eorum quae sunt contra humanum bonum, umquam fuit licitum : sed plures sibi copulare fuit et est contra humanum bonum : ergo hoc numquam licuit.
  2. Item, impossibile est unam rem esse simul duorum non ad invicem ordinatorum : sed maritus est suae uxoris : ergo impossibile est suum fuisse ipsum uxorum duarum non ad se invicem ordinatarum : sed una uxor non ordinabatur ad alteram, sed ex aequo erant mariti : ergo impossibile est unum maritum matrimonialiter coniungi pluribus : numquam licuit aliquis concubitus nisi matrimonialis : ergo numquam licuit sibi plures in matrimonio copulare.
  3. Item, detur, quod unus sit duarum, sequitur perplexitas : sit enim quod ambo sibi petant debitum in una hora, si ipse solvat uni, constat quod ipse efficitur impotens ad solvendum alteri : ergo retinet et fraudat alteram : et si solvat alteri, per eamdem rationem fraudat istam : ergo ipse est perplexus : sed secundum theologum nullus est perplexus : ergo numquam licuit alicui coniungi pluribus.
  4. Item, ad paria iura iudicantur vir et mulier in matrimonio : mulier numquam potum habere plures viros : ergo nec vir plures mulieres : ergo numquam licuit habere plures.
  5. Item, causa nulla videtur esse quam dicit in Littera : quia cum multi tunc essent idololatrae, facilior et melior modus multiplicationis fidelium fuisset per praedicationem quam per fecunditatem : ergo videtur, quod ille debuit esse, et non iste.
  6. Item, non sunt facienda mala ut eveniant bona, sicut dicit Apostolus, ad Roman. III, 8 : sed malum est habere plures : ergo non erat hoc faciendum pro aliquo bono quod inde surgere poterat : ergo numquam licuit causa fecunditatis et religionis habere plures.
  7. Item, cum maxima esset paucitas hominum, nullus legitur coniunctus pluribus, scilicet nec Adam, nec Seth, neque Noe, neque aliquis filiorum eius. Inde obicitur sic : Quod non fit propter paucitatem hominum et cultus divini, non est faciendum propter raritatem cultus tantum : sed coniunctio unius ad plures non fiebat propter paucitatem materialem hominum : ergo etiam non debuit fieri propter raritatem cultus tantum : ergo numquam licuit habere plures uxores.

 

In contrarium huius sunt :

  1. Exempla sanctorum Patriarcharum, qui nullo modo perpetrassent illicitum : et ipsi plures habuerunt : ergo hoc licuit, et licite fecerunt.
  2. Item, quod nec more nec lege nec natura prohibetur, illud licet : sed habere plures uxores nec more nec lege nec natura prohibetur : ergo illud licet. Prima probatur per hoc quod habetur, I ad Corinth. VI, 12, super illud : Omnia mihi licent, ubi dicit Glossa : Hoc licet, quod nullo praecepto prohibetur. Secunda autem scribitur paulo infra in Littera : et, 32, quaest. 4 : Obiciuntur Iacob quatuor uxores. Et probatur in Littera.

 

Responsio. Dicendum sine praeiudicio, quod si consideretur humanum bonum ex fine rationis ordinantis officia humanorum actuum in civitate, tunc numquam licuit habere plures, licet non omnino sit contra naturam, sicut supra dictum est.

Et si obicatur, quod ius gentium in legibus permittit habere plures : dicendum quod aliud est permissio, aliud ordinatio ut ita fiat : et sciendum, quod in permissionibus lex non ordinatur ad divinam iustitiam prout est ordinans humanos actus, sed potius prout est permittens quaedam facta mala : et ideo nisi fieret dispensatio circa hoc familiari consilio Spiritus sancti, dico quod numquam licuisset : et ita etiam dixit Papa Innocentius tertius.

 

Ad primum ergo dicendum, quod cum instabat multitudo pertrahentium ad idololatriam, et paucitas Deum colentium in tantum quod (ut narrat Philo in suo Pentateucho) Abraham carcere et igne cogebatur nomen suum lateri impressum venerandum posteritati praebere a duobus qui venerunt ab Oriente : tunc ex familiari consilio Spiritus sancti usus habuit, quod potuerunt accipere plures, ut cum propagatione seminis esset etiam propagatio religionis. Et ex eadem causa fuit, quod noluerunt accipere uxores nisi de progenie sua, ne animi filiorum per alienigenas subverterentur a cultu divino, sicut etiam in Novo Testamento ad tempus voluit Deus formam baptismi in nomine Christi fieri, sicut notatum habetur supra in tractatu de baptismo, non quod ita deinceps observaretur, sed potius ut nomen suum amabile hominibus efficeretur : et tunc ad veram baptismi formam rediretur.

Ad aliud dicendum, quod mos dicitur dupliciter, scilicet verus mos, et ille quem facit necessitas. Verus mos est consuetudo secundum humanum bonum cuilibet deserviens. Et si quidem mos sic accipiatur, non erat tale matrimonium de more. Si autem secundo modo accipiatur, verum est, quod tunc tale matrimonium fuit de more, sed mos ille nihil aliud est, quam observantia causata ex necessitate periculi, sicut etiam dicimus quod accipere alienum tempore necessitatis, si necessitas diu duraret, esset de more : non tamen bene sequeretur, quod simpliciter obsequeretur bonis moribus.

Similiter dico de natura : si enim accipiatur natura a differentia hominis relata ad finem humanum, numquam fuit de natura : et ab hac sola natura ordinantur actus et officia humana in civitatibus, sicut patet in omnibus libris Philosophorum qui de urbanitatibus et politegiis sunt locuti. Si autem accipiatur natura aliis modis qui supra notati sunt, tunc non esset contra naturam : multa tamen non contra naturam huiusmodi existentia, illicita sunt : concumbere enim cum muliere non est contra huiusmodi naturam, et tamen illicitum est.

Similiter dico de lege : quia est naturalis et scripta : et naturalis videtur sicut et natura. Unde contra aliquam naturam est, et contra aliquem modum naturalem non est. Sed contra scriptam non fuit : quia nec adhuc fuit data. Et hoc modo intelligit Augustinus.

Unde patet, quod ex hoc non probatur, quod simpliciter licuerunt, sed potius ex causa et dispensatione divina.

 

 

ARTICULUS VIII.

An concubitus Loth cum suis filiabus licuit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, paulo post initium : Filiae Loth patre ebrio usae sunt, etc.

Exemplum inconveniens videtur : quia

  1. Matrimonio filiae patri non coniungebantur : ergo non est ad propositum.
  2. Item, videtur esse falsum : quia vinum immoderate sumptum constringit libidinem : ergo ebrietas tollit libidinem : ergo patre ebrio uti non poterant.
  3. Item, impossibile erat eum coire ad imaginationem : ergo imaginatio praesentavit sibi mulierem : ergo videtur falsum quod dicit in littera Genesis, XIX, 33 et 35, quod ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.

 

Responsio. Dicendum, quod simile est quoad intentionem facti, non quoad facti substantiam : quia intentione conceptus, non libidinis, patri coniungebantur : et ideo excusantur non a toto, sed a tanto. Alii autem Patres a toto excusabant : Ambrosius vocat Loth sanctum : sed hoc referendum est ad poenitentiam per opera sequentia.

Ad aliud dicendum, quod ebrietas est excessus briae : est enim bria (ut dicit Haymo super Apocalypsim) scyphus in quo homo bibere consuevit, et excessus mensurae quae bria dicitur. Vel, bria dicitur ebrietas : et hoc fit dupliciter, scilicet enormiter, aut moderate. Enormiter fit quando nimius vini humor impedit digestionem, et nimius vapor obstruit meatus imaginationis et rationis : et haec ebrietas abscindit coitum. Alia autem est moderata, scilicet quando calor vini elevat spiritus et sanguinem subtilem sursum, sed non oppilat meatus : sed tamen forti motu delet stabilitatem imaginum et confundit, ita quod ea quae sunt coram oculis, duplicari videntur : et clausis oculis multa occurrunt quasi somnia confusa : et haec non abscindit coitum, imo incitat ad eum ex calido, et ministrat materiam ex humido, et ex multiplicatione motus sursum in spiritu animali confundit discretionem : et tamen remanet imaginatio non certa. Et talis fuit ebrietas Loth : unde quod ille non sensit, intelligendum est, quod sensit quidem mulierem in genere, non autem discrevit, utrum haec vel illa, nec utrum esset imago vel veritas.

Et per hoc patet solutio ad ambo quaesita.

 

 

ARTICULUS IX.

Utrum antiquorum coniugia nostrorum aequentur virginitati ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante medium : Cum illorum coniugia nostrorum aequentur virginitati, etc.

De hoc Augustinus ita dicit in libro de Bono coniugali : Res ipsas si comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae, quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum. Homines vero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius quam alius habet.

De hoc quaere in tractatu de Virtutibus, quaest. de continentia, ubi plurima dixi et disquisite : et dependet solutio tota ab auctoritate inducta.

 

 

ARTICULUS X.

An immoderatus usus nostri temporis fere imitetur turpitudinem fornicationis temporis antiquorum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, in medio capitis : Immoderatus usus coniugii nostri temporis, fere turpitudinem imitetur fornicationis illius temporis, etc.

Videtur enim hoc falsum : quia fornicatio illius temporis fuit mortale peccatum, sed usus matrimonii numquam.

 

Responsio. Dicendum, quod loquitur quantum ad intentionem contrahentium ut in pluribus, qui temporibus istis contrahunt propter infirmitatem libidinis : tunc autem non commiscebantur nisi causa suscipiendae prolis. Similiter fornicantes conveniunt causa libidinis, et non causa suscipiendae prolis. Unde est quaedam similitudo in intentione, et non in facto.

 

 

ARTICULUS XI.

Qualiter Patriarchae et Apostoli delectabantur profectu religionis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in medio : Sicut Apostoli auditoribus admirantibus, etc.

Videtur, quod nihil sit simile : quia omni homini congaudendum est in bonis, et hoc gaudium est honestum et pulchrum : sed delectatio coitus semper est turpis : ergo nihil est simile quod inducit.

 

Responsio. Dicendum, quod simile est quoad hoc quod ultima intentio delectabatur in utrisque in profectu religionis : sed actus profectus fuit differens : ibi enim fuit per carnem, hic autem per spiritum : sed tamen hic et tunc similiter in uno delectabantur Patres Veteris et Novi Testamenti.

Hic autem tota ponenda esset quaestio de continentia, et de statibus eius, et de comparatione statuum : et haec notata est ante in tractatu de Virtutibus cardinalibus, et ideo hic omnino transeo ipsam.

 

 

ARTICULUS XII.

An difficilius fuit continere temporibus antiquis, quam his temporibus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : Qui multo facilius continere possent et vellent, etc.

Circa difficile enim et bonum est omnis ars et virtus : cum ergo virtus sit circa continere, difficilius erat continere, quam contrahere.

Ad hoc dicendum, quod est difficultas ex parte sensualitatis : et de illa procedit obiectio. Est etiam difficultas causata secundum rationem ex vi honestatis, sicut difficile est iusto peccare : et de illa loquitur in Littera.

 

 

ARTICULUS XIII.

An sub diversis legibus eodem modo excusabantur qui habebant plures uxores ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : Considera primum, quod Abraham ante legem, etc.

Videtur enim, quod haec causa nulla est : quia

  1. Etiam sub lege plures mulieres habuerunt sicut in principio Regum Elcana, et David habuit, et alii plures : patet ergo, quod nulla est causa illa.
  2. Item, lex scripta non est nisi explicatio legis naturalis : ergo non excusat, quod non peccavit in legem scriptam, quia peccasse potuit in legem naturalem.

 

Ad hoc dicendum, quod non dicit hoc propter excusationem Abrahae, sed propter statum temporis : quia tunc indiguit multiplicatione materiali : et ideo familiari consilio Spiritus sancti (inquit) plerique plures habuerunt.

Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad primum dicendum quod ante legem tempore Abrahae multo pauciores erant Deum colentes quam sub lege : et ideo plus excusabantur, et magis rationabilis fuit dispensatio.

 

 

ARTICULUS XIV.

An concubitus moderatus possit abesse a libidine ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : Quae tamen modificata et refraenante, etc.

Videtur enim, quod nulla modificatio est ibi : si enim aliqua est, illa est circa passionem circa quam consistit virtus : sed illa causata est in uxore vel maior, quanta in meretrice : ergo videtur, quod non modificetur.

Si forte dicas, quod modificatur et refraenatur ab aliis, et non in intensione ipsius passionis, quae est delectatio. Contra : In gula video bene etiam, quod in unico cibo ardenter delectari est vitium gulae, sicut patet in Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua. Ergo cum luxuria in genere maius sit peccatum quam gula, videtur etiam luxuria esse ubi sit delectatio vehemens in una muliere.

Ad hoc dicendum, quod refraenatio fit in duobus, scilicet in obiecto, quia coarctatur ad unam : et fit refraenatio, in circumstantiis, scilicet ut cognoscat quam oportet, et quando, et ubi, et quantum, etc., quae rhetor determinat.

Ad obiectum contra, dicendum, quod nimia illa delectatio incidit ex natura corrupta, et non ex ratione praeordinante : sed in gula est intenta delectatio talis : et ideo alius peccat, et alter non.

 

 

ARTICULUS XV.

An gula sit bene diffinita ?

 

Deinde quaeritur ratione huius quod dicit, A, paulo ante finem : Quod autem in sustentando vitam licitus est cibus, etc.

Quaeritur, inquam, hic de gulae speciebus, et filiabus eius.

 

Circa primum quaeruntur quinque.

Primum est, quae sit gulae diffinitio ?

Secundum est, utrum gula sit carnale vitium ?

Tertium est, utrum gula sit circa delectabile gustui, in quantum est gustus, vel in quantum est quidam tactus ?

Quartum est, utrum omnis motus gulae sit peccatum ?

Quintum, utrum gula sit capitale vitium ?

 

Ad primum sic proceditur, et videtur, quod diffinitio Hugonis de sancto Victore : Gula est immoderatus appetitus edendi, sit incompetens :

  1. Gula enim non solum committitur circa quantitatem cibi, sicut dicit, sed etiam circa alia, ut quando nimis studio, vel ardenter quaeritur : immoderatio autem dicit excessum quantitatis : ergo non complectitur rationem gulae.
  2. Item, ea quorum conceptio est cum materia, debet in eorum diffinitione poni materia, ut dicit Philosophus, cuiusmodi sunt omnia naturalia : sed gula habet determinatam materiam : cum ergo materia non ponitur in diffinitione eius, videtur diffinitio eius incompetens.
  3. Sed videtur, quod gula sit tantum circa quantitatem. Contraria enim habent fieri circa idem : sed medium sobrietatis cui contrariatur gula, ut vult Philosophus, determinatur secundum quantitatem quoad nos : ergo et gula erit solum in excessu quantitatis.
  4. Item, insensibilis qui deficit in appetitu cibi, non habet moderatum appetitum edendi, quia non pervenit ad medium, nec est moderatus : sed non est gulosus : ergo immoderatus appetitus edendi non est diffinitio gulae.
  5. Item, Gregorius ponit sub uno capitali ebrietatem quae consistit in potu, et gulam quae est specialiter in cibo : et illud capitale hic diffinitur : ergo debuit poni utrumque, scilicet edendi, et bibendi.
  6. Item, nihil appetit suam corruptionem : sed, sicut dicit Gregorius : Dignitas conditionis humanae per immoderantiam sauciatur : ergo non potest esse immoderatus appetitus.
  7. Item, peccatum, ut dicit Augustinus corrumpit modum, speciem, et ordinem : sed gula peccatum quoddam est : ergo non debet solum diffiniri per corruptionem modi, sed etiam aliorum.
  8. Item, sicut dicit Gregorius, non refert quid vel quantum sumatur : sed immoderatus appetitus respicit quid vel quantum sumatur : ergo de eo non refert : sed de gula refert, quia vitium est : ergo non erunt in uno appetitu edendi.
  9. Item, in diffinitione perfecta non sufficit dicere quid est, nisi dicatur propter quid, ut dicit Philosophus in libro Posteriorum : sed in dicta diffinitione non dicitur propter quid sit immoderatus appetitus : ergo diffinitio imperfecta.
  10. Item, in naturali appetitu pauci vel nulla delinquunt : in gula autem multi delinquunt : ergo non est gula immoderatus appetitus edendi.
  11. Item, sicut dicit Augustinus : Populus in eremo non peccavit, quia desideravit, sed quia ex desiderio blasphemavit : sed constat, quod immoderate appetiit, unde dicitur in textu, quod populus flagrabat desiderio carnium : ergo immoderatus appetitus non est peccatum : gula autem est peccatum : ergo non est immoderatus appetitus edendi.
  12. Item, ille qui ignorat in quanto consistat debitus modus, potest appetere immoderate : non tamen est gulosus : ergo diffinitio est in plus, quam diffinitum.
  13. Item, ille qui provocat verbis aliquos ad edendum, gulosus dicitur : non tamen forte appetit immoderate : ergo diffinitio non convenit omnibus de quibus dicitur diffinitum.
  14. Item, gulosus non solum delectatur in edendo, sed etiam in bibendo et odorando : ergo etiam ista debet continere diffinitio.
  15. Item, naturalis et moralis sunt scientiae distinctae ab invicem : sed gula cum sit vitium, pertinet ad moralem, appetitus autem pertinet ad naturalem : ergo gula non debet diffiniri per appetitum.

 

Solutio. Dicendum, quod gula dupliciter potest considerari, vel in actu, vel in habitu : et dicta descriptio datur de ea secundum quod est in actu, quia sic nituntur Sancti diffinire vitia. Unde appetitus sumitur hic pro appetitu in actu, et determinatur per proprium actum gulae qui est edere, quod est actus supra materiam determinatam, scilicet cibum : et sic debet dari diffinitio actus. Sed quia gula est actus vitiosus, et malum specificatur in quantum est malum, ex corruptione oppositi habitus, ideo complete manifestatur et quantum ad rationem actus, et quantum ad rationem vitii.

 

Ad primum ergo dicendum, quod modus dupliciter dicitur. Uno modo secundum mensuram quantitatis : et hoc modo non privatur hic. Alio modo secundum determinationem ad medium secundum omnes circumstantias in quibus salvatur medium : et sic modus substantialiter est ipsa virtus, et sic privatur hic.

Ad aliud dicendum, quod materia determinata includitur in actu edendi qui ponitur in diffinitione gulae : et ideo non oportet ulterius addere.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus non intelligit, quod medium virtutis determinetur secundum quantitatem rei in se, quia sic esset simpliciter medium rei : sed prout stat sub appetitu, et sic determinatur quoad nos salvatis circumstantiis omnibus secundum proportionem appetitus : unde corrumpitur medium non solum per quantitatem, sed etiam si plura appetat quam oporteat, vel non oporteat : et similiter est de aliis circumstantiis.

Ad aliud dicendum, quod insensibilis licet non habeat moderatum appetitum, non tamen habet immoderatum : quia non appetit. Negatio autem composita non fertur ultra terminum cui adiungitur : unde remanet appetitus affirmatus.

Ad aliud dicendum, quod potus numquam propter se appetitur, sed propter deferendum cibum per membra : et ideo in diffinitione capitalis vitii non debuit poni, sed tantum finis ultimus.

Ad aliud dicendum, quod licet nihil appetat suam corruptionem, potest tamen appetere id quod propriam naturam corrumpit, non tamen in quantum corrumpit, sed in quantum est apparens bonum : unde est fallacia accidentis.

Ad aliud dicendum, quod non privatur hic modus prout dividit bonum naturale contra speciem et ordinem, sed prout respicit mensuram circumstantiarum secundum determinatum medium : et sic substantialiter est ipsa virtus, et continet illa tria.

Ad aliud dicendum, quod non differt quid vel quantum sumatur secundum quod est in re, sed secundum quod refertur ad desiderium, et sic quod moderatus appetitus appetit, respicit privatio.

Ad aliud dicendum, quod licet materia ex qua aliquid fit, non incidat in manu cum aliis : tamen circa quam est actus, est finis et movens secundum metaphoram : et ideo ex determinatione propriae materiae sive obiecti determinatur propter quid.

Ad aliud dicendum, quod in his quorum appetitus est naturalis, pauci vel nulli decipiuntur, secundum quod eorum naturalis est appetitus : tamen simpliciter loquendo circa illa multi possunt decipi : quia, sicut dicit Philosophus, in communibus secundum quod est eorum appetitus naturalis apud omnes, non multum privantur, sicut circa hoc quod desideratur cibus ad nutrimentum corporis : sed in propriis quae quilibet appetit secundum suam concupiscentiam, est peccatum, ut desiderare propter dulcedinem, vel aliquid tale, quod non est commune, sed proprium concupiscenti secundum gulam.

Ad aliud dicendum, quod desiderando carnes in se non peccavit populus in earum desiderio : sed secundum statum sub appetitu qui allicitur quibusdam propriis superadditis ad communia : peccaverunt enim, quia tam ardenter desideraverunt, ut eis desiperent cibaria Domini, et Deum contemnendo blasphemaverunt.

Ad aliud dicendum, quod licet ignorans non servet modum, non tamen corrumpit modum, quia non vult aliquid contrarium modo : immoderatus autem dicit corruptionem modi.

Ad aliud dicendum, quod ille qui provocat verbis ad gulam, gulosus dicitur : provocat enim ad hoc, ut sint similes sibi : sed ex hoc quod provocat, non reducitur ad gulam sicut species ad genus, sed per reductionem principii sicut punctum ad lineam. Unde non oportet ut secundum hoc conveniat sibi diffinitio gulae, sicut nec diffinitio lineae puncto.

Ad aliud dicendum, quod gulosus non delectatur in colore et odore propter se, sed refert totum ad delectationem quae est secundum gustum : sicut dicit Philosophus in fine primi Ethicorum.

Ad aliud dicendum, quod sicut moralis potest considerare partes animae usquequo : sicut et medicus considerat naturam oculi ut sciat curare infirmitatem. Similiter autem haec consideratio pertinet ad naturalem. Potest enim appetitus dupliciter considerari : vel secundum quod est pars animae quae est perfectio corporis naturalis, et sic spectat ad naturalem consideratio eius : vel secundum quod comparatur ad proprium obiectum virtutis, vel in ordinationem oppositam, et sic potest ipsum considerare moralis.

 

 

ARTICULUS XVI.

An gula sit peccatum carnale ?

 

Secundo quaeritur, utrum gula sit carnale peccatum ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Ambrosius : Peccatum ubi oritur, ibi moritur : sed, sicut dicit Bernardus, Ieiunium sanat pestes corporis : cum igitur gula sanetur ieiunio, videtur esse pestis corporis et oris in carne : et sic est carnale peccatum.
  2. Item, illud peccatum dicitur carnale, quod efficitur in carne : sed sicut dicitur in Collationibus patrum, efficientia quorumdam peccatorum consummatur in carne, ut gula, et luxuria, et quorumdam non : ergo gula est peccatum carnale.

 

In contrarium huius est, quod dicit Apostolus, I ad Corinth. VI, 48 : Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est : et excipit solam fornicationem Glossa : Extra corpus, id est, extra vinculum carnalis concupiscentiae. Inde sic : Nullum peccatum carnale, est extra vinculum carnalis concupiscentiae : ergo gula non est peccatum carnale.

  1. Item, appetere non est corporis, sed animae : sed gula diffinitur per appetitum, ut dictum est : ergo non est peccatum carnale.

 

Responsio. Dicendum, quod tripliciter dicitur esse peccatum carnale. Aut quia habet primam originem ex carne : et sic omne peccatum in nobis est carnale, etiam infidelitas, quia primam originem ex corruptione carnis per peccatum originale contraxit. Dicitur etiam carnale peccatum, quod non perficitur sine aliquo actu vel motu corporali, licet etiam habeat obiectum spirituale : et sic dicitur ira etiam peccatum carnale, quia ira non fit sine ebullitione sanguinis et alia carnali passione. Sed infidelitas sic non est corporale vel carnale peccatum : quia consistit ex toto in actu mentis. Dicitur etiam carnale peccatum, cuius obiectum est delectabile carni, in cuius coniunctione perficitur delectatio : et sic dividitur contra spirituale peccatum, cuius obiectum est spirituale, sicut ira appetit vindictam, et odium, et superbia, et similia. Et sic dicitur carnale gula et luxuria : quarum gula est circa delectabile gustui, quia ordinatur ad conservationem individui : et luxuria circa delectabile tactui, quia ordinatur ad conservationem speciei.

 

Ad hoc ergo quod opponitur primo in contrarium, dicendum quod sola luxuria dicit peccatum in corpus, quia per eam dividitur corpus, et non per gulam, licet utrumque sit circa delectabile corporis.

Ad Glossam vero dicendum, quod vinculum dicitur a vinciendo : unde gula dicitur esse extra vinculum carnalis concupiscentiae, quoniam ratio in delectatione gulae non ita vincitur et subruitur sicut a delectatione luxuriae propter sui vehementiam.

Ad secundum dicendum, quod licet gula initietur in actu animae, tamen completur in actu carnis et circa obiectum carnale, et ob hoc dicitur carnale.

 

 

ARTICULUS XVII.

An gula sit circa delectabile gustui ?

 

Tertio quaeritur, utrum gula sit circa delectabile gustui, in quantum est gustus, vel in quantum est tactus quidam.

  1. Si enim aliqua duo opponuntur uni, oportet quod secundum aliquod unum sibi opponantur, quod sit circa illud circa quod est suum oppositum, quia opposita nata sunt fieri circa idem, et unum uni opponitur eodem modo oppositionis : sed temperantiae opponitur gula et luxuria : oportet ergo, quod temperantia sit circa delectabilia tactus : si ergo gula sit circa delectabilia gustus, erit hoc in quantum est gustus quidam tactus.
  2. Item, sicut dicit Philosophus, gula est circa cibum non in quantum est circa delectationem saporis tantum, sed secundum quod refertur ad usum aliquem qui gustat ciborum sapores : et in hoc delectari dicitur gulosus : sed cibus non refertur ad usum nutrimenti nisi secundum obiecta tactus in calido, frigido, humido, sicco : quia ex his constituitur corpus, et sicut Philosophus dicit, ex eisdem nutrimur, ex quibus sumus : ergo gula est circa gustum in quantum est quidam tactus.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicit Chrysostomus : Regio gulae dividitur in duo, scilicet linguam, et palatum : sed obiecta tactus non appropriantur solis his partibus, imo sunt communes omnibus partibus corporis : ergo gula non est circa gustum ut est tactus, sed prout condividitur sibi.
  2. Item, sicut dicit Philosophus, amicus dulcis diligit vinum, non quia vinum, sed quia dulce : sed maxime gulosus videtur amicus dulcis : ergo diligit et delectatur in cibo, quia dulcis : sed dulcedo est proprium obiectum gustus : ergo circa huiusmodi est gula.

 

Responsio. Dicendum, quod gula est circa gustum prout est tactus quidam : non enim solum quaerit delectari in cibo, prout est delectabilis sapor, sed prout venit in usum nutrimenti : et hoc non convenit nisi secundum obiecta tactus. Et rationes ad hoc concedimus.

 

Ad id vero quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod gula est non simpliciter circa cibum secundum quod est conveniens ad nutrimentum membrorum, sed oportet quod cognoscatur conveniens : hoc autem fit illis duabus partibus, et ideo appropriantur gulae.

Ad secundum dicendum, quod dulcedo cibi delectat propter convenientiam cibi : conveniens autem est secundum obiectum tactus : et ideo circa huiusmodi est gula.

 

 

ARTICULUS XVIII.

An omnis motus gulae sit peccatum ? et, An semper gula sit peccatum mortale ? et, An gula sit maius peccatum quam luxuria ?

 

Quarto quaeritur, utrum omnis motus gulae sit peccatum ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Sicut dicitur in secundo Sententiarum, omnis tentatio a carne est peccatum : sed in quolibet motu gulae est tentatio a carne : ergo quilibet motus gulae est peccatum.
  2. Item, omnis appetitus in delectatione luxuriae, est peccatum, adeo ut si quis accedat ad uxorem propter delectationem, peccat : sed omnis appetitus gulae est propter delectionem cibi : ergo omne tale est peccatum.

 

Ulterius quaeritur, utrum gula semper sit mortale peccatum.

Et videtur, quod sic :

  1. In peccato enim contingit triplex esse movens : aut quando natura praeit et libido sequitur : aut quando movent simul, ita quod non discernitur quid primo moveat : aut quando libido praecedit, et natura sequitur. Sed quando natura praecedit et libido se immiscet, est peccatum veniale : ergo videtur, quod quando libido praecedit et natura sequitur, quod sit mortale : et haec sit ratio iudicandi aliquid mortale in gula : et hoc multoties contingit.
  2. Item, actus excellentia corrumpit medium : sed maxime est actus excellentia, quando interdicitur ratio, quod fit quando libido praeit et natura sequitur : ergo tunc corrumpitur medium virtutis : sed non corrumpitur nisi per peccatum mortale : ergo erit secundum praedictam regulam semper peccatum mortale.
  3. Item, omnis abundantia corrumpit medium : sed gula est semper abundantia consistens, alioquin non esset vitium semper : ergo corrumpit medium virtutis, et ita semper est peccatum mortale.
  4. Item, in actibus hominum nihil potest turpius esse, nisi quando movens est turpe, materia turpis, et finis turpis : sed quando libido praecedit, movens est turpe, scilicet libido : et finis, quia propter delectationem : et etiam materia sive obiectum, quia circa bonum commutabile : ergo nihil potest esse turpius : ergo est peccatum mortale.

 

Ulterius quaeritur, quid sit maius peccatum, an gula, vel luxuria ?

Et videtur, quod gula : quia

  1. Sicut dicit Philosophus : Id ad quod magis inclinati sumus, magis contrariatur medio : sed magis inclinati sumus ad delectabilia gulae, quam ad delectabilia luxuriae, quia sine illis esse non possumus : ergo gula magis contrariatur medio virtutis, quam luxuria.
  2. Item, sicut dicit Augustinus : Ubi est maior corruptio, ibi est minus peccatum : sed magis corrupta est generativa, quam nutritiva, quia generativa est etiam infecta : ergo cum luxuria sit circa generationem, gula circa nutritionem, luxuria erit maius peccatum.

 

Sed contra : Ubi est necessitas maior, ibi est minus peccatum : sed maior necessitas incumbit circa delectabilia gulae, quam circa delectabilia luxuriae : ergo gula est minus peccatum.

 

Responsio. Dicendum, quod gula est semper peccatum, non tamen semper est mortale : nec etiam quandocumque praecedit libido et sequitur natura, est peccatum mortale : hoc enim contingit quotiescumque aliquis appetit cibum solum propter delectationem, vel intendens aliquam utilitatem, vel animae, vel corporis : quod multoties contingit sine peccato mortali. Sed ad sciendum regulam, qua possumus iudicare quando est mortale, et quando veniale, notandum est, quod ad determinationem medii in quo consistit medium sobrietatis, tria requiruntur, scilicet ratio determinans, et medium determinatum, et id respectu cuius determinatur, scilicet virtus nutritiva, ut scilicet tantum sumatur, quantum potest convertere virtus naturalis, et quantum potest sufficere ut conservetur in suo esse et in suo vigore, et in comparatione ad opus quod debet exercere. Similiter medii corruptio potest secundum ista tria attendi : potest enim esse corruptio medii secundum se, et secundum hoc non potest attendi ratio peccati quin lateat quantum sit determinatum medium : unde potest corrumpi hoc modo medium salva recta ratione. Si autem attenditur corruptio medii penes id cuius proportione determinatur, si per intellectum separetur determinatio rationis, secundum hoc erit peccatum in natura quae generatur ex superfluitate vel diminutione cibi. Restat ergo, quod regula peccati sumatur quando corrumpitur medium ex parte rectae rationis : ratio autem regulatur ad determinandum medium, vel rationibus naturalibus determinando medium secundum proportionem virtutis nutritivae : et si corrumpatur secundum hoc, erit peccatum in natura, sicut et praemium : vel rationibus civilibus, ut scilicet determinetur medium in cibis per circumstantias civiles, quas decet observari in conservatione civium, ut scilicet quando et ubi et quantum oportet secundum conditionem suam et secundum opus suum : et secundum hoc etiam est iterum vitium civile in corruptione medii, et non secundum theologum qui considerat rationem peccati secundum comparationem ad reatum divinae ultionis. Aliquando vero regulatur rationibus divinis ad determinandum medium : ut quando determinat minus sumendo, quam requirat virtus naturalis secundum vigorem, suum, licet non subtrahat ei quo indiget ad sustentationem esse : vel propter satisfactionem pro peccato, quia cum additione necessarii simul augetur concupiscentia, vel etiam propter aliquod statutum. Et in hoc considerato est mensura peccati : quando enim ratio determinat medium contra praeceptum, est peccatum mortale : quando vero non est praeceptum contrarium, sed praeter praeceptum determinat, est veniale peccatum. Et hoc est universaliter tenendum in omnibus in quibus potest esse mortale et veniale peccatum.

 

Prima duo obiecta concedimus.

Ad aliud autem dicendum, quod non, quandocumque moveat libido propter delectationem, est mortale peccatum : licet enim praecedat libido, non tamen natura usquequaque sequitur, ut ponat finem suum in illa delectatione, sed adhuc potest regulari, licet sequatur aliquo modo libidinem.

Similiter ad sequens dicendum.

Ad aliud dicendum, quod propter hoc quod latet medium, sufficit esse proprie medium, quantumcumque aliquo modo disceditur a medio, sed quando perfecte disceditur ab ipso in contrarium.

Ad aliud dicendum, quod finis non est simpliciter turpis : quoniam delectatio cibi non ponitur finis ultimus in quo quiescatur ut avertatur a Deo, sed turpior est quando ponitur ultimus finis.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod gula est minus peccatum, quam luxuria.

Et quod obicitur : Id ad quod magis inclinati sumus, etc., dicendum quod dicitur contrariari magis medio, non quia magis differt a medio, sed quia magis impedit ne perveniatur ad medium, et propter hoc est minus peccatum.

Ad aliud dicendum, quod generativa dicitur infecta et magis corrupta propter vehementiam delectationis : sed talis corruptio inducit infirmitatem : et ideo non excusat a peccato, ut vult conclusio.

 

 

ARTICULUS XIX.

An gula sit vitium capitale ?

 

Quinto quaeritur, utrum gula sit capitale vitium ?

Et videtur, quod non :

  1. Quodcumque enim vitium quod reducitur ad aliquod ante se, non est capitale : sed gula est huiusmodi : ergo non est capitale vitium. Probatio mediae Si duo opponuntur uni, oportet esse aliquod commune ad illa secundum quod opponantur, unum enim uni opponitur : sed temperantiae opponitur gula et luxuria : ergo oportet esse ad hoc commune unum vitium ad utrumque, quod erit prius utroque, eo quod commune prius est proprio.
  2. Item, sicut dicit Commentator super quartum Ethicorum : phaiêkês est, qui avidus ab omni incontinens delectabile : venatur sed incontinentia quae est circa quodlibet delectabile, prior est ea quae est circa aliquod delectabile determinatum, cuiusmodi est gula : ergo non est capitale vitium, cum habeat aliquid prius se.
  3. Si dicas, quod gula non habet aliquod vitium in re ante se, sed solum secundum rationem : hoc autem non aufert sibi rationem capitis. Contra : Quaecumque ita se habent, quod cadunt sub voluntate secundum maius et minus, illa possunt separari secundum actum rationis quam sequitur appetitus, et circa illa esse diversa in ordinando actum voluntatis : sed concupiscentia in toto minus est voluntaria ut dicit Philosophus, quam in parte, pauci enim vel nulli desiderant concupiscere : sed ea in quibus determinatur concupiscentia, ut cibos, venerea, multi desiderant : ergo circa concupiscentiam in toto et in parte potest esse diversa inordinatio voluntatis, et ita diversum vitium in re, et non solum in ratione : et sic sequitur id quod prius.
  4. Item, super id Psalmi CXXXIV, 8 : Qui percussit primogenita Aegypti, dicit Glossa : Primogenita Aegypti sunt gula et luxuria, quae primo venter generat : sed venter non accipitur pro re naturae, quia ex hoc non per se generatur malum : sed oportet sumi pro aliquo vitio ventris : quod non est gula, quia nihil generat se, sed prius eo : ergo gula non est capitale vitium.
  5. Item, sicut dicit Isidorus : Ex gastrimargia generatur ebrietas et comessatio quae est gula : ergo gula non est capitale vitium, quia generatur.

 

  1. Sed cum contraria sunt quae maxime distant, istud vitium esset contrarium, cuius actus intensissimus est in corruptione medii : huiusmodi autem actus est circa intensissimum delectabile, quod non est delectabile in communi, sed magis delectabile proprium : ergo vitium capitale non erit vitium quod est circa delectabile, sed potius gula quod est circa delectabile cibi.
  2. Item, sicut dicit Commentator super IV Ethicorum, gastrimargia dicitur a gastêr quod est venter, et margaô quod est insanio. Inde gastrimargia quasi ventris insania : sed insania dicit appetitum vehementem qui non subiicitur regimini rationis : talis autem appetitus non potest esse nisi circa delectabile ventris determinatum, quoniam delectabile in communi, non habet perfectam rationem delectabilis : ergo gastrimargia non est commune vitium, sed idem quod gula : cum autem sit capitale vitium, gula etiam est capitale vitium.

 

Responsio. Dicendum, quod gula est capitale vitium : et rationes ad hoc concedimus : de ratione enim capitalis vitii est, quod habet obiectum continens completam rationem delectabilis, ita quod non oporteat referre in aliud, sed ponitur tamquam finis appetitus quo perverse fruatur, ad cuius consecutionem etiam alia in causa convocentur : sicut unus princeps in exercitu convocat subditos sibi in auxilium suum, et etiam alios principes : ad cuius similitudinem dicitur caput in vitiis : et hoc totum convenit gulae.

 

Ad primum ergo dicendum, quod gula non reducitur in aliquod vitium prius quod habet completam rationem delectabilis in suo obiecto, sed in aliquid quod est prius secundum rationem : et haec reductio cum non sit in caput, sed in genus, non tollit rationem capitis.

Ad secundum dicendum, quod phaiêkês est unus modus incontinentiae de septem quos enumerat : non tamen est capitale vitium, sed nec plures ex aliis modis ibi enumeratis.

Ad aliud dicendum, quod licet contingat esse aliquod vitium quod deordinet voluntatem circa delectabile in communi, tamen huiusmodi delectabile non habet perfectam rationem delectabilis. Delectatio enim sensibilis est generatio in sensibilem animam, sicut dicit Philosophus, circa quam est gula : perfecta autem delectatio non est nisi in actu coniunctionis convenientis ad sibi conveniens : actus autem singularium sunt et maxime sensibilis animae. Unde delectatio potest esse perfecta duobus modis : aut quia praecedit actum sicut est delectatio spei, aut quia obiectum est commune, et indiget additione ut fiat singulare, et perficiatur in eo desiderium et delectatio : et ideo illud vitium quod erit circa delectabile in communi, non poterit esse capitale, sed potius est circa delectabile determinatum, ut est gula, et luxuria.

Ad aliud dicendum, quod venter accipitur pro habituali concupiscentia ventris, ex qua oriuntur illa sicut in causa, non sicut in capite, sed sicut ex radice.

Ad aliud dicendum, quod gastrimargia idem est quod gula, et comessatio non dicitur gula in communi, sed filia eius est enim comessatio in conviviis, quae fiunt quando quilibet ponit partem suam, vel alio simili modo.

 

 

ARTICULUS XX.

An quinque species gulae Gregorio sint bene assignatae ?

 

Secundo, quaeritur de speciebus gulae. Assignat autem Gregorius super cap. XXV Genesis quinque species gulae, quae continentur in hoc versu :

Praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose.

 

  1. Videtur, quod in hoc quod est nimis comedere, non sit aliqua species gulae : quia, sicut dicit Tullius in libro de Officiis, quatuor determinant, scilicet natura, ratio, fortuna, et voluntas : sed natura non est eadem in omnibus, ut penes eam possit determinari quantitas cibi, quia quod uni est nimis, est alii parum : ratio autem sequitur naturam, nec est contraria sibi : nec sunt etiam omnes homines unius fortunae, quia unus est dives, et alter pauper : nec etiam est eadem voluntas : ergo circa hoc quod est nimis, non est vitium gulae, cum non sit ibi aliquis modus determinatus.
  2. Item, sicut dicitur in Collationibus patrum, ieiunium est indifferens : cum ergo suum oppositum consistat in nimis comedere, non est vitium.
  3. Item, culpa et poena differunt : sed nimis comedere est poena, et quoad naturam quae gravatur, et quoad res quae expenduntur : ergo non est culpa : et ita vere non est sub specie culpae.
  4. Item, videtur quod circa hoc quod est praepropere, non sit aliqua species gulae diversi : enim diversis horis appetunt cibum, et sine vitio, vel ex natura, vel ex consuetudine : ut legitur in Itinerario Clementis, de Clemente, quod quando venit ad Petrum, appetebant cibum ante diem, quia ita consueverat cum nautis : nec tamen reprehenditur : ergo videtur, quod non sit tempus determinatum sumendi cibum, quod anticipare sit vitium.
  5. Item, aut tempus ex cuius anticipatione est vitium, determinatur a natura, aut ab Ecclesia : sed non a natura, quia diversorum natura in diversis temporibus cibum exigit : nec etiam ab Ecclesia videtur posse determinari, quia non est determinatum per aliquam Scripturam, et maxime quod non convenit naturae : ergo videtur nullo modo esse determinatum tempus, et sic idem quod prius.
  6. Item, videtur quod circa hoc quod est laute, non sumatur aliqua species gulae : laute enim idem est quod laute comedere, quod fit pro munditia quae requiritur circa cibum : sed munditia non est vituperabilis : unde Dominus multoties in Veteri Testamento praecepit sanctificationem : ergo circa hoc non est aliqua species gulae.
  7. Item, videtur circa hoc quod est ardenter, quod non sit aliqua species gulae : illud enim quod non est in potestate nostra, non est vitium : sed ardenter appetere cibum, non est in potestate nostra, sed vel est ex infirmitate, sicut ambolismo, et tunc potius est poena quam culpa : vel etiam ex vigore caloris naturalis : ergo circa hoc non est gula.
  8. Item, videtur quod circa omnia ista simul non sit gula : sicut enim dicit Augustinus, omnis humana perversitas est frui utendis, vel uti fruendis : sed contingit omnia ista concurrere, nec tamen fruitur aliquis utendis : ergo etiam nec erit perversitas aliqua : ergo circa hoc non erit gula.

 

Responsio. Dicendum, quod praedicta sunt species et modi accidentales gulae : et gula dividitur per ea sicut per accidentia : et numerus eorum sic potest accipi ex propriis gulae. Quod enim provocat ad immoderatum appetitum comedendi, aut est intrinsecus, aut extrinsecus. Si extrinsecus : hoc potest esse dupliciter : vel quia provocat species ipsius cibi, sicut quando exquiritur inordinate electus cibus et pretiosus : sicut dicitur, Amos, VI, 4 : Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti : et sic est laute. Vel provocat adiunctum speciei, quod facit ipsum magis appeti, ut sapor, et alia huiusmodi, de quibus Bernardus dicit, quod deludunt palatum : et sic est studiose. Si autem provocat appetitus qui est intra : sic est dupliciter : quia vel est secundum quod praevenit actum, et sic est praepropere : vel secundum quod est in actu edendi : et hoc iterum dupliciter : quia vel est immoderatus appetitus secundum se, ut quando effundit se totum super cibum, et sic est ardenter : vel in comparatione ad obiectum, quia scilicet nimis appetit de cibo, et sic est nimis.

 

Ad id vero quod primo obicitur, dicendum quod licet propter diversitates hominum non possit determinari modus in quantitate cibi in particulari, potest tamen determinari in communi, quod erit regula qua potest aliquis dirigi in pluribus vel omnibus : sicut legislator (ut dicit Philosophus) non potest statuendo legem considerare omnia particularia quin in aliquo casu transgrediatur aliquis legem positam sine poena : sicut si contra prohibitionem ascendat quis murum ut defendat ab hostibus : si enim legislator esset praesens, discerneret hoc esse faciendum : tamen recta ratio potest determinare tribus modis quantitates cibi in particulari, rationibus divinis, vel civilibus, vel naturalibus : et ita transgrediendo modum, peccat circa hoc quod est nimis comedere.

Ad aliud dicendum, quod ieiunium in se consideratum indifferens est : secundum tamen quod additur sibi aliqua causa ex rationibus divinis, ut quia fit propter satisfactionem, vel ad reprimendam concupiscentiam carnis, bonum est : secundum vero quod consideratur sine tali causa, sic vituperabile est, et est vitium insensibilitatis, in quo quis diminuitur in cibo.

Ad tertium dicendum, quod non eadem ratione est nimis comedere culpa et poena : sed est poena in comparatione ad effectum, culpa vero prout in se consideratur sine modo debitae quantitatis ex causa libere operante.

Ad quartum dicendum, quod licet non possit determinari tempus quoad omnes in particulari, potest tamen determinari in communi, secundum quod ratione propria regulabitur in sua operatione : et tempus determinatum est in communi hora sexta, sicut dicit Hugo de sancto Victore super regulam.

Ad quintum dicendum, quod tempus comedendi invenitur determinatum in Scriptura, ut dicit Petrus, Act. II, 15 : Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : reputans post horam tertiam conveniens esse tempus sumendi cibum communiter, quod est in hora sexta. Est et determinatum a natura : tempus enim conveniens sumendi cibum, est quando calor evocatus est ad exteriora : tunc enim venter est vacuus, et ventositates et fumi resident, et tunc appetit : tempus autem evocationis caloris ad exteriora, determinatur secundum motus ipsius solis calefacientis. Initium autem motus solis est a meridie caeli, ubi est status solis hora sexta. Si ergo sumatur cibus, cum oporteat ad hoc tempus dari sumptioni cibi et locationi eius in loco digestionis, illo utique deservit pro quarta diei naturalis, qua sol movetur usque ad punctum. Occidentis : sed quia ad hoc quod fiat digestio, oportet congregare calorem interius, qui fuit exterius per calorem solis : et hoc successive completur per constrictionem pororum et subtractionem radiorum solis usque ad terminum alterius quartae, quando sol est in angulo noctis, scilicet in parte opposita principio sui motus : deinde alia quarta deserviet digestioni completae quousque veniat sol ad punctum horizontis. Sed quia nutrimentum digestum necesse est dividi per membra, quod non potest fieri sine calore deferente ad singula membra : calor autem cum sit motus congregatus non potest deferre nutrimentum per membra nisi evocetur ad extra per calorem solis, ideo quando sol incipit ascendere, calor incipit deferre nutrimentum : et quando sol pervenerit ad medium, complete distribuitur nutrimentum singulis membris : et tunc est hora sumendi cibum, et est hora sexta. Quod vero motus solis incipiat a meridie caeli, probatur per Psalmum XVIII, 7, ubi dicit : A summo caelo egressio eius : et loquitur ad litteram de motu solis. Potest etiam probari astronomice : quoniam ab illo puncto incipit sol moveri, ubi dividitur motus solis in arcus aequales : hoc autem non fit in puncto horizontis, vel in Oriente, vel Occidente : quia sic dies et nox semper essent aequales : sed aequantur in puncto meridiei caeli : quia quantum diminuitur in una quarta diei, tantum additur in quarta noctis : et ideo ibi stabit motus solis. Potest etiam assignari ratio naturalis : quia quando sol incipit diluculo ascendere, calor excitatur et humidum exhalat : et ita quando solis ascensus completur, humidum iam exhalavit, et membra evacuata indigent cibo, sicut dicit Philosophus in libro de Conservatione sanitatis, quod non est tempus sumendi cibum quousque sit homo evacuatus a cibo priori.

Ad sextum dicendum, quod laute non dicitur, quando quaeritur munditia in his quae pertinent ad cibum : sed quando quaeruntur illa quoad modum, quando laute inter alia, sicut agnus unus eligitur ex toto armento.

Ad septimum dicendum, quod licet in potestate nostra vehementia appetitus non sit, tamen in potestate nostra est, ut exsequamur appetitum sive reprimamus ipsum, non effundentes nos ex toto super cibum.

Ad octavum dicendum, quod licet aliquando in istis non sit perfectus fructus, quando est peccatum veniale : non tamen omnino est usus, sed est dispositio ad fructum, sicut veniale ad mortale : et ideo est aliqua perversitas, licet non mortalis.

 

 

ARTICULUS XXI.

An filiae gulae sint bene assignatae ?

 

Tertio, quaeritur de filiabus gulae.

Assignat autem Gregorius quinque, scilicet multiloquium, scurrilitas, inepta laetitia, immunditia, et hebetudo mentis.

  1. Videtur enim, quod multiloquium proveniat ex debilitate rationis : sed ebrietas quae pertinet ad gulam, maxime impedit rationem : ergo non est filia gulae.
  2. Item, videtur quod scurrilitas non sit filia gulae : una enim filia non potest esse duarum matrum : sed secundum Isidorum, scurrilitas est filia luxuriae : ergo non est filia gulae.
  3. Item, videtur quod hebetudo mentis non sit filia eius : poena enim dividitur contra culpam : sed hebetudo quaedam poena est : ergo non debet poni inter vitia quae generantur ex gula.
  4. Item, videtur quod immunditia non sit filia eius : immunditia enim species luxuriae est, qua aliquis sine coitu delectationem coitus procurat aliquo motu proprii corporis : ergo magis videtur pertinere ad luxuriam quam ad gulam.

Si dicatur, quod talis immunditia non dicitur filia gulae, sed quae est in cibis.

 

Contra : Augustinus in libro de Conflictione trium et quatuor, enumerat immunditiam de qua dictum est, inter filias gulae : introducit enim eam sic loquentem : Facinus est sine coitu aliquo delectari motu aliquo membrorum : ergo responsio nulla fuit.

  1. Item, videtur quod inepta laetitia non sit filia eius : inepta enim laetitia est gaudium de malo : sed haec est in omni peccato, sicut dicitur, Proverb. II, 14 : Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis : ergo non debet poni specialiter filia gulae.
  2. Item, Isidorus ponit duas, scilicet ebrietatem et comessationem Gregorius autem aliter. Ergo vel alter superfluus, vel alter diminutus.
  3. Item, in Collationibus patrum dicitur, quod a gula nascitur luxuria, a luxuria phylargiria, a qua nascitur ira : ergo ira ista debet computari inter filias gulae.
  4. Item, quod generatur non secundum univocam generationem, non habet nomen filii, sicut dicit Augustinus, quod lumbricus nascitur ex corpore, non tamen dicunt eum filium, nec homo filius solis : sed generatio dictarum filiarum a gula non est secundum univocam generationem, cum non sit similitudo in specie : ergo non debent praedicta dici filiae gulae.
  5. Item, dicit Ambrosius : Turpis generat filiam turpiorem : sed secundum Chrysostomum, nihil gastrimargia turpius : ergo non habet aliquam filiam.

 

Responsio. Dicendum, quod idem vitium dicitur mater et caput, licet alia ratione dicitur : enim caput ex eo quod habet finem perfectae delectationis quo fruitur, ad cuius consecutionem convocat alia in considerando quod recipiat aliquid ab extrinseco : unde ex ratione talis convocationis dicitur caput. Sed alia ratione dicitur mater : quia mater est quae generat ex alio, et dicitur mater ex eo ex receptione alicuius extra : sicut conceptione finis producit aliud vitium, ut habeat perfectionem delectationum in eo, sicut gula producit multiloquium, ut sit consummata delectatio non solum in edendo, sed in hoc facit magis delectabile ex vanis verbis. Simile huius est in virtutibus : aliqua enim virtus ut charitas convocat actum alterius virtutis ad suum finem, sicut credit aliquis in Deum non propter primam veritatem, sed propter amorem : et hoc est importare actum : et dicitur, quod charitas importat actum aliarum virtutum, sed non elicit nisi actum proprium qui est diligere : dicitur enim elicere illum actum quem producit per modum naturae, et unius naturae unus est actus proprius. Quia ergo diversa vitia possunt advocare aliquod vitium ad suum finem, ideo non est inconveniens, quod idem vitium dicatur filia diversorum vitiorum diversa ratione, quia ratio filiationis est ex fine : unde secundum diversitatem finis erit diversitas rationis. Praedicto ergo modo illa quinque dicuntur esse filiae gulae.

Et numerus earum sic potest accipi : Quod enim consequitur gulam : aut sequitur eam penes suam materiam, aut penes effectum. Cum autem gula consistat in delectabili secundum gustum, secundum coniunctionem talis delectabilis et effectus eius, multiplicatio est spirituum et caloris excitans vapores : et sic multiplicati per gulam possunt referri ad cor, quod est principium immediatum corporalium passionum, et sic ex dilatatione cordis causabitur etiam inordinata laetitia diffundens se per membra, et resolvens ea a continentia modestae honestatis : et sic est inepta laetitia. Vel referuntur ad cerebrum, quod est proximum principium animalium operationum : et sic multiplicantur phantasmata, sicut apparet in somno, quanto magis in vigilia nec minus : et unde multiplicantur verba non mensurata ratione, et sic procedit multiloquium, quia vinum, ut dicitur, facit hominem per talenta loqui. Vel referuntur ad utrumque : et sic producitur scurrilitas, quando aliquis verbis et gestibus illicitis et dissolutis provocat alios ad risum. Ex parte autem materiae prout deservit generativae est immunditia, quia est species luxuriae propter multiplicationem materiae ex gula proveniens : secundum vero quod trahitur ad superiora, producitur hebetudo mentis.

 

Ad primum et secundum ergo dicendum, quod multiloquium et scurrilitas secundum diversas rationes sunt filiae gulae et luxuriae : secundum enim quod aliquis per illicita verba vel facta intendit provocare meretricem ad usum et ad delectari cum ea, est filia luxuriae : sed secundum quod est ex cibo et propter delectationem cibi, est filia gulae.

Ad tertium dicendum, quod non dicitur hebetudo intellectus quae est ex natura vel aegritudine, filia gulae, sed quae est ex prava actione, qua aliquis afficitur circa delectabilia cibi et efficitur totus carnalis, et non percipit spiritualia : sicut dicit Chrysostomus, quod non tam vehementer fluvialium aquarum cursus ripas corrodere et submittere solet, sicut deliciae et luxus omnia valetudinis nostrae firmamenta faciunt subruere ? Si namque medicinalem ingrediaris officinam et accedens interrogaveris, omnes fere morborum causas illinc invenies esse. Vilis enim tenuisque mensa sanitatis mater est : et eam propterea medicorum periti ita nominaverunt, non saturari quidem vocantes sanitatem (cibi manque penuria sanitas est), et minus vesci sanitatis matrem appellantes. Si vero mater est sanitatis egestas, patet quod saturitas aegritudinis mater est et infirmitates morbosque parit. Ipsorum quoque medicorum artem transgredientes, pedum dolores, et capitis gravedines et vertigines, et manuum cruciatus et tremores et remissiones et arcuatus, et longae febres et aestuosae, et alias his multo plura (non enim omnia percurrere vacat) non ex indigentia parcoque victu, sed ex crapula et saturitate nasci solent.

Ad quartum dicendum, quod immunditia pertinet ad luxuriam tamquam species, ad gulam tamquam filia cui materiam ministrat.

Aliud solutum est in supra in responsione.

Ad aliud dicendum, quod non sumitur hic inepta laetitia quae est de malo quod est commune omni peccato, sicut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod duo quae ponit Isidorus, accipiuntur penes generalia in quae dividitur obiectum gulae, scilicet in cibum, circa quod est comessatio : et potum, circa quod est ebrietas : sed quinque quae ponit Gregorius, accipiuntur quocumque modo aliquid ex gula nascatur.

Ad aliud dicendum, quod illa productio est per modum radicis, non per modum matris.

Ad aliud dicendum, quod non dicuntur filii proprie, sed transsumptive tantum.

Ad aliud dicendum, quod vitium potest dici turpius dupliciter : aut secundum quantitatem culpae, et hoc modo non est turpissimum gula : vel quantum ad ignominiam, et hoc modo nihil turpius ea : quia, sicut dicit Gregorius, vitia carnalia sunt minoris culpa, et maioris opprobrii : nec oportet, quod dictum Ambrosii universaliter intelligatur.

 

 

B. Non praefertur virginitas Ioannis castitati Abrahae.

 

ARTICULUS XXII.

An bene sentiant Sancti qui dicunt bonum esse omnes homines esse virgines ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : Servivit ille legi et tempori suo, serviamus et nos legi et tempori nostro, etc.

Ex hoc enim videtur, quod Hieronymus voluit, quod omnes essent virgines.

Et ad idem facit, quod dicitur, I ad Corinth. VII, 7 : Volo enim omnes vos esse sicut meipsum, id est, permanere in castitate.

Videtur autem hoc esse inconveniens : quia omnibus existentibus castis, mundus dissolveretur : et Deus non vult mundum dissolvi : ergo videtur, quod non vult omnes homines esse castos : ergo cum Apostolus hoc voluerit, ipse suam voluntatem non conformavit cum divina voluntate, quod est inconveniens.

 

Ad hoc dicendum, quod quidam dicunt, quod Sanctis taliter loquentibus revelatum fuit, quod ex praesentibus si casti remanerent, numerus electorum impleretur. Sed quia hoc nulla ratione probari potest, ideo alii aliter dicunt, scilicet quod voluntas ibi est perfecta et conditionata : et est sensus : Volo omnes vos esse sicut meipsum, id est, vellem, si esset possibile. Sed quia non est probabile sanctos imperfectam habuisse voluntatem, ideo dicunt alii, quod distributio intelligitur divisim sic : Volo omnes, etc., id est de quolibet hoc volo divisim, licet de quolibet nolo idem coniunctim.

Aliter potest dici sicut hic innuit Hieronymus, quod Apostolus hoc vult secundum conditionem temporis : unde sensus est, Volo omnes, etc., quantum opportunum est tempori. Et tamen dicit Hieronymus, quod sicut illi fuerunt tempore suo, ita nos nostro.

Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.

 

 

ARTICULUS XXIII.

An concubinae Patriarcharum ancillae fuerunt, vel uxores ?

 

Deinde quaeratur de hoc quod dicit, ibi, B, in fine : Eas enim nunc uxores appellat, etc.

Videtur, quod non sunt concubinae : quia

  1. Si ancilla a domino suo in matrimonium ducitur, ipsa efficitur libera : quia secundum legem matrimonii uxor est de latere, ne sicut ancilla habeatur. Constat autem, quod tantus Patriarcha non utebatur fornicario concubitu ancillarum. Ergo fuerunt verae et liberae uxores : ergo non sunt dicendae concubinae.
  2. Item, cum aliis fratribus acceperunt interea aequalem portionem : hoc autem esse non posset, nisi essent legitimi filii : sed non sunt legitimi, nisi ex uxore libera et legitima : ergo nec concubinae, nec ancillae matres illorum filiorum dici debent,

In contrarium huius est, quod habetur, Genes. XXV, 6, quod Abraham filiis concubinarum largitus est munera, tamquam separaret eos ab haereditate : ergo non erant filii legitimi.

 

Responsio. Dicendum hic puto, quod ancillae manserunt uxorio affectu coniunctae : ut significaretur mysterium futurum unde, 32, quaest. 4, Augustinus reddit rationem, quid significent ancillae, et quid liberae.

 

Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum quod verum est in matrimonio quod est unius cum una : sed in aliis matrimoniis ubi unus ex dispensatione Dei habet plures, non oportet quod sic sit : quia manerent uxores in conditione aptiori ad significandum statum futurum.

Ad aliud dicendum, quod hoc non fuit generale : unde nec legitimae, nec de concubina nati alicuius patris pertinebant ad haereditatem futuram, nisi de quo praeceperat Dominus. Et ideo Ismael, natus de ancilla, eiicitur, et Esau natus de libera : ut sciatur, quia tota haereditas possessio est ex eligente, et non ex meritis propriis vel alienis.

Et sic patet solutio.

 

 

C. Oppositio.

 

ARTICULUS XXIV.

An patres antiqui habentes uxores et ancillas concubinas servabant fidem thori ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, C, si quis opponat, etc.

Videtur autem, quod non fuit in matrimonio illo fides thori : quia

  1. Fides thori in se habet, quod alii non misceatur : sed illi mixti fuerunt aliis : ergo fidem thori non servaverunt.
  2. Item, fides thori utrumque coniugem ligat aequaliter : sed mulier non habet potestatem sui corporis ad alterum virum : ergo nec vir ad alteram mulierem : cum igitur alteri mulieri iunxerint se viri illius temporis, videtur quod fidem thori non servaverunt.

 

Responsio. Dicendum, quod fides thori servabatur secundum exigentiam temporis et dispensationis de habendo plures, sicut dicit Magister in Littera. Et ideo quoad hoc servabatur, quod non aliis nisi propriis uxoribus miscebantur, et intentione prolis : nec mulier aliud petendi tunc habuit potestatem.

Et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad secundum autem dicendum, quod non aequaliter tunc obligabat utrumque fides, propter causas supra dictas, et propter dispensationem matrimonii, quae tunc fuit, cuius dispensationis ratio satis supra habita est.

 

 

ARTICULUS XXV.

Libellus repudii cuiusmodi fuit, et quid scribebatur in eo ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Permisit autem fieri divortium dato libello repudii, etc.

Quaeruntur enim hic tria.

Primum est, cuiusmodi fuit libellus repudii, et quid scribebatur in eo ?

Secundum, quare fuit permissus ?

Tertium, utrum peccabant illi qui dimissas ducebant ? et, utrum postea secundis nuptiis poterant salvari si ad priores nuptias non redibant ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Deuter. XXIV, 1 et 2, dicit Dominus : Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et ante oculos eius non invenerit gratiam propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittat eam de domo sua. Cum autem dicat textus aliquam foeditatem, et non specificet, videtur quod propter quamlibet foeditatem dimitti poterat.
  2. Item, Glossa super eumdem locum dicit, quod multae fuerunt causae, propter quas vir uxorem secundum legem dimittere poterat. Videtur ergo, quod quamlibet foeditatem poterat contra eam allegare.
  3. Item, communiter dicitur a sanctis Hieronymo, Augustino et Ambrosio, quod libellum repudii permisit Moyses ne fieret homicidium : sed quaelibet foeditas poterat esse causa odii marito ad uxorem : ad odium autem sequitur homicidium : ergo propter quamlibet foeditatem poterat uxor dimitti.

 

In contrarium huius sic obicitur :

Omne matrimonium quod fuit ante legem naturae, in qua fuit perfecta multiplicatio fidelium spiritualis, ad fecunditatem ordinabatur : ideo foeda uxor non debebat repudiari, nisi illa in qua fecunditas inveniri non poterat : ergo tantum foeditates repudiari debebant, quae impediunt bonum in corpore et anima conceptum mulierum. Dico autem in corpore, sicut si erat sterilis simpliciter, vel ad ipsum quem maritum habuit : vel si erat chronica aegritudine laborans, ut lepra, epileptia, paralysi, haemorrhoissa, menstruosa, et huiusmodi : haec enim omnia impediunt conceptum, vel destruunt in corpore natum. In anima autem foeda, si fuerit contumeliosa, a Deo avertens filias, et huiusmodi.

Si forte dicatur, quod ita esse debuit secundum rationem temporis : sed tamen viri non ita servabant. Contra : Non quaeritur hic de iustitia personae, sed potius de iustitia legis datae per Moysen : cum igitur lex ius quoddam sit scriptum asciscens honestum prohibens in contrarium, ut dicit Philosophus, oportet quod causas habeat honestas : ergo videtur, quod solum his causis dari potuit libellus repudii.

 

Ulterius autem hic quaeritur, utrum causae dimissionis scribebantur in libello.

Videtur, quod sic : quia

  1. Aliter iniustitia videtur esse dimissio : ergo videtur, quod scribebantur causae dimissionis.
  2. Praeterea hoc ponitur expresse in Littera, ubi dicit Magister et Glossa super Matthaeum, V, 31, quod in libello illo scribebant causas, propter quas dimittebantur.

Sed contra : Causae illae aut erant sufficientes, aut insufficientes. Si insufficientes : tunc praecludebant ei viam ad secundas nuptias : et hoc non erat faciendum, quia secundae nuptiae in eodem loco conceduntur. Si autem non erant sufficientes : ergo tunc ostendebatur, quod iniusta fuit dimissio : ergo nulla : quia iniusta dimissio nulla est. Cum ergo adhuc non esset dimissa secundum ius a primo marito, iterum praecludebatur ei via ad secundas nuptias : et erat inconveniens, cum ei concedantur secundum legem.

 

Ad hoc salvo iudicio meliori puto dicendum, quod libellus repudii non dabatur propter quamlibet foeditatem : si enim aliqua fuit foeditas quam videre vel scire potuit, quando cum ea contraxit matrimonium, videtur mihi, quod propter illam non potuit eam dimittere, sed propter fidem matrimonii tenebatur eam sustinere. Similiter si fuit aliqua foeditas corporalis, bonum prolis non diminuens, nec auferens, videtur mihi, quod nec per illam potuit uxor dimitti.

Sed si obiciatur, quod factum fuit, ne fieret maius malum dicendum, quod hoc verum est : sed tamen causa ponenda erat odii quae movere posset. Causa autem quae non potest movere ad odium communiter, non potuit esse causa separationis. Si enim ex voluntate uxorem occidisset, lex vindicasset in ipsum : et ita vindicavit, quando non erat causa quae posset movere ad odium, si occidisset eam.

Causae autem in obiectione inductae, maxime poterant movere pro statu illius temporis.

 

Ad primum dicendum, quod Dominus dicit aliquam foeditatem : quia multae sunt quae prolem vel tollunt, vel vitiant in anima vel in corpore : et ideo non posuit in particulari. Posset etiam dici, quod ideo non posuit in particulari, ut quemlibet casum particularem in dubio relinqueret : ut sic magis timerent dimittere.

Per hoc patet etiam solutio ad sequens.

Ad id autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod causae scribi poterant dupliciter, scilicet in universali, et in particulari. In universali bene puto quod scribebantur, sicut probant duae obiectiones inductae. In particulari autem non : quia per hoc praeiudicium factum fuisset mulieri.

 

 

ARTICULUS XXVI.

Qualiter libellus repudii fuit permissus ?

 

Secundo quaeritur, qualiter fuit libellus ille permissus ?

  1. Aliter enim procedunt leges in iudicio factorum exteriorum et causarum, et aliter in iudicio conscientiae : quia in causarum iudicio dissimulatur minus malum, ne eveniat maius malum : sed in conscientiae iudicio non : Deus autem iudicat secundum conscientiam : ergo nulla lex ab ipso debuit dari, in qua aliquod malum permitteretur : ergo videtur, quod si iniusta est lex, non est data a Deo : si autem iusta, quod non fuit permissio, sed potius lex ordinans et obligans ad observandum.
  2. Item, Chrysostomus super Matthaeum dicit : Permissum est a Moyse repudium, malum quidem, tamen licitum hac ratione qua permiserunt Apostoli secundas nuptias propter incontinentiam hominum. Inde arguo, quod sicut secundae nuptiae sunt licitae in Novo Testamento, ita repudium per libellum datum, fuit licitum in Veteri Testamento : ergo libellus ille fuit licitus.
  3. Item, iudicium humanum praecipue traditum a Deo, exemplatum est a Deo divino : sed ego video, quod si in causam trahebatur, sententia dabatur secundum iudicium Domini pro viro, quod dimittere poterat uxorem, ei dato tali libello. Cum igitur hoc iudicium informatum fuit a iustitia quae exemplata fuit a iustitia divina, ipsum iudicium fuit iustum : ergo et iustus et licitus fuit libellus, et repudium et omnia quae sequebantur ex illo.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicit Dominus, matth. XIX, 8, quod Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, scilicet dare libellum repudii : sed quod propter duritiam cordis permittitur, simpliciter est iniustum : ergo libellus ille simpliciter fuit iniustus.
  2. Item, Chrysostomus super Matthaeum, V, 32 : Permisit Moyses dari libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis : permisit fieri mala, ne fierent peiora. Ex hoc accipitur, quod dare libellum fuit simpliciter malum : sed omne malum est illicitum : ergo videtur, quod illicita fuit datio libelli.
  3. Item, Augustinus in Glossa super idem, et hoc ponitur hic in Littera : Scribit Moyses in Deuter. XXIV, 1 et 2, quod si uxor non placeat viro propter aliquam foeditatem, dimittat eam : quod permissum dici exponit Christus propter duritiam maritorum, non ut concedatur dissidium, sed ut tollatur homicidium : et ex hoc sequitur idem quod prius.

 

Responsio. Puto hic esse dicendum salva meliori sententia, quod libellus iste simpliciter fuit iniustus, sicut etiam iniustum fuit habere plures : secundum autem tempus et congruentiam hominum fuit iustum. Hoc autem videtur elici ex textu verborum Domini nostri Iesu Christi, Matth. XIX, 4 et seq., ubi praemittit Dominus ante sententiam de repudio, qualiter Deus ab initio creavit hominem masculum et feminam, et quod essent duo in carne una, et quod Deus coniunxit homo non separaret, et postea subinfert de libello repudii. Unde etiam super idem dicit Chrysostomus, quod femina non debet cogitare nisi de uno masculo creato, sicut Deus ipse unum uni, et unam uni creavit ab initio.

 

Dicendum ergo ad primum, quod lex illa Dei, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. VIII, 19, est imperfecta, et nihil ad perfectum adduxit : sed dabatur secundum congruentiam temporis et personarum, ut tamquam paedagogus ad Christum adduceret. Unde et multa bona significata ex ipsa uxoris dimissione eliciunt in Glossa super Deuteronomium Origenes et Gregorius : et ideo imperfecta habuit mandata, et dispensata pro tempore.

Ad id autem quod obiectum est de Chrysostomo dicendum quod non est simile nisi in incitante primo ad dationem legis, quia hic et ibi turpe est : sed hic turpe crudelitatis, et ibi turpe libidinis.

Ad aliud dicendum, quod rectum principium unumquodque corrigit secundum modum possibilem sibi, et non secundum verissimam rectitudinem : et ita etiam facit iudicium causarum quod exemplatur ab ipso : quia videtur mihi, quod istud fuit iudiciale, non caeremoniale principaliter, nec sacramentale, nec morale : et talia mutantur per varietatem temporum et personarum : unde illa obiectio non cogit, quod simpliciter fuit iustum repudium.

Ad hoc autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod sine dubio lex dictis de causis permisit repudium, et etiam lex Iustiniana : et omnis lex semper permisit repudium praeter legem Christi : in quo notatur legis Christi perfectio in sanctitate, pietate, et castitate.

Unde ad obiectum dicendum, quod duritia cordium tunc erat causa movens : sed tamen nisi fuisset utilitas, non concessisset. Eius autem utilitas superius exemplata est : et ideo secundum tempus iustus fuit libellus, licet non simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus tangit causam incitantem seu excitantem ad dandam legem iudicialem : sed tamen etiam alia causa erat utilitatis quae excusabat pro illo tempore.

Similiter dicendum ad id quod dicit Augustinus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XXVII.

An dimittens uxorem per libellum repudii et repudiata poterant salvari in alio matrimonio ?

 

Tertio quaeritur, utrum dimittens salvari poterat in alio matrimonio, et etiam dimissa ?

Videtur, quod non : quia

  1. Dicit Christus, matth. XIX, 9 : Quicumque dimiserit uxorem suam, … et aliam duxerit, moechatur : sed moechus et moecha non salvantur : ergo videtur, quod in alio matrimonio neuter eorum salvari poterat.
  2. Item, propter duritiam cordis permissus fuit libellus : dicitur autem, Eccli. III, 27 : Cor durum male habebit in novissimo : ergo isti tales male habebunt.

 

In contrarium huius obicitur :

  1. Per hoc quod dicit Hieronymus : Hoc permittendo non Dei iustitiam monstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi : ut quod secundum legem agentibus peccatum non videtur, non videatur esse peccatum : sed cuicumque actui abstrahitur culpa, illo nullus demeretur. Ergo ex tali dimissione et secunda copulatione nulli damnabantur, ut videtur.
  2. Item, tam lex quam prophetia in idem concordant. Malach. II, 16, ubi dicitur : Cum odio habueris, scilicet uxorem adolescentiae suae, dimitte, dicit Dominus. Ergo videtur, quod ille totus populus miserabiliter fuisset neglectus, quod sapientes eorum scirent ei non esse salutem, et tamen permitterent eis tales copulationes : sed hoc esset nimis absurdum : ergo videtur, quod tunc salvari poterant aliis coniuncti.
  3. Item, si lex non attenderet nisi duritiam cordis, tunc deberet persuadere reditum : sed e contrario facit, quia dicit, quod si secundus dimittat eam per repudium vel per mortem, prior non poterat eam reassumere : ergo videtur, quod licite fuit in secundo matrimonio.

 

Responsio. Ad hoc dicendum puto, quod in secundo matrimonio erat eis salus propter legis statutum et temporis congruentiam : sicut etiam in pluribus uxoribus, quod numquam voluit Deus nisi ad tempus, ut in victimis holocaustorum, quas numquam voluit Deus nisi per accidens, scilicet ne idolis immolarentur. Et hoc videtur velle Hieronymus, dicens, quod a peccato abstulit culpam legislator, quando concessit repudium.

 

Ad primum ergo dicendum, quod dicit Christus hoc quantum ad abundantem iustitiam in Novo Testamento esse, implentem imperfectum Veteris Testamenti.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Christus quoad principalem causam permissionis, secundum quod erat lex iudicialis : ex statu tamen tempus ordinabatur ad maiorem fecunditatem : quia illi tempori congruebat, et secundum hoc erat dispensativa et indultiva : quia saepe sterilis est ad unum, quae non est sterilis ad alterum : et ideo etiam praecepit lex, quod si pluribus nupsit et foeda fuit quoad plures, non potest redire ad primum, nec primus potest eam recipere. Hoc modo concordat Cato qui dimisit Marciam ut fecunda esset, et Philosophi ita locuti sunt de repudio.

Et quia hoc concordat rationi, videtur ita esse dicendum : quod tamen non omnino assero in ista quaestione, sed quilibet dicat quod sibi bonum videtur.

 

 

D. Cui licebat plures habere, vel non ?

 

ARTICULUS XXVIII.

An aliquae uxores dicantur plurimae ? et, quae sunt illae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, D, post initium : Non habebit rex uxores plurimas, etc.

Quaeritur enim hic, quae sunt plurimae ?

  1. Si enim dicatur, quod illae solae plurimae sunt, quae alliciunt animum eius ad idololatriam. Contra : Unica potest allicere animum eius : ergo unica potest esse plurima : hoc autem est falsum : ergo non dicuntur plurimae.
  2. Item, non determinatur ex lege quot habere debeat, sed plures conceduntur sine determinatione : ergo videtur, quod nullus sit sibi numerus plurimus.

Si autem dicatur, quod plurimae sunt illae quae excellunt vires suas in pastu, scilicet quod non potest eas pascere. Contra : Plures potest pascere rex et dives, quam pauper : ergo quae uni sunt plurimae, non sunt alteri plurimae : et de hoc nihil loquitur lex : numquam enim dicit, quod dives habeat plures quam pauper : ergo videtur, quod non sic sit intelligendum.

  1. Item, plures tunc permittebantur propter fecunditatem : si autem plures sunt, tanto maior est fecunditas : ergo videtur, quod nullus numerus est plurimus : sed potius qui plures habuit quam alius, plus tempori servivit : sicut qui castior est quam alius, plus servit tempori nostro, sicut supra dixit Hieronymus.

 

Respondeo, quod ut puto, dicuntur plurimae excellentes potentia impraegnandi, ad quam tria exiguntur, scilicet calidum perfecte movens, et semen perfecte digestum, et vigor naturae : per nimium enim coitum exhalat naturale calidum, et siccum extrahit humidum : et sic corpus infrigidatur per nimium coitum, et eiicitur semen antequam sit digestum : et tunc de facili exspirat, et inefficax invenitur. Nimius etiam coitus ponitur ab Aristotele una de causis brevioris vitae, et deperdit vigorem naturae, ita quod continue per eum permanet fecunditas : et ideo secundum hoc puto esse mensurandum. Potentia autem haec si omnes aequaliter fecundare debeat, puto quod excedat mulieres septuaginta, vel circa hoc plus, vel minus, secundum diversitatem hominum : et ideo Salomon arguitur plurimas habuisse, et David inter plurimas substitisse.

Et per hoc patet solutio ad omnia, praeter ad unum : ad quod dicendum, quod lex non dixit quot essent habendae : quia quoad nos necesse est hoc determinari, et ideo numerus variatur : et forte ideo quia lex numquam hoc nisi per accidens intendit, et ideo non nisi indulgendo circa hoc parum loquebatur.

 

 

E. De virginitate mentis et carnis.

 

EXPOSITIO TEXTUS.

Deinde notandum, quod super illud capitulum : Melior est autem virginitas mentis quam carnis, etc. debet poni tota quaestio de virginitate et viduitate, et de velo virginum : et illa pertractata est diligenter inter illa quae scripsimus de virtutibus cardinalibus.