Distinctio XVI — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XVI
De poenitentiae partibus.
A. De tribus quae in poenitentia consideranda sunt.
DIVISIO TEXTUS
In perfectione autem poenitentiae tria, etc.
Hic incipit pars illa, quae est de partibus poenitentiae.
Et dividitur in duas partes,
in quarum prima traditur differentia ipsarum partium.
In secunda autem quaeritur, utrum una sine alia peccati destructionem possit operari ? et haec incipit in sequenti distinctione.
Adhuc prima subdividitur in duas.
In prima enim agit de partibus poenitentiae, quae sint, et quot.
In secunda autem agit de modis iuxta partes acceptis, ibi, C : Praedictis vero adiiciendum est, etc.
Ante Litteram tria quaeruntur :
quorum primum est, utrum hoc sacramentum sit unum, et qua unitate sit unum et simplex ?
Secundo, an habeat partes, vel non, et cuiusmodi sint illae partes ?
Tertio, utrum illae partes ex aequo recipiant sigillatim poenitentiae rationem, aut poenitentia praedicetur de omnibus in summa acceptis, et non sigillatim ?
ARTICULUS I.
An sacramentum poenitentiae sit unum ?
Ad primum sic obicitur :
- Sacramenta Ecclesiae non sunt nisi septem : hoc autem non contingeret, si poenitentia esset plura sacramenta : ergo poenitentia non est nisi unum sacramentum.
- Item, causa per se cuius effectus est unus, ipsa est una secundum causalitatis illius rationem : sed effectus huius sacramenti est unus, scilicet deletio peccati actualis : ergo poenitentia quae est causa deletionis sacramentalis, est una. Minor per se patet : sed maior patet ex hoc quod in una ratione causalitatis, non est nisi una causa unius effectus, ut probatum est secundo Physicorum, et quinto metaphysicae Aristotelis.
Item, actus est unus, scilicet flere commissa cum emendationis proposito : ergo et poenitentia est una, ut videtur.
Sed contra :
- Nihil est unum ad cuius perfectionem tria exiguntur : ad perfectionem autem poenitentiae exiguntur tria : ergo ipsa non est una. Probatio primae est in quinto primae Philosophiae, ubi sic dicit Philosophus : Substantia cuiuslibet est secundum semel, ut sex non bis tres sunt, sed semel, sex enim sunt semel sex. Minor autem scribitur in Littera in principio huius distinctionis.
- Item, impossibile est habitum unum agentem, nisi natura agat, esse principium actuum diversorum specie separatorum : sed si poenitentia est una, erit habitus huiusmodi, sicut ex supra dictis constat : ergo non potest esse principium diversorum actuum specie separatorum : sed talium actuum est principium : ergo non est una. Probatio quod talium actuum est principium : quia conteri, confiteri, orare, et ieiunare, et eleemosynas dare, sunt actus diversi specie, ad quos movet poenitentia : ergo ipsa non est ad unum, ut videtur.
Quaeritur ulterius, si una est, cuiusmodi sit illud unum ?
Ponuntur enim multi modi unius ab Auctoribus diversis, tam Sanctis, quam Philosophis. Sancti autem sunt Bernardus in quinto de Consideratione. Et Dionysius in libro de Divinis nominibus, et Boetius in libro de Unitate et uno. Philosophi autem sunt Aristoteles in quinto Philosophiae primae, et Avicenna in sua metaphysica, et Algazel : et longum esset ponere omnium distinctiones : nec oportet, quia quidam non dicunt unum simpliciter, sed secundum quid tantum.
Quaeritur ergo, an sit unum forma ? Et videtur, quod sic :
- Omne enim quod vere unum est, est unum forma aliqua faciente ipsum unum : sed hoc sacramentum est vere unum : ergo est unum forma.
- Item, unum convertitur cum ente : ergo unde est esse, inde est unum : sed esse est a forma : ergo et unum.
Sed contra :
Forma huius sacramenti videtur non esse una : quia alia est forma contritionis, alia confessionis, et alia satisfactionis : ergo videtur, quod non sit una unitate formae.
Si dicas, quod haec est unitas sacramenti quam non ponit aliquis Philosophorum : quia non fuit de consideratione eorum. Contra : Quaeritur, quae sit illa unitas sacramenti ?
Videtur enim, quod sit formae quam nativam vel constitutivam vocat Bernardus : quia sacramentum habet formam et materiam : sed quaecumque habent formam et materiam, habent ea ut partes essentiales : sed in omnibus talibus uniens est ipsa forma : ergo ista unitas est formae : et tunc procedit supra posita ratio, scilicet cum non sit forma una, quod sacramentum non sit unum, ut videtur.
Si dicas, quod sacramenti unitas est ut uniatur in uno effectu : videtur iterum, quod non sit unum : quia effectus non est unus. Aut enim peccatum secundum culpam remittitur in contritione, aut non. Si sic : ergo confessio et satisfactio non operantur contra culpam : ergo non sunt ad eumdem effectum cum contritione : ergo non sic uniuntur.
Si dicas, quod non remittitur in contritione. Contra : ergo non erit nisi attritio, et non contritio : et hoc non stat cum hypothesi : quia suppositum est, quod contritio fuerit, cum quaeritur, utrum in contritione remittatur ?
- Item, Dionysius innuit, quod omnis multitudo reducitur ad aliquod unum : quia multa partibus in unum toto, et multa accidentibus in unum subiecto, et multa numero aut virtutibus in unum specie, et multa speciebus in unum genere, et multa generibus sive processibus in unum principio. Et idem omnino per alia verba, dicit Philosophus in quinto metaphysicae, in distinctione unius. Quaeritur ergo, si haec multa quae sunt hic, sunt multa partibus : tunc debent reduci in unum toto. Et quaeritur, quae sit forma uniens totum, et vix erit assignare.
Solutio. Dicendum videtur, quod hoc sacramentum est unum unitate sacramenti, sicut dictum est in obiciendo. Et ulterius concedendum videtur, quod est unum unitate formae sacramentalis. Forma autem huius sacramentis non eodem modo accipitur ut in aliis, in quibus minister sacramenti qui agit actum verbis, dat formam pronuntiando verba : non enim ita accipitur materia et forma istius sacramenti, sicut Magister infra determinabit : non enim habet materiam exteriorem, nec formam extra poenitentem : sed illud dicitur esse materia, unde accipit rationem significandi, sicut est in baptismo, et in aliis : sed quia dolor manifestatus in signis quibusdam est illud, dico dolorem esse materiam, dolorem dico voluntarium manifestatum in signis exterioribus, per quae signa significat rem quam causat : forma autem sacramenti illius est proprie unde habet virtutem sanctificandi, sicut in omnibus aliis sacramentis ex forma est sanctificatio. Unde forma ipsius est informatio gratiae, vel gratia informans hunc dolorem, in quantum sic informans.
Et si obicitur, quod secundum hoc idem est forma et res sacramenti, quod in nullo contingit : quia secundum hoc idem esset faciens et effectum, causa et effectus, quae omnino sunt impossibilia. Respondetur, quod eadem obiectio est de contritione quae est informata gratia, et aliter non deleret peccatum, nec esset contritio : et tamen confert gratiam. Unde dico, quod gratia non in genere, sed quaedam est forma illa, scilicet quae vim dat dolori, ut deletivus fiat peccati : effectus autem eius proprius est peccati remissio : haec autem forma in generali dolore accepta, scilicet quae informat dolorem in contritione, confessione, et satisfactione, dico quod forma sit huius sacramenti, a qua sacramentum dicitur unum.
Si quis autem dicat, quod forma poenitentiae est verbum quod dicitur a sacerdote, quando absolvit, vel quod est signum aliquod : constat quod ipse non attendit quid facit forma in sacramento secundum Augustinum et Hugonem de sancto Victore : quia illa est quae accedens ad sacramentum, facit ipsum potens sanctificare : et hoc non facit in poenitentia verbum quod dicit sacerdos, vel etiam signa, vel ipse dolor voluntarius, sed potius hoc quod dictum est, scilicet gratia informans dolorem illum, ut possit delere peccatum : et res eius est deletio peccati omnimoda in culpa et poena. Dicendum ergo ad primum, quod hoc sacramentum est unum.
Ad id ergo quod obicitur in contrarium, dicendum quod ad perfectionem alicuius, aliquid vel aliqua exigi dupliciter dicitur, scilicet tamquam ex quibus perficitur, et tamquam perfectio ipsa complens. Si autem dicitur tamquam ex quibus perficitur potestative vel universaliter, falsa est propositio prima : quia ad omnis compositi perfectionem hoc modo plura exiguntur. Si vero dicitur tamquam perfectio ultima complens : tunc vera est : quia omnis actus ultimus complens secundum speciem, est unus simpliciter : et sic intelligitur probatio quae adducta est de quinto primae Philosophiae : et non habet hic locum : quia tria quae exiguntur ad perfectionem poenitentiae, sunt partes potestativae poenitentiae, ut infra patebit : et ipsa perficitur in illis ut totum potestativum perficitur ex suis partibus.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia secundum quod est habitus movens in detestationem peccati, virtus est, et non sacramentum, et hoc modo non habet partes : sed ut est sacramentum, est dolor informatus gratia in signis exterioribus manifestatus, et sic habet partes in quibus perficitur medicinalis dispositio contra morbum actualis peccati.
Vel dicitur et forte melius, quod nihil prohibet secundarios actus esse plures, dummodo ordinentur ad finem unum : et ita est de conteri, et confiteri, et satisfacere, quia omnes unum habent finem, qui est plena destructio peccati actualis.
Ad id quod ulterius quaeritur, qua unitate sit unum ?
Dico, quod nihil est vere unum, nisi sit unum forma. Contingit autem accipere formam ultimam : et huic respondet materia propria. Et contingit accipere formam primam in genere : et illi respondet materia prima in genere illo : sicut est exemplum Aristotelis de mineralibus : si enim accipiatur forma auri, respondet ei materia, quia est ex sulphure subtili et adustibili, et argentum vivum clarum subtile bene commixta. Si autem accipiantur mineralia secundum quod calido sicco siccabilia sunt, respondet eis materia quae est aqua. Ita dico, quod si accipiatur forma propria huius sacramenti, quae est gratia operans destructionem peccati actualis, secundum quod huiusmodi, respondet ei materia quae est dolor dispositive operans ad destructionem illam : et haec est unitas sacramenti ex sua forma sacramentali.
Ad id ergo quod contra obicitur dicendum, quod ista tria sunt partes poenitentiae, et uniuntur in forma totius, et in toto : quia in omnibus illis operatur dolor supra dictus : unde non sequitur, quod ex hoc sint ibi plures formae simpliciter : sicut non sequitur de homine ex hoc quod alia est forma pedis, et alia manus : vel de anima ex hoc quod alia est forma intellectus, et alia voluntatis, quae sunt partes eius potestativae.
Ad aliud dicendum, quod multitudo partium istarum reducitur ad totum : quia dolor destruens peccatum quodammodo unus est, et subiicitur ut totum contritioni, confessioni, et satisfactioni.
ARTICULUS II.
An istud sacramentum habeat partes, et quae sint illae partes ?
Secundo quaeritur, utrum istud sacramentum habeat partes, vel non : et quae sint partes illae ?
Licet enim in parte hoc iam habitum sit, tamen subtilius est adhuc distinguendum.
Videtur autem non habere partes : quia
- Dicit Ambrosius, quod sacramentum omne simpliciter est : simpliciter autem est, quod non habet partes : ergo sacramentum istud non habet partes.
- Item, medicina quaedam ordinatur contra morbum originalem : et constat, quod non habet partes nisi formam et materiam, de quibus partibus non loquimur hic, quia illae sunt in omni sacramento : cum igitur alia medicina sit contra morbum actualem, quae poenitentia dicitur, videtur quod partes habere non debeat, sicut nec illa.
- Item, unius morbi una videtur esse medicina per contrarium : sed actuale est unus morbus : ergo unicam debet habere medicinam per contrarium : non ergo diversificatam in partibus.
- Item, si habet partes : aut hoc convenit, quia per se non sufficit ad expulsionem peccati, aut ex alia causa. Si primo modo : tunc gratia informans dolorem esset imperfecta in actu suo, quod absurdum est : ergo videtur, quod haec non sit causa quare partes habere debeat. Si secundo modo. Contra : Cuicumque natura dat partes ad determinatum actum pertinentes, ipsa dat illas propter perfectionem in agere. Probatio : quia aliter natura abundaret in superfluis : ergo multo minus hoc est in operibus gratiae quae ex maiori diligentia sunt ordinata : ergo totum est imperfectum sine illis in agere : et hoc habitum est pro inconvenienti : quia forma totius est gratia.
Ulterius quaeritur hic, cuiusmodi sunt partes illae quae sunt poenitentiae ?
- Omnes enim partes reducuntur ad integrales, vel subiectivas : sicut partes totius in quantitate ad integralem, et partes totius in modo ad universalem sive subiectivam. Aut igitur sunt integrales, aut subiectivae. Si integrales : ergo non accipiunt praedicationem totius, quod falsum est. Si autem subiectivae : ergo quae est forma unius essentialis, est forma alterius : ergo quae est forma confessionis, ipsa est forma contritionis realis, quod falsum est.
- Item. si essent tales partes, oporteret quod ipsarum esset unum nomen et diffinitio una, quod iterum falsum est. Si dicas, quod aliter est de partibus homogeniis et toto, et aliter de heterogeniis, sicut dicit Aristoteles in quinto primae Philosophiae, ubi distinguit modos totius : quia partes totius homogenii licet sint materiales, tamen quia praedicatur de eis totum, sequuntur naturam totius universalis : unde dicitur, omnis aqua est : et non dicitur, tota aqua, nisi per metaphoram. Partes autem in quibus positio facit differentiam, eo quod sunt heterogeniae, sequuntur naturam totius integri : et ideo dicitur totus lectus, et non omnis lectus, vel omnis homo, ut distribuat pro partibus integrantibus : et sic licet sint istae partes integrantes potestatem poenitentiae, tamen recipiunt praedicationem totius, propter homogenias esse partes illas. Contra : Omne totum homogenium habet partes non diversas in forma partium, ut aqua, oleum, et caetera liquida : poenitentia habet partes diversas in forma partium : ergo non est totum homogenium ad illas.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio multorum, hic multa et diversa et pene adversa dicentium, quod poenitentia habet partes, et illae partes sunt potestativae. Poenitentia enim est quoddam operans ad morbi actualis destructionem : morbus autem actualis est non tantum culpa, sed etiam reatus sequens culpam, et est difficultas ad bonum ex consuetudine et dispositionibus peccati generata. Reatus autem consequens triplex est : unus enim est coniunctus culpae, qui est debitum poenae aeternae : et illo soluto manet adhuc reatus et debitum poenae purgatoriae non proportionatae viribus poenitentis. Soluto illo, iterum manet reatus et debitum poenae expiativae arbitrariae secundum culpae modum, et vires poenitentis. Soluto autem illo, non manet reatus, sed potest adhuc manere difficultas bene agendi. Ad totum autem peccati morbum hunc delendum dico, quod requiruntur tria, scilicet contritio delens primum, confessio delens secundum, et satisfactio delens tertium : difficultas autem tollitur boni consuetudine in omnibus his. Et sic patet, quod potestas poenitentiae perficitur in his tribus, et sine his tribus non est perfecta.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod de illa auctoritate dubitatur : quia in libro illo quaesita est, et non inventa. Si autem concedatur, dicendum quod sacramentum dicitur simpliciter ratione effectus simplicis, et non ex eo quod non habet partes : hoc modo quo simpliciter dicitur unum unius : quia simpliciter dicitur multis modis, sicut de quatuor coaevis in alia Summa, in quaestione de caelo est dictum.
Ad aliud dicendum, quod baptismus non habet huiusmodi partes potestativas, quia non ordinatur contra totum morbum originis, sed partem, scilicet culpam. Poena autem concupiscentiae manet ad exercitium in pugna. Poenitentia autem ordinatur contra actualem morbum totum, secundum quod actualis est : unde sicut ille in effectibus diversificatur, ita variantur partes poenitentiae, secundum quod est sacramentum contra morbum illum ordinatum.
Ad aliud dicendum, quod unius morbi secundum quod est unus, una est medicina : sed sicut diversificantur partes morbi, ita etiam variatur medicina ordinata contra ipsum, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc non contingit ex imperfectione gratiae, sed potius propter Ordinem perfectionis : quia aliter ordinate non possent destrui sequelae peccati in nobis : quia ita etiam posset obici, quod dolor superfluus esset, eo quod gratia ad totum sufficeret : non enim datur sufficientia in natura vel gratia nisi secundum quod ordinatius fieri potest secundum congruentiam illius naturae quae perfici debet : sicut homini non datur vis ambulativa sine pedibus. Ita morbo actuali non datur destructivum sine actu nostro et diversificatur ei destructivum secundum diversitatem morbi.
Ad id quod ulterius quaeritur, iam patet responsio : quia dicimus esse partes potestativas : et si quis subtiliter consideret, sunt talis totius quod medium est inter homogenium et heterogenium. Nec hoc est absurdum ponere : quia Philosophus ponit hoc in libro V primae Philosophiae dicens, quod in totis in quibus diversitatem transpositio secundum aliquid facit, et non facit secundum aliquid, recipiunt totum et omnis, sicut numerus : secundum enim quod numerus est multitudo numerata per unum, dicitur omnis numerus : secundum autem quod numeratur binario aut ternario in quibus ordo facit diversitatem, dicitur totus numerus : et ideo medium est inter totum homogenium et heterogenium. Et ita hic dicendum videtur : quia istae partes sunt, quae quidem recipiunt praedicationem totius, secundum quod dolor informatus gratia agit in omnibus eis : sed secundum relationem ad effectuum diversitatem non recipiunt, scilicet nomen totius, sed potius omnis : quia sic nec tota poenitentia est in contritione, nec tota in confessione, nec tota in satisfactione, sed in omnibus simul.
Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.
ARTICULUS III.
An poenitentia praedicetur de omnibus partibus suis simul in summa, an sigillatim ?
Tertio quaeritur, an poenitentia praedicetur de omnibus partibus illis simul in summa, an sigillatim ?
Videtur autem, quod tota salvatur in contritione : quia
- Multos credimus salvari per solam contritionem, in quibus non contemptus religionis, sed articulus necessitatis confessionem excludit.
- Item, Luc. VII, 37 et seq., de Maria Magdalena, cuius signa contritionis scribuntur, non tamen confessio, nec satisfactio iniuncta.
- Item, de Petro, Matth. XXVI, 15, cuius contritio significatur, non confessio, vel satisfactio. Et in sequenti distinctione de hoc multae auctoritates inducuntur in Littera. Ergo videtur, quod ista tria nec sunt partes integrales, nec essentiales, sed tantum secundum bene esse.
- Item, hoc videtur de satisfactione : quia saepe sufficit lamentum contritionis ad deletionem totius : ergo tunc non oportet iniungere satisfactionem pro peccato : et si iniungitur, fit hoc ad conservandum in bono potius, quam ad deletionem peccati.
- Item, ponamus, quod aliquis contritus statim moriatur : constat, quod ipse salvabitur : ergo ad salutem non exigitur confessio et satisfactio.
- Ex his rationibus videtur esse substantialior contritio, quam aliqua aliarum : quia contritio sine aliis quandoque fit et sufficit : aliae autem sine contritione numquam.
Solutio. Ad haec autem et omnia similia dicendum videtur, quod ista tria partes potestativae sunt poenitentiae, et omnes simul operantes in ipsa, et etiam successive : omnes quidem simul, secundum quod una est in actu, et duae, vel una in voto : sicut cum contritio est in actu, et confessio et satisfactio sunt in voto : et cum confessio est in actu, virtus contritionis est in ipsa, et satisfactio in voto : et cum satisfactio est in actu vis confessionis est in ea secundum quod est iniuncta pro peccatis, et vis contritionis quoad dolorem et peccati detestationem : et sic numquam una separatur ab altera : et haec non repugnant. Et poenitentia perficitur in una sine altera, et non perficitur in una sine altera. Et haec iterum non habent repugnantiam.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod aliter est in his in quibus ipse Dominus formam habuit sacerdotis absolventis : quia praesentatio sufficiebat apud eum qui novit et morbum et morbi circumstantiam. Et satisfactio generalis intelligitur in hoc quod dixit Iesus mulieri adulterae : Iam amplius noli peccare.
Ad tertium de Petro similiter est dicendum : tamen in his non excluditur votum confitendi, vel etiam actus confessionis : quia multa sunt facta quae non sunt scripta, ut dicitur in fine Evangelii Ioannis.
Ad aliud dicendum, quod satisfactio ad minus requiritur in voto et lamento interiori : quia satisfactionis modus est multiplex, scilicet per poenam interiorem et exteriorem secundum quod etiam aliquid adiunctum confessioni reducitur ad satisfactionem, sicut erubescentia, et lamentum contritionis : et hoc modo etiam est satisfactio quaedam : quia, sicut diximus, in poenitentia est quodammodo sicut in numero, qui secundum aliquid est homogenium et secundum aliquid est heterogenium.
Ad aliud dicendum, quod ille qui sic conteritur, habet in voto confessionem et satisfactionem.
Ad aliud dicendum, quod illae partes possunt considerari in habitu, vel in actu : vel voto, et exsecutione. Si primo modo : tunc poenitentiae est magis essentialis contritio, quam aliae. Si autem secundo modo : tunc omnes sunt substantiales, sed ordinate, ut dictum fuit prius, ubi assignatur qualiter una est in alia.
ARTICULUS IV.
An sicut Deum tribus modis offendimus, scilicet corde, ore, et opere : ita tres partes poenitentiae respondent istis tribus modis offendendi ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera, ibi, A, circa initium : Haec est fructifera poenitentia, ut sicut, tribus, etc.
Nihil enim videtur hoc dicere : quia
- Ad peccatum quod fit in corde, tenemur conteri, confiteri, et satisfacere : ergo si cessent etiam alii duo modi peccandi, omnes partes poenitentiae concurrunt ad peccatum solius cordis : ergo tres partes poenitentiae non respondent his tribus modis peccandi.
Eadem est obiectio de peccato solius oris, et de peccato solius operis.
- Item, poenitentia ordinatur ad expulsionem actualis peccati secundum poenam et culpam : constat autem, quod culpa et poena sunt in solo peccato cordis : ergo tota poenitentia ordinatur contra illud : ergo falsum est, quod sic accipiantur partes poenitentiae, quod penes tria instrumenta peccandi, tres sint partes poenitentiae.
Si dicas, quod hic non intelligitur os carnis, sed potius os spiritus : sicut dicit Dominus, quod ea quae procedunt de ore, de corde exeunt, ut cogitationes malae, furta, blasphemiae, etc. Haec sunt quae coinquinant hominem.
Contra : Os illud, aut est sensualitatis, aut delectationis secundum inferiorem partem rationis, aut cogitationis qua sibi homo interius loquitur de peccato faciendo. Et quocumque modo dicatur, superfluit quod dicitur peccatum cordis : quia idem erit dicere peccatum cordis, et oris.
- Item, tunc superfluit tertia pars in quibusdam peccatis, scilicet in peccato cordis et oris.
Item, secundum hoc non respondent ei partes poenitentiae : non enim dicimus, quod sicut est os interius quo peccamus, quod ita sufficit ore interiori confiteri, sed potius ore exteriori oportet fieri confessionem : ergo non est os interius de quo hic dicit, quod peccato oris per contrarium respondet confessio.
- Ulterius, videtur quod secundum istam assignationem non debet esse nisi una pars poenitentiae, scilicet contritio quia in omni morbo sufficit occurrere causae : amputata enim causa, praeciditur morbus : sed motivum in homine est cor, os autem et manus mota tantum. Si igitur motivum erit bene se habens, ea quae moventur, necessario bene se habebunt : sed per contritionem bene se habet cor, ut dicitur in Littera : ergo per contritionem alia bene se habebunt ex continenti : ergo superfluunt confessio et satisfactio.
- Item, videtur male dicere, quod peccato oris respondeat confessio : quia peccatum oris supponit peccatum cordis sicut causam : ergo peccato oris respondent duo, scilicet contritio et confessio.
Eadem est obiectio de peccato operis : quia illud etiam supponit peccatum cordis : ergo illi respondebunt contritio et satisfactio sine confessione, ut videtur.
Solutio. Quidam dixerunt, sicut in obiectione dictum est, quod in omni peccato illa tria concurrunt, scilicet cor, os, et opus : et trahitur hoc ab Augustino in libro XII de Trinitate, qui exponens illud verbum Domini, Matth. XV, 18 : Quae procedunt de ore, de corde exeunt, etc., ponit os interius, et redit ad hoc quod cor facit primam peccati conceptionem : sed quia os in duos usus congruit, scilicet locutionem, et comestionem, ideo perpetratio apud se peccati dicitur locutio cordis, et est actus interioris oris, secundum quod congruit in usum loquelae. Item, secundum quod congruit in usum comestionis in qua est delectatio et incorporatio cibi, respondet sibi interior delectatio peccati. Praeter autem haec duo est ipse peccati actus, qui est interius vel exterius. Et ita quidam dicere volebant, quod ad omne peccatum tres poenitentiae partes exiguntur. Sed ego iudico hoc non esse secundum intentionem huius Litterae. Unde dico, quod partes poenitentiae dupliciter respondent peccato, scilicet ut medicina tantum, et sic omnes tres partes poenitentiae respondent omnibus peccatis : respondent etiam ut medicina simul et habentes congruentiam in actu et in instrumento agendi, et sic contritio non respondet nisi peccato cordis, et confessio non nisi peccato oris, et satisfactio non nisi peccato operis : et hoc non est difficile intelligere cuilibet : et hic est intellectus Auctoris inductus in Littera.
Dicendum ergo ad primum, quod omnes partes exiguntur contra quamlibet peccati differentiam, ut medicina sunt, et hoc modo sunt partes poenitentiae : sed non oportet propter hoc quod omnes cum qualibet peccati differentia convenientiam habeant in actu et instrumento agendi.
Per idem patet solutio ad sequens.
Ad aliud quod ulterius quaeritur de quorumdam adaptatione, dicendum quod ab Augustino est, ut dictum est, sed non ad propositum secundum Litterae intentionem.
Ad aliud autem quod contra obicitur, dicendum quod cor quando omnia intus ponuntur, strictius sumitur : quia licet omnes illi tres actus sint cordis, tamen in concipiendo est in actu cordis, quod est prima causa motuum : et in loquendo intus vel delectando est cor, non ut cor, sed in officio oris, et ministrando actum interiorem, est in officio manus.
Ad aliud dicendum, quod non est simile omnino in peccati perpetratione, et medicina peccati : quia medicina est ab extra, perpetratio vero peccati ab intra : et ideo non eodem modo respondent ei secundum hanc adaptationem poenitentiae partes : et ideo oportet confessionem ab extra fieri : quia illa accipit medicinam a clavibus Ecclesiae, quod fieri non potest nisi peccatum procedat in notitiam habentis claves : et ad hoc non sufficit os interius, sed exterius oportet adesse.
Ad aliud dicendum, quod cor non potest se bene sufficienter habere, nisi per opus oris et manus : quia sicut dictum est, medicina peccati in culpa et poena est a partibus poenitentiae : et pars medicine quae est a clavibus, non accipitur nisi confessione qua peccatum procedit in notitiam habentis clavem : alia autem pars trahitur a consuetudine quae facit bonum cordis habitum removentem difficultatem bene operandi : et illa non potest esse in corde nisi per opus.
Ad aliud dicendum, quod partes poenitentiae dupliciter respondent peccato, ut dictum est : et illa obiectio non procedit nisi uno modo : et tamen verum est quod concludit : quia confessio supponit contritionem, si vera est : et satisfactio supponit contritionem et confessionem : sed non sequitur, quod in peccato operis duo sufficiant, scilicet contritio et satisfactio, et in peccato oris alia duo, scilicet contritio et confessio. Et ratio huius iam supra dicta est.
ARTICULUS V.
An tribus differentiis peccati quae sunt cor, factum, et consuetudo, correspondeant tres partes poenitentiae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Sunt enim tres peccati differentiae, etc.
Haec enim est alia adaptio istarum partium.
Videtur autem haec insufficiens : quia
- Nihil est hic cui respondeat confessio proprie : omni enim facto respondet satisfactio.
- Item, videtur, quod haec assignatio non conveniat omni peccato : quia multa peccata non producuntur in publicum, sed manent occulta : ergo illis nec confessio nec satisfactio respondebit, ut videtur.
Item, multi peccant semel, et non trahunt in consuetudinem : et illis iterum non videtur haec adaptatio convenire.
Si dicas, quod confessio respondet defensioni peccati, et satisfactio consuetudini : adhuc videtur non competere quia multi sunt, qui peccatum suum numquam defendunt : et tamen confiteri tenentur.
- Item, Gregorius in Glossa super Iob, III, 11 et 12, aliter distinguit ibi : Quare non in vulva, etc. Est enim secundum eum peccatum in vulva, peccatum in corde : egressum ex utero, in opere exceptum genibus, in quibus blanditur ei fomentum blandiens per adulationem et lactatum uberibus, nutritum per mali consuetudinem. Ergo videtur, quod quatuor secundum hoc debent esse modi satisfaciendi.
- Item, secundum genera morborum multiplicantur medicinae diversae : constat autem septem esse genera morborum capitalium in actuali peccato : ergo secundum hoc multiplicari debent partes medicinae : sed medicina peccati actualis est poenitentia : ergo septem debent esse partes poenitentiae, ut videtur, et non tres tantum.
Si dicas, quod medicina ordinatur contra morbi radicem. Contra : Quia secundum hoc non deberent esse nisi duae partes vel una : quia, ut dicit Augustinus, Omne peccatum est, aut ex timore male humiliante, aut ex amore male inflammante. Et haec est Glossa super illud Psalmi LXXIX, 17 : Incensa igni.
Adhuc reducit idem Augustinus illam radicem quae est timor male humilians, ad illam quae est amor male inflammans : ergo secundum hoc non deberet esse nisi una pars medicinae, quae ordinetur contra malum amorem.
Item, si contra huiusmodi differentias peccatorum ordinantur partes poenitentiae, quaeritur,
- Quid ordinatur contra illas quas tangit Ioannes in I Canonica, II, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, etc. ? Contra nullum enim illorum ordinatur directe aliqua pars poenitentiae.
- Item, videtur quod Augustini insufficiens est adaptatio in Littera : quia non adaptat nisi contra morbum occidentem vel mortificantem : morbus autem venialis non mortificat : ergo contra illum non ordinatur aliqua pars poenitentiae : quod est contra ea quae infra in hac eadem distinctione dicentur in Littera, ubi facit Magister tractatum de confessione et satisfactione venialium.
Solutio. Dicendum, quod haec adaptatio quam facit Augustinus etiam per congruentiam fit ad partes poenitentiae : et non fit prout ipsae partes accipiuntur in ratione medicinae tantum : sed differt haec adaptatio a praecedenti : quia praecedens facta est per congruentiam substantiae peccati et instrumenti eius, ad substantiam partium poenitentiae : ista autem fit per conformitatem proprietatis ad proprietatem, et potest sic fieri : Omne peccatum mortale communiter habet mortificationem vitae spiritualis : cum hoc autem adiunguntur ei tria, scilicet duo in comparatione ad peccantem, et tertium in comparatione ad proximum. In comparatione autem ad peccantem duo sunt : zelatio turpitudinis ne reprehendatur, et haec mala est : et iteratio vel defensio cum reprehenditur, et haec significat duritiam cordis, vel voluntatis obstinationem in peccato. Tertium, in comparatione ad proximum, est scandalum per malum exemplum. Et haec significantur in tribus mortuis, ut patet in Littera. Compunctio autem per hoc quod est dolor cordis occultus, ordinatur contra delectationem in occulto : et confessio contra malam manifestationem peccati, quia confitens per ministrum Ecclesiae reconciliatur Ecclesiae : satisfactio autem per altitudinem boni contrariatur consuetudini malae inducendo contrarium habitum, qui removet difficultatem bene agendi.
Ad primum ergo dicendum, quod ista adaptatio est per modum congruentiae Ad id quod frequentius est in peccato. Vel dicendum, quod duplex est peccati manifestatio, scilicet in praesenti coram hominibus, et in futuro iudicio, et tunc coram Deo et Angelis : et verecundia confessionis abolet modo verecundiam quae fieret in iudicio, si modo non manifestaretur.
Ad aliud dicendum, quod omnis malus actus relinquit dispositionem debilem vel fortem inclinantem actum similem : et illa dispositio vocatur hic consuetudo.
Ad hoc autem quod obicitur de distinctione beati Gregorii, dicendum, quod illa sumitur penes ea quae retinent hominem in peccato, et quandoque non sunt peccata eiusdem : sicut quando blanditur ei vitio adulationis, adulatio in alio est, scilicet in adulante. Lactatio autem idem est quod consuetudo, et egressus ex utero idem quod manifestatio generaliter sumpta, et conceptio idem quod cordis occultum : et ideo quarto ablato, illa divisio revertitur ad istam sub alia metaphora signata.
Ad aliud dicendum, quod partes poenitentiae non adaptantur capitalibus vitiis : quia cum poenitentia sit in opere interiori, necesse est quod multiplicetur secundum operandi instrumenta, in quibus radicem morbi excidit : omnia autem capitalia possunt tribus instrumentis peccandi perpetrari : et ideo unicuique capitali respondent omnes partes poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod duplex est radix peccati, scilicet innata ex radice corrupta, et facta ex opere peccati : et contra primam non ordinantur partes poenitentiae, sed contra secundam. Unde habitum est in praecedenti distinctione, quod satisfactio est causam peccati excidere, etc. Sed radices quas tangit Augustinus, sunt innatae a natura corrupta. Dico autem radices factas ex peccato, sicut culpam et pronitatem, quae relinquuntur ex peccato actuali et inclinant ad sequens eiusdem speciei peccatum.
Ad aliud dicendum, quod Ioannes non tangit radices peccati ex parte peccantis, sed potius ex parte obiecti moventis ad peccandum : poenitentiae autem partes non ordinantur contra peccatum ex parte obiecti moventis, sed potius ex parte peccantis, secundum hoc quod relictum est in ipso per opus actualis peccati interius vel exterius. Et per hoc patet solutio ad omne illud quod obicitur de radicibus vitiorum.
Ad ultimum dicendum, quod veniale non est peccatum nisi secundum quid : et sua poenitentia est poenitentia secundum quid, et non simpliciter : et ideo non aptantur ei partes poenitentiae.
ARTICULUS VI.
Quid sit contritio in genere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, post initium : Compunctio nobis commendatur, etc.
Et quaeruntur hic sex de compunctione : quorum primum est, Quid sit genere ?
Secundum, quid sit propria diffinitione ?
Tertium, quae sit differentia inter contritionem, attritionem, et compunctionem ?
Quartum, cuius partis animae sit contritio ?
Quintum, utrum eodem modo fiat semper in Novo et Veteri Testamento ?
Sextum, quid moveat ad contritionem, utrum fides, vel alia virtus ? et si fides, ratione cuius articuli movet ad ipsam ?
Ad primum obicitur sic :
- Omnis dolor est in genere passionis : contritio est dolor quidam : ergo est in genere passionis. Prima patet de se. Secunda patet per illud Augustini supra habitum : Semper doleat, et de dolore gaudeat, etc.
- Item, Augustinus : Si poenites, poena tenet te : constat autem, quod hoc maxime dicitur propter contritionem : ergo contritio est poena tenens poenitentem : sed omnis poena est passio : ergo, etc.
- Item, contraria sunt in eodem genere : sed dolor et delectatio opponuntur contrarie : ergo sunt in eodem genere : sed delectatio est in genere quod est passio, ut dicit Philosophus : ergo et dolor, et per consequens contritio.
- Item, omne illud secundum quod aliquid alteratur proprie, est passio, vel passibilis qualitas : sed secundum dolorem fit alteratio hominis proprie : ergo est passio vel passibilis qualitas. Prima scribitur in septimo Physicorum. Secunda autem patet per hoc quod Philosophus dicit in VIII Ethicorum, quod dolore et delectatione alteratio est habentium sensum. Cum igitur contritio sit dolor quidam, erit in genere passionis, etc.
- Item, si contritio contrariatur peccato, quantum ad aliquid habet contrarietatem ad ipsum : sunt autem in peccato duo, scilicet libido sive delectatio commutabilis boni, et aversio ab incommutabili bono : sed constat, quod non contrariatur ratione aversionis : ergo ratione delectationis in bono commutabili, quia contritio dolet de delectatione. Cum igitur delectatio sit passio, et dolor est passio, ut videtur.
- Item, supra habitum est, quod poenitentia est amaritudo animae pro malo quod quisque commisit. Et hoc maxime competit ratione contritionis : ergo contritio est quaedam amaritudo animae : sed amaritudo animae est passio : ergo et contritio, etc.
- Item, sicut se habet corpus ad passionem sibi illatam, ita spiritus ad passionem quae sibi infertur : sed omne immutans corpus, passio quaedam est corporis : ergo etiam omne immutans spiritum, passio quaedam erit spiritus : dolor autem contritionis immutat spiritum : ergo est quaedam passio spiritus.
- Si dicas, ut quidam dicunt, quod in contritione dolor est materialis, et voluntas actualis est circa dolorem, et illa est actus et formalis pars contritionis : et ideo contritio non est in genere passionis nisi gratia eius quod est materiale in ipsa. Contra : Ira, misericordia, nemesis non sunt sine voluntate : et tamen a Philosopho dicuntur esse passiones : ergo ex hoc quod voluntas sit circa aliquid, non facit ipsum non esse passionem.
- Item, ex hoc quod voluntas est circa aliquid, non variatur essentia ipsius : quia aliter oporteret dicere, quod quaelibet res variatur in essentia quando est volita, et quando non est volita : constat autem, quod dolor sive tristitia secundum se passio est : ergo etiam sive sit circa eam voluntas, sive non, adhuc erit passio : sed contritio dolor est : ergo est in genere passionis.
- Item, omne illatum a quodam agente, passio est : sed omnis dolor est illatus a quodam agente : ergo est passio. Prima probatur ex diffinitione passionis. Secunda probatur ex hoc quod dolor est a contrario corrumpente : et contrarium corrumpens quoddam agens est aliud ab ipso quod corrumpitur.
Sed contra :
- Nulla passione meremur : contritio est passio quaedam : ergo contritione non meremur. Probatur autem prima et a communiter loquentibus, et ab eo quod meriti principium est in nobis, passionis autem principium est in alio. Secunda autem pro hypothesi accipitur ab adversario.
- Item, nihil cuius principium effectivum non est in nobis patientibus, cadit in praecepto : passionis principium effectivum non est in nobis patientibus : ergo non est in praecepto : sed contritio est in praecepto : ergo a destructione consequentis ipsa non est passio. Prima probatur, quia non praecipitur nisi opus cuius nos domini sumus et causa. Secunda patet per diffinitionem passionis.
- Item, nulla passio est virtus, vel pars virtutis : contritio est virtus, vel pars virtutis : ergo contritio non est passio. Prima probatur ex hoc quod habetur in II Ethicorum, quod virtutes habitus sunt, non passiones. Secunda probatur per ante habita : quia dictum est, quod poenitentia est virtus, et contritio est virtus, vel pars poenitentiae.
Item, nulla passio est optimorum operativa : sed contritio est optimorum operativa : ergo contritio non est passio. Probatio primae est, quia non operatur optima nisi habitus, qui non est in genere passionis, ut dicit Philosophus. Secunda patet per hoc quod laudabile et remunerabile est opus contritionis.
- Item, nulla passio contrarietatem habet ad habitum aliquem : sed contritio habet contrarietatem ad habitum vitiorum : ergo contritio non est passio. Prima probatur ex hoc quod contraria sunt in eodem genere proximo. Secunda ex hoc quod nihil expellit aliud nisi contrarium : et contritio expellit omnes habitus vitiorum.
Solutio. Sine praeiudicio videtur mihi distinguendum esse in contritione : aut enim est poenitentiae virtutis, aut poenitentiae sacramenti : et quae sit differentia inter ista, ex superioribus satis patet. Si est poenitentiae virtutis : sic non est pars, sed actus quidam, ad quem movet poenitentia virtus, prout est detestans peccatum perpetratum, in quantum peccatum perpetratum est. Et quia hic actus punitivus sui est et vindicativus, non est sine poena : et tamen illa non dat ei essentiam formalem : quia poena se habet ad actum voluntatis, sicut factum ad faciens : et tunc dicitur contritio, non contriti passio, sed potius conterentis actus factivus poenae in contrito. Et licet idem sit conterens et contritum substantia, esse tamen non est idem, ut infra patebit.
Si autem accipitur poenitentia ut sacramentum, tunc nihil prohibet passionem esse aliquid de essentia contritionis : quia poenitentia ordinatur contra peccatum, per poenam satisfaciens de peccato : et sic meo iudicio contritio est contriti passio voluntarie suscepta vel facta pro peccato. Secundum autem istas duas vias oportet respondere argumentis ad utramque partem inductis.
Ad hoc ergo quod primo obicitur, sustinentes quod contritio est virtutis poenitentiae motus quidam, dicimus quod dolor quidem est in genere passionis, sed contritio sic sumpta non est dolor, sed potius actus factivus doloris in contrito : et ideo contritio vel virtus est, si in habitu sumitur : vel actus, si in actu consideratur, et non est in genere passionis hoc modo sumpta.
Ad probationem dicendum, quod Augustinus vocat dolorem prout est materia poenitentiae sacramenti, et non prout est virtus, vel virtutis.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de signis poenitentiae hoc modo, prout significatur causa per effectum : poena enim est effectus poenitentiae et contritionis, ut iam patuit : et non intendit, quod poena essentialiter sit poenitentia, vel contritio.
Ad aliud dicendum, quod contritio prout est contriti actus, vel habitus, non contrariatur delectationi, sed tantum prout est passio contriti : et dico habitum contritionem secundum id quod est, licet proprie nominet vel actum vel passionem : quia nomen verbale est, et potest ab activo et passivo descendere. Sed nos etiam nominamus habitum eodem nomine, ideo quia habitus quidam propria nomina non habent.
Ad aliud dicendum, quod in veritate omne quod alterat, physice loquendo, est passio, vel passibilis qualitas : sed non dicimus accipientem habitus alteratum, sed potius perfectum : neque alteratum eum qui de habitu agit, nisi hoc sit aliud genus alterationis, ut dicit Philosophus in secundo de Anima : sed nos non dicimus, quod contritio prout dicitur conterentis actus, sit alterans contritum, sed potius prout est passio contriti et subiecti : et hoc etiam tantum est in genere passionis : sed sic nec est virtus, nec actus virtutis, sed potius effectus eius in eo circa quod agit virtus poenitentiae sive contritionis, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod contritio et quaelibet alia virtus, duplicem habet contrarietatem ad vitium et peccatum. Unam in speciei suae essentia sicut album contrariatur nigro, et sic una virtus duobus vitiis vel uni opponitur, quorum ipsa est medium. Aliam autem habet contrarietatem ad ipsum in suo toto in quo radicatur, quod est gratia gratum faciens quae contrariatur peccato non in hac specie vel in illa, sed omni peccato, secundum quod est culpa et offensa Dei : et quoad hoc etiam una virtus non est sine alia. Et secundum hunc modum virtute totius, et aliarum coniunctarum sibi in toto illo, unam habet contrarietatem ad omne peccatum. Utroque istorum modorum contritio contrariatur peccato secundum se totum. Sed verum est, quod delectatio quae est ex peccati actu, contrarium habet dolorem qui est ex actu conterentis, sicut passionem contingit contrariari passioni.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia accipitur ibi in ratione sacramenti, in quo dolor materia est, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod dolor immutans spiritum, passio est secundum quod huiusmodi : sed ille non est essentialis nisi sacramento, non virtuti, ut habitum est. Nec aliquis capiat hoc quod dico immutari spiritum, quia intelligo spiritum immutari, idem quod hominem secundum spiritum immutari : quia anima proprie loquendo et per se non movetur, sed potius per accidens.
Ad aliud dicendum, quod illa solutio bona est, dummodo debite intelligatur non enim sic intelligitur, quod dolor sit materialis, sicut pars materialis est essentialis, sed potius circa quam est voluntas conterentis, sicut circa effectum : et tunc patet, quod nihil est contritionis pars, secundum quod contritio est virtus : sed ego non reputo inconveniens, quod dolor sit essentialis poenitentiae, secundum quod est pars sacramenti, et manens in genere passionis.
Et per hoc idem etiam patet solutio ad sequens : quia voluntas non variat volitum, sed potius e converso : sed contritio non nominat hoc, secundum quod descendit a verbo activo, sed potius conterentis habitum vel actum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi de dolore loquamur, non est illatus ab alio agente, sed potius eodem, non ut eodem sumpto : et qualiter hoc fit, infra quaeritur : sed hic sufficit, quod contritus ipsemet sibi infert dolorem : tamen concedo plane, quod dolor passio est, et etiam contritio, secundum quod est ex parte contriti, et non conterentis : sed hoc modo pars est sacramenti, et non virtus, vel pars virtutis.
Ad probationem dicendum, quod contrarium non facit dolorem, sed potius idem contrarie afficiens per voluntatem circa peccatum : quia primo voluit hoc cum fecit, modo autem detestatur et dolet. Et haec duo congrue respondent peccato ratione duorum quae sunt in ipso, scilicet libido sive dilectio boni commutabilis, et ratio offensae divinae.
Ad id autem quod in oppositum obicitur, oportet iterum dicere, quod nos concessimus quod dolore meremur, secundum quod est aliquid sacramenti, sicut materia in qua sacramentum perficitur : eo quod hoc sacramentum quaerat sibi materiam interiorem, sicut alia exteriorem : et causa iam supra dicta est.
Dicendum igitur, quod passiones dupliciter considerantur, scilicet in comparatione ad agens, et in comparatione ad patiens. Et primo modo dupliciter considerantur : agens enim ipsas, aut est intra voluntarium et discretum, id est, volens et discernens in agendo : aut extra. Si intra : tunc illa passio potest esse meritoria, vel demeritoria : quia est voluntaria, exclusa violentia, et ignorantia : et sic est dolor in contritione. Si autem est extra : tunc nec est meritoria, nec demeritoria : et sic probatur, quod passionibus non meremur. Si autem consideratur ex parte suscipientis, adhuc dupliciter consideratur : aut enim secundum quod est tantum transmutans passum, aut prout bene vel male informatur a voluntate sustinendi honesta causa vel inhonesta. Si primo modo : tunc etiam verum est, quod passionibus non meremur : et hoc est considerare passionem ut passionem. Si secundo modo : tunc passionibus contingit aliquem mereri vel demereri, secundum quod bene vel male per voluntatem informatur : sed non erit meritoria passio ex se, sed ex illo quod voluntas ponit circa eam.
Ad aliud dicendum, quod prima per se loquendo vera est. Secunda autem generaliter proposita, falsa est, sed particulariter vera est. Et ratio huius patet ex praehabita distinctione.
Ad aliud dicendum, quod passio quae est dolor secundum quod est passio, non est contritio virtus, vel aliquid essentiae eius, sed est aliquid sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod non contrariatur vitio per hoc quod est haec passio, sed potius per hoc quod est habitus, ut dictum est. Sed tamen ipsa passio expellit peccatum, sed operatione sacramenti, non virtutis.
ARTICULUS VII.
Quid sit contritio propria diffinitione ?
Secundo quaeritur, quid sit contritio propria diffinitione et essentia, sive quid est dicenda ?
Dicunt autem quidam, quod est dolor voluntarius pro peccatis semper puniens in se quod dolet commisisse.
Sed contra :
- Sicut supra habitum est, ista est diffinitio quaedam poenitentiae : ergo male aptatur parti poenitentiae.
- Praeterea, videtur non esse dolor : quia dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : Dolor ex carne, est dolor quaedam ab eius passione dissensio : sicut animae dolor, qui vocatur tristitia, est dissensio ab his rebus quae nobis nolentibus acciderunt. Constat autem, quod peccata non acciderunt nobis nolentibus, praecipue actualia mortalia, contra quae specialiter ordinatur contritio. Ergo videtur, quod non sit dolor de illis : et contritio est de illis : ergo contritio non est dolor, ut videtur.
- Item, videtur quod nihil sit dictum, dolor voluntarius : aut enim hoc est dictum, quod voluntas doleat, aut quod voluntas sit de dolore quo aliud aliquid dolet quam ipsa voluntas. Si primo modo. Contra : Nihil de quo est voluntas ut voliti afficientis voluntatem, dolet voluntas, sed potius gaudet in illius consecutione : sed hoc modo, sicut dicit adversarius, de dolore est voluntas : ergo non dolet, sed gaudet in illius consecutione.
- Item, non videtur philosophicum dictum esse, quod voluntas dolet : sic enim dicunt Damascenus, Gregorius Nazianzenus, et Aristoteles : Omnis voluntas in ratione est : et si rationalis non est, voluntas non est. Dicit autem Aristoteles in VII Ethicorum, quod omnis delectatio est generatio vel motus in sensibilem animam : ergo nulla delectatio est in rationali : et voluntas est pars animae rationalis : ergo nulla delectatio est in voluntate : sed opposita habent fieri circa idem : ergo etiam nulla tristitia est in voluntate : sed dolor est tristitia, ut dicit Augustinus in auctoritate, sic quod ipsa dolore afficiatur, ut videtur.
- Item, nihil dolore potest affici secundum se, nisi quod habet contrarium secundum se : sed voluntas secundum se accepta prout est pars animae rationalis, non habet contrarium secundum se : ergo dolore non afficitur secundum se.
- Si autem dicitur dolor secundo modo voluntarius, scilicet quia est voluntas de dolore quo aliquid dolet extra voluntatem. Contra : Dolor qui est generaliter destructivus peccati, est de omni peccato : dolor autem in sensibili anima acceptus, non est de omni peccato : ergo non est destructivus peccati. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex hoc quod multa peccata sunt quae nullum habent obiectum vel delectationem in sensibili anima.
Inde sic : Dolor contritionis est generalis, et generaliter destructivus peccati : dolor autem praedicto modo dictus non est generalis, generaliter peccati destructivus : ergo non est dolor contritionis dictum autem erat, quod est dolor contritionis.
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit ibi : Semper puniens. Constat autem, quod non loquitur de poena secundum habitum, sed secundum actum : sed existente poena secundum actum, non potest intense inesse alius actus : ergo non posset intense moveri umquam alio actu : ergo non posset intense diligere, vel credere, vel aliud huiusmodi : quod magnum est inconveniens.
Ulterius quaeritur de aliis compluribus diffinitionibus quae inveniuntur.
Isidorus enim sic diffinit : Contritio est compunctio et humilitas mentis cum lacrymis, veniens de recordatione peccati, et timore iudicii.
Videtur autem, quod illa diffinitio sit insufficiens multis rationibus.
- Primo, quia humilitas est virtus divisa a contritione, sive sacramentum, sive virtus sit : ergo non debet cadere in diffinitione ipsius.
- Secundo autem, quia videtur compunctio sive contritio non esse mentis proprie, sed potius partis sensibilis : quia omnis dolor est in parte sensibili, sicut innuit Augustinus dicens, quod dolor est sensus eorum a quibus dissentit anima, ex carne ortorum.
Item, Philosophus dicit, quod dolor est sensus divisionis continui : ergo videtur, quod non sit mentis proprie.
Si dicas, quod mens est faciens compunctionem : tunc quaero : Quid vocatur ibi mens ? Constat enim, quod mens non dicit ibi aliquam partem sensibilis animae aut igitur dicit rationem, aut memoriam, aut voluntatem, aut aliquid aliud quod sit in parte rationalis animae. Si rationem. Contra : Dolor dicitur esse voluntarius, sicut iam habitum est ex praecedenti diffinitione : ergo non dicit rationem, sed voluntatem. Si dicat memoriam, idem obicitur. Si autem dicat voluntatem, hoc constat esse contra dicta Sanctorum et Philosophorum, qui numquam mentem pro voluntate posuerunt.
- Si dicas, quod ponitur pro superiori parte animae, in qua sunt tres potentiae animae, scilicet memoria, intellectus, et voluntas. Contra : Conteri actus quidam est determinatus : ergo egreditur a potentia determinata : ergo non est mentis, secundum quod est communis illis tribus potentiis.
- Praeterea, quid est quod dicit, cum lacrymis ? quia multi conteruntur sine lacrymis, sicut habitum est supra in praecedenti distinctione.
- Item quaeritur, quare dicit : Veniens de recordatione peccati ? Recordatio enim peccati nata est inducere delectationem : cum igitur idem eodem modo se habens non sit causa contrariorum, videtur quod non debeat inducere dolorem.
- Item, timor iudicii est timor servilis : et ille non est in contritione : ergo contritio non venit ex timore iudicii, ut videtur.
Item, aliam adhuc descriptionem ponunt quidam ex verbis Gregorii sic : Contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum inter spem et timorem.
- Cum autem multae virtutes moveant ad contritionem, videtur quod non sit solum diffinienda per humilitatem, sed etiam per alias.
- Item, non potest esse essentialis praedicatio, quando dicitur, contritio est humilitas : aut igitur contritio est causa humilitatis, aut e converso. Si primo modo : hoc non videtur potius quam alterius virtutis : quia sic est causa iustitiae, et temperantiae, et aliarum virtutum quae in contritione infunduntur : ergo cum aliarum non dicitur esse causa, nec istius causa esse videtur. Si secundo modo. Contra : Fides et timor potius sunt causa : quia una ostendit unde non superbiendum, et altera fugit in quantum ordinatur ad poenam : ergo non debet dici contritio humilitatis, sed potius contritio fidei et timoris.
- Quaeritur etiam de hoc quod dicit Gregorius : Peccatum annihilans. Quia super illud Iob, III, 19 : Servus liber a domino suo, dicit Gregorius, quod a peccato non liberatur perfecte in hac vita qui commisit illud : ergo videtur, quod in hac vita peccatum annihilari non potest.
- Item, quaeritur de hoc quod dicit, Inter spem et timorem. Fides enim prima virtutum est : ergo magis movetur poenitens inter fidem et timorem, quam inter spem et timorem.
- Item, spes non exsurgit nisi ex meritis et ex gratia, sicut patet ex sua diffinitione : sed contritus in hoc praesenti nunc primo non habet merita : ergo nec spei actum potest habere : ergo non movetur inter spem et timorem, ut videtur velle Gregorius.
Invenitur etiam alia diffinitio in Glossa super Psalmum, L, 3 : Miserere mei, Deus : ubi sic dicitur : Contritio cordis est sacrificium in quo peccata solvuntur.
- Quaeritur autem hic, quare dicitur contritio cordis, cum sit generalis ?
- Praeterea, quaeritur de hoc quod dicit : Sacrificium. Hoc enim maxime videtur convenire parti poenitentiae in qua homo se offert ministro Ecclesiae, cui sacrificium debet offerre : sed hoc fit in confessione : ergo confessio magis est sacrificium quam contritio.
- Quaeritur etiam de hoc quod dicit ibi, In quo peccata solvuntur. Cum enim tota poenitentia non sit nisi ad peccati solutionem, videtur quod aliae duae partes superfluant.
- Item quaeritur, qualiter peccata solvuntur in contritione ? Si quoad culpam. Contra : Contritio quaedam poena est contriti, aut quidam actus conterentis, ut patet ex praehabitis. Si est poena contriti, cum poena non contrarietur culpae, non videtur debere solvere culpam. Si autem est actus conterentis, sic est actus virtutis alicuius, qui est informatus gratia : ergo ante actum illum fuit remissa culpa : ergo non remittitur per actum illum : ergo peccata non solvuntur quoad culpam in sacrificio contritionis.
Si dicas, quod solvuntur quoad poenam. Contra : Quoad poenam etiam solvuntur in confessione et satisfactione : ergo non est proprium contritionis, et ita non debet poni tamquam differentia ultima in diffinitione ipsius.
Invenitur adhuc alia quae est Augustini, scilicet haec : Contritio est dolor cum. remissione peccati vel remittens peccatum.
Et ista habet obiectionem eamdem cum illa, et aliam propriam.
- Contritionis enim dolor, aut est finitus, aut infinitus. Si finitus : constat autem, quod culpa et peccatum sunt infinita : ergo finitum potest in infinitum, quod est contra Philosophum. Si infinitus : constat autem, quod est contriti passio, vel actus conterentis, et praecipue est passio : ergo finiti erit passio infinita, quod iterum est contra Philosophum. Ergo videtur quod non sit dolor remittens peccatum.
- Item, constat quod dolor ille a nobis est, et noster est : sed remissivum peccati numquam a nobis et nostrum est : ergo remissivum peccati non est dolor. Prima patet ex hoc quod dolere non competit nisi naturae infirmae sensibili qualis est nostra. Secunda patet per illud Isaiae, XLIII, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me : et illud Augustini : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te.
Responsio. Dicendum, quod omnibus his descriptionibus satis bene describitur contritio : et in fine dicemus penes quid differunt.
Licet enim prima detur de poenitentia, tamen sibi maxime competit propter contritionem, sicut dixerunt quidam ante nos quibus nos in hoc consentimus : et per hoc patet solutio ad primum. Quia, sicut supra dictum est, licet poenitentia tres habeat partes, tamen maxime esse suum salvatur in prima quae est contritio, eo quod oportet illam secundum actum in omni poenitentia esse : et aliae quandoque non sunt, nisi in voluntate, sive in voto, vel proposito.
Ad aliud dicendum, quod voluntas duplex est, vel potius dupliciter consideratur, scilicet ante actum, et post actum quantum ad id quod remanet de actu in agente, ut dispositio, vel habitus, vel reatus, vel macula, vel omnia haec. Unde licet peccatum non acciderit nobis volentibus voluntate antecedente actum, inest tamen nobis volentibus voluntate sequenti et hoc sufficit ad excitandum dolorem hoc modo quo in praecedenti quaestionis articulo notatum est.
Ad aliud dicendum, quod utroque modo dicitur dolor voluntarius : nec dicimus hoc ita esse solvendum, ut quidam scripserunt, scilicet quod voluntas duplex est : ut deliberans, et ut natura : et ut deliberans est, sic est de dolore, et dicitur dolor voluntarius : et ut natura est, sic dolet. Quia hoc omnino nihil est : quia voluntas ut natura dolet de contrariis naturae, et gaudet de convenientibus eidem : et talia non sunt peccata vel gratia : quia peccatum non contrariatur naturae individui, licet bono naturae contrarietur : quod qualiter sit, in secundo Sententiarum discussimus.
Sed dicendum, quod voluntas deliberativa est qua dolor est voluntarius, et quae dolet, uno modo, secundum quod dicit beatus Bernardus, quod nihil punitur nisi voluntas : non enim est inconveniens voluntatem esse de dolore : et ideo dolor est ibi materia circa quam est voluntas : et ideo gaudium de assecutione voliti et dolor non secundum unam rationem se habent ad voluntatem : et ideo non sunt contraria : quia iste dolor est factus a voluntate, et est dolor in quantum est punitivus delicti, et voluntarius in quantum curativus et expulsivus peccati : et hoc modo nihil prohibet idem dolere et gaudere de dolore illo in quantum est talis virtutis. Huius autem exemplum est in secto in apostemate : ex voluntate enim sibi facit dolorem, et gaudet in eo secundum quod curativus est apostematis.
Contra hoc quidam obiciunt sic : quia secundum hoc dolor contritionis non est voluntarius per se, sed per accidens : et hoc reputant inconveniens. Ego autem reputo inconveniens, quod aliquis dolor per se expetatur : cum omnis dolor sit malum poenae, et nulla poena in quantum huiusmodi sit desiderata.
Per hoc patet solutio ad primum quod de hoc obicitur.
Ad aliud dicendum, quod delectatio dicitur dupliciter, scilicet proprie, et improprie. Proprie loquendo secundum usum nostrum, delectatio est passio sensibilis animae proveniens ex coniunctione convenientis sibi cum conveniente : et sic loquitur Philosophus de delectatione, reducens omnes delectationes ad sensum, et adhuc ad delectationem quae est in tactu, quae solum secundum eum et Avicennam simpliciter delectatio est. Sed nos magis extendimus delectationis nomen, scilicet pro gaudio et iucunditate qualibet facta ex coniunctione convenientis cum convenienti : et sic convenit delectari animae rationali, sicut dicit Psalmus XXXVI, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et huic opposita tristitia sive dolor etiam potest esse in rationali.
Ad aliud dicendum, quod simpliciter spirituale non habet contrarium in esse, sed prout ordinatur ad aliquid, potest habere contrarium ordini illi : et hoc modo anima rationalis habet contrarium peccatum, quia contrariatur coniunctioni et ordini ad Deum.
Ad aliud dicendum, quod si dolor sit in sensu, est particularis : in contritione autem adhuc est universalis. Dupliciter enim attenditur, scilicet ex parte subiecti in quo fit, et ex parte efficientis cum quo etiam in ipsum influit forma quae perficit efficientem. Si primo modo : tunc est particularis : et sic procedit obiectio. Si secundo modo : tunc est universalis, sicut voluntas quae est universalis motor omnium eorum quae sunt in regno animae : et hoc modo gratia perficiens voluntatem, cum motu voluntatis fluit in ipsum, ratione cuius potest expellere peccatum.
Ad aliud dicendum, quod meo iudicio semper puniens dicitur in habitu punientis, non in actu. Vel dicatur, quod punire semper contingit dupliciter, scilicet proprio actu contritionis, et sic non semper actu punit : vel actu tenente vel continente carnem ne ex ipsa oriatur peccatum, et obviante radici peccati : et haec poena fit in difficultate omnis virtutis : et sic potest poenitere semper. Sed tamen prima solutio est magis ad propositum.
Ad id quod ulterius obicitur de diffinitione Isidori, dicendum quod humilitas non ponitur ibi pro ipsa virtute humilitatis, sed potius pro humiliatione quae idem est quod deiectio : et hoc est primum in contritione, scilicet quod deiicit mentem erectam contra praecipientem et praeceptum in transgressione quae est peccatum : et ideo locutio debet exponi per causam : quia contritio dicitur esse humilitas non per essentiam, sed per causam, quia est causa illius : sicut dicitur : Dies est sol lucens super terram.
Ad aliud dicendum, quod mens ibi sumitur meo iudicio pro toto interiori homine.
Et ad hoc quod obicitur, quod conteri est actus spiritualis : dicendum quod conteri secundum essentiam est actus spiritualis : sed aliquid ipsius est unius, et aliquid alterius est : est enim conteri, detestari peccatum dolendo de ipso : et ad hoc requiritur peccati consideratio in statu, in culpa, in tempore, et in aliis quae Augustinus dicit in Littera : quae consideratio rationis est et intellectus. Exigitur etiam notitia praeteriti peccati, et haec est memoriae : et exigitur dissensus qui est voluntatis. Unde licet unus sit actus secundum se, tamen plura exigit et coexigit sibi, et ratione illorum habet etiam aliquid in aliis potentiis animae.
Et per hoc patet solutio ad totum quod obiectum est de mente.
Ad aliud dicendum, quod lacrymae sunt ibi voluntatis lacrymae : et ratio huius patet ex dictis in praecedenti distinctione. Vel si quandoque sunt oculorum lacrymae, illae sunt ibi ut signum, et non ut essentia contritionis, vel aliquid essentiale ipsius : nec Sancti curant ita de propriis diffinitionibus in quibus nihil sit nisi essentiale : quia intendunt notificare rem de qua loquuntur : et haec frequenter quoad nos melius innotescit per signa, quam per substantialia.
Ad aliud dicendum, quod recordatio peccatorum dicit commune quoddam quod potest facere delectationem, vel dolorem : sed hic intelligitur recordatio peccatorum cum indignatione sui et detestatione peccati : et sic recordatio non est nata nisi facere tristitiam et dolorem.
Ad aliud dicendum, quod timor iudicii dicitur dupliciter, scilicet qui principalem oculum habet ad iudicium : et ille causatur a fide informi : et vivit in eo secundum Gregorium peccandi voluntas : et sequeretur opus si speraretur impunitas : et iste est timor servilis, et non est in contritione, sed attritione. Est iterum timor iudicii, potius iudicis quam iudicii, qui principalem oculum habet ad aeterna, scilicet ad Deum qui est iudex, a quo propter dilectionem horret separari, et ex illa separatione incidere in poenas iudicandorum : et ille est timor initialis, qui est in contritione. Dicit enim Gregorius : Cum sic poena timetur, quod facies iudicis non amatur, timor est ex timore, non ex amore : cum autem sic timetur, quod facies iudicis amatur, timor ex amore est, non ex timore : et hoc modo intelligitur timor iudicii in diffinitione Isidori.
Ad id quod ulterius quaeritur de diffinitione Gregorii, dicendum quod humilitas hic sumitur pro humiliatione, sicut dictum est : tamen humilitatis actus causatur ab actu contritionis, ut iam dictum est : et sic loquitur hic Gregorius : et sic vicinior est sibi humilitas quam alia virtus propter conformitatem in actu deiectionis in dolente et humiliato, qui ubicumque se deiicit.
Ad aliud quod contra hoc videtur esse, quod contritio causet humiliationem : dicendum quod contritio quodammodo causat omnes alias, sicut supra notatum est : sed tamen specialiter humilitatem in actu : quia deiectio sui initium est reconciliationis divinae, sicut superbia initium apostatandi a Deo, ut dicitur, Eccli. X, 14.
Ad hoc autem quod obicitur de fide, quae non superbiendum esse ostendit, et timore qui poenam fugit : dicendum quod haec duo sunt moventia ad contritionem non proxime, sed quasi ante quae nihil : unum secundum intellectum, et alterum secundum affectum : sed humiliatio est proximum consequens contritionem, secundum quod per ipsam est accessus ad Deum : quia oportet se deiicere ut subdatur praecepto et praecipienti. Aliae autem virtutes causantur aliquo modo a contritione, secundum quod est terminus iustificationis, non tamquam coniunctae actui contritionis secundum quod contritio.
Ad aliud dicendum, quod peccatum annihilari potest tripliciter, scilicet secundum reatum culpae, et secundum timorem ne surgat, sive secundum potentiam peccandi, et secundum certitudinem remissionis. Primo autem modo peccatum annihilatur in poenitente : sed non secundo et tertio : quia quamdiu vivit homo, potest peccare, et ideo timet : et quamdiu vivit, non habet certitudinem remissionis, quia sicut dicitur, Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Et haec est servitus de qua dicit Gregorius quod non liberatur servus qui semel servivit peccato, dum vivit.
Ad aliud dicendum, quod inter spem et timorem movetur poenitens et contritus, potius quam inter fidem et timorem : quia fides non nisi ostendit, sed spes elevat desiderium ad exspectandum, et timor interius pungendo incitat ad peccati fugam : unde cum contritus elevetur in aeterna, et fugiat peccatum, potius movetur inter spem et timorem, quam inter fidem et spem, vel inter fidem et timorem.
Ad id quod obicitur de illa diffinitione quae ponitur super Psalmum, L, 3 : Miserere mei, Deus : dicendum quod metaphorica est, nec proprie diffinitio, sed quaedam assignatio cuiusdam proprietatis contritionis, per quam similis est sacrificio : fiunt enim duo in sacrificio, scilicet corporis animalis in igne assumptio, et in offerente purificatio : et his duobus assimilatur contritio : quia in igne cordis consumit bestiales mores qui sunt peccata, sicut dicit Psal. XXXVIII, 4 : Concaluit cor meum intra me : et in meditatione, etc. Et remittitur in ea peccatum.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non in hoc sumitur similitudo, sed potius in sacrificii intentione.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dupliciter consideratur, scilicet in culpa sibi debita per se in quantum peccatum est, et in poena quae debetur ei ex eventu sequenti. Primo quidem modo debetur ei poena aeterna. Secundo autem modo temporalis, eo quod contritio fuit de ipso et confessio : et quoad primum modum solvitur in contritione : et ideo dicitur ibi proprie solvi. Sed quando dicitur, quod poenitentia quoad omnes partes ordinatur contra peccatum, intelligitur peccatum in culpa, et poena communiter sibi debita per se et ex eventu : quia contra illam quae facta est venialis ex eventu, ordinatur confessio, et satisfactio, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod contritio sive sit passio, sive sit actus, destructiva est peccati, et etiam dolor, quia non est dolor secundum se, sed informatus gratia : et ideo potest expellere peccatum.
Ad hoc autem quod obicitur, quod si est actus virtutis, quod est consequens expulsionem peccati : dicendum, quod verum est, quod est consequens secundum naturam, sed tamen simul est secundum tempus : et ideo operatur ad peccati expulsionem.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de illa quae videtur esse Augustini, dicendum, quod dolor infinitus ratione formae quae virtutis est infinitae, scilicet gratiae, potest in infinitum : et ideo cessat obiectio quae est de illo.
Si autem aliquis dubitat, qualiter gratia sit virtutis infinitae, quaerat in quaestionibus habitis de gratia super secundum librum Sententiarum : et inveniet ibi omnia quae expediunt ad solutionem istius difficultatis.
Si autem quaeritur, penes quae attenditur diversitas harum diffinitionum ? Dicendum, quod contritio consideratur dupliciter, scilicet quoad essentialia, quae sunt dolor voluntarius, et punitio sui, et obiectum proprium quod est peccatum : et secundum accidentalia quae manifestant ipsam per modum signorum. Et primo quidem modo supra datur prima diffinitio. Accidentalia autem variantur : aut enim sunt in actu, aut in comparatione ad causam excitantem ad conterendum, aut in comparatione ad effectum, aut in comparatione ad virtutes iuvantes in actu, quia una virtus iuvat aliam. Et primo modo per signum actus et per comparationem ad causam excitantem sumitur secunda quae est Isidori, quae causa est recordatio peccati, et timor iudicii. Tertia autem quae est Gregorii, sumitur per signum et effectum. Quarta autem per conformitatem ad figuram suam in Veteri Testamento. Quinta autem et ultima per instrumentum et effectum : quia dolor est quasi instrumentum contritionis, quo conterit peccatum.
ARTICULUS VIII.
Quae sit differentia inter compunctionem, attritionem, et contritionem ?
Tertio quaeritur, quae sit differentia inter compunctionem, et attritionem, et contritionem ?
Videtur enim, quod compunctio et contritio sint penitus idem : quia super illud Psalmi IV, 5 : Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini, dicit Glossa : In cordibus vestris compungimini dolore poenitentiae, ut seipsam anima puniens compungat, ne in Dei iudicio damnata torqueatur : haec autem omnia conveniunt contritioni : ergo videtur, quod compunctio et contritio sint idem.
Sed contra hoc est quod
- Ibidem dicit alia Glossa : Compungimini, id est, quasi quibusdam stimulis adhibitis excitate vos non pro dolore peccatorum, sed ad videndam lucem Christi, scilicet non pro irriguo inferiori, sed superiori, ut invisibilium amore inardescatis. Cum igitur contritio numquam sit nisi pro peccatis, compunctio autem non pro peccatis, contritio et compunctio non sunt idem.
- Item, videtur hoc ex ratione nominum : nihil enim compungitur, nisi quod habet sensum puncturae, et non est totum ad annihilandum, sed potius incitare debet ad aliquid per sensum compunctionis : sed id quod conteritur, teritur in pulvere, et annihilatur : ergo contritio et compunctio non sunt idem.
Praeterea quaeritur de attritione, si sit idem cum contritione ?
Videtur autem quod sic : quia quidquid conteritur, atteritur, et e converso : ergo videtur, quod contritio et attritio, aut sint idem, aut sint convertibilia.
Si hoc dicas : Contra hoc est quod communiter dicitur, quod attritio est dolor sine gratia gratum faciente : contritio autem est dolor de peccato cum gratia gratum faciente : ergo ipsa non sunt idem.
Sed tunc quaeritur ulterius difficilis quaestio, utrum attritio possit fieri contritio ?
Et videtur quod sic :
- Omne enim materiale ad formam aliquam, potest suscipere formam illam in eadem substantia manente : sed dolor de peccatis materialis est ad gratiam : ergo susceptibilis est illius in eadem substantia manente : sed secundum se est attritionis : ergo dolor attritionis est, vel fieri potest dolor contritionis : ergo et attritio est contritio.
- Item, Philosophus dicit in fine primi Physicorum, quod una est materia secundum substantiam et subiectum, secundum quod est sub privatione et sub forma, licet esse non sit idem : ergo a simili unus est dolor secundum substantiam sub privatione gratiae, et una est gratia, licet secundum esse varietur : ergo attritio potest fieri contritio.
- Item, gratia dicitur informare dolorem : nihil autem informatur quod non est : ergo dolor ille est ante gratiam. Aut igitur est tunc attritionis, vel contritionis. Constat autem, quod non contritionis, cum non habeat gratiam gratum facientem quae facit contritionem : ergo relinquitur, quod sit dolor attritionis. Ergo idem in substantia materiae est in attritione et contritione : ergo fit contritionis dolor : et hoc est quod intendimus.
- Item, natura operatur via breviori : et ideo non dat novam materiam : quia tina materia quae est unius, potest etiam esse materia alterius, substantia materiae manente eadem : sed dat novam formam, qui non potest esse una forma duorum specie. Cum igitur gratia ordinatior sit in operibus suis, quam natura, videtur quod etiam gratia expedit se paucioribus quo potest. Cum ergo via brevior sit informare dolorem inventum, quam facere novum et informare illum, videtur quod informet inventum qui non est nisi dolor attritionis : ergo, etc.
- Item, tria sunt principia transmutationis, licet tantum duo sint substantiae existentis et generatae : hoc autem non posset esse nisi idem principium materiale maneret sub privatione et forma. Ergo similiter est in operibus gratiae quibus iustificatur homo : quia alias oporteret ponere duo materialia, et sic essent quatuor principia : cum igitur idem sit subiectum privationis et formae, idem erit dolor ante formam gratiae et post : ergo, etc.
Sed contra : hoc est quod
- Quorum principia sunt diversa, ipsa omnino sunt diversa : sed principia doloris, attritionis, et contritionis sunt diversa : ergo ipsa sunt diversa. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod timor initialis et fides formata generant dolorem attritionis.
- Item, secundum communem opinionem naturalia non fiunt gratuita : sed dolor attritionis est de naturalibus, quia naturalia dicuntur quaecumque sunt ante gratiam : ergo videtur, quod non fiat dolor contritionis.
- Item, in naturis non est una materia unica corruptibilium et incorruptibilium, ut dicit Philosophus in X primae Philosophiae : sed constat, quod forma divina magis distat a forma naturali, quam naturalis ab incorruptibili : ergo non est una materia univoca ad formam divinam, et formam naturalem : sed in contritione est forma divina, in attritione autem naturalis : ergo non habent unam materiam, ut videtur.
- Item, eorum quorum est materia una (ut dicit Philosophus) est transmutatio ad invicem : sed contritionis et attritionis non est transmutatio ad invicem : ergo ipsarum non est unus dolor materialis. Media probatur ex hoc, quod quorum est transmutatio ad invicem, utrumque transmutatur in alterum : sed nullus dicit, quod contritio possit fieri attritio, licet e converso quidam quandoque concesserint fieri : ergo constat propositum.
Solutio. Dicendum, quod meo iudicio unus et idem dolor in substantia potest esse attritionis et contritionis : sicut etiam fides informis potest etiam fieri formata. Tamen pro utraque parte sunt opinantes : sed quod dictum est, mihi probabilius videtur.
Ad id autem quod primo quaeritur de differentia contritionis, et compunctionis, dicendum quod licet una pro altera saepe utantur Sancti, tamen differunt in duobus : quorum unum est, quod compunctio est in plus, quam contritio : et ista differentia habetur ex collatione duarum Glossarum inductarum, scilicet quia compunctio est, sive sit pro peccatis dolor pungens, sive sit pro incolatu miseriae.
Alia etiam differentia est ex nomine : quia compunctio proprie dicit dolorem poenitentiae, secundum quod pungit poenitentem : contritio autem dicit eumdem, secundum quod annihilat peccatum iteratum super singulas differentias : sicut contritio in re contrita, quando ictus fit super singulas partes divisas.
Et per hoc patet solutio ad totum quod quaeritur de differentia compunctionis, et contritionis.
Ad id quod quaeritur de differentia contritionis et attritionis, dicendum quod differentia assignata in obiciendo bona est : et videtur mihi, quod dolor attritionis potest fieri dolor contritionis : quia attritio non ponit formam aliquam circa dolorem, sed tantum dicit carentiam formae quae est gratia : et hoc patet ex eo quod per privationem diffinitur, cum dicitur quod attritio est dolor de peccato non informatus gratia.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod duplicia sunt principia rei, scilicet intrantia essentiam ipsius et constituentia ipsam, et principia facientia rem et non ingredientia in essentiam, ipsius. Et de primo modo dictis principiis verum est, quod quorum principia sunt diversa, etc., sed non de principiis secundo modo dictis : et talia sunt ea per quae probatur illa propositio in obiciendo.
Ad aliud dicendum, quod quidquid sit de illa opinione, bene puto quod naturalia non fiunt gratuita : hic videtur dicendum, quod dolor attritionis non est de naturalibus, imo est donum Spiritus sancti : sicut et timor servilis a quibusdam dicitur fieri initialis, et fides informis fit formata.
Ad aliud dicendum, quod in naturis corruptibilium et incorruptibilium potest esse materia una, licet non propria, sed prima : et quidquid sit de hoc, hic aliud est : quia utrumque istorum est donum : sed unum est diminutum donum, ut gratia gratis data : et aliud ut perfectum per gratiam gratum facientem.
Ad aliud dicendum, quod non est verum secundum Philosophum, quod eorum quorum est materia una, sit transmutatio ad invicem, ita quod utrumque transmutetur in alterum : quia cum dicitur hoc fieri ex illo, ly ex quandoque notat simul ordinem et privationem : et tunc non revertitur, sicut ex puero fit senex, et ex mane fit dies : et ita est hic : ordo enim doloris in attritione est ut antecedentis ad contritionem : et ideo ex dolore attritionis fit dolor contritionis, sed non e converso.
Si quis autem est de alia opinione, de levi potest solvere rationes prius inductas : et ideo supersedeo.
ARTICULUS IX.
Cuius partis animae est contritio ?
Quarto quaeritur, cuius partis animae sit contritio ?
Videtur autem, quod voluntatis, quia
- Dicitur esse dolor voluntarius.
- Item, dicit Bernardus, quod nihil peccat nisi voluntas : sed eiusdem est conteri, cuius est peccare : ergo solius voluntatis est conteri.
- Item, contritio est deletiva peccati mortalis : ergo oportet, quod sit in eodem cum peccato mortali : sed peccatum mortale est in libero arbitrio, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod contritio sit in libero arbitrio.
Sed quaeritur tunc ulterius, cum contritio sit actus conterentis, ut supra habitum est, et passio contriti, cuius sit ut conterentis, et cuius ut contriti ? et, utrum haec idem sint, an diversa ?
Videtur, quod actus ipse sit rationis : quia
- Actus ille est peccati detestatio cum indignatione qua indignatur peccato et peccanti : sed conferre huiusmodi non est nisi rationis : ergo actus contritionis est rationis, ut videtur.
- Item, poenitentia movetur contra peccatum in quantum est perpetratum, et sic est ibi quaedam collatio : conferre autem est solius rationis : ergo videtur, quod contritio sit solius rationis.
- Item, in iudicio exteriori contritio latronum vel maleficorum duobus attribuitur ut agentibus, scilicet iudici per imperium, et bedello per exsecutionem, sive lictori : ergo simile erit in iudicio interiori : dicit autem Augustinus in libro de Poenitentia, quod iudex est ratio : ergo contritio quae est actus conterentis, potest esse rationis, vel carnificis, qui est timor secundum beatum Augustinum.
Videtur autem, quod contritio passio sit omnis vis animae : quia in qualibet vi quae aliqualiter participat ratione, peccatum committitur vel potest committi : sed in quacumque est peccatum, in illa necessarium est conteri : ergo necesse est, quod in qualibet conteratur : ergo non erit passio unius vis, sed omnium quocumque modo rationalium dictarum.
Hoc autem quod posset obici, utrum eiusdem sit dolere et velle dolere, in praehabitis obiectum et solutum est.
Solutio. Dicendum, quod contritio praecipue est partis animae quae dicitur voluntas, sicut in quibusdam obiectis probatum est : licet quidam quandoque dixerunt, quod sit in irascibili, quia indignatur sibi : irascibilis enim non est indignari sibi, sed potius extrinseco nocenti : sed peccatum perpetratum in quantum perpetratum, proprie detestatur voluntas dissentiens ab eo.
Ad illud ergo quod obicitur, quod contritio actio sit rationis : dicendum quod non, sed potius voluntatis rationalis : et ideo ordo et collatio sunt rationis discernentis quod detestandum est, sed tamen ipse dolor est voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod in multis ita est quod actus voluntatis propter hoc quod est ex ratione praeordinante, est cuiusdam collati, licet non conferat, sicut diligere amicum propter amicum, et diligere parentem plus quam inimicum, et sic de aliis : unde licet voluntas non conferat, tamen affectus eius quandoque cadit super collata : et ita est hic.
Ad aliud dicendum, quod ratio non conterit nisi per modum discernentis, sicut nec iudex : sed voluntas exsequitur per modum conterentis per dissensum et dolorem.
Ad hoc quod obicitur de contritione passione, quod sit omnis vis animae, dicendum quod hoc nihil prohibet : tamen non erit primo nisi voluntatis dissentientis peccato perpetrato : quia hoc quasi punitur in omnibus aliis, et participatur ab aliis, in quantum est motor earum : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS X.
An contritio semper eodem modo fuerit in Novo et Veteri Testamento ?
Quinto quaeritur, utrum eodem modo semper fuerit in Novo et Veteri Testamento ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Cuius causa uno et eodem modo se habet, et ipsum eodem modo se habet sed actuale est causa contritionis : et eodem modo fuit in Novo et Veteri Testamento : ergo et contritio fuit eodem modo.
- Item, contritio non ordinatur contra peccatum naturae, sed potius personae : et haec semper divisa fuerunt, et sunt, et erunt : ergo videtur, quod remedium actualis semper debuit esse per modum unum : ergo uno modo fuit contritio in Novo et Veteri Testamento.
- Item, Ioel, II, 12, dicitur : Convertimini ad me. Et post, V. 13 : Scindite corda vestra, etc. Sed nihil aliud imponitur contrito et poenitenti in Novo Testamento : ergo videtur, quod eodem modo, etc.
Sed contra :
- Aliae duae partes, scilicet confessio, et satisfactio, non erant eodem modo ut nunc : ergo nec contritio.
- Item, nihil ad perfectum adduxit lex, ut dicitur, ad Hebr. VII, 19 : ergo non competebat ei sacramentum perfectionis : sed contritio prout observatur in Novo Testamento, ducit ad perfectionem : ergo in Veteri Testamento debuit esse secundum typum, et minus, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod contritio fuit in Veteri Testamento sicut in Novo : sicut probant primae rationes.
Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod aliud est de confessione et satisfactione, quia illa habebant fieri ministerio sacerdotum : unde cum alii fuerint sacerdotes status illius, et alii status istius, non poterant illae duae partes esse eodem modo in Novo et Veteri Testamento. Sed in contritione non respicitur nisi Deus qui peccata delet : et ideo illa semper eodem modo fuit semper et in lege naturae, et Moysi, et gratiae.
Ad aliud dicendum, quod contritio licet in lege sit observata, non tamen est legis sicut moralia mandata, ut disputatum est supra tertium Sententiarum, in fine : et ideo contritio potuit aliquid ducere ad perfectum in fide venturi.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XI.
Quid sit primum movens ad contritionem ?
Ultimo quaeritur, quid movet ad contritionem ?
- Videtur autem, quod timor per diffinitionem contritionis ab Isidoro positam.
- Item, Isa. XXVI, 17 et 18 : A timore tuo, Domine, concepimus, etc. : parturitio autem haec est in contritione : ergo videtur, quod a timore Domini concipitur : ergo timor primo movet ad contritionem.
Sed contra videtur, quod fides primo moveat : quia poenas peccato perpetrato debitas ostendit fides ut nocivas : ergo facit primo fugam et detestationem : et hoc est contritio : ergo contritio concipitur et causatur fide.
Et quia de hoc satis supra in quaestione de poenitentia habitum est, quaeritur, in ratione cuius articuli moveat ad contritionem ?
Videtur autem, quod ratione huius : Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos : quia articulus ille movet ad dolorem de peccato in iudicio iudicandos : et ille timor vel dolor est contritio : ergo fides movet ad hoc quod aliquis conteratur.
Sed videtur, quod ille qui est : Remissionem peccatorum : quia in contritione peccata remittuntur : ergo ille articulus movet ad contritionem.
Responsio. Dicendum videtur, quod fides movet ex parte intellectus, et timor et affectio amoris ex parte affectus : quia ex parte illa qua oculus est ad poenam, movet timor : ex parte autem illa qua est ad gloriam, movet amor.
Ad primum autem quod contra hoc est, dicendum quod timor movet, sed non primo, sed proxime ex parte contriti secundum affectum.
Per hoc etiam solvitur id quod obicitur de Isidoro.
Ad id autem quod quaeritur, Ratione cuius articuli ?
Dicendum, quod ratione illius qui est de iudicio, sicut habetur expresse in diffinitione Isidori supra dicta.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod remissio peccatorum movet ad hoc : sed tamen fides coniungit spem remittendi peccata : sed iudicii consideratio, quia incutit timorem, excitat ad contritionem : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
An confessio sit in praecepto et obliget omnes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : Confessio ibi : Iustus in principio sermonis accusator est sui.
Quaerantur hic de confessione septem.
Primo, utrum confessio sit in praecepto, an non ?
Secundo, utrum sit de iure naturali, vel positivo ?
Tertio, qualiter fuit in naturali et veteri lege, et utrum eodem modo vel diverso ?
Quarto, utrum sit alicuius virtutis opus, vel tantum sacramenti : et si alicuius virtutis, quae sit illa virtus ?
Quinto, quid sit diffinitione, et essentia, vel esse ?
Sexto, quis articulus fidei moveat ad confessionem ?
Septimo, cui innitatur attributo in Deo, utrum misericordiae, vel sapientiae, vel alii ?
Ad primum obicitur sic :
- Quidquid est necessarium ad salutem, est in praecepto : confessio est necessaria ad salutem : ergo est in praecepto. Prima patet ex communi omnium distinctione inter praeceptum et consilium. Secunda probatur ex dicto Ambrosii qui dicit sic : Iustificari non potest quisquam, nisi peccatum confessus fuerit.
- Item, praeceptum impletum dat ingressum ad vitam : sed non confitens non ingreditur ad vitam : ergo videtur, quod confessio sit in praecepto. Probatur prima per illud Matthaei, XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Secunda supponitur communiter ab Ecclesia.
- Item, praecipitur pastoribus Ecclesiae ut diligenter cognoscant vultum sui pecoris : sed non possunt cognoscere nisi sciant in quibus infirmatur, quia in parte illa indiget custodia, non in parte qua sanum est : ergo videtur quod ipsum pecus teneatur exponere causas aegrotationum : hoc autem non contingit nisi per confessionem : ergo praecipitur eis, quod confiteantur : ergo confessio est in praecepto.
- Item, in corporali medicina praecipitur aegro ut exponat medico corporali in quot, et quibus, et ubi doleat : cum igitur morbus spiritualis periculosior sit quam corporis, multo magis debet praecipi aegro spirituali, quod exponat medico spirituali causas aegritudinum suarum.
Sed contra :
- Si est in praecepto, tunc aequaliter obligat omnes : sed quidam a peccato mundati sunt, qui non leguntur esse confessi : ergo non videtur esse in praecepto. Probatio primae est ex hoc quod communiter dicitur, quod ad praecepta omnes teneamur, sed non ad consilia. Secunda probatur ex hoc quod habetur, Luc. VII, 47, de Maria Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa : non quia confessa est, sed quia dilexit multum. Et de Petro qui negavit : nec tamen confessus fuisse legitur, sed flevisse.
- Item, nihil exigitur ad unius contrarii expulsionem, nisi alterius contrarii introductio in subiecto eodem : sed absque omni confessione per infusionem virtutum quae fit in contritione, et iustitiam consuetudinalem quae fit in satisfactione, virtus cuilibet peccato contraria inducitur in subiecto : ergo videtur, quod hoc sufficit ad peccati expulsionem : ergo non est necessaria peccati confessio : ergo non est de praecepto.
- Item, in peccato non sunt nisi duo, scilicet culpa, et poena quia etiamsi dicatur ibi esse difficultas bene operandi, illa etiam est poena quaedam : sed culpa cum coniuncta sibi poena aeterna expellitur sufficienter per contritionem : poena autem remanens, scilicet debitum poenae temporalis cum difficultate bene operandi, sufficienter expellitur per satisfactionem : ergo confessio ad nihil est necessaria : ergo non debet esse in praecepto.
- Item, in naturis ad perfectionem rei in esse et posse non exigitur nisi inductio formae in materia, et confortatio eiusdem in illa : ergo similiter est in esse spirituali : sufficienter autem inducitur forma gratiae in anima per contritionem : et per satisfactionem sufficienter confortatur : ergo confessio omnino superfluit, ergo, etc.
- Item, si in praecepto est confessio et de necessariis ad salutem, tunc operatur ad peccati dimissionem per aliquem modum : aut igitur in poena, aut in culpa. Si in culpa. Contra : Ante confessionem frequenter culpa dimissa est : ergo non operatur ad culpae dimissionem. Si autem operatur ad deletionem poenae. Contra : Aut illa est poena aeterna, aut non. Si aeterna. Contra : Illa est adiuncta culpae, et cum culpa stante stat, et cum soluta solvitur : habitum autem est, quod culpa solvitur in contritione : ergo non operatur contra poenam aeternam confessio. Si autem est poena temporalis. Contra : Nihil operatur contra aliud nisi per hoc quod est contrarium illi : confessio non habet contrarietatem ad poenam temporaliter debitam peccato : ergo non expellit illam, ut videtur.
- Item, actus omnino corporalis non videtur expulsivus peccati : sed confessio oris est actus omnino corporalis : ergo non est expulsivus peccati.
Ulterius hic quaeritur, si est in praecepto, cuiusmodi sit illud praeceptum ?
Aut est enim caeremoniale, aut sacramentale, aut iudiciale, aut morale.
- Si caeremoniale pure : tunc videtur, quod non debeat teneri in Novo Testamento. Probatio. Quorumcumque totus usus est in significando, cessant adveniente veritate quam significabant : caeremonialium totus usus est in significando : ergo cessant in Novo Testamento, in quo patefacta est veritas quam significabant. Prima probatur ex hoc quod nihil inutile est in operibus Ecclesiae : et inutile esset, quod id quod tantum habet usum in significando, teneretur veritate patefacta : quia melius quilibet instruitur per manifestationem veritatis, quam per typum et figuram. Secunda autem praescribitur a Magistro in libro I Sententiarum.
- Si autem dicatur esse sacramentale : aut de Novo Testamento, aut de Veteri. Constat autem, quod non de Veteri, quia tunc cessasset in Novo, sicut et alia Veteris Testamenti sacramenta. Si de Novo Testamento. Contra : Nihil est in Novo Testamento sacramentum, nisi per institutionem divinam : confessio non legitur habuisse institutionem divinam : ergo non est de sacramentis Novi Testamenti.
Si autem dicatur iudiciale. Contra : Iudicialia secundum diversitatem hominum et sectarum variantur : confessio autem non sic variatur : ergo non est de praecepto iudiciali.
Si autem dicatur esse de moralibus : tunc quaeritur, ad quod reducatur ? In verbo enim non consistunt nisi duo : unum ad Deum, scilicet : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum ; et alterum ad proximum : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Constat autem, quod ad primum non reducitur, quia non est iuramentum : nec ad secundum, cum nihil ibi dicatur contra proximum : ergo videtur, quod in nullo cadat genere praeceptorum, scilicet moralium.
- Si forte dicatur, quod sit de praeceptis Patrum. Contra : Nihil ens de praeceptis Patrum, est pars sacramenti, vel sacramentum : confessio est de praeceptis Patrum : ergo non est sacramentum, vel pars sacramenti. Prima per hoc probatur, quod omnia sacramenta cum suis essentialibus habent vim ab institutione divina. Secunda autem supponitur ex hypothesi.
Item, praecepta Patrum recipiunt dispensationem, eo quod sint de non necessariis ad salutem : ergo si confessio est de praeceptis Patrum, poterit fieri dispensatio, ita quod aliquis moriatur sine confessione : quod non fit in Ecclesia, nec posse fieri iudicatur.
- Si forte tu dicas, quod. hoc praeceptum habet institutionem divinam, ut cum Dominus dixit leprosis : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Contra : Illi sacerdotes erant legales, et non veri, quibus Dominus iussit ut se praesentarent leprosi : ergo ex hoc non habetur, quod confitendum sit modo quo confitentur fideles in Novo Testamento.
Item, illi non sunt iussi confiteri, sed tantum ostendere se mundatos : ergo ex hoc non habetur, quod sit ore confitendum : ita quod singula peccata enarrentur, sicut fit in Novo Testamento : ergo videtur adhuc haberi, quod non sit in praecepto.
- Si forte tu dicas, quod propter poenitentiam iniungendam oportet quod notus sit morbus : et ideo praeceptum est confiteri, et hoc praeceptum promulgatur, Iacob. V, 16, ubi dicit : Confitemini alterutrum peccata vestra. Videtur, quod hoc nihil sit : quia poenitentia non potest remittere peccata ex condigno, sed potius ex congruo secundum arbitrium sacerdotis pensatis viribus et statu poenitentis : et hoc modo in communi posset fieri satisfactio sufficiens etiam non cognitis peccatis : ergo videtur, quod non sit necessaria propter hoc.
- Item, quidam se obligant ad poenitentiam perpetuam et maiorem quam secundum arbitrium sacerdotis suscipere cogerentur : ergo illi secundum hoc confiteri non tenerentur, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit in praecepto aliquo confessio.
Solutio. Respondeo sine praeiudicio, quod in confessione tria sunt sese consequentia : quorum primum est peccati manifestatio cum detestatione et signo detestationis. Secundum est actuum peccati perpetrati enarratio, quod memoriae occurrit. Tertium autem sui accusatio in dando sibi culpam, et non excusando peccati actum per circumstantias. Et dicendum videtur, quod quoad haec omnia tria est in praecepto : sed quoad primum est solum in praecepto divino, et secundum et tertium determinando addidit et praecepit Ecclesia, primo in Apostolis, et postea in aliis successoribus Apostolorum : tamen secundum testimonium voluntatis divinae : testimonium enim voluntatis divinae in confessione actus peccati in specie habetur ex prima quaestione quam fecit primo peccanti, scilicet Adae, quando quaesivit, Adam, ubi es ? non enim quaesivit de loco, sed ut confiteretur simpliciter peccati actum. Testimonium autem voluntatis divinae super accusationem sui, et quod non excuset peccatum, habetur ex hoc quod condemnavit Adam et Hevam se excusantes. Similiter in posteris habet signum enarrationis actuum in specie. Isa. XXXVIII, 15, in cantico Ezechiae dicentis : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Signum accusationis habetur in Psalmo CXL, 4, ubi dicitur : Non declines cor meum ad verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Haec igitur attendens Ecclesia, Spiritu sancto edocta, instituit quod omnis utriusque sexus fidelis semel in anno confiteretur sua peccata : et quia instinctu Spiritus sancti factum est, ideo etiam praeceptum Ecclesiae in hoc reducitur ad praeceptum divinum.
Dicendum igitur ad primum, quod licet non legatur confessio beati Petri et Mariae Magdalenae, tamen confessi sunt : quia multa facta sunt quae non sunt scripta, sicut innuitur in fine Ioannis, sicut in sequentibus dicitur in Littera a Magistro.
Vel potest dici forte melius, quod propter duo fit confessio, scilicet ut poenitens secundum praeteritam suam conversionem innotescat sacerdoti iniungenti poenitentiam, et ut ex erubescentia mereatur. Cum autem Christus fuit verus sacerdos et Deus, neutrum fieri oportuit apud ipsum : quia ipse ut Deus vidit ea quae erant in corde, et poenitentes ad intuitum eius plus verecundabantur quam ad auditum solius sacerdotis : et ideo illis poenitentibus qui absoluti sunt ab ipso immediate, non oportuit enarrationem imponere peccatorum : sed apud vicarios Christi qui interiora non vident, et ad quorum intuitum corporeum homo non ita verecundatur, oportet esse auditum peccatorum in confessione ex parte confitentis.
Ad aliud dicendum, quod propter cohaerentiam alterius contrariorum in subiecto, multa quandoque requiruntur ad remotionem alterius contrarii : et praecipue quando timetur de reditu, et quando causa tenens contrarium in subiecto latet expellentem : et sic est de peccato quod timetur redire : est etiam pronitas ex parte peccantis latens : et ideo multa exiguntur ad expulsionem peccati, sicut detestatio peccati, et contrariae consuetudinis inductio per opera satisfactionis : sed si statim contrarium sine timore reditus posset expelli, et sciretur per quid optime expelleretur : tunc verum esset quod probat obiectio.
Ad aliud dicendum, quod (ut supra dictum est) omnes istae tres partes poenitentiae coniunctim operantur contra peccatum : sed non oportet quod omnes adsint in actu, sed sufficit duas vel unam esse in proposito, et aliam vel alias esse in actu.
Si tamen concedatur quod dicit : tunc dicendum est, quod poena temporalis duplex est, scilicet non proportionata, et proportionata ex vi clavium : et non proportionata viribus poenitentis debetur non confesso, quia in illo adhuc non est operata vis clavium, quae, inquam, claves vim habentes a passione Christi, maiorem partem poenitentiae sive poenae debitae peccato per rationem condigni dimittunt : et ideo post confessionem per virtutem clavium efficitur taxabilis poena et arbitraria, quae secundum se non fuit taxabilis, eo quod fuit improportionata viribus poenitentis, sed respondens condignitati peccati : et ideo patet, quod confessio necessaria est ad peccati deletionem.
Ad aliud dicendum, quod in naturis diversimode est, ubi natura operatur, et ubi ars naturam iuvat : quod enim dicitur in obiciendo, verum est, ubi sola natura operatur. Sed non est hoc simile ad opus gratiae sacramentalis : quia sic non exigeretur minister sacramenti, qui medicus in Scriptura vocatur, Psal. LXXXVII, 11 : Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Sed potius illud opus ubi ars iuvat naturam, et in illo exigitur, quod artifex cognoscat morbum et causam et quantitatem et diuturnitatem morbi antequam possit iuvare ad morbi expulsionem : et ita est in opere poenitentiae : et ideo exigitur confessio ad peccati manifestationem : praecipue tamen illa de causa, quia confessio operatur ad poenae diminutionem : propter quod etiam satisfactio vocatur ab Augustino sic dicente : Multum satisfactionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei abscondit.
Ad aliud dicendum, quod (ut iam habitum est) per se operatur ad poenae deletionem, sive peccati secundum debitum poenae.
Ad obiectum autem contra, dicendum est quod dupliciter contingit aliquid esse contrarium alii, scilicet in se, quando maxime distant in eodem genere, et mutuo se expellunt a susceptibili : et sic poena non contrariatur poenae, nec confessio peccato in poena. Est etiam contrarium, eo quod aliquo modo facit contrarium in effectu : et sic confessio facit contrarietatem ad peccatum, et solvit debitum poenae. In perpetratione enim peccati fuit inverecundia Dei cuncta cernentis et Angelorum eius, et abiectio passionis Christi pro peccatis per contemptum qui est radix omnis peccati mortalis : et horum contraria confessio habet, quando homo erubescit ante vicarium Dei, et submittit se humiliter clavibus habentibus vim ex Christi passione : et ideo operatur ad peccati expulsionem.
Ad aliud dicendum, quod non est omnino corporalis actus : quia procedit a virtute mentis inferiori : sicut etiam dare corporalem eleemosynam vim habet a virtute mentis quae inclinat ad dandum.
Si autem quaeritur, qualiter hoc possit esse ? Dicendum, quod vis motoris est in motu et in mobili, sive moveat in modum naturae, sive in modum voluntatis : sicut vis motoris in motu caeli, propter quod dicitur esse vita quaedam omnibus deorsum existentibus. Ita etiam quia virtus et gratia movent in modum naturae, vis virtutis et gratiae manet etiam in motibus et operibus corporalibus : et per illam vim operatur ad deletionem peccati, et augmentum meriti.
Ad id quod ulterius quaeritur, patet solutio per ea quae dicta sunt in principio huius solutionis, quod est de praecepto divino secundum quod est manifestatio quaedam peccatorum : sed haec manifestatio secundum progressum temporis habuit incrementum, sicut etiam alia operantia ad salutem : et ideo determinationem accepit ab Apostolis et ab Ecclesia : et adhuc potest recipere ulteriorem quam habet, si videatur expedire.
Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod poenitentia instituta est in paradiso secundum omnes partes eius : quia aliter non mortificaret peccato, et vivificaret iustitiae : et dicunt quidam, quod in illo verbo : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris : et a Christo in Novo Testamento accepit innovationem. Matth. III, 2 : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum. Constat autem, quod non intendebat de poenitentia, nisi prout perficitur in partibus suis : et ideo intelligitur instituta confessione.
De confessione tamen fit specialiter mentio, Marc. I, 5, ubi dicitur, quod veniebant ad Ioannem confitentes peccata sua : et hoc idem intelligitur, quod faciebant suscipientes baptismum Christi, ut in secunda parte huius distinctionis dicit Magister.
Ibi etiam intelligitur instituta, ut in obiectione dictum est, scilicet Lucae, XVII, 14, ubi Christus leprosis dixit ut se ostenderent sacerdotibus, et offerrent pro se munus quod constituit Moyses.
Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod est praeceptum sacramentale diversimode in lege naturae, veteri, et nova, per Patres accipiens determinationem ex inspiratione Spiritus sancti : sed prout nunc servatur, est praeceptum sacramentale Novi Testamenti : et iam patuit ubi est institutum.
Ad aliud dicendum, quod non est ita Patrum, quod totum Patres ediderint, sed potius quia Patres determinaverunt : et ideo non capit dispensationem ab homine puro.
Ad aliud dicendum, quod sacerdotes illi et leprosi considerantur dupliciter, scilicet ut homines simplices in statu Veteris Testamenti Deo servientes, antequam legalia essent mortificata per Christi passionem : et ut figura futurorum sunt leprosi quidem confitentium, et sacerdotes sacerdotum Novi Testamenti. Et primo quidem modo procedit obiectio : secundo autem modo significatur voluntas Christi esse de ostensione peccati significati per lepram, et de satisfactione per munus significata : et haec voluntas Christi exprimebatur per Apostolos in praecepto confessionis, Iacob. V, 16, ubi dicitur : Confitemini alterutrum peccata vestra.
Ad aliud dicendum, quod oportet cognoscere morbum, ut prius dictum est : sed hoc non est principale propter quod confessio instituta est, sed potius propter operationem clavium quae coniungit poenitenti perfectionem : unde quod ponit obiectio, secundarium est in causa confessionis : et tamen non sequitur id quod intendit probare, quia arbitrum oportet cognoscere de causa de qua est arbiter : unde cum sacerdos non tantum inspiciat vires, sed causam sumendi debitam poenam, oportet ipsum scire in quot et quibus offenderit.
Ad ultimum dicendum, quod etiamsi se obliget ad perpetuam poenitentiam, cui nulla maior umquam iniungetur, tamen dictis de causis oportet omnium peccatorum facere confessionem.
ARTICULUS XIII.
An confessio sit de iure naturali vel positivo ?
Secundo quaeritur, utrum sit de iure naturali, vel positivo ?
Videtur autem esse de iure naturali :
- Adam enim vituperatur de hoc quod excusavit delictum cum debuisset humiliter confessus fuisse : ergo peccavit contra ius adhuc non scriptum, quia nullum erat scriptum vel positivum : ergo relinquitur, quod peccavit contra ius naturale : ergo confessio est de iure naturali.
- Item obicitur de Cain, a quo quaerit Dominus, quid fecit : et vituperatur, quia non humiliter recognovit et confessus fuit : ergo cum tunc non fuerit nisi ius naturale, videtur contra ius naturale peccasse.
- Hoc etiam videtur per Glossam super illud, Adam, ubi es ? ubi sic dicit Glossa Verba increpantis et ad confessionem cogentis, non ignorantis. Si igitur coegit ad confessionem, ipse confiteri tenebatur : et constat, quod non ex iure positivo tenebatur, quia tunc nullum erat : ergo tenebatur ex iure naturali : ergo confessio est de iure naturali.
- Item, super illud Genes. III, 12 : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi : dicit Glossa : Non humiliter confitens, sed superbe se excusans, et in auctorem mulieris culpam retorquens. Ergo humilis confessio tunc fuit debita, quia aliter non vituperaretur de opposito : et inde ut prius.
- Item, super illud Psalmi CXL, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, etc., dicit Glossa : Ad hoc pone ostium, ut non excusetur peccatum meum : quod summum vitium dominatur in hominibus, unde tardius poenitent. Constat autem, quod caeteris paribus plus et maius est peccare contra ius naturale, quam contra ius positivum : cum igitur istud vitium sit summum, videtur esse contra ius naturale : ergo oppositum eius, scilicet humilis confessio delicti, est de iure naturali.
- Item, Iob, XXXI, 33 : Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Constat autem, quod Iob fuit sub lege naturali quare de lege naturali est confiteri peccatum.
- Item, ibidem, Gregorius in Glossa : Vere humilis et mala cognoscit sua, et voce confessionis aperit. Cum igitur vera humilitas de peccatis sit de iure naturali, videtur quod voce confessionis aperire peccata, sit de iure naturali.
- Item, Gregorius ibidem in alia Glossa : In sinu iniquitatem celare, est conscientiam peccati latibulis occultare, nec per confessionem detegere. Cum igitur Iob dicat hoc in statu iuris naturalis, videtur quod confessio sit de iure naturali, et oppositum cuius contra ius naturale.
- Item, constat, quod poenitentia est de iure naturali : ergo partes ipsius, quia ipsa non est sine illis : sed una partium eius est confessio : ergo confessio est de iure naturali.
- Item, poenitentia est quoddam totum, ut prius habitum est, quod habet plures partes ex ordine quodam ipsam constituentes : et in ordine illo prima est contritio quae est de iure naturali, et ultima satisfactio quae est de iure naturali : cum igitur confessio sit media, ipsa etiam est de iure naturali. Vel dicatur quare non.
Si autem hoc concedatur, contra obicitur in hunc modum :
- Dicit Isidorus, quod ius naturale est idem apud omnes : confessio autem non fuit semper eadem apud omnes : ergo confessio non est de iure naturali. Media probatur ex hoc quod aliter est confessio in Novo Testamento, et aliter fuit in Veteri.
- Item, Philosophus in V Ethicorum dicit, quod naturae ius in omnibus est eodem modo : ut ignis in Perside et Graecia eamdem vim habet comburendi. Et ex hoc arguitur sicut prius.
- Item, Tullius : Naturae ius est quod non opinio genuit, sed in natura quaedam vis inseruit. Constat autem, quod nulla in natura vis inseruit homini confiteri peccatum suum, sed potius docet occultare ne verecundetur ab homine : ergo confessio non est de iure naturali, ut videtur.
Solutio. Respondeo sine praeiudicio, quod ius naturale dupliciter dicitur, scilicet quod dictat natura hominis esse faciendum : et sic dicitur naturale ius stricte. Alio modo dicitur naturale, id quod constitutum est a natura naturante : et sic dicitur esse de iure naturali quidquid in Veteri vel Novo Testamento continetur : et hoc ultimo modo potest confessio aliquo modo esse de iure naturali, sed non primo.
Ad hoc ergo quod primo obicitur, per quod videtur probari, quod sit de iure naturali primo modo dicto : dicendum, quod Adam vituperatur de hoc quod peccatum non recognovit in se, et coram Deo, sed non de hoc quod non confitebatur homini : quia tunc nullus erat praeter uxorem suam, quae confessionem audire non poterat : et haec recognitio peccati quae est coram Deo, est de iure naturali.
Et per hoc patet solutio ad sequens quod obicitur de Cain.
Ad aliud dicendum, quod confessio duplex est, scilicet recognitio peccati inter se et Deum, et manifestatio peccati per enarrationem factam sacerdoti. Et de primo modo dicta confessione dicitur in Psalmo XXXI, 5 : Dixi : Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino : et tu remisisti, etc. De secundo autem modo dicta dicitur, ad Roman. X, 10 : Ore confessio fit ad salutem. Et de primo modo dicta intelligitur Glossa inducta de Genesi, et non de secundo modo dicta, quae tantum est sacramentalis nec ad illam tunc tenebantur omnes.
Ad aliud dicendum, quod arguitur de excusatione peccati coram Deo, non coram homine, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur illud summum vitium simpliciter ratione reatus vel deformitatis, sed quia est peccatum inter caetera poenitentiae magis contrarium : quia poenitentia non est nisi in recognoscente, peccatum autem excusans non recognoscit : et est simile dictum, ad Roman. II, 4, super illud : Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ? ubi dicit Glossa Ambrosii : Gravissime peccas si ignoras : non ratione quantitatis peccati in reatu et deformitate, sed potius periculi : quia ignorans lapsum suum, non quaerit remedium, et ideo manet in periculo.
Ad aliud dicendum, quod non intelligit Iob de absconsione quae est in confessione facta sacerdoti, sed potius de absconsione quam facit deprehensus in peccato, quando peccatum negat se fecisse, ut aliis iustus videatur. Et ista expositio trahitur de Glossa ibidem : et ideo illud non est ad propositum.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si vere humilis voce confessionis aperit peccatum, et si vera humilitas est de iure naturali, quod etiam confessio facta per vocem sit de iure naturali : quia confessio facta per vocem, non semper in omni statu consequitur vere humilem statum suum recognoscentem : unde hoc accidit vere humili in aliquo statu non in omni : unde accidit ibi locus sophisticus accidentis.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de eo qui deprehensus in peccato, se fecisse negat : vel mystice loquitur de tempore gratiae in quo tenetur homo sacerdoti peccata sua confiteri.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia dupliciter consideratur, scilicet secundum quod est in genere virtutis, et secundum quod est in genere sacramenti. Secundum quod est in genere virtutis, non habet partes, sed salvatur in contritione tantum, secundum quod contritio est conterentis actus : et satisfactio tunc erit species iustitiae, et tunc non exigitur ad poenitentiam confessio facta homini, sed sufficit illa quae fit Deo in corde in peccati recognitione. Sed secundum quod est in genere sacramenti legis novae vel veteris, non est de iure naturali, sicut nec alia quaedam sacramenta : et sic habet partes istas tres, quae sibi attribuuntur.
Ad aliud dicendum, quod non eodem modo sunt istae tres partes poenitentiae : quia prima et ultima pars respiciunt peccatum in poenitente secundum culpam, vel secundum poenam. Sed confessio non respicit hoc nisi quod est in ministro Ecclesiae, qui constituitur ad dispensationem sacramenti, et habet vim clavium : et ideo prima et ultima pars sunt iuris naturalis, sed non media, quae non respicit nisi tantum ea quae sunt sacramenti, et non virtutis poenitentiae, nisi forte quoad recognitionem peccati coram Deo. Sed haec non est confessio prout nunc quaerimus de confessione : et ideo non sequitur, si prima et ultima pars de iure naturali sit, quod et media : quia non eodem modo sunt partes eius.
ARTICULUS XIV.
Quam differenter confessio fuit in lege naturali, veteri, et nova ?
Tertio quaeritur, secundum quem differentem modum fuit in lege naturali, veteri, et nova ?
Videtur enim in lege naturali non fuisse : quia, sicut iam habitum est,
- Non est confessio de iure naturali : sed tunc non observabantur nisi ea quae erant de iure naturali : ergo confessio tunc non servabatur.
- Item non quaeritur hic, quid aliquis fecerit, sed id ad quod omnes tenebantur ? Ergo etsi aliquis tunc confitebatur peccatum suum, dummodo tamen non omnes tenebantur ad confessionem, videtur quod non erat confessio in lege naturali.
- Item, cum non erat usus clavium, non poterat esse id quod non habuit effectum nisi per claves : sed in naturali lege non erat usus clavium : ergo nec erat etiam confessio quae non habetur nisi per claves.
Sed contra :
- Quandocumque est morbus, tempus est medicinae : sed semper fuit morbus actualis peccati in lege naturali : ergo semper fuit confessio medicina : ergo in naturali lege necessaria fuit confessio, ut videtur.
Similiter, videtur quod in lege Moysi fuerit : quia, Isa. XLIII, 26, dicitur : Narra si quid habes ut iustificeris. Quasi diceret : Si non narras, non iustificaberis.
- Item, Levit. XVI, 21, dicitur, quod sacerdos imprecabitur peccata totius multitudinis super caput hirci, et dimittet eum in desertum. Constat autem, quod imprecari non potest peccata quae nescivit : ergo oportebat ut sciret : sed non potuit scire nisi per confessionem : ergo tenebantur tunc confiteri sacerdoti.
- Item, Levit. XIII, 44, de leprosis dicitur, quod ad arbitrium sacerdotis separabantur, et cognoscebat de lepra : sed lepra secundum Glossam ibidem significat peccatum : ergo sacerdos debet cognoscere de peccatis : non autem potest nisi per confessionem sibi manifestentur : ergo tenebantur tunc sacerdoti confiteri.
Sed contra : Sicut supra habitum est, praecipua causa confessionis est propter beneficium clavium : sed non erant verae claves in Veteri Testamento : ergo nec vera confessio.
Solutio. Dicendum, quod in veritate peccati recognitio est in confessione, et cum hoc peccati manifestatio : et tertio, peccatorum in specie et circumstantiarum enodatio sive expositio. Et confessio non erat in naturali lege nisi quantum ad peccati recognitionem inter se et Deum, ut dictum est. In lege autem Moysi accessit peccati manifestatio aliqua, sed in genere, non in specie : in signo, non in verbo. Quia offerendo capram vel hoedum, sciebatur quod peccaverant : sed quia hoc sacrificium erat pro quolibet peccato per ignorantiam facto, non erat manifestatio nisi in genere, et non in specie. In Novo autem Testamento exigitur enarratio specierum et aliarum circumstantiarum propter maiorem expressionem veritatis et apparitionem gratiae.
Ad primum ergo dicendum, quod recognitio peccati semper est de iure naturali : et quoad hoc solum erat confessio in lege naturae.
Ad aliud dicendum, quod omnes tenebantur ad huiusmodi peccati recognitionem, et quod non negarent si deprehenderentur, ut habitum est ex auctoritatibus Gregorii in praecedenti articulo quaestionis inductis.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod tunc non erat usus clavium : tamen tunc operabatur passio et faciebat poenam proportionabilem, quae alias improportionabilis fuisset : sed operabatur in fide credentium implicite vel explicite.
Ad aliud dicendum, quod in lege veteri aliqua fuit confessio, sed non ut modo est in specie et circumstantia, sed in genere : et de hoc intelligitur dictum Isaiae.
Ad aliud dicendum, quod sacerdos non confitebatur peccata multitudinis nisi in genere : et in genere intelligit ea per modum sacrificiorum, et non per enarrationem oris.
Ad aliud dicendum, quod diversitas leprarum non significabat tunc quid erat faciendum, sed quid nunc in tempore gratiae : et ideo non concluditur, quod tunc peccata in specie et circumstantiis confiterentur.
ARTICULUS XV.
An confessio sit actus virtutis, vel tantum sacramenti ?
Quarto quaeritur, utrum sit actus alicuius virtutis, vel tantum sacramenti ? Et si sit actus alicuius virtutis, quae sit illa ?
Videtur autem, quod est virtutis poenitentiae : quia
- Est ad detestationem peccati : et virtus poenitentiae detestatur peccatum : ergo confessio est virtutis poenitentiae, ut videtur.
- Item, actus diffiniuntur per opposita, id est, obiecta : ergo quorum est idem obiectum, sunt actus eiusdem virtutis : sed peccatum perpetratum est idem obiectum confessionis et poenitentiae : ergo confessio est actus poenitentiae virtutis.
- Item, quorum est idem finis, sunt eiusdem virtutis si est finis proximus : sed idem est finis poenitentiae et confessionis, scilicet destructio peccati : ergo sunt unius virtutis : non autem sic sunt unius, quod ambo sunt unius tertiae virtutis actus, ergo ipsa virtus est poenitentia, et actus eius est confessio, vel unus de actibus, ut videtur.
- Item, aliqua virtus elicit hunc actum quaecumque sit illa : constat autem, ut dicit Tullius, quod virtus movet in modum naturae : ergo de necessariis sibi nihil omittit : sed necessarium ad expulsionem peccati est confessio : ergo hunc motum non omittit : ergo videtur, quod sit motus virtutis poenitentiae ipsa confessio.
Sed contra videtur, quod sit motus virtutis quae est veritas : quia
- Super illud Psalmi II, 8 : Ecce enim veritatem dilexisti, etc., dicit Glossa : Veritatem, quia non in te culpam refero, sed veritatem profiteor quam diligis : constat autem, quod dicere veritatem est virtutis quae est veritas : ergo confessio est virtutis quae est veritas.
- Item, ibidem alia Glossa : Hic poenitens, quia in confitendo dixit veritatem quam Deus supra sacrificia quaerit, supplicat sibi subveniri. Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, actus veritatis aliquis proprius est, prout est in dictis. Constat autem quod nullus, nisi dicere veritatem : sed hoc praecipue fit in confessione : de omnibus enim quae de se dicit, sine teste creditur poenitenti : ergo confessio est actus veritatis, ut videtur.
- Item, oppositum veritatis quae est in confessione, non est idem in poenitentia, scilicet mendacium confessionis : ergo confessio non est actus poenitentiae.
- Item, dictum confitentis generat credulitatem in auditore : constat autem, quod hoc non facit nisi prout est sub forma veri : ergo videtur, quod confessio sit sub forma veri : haec autem forma veri quae est in actu, emanat ab aliquo habitu : constat autem, quod non nisi a veritate : ergo videtur, quod sit actus veritatis.
Sed contra utrumque istorum dicitur, quod
- Nullius sacramenti actus necessario est alicuius virtutis : confessio autem est actus sacramenti : ergo non est actus alicuius virtutis.
- Item, nullus actus aequaliter procedens a vitioso qui non habet virtutem infusam nec consuetudinalem, est actus virtutis : confessio est huiusmodi actus : ergo non est actus virtutis alicuius. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex hoc quod aliquis volens recedere a peccato, et etiam alii non consuevit verum dicere, saepe confitetur in veritate de omnibus peccatis suis. Et constat, quod tunc non habet virtutes infusas, nec etiam habet consuetudinalem quae veritas vocatur, quia illa non innascitur nisi per consuetudinem : ergo constat propositum.
- Item, circa difficile et bonum est virtus : sed non est difficile verum dicere : ergo non est circa illud virtus aliqua : ergo non est alicuius virtutis quae sit veritas. Probatio mediae. Difficilius est dicere contra mentem, quam secundum mentem : sed mentiens dicit contra mentem, verus autem secundum mentem : ergo verus minus laborat, quam mentiens : ergo constat propositum.
Solutio. Respondeo, quod dupliciter dicitur actus aliquis bonus et laudabilis esse alicuius virtutis, scilicet ut imperantis, et ut elicientis. Ut imperantis autem potest actus confessionis esse plurium virtutum : sed frequentius virtutis est quae dicitur poenitentia, de qua supra habitum est. Ut elicientis quidem est iste actus virtutis quae dicitur veritas, ut probatur in obiciendo.
Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum quod confessio quaedam habet ex sui ratione et substantia, et quaedam ex virtute imperante. Ex sui substantia non habet nisi simplicem narrationem veritatis, sed ex virtute imperante habet quod sit cum detestatione peccati. Et adhuc adiiciendum, quod secundum quod inducit rationem sacramenti, habet quod haec enarratio sit facta ministro Ecclesiae cum signis quibusdam signantibus peccati detestationem, et voluntatis obedientiam ad poenitentiam exteriorem suscipiendam per arbitrium sacerdotis : et sic quasi ex tribus conficiuntur illa quae in confessione attenduntur. Sed obiectio bene procederet si ex sui substantia haberet hoc quod dicit.
Ad aliud dicendum, quod illa materia datur sibi secundum imperium poenitentiae, et secundum esse sacramenti quod est in ipsa : simpliciter tamen ipsa est circa materiam quamcumque in qua est forma veri.
Ad aliud dicendum, quod non est idem finis proximus confessionis et poenitentiae, sed remotus : proximus enim finis est in quem terminatur actus, et ille est notitia quam generat in audiente : sed finis ultimus non facit, quod eadem sint specie vel numero illa quae sunt ad illum finem.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia non deficit in ipso motu, sed non habet tamen nisi per modum imperii.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet aliquem actum esse et sacramenti et virtutis, secundum diversas rationes : et hoc praecipue in hoc sacramento, quod ordinatur contra actuale peccatum, quod contrarium est virtuti quae respicit actum liberi arbitrii. Unde quantum ad ipsam simplicem enuntiationem veritatis, confessio veritatis est quae est virtus : sed secundum quod est in tali foro et forma et cum signis talibus, est actus sacramenti : et hoc nihil prohibet.
Ad aliud dicendum, quod iste actus non procedit a vitioso, sed ab habente veritatem aliquam, vel in potestate liberi arbitrii, vel secundum gratiam, vel secundum habitum civilem. Si enim poenitens est in caritate quando confitetur, tunc nulla est obiectio. Si autem verax ex consuetudine, etiamsi sit in aliis vitiis : iterum nulla est obiectio : quia consuetudinalium una meo iudicio habetur, alia non habita. Si autem nec consuetudinalem habet : tunc dicendum, quod ille actus veritatis in confitente est a libero arbitrio potente in actum generativum virtutis consuetudinalis : licet enim virtutes secundum habitum et vitium sibi oppositum non simul insint, tamen actus ordinatus ad virtutem generandi, potest esse simul cum vitio, licet virtuti opposito : et ideo non est ille actus a vitioso in quantum vitiosus.
ARTICULUS XVI.
An diffinitiones poenitentiae sint bene datae ?
Quinto quaeritur, quid sit diffinitione et essentia ?
Inveniuntur autem plures diffinitiones confessionis, quas omnes quae occurrunt ponemus.
Diffinitur autem a Magistris qui praecesserunt nos sic : Confessio est peccatorum sacramentalis delinquentis accusatio, ex erubescentia et per claves satisfactoria, obligans ad peragendum poenitentiam iniunctam.
Alii autem praedecessores nostri diffiniunt eam sic : Confessio est legitima peccatorum explanatio.
Gregorius : Confessio est peccatorum detectio, et ruptio vulneris.
Augustinus sic : Confessio est per quam morbus latens, spe veniae aperitur.
Alii quidem novitii, ut Raymundus, diffinierunt sic : Confessio est legitima coram sacerdote peccatorum declaratio.
Obicitur de prima diffinitione sic :
- Sacramentale est denominativum a sacramento : nullum autem denominans fit substantiale quod denominat : ergo sacramentum non est substantiale confessioni, quod falsum est, cum confessio sub sacramento sit sicut pars sub toto.
- Item, cum confessio sit actus virtutis moventis ad confessionem, ita deberet dicere, virtutis delinquentis accusatio, etc., sicut sacramentalis.
- Item, sicut se habet actus virtutis ad virtutem, ita se habet actus sacramenti ad sacramentum : sed nullus actus virtutis dicitur esse virtuosus, sed potius virtutis proprie : ergo nullus actus sacramenti debet esse sacramentalis, sed potius sacramenti.
- Item, intinctio non dicitur esse baptismalis, nec signatio confirmationalis actus : ergo videtur, quod nec confessio debet dici sacramentalis.
- Item, quare non denominatur a proximo genere, ita quod diceretur, confessio est poenitentialis delinquentis, etc. Videtur enim, quod sic fieri deberet : quia proximius se habet confessio ad poenitentiam, quam ad sacramentum in genere : ergo magis debuit denominari ab illa.
- Item, obicitur de hoc quod dicitur : Delinquentis : confessio enim non videtur esse delinquentis, sed qui deliquit, et poenitet.
- Item, nullus delinquens in quantum huiusmodi, est poenitens : sed omnis confitens in quantum huiusmodi, est poenitens : ergo nullus poenitens in quantum huiusmodi, est delinquens : ergo confessio non est delinquentis.
- Si forte tu dicas, quod intelligitur de delicto veniali, quo in multis offendimus omnes : sine quo, ut dicit Augustinus, vita non ducitur. Contra : Huiusmodi delinquentis actus est oratio et alia multa : ergo sicut cadit in diffinitione confessionis, ita cadere deberet in definitione orationis, contritionis, caritatis, et omnium aliorum.
- Praeterea, haec est per accidens secundum istam expositionem, confessio est peccatorum sacramentalis delinquentis accusatio : quia sensus est, eius qui quotidie delinquit : nihil autem per accidens debet poni in diffinitione, praecipue quod est per accidens huiusmodi, quia hoc infinitum est, et nihil per ipsum potest notificari : ergo male dixerunt antiqui diffiniendo, quod confessio est accusatio delinquentis.
- Ulterius, obicitur de hoc quod dicitur : Accusatio. Apud rhetorem enim et civilem non est idem accusans et reus : hic autem ut reum se praesentat confitens : ergo videtur, quod non sit accusans : ergo confessio non est accusatio.
- Item, nullus accusatur iuste in iudicio cui non conceditur locus defensionis : si ergo confitens accusatur ab aliquo, sive ab alio, sive a seipso, debet ei in eodem foro concedi locus defensionis : et ita non erit vitium confessionis si sit cum defensione peccatorum, quod falsum est, cum dicat Psalmus CXL, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.
Praeterea quaeritur, cum conscientia sit testis, quare non dicitur, testificatio sicut accusatio ?
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Ex erubescentia. Quia hoc non videtur esse substantiale confessioni : quia non omnes possunt habere erubescentiam.
- Item, sicut se habet dolor sensibilis ad contritionem, ita se habet erubescentia ad confessionem : sed contritio non diffinitur per dolorem sensibilem : ergo nec confessio est diffinienda per erubescentiam, ut videtur.
- Item, super illud Psalmi LXVIII, 20 : Tu scis improperium meum, et confusionem meam, etc., distinguit Augustinus in Glossa inter erubescentiam sive verecundiam, et confusionem : quia confusio est cum remorsu conscientiae, quando vera obiciuntur. Erubescentia autem est, quando falsa obiciuntur cum verecundia. Cum ergo confitens verecundetur cum remorsu conscientiae, videtur quod potius debuit dicere, ex confusione, quam erubescentia.
- Item, non videtur esse verum, quod ex hac erubescentia sit satisfactoria : quia erubescentia illa passio etiam corporalis est : et nulla passio corporalis est meritoria : ergo ex illa satisfactoria non est confessio.
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Per claves. Quod enim sine clavibus est satisfactorium, non habet vim satisfaciendi per claves : confessio est huiusmodi : ergo non habet vim satisfaciendi per claves. Prima patet per se. Secunda probatur : quia in Veteri Testamento non fuerunt claves, et tamen fuit ibi aliquo modo confessio sacramentalis : et in Novo Testamento quandoque fit confessio non habenti claves, et tamen satisfactoria est confessio.
- Praeterea, obicitur de hoc quod dicitur : Satisfactoria. Quia satisfactio est pars condividens poenitentiam cum confessione : ergo una non debet poni in diffinitione alterius.
- Item. quae diversa sunt specie, horum actus et effectus proprii sunt diversi : confessio et satisfactio diversae sunt specie : ergo actus earum et effectus proprii sunt diversi : constat autem, quod satisfactionis actus propriissimus est satisfacere : ergo ille actus non est confessionis : ergo confessio non est satisfactoria, ut videtur.
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Obligans, etc, Confitens enim non est obligatus ex hoc quod confitetur, sed potius ex voluntate sequenti, qua auditam et taxatam sibi recipit satisfactionem : ergo confessio non est obligans, ut videtur.
- Item, si obligat ad satisfactionem : ergo omnis confessio obligat ad illam. Ponamus ergo, quod aliquis saepe confiteatur idem peccatum pluribus sacerdotibus, et illi diversas iniungant poenitentias, quarum quaelibet per se sufficeret : ergo iste obligatur ad omnes illas peragendas : ergo ex confessione obligatur ad maiorem poenitentiam, quam ex peccato sustinere debeat. Et hoc est inconveniens, cum confessio aliquid diminuat de poena peccato debita secundum se.
- Item, sive iniuncta est insufficiens, vel nimis magna : adhuc videtur, quod obligetur ad illam : et sic confessio gravaret eum, et non alleviaret, quod est valde inconveniens.
- Item, obicitur de hoc quod dicit : Iniunctam. Videtur enim ex hoc quod non possit mutari per alium poenitentia illa : et hoc falsum est.
- Item, videmus de iniunctis poenitentiis tota die fieri relaxationes per indulgentias : ergo videtur, quod confitentes non obligantur ad peragendum poenitentias iniunctas.
De secunda autem diffinitione obicitur, qua dixerunt antiquiores, quod confessio est legitima peccatorum explanatio.
- Legitima enim est quae lege docetur, vel lege editur : et modum confessionis non invenimus expressum in nova vel veteri lege : ergo videtur, quod non sit legitima explanatio peccatorum.
- Item, videtur, quod non sit tantum peccatorum : quia etiam circumstantias aliquando confiteri tenetur : et sic videtur esse diminuta.
- Item, non videtur esse explanatio, sed simplex enarratio : non enim exponit peccata confitens, sed simpliciter enarrat.
Obicitur etiam de illa quae est Gregorii de hoc quod dicit : Peccatorum detectio.
- Cum enim detegere peccatum ordinetur ad scandalum proximi, videtur quod peccata non sunt detegenda, sed potius tegenda.
- Item, Isa. III, 9, vituperantur qui detegunt peccata sua, cum dicit : Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Ergo confessio non erit detectio.
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Ruptio vulneris. Haec enim locutio metaphorica est : ergo non debet poni in diffinitione eius cui aptatur metaphora : haec autem est confessio : ergo non debet poni in diffinitione confessionis.
- Item, constat, quod idem est non differens nisi per locutionem significativam, detectio peccati et ruptio vulneris : ergo neutrum contrahit alterum : sed detectio peccati potest fieri bene et male, et confessio non nisi bene : ergo communius se habet peccati detectio, quam confessio, et contrahitur : ergo diffinitio non est convertibilis cum diffinito : ergo non est propria ipsius : quod est inconveniens, sive sit diffinitio, sive descriptio per propria.
Ulterius quaeritur de illa quae est Augustini : Confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur.
- Non enim confessione tantum aperitur morbus latens, sed etiam morbus apertus : quia generalis est confessio de omnibus, sive occultis, sive apertis : ergo male dicit : Morbus latens.
- Item, si latens est : tunc quaeratur : Quem est latens ? Aut sacerdotem et alios : aut sacerdotem solum, vel alios solos. Et quodcumque istorum detur, non erit confessio de crimine aperto sacerdoti et aliis, vel sacerdoti soli, vel aliis solis : quod est inconveniens, cuni de omnibus sit confessio.
- Praeterea, quaeritur de hoc quod dicit : Spe veniae. Quia ut frequenter, confessio fit magis timore poenae : ergo diffinienda erat per poenae timorem.
- Item, demus quod iste non confiteatur spe veniae : et tamen nihil eorum quae fecit, celet sacerdoti : ergo iste non erit confessus, et tenetur iterare confessionem, quod non dicitur.
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Aperitur. Videtur enim, quod magis clauditur : quia illud quod dicitur in confessione, sigillo confessionis clauditur : ergo non aperit.
Ulterius quaeritur de ultima, quae dicit, quod confessio est legitima peccatorum coram sacerdote enarratio.
Videtur enim, quod non semper sit coram sacerdote, cum dicatur, Iacobi, V, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra. Et ibi dicit Glossa : Maiora maioribus, minora minoribus. Et non dicit, quod semper debeat fieri sacerdoti.
Et quia de hoc magnus occurrit tractatus in sequenti distinctione, nunc ista sufficiant.
Solutio. Dicendum, quod prima diffinitio melior est omnibus aliis : quia colligit essentialia omnia, et subiectum proprium, et finem, et ea unde trahit virtutem delendi peccatum. Essentialia enim sunt ea quae tanguntur cum dicitur, Sacramentalis accusatio. Accusatio enim genus est, et sacramentalis differentia distinguens ab accusatione civili et rhetorica. Delinquentis autem contrahit sicut subiectum specificat passionem : quia sicut dicit Commentator super VII Metaphysicae : Subiectum proprium in diffinitione passionis est loco differentiae ultimae quae convertibilis est, ut dicit Philosophus in VII primae Philosophiae. Ea autem unde trahit virtutem delendi peccatum, sunt erubescentia et claves : finis autem eius est ut taxetur satisfactio ad quam obligat se peragendam.
Ad hoc ergo quod primo obicitur de hoc quod dicit : Sacramentalis, dicendum quod differentia contrahens per modum qualitatis est in diffinitione, licet sit qualitas essentialis : et quia accusatio non est sacramentum proprie, sed actus eius, ideo non est qualitas essentialis sacramenti nisi informative et denominative : et ideo licet confessio secundum se sit sacramentum, tamen quia diffinitur hic per actum, et actus denominatur a sacramento, ideo denominative diffinitur.
Vel potest dici, quod sacramentale, sicut et rationale dicitur dupliciter, scilicet ut differentia quae facit sacramentum esse sacramentum : et hoc modo non praedicatur denominative de diffinito, sicut nec rationale, quando dicitur, Homo est animal rationale : et ita dicitur hic accusatio sacramentalis, quae est sacramentum quoddam, sicut animal rationale animal quoddam : et non ponitur sacramentale ut denominans, sed potius in actu differentiae constituentis. Alio modo dicitur sacramentale a potentia sacramenti consequente esse sacramenti ipsius : et de illo verum est, quod est denominativum, sicut et rationale acceptum de potentia ratiocinandi consequente esse hominis : et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod falsum supponitur in obiectione : quia actus quandoque denominatur a virtute : unde dicitur actus virtualis vel virtutis : et tamen si non fieri concedatur, solvendum est sicut praecedens.
Ad aliud dicendum, quod tinctio sacramentalis dicitur baptismus, sed non baptismalis proprie : quia baptismus nominat totam speciem sacramenti, et non solam differentiam ipsius quae signabilis est per modum qualitatis, sed non species : et ita dicitur hic sacramentalis et non poenitentialis : et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad hoc quod obicitur de hoc quod dicit, Delinquentis, solvendum est quod dicitur hic delinquentis secundum habitum, non secundum actum : non ita quod habeat habitum peccatorum, sed quia habuit ipsum, et est in mutando eum in habitu virtutum : et talis bene potest esse in statu poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod nullus delinquens in actu est poenitens, sed delinquens modo praedicto potest esse poenitens.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non intelligitur de delicto veniali.
Ad hoc quod ulterius quaeritur obiciendo de accusatione, dicendum quod aliud est in foro poenitentiae, et aliud in foro iudicii. In foro enim poenitentiae nulli quantumcumque veraci creditur contra confitentem, sed tamen sibi creditur contra se : et ideo statur accusationi confitentis. Sed in foro iudicii exterioris totum econtra : quia homini nihil creditur ibi pro se, sed potius alii qui exceptione est maior : et ideo in illo iudicio alius est accusans, et alius est reus et accusatus.
Ad aliud dicendum, quod quando accusatio fit post convictionem, non datur locus defensionis. Et simile est in confessione : quia accusatio est testimonium convincens confitentem per relationem ad conscientiam : et ideo nullus datur sibi locus defensionis.
Ad aliud dicendum, quod erubescentia duplex est, scilicet spiritualis, et illa quae relinquit passionem in corpore. Spiritualis autem timor est in turpi accusatione ne manifestetur, vel cum manifestatur : sicut trahi potest de verbis Damasceni : et illa quae est spiritualis exigitur ad confessionem, et non illa quae fit in corpore per exteriorem ruborem : sicut enim in praecedentibus habitum est, illa variatur secundum hominum diversam complexionem.
Ad aliud dicendum, quod illa probatio satis bona est : quia conceditur, quod non exigitur nisi erubescentia spiritualis.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa propriissime accipit confusionem et erubescentiam : sed hic communiter sumitur erubescentia pro confusione.
Ad aliud dicendum, quod passio secundum quod est facta et voluntate informata, etiamsi sit illata, meritoria est, sicut patet in quaestione praecedenti de contritione.
Ad aliud dicendum, quod confessio quae non subiicitur clavibus actualiter, non est simpliciter confessio, sed secundum quid : et bene concedo, quod in Veteri Testamento non fuit confessio nisi secundum quid : et ratio huius patet ex praecedenti articulo quaestionis. Confessio autem quae fit alii quam sacerdoti, non est confessio nisi in quantum supplet locum confessionis : sicut baptismus poenitentiae non est baptismus, nisi in quantum supplet locum baptismi.
Ad aliud dicendum, quod alius modus satisfactionis est in confessione, et alius est in ea parte quae stricte dicitur satisfactio : quia in confessione est satisfactio per mortem et passionem Christi de parte poenae quae improportionabilis est, et ideo inarbitrabilis : sed in satisfactione est deletio delicti poenae taxatae. Nec est inconveniens, quod contritio et confessio induant aliquo modo satisfactionis rationem, secundum quod large sumitur satisfactio : quia, sicut supra habitum est, poenitentia aliquo modo totum homogenium est in suis partibus : et sic poena satisfaciens est in omnibus tribus.
Ad aliud dicendum, quod illae partes mediae sunt inter diversas et homogenias : et ideo cum non omnino sint diversae, non tenet id quod obiectum est. Et huius ratio valde de facili patet, si respiciatur id quod notatum est de partibus illis in principio huius distinctionis.
Ad aliud dicendum, quod in veritate voluntas amplectendi poenitentiam iniunctam significatur in confessione : quia sicut praeponit sibi secundum rationem et tempus contritionem in re vel in praesumptione sacerdotis, ita coexigit voluntatem obediendi in susceptione iniunctae satisfactionis : et ideo ex ipsa confessione ratione eius quod exigit in poenitente, obligatur ad illam.
Ad aliud dicendum, quod sacerdotes proprios nullus poenitens et confitens habet plures, sed unum solum, et illius solius tenetur poenitentiam peragere, quae est iniuncta secundum canonum statuta : quia alias non proprie dicitur iniuncta satisfactio. Si autem alii ex abundanti confitetur, ille debet inquirere iniuncta a proprio sacerdote, et nihil superordinare, si secundum canonum statuta iniuncta est.
Ad aliud patet solutio per iam dicta : quia non est satisfactio proprie, nisi quae est secundum arbitrium canonum vel canonici sacerdotis, et non secundum arbitrium voluntatis hominis, quam iniungit aliquis ignorans vel malitiosus.
Ad aliud dicendum, quod ex causa mutari potest iniuncta ab eo qui habet auctoritatem : sed tunc perficit eam in aequivalenti vel simpliciter vel secundum reputationem Ecclesiae.
Per habita patet etiam solutio Ad ultimum : quia indulgentiae fiunt in commutationibus secundum aequivalens in reputatione Ecclesiae, vel simpliciter.
Ad id quod obicitur de secunda, dicendum quod illa non colligit nisi essentialia constituentia confessionem.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod legitima dicitur a lege ordinante modum accusationis in foro confessionis : et haec quidem lex in universali promulgata est a Deo, ut patuit supra cum disputaretur, cuiusmodi praeceptum esset quod est de confessione : sed hoc quod universaliter dictum est Deo, explanatum et interpretatum est ab Ecclesiasticis Doctoribus et Praelatis : et ideo legitima dicitur et lege veteri et lege nova et lege patrum.
Ad aliud dicendum, quod circumstantia aliquid peccati ponit : et ideo peccatum secundum se non explanatur, nisi circumstantiis suppositis, ut dicetur infra in hac eadem distinctione.
Ad aliud dicendum, quod non est enarratio simplex, sed oportet ut explanetur modus, ut intelligat sacerdos quantitatem criminis. Enarratio autem simplex ad hoc non sufficit.
Ad aliud autem quod obicitur de tertia quae est Gregorii in Moralibus, tractantis illud Isaiae, XXXVIII, 21 : Iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, etc.
Dicendum, quod non est diffinitio vel descriptio, sed potius quaedam adaptatio allegoriae. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod est peccati ut peccati detectio, et detectio eius quod est peccatum. Peccatum autem ut peccatum non detegitur nisi in confessione sacerdoti : sicut naturae morbus ut morbus non detegitur nisi medico, vel ei qui est in loco medici in consilio et adiutorio medicinae. Sed id quod est peccatum, detegitur quandoque iactanter : sed tunc detegitur ut laudabilis actus, secundum quod laudabile est apud eos qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Et de illis loquitur, Proverb. II, 14 et seq.
Ad aliud dicendum ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod si per se intelligatur locutio, tunc convertibilis est ut proprium, sed non ut diffinitio : quia bene videtur mihi, quod Gregorius diffinire confessionem vel describere non intendit.
Ad id quod ulterius quaeritur de quarta, dicendum quod illa data est in comparatione ad movens sive inclinans ad confessionem : hoc enim est spes veniae.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod aperitur et clauditur peccatum in confessione : clauditur enim ab aliis, sed aperitur ei qui est in loco Dei : et hoc vocat Augustinus hic apertionem.
Ad aliud dicendum, quod etiam si sciatur, non tamen scitur per modum convictionis : sicut etiam iudex non iudicat de hoc quod scit ut homo, sed de hoc quod scit ut iudex. Similiter peccatum dicitur latens quando de eo non potest fieri iudicium : quia in foro illo, scilicet confessionis non est denuntiatum.
Ad aliud dicendum, quod non est ita essentialis timor confessioni sicut spes : timor enim si solus esset, non inclinaret ad confessionem, sed potius ad taciturnitatem propter desperationem : et ideo non erat ita diffinienda confessio per timorem sicut per spem.
Ad aliud dicendum, quod si aliquis sine spe confiteatur, non tenetur iterare confessionem, propter hoc quod sacerdos scit quidquid fecit : sed desperationem tenetur confiteri eidem. Si autem alii confiteatur, cum ipse non acceperit satisfactionem condignam, dico quod in toto cum spe opinata ad minus tenetur facere confessionem.
Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia id quod dicitur in confessione, ei clauditur et aperitur.
Ad id quod quaeritur de ultima, dicendum quod est eadem cum secunda, nisi quod apponit proprium auditorem confessionis qui est sacerdos.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod maiora in Glossa dicuntur peccata mortalia, et minora dicuntur venialia quae non tenemur confiteri nisi in generali confessione : et haec est confessio non confessio simpliciter, sed secundum quid.
Et ita patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS XVII.
An aliquis et quis articulus fidei moveat ad confessionem ?
Sexto quaeritur, quis articulus fidei moveat ad confessionem ?
Videtur autem, quod ratione eius qui est : Vitam aeternam :
- Spes enim est de vita aeterna : quia spes veniae, ut patet ex diffinitione Augustini, movet ad confessionem ex parte fidei : ergo videtur, quod articulus de vita aeterna moveat ad confessionem ex parte fidei.
- Item, videtur quod aut ille, aut qui est de poenis moveat ad confessionem : sed timor poenae non est laudabilis, quia dicit Augustinus de tali timore, quod nemo invitus bene facit, etsi bonum est quod facit. Cum igitur confessio sit de rebus laudabilibus, videtur quod magis ad eam moveat fides vitae aeternae, quam poenarum aeternarum.
Sed contra utrumque horum videtur obici : passio enim Christi operatur in clavibus, et per claves est confessio satisfactoria : ergo videtur, quod fides moveat ad confessionem ratione passionis Christi.
Videtur autem, quod ratione illius, qui venturus est iudicare vivos et mortuos : quia hoc iudicium praevenit in se confitens, et aperit peccata ne in iudicio omnibus aperiantur : ergo si fides movet ad confessionem, videtur quod hoc faciat ratione illius articuli qui est de iudicio.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod fides praecipue movet ad confessionem ratione articuli qui est de vita aeterna : quia in spe veniae propter vitam aeternam confitetur, quaecumque confitetur.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod passio effectum dat confessioni, et fides illuminat ad hoc quod credatur talis effectus esse in clavibus : sed tamen ratione illius non movet ad confitendum : quia confitens non confitetur propter hoc, sed ideo quod sperat se propter hoc consequi veniam peccatorum.
Ad aliud dicendum, quod ille articulus adiuvare potest : sed tamen principalis non est in movendo : quia non consequeretur veniam ex hoc, cum hoc magis sit inductivum timoris quam amoris.
ARTICULUS XVIII.
Cui attributo in Deo innititur confessio ?
Septimo et ultimo quaeritur, cui innititur attributo confessio in Deo ?
Videtur autem, quod
- Sapientiae et veritati : quia veritas creata exemplificatur et causatur a veritate increata : sed veritas creata est in confessione : ergo causatur a sapientia et veritate increata : ergo maxime innititur.
- Item, confessio dicitur debere esse prudens : et constat, quod omnis prudentia exemplariter exit a sapientia : ergo et confessio.
Contra : Confessio fit spe veniae : ergo tota innititur misericordiae et bonitati.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod in veritate poenitentia in tribus partibus suis configuratur Trinitati increatae : compunctio enim sive contritio quae ex modica poena commutat aeterna tormenta, tota innititur bonitati quae attribuitur Spiritui sancto. Confessio autem quae legitima est et prudens computatio peccatorum ut aestimetur ad poenitentiam, respondet sapientiae quae attribuitur Filio : et satisfactio quae secundum vires amplectitur iniuncta, fulcitur potentia quae Patri appropriatur.
Concedantur ergo duae primae rationes, licet non sint multum validae ad hoc probandum.
Sed ad aliud dicatur, quod licet motivum ad confessionem innitatur misericordiae, tamen ipsa confessio facta magis comparatur sapientiae propter causam dictam : non enim est verum, quod si motivum ad illud respondeat bonitati quod etiam ipsum secundum se respondeat. Et est instantia : quia spes aedificandi Ecclesiam bonitati innititur et caritati : et tamen studium et doctrina ad quae illa spes inclinat, exemplata sunt a sapientia divina.
ARTICULUS XIX.
An sufficiat per Ioannem facta institutio ad satisfactionem.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, post initium : Satisfactio a Ioanne praecipitur, ubi ait : Facite dignos fructus poenitentiae, etc.
Et quaeremus hic tria, eo quod multa ante habita sint de satisfactione, et iterum postea habebuntur.
Primum horum est, utrum sufficiat ad satisfactionem institutio facta a Ioanne ?
Secundum autem, utrum satisfactio sit in praecepto, vel non ?
Tertium autem, qui sunt digni fructus poenitentiae ? et, utrum sit idem satisfacere, et dignos fructus poenitentiae facere ?
Videtur autem circa primum, quod non sufficiat : quia
- Satisfactio est pars sacramenti poenitentiae : sed in hoc sacramento exigitur institutio divina : ergo etiam in satisfactione.
- Item, effectus gratiae non est nisi a Deo, ut dicit Bernardus super Cantica : ergo vas etiam necessario continens gratiam, dummodo non sit fictus qui accidit : ergo illud non est determinare nisi Dei : constat autem, quod satisfactio sacramentalis est etiam pars sacramenti : ergo videtur, quod non sufficiat institutio Ioannis.
- Aliter autem obicitur ad idem : Semper enim necessaria fuit satisfactio peccanti actualiter : ergo etiam ante Ioannem : non ergo praecipitur a Ioanne, ut videtur, sed ante eum fuit in praecepto.
- Item, satisfactio aut respondet peccato naturae, aut peccato personae. Constat autem, quod non peccato naturae : quia pro illo non potest satisfacere purus homo, ut probat Anselmus in libro Cur Deus homo. Si respondeat peccato personae : ergo obligat personam secundum se in quolibet statu suum peccatum ad satisfaciendum : ergo videtur, quod non praecipitur a Ioanne tunc primo quando incepit fides Novi Testamenti praedicari.
- Item, satisfactio est de iure naturali : ergo hanc non opinio genuit, sed vis innata inseruit : ergo non est instituta a Ioanne, ut videtur.
Responsio. In satisfactione tria sunt consideranda, scilicet pro quo satisfit, et quis status satisfacientis, et cui satisfit. Id pro quo satisfit, semper fuit, ex quo coepit peccatum intrare in mundum, et non fuit in ea diversitate nisi in quantitate peccatorum. Sed status satisfacientis non semper fuit unus : et cum statui illi respondeat per congruentiam modus satisfaciendi, non fuit unus : cum enim omnis nostra satisfactio vim trahat a satisfactione Christi, sicut dicit Ambrosius et quia omnis nostra poenitentia trahit vim a poena et satisfactione sua ideo illi poenae futurae quae nondum erant nisi in fide satisfacientium, congruus erat modus praesignans poenam illam et satisfactionem : sicut in lege naturae per sacrificia et figuras, etiam in lege Moysi per caeremonias. In lege autem nova quae incipit a Ioanne, sicut dicitur, Luc. XVI, 16 : Lex et Prophetae usque ad Ioannem. Et, Matth. XI, 12 : A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. A diebus, inquam, illis congruus modus est per imitationem Christi satisfactio, eo quod ex tunc cessavit praesignatio futuri, et manifestata est veritatis forma quam imitemur. Cui autem satisfit, Deus est, semper uno modo se habens.
His praenotatis, non est difficile respondere obiectis.
Ad primum igitur dicendum, quod aliter denuntiatur satisfactionis modus, et aliter instituitur : a Ioanne non fuit nisi denuntiatus, sed a Christo institutus, cum dicitur : Poenitentiam agite.
Ad aliud dicendum, quod secundum quod satisfactio sacramentalis est et vim habens a passione Christi, habet a Deo institutionem : sed non oportet ut alia et alia institutione : quia una institutione instituuntur totum et partes : unde ipsa institutionem habet in suo toto quod est poenitentia. Dicunt tamen quidam, quod ibi instituit, ubi dixit leproso, quod offerret pro emundatione sua quod instituit Moyses : sed hoc non est verum, nisi de figurativa institutione.
Ad aliud dicendum, quod satisfactio secundum se abstrahens ab hoc modo et ab illo, semper fuit, etiam ante Ioannem : sed prout accepta consideratur cum modo significationis vel imitatione veritatis, non fuit semper : et quantum ad hunc modum promulgatur a Ioanne, et confirmatur a Christo, ut dicit Magister in Littera.
Ad aliud dicendum, quod illa obiectio non concludit, nisi quod semper oportuit satisfacere ex parte satisfacientis, et ex parte eius cui satisfit : et hoc bene concedendum videtur, quia non variatur nisi in modo, ut dictum est, quia ad Christum satisfacientem a quo nostra satisfactio vim trahit, respicere non poterant, nisi praesignando eam in signis. Hi autem qui a diebus Ioannis fuerunt, respicere ad ipsum non potuerunt, nisi imitando formam veritatis quae manifestata est in ipso.
Ad aliud dicendum, quod satisfactio secundum se est de iure naturali, quod non opinio genuit, sed innata vis inseruit : sed modus satisfaciendi qui dictus est, totus est sacramentalis, et divinus, et ideo ille variatus est secundum tempora diversorum sacramentorum.
ARTICULUS XX.
An satisfactio sit in praecepto ?
Secundo quaeritur, an sit in praecepto ?
Videtur autem, quod non : quia
- Dicit Hieronymus : Anathema sit, qui dicit Deum aliquid impossibile praecepisse : sed impossibile est satisfacere : ergo satisfactio non est in praecepto. Probatio mediae. Offensa crescit secundum eum in quem peccatur : sed Deus est infinitus in omnibus suis attributis : ergo offensa sui est infinita : ergo non contingit satisfacere pro aliquo peccato, quia pro infinito nihil possumus rependere.
- Item, dicit Philosophus in quinto Ethicorum, quod percutiens principem, non contrapatitur tantum, sed morte condemnatur : ergo multo magis si offendit in infinitum maiorem, quam sit aliquis princeps : Deus autem in infinitum maior est : ergo offendens Deum plus debet solvere in infinitum : sed hoc non contingit solvere : ergo non praecipitur solvere, quia incassum praeciperetur.
- Item, ipsum nomen satisfactionis videtur hoc ostendere : quia satisfacere dicitur facere satis : sed numquam est satis, nisi sit secundum aestimationem peccati et offensae : sed hoc in infinitum est, ut iam probatum est : ergo non est satisfactio nisi solvatur in infinitum : hoc autem solvere non contingit : ergo videtur, quod praecipi non debeat.
- Item, alia via probatur hoc idem : Ponamus enim, quod aliquis pluribus de causis sit debitor alicuius, scilicet quod debeat ei ex iure servitutis, quod est ut nihil possideat nisi titulo domini, et corporaliter sit servus glebae, et tunc teneatur ei ex mutuo : quia nihil habet, nisi quod mutuo ab ipso accepit : et non plus accepit mutuo, quam habet in ipsis bonis : et iterum tertio debeat ei ex offensa, quia de rebus domini offendit eum gravissime : constat, quod ille satisfacere non potest. Quia si dicas, quod satisfaciet de bonis suis : contra hoc est, quia illa domini sunt. Si de persona : contra hoc est, quod servus est de persona, et totum debet domino etiam praeter rationem offensae. Sed constat, quod similis casus est in homine in comparatione ad Deum : ergo videtur, quod homo de peccato Deo satisfacere non possit : ergo non praecipitur ei.
Praeterea. si praecipitur, quaeratur, ubi praecipitur, in Novo vel in Veteri Testamento ?
Si dicatur quod ibi : Poenitentiam agite. Contra. : Poenitere non est satisfacere : quia aliquis poenitet de eo de quo tamen numquam cogitat satisfacere.
Si dicas, quod ibi ubi Dominus praecepit leproso, ut pro emundatione sua offerret quod Moyses constituit. Contra : Quod constituit Moyses non respondebat quantitati peccati : ergo non erat satisfactivum.
Si dicas, quod a Ioanne praecipitur, Matth. III, 8, ubi dicitur : Facite fructum dignum poenitentiae, etc., sicut Magister videtur dicere in Littera. Contra : Digni fructus poenitentiae in eadem impossibilitate sunt, in qua est satisfactio : ergo nec illos contingit facere : ergo non praecipitur.
Si dicas, quod invenitur, Matth. XII, 36, ubi dicitur : Quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Contra : Sicut habitum est, non contingit rationem reddere de infinito : et peccatum mortale est infinitae offensae : ergo non contingit rationem reddere de illo.
Sed contra :
- Cuiuscumque debiti contingit solvere tantum et decuplum, ipsius contingit esse solutionem sufficientem : peccati autem contingit solvere tantum et decuplum : ergo peccati contingit esse solutionem sufficientem : ergo potest praecipi, et debet praecipi satisfactio. Probatio mediae. Baruch, IV, 28 : Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.
- Item, Matth. XVIII, 24 et 26 : Oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta…. Providens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ergo contingit reddere : ergo et satisfacere.
Solutio. Dicendum, quod licet quidam constituant hic magnam vim, tamen in veritate parva vis est in quaestione : et ex habitis in praecedenti de facili est determinabilis, distinguendo quod duplex est modus satisfactionis, scilicet ad aestimationem offensae, et ad voluntatem et arbitrium eius cui satisfit : et primo modo non contingit satisfacere, nec praecipitur : sed secundo, sicut dicitur, Michaeae, VI, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te. Quasi diceret : Non quod iustum est, sed quod requirit quod sufficit sibi. Et hoc confirmatur ex hoc quod habetur, Luc. VII, 41 et 42 : Duo debitores erant cuidam foeneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus autem illis unde redderent, donavit utrisque. Et, Matth. XVIII, 27, ubi dicitur, quod misertus est dominus servi illius, et dimisit ei universum debitum.
Ad omnia igitur quae post inducta sunt, patet solutio : quia illa non probant, nisi quod non contingit satisfacere secundum peccati perpetrati aestimationem : et hoc quidem est verum : et propter hoc totum est gratiae quod sumus, sicut dicitur, I ad Corinth. XV, 10 : Gratia Dei sum id quod sum.
Ad id autem quod quaeritur, ubi praecipitur ?
Dicendum, quod in multis locis : tamen secundum quod est sacramentalis modus satisfactionis, sicut dicit hic Magister, dico quod promulgatur a Ioanne, et confirmatur per praeceptum a Christo, Matth. IV, 17, ubi dicit Iesus praedicans : Poenitentiam agite, etc.
Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod poenitere dicitur dupliciter, vel etiam tripliciter. Uno enim modo poenitudo in actu perpetrato signum est involuntarii per ignorantiam, quod meretur misericordiam et veniam, ut dicitur in libro II Ethicorum. Secundo modo est poenitudo alicuius perpetrati non satisfaciens propter iniuriam, quando non vult satisfacere laeso, vel propter desperationem, ut Iudas poenituit. Tertio modo est poenitentia afflictio sui cum proposito confitendi, et satisfaciendi pro malo commisso. Et haec solummodo poenitentia sacramentum et virtus est : et hanc praecepit Christus, quia haec sola fructum invenit salutis : et in illa praecipitur totum quod exigitur ad ipsam, scilicet confessio, et satisfactio. Posset tamen dici, quod, Luc. XIII, 24, praecipitur, ubi dicitur : Contendite intrare per angustam portam, etc., et, Matth. XXV, 19, ubi dicit, quod rationem posuit cum servis suis, qui acceperant bona sua.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod non contingit solvere decuplum peccati intensive, sed quasi extensive per discretionem vel distinctionem, quia in decem praeceptorum obedientia : et iste est sensus Baruch.
Ad aliud dicendum, quod servus ille non intendit, quod redderet secundum damni illati aestimationem, sed potius secundum aestimationem misericordiae requirentis debitum : et ideo praemisit dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXI.
An idem sit satisfacere, et dignos fructus poenitentiae facere ? et, qui sunt fructus digni poenitentiae ?
Tertio quaeritur, qui sunt digni fructus poenitentiae ? et, utrum idem sit satisfacere, quod dignos poenitentiae fructus facere ?
Dicit autem Auctor in Littera, et est in Glossa super Matthaeum, III, 8, quod digni fructus poenitentiae sunt, ut secundum qualitatem et quantitatem culpae sit qualitas et quantitas poenae.
Sed videtur, quod hoc non possit esse :
- Aut enim intelligitur haec qualitas libidinis delectantis in peccato, aut qualitas actus peccati. Si primo modo. Contra : Sensibilis delectatio est, quae est in peccato : numquam autem sensibilis est in virtute et operibus misericordiae : ergo non est similitudo in qualitate. Si secundo modo. Contra : Actus illi contrarii sunt : ergo similitudinem in qualitate non habent, quia dicit Philosophus in V primae Philosophiae, quod similia sunt quorum qualitas est una.
- Item, videtur impossibile quod secundum qualitatem peccati sit qualitas poenae, hoc modo : quia culpae qualitas non potest esse nisi secundum actum, quia culpa in quantum malum nihil est : in actu autem non est qualitas nisi secundum relationem ad agentem : hoc autem aut est secundum libidinem, aut secundum contemptum : secundum libidinem autem non potest esse qualitas poenae, quia poena amara est in sensu, et libido dulcis : secundum contemptum autem se habet etiam per oppositum : quia sicut peccans contemnit Deum et praeceptum eius, ita per oppositum poenitens in poena se subiicit Deo et praecepto eius : ergo videtur, quod numquam sint secundum eamdem qualitatem poena poenitentis, et culpa transgredientis.
- Si forte tu dicas, quod vocatur similitudo in genere, per contrarium, scilicet ut sicut placuit culpa in delectando, ita placeat poena in sustinendo : hoc non competit Litterae : quia hoc aequaliter est in parum peccante et multum peccante : sed ista similitudo qualitatis non aequaliter est in parum et multum peccante : ergo non notatur similitudo in genere, ut videtur.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, ut secundum quantitatem culpae sit quantitas poenae.
Aut enim aequalitas est in genere, aut in specie. Si in genere. Contra : Secundum hoc aequaliter est in parum peccante : quia magnae culpae magna poena, et minori minor debetur : digni autem fructus non aequaliter sunt in parum et multum peccante, ut dicitur in Littera : ergo non intelligitur de quantitate in genere. Si autem intelligitur de quantitate in specie. Contra : Quantitas culpae est infinita, et quantitas poenae finita : ergo videtur, quod numquam contingit satisfacere per dignos fructus poenitentiae.
Praeterea quaeritur, quae est differentia hic inter qualitatem, et quantitatem ?
Constat enim, quod non est hic per se quantitas continua, sed per accidens : hoc autem videtur esse intensio qualitatis, quae facit vigorem peccati et magnum peccatum, et vigorem poenae et magnam poenam : sed penes idem videtur esse similitudo vel proportio in qualitate : ergo in idem redeunt hic qualitas et quantitas.
Praeterea quaeritur, quare dicuntur digni fructus poenitentiae, cum non sint fructus nisi in futuro ?
Haec autem opera facta potius assimilantur culturae vel labori ad fructus percipiendos ordinato : sicut etiam Iacobus dicit : Ecce agricola patienter exspectat pretiosum fructum, scilicet fructum laboris sui.
Responsio. Sicut etiam supra habitum est in antecedenti distinctione, non sumitur hic fructus proprie, sed sumitur pro causa fructus quae est causa fruitionis in futuro. Dicuntur enim opera poenitentiae fructus, non quod eis fruamur proprie hic, vel in futuro : sed quia cum gaudio spei utimur eis ad obtinendum id quo fruendum est. Nec idem est esse bonos fructus, et dignos fructus poenitentiae : quia omnis arbor, id est, homo, tenetur ad bonos fructus, et dignos fructus : qui boni dicuntur a radice, quae bona est, quando liberum arbitrium virtute et gratia est informatum. Digni autem fructus sunt a proportione fructus ad statum arboris fructificantis : quia alii clerico, alii praelato, alii subdito, et sic secundum differentias alias fructificantium. Et hoc modo specialis status proportione habita ad opera poenitentiae dicuntur digni fructus, quando secundum qualitatem et quantitatem peccati est etiam qualitas et quantitas poenae.
Ad primum ergo dicendum, quod qualitas peccantis hic attenditur cum qualitate peccati. Qualitas peccantis est libera servitus peccati : quia scilicet non coactus, nec exactus, sed libere diabolo servivit in gaudio : et hoc modo libere et cum gaudio serviat Deo in poenitentia. Qualitas autem peccati secundum formam peccati in specie, secundum quod unum est carnale, et alterum spirituale, et aliud quasi medium, sicut ira, et avaritia : et ita debet esse in poena corporali et spirituali et media : sicut ieiunium poena est corporis, oratio humiliat spiritum, et eleemosyna damnum infert rerum exteriorum.
Ad illud ergo quod contra obicitur, dicendum, quod non respondet in specie delectationis : sed potius in similitudine subiecti delectationis, et poenae, scilicet quia utrumque est corporale, quandoque et spirituale, et medium, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod similitudo potest attendi dupliciter, scilicet in affectu proximo, et in affectu qui est causa proximi affectus : et in proximo quidem non potest esse similitudo : quia unus est libido, et alter est caritas : sed in remoto, hoc est, in voluntate, bene potest esse similitudo : et etiam plus est in bono, quia Augustinus dicit, quod caritas in infinitum plus diligit Deum, quam cupiditas aurum.
Ad id quod quaeritur de quantitate, dicendum quod quantitas est hic duplex, scilicet intensiva, et discreta. Una respondet magnitudini, et altera numerositati peccatorum : sed illa quae est intensiva, attenditur ex multis, tamen praecipuum est species peccati vel genus : sicut dicimus in genere homicidium esse maius adulterio, et adulterium fornicatione, et in genere avaritiam maiorem fornicatione : in specie autem adulterium maius furto. Alia autem quantitas est ex circumstantiis agentis et actus, ex quibus dicitur magnum peccatum, et debetur maior poena quam minori : sicut pluries peccanti vel uno genere peccati, vel duobus, plures poenae, vel una diuturnior debetur.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod in genere vocatur quantitas, ut dictum est : et non sequitur quod infert : quia peccata etiam in genere non sunt aequalia, sed unum maius, et alterum minus : et ideo etiam poenae erunt inaequales.
Ad aliud dicendum, quod quantitas et qualitas fundantur in eodem, sed non sunt idem, ut patet ex praedictis : quia qualitas vitium est ex illa parte qua trahitur in speciem distinctam, ut carnale, spirituale, et huiusmodi : vel specialius adhuc ut fornicatio, delectatio secundum actum in fornicatione : et gula, delectatio secundum actum in gula : sed quantitas accipitur ex quantitate ad totum.
ARTICULUS XXII.
An circumstantiae aggravent peccatum ?
Deinde quaeritur de verbis Augustini quae habentur, ibi, A, § 1, in medio : Consideret qualitatem criminis, in loco, etc.
Quaeruntur autem hic ad intelligentiam istius loci sex.
Primum, utrum ista aggravant peccatum quae dicit ?
Secundum, utrum aggravant relinquendo actum in eadem specie, vel novam speciem peccati conferendo ?
Tertium, utrum teneatur poenitens omnia ista confiteri prout in singulis actibus fuerunt ?
Quarto, utrum teneatur ea revolvere in contritione et satisfactione ?
Quinto, quae et quot sint istae circumstantiae ?
Sexto et ultimo, quae comparatio sit inter eas, scilicet utrum aliquae aggravent plus, et aliae minus, vel omnes aggravent aequaliter ?
Ad primum horum obicitur sic :
- A quibuscumque trahitur argumentum accusationis rei vel defensionis in iudicio, illa aggravant vel accusant actum propter quem reus vocatur ad iudicium : sed a circumstantiis trahuntur argumenta huiusmodi : ergo circumstantiae aggravant vel excusant actum rei propter quem iudicatur : sed ille actus peccatum est : ergo circumstantiae aggravant peccatum. Prima patet per se. Secunda scribitur a Tullio in primo Rhetoricae, ubi dicit, quod circumstantiae sunt a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis personae in iudicio.
- Item, quaecumque sunt constitutivae particulae, in quibus est actus, dant actui formam mali vel boni, et maioris mali et maioris boni : circumstantiae sunt huiusmodi : ergo dant actui formam boni vel mali, etc. Prima harum iterum patet per se. Secunda scribitur a Damasceno sic : Singula sunt quae dicuntur a rhetore constitutivae particulae : puta quis sit qui fecit, quis est qui passus est, quid fecit, quo, scilicet organo, ubi, scilicet quo loco, et huiusmodi.
- Item, quaecumque sunt quae quaestionem rhetoricam de laude vel vituperio personae faciunt, augent bonum et malum in actu personae : tales autem sunt circumstantiae : ergo augent bonum et malum in actu personae. Prima patet per se. Secunda autem scribitur a Boetio in IV Topicorum suorum, ubi dicit, quod circumstantiae sunt quae quaestionem rhetoricam faciunt de laude vel vituperio personae.
- Item, Eccle. III, 1 : Omnia tempus habent. Ergo suo tempore sunt meliora : ergo contraria eorum illo tempore sunt priora : ergo tempus aggravat. Et idem argumentum est de aliis.
- Item, Bernardus ad Eugenium : In ore saecularis nugae, nugae sunt : in ore vero sacerdotis nugae sacrilegium sunt. Ergo circumstantia personae aggravat. Similiter est de aliis.
- Item, Ezechiel. VIII, passim, aggravatur multum contra Iudaeos, quia idola in templo posuerant, in tantum quod tunc gloria Domini scribitur recedere de loco suo : et non scribitur hoc quando colebant ea alibi, quam in templo : ergo etiam locus aggravat.
- Item, Isa. LVIII, 8 : Iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Quasi diceret : Alibi fuisset tolerabilius. Ergo videtur, quod similiter omnes aliae aggravent circumstantiae.
Sed contra :
- Augustinus dicit in libro secundo de Libero arbitrio, quod malum non est nisi aversio ab incommutabili bono : constat autem, quod privatio non intenditur nisi per recessum ab habitu : ergo magis malum non est nisi quia magis recedit : non ergo ex circumstantiis : sed circumstantiae non aggravant, nisi magis malum faciendo : ergo videtur, quod circumstantiae non aggravent.
- Item, constat, quod bonum commutabile, bonum est : sed conversio ad bonum non est nisi in bono : ergo conversio ad bonum commutabile, bonum est. Constat autem, quod omnes illae circumstantiae ex illa parte circumstent actum, qua fit conversio ad commutabile bonum : ergo nulla earum facit maioritatem in actu, vel auget, ut videtur : ergo nulla aggravat peccatum.
- Item, constat, quod malitia in actu defectus est : ergo non causatur vel augetur ab aliquo positive, sed potius defective, scilicet quia deficit ibi aliquid eorum quae bonum facere vel augere deberent : cum ergo circumstantiae positive causent quod causant, sicut locus, tempus, et huiusmodi, videtur quod nulla earum vel facit malum, vel auget ipsum.
- Item, sicut dictum est, malitia in actu defectus est : si ergo causatur a circumstantiis, constat quod plures et differentes causae, plures et differentes effectus relinquunt : sed in actu peccati sunt plures et differentes circumstantiae : ergo plures et differentes relinquunt malitias : ergo quodlibet peccatum efficeretur tot peccata, quot habet circumstantias, quod absurdum est dicere.
- Item, videtur quod malum gravari non possit : nihil enim efficitur gravius, nisi quod recipit intensionem vel remissionem : nulla privatio recipit intensionem vel remissionem : ergo non intenditur. Prima patet per se. Secunda sic probatur : Illud quod nihil est, non est magis modo nihil, quam prius : privatio autem nihil est : ergo constat propositum : ergo circumstantiae non gravant ipsum, ut videtur.
Solutio. Ad hoc est absque omni dubitatione dicendum, quod circumstantiae aggravant peccatum : licet enim non faciant bonum in actu vel gratiae vel virtutis politicae, tamen faciunt et augent malum in actu : et faciunt etiam bonum civile legale quod considerat iudex, qui non iudicat de habitu, sed de actu. Quod enim bonum gratiae non faciant, nemini dubium est, qui non est de Pelagii haeresi : quia illud bonum et in habitu et in actu a solo Deo est. Quod iterum non faciant bonum virtutis politicae, necessario patet ex hoc quod habetur in II Ethicorum, ubi dicitur, quod non sunt iusti et casti, qui operantur iusta et casta : sed qui ut iusti et casti, operantur iusta et casta : qui tamen considerant circumstantias in quibus est actus. Quod autem faciunt malum, patet, quia vult Philosophus et beatus Dionysius, quod malum causatur ab omnibus particularibus defectibus, sive in circumstantiis actus, sive in habitibus.
Et sic constant tria quae per ordinem praemissa sunt.
Dicendum ergo ad primum, quod in malo duo sunt, scilicet quia malum, et quia vitium : et ratio mali tota est recessio a bono : sed quia bonum perficit naturam, et sublata perfectione necesse est corrumpi id quod erat perfectum, ideo ex consequenti quasi in comparatione ad subiectum mali, incidit vitium, quod est corruptio boni naturae et naturalium. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod malum est, quia nocet : nocet autem, quia adimit bonum : quia nisi tolleretur bonum, nec vitiaret, neque corrumperet. Et ideo aversionem boni sequitur necessario corruptio circumstantiarum. Dico autem aversionem boni in actu : quia de illo loquimur : et hoc modo aggravatur malum ex circumstantiis corruptis, ut infra in solutione magis patebit.
Ad aliud dicendum, quod in veritate conversio ad commutabile bonum in quantum huiusmodi, non est mala, sicut probat Augustinus : sed talis conversio quae concipit aversionem ratione defectus modi et harmoniae debitae ipsi conversioni, est mala : verbi gratia, conversio ut ad finem boni commutabilis : cum enim non possunt esse duo fines, necesse est conceptam esse aversionem in tali conversione, et incidit necessario defectus debiti modi et harmoniae sive commensurationis in tali conversione. Modus enim debitus huius conversionis est, quod relatione ad finem fiat conversio, ad quem illud bonum ordinatur : et ille modus deest : harmonia autem, quod circa Deum, ut laeva sit sub capite, et dextera amplexetur : et illa iterum deest : et ex hoc defectu conversio est mala, et non ex hoc quod est ad bonum commutabile. Cum autem conversio illa concepta sit cum tali defectu qui est malus, hoc modo circumstant ipsam circumstantiae, et non in quantum est conversio solum : et ideo aggravant ipsum malum.
Ad aliud dicendum, quod a nulla positione causatur vel augetur malum per se, sed per accidens : sicut etiam dicit Dionysius, quod malum repugnat bono per bonum in quo est. Dico autem per aliud : quia talem conversionem quae est ad bonum conceptum cum malo, augent : et necessario ex hoc incidit defectus turpior ex hoc quod privatur modus in loco, vel tempore, vel persona, vel aliquo alio, quod est circumstantia personae, vel negotii sui actus.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si plures circumstantiae sunt in actu, quod plura faciunt peccata vel mala : sed potius, quod ex defectibus plurium circumstantiarum in modo et harmonia, causabuntur plures deformitates in uno actu : et hoc ego plane concedo : et tale peccatum antiqui vocaverunt unum peccatum multiplex, vel duplex, vel triplex, vel in alio numero deformitatum.
Ad aliud dicendum, quod privatio non intenditur essentialiter, quia non est essentia aliqua : sed intenditur per recessum ab habitu : et sic malo peius est, quia pluribus vel plus elongatur a bono. Quod autem ita sit, dicit Aristoteles in IV primae philosophiae loquens contra Heraclitum : quia sic contendit falso esse falsius : sicut magis mentitur qui dicit quinque esse mille, quam ille qui dicit quinque esse sex. Tunc oporteret concedere unum esse verum, per cuius recessum dicatur falsius et falsum.
Tamen contra istam solutionem obici potest hoc quod dicit Anselmus, quod scilicet caecitas non est magis aliquid in lapide, quam in homine non vidente, nec e converso. Constat autem, quod in lapide magis recedat (quia non est natus habere) quam in homine qui natus est habere visum : ergo videtur, quod maior vel minor recessus non causat intensionem et remissionem in malo.
Et ad hoc dicendum, quod privatio dupliciter consideratur, scilicet in se, et in comparatione ad causam suam quam habet per accidens : et primo quidem modo non intenditur, neque remittitur : secundo autem modo intenditur, et remittitur. Causa autem per accidens privationis est id quod cum sit, necessario coincidit privatio : et hoc videmus in corporalibus : sicut si sit dividens venas quae dicuntur varices, vel tibiam, necessario coincidit claudicatio in gressu : ita si talis conversio sit ad bonum commutabile, necessario coincidit defectus modi et harmoniae, tam in circumstantibus actum, quam in ipso actu, ut prius dictum est : et quanto plus de talibus est, tanto plures coincidunt deformitates.
ARTICULUS XXIII.
An circumstantiae aggravent, relinquendo actum in eadem specie ?
Secundo quaeritur, utrum aggravant relinquendo actum in eadem specie, vel speciem novam peccati conferendo ?
Videtur autem, quod nullam novam speciem conferant
- Constat enim, quod privatio non specificatur nisi per subiectum et habitum cuius est : sed omnes circumstantiae sunt eiusdem habitus et subiecti : ergo omnes illae non conferunt nisi speciem unam.
- Item, potentius est bonum, quam malum : et bonum ex omnibus circumstantiis suis non confert nisi speciem unam : ergo nec malum ex circumstantiis suis confert nisi speciem unam.
- Item, intensio et remissio non variant speciem : sed circumstantia non nisi intendit malum vel bonum in actu : ergo non variat speciem, sed relinquit eamdem.
- Item, extrinsecum essentiae ut est extrinsecum, nullam confert speciem : locus autem et tempus et huiusmodi sunt extrinseca : ergo nullam speciem conferunt : ergo nec aliae circumstantiae, ut videtur.
- Item, accidentia non variant speciem : circumstantiae sunt accidentia actus : ergo speciem ipsius non variant.
Probatur autem secunda ex hoc quod circumstantiae loci, temporis, personae, et auxilii, et omnium aliorum, sunt diversarum actionum eiusdem speciei, diversae et eaedem : et tamen non propter hoc actiones in specie variantur.
Sed contra hoc,
- Dicit Dionysius, quod malum causatur omnifariam : ergo ex corruptione cuiuslibet circumstantiarum : ergo cuiuslibet circumstantiae corruptio causat speciem mali singularem.
- Item, aliud esse conferunt circumstantiae actui : constat autem, quod non esse naturae : ergo moris : ergo secundum esse moris conferunt speciem : ergo addita aliqua corruptione circumstantiae specialis, erit novum esse moris : ergo et nova species peccati, ut videtur.
- Item, constat, quod unus specie actus est in natura et in specie naturae, coire cum muliere : sed ego video, quod coire cum soluta facit unam speciem peccati, et coire cum coniugata aliam, et aliam iterum cum consanguinea, aliam cum velata : et illi actus non differunt nisi per circumstantias, ut videtur : ergo circumstantia aggravat, speciem aliam actui conferendo.
- Item, rapere quoddam peccatum est simplex : rapere autem sacrum, vel a loco sacro, sacrilegium est. Cum igitur rapere hinc inde non differat nisi per circumstantiam, videtur, quod circumstantia aggravat extra genus, aliam speciem actui conferendo, quia hoc vocatur aggravare extra genus, aliam speciem actui conferre.
Solutio. Dicendum, quod nulla circumstantia proprie aggravat, aliam speciem conferendo : esse enim substantiale actus moralis secundum speciem est a fine voluntatis : sicut enim dicit Philosophus : Actus diffiniuntur per opposita, id est, obiecta : et hoc intelligitur de obiectis quae sunt fines : licet enim illud idem sit materia circa quam est actus, tamen quia actus qui est circa obiectum illud, non est potentiae nisi formatae a specie obiecti, ideo accipit esse actus ipse a ratione subiecti secundum quod est movens in intentione finis propter quem est actus. Hoc autem ex ipsa nominatione peccatorum patet : Fornicatio est delectatio secundum actum in fornicatrice, et adulterium in adultera vel coniugata, et avaritia in pecunia, et caeteris huiusmodi. Circumstantiae autem sunt conferentes bene esse vel male esse per modum passionis ipsi actui, sive sint circumstantiae personae, sive negotii. Et ideo nulla confert proprie loquendo speciem, vel variat eamdem.
Dicendum ergo ad primum, quod Dionysius non intelligit hoc de corruptione circumstantiarum vel omissione : quia bene quidem contingit, quod bonum minus est laudabile, quando non est in suo tempore, vel loco : sed tamen ex hoc non efficitur malum per se, vel species vitii, vel peccati mortalis : sed Dionysius intelligit hoc, sicut Philosophus, quantum ad materiam circa quam est virtus. Est autem circa tria, scilicet eligibilia ad opus, et ipsum opus, et circa passiones : sicut prudentia est circa eligibilia ad opus operabilia per nos, ut dicit Philosophus in VI Ethicorum : iustitia autem circa operationes, ut dicit, in quinto : et temperantia et fortitudo circa passiones, ut docetur in tertio. Cum igitur circa tot sit virtus, semper ipsa substantialiter est medium in eo circa quod est, licet differenter : sed vitium non est medium, sed extremum. Et quia omnifariam contingit declinare a medio in quacumque materia, et non esse in medio nisi uno modo, ideo dicit quod virtus est ex una tota et sola causa : et vitium omnifariam : quia medium corrumpitur quacumque declinatione ad extremum : tamen quod sit medium, non habet a circumstantiis : imo potius circumstantiae causantur ab eo quod substantialiter medium est, et ideo non conferunt aliud esse.
Ad aliud dicendum, quod circumstantiae non conferunt esse primum, sed nec secundum tamen conferunt esse accidens, sed potius accidentis per se. Et quia ab eo quod est frequenter, trahitur quaestio rhetorica, ideo faciunt quaestionem rhetoricam, et laudem, vel vituperium : et hoc est esse moris. Primum autem esse habet actus a specie obiecti circa quod est : quae, inquam, species finis est operantis.
Ad aliud dicendum, quod coitus comparatur dupliciter ad potentiam, scilicet generativam quae naturalis est : et sic ipse cum quacumque sit, est unius speciei, quia actus generativae discindentis semen ad salutem speciei. Comparatur etiam ad potentiam ordinabilem per rationem : et haec informatur multis speciebus diversorum subiectorum, sicut delectabilitas in fornicatrice, vel in coniugata, vel in masculo, vel consanguineo : et secundum hoc confert novum esse actui suo : et sic actus ille diversificatur in specie moris quantum ad primum esse moralium actum.
Et si tu obicias, quod non videtur esse solutio : quia ille non delectatur in coniugata vel consanguinea ut consanguinea, sed in muliere ut mulier est.
Dicendum, quod hoc est falsum : quia si delectaretur in muliere ut mulier est, in omni muliere delectaretur, quod falsum est. Unde licet vellet non esse consanguineam vel coniugatam, tamen voluntas est delectandi in hac quam scit esse coniugatam vel consanguineam : et ideo per consequens est voluntas delectandi in coniugata vel consanguinea : quia aliter nullum peccatum erit voluntarium, et numquam esset voluntas mali, et nos non essemus causa mali per voluntatem : quae omnia contra Sanctos sunt, et in III etiam Ethicorum optime improbata.
Ad aliud dicendum, quod rapere de sacro, vel sacra, habet voluntatem quae est rapiendi de sacro, vel sacra, eodem modo quo dictum est de voluntate concumbendi cum coniugata : et sic illa species movens facit aliud peccatum : quia non est ibi circumstantia tantum, sed finis et forma dans speciem et esse actui.
ARTICULUS XXIV.
An poenitens tenetur confiteri omnia peccata sua, et circumstantias ?
Tertio quaeritur, utrum poenitens omnia ista confiteri teneatur, prout in singulis actibus sunt ?
Videtur autem, quod sic :
- Districtius enim est iudicium divinum, quam humanum : sed ex singulis circumstantiis accusatur in iudicio humano : ergo ex singulis circumstantiis debet accusari in iudicio divino : et ipse est accusator sui in confessione tamquam in iudicio divino : ergo tenetur accusare seipsum.
- Item, quantitas mali et turpitudinis debet innotescere sacerdoti in confessione : sed non potest innotescere, nisi innotescant omnia aggravantia : ergo tenetur ea narrare confitens : sed omnes circumstantiae aggravant, vel alleviant : ergo omnes illas enarrare tenetur,
- Item, in Littera videtur hoc dici ab Augustino expresse hic : ergo videtur, quod tenetur ea omnia confiteri.
- Item, Genes. XIX, 17, praecipitur Lot, ut egrediatur a Sodomis : et adiungitur, ut non stet in omni circa regione. Exponitur autem communiter, quod Sodoma significat peccatum, et circa regio occasiones peccati et circumstantias. Cum igitur poenitentia sit via exeundi per confessionem, videtur quod debeat per confessionem exire a circumstantiis eas confitendo.
Sed contra :
- Canon dicit non confiteri debere nisi peccatum : ergo circumstantias non oportet confiteri.
- Item, in Psalmo XXXI, 5 : Dixi Confitebor adversum me iniustitiam meam : non dicit, circumstantias peccati.
- Item, sicut sunt circumstantiae peccatum aggravantes, ita sunt alleviantes : si ergo circumstantiae confitendae sunt ut sciatur quantitas peccati, ita debent confiteri alleviantes sicut aggravantes, quod falsum est : ergo nec aggravantes solum debent confiteri.
- Item, aliud est in iudicio hominum, et aliud in iudicio divino : in hominum enim iudicio circumstantiae non quaeruntur nisi ut praesumptio fiat iudici : quod non est necessarium in divino, quoniam testis est conscientia apud eum qui loco Dei est, scilicet sacerdotem : cum ergo conscientia ad convincendum confitentem sufficiat, videtur quod non oportet circumstantias dicere in confessione.
Respondeo sine praeiudicio secundum antiquos Doctores, quod non oportet circumstantias confiteri, nisi quae trahunt in aliud genus peccati : tamen securum est etiam alias dicere, praecipue si remordet aliquem conscientia : sed tamen dicunt, quod non tenetur ex praecepto. Unde dicere circumstantias quae non trahunt in aliud genus peccati, est de bene esse confessionis : utilitas autem quae ex hoc est, illa est quam dicunt, scilicet quod sicut supra habitum est, confessio per erubescentiam in aliqua parte poenae satisfacit : et saepe contingit, quod homo plus erubescit de circumstantia, quam de peccato : et ideo bonum est confiteri. Alia etiam utilitas est : quia sacerdos melius noscit peccati deformitatem, et melius sciet taxare poenitentiam et satisfactionem. Tertia iterum, humilitas maior poenitentis.
Dicendum ergo ad primum, quod si in humano iudicio fit mentio de circumstantiis, hoc non est propter distinctionem, sed potius propter dubietatem iudicis qui veritatem non novit : et non potest ei praesumptio fieri de quantitate malitiae, nisi ex circumstantiis : sed ex confessione accusando se manifestat se totum poenitens, et ideo circumstantias quasdam dicere non oportet.
Ad aliud dicendum, quod ut supra dictum est, quantitas mali et turpitudinis substantialis non est ex circumstantiis, sed potius ex aversione a bono incommutabili : sed quaedam turpitudo est ex circumstantiis : et quia accidentalis est, non habet poenitentiam propriam, sed coniunctam cum poenitentia : et ideo non oportet eam singulariter et discrete confiteri.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit ista non praecipiendo, sed ad bene esse : nec dicit facienda esse in confessione, sed potius in contritione inter se et Deum.
Ad aliud dicendum, quod exitus de peccato est in contritione : et hoc satis bonum est, quod non manet in circumstantiis : sed tamen est consequens, quod quicumque exit de peccato, exit de circumstantiis : sed non convertitur : et ideo illud non tangit, nisi quod sit de bene esse confessionis.
ARTICULUS XXV.
An poenitens teneatur revolvere circumstantias in contritione et satisfactione ?
Quarto quaeritur, utrum debeat ea revolvere poenitens in contritione et satisfactione ?
Videtur, quod sic : quia
- Dicit Augustinus in Littera : Consideret qualitatem criminis, in loco, et tempore, in perseverantia, in varietate personae, etc. Et infra : Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii. Ergo videtur, quod omnia in contritione revolvere debet.
- Item, contritio dicitur simul tritio : eo quod totum delet peccatum : circumstantia autem aliquid peccati est : ergo ipsa est conterenda : sed non conteritur, nisi actus doloris iteretur super eam : ergo actu debet poenitens dolere de singulis circumstantiis peccatorum : et non potest actu dolere de illis, nisi in mente revolvat : ergo debet mente revolvere.
- Item, in his quae corporaliter conteruntur super quae non reiteratur terens, non confringuntur : ergo in spiritualibus similiter erit : quia illud verbum, contritio, a corporalibus ad spiritualia transsumptum est. Si ergo dolor qui conterit super circumstantiam non reiteretur, circumstantia peccati non conteritur : ergo nec remittitur, ut videtur : ergo oportet actualiter dolere de qualibet, et in contritione revolvere.
- Item, Isa. XIV, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. Constat autem, quod de progenie sunt circumstantiae : ergo sunt perdendae : sed non perduntur, nisi per contritionem : ergo de eis debet haberi contritio : et non potest haberi, nisi revocentur ad mentem : ergo revocari ad mentem debent, ut videtur.
- Eadem autem ratione videtur posse probari, quod debeant revocari ad mentem in satisfactione, et alia ratione propria tali : Sapiens medicus in appositione medicinae actualiter advertit dispositiones morbi : ergo similiter hoc faciet medicus spiritualis : sed appositio medicinae satisfactio est : ergo actualiter in satisfactione debet adverti dispositio morbi spiritualis : sed morbus spiritualis peccatum est, cuius dispositio est circumstantia : ergo satisfaciendo debet advertere peccati circumstantias.
- Item, quandocumque unum proportionatur alteri, necesse est advertere utrumque proportionabilium : sed satisfaciens opus suum proportionat et comparat peccato et circumstantiae : ergo necesse est, quod actualiter recogitet peccatum et peccati circumstantias.
- Item, Beda : Non sanat oculum, quod sanat calcaneum : sed satisfactio est de qua loquitur : ergo alia satisfactio necessaria est uni, et alia alteri peccato : sed in omni tali antidoto necesse est recogitare id cui contraponitur antidotum : ergo necesse est satisfacientem actualiter recogitare peccatum et circumstantias peccati.
Sed in contrarium hoc est, quod
- Secundum hoc pauci compungerentur et poeniterent : quia paucissimi videntur hoc facere.
- Item, Apostolus dicit, I ad Corinth. VI, 18 : Fugite fornicationem. Et exponitur, quod etiam fugiatur ne cogitetur : quia movet cogitatum : ergo in cogitatione non debet revocari ad mentem, ut videtur.
- Item, Avicenna dicit, quod species delectabilis corporalis etiam quandoque reminiscentem movet : sed motus ille ad illicitum est : ergo fugiendus : ergo et causa fugienda : causa autem est cogitatio : ergo cogitatio fugienda est : ergo non omne peccatum in contritione vel satisfactione ad memoriam revocandum est.
- Item, a simili probant hoc quidam. Videmus enim pomum granatum vel aliud integrum non movere appetitum vel intellectum : sed si dividatur, movebit : ergo a simili peccatum in universali ad memoriam revocandum est, sed non divisim per singulas circumstantias, quia sic moveret ad illicitum.
Respondeo, quod non tenetur ad semper, licet bonum sit quandoque revolvere circumstantias. Bene credo, quod in contritione quae primo delet peccata, propter hoc quod illam oportet esse virilem, tenetur revolvere, et confiteri ea omnia de quibus recordatur, sed non circumstantias, nisi illas quae trahunt in aliud genus, quae etiam circumstantiae proprie non sunt, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus consulit hoc ad compunctionem excitandam : quia quantitatis consideratio facit vehementius compungi, et acrius dolere : et non dicit hoc ideo quod teneatur poenitens ad illa.
Ad aliud dicendum, quod ideo dicitur contritio, quia duorum est, scilicet gratiae, et doloris a libero arbitrio procedentis, vel doloris sensibilis et rationalis : vel quia de omnibus simul peccatis quae sunt in memoria : sed non oportet, quod sit de omnibus circumstantiis, nisi quantum ad bene esse contritionis, scilicet ut sit ferventior et devotior.
Ad aliud dicendum, quod verum est in his quae corporaliter conteruntur, quia illa sunt successive contrita. Peccata autem simul conteruntur in uno momento infusionis gratiae : et ideo impossibile est ut tunc omnia sint sigillatim cogitata, sed in universali : et ideo tunc circumstantiae conteruntur in ipsis : et non oportet ut sigillatim ad memoriam actualem revocentur.
Ad aliud dicendum, quod totum perditur germen Babylonis per gratiae infusionem : sed non totum actualiter cogitare necesse est, quia quaedam etiam sunt ignorata, quae tamen ibi remittuntur. Et ratio huius universalis perditionis et contritionis iam dicta est, scilicet quod dolor est de omnibus in universali, licet non sigillatim et in particulari.
Ad hoc quod obicitur de satisfactione, dicendum quod non semper oportet actualiter advertere : quia poenitens non est medicus, sed potius sacerdos, et ille in confessione discernit genera morborum : sed sicut medicus non quaerit omnia accidentia morbi, sed tantum causas periculosas : ita etiam nec medicus spiritualis quaerit accidentales circumstantias, sed tantum trahentes in aliud genus.
Ad aliud dicendum, quod non singulis peccatis et circumstantiis proportionatur satisfactio, quia impossibile esset, quod poenitens hoc sustineret : sed radicibus peccatorum, sicut in praecedenti distinctione habitum est. Si enim radicatum est peccatum in carne, iniungit affligentia carnem : si autem in bonis fortunae, iniungit eleemosynam, et sic de aliis : et sic non oportet semper satisfacientem de peccato quolibet et circumstantia cogitare.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo intelligitur dictum Bedae de radicibus peccatorum, et non de ipsis peccatis, et circumstantiis peccatorum.
Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, tantum notandum, quod non tenent nisi quando recordatio peccatorum non nocet poenitenti. Et hoc contingit dupliciter, scilicet quando declinat in desperationem ex mera reatus consideratione : aut quando movent appetitum ex memoria praehabitae in eis delectationis : tunc enim videtur mihi, quod cogitatio avertenda est : alias autem bonum est saepe recogitare omnes annos in amaritudine animae coram Deo, ad compunctionem maiorem et humilitatem excitandam.
ARTICULUS XXVI.
Quae et quot sint circumstantiae aggravantes peccatum ?
Quinto quaeritur, quae et quot sint istae circumstantiae ?
Si quis autem inspiciat Litteram diligenter, colligere potest novem diversa quae ponit, scilicet criminis qualitatem, locum, tempus, perseverantiam, personae varietatem, tentationem, multiplicem vitii exsecutionem. Et post multa addit duo, scilicet damnum virtutis qua interim caruit, et ingratitudinem qua offendens omnium factus est reus, et omnibus gratiis acceptis se privavit.
Personae autem varietatem videtur dividere in tria, scilicet dignitatem, ordinem, et aetatem, utrum iuvenis, vel senex, vel in annis pluribus : et ut mihi videtur, plura ex Littera colligi non possunt.
Obicitur autem de illis, et primo de singulis.
Videtur enim, quod
- Qualitas vitii non sit circumstantia : aut enim intelligitur de qualitate essentiali quae dat speciem vitio, aut accidentali. Si primo modo, non est circumstantia. Si secundo modo, tunc quaeratur, Quae sit illa qualitas ? Et si dicatur, quod sit modus actus. Contra : Modus ille qui est mortalis peccati est unus, scilicet quia est ex contemptu praecepti, et ex libidine commutabilis boni : sed constat, quod non est una qualitas plurium peccatorum vel omnium : ergo modus ille non est qualitas criminis.
- Item, locus non aggravat nisi sit sacer : et tunc facit sacrilegium, quod est aliud genus peccati : ergo locus non manet circumstantia simpliciter, sed etiam dat formam speciei vitii.
- Item, obicitur de tempore, quia non aggravat nisi tempus orationi vel feriationi constitutum : et hoc iterum inducit sacrilegium quod aliud genus est peccati, ut quidam dixerunt.
- Item, perseverantia quaedam virtus est : ergo non est circumstantia vitii criminalis.
Item, perseverantia nihil addit super actum peccati, nisi continuitatem : continuitas autem non dicit aliquid in actu, sed potius circa agentem, quod maneat in vitio.
- Similiter, obicitur de personae varietate : innuit enim varia esse in persona quae aggravant peccatum : et hoc non videtur, quia sic omnis actus personae aggravaret, quia omnis homo variam habet personam ab alio.
- Item, dignitas personae in quantum huiusmodi, non auget meritum : non enim dicimus, quod Episcopus plus mereatur orando, caeteris paribus, quam non Episcopus : ergo videtur, quod non aggravet peccatum.
- Item, si aggravat peccatum : aut hoc est ex parte radicis peccati, aut ex parte actus, aut ex parte finis actus, aut ex parte nocumenti quod infert. Videtur autem, quod non sit ex parte radicis : quia ex tanta libidine vel maiori fornicatur vel potest fornicari non Episcopus, sicut Episcopus : ergo Episcopatus non facit ad maiorem quantitatem radicis. Similiter videtur, quod non ex parte actus : quia tantus actus fornicationis potest esse in non Episcopo, sicut in Episcopo vel maior : finis etiam adeo turpis vel turpior esse potest, et similiter nocumentum maius : ergo videtur quod nullo modo aggravat.
- Item, si per se loquendum est, secundum doctrinam Philosophi, quae nullam personae conferunt potestatem ad actum, non se habent ad actum eliciendum vel aggravandum, sed potius per accidens ad actum illum referuntur : talis autem est dignitas vel ordo in persona : ergo actum peccati nec elicit, nec aggravat, sed per accidens se habet ad ipsum. Probatio primam est. Si dicam, albus statuarius facit statuam, ly albus nihil confert ad actum, et ideo ad actum non refertur ut eliciat vel aggravet, sed per accidens tantum. Probatio secundae est, quod si dicam, Decanus vel Episcopus fornicatur, potestatem fornicandi non confert Episcopatus vel decanatus : sicut ars aedificandi confert fabro lignario potestatem domum faciendi : ergo constat propositum.
- Similiter, obicitur de aetate quam ponit inter variantia personam. Videtur enim imperfecte loqui : quia diversa aetas peccata facit turpiora, et non una : dicit enim Philosophus, quod senes magis sunt cupidi, et iuvenes magis luxuriosi : ergo per oppositum maior in iuvenibus turpitudo avaritiae, et in senibus maior turpitudo luxuriae : ergo distinguere debuit aetatem.
- Item, videtur quod aetas iterum hoc non faciat, sed potius alia dispositio habentis aetatem : constat enim, quod talis ex cholera in iuventute cum accrescit calor, exsiccatur, et efficitur impotens ad coitum ex siccitate : et procedente tempore, remisso calore, et crescente humido, efficitur potens : ergo iste magis appetit luxuriam in senectute, quam in iuventute. Cum igitur regula sit apud Theologum et Ethicum, quod peccatum est maius, quod ex maiori procedit libidine, videtur, quod istius aggravationis non sit causa aetas, sed alia dispositio habentis aetatem.
- Ulterius de hoc obicitur, quod dicit tentationem aggravare peccatum. Videtur enim hoc redire ad aetatem : aetas enim non aggravat nisi secundum quod est maioris tentationis incitativa : ergo eadem circumstantia est aetas, et tentatio, ut videtur.
- Item, tentatio facit maius meritum in bono, ut dicunt Sancti : ergo videtur, quod non sit factiva maioris peccati in malo : quia non potest esse, quod idem sit causa contrariorum.
- Item, tentatio est ante essentiam peccati : ergo etiam ante quantitatem peccati, quia quantitas peccati non extenditur extra essentiam peccati : ergo videtur, quod non dat peccato aliquam quantitatem.
- Ulterius quaeritur de hac quam vocat multiplicem vitii exsecutionem. Haec enim multiplicitas aut est in modo actus, aut in specie. Si in modo : tunc redit ad illam quae est de qualitate vitii, quam prius posuit. Si in specie : tunc nihil addit supra speciem vitii, nisi quantitatem discretam : ergo non aggravat ad hoc peccatum singulare.
Si forte tu dicas, quod aggravat peccatum ex multitudine. Contra : Unitas quae principium est discretionis, nihil addit supra entitatem rei quod sit essentia, sed potius modus qui radicatur in negatione sicut vult Aristoteles in pluribus locis primae Philosophiae : id autem principium est multitudinis : ergo multitudo non ponit aliquid additum cuilibet uni multorum, nisi modum illum negationis : ergo non aggravat : quia omnis aggravatio est ex aliquo ente apposito ipsius rei quae aggravatur.
- Ulterius, obicitur de hoc quod dicit, quod plangat virtutem qua interim caruit. Hoc enim non videtur afferre quantitatem peccati : quod enim sequitur omne peccatum in quacumque quantitate magna vel parva, non dat peccato aliquam quantitatem : sed carere virtute sequitur omne peccatum mortale in quacumque quantitate magna vel parva : ergo non dat peccato aliquam quantitatem.
- Item, cum multa sint alia bona quibus interim caremus, scilicet gratia, bonum naturale, vel integritas eius, virtus, et meritum : quare non dicit alia esse deplangenda sicut illud ?
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, quod plangat ingratitudinem, quod offendens in uno factus est reus omnium. Videtur enim ex hoc magis ingratus esse Deus, quam ipse qui peccat : si enim sit dominus aliquis cui servus multum servivit, et contingat quod peccet servus in uno, et dominus imputet ei peccatum in omnibus, et non in uno tantum, magis ingratus est dominus servitio servi, quam servus : ergo a simili ita erit et hic.
- Item, videtur maxima iniustitia esse, quod offendens in uno, fiat omnium reus : si enim sit aliquis deprehensus in solo latrocinio vel furto : et iudex devolvat in eum adulterium, homicidium et crimen laesae maiestatis, iniustitiam facit illi. Cum igitur leges humanae sint exemplatae a legibus divinis, videtur quod non sunt contra leges divinas : ergo si quis transgreditur praeceptum unum, iniuste agitur secum, si reputatur reus esse omnium.
- Ulterius autem obicitur hic, quod Tullius multo plures circumstantias in primo Rhetoricae ponit : dicit enim in communi quidem esse septem, scilicet quis, quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis. Attribuuntur autem horum septem secundum Tullium et Boetium quaedam personae, et quaedam negotio : personae quidem una quae est quis, negotio autem sex reliquae. Et ipse Tullius dividit illam quae est quis in undecim circumstantias, scilicet nomen, naturam, convictum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes. Et iterum horum quaedam subdividit, ut naturam in sexum, nationem, patriam, cognationem, aetatem : et convictum dividit in novem, scilicet societatem, amorem sive arbitrium conversandi, paedagogos sive praeceptores, quibus cunctis usus est, quo negotio occupatus, quo in quaestu negotietur, cuius sit artificii, quomodo res familiares administret, qua iustitia, qua consuetudine domestica. Similiter alia dividit, ut patet inspicienti primum Rhetoricorum. Ergo videtur, quod etiam iste plures ponere debuit.
Solutio. Dicendum primo ad hoc ultimum, quod non est praesentis instructionis tractare de circumstantiis, nisi prout aggravant peccati actum, et faciunt sibi aliquam quantitatem, vel secundum reatum, vel secundum turpitudinem : et ideo Augustinus non tangit, nisi circumstantias ex quibus notabiliter efficitur huiusmodi quantitas in peccato. Sed Tullius agit de circumstantiis prout sunt locus rhetoricus. Locus autem rhetoricus est, ex quo per enthymema (quod est syllogismus rhetoricus) arguit accusatum coram iudice duo, scilicet notitiam rei, et notitiam reatus eius. Et ideo non omnes suae circumstantiae aggravant, sed omnes faciunt notitiam iudici de reo vel reatu eius. In poenitentia autem nulla fit iudici notitia de his : sed potius reo ostenditur quantitas sui reatus, ut inclinet ad lamentum maius. Et ideo non ponuntur hic nisi circumstantiae tantum reatum aggravantes : et hoc sufficit praesenti lectioni. Tamen nos alibi late disputavimus de circumstantiis : et hoc poterit qui voluerit inspicere : sed hic omnia dicemus quae pertinent ad praesentem passum, et non alia.
Ad primum ergo dicendum, quod qualitas vitii intelligitur meo iudicio qualitas essentialis, quae constituit speciem ipsius : distat enim vitium a vitio ex quantitate quam affert specifica differentia. Per quem modum, omnibus allis paribus, dicimus unum vitium in specie maius, et aliud minus, ut adulterium quam furtum, et homicidium quam mendacium, et sic de aliis.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod circumstantia dupliciter dicitur, scilicet circumstans actum, et circumstans agentem, sicut expresse colligitur in circumstantiis quas ponit Tullius : et hoc modo quid fecit reducitur ad circumstantiam acceptam ex parte actus vel negotii : licet enim quid dicat essentiam actus, tamen in quantum affert secum quantitatem turpitudinis, concipit etiam id quod circumstat, et sic dicitur circumstantia.
Ad id quod obicitur de loco, dicendum quod locus in quantum huiusmodi non trahit in genus aliud, etiamsi sit sacer, nisi adveniat actus alius violans locum. Unde Iurisperiti dicunt, quod clam accipiens in loco, non incurrit excommunicationem quam fert Episcopus consecrans locum in violatores loci : sed illam incurrit accipiens in loco sacro violentus : eo quod alio actu, quam contrectatione rei alienae laedit immunitatem loci : et sic patet, quod quando nihil additur actui peccati nisi locus sacer, non erit locus trahens in aliud genus peccati, sed circumstantia aggravans.
Per eumdem modum patet solutio ad sequens quod obicitur de tempore : quia dupliciter potest se habere ad actum, sicut et locus.
Ad id quod ulterius obicitur de perseverantia, dicendum quod non dicitur hic perseverantia permansio in actu criminis solummodo, nec etiam actuale perseverandi propositum, quia hoc esset actuale peccatum divisum ab aliis : nec etiam donum perseverantiae quod est virtus vel aliquid coniunctum virtuti : sed dicitur hic perseverantia id quod relinquitur ex actus vitiosi iteratione. Et est duplex, scilicet mala dispositio, per quam fit homo habilis ad peccandum : et minoratio naturalis boni, per quod elongatur a bono incommutabili. Et quanto plus sic disponitur, tanto efficitur pronior ad peccandum : et ex tali pronitate efficitur quaedam peccati quantitas praecipue in hoc quod magis voluntarie et magis libere peccat, et quantum ad hoc ponitur inter aggravantia peccatum.
Ad id autem quod obicitur de varietate personae, dicendum quod non omnia attendit quae in persona considerari possunt, sed illa tantum quae faciunt turpitudinem in actu maiorem ex comparatione ad agentem. Et per hoc patet solutio ad primum.
Praeterea, persona accipitur prout est nomen dignitatis, tam secundum scientiam iuris, quam secundum dignitatem naturae : secundum quem modum decanum dicimus esse personam, et non dicimus, quod clericus simplex sit persona.
Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non valet : hoc non auget meritum : ergo non auget peccatum : quia meritum et augens meritum, est ex solo Deo, et non ex homine : sed peccatum et augens peccatum est ex homine, et non ex Deo : et ideo aliquid circa personam positum, sicut dignitas, facit maiorem actus congruitatem in bono, et maiorem incongruitatem in malo : et in bono quidem non auget meritum, sed auget debitum congruentiae : sed in malo auget peccatum propter causam prius assignatam.
Ad aliud dicendum, quod auget deformitatem, non ex parte radicis, nec ex parte actus absolute considerati, sed ex comparatione actus ad statum agentis : talis enim status retrahere deberet a peccato, et maiorem habet incongruentiam ad peccatum : et ideo aggravatur peccati turpitudo ex statu personae. Unde illa ratio ab insufficienti procedit.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de his quae conferunt potestatem ex arte in agendo hunc actum vel illum : sed Augustinus loquitur hic de his quae ex congruitate vel incongruitate augent vel minuunt turpitudinem vitii, quae est ex consideratione peccati ad peccantem : et ideo non est ad propositum quod dicit Philosophus.
Ad id quod obicitur de aetate, dicendum quod Augustinus non tangit hic nisi genera aggravantium, et bene consentit in hoc, quod si genus distrahatur per species, quod erit tunc comparatio diversa.
Ad aliud dicendum, quod apud communiter loquentes, aetas intelligitur secundum id quod aetas relinquit in subiecto, tam ex parte corporis, quam ex parte animae : in corpore enim relinquit augmentum, et canitiem, et huiusmodi : in anima autem confirmationem rationis, et consilii, et huiusmodi : et secundum hunc modum dispositio habentis aetatem intelligitur in aetate.
Ad id quod obicitur de tentatione, dicendum quod tentatio et aetas non sunt idem, licet quaedam causae tentationis magis aggravent in quadam aetate, et quaedam in alia : quia aetas dicit dispositionem ex tempore relictam in subiecto : sed tentatio non dicit nisi impulsum ad illicitum, sive impulsus sit ex carne, sive ex daemone, sive ex mundo : et non dicit illum impulsum secundum quod relinquitur ex tempore.
Ad aliud dicendum, quod tentatio non auget meritum per se, sed meritum quod est dimissivum poenae : sed quando ponitur circumstantia aggravans, hoc non est per eumdem modum quo auget meritum : meritum enim auget ex hoc quod retrahit a bono, et tamen vincitur : propter maiorem enim difficultatem in opere habetur maius meritum dimissionis poenae : sed per oppositum modum auget peccatum, scilicet quia quanto minor est tentatio, tanto maius est peccatum : quia minus resistit, et ita minus pugnavit : et per consequens magis voluntarius in peccato fuit.
Ad aliud dicendum, quod ea quae sunt ante essentiam peccati per modum inclinantium et causarum peccati, bene possunt augere et diminuere peccatum : quia tunc reducuntur ad circumstantias agentis, sive personae, sicut dicit Tullius.
Ad id quod ulterius quaeritur de illa quae dicitur multiplex vitii exsecutio, dicendum quod intelligitur in modo : modus autem est hic accidentalis : et hoc modo praecipue apparet in coitu, qui alium modum turpitudinis habet iacendo, alium stando, et alium sedendo, secundum quod percipitur a confitentibus. Et iacendo habet modos secundum dispositionem iacentis in dorso, vel in latere, vel aliter, secundum quod concupiscentia instigante multos modos promulgant confitentes. Et per hoc patet responsio ad primum : quia hoc non est qualitas vitii, ut dictum est supra.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus monet plangere virtutem qua interim caruit, non tamquam circumstantiam peccati simpliciter, sed tamquam quoddam aggravans ex nocumento : quia per hoc turpius est peccatum et maius, quo privatio est maioris boni et maioris virtutis. Nec intelligitur de privatione quae sequitur omne peccatum, sed de illa quae sequitur peccatum secundum se, secundum quod dicimus, quod maius est peccatum quod maiori virtuti est contrarium, sicut odium quod caritati contrariatur, et huiusmodi. Et sic patet solutio ad argumentum.
Ad aliud dicendum, quod nullum maiorum bonorum contrariatur directe peccato, nisi virtus : quia virtus perficit potentiam ad actum, sed non gratia, vel meritum : vitium autem sive peccatum infirmat potentiam ad actum, et ideo non nominat alia bona quibus peccator caret, sicut illud.
Ad id quod obicitur de ingratitudine, dicendum quod Deus non est ingratus : quia quodlibet peccatum cum sit contra infinitum bonum, omnis boni meretur amissionem. Secus autem est de iudicio humano : quia contra hominem non peccatur, nisi in quantum nocetur ei : et cum non noceat nisi in uno, iniustum esset ut devolveret in peccantem alia nocumenta : et ideo non est simile quod inducitur pro simili.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur sic sicut procedit obiectio, quod offendens in uno sit omnium reus : sed potius, sicut Magister dicit in Littera, scilicet quia privatur bono quod acquisitum est obedientia omnium praeceptorum : et hoc ideo, quia quodlibet peccatum opponitur fini omnium mandatorum : gratia autem sine fine gratiae non datur, quia Deus dans gratiam non per se venit ad hominem. Et ideo illa obiectio fundatur super falsum Litterae intellectum.
Ad omnia autem alia est solutio per ea quae dicuntur in principio solutionum istarum.
ARTICULUS XXVII.
Quae circumstantiarum vitium magis aggravat ?
Sexto quaeritur, quae istarum circumstantiarum vitium magis aggravet ?
Videtur autem, quod
Varietas personae, et modus qui immutatur in multiplici vitii exsecutione : quia illae duae circumstantiae praecipue requiruntur a confesso, aliae autem non ita : ergo videtur, quod istae sint potentiores.
- Item, istae duae circumstantiae sunt, quae magis incongruitatem faciunt actus : et ex incongruitate aggravant peccatum : quia quanta est incongruitas, tanta est turpitudo : ergo videtur, quod istae duae magis aggravent.
- Item, locus et tempus extrinseca sunt, modus autem intrinsecus est, personae etiam ordo vel dignitas intrinseca sunt agenti : intrinsecum autem magis aggravat, quam extrinsecum : ergo dignitas et modus plus aggravant, quam aliae circumstantiae, ut videtur.
Sed videtur, quod illa quae est de qualitate vitii plus aggravet : quia
- Illa dicit vitii quantitatem, quae determinat ipsam speciem vitii : haec autem maior est, quam illa quae est ab accidentibus aliis : ergo videtur, quod illa plus aggravet.
- Item, in rebus naturalibus sic est, quod omnis species corporeae substantiae habet quantitatem naturaliter consequentem speciem suam, in qua completur virtus ipsius speciei : sicut dicit Philosophus in secundo de Anima, quod omnium natura constantium certus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti : ergo proportionabiliter erit illud in habentibus quantitatem spiritualem : haec autem est quantitas consequens ipsam speciem vitii vel virtutis. Cum igitur haec sit essentialis vitio, magis videtur aggravare vitium : sed haec attenditur in qualitate vitii, sive in circumstantia quae dicitur quid : ergo illa magis aggravat.
Videtur autem, quod tentatio inter omnia plus aggravet :
- Dicit enim Augustinus, quod omne peccatum est voluntarium : quod si non est voluntarium, non est peccatum : ergo videtur, quod voluntas det esse peccato in quantum peccatum est : ergo quantitas voluntatis dabit quantitatem peccato : sed quantitas voluntatis maior vel minor est ex hoc quod tentatio maior vel minor est, quia in maiori tentatione minor voluntas, et in minori minor : ergo ex quantitate tentationis maxime attenditur quantitas peccati : ergo maxime aggravat, ut videtur.
- Item, Glossa super Matthaeum : Quantum intendis, tantum facis : et dicunt Magistri communiter, quod hoc est verum in malo. Dicit autem Augustinus, quod intentio est voluntas cum fine : ergo voluntas finalis, vel coniuncta, vel in finem tendens, dat operi quantitatem : ergo etiam gravamen dat ei : sed omnis peccans mortaliter, tendit in creaturam ut in finem : ergo habet voluntatem in quolibet peccato mortali cum fine : ergo penes illa attenditur quantitas maior vel minor. Constat autem, quod voluntatis quantitas maior vel minor est ex tentatione maiori vel minori : ergo videtur, quod penes tentationem praecipue peccati gravamen attendatur.
Sed econtra videtur quod locus et tempus : quia
- Illa duo praecipue quaeruntur a confitente : sed non quaererentur praecipue, nisi maiores essent : ergo videtur, quod illae magis aggravent.
- Item, II Machab. III, 38, de loco dicitur, quod in loco est quaedam divina virtus. Et in Genesi, XXVIII, 16: Vere Dominus est in loco isto, etc. De tempore autem, I ad Corinth. VII, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Cum igitur istae duae specialiter in canone exprimuntur, videtur quod istae duae inter caeteras magis ferant peccato notabilem quantitatem.
- Item, illae quae magis possunt peccatum in aliud genus trahere, videtur etiam, quod manens idem possint magis aggravare : sed hoc maxime possunt locus et tempus : ergo videtur, quod maxime aggravent peccatum. Probatur autem prima ex hoc quod nisi ille quae trahunt in aliud genus secundum suam propriam deformitatem, peccato aliquid afferunt, non possunt trahere in aliud genus. Secunda autem probatur ex hoc quod sacrilegium fit in laesione sacri loci, vel temporis.
- Item, ad sacros actus explendos non videmus in omnibus circumstantiis aliquid determinatum a Deo et Ecclesia, nisi tantum locum et tempus : ergo per oppositum ista maxime afferunt deformitatem operibus oppositis sanctitati : sunt autem talia opera peccata : ergo videtur, quod peccatis maximam afferunt quantitatem turpitudinis locus et tempus.
Videtur autem, quod perseverantia plus omnibus aggravet.
- Quidquid enim de se natum est dare quantitatem habitui, quo disponitur potentia ad agendum, illud per consequens maxime dat actui quantitatem spiritualem : sed hoc facit frequentia et perseverantia : ergo maxime dat quantitatem peccato. Prima patet per hoc quod intensioris habitus intensior est actus. Secunda autem scribitur in II Ethicorum : quia ex talibus operationibus similes habitus generantur.
- Item, quantitas mali nulla est nisi elongatio a bono : constat autem, quod quanto quis diutius perseveravit in peccato per frequentiam peccati, tanto magis elongatur a bono : ergo tanto maius efficitur malum in ipso : sed hoc est aggravatio mali et peccati : ergo perseverantia in malo maxime aggravat peccatum.
Videtur autem, quod ingratitudo maxime aggravat : quia propter ingratitudinem, ut infra habetur, etiam dimissa peccata redeunt : sed nihil aliorum fert ita grave pondus, sicut est reditus peccatorum : ergo videtur, quod ingratitudo inter omnia quae enumerat hic Augustinus in Littera, maxime aggravet peccata.
Solutio. Dicendum, quod tripliciter attenditur peccati gravitas, scilicet essentialis, quae debetur sibi secundum suam speciem, vel suum genus : et accidentalis quae debetur ei ex aliquo extrinseco sibi, quod est aliquo modo mensurans ipsum, vel agentem : vel media, quae quasi per modum passionis se habent ad peccatum.
Et prima quidem gravitas duplex est, scilicet ex natura generis, et ex natura specificae differentiae contrahentis genus. Exemplum autem gravitatis in genere est quod dicit Gregorius, quod spiritualia peccata maioris sunt culpae, quam corporalia : licet corporalia maioris sint infamiae, quam spiritualia. Exemplum autem gravitatis ex specifica differentia est, quod cupiditas sive avaritia in genere maior est, quam coitus : et tamen adulterium secundum Salomonem in Proverbiis, est maius quam furtum. Unde dicit, quod non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, etc. Et haec duplex quantitas manifestatur in ipso nomine peccati : quia statim in ipso nomine innotescit genus et differentia specifica peccati. Hanc autem quantitatem peccati dico omni alii quantitati plus esse ponderandam, licet in confessione non quaeratur : quia per seipsam innotescit mox nominato peccato : sicut si nominatur cetus et polypus, ipso nomine innotescit maiorem esse cetum, quam polypum, dummodo audiens cognoscat utrumque horum piscium.
Quantitas autem accidentalis est a duobus extrinsecis, quorum unum est mensura actus, et alterum agentis, quae sunt locus et tempus. Et quia quandoque accidens non innotescit cum nomine rei, ideo oportet exprimere illa : non tamen faciunt tantam gravitatem, ut prima duo.
Sed quia modus actus, et varietates personae, quasi media sunt inter illa, ideo conferunt quantitatem magis essentialem quam secunda, et minus essentialem quam prima, quia non sunt de ratione peccati, et ideo peccato nominato non mox innotescunt illa, sed oportet exprimi ut sciatur quantitas quae est ex ipsis : et in hoc conveniunt cum accidentalibus. Quia autem modus quaedam forma actus est, et varietas personae forma agentis, et utrumque inseparabile a turpitudine peccati cuius augent quantitatem, ideo in aliquo conveniunt cum essentialibus : et ita sunt media minora quidem quam prima, et maiora, ut videtur mihi, quam secunda, si omnia illa paria intelligantur.
Dicendum ergo ad primum, quod probat esse maiorem quantitatem ex istis, quia magis requiruntur istae duae a confesso : et inquisitio fit ideo quod in nomine peccati istae duae per se non innotescunt : tamen aliae duae maiorem dant peccato gravitatem.
Ad aliud dicendum, quod loquendo de incongruitate accidentali peccati verum concludit : sed falsum est loquendo de incongruitate essentiali.
Ad aliud dicendum, quod ut patet ex praedictis, bene conceditur quod aliis paribus, illae duae plus aggravant, quam locus et tempus.
Ad duas sequentes obiectiones ubi agitur de qualitate vitii, puto simpliciter esse concedendum.
Ad id quod ulterius quaeritur de tentatione, dicendum quod voluntas tentati absque dubio maior et minor est etiam secundum Ethicum, ut innuit Aristoteles in VIII Ethicorum, secundum quod maior vel minor est tentatio, ideo dicit vituperabiliorem esse fornicatorem incontinente : Vocamus fornicatorem illum qui praevenit voluntatem : incontinentem autem eum qui trahitur vi delectationis. Tamen quia voluntas est causa efficiens actus, non dat ei quantitatem accidentalem tantum, sicut modus vel personae dignitas, quia illa addunt turpitudinem quasi novam, quae alias in actu non esset : sed voluntas tracta non addit nisi maiorem vel minorem vituperationem turpitudinis essentialis, quae tamen esset in actu : et ideo etiam illa circumstantia raro quaeritur a confitente, nisi ultimo vellet eam dicere per seipsum.
Ad obiectum autem dicendum, quod hic non dicitur voluntas, quae est radix peccati : sed potius quaedam qualitas affectionis dicitur voluntas, quando dicitur quod tentatio auget vel minuit voluntatem.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa bene dicit, et Magistri bene exponunt : sed tamen illa est voluntas, quae est actus interior, et a concepto fine est causa actus exterioris, vel potentia ipsa quae concipiendo finem est causa actus interioris sed voluntas quae crescit tentatione decrescente, et decrescit ea crescente, est qualitas et affectio quaedam illius voluntatis : et ideo non oportet, quod ferat maiorem quantitatem peccato.
Ad id quod ulterius obicitur de loco et tempore, patet solutio per antedicta : quia quod perquiruntur in confessione huiusmodi circumstantiae, hoc non est ideo, quia maiorem afferunt peccato quantitatem : sed potius ideo, quia non innotescunt cum nominatione peccati.
Ad aliud dicendum, quod in veritate ex illa ratione non probatur, nisi quod haec duo aggravant : quia falsum supponitur, quod modus et personae sacrorum actuum et officium horum non determinentur. Ordo enim est quo datur potestas ad sacrum actum et officium : et modus eorum est in ritu, qui tota die docetur in Scriptura.
Ad aliud dicendum, quod in canone ita determinatur propter dubium : dubium enim poterat esse, utrum ista aggravarent peccatum, eo quod sint extrinseca : modus autem et personae dignitas etiam secundum dictamen propriae rationis aggravant.
Ad aliud dicendum, quod ista non trahunt peccatum in aliud genus ex se tantum, ut supra dictum est : sed ex hoc quod peccatum non est simpliciter, sed quasi componitur ex actu peccati, et actu laesivo loci : sicut est illatio vindictae, et huiusmodi : et ideo etiam sacrilegium magis committitur circa locum, quam circa tempus : quia tempori non potest fieri iniuria.
Ad id quod ulterius quaeritur de perseverantia, dicendum, quod perseverantia licet aggravet aliquo modo damnum quod est ex peccato, tamen non aggravat proprie peccatum : quia non dicitur proprie aggravare peccatum, nisi quod ipsi actui affert rationem turpitudinis aliquam, quam sine illo non haberet : et hoc non facit perseverantia confortando vel generando habitum : sed tamen prave disponit peccatorem, et ideo plangenda est frequentia : non tamen proprie quantitatem facit peccati : et ex prima ratione non probatur amplius, nisi quod prave disponatur peccans ex frequentia peccati.
Ad aliud dicendum, quod elongatio illa non est in uno actu peccati quocumque, sicut exigeretur si peccatum aggravaret : sed potius est in possibilitate per diminutionem boni naturalis : et ideo illa obiectio non concludit directam peccati aggravationem, sed potius quoddam damnum peccantis, quod plangendum est ex hoc quod diu fuit in peccatis.
Ad ultimum quod obicitur, scilicet de ingratitudine, dicendum quod ingratitudo non aggravat peccatum aliquod, sed potius est effectus peccati consequens ipsum ex statu peccantis : nec peccata propter ipsam simpliciter revertuntur, sed quodammodo, ut infra patebit.
ARTICULUS XXVIII.
An poenitens debet se ponere omnino in iudicio et potestate sacerdotis, nihil sui iuris sibi reservans ?
Et, an teneatur ingredi religionem si sacerdos iniungat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa finem : Ponat se omnino in iudicio et potestate sacerdotis, etc.
Hoc enim non videtur exigi a poenitente : quia sacerdotis iudicium potest esse erroneum vel malitiosum : et tunc periculosum esset, ut omnino se poneret in iudicio sacerdotis.
Ulterius autem gratia huius hic quaeritur utilis quaestio, utrum poenitens tenetur obedire sacerdoti si iniungat religionem ingredi ?
Videtur, quod sic : quia
- Canones talem iniungunt poenitentiam : ergo cum sacerdos sequatur canonem, ita est obediendum sacerdoti, sicut canoni.
- Item, Genes. XIX, 17, Angelus iniunxit Lot, ut exiret de Sodomis, et non staret in omni circa regione. Sodoma autem significat peccatum : et omnis circa regio significat mundi conversationem : cum igitur sacerdos Angelus Domini sit, videtur quod et ipse possit iniungere.
- Item, multoties contingit, quod aliquis saepe patitur recidivum ex eo quod est proprii iuris : quod facere non posset, si esset in custodia alterius : cum igitur sacerdos debeat cavere poenitenti de recidivo quasi prae omnibus aliis, videtur quod potest sibi iniungere, quod det se in custodia et potestate alterius : hoc autem esse non potest nisi per introitum religionis : ergo videtur, quod potest ex officio suo iniungere introitum in religionem.
- Item, peccata quaedam exigunt septennem poenitentiam, secundum quod dicunt canones ; si igitur illa iterantur, videtur quod posset extendi poenitentia per totam vitam : et hoc in ieiuniis et vigiliis et orationibus : sed talibus quasi nihil superaddere videtur observantia quae est in religione : ergo videtur, quod sacerdos religionis observantiam iniungere possit.
- Si forte tu dicas, quod religio tenetur ad consilia, sed non poenitens : et ideo non potest iniungi religio. Contra : Ad septennem poenitentiam non tenemur ex praecepto, nisi meruerimus eam per peccatum : et tamen consilium est eam facere, et laudatur qui facit : ergo id quod est simpliciter in consilio, potest pro aliquo peccato iniungi ex praecepto : ergo a simili et religio.
- Item, pro aliquo peccato video, quod aliquis addicitur a iudice spirituali carceri perpetuo, et etiam tenui victui, sicut aquae et pani : constat autem, quod hoc multo gravius est quam religio aliqua : ergo multo magis potest aliquis in poenitentia condemnari ad observantiam religionis.
- Item, in Littera dicitur, nihil sui iuris reservans sibi : sed quamdiu homo non habet professionem religionis, semper est sui iuris : sed poenitens nihil sui iuris reservare sibi debet : ergo debet facere professionem obedientiae et religionis, ut videtur.
- Aliter etiam obicitur contra Litteram istam : Quicumque enim se totum ponit in arbitrio sacerdotis, nihil sui arbitrii retinet sibi : ergo tenetur facere quidquid sacerdos iniungit, clave non errante : sed si alius mutat poenitentiam suam, non facit quod iste iniungit : ergo videtur, quod iste alius non possit sibi mutare poenitentiam.
Solutio. Ad hoc dicendum videtur quantum ad primum obiectum, quod aliud est iudicium et potestas sacerdotis, in quantum sacerdos est habens claves et auctoritatem iudicis in foro poenitentiae : et aliud iudicium hominis : iudicium enim sacerdotis in quantum huiusmodi, est secundum canones pensatis peccatis et statu poenitentis, et hoc numquam errat, nec est malitiosum : iudicium autem hominis quod saepe erroneum est et malitiosum, non tenetur subire poenitens.
Ad id autem quod ulterius quaeritur, dico sine praeiudicio, quod quia religionis observantia voluntatis est, et non necessitatis, ut dicit Augustinus, non potest iniungi in foro poenitentiae, nisi sub conditione, si poenitens eam suscipere voluerit : omnia enim quae supererogationis sunt, laudabilia quidem sunt si fiant, sed nullus est ad ea cogendus.
Ad primum autem quod contra hoc obicitur, dicendum quod canones non iniungunt per modum necessitatis, sed per modum consilii ad terrorem alicuius peccati, quod exigit poenitentiam maiorem quam alia, et per totam vitam.
Ad aliud dicendum, quod regio circa Sodomam significat inclinantia in peccatum, sicut societas, et alia : sed tamen permissum est Lot ibi habitare, nisi ex voluntate declinasset ad montem : et ideo dictum Angeli reducitur ad consilium, et non ad praeceptum.
Ad aliud dicendum, quod aliter potest caveri recidivum : quia multi sunt modi vitandi peccatum, licet non ita bene possit vitare : praecipua tamen causa quare religio iniungi non potest, est, quia in religione aufertur homini ius suum de se : et hoc non potest fieri in poenitentia, nisi quantum ad quaedam, et non quoad omnia.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia bene potest prolongari per totam vitam, et etiam plus, si vita plus durare posset : sed tamen non sequitur, quod religio possit iniungi : quia religio supra perpetuitatem ponit propriae voluntatis in omnibus abdicationem et carentiam proprii, ad quae nullus tenetur, nisi ex propria voluntate ea eligat : et ideo non potest iniungi.
Ad aliud dicendum, quod bene contingit ex peccato aliquid fieri praeceptum, quod alias non esset praeceptum : quia aliud et aliud est praeceptum peccanti, et non peccanti : poenitentia enim est in praecepto quantum ad eum qui peccavit, et etiam confessio : sed non est ei in praecepto qui non peccavit. Sed tamen non omnia quae non sunt in praecepto, fiunt in praecepto, sed tantum ea sine quibus peccatum emendari iuste non potest : et ideo non alia quam illa possunt ei praecipi in foro poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si sacerdos potest praecipere quod difficilius est, quod possit etiam praecipere quod est minus difficile : et hoc contingit : quia non eumdem ordinem necessitatis habent ad peccati emendam : sine religione enim peccatum emendari potest, sine poenitentia autem canonica non : et ideo poenitentia canonica praecipi potest, et non religio : licet quandoque sit difficilior, quam religio.
Ad aliud dicendum, quod hoc non intelligitur in omnibus, sed tantum in his quae pertinent ad canonicam emendam de peccato.
Ad id quod ulterius obicitur contra Litteram, dicendum quod sine dubio poenitens stare debet arbitrio sacerdotis : sed arbitrium sacerdotis non salvatur tantum in illo quod iniungit, sed in aequivalente Ecclesiae vel poenitenti : et ideo locum postea habent commutationes et relaxationes.
ARTICULUS XXIX.
An contritio potest intendi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 1, circa finem : Ut omnia eo iubente paratus sit facere pro recipienda vita animae, etc.
Quaeramus hic sex circa quantitatem contritionis : quorum primum erit, An intenditur contritio ?
Secundum, penes quid attenditur intensio contritionis ?
Tertio, de quantitate eius, quanta esse debeat ?
Quarto, utrum debeat esse aequalis de omnibus peccatis, vel de quibusdam maior et de quibusdam minor ?
Quinto, de quantitate eius respectu temporis, utrum debeat durare per totam vitam, an non ?
Sexto et ultimo, de quantitate eius respectu voluntatis peccandi, vel non peccandi.
Ad primum horum, scilicet an intendatur contritio, obicitur sic :
- In nullo genere est aliquid minus minimo : contritio dicit scissuram cordis per minima : ergo videtur, quod non possit plus et plus scindi : ergo nec in contritione potest esse intensio. Probatur autem secunda ex hoc quod ratio contriti differt a ratione fracti : quia contritum est divisum per minima, fractum autem non. Prima autem constat per seipsam.
- Item, nihil in infinitum potest intendi : sed contritio est infinita : ergo non potest intendi. Probatur prima ex ratione infiniti. Secunda autem ex effectu quo delet peccatum, et coniungit Deo : quorum neutrum est nisi divinae virtutis et infinitae.
- Item, omne quod intenditur, per hoc intenditur quod magis accedit ad veram nominis impositionem, ut dicit Autor sex principiorum : si igitur contritio intenditur, per talem accessum intenditur : sed omne quod accedit ad aliquid per motum, nondum est in illo : ergo contritio quae intenditur, non est in vera ratio ne contritio : sed quae non est vere contritio, non delet peccatum : ergo talis contritio quae intendi potest, non delet peccatum, quod falsum est : quia cum omnis contritio conservet gratiam, et gratia cum peccato esse non possit, omnis contritio delet peccatum : ergo et hoc falsum, ex quo sequitur contritionem non posse intendi.
- Item, dupliciter intenditur id quod intenditur, scilicet per depurationem a contrario sibi permixto : sicut dicit Philosophus, quod albius est nigro impermixtius : et per accessum vel recessum ad id, quod illam rem dicit in termino : sicut bonum melius per accessum ad per se, et substantialiter bonum, et malum peius per recessum ab illo. Si igitur contritio intenditur, altero horum modorum fiet : aut igitur per depurationem a contrario, aut per accessum et recessum ab aliquo. Si primo modo : tunc illud contrarium, aut est ex parte gratiae informantis dolorem contritionis, aut ex parte doloris qui est de peccato. Si primo modo : cum gratia non habeat contrarium, nisi peccatum, esset contritio permixta peccato, quod falsum est : quia hoc esset contra rationem contritionis. Si secundo modo : constat autem, quod dolori de peccato non contrariatur in genere passionis, nisi gaudium de peccato, et non gaudium de dolore : ego contritus posset esse aliquis, et habere gaudium de peccato : sed gaudium de peccato non potest esse sine peccato : ergo esset aliquis contritus, et haberet peccatum, quod absurdum est.
Item, si dicatur intendi per accessum ad unum quod per se contritio est : tunc sequitur illud quod in praecedenti conclusum est, quod non sit vere contritio : ergo non vere habet effectum contritionis : ergo non vere delet peccatum, quod est inconveniens.
Sed contra hoc obicitur sic :
- Omne id quod ex parte formalis et materialis intendi potest, vere intendi potest : contritio est huiusmodi : ergo vere potest intendi et remitti. Probatio secundae est : quia gratia in uno maior est quam in alio, et in eodem potest esse maior quam sit : et hoc est formale in contritione : dolor etiam potest esse maior in eodem quam sit, et in uno est maior quam in alio, qui est materialis in contritione. Prima autem constat per seipsam.
- Item, quod non potest intendi vel remitti, in omnibus est aequale quibus inest : si igitur contritio non potest intendi vel remitti, in omnibus est aequalis quibus inest : sed contritione existente aequali, oportet quod gratia sit aequalis et dolor : ergo omnes contriti aequalem suscipiunt gratiam, et aequalem habent dolorem de peccatis, quod absurdum est.
- Item, constat quod contritio actus est ab aliqua virtute, sive sit illa poenitentia, sive alia, quia de hoc non est vis quantum ad praesentem quaestionem : sed quaelibet virtus potest intendi : ergo et illa : intensa autem virtute, intenditur eius actus : ergo et contritio actualis intendi potest.
Respondeo. Dicendum, quod sine dubio contritio intendi potest absolute et simpliciter, tam ex parte formae, quam ex parte materiae, sicut probatum est : et videtur mihi esse insania potius, quam opinio eorum qui aliter dicunt.
Dicendum ergo ad primum, quod tria sunt in contritione, scilicet dolor, gratia, et obiectum doloris : et quantum ad prima duo intenditur : quoad tertium autem, est in minimo sui generis : quia omnes differentias mortalis peccati in mortario cordis inventas conterit : unde sicut contingit in mortario, quod id quod conteritur, in pulverem redigitur : sed potest fieri contritio illa pistillo maiori vel minori, et ictibus fortioribus vel debilioribus, ita tamen quod uterque in pulverem redigant : ita est in contritione in qua semper conteritur peccatum, licet dolore et gratia inaequalibus : unde non sequitur, si pulvis contritionis debilioris non est maior quam pulvis ictuum fortioris, quod propter hoc contritio actio, sive ictus pistilli non sit fortior in una contritione, quam in alia : licet enim minus in effectu deletionis peccati non sit accipere, est tamen accipere minus et maius ex parte actionis conterentis, quae est contritio actio : et etiam ex parte passionis.
Ad aliud dicendum, quod gratia in sua essentia finita est, et etiam dolor : sed quia gratia est tale donum cum quo dato nos inhabitat Deus, sequitur ex illo dono virtus infinita : sed haec radicatur in delente peccatum effective : et hoc quidem non potest intendi : sed gratia et dolor quae finita sunt, intendi possunt.
Ad aliud dicendum, quod intensio haec est per accessum ad summum in gratia : quia, sicut dicit Augustinus, hoc est in bono maius esse, quod est melius esse : et sic per maiorem assimilationem cum summo bono dicitur gratia maior et intendi. Ex parte autem doloris contingit esse veram nominis impositionem, quando in toto separatur a contrario. Dico autem dolorem voluntarium ex ratione deliberante, qui exigitur in contritione.
Quod autem obicitur, quod id quod accedit ad aliquid non est in illo, dicendum quod non sequitur est enim duplex accessus alicuius ad aliquid, scilicet sicut ad naturam, et sicut ad terminum, sive ad summum illius naturae : et quod est in natura aliqua, adhuc potest accedere ad perfectum et summum illius naturae, sicut puer qui est in natura hominis, et tamen est in motu ad virum, ut dicit Philosophus : et similiter dolor habet veram naturam doloris contritionis, sed potest accedere ad terminum et summum illius naturae.
Ad aliud dicendum, quod cum sint duo in contritione, scilicet forma, et materia : differenter penes duo attenditur intensio : gratia enim per accessum ad per se bonum, dolor autem a separatione a contrario. Et ex parte gratiae patet responsio ex praehabitis in immediata praecedenti lectione : sed intensio doloris per recessum a contrario, non est adeo perspicua. Et ideo notandum, quod non omne quod intenditur per recessum a contrario, habet illud contrarium in se, vel sibi permixtum : quia secundum hoc omne quod sic intenditur esset medium, et extrema numquam intenderentur, quod est etiam contra rationem grammaticae : sed id quod intenditur habet in se, contrarium permixtum, vel aliquid eius quo tenetur ne sit in termino : et id quod est aliquid contrarii, non est quandoque contrarii essentia, sed potius causa vel reliquiae sequentes contrarium, vel dispositiones subiecti relictae ex forma contrarii quae inerat : et per separationem ab illis contingit reliquum contrarium accedere ad terminum suae impositionis : et sic est hic : quia reliquiae peccati et natura corrupta quae est ut causa peccati, et malae pronitates relictae ex peccato, tenent quandoque peccantem ne intendatur suus dolor contritionis : cum tamen verum habeat dolorem contritionis separatum a contrario quod est gaudium de peccatis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXX.
An per aliquid et penes quid attenditur intensio contritionis ?
Secundo quaeritur, penes quid attenditur intensio contritionis ?
Videtur enim, quod nihil inveniatur penes quod intendatur in poenitente quia
- Quaecumque forma intenditur in aliquo, ex hoc intenditur quod eius causae intenduntur, sicut patet in omnibus, scilicet albo, calido, et sic de aliis : sed contritio non habet causam in contrito : ergo videtur, quod non possit aliquid sumi in ipso, penes quod intendatur. Probatio mediae est, quia contritio est donum Dei, et non ab homine.
- Item, contritio causa est iustificationis et salutis : ergo si contritio haberet causam in contrito : et quidquid est causa causae, est causa causati, aliquid in contrito esset causa iustificationis et salutis, quod esset haeresis Pelagiana.
- Item, si aliquid in contrito est causa intensionis, hoc non est nisi attritio sed attritio non est contritio, et secundum multos Doctores etiam non potest fieri contritio : ergo videtur, quod intensa attritione, non propter hoc intenditur contritio : ergo penes illud non attenditur intensio contritionis.
Si propter hoc dicatur, quod intenditur ex parte Dei intendentis eam, ita quod Deus est causa intensionis ipsius.
Videtur, quod non : quia
- Dicit beatus Dionysius : Deus aequaliter se habet ad omnia, et praecipue ad omnes homines : ergo esset causa aequalis contritionis in omnibus, quod falsum est : ergo videtur, quod ipse non sit causa quare contritio intendatur.
- Item, effectus difformis non est causa uniformis in omnibus, et semper : sed contritio est effectus difformis, quia modo magna, et modo parva : ergo non habet causam, quae semper sit uniformis : talis autem causa est Deus : ergo non habet causam Deum, ut videtur.
Si forte tu dicas, quod dolor intenditur ex parte contriti, et gratia ex parte Dei intendentis eam. Contra : Tunc quaeritur, utrum ista in intensione aequaliter se habeant, aut intensio unius sit causa intensionis alterius secundum naturam, licet forte tempore sint simul ? Videtur, quod non aequaliter : omne enim quod in nobis est actus meritorius, est causatum a gratia praeveniente : sed dolor meritorius, est actus meritorius in nobis : ergo causatur a gratia praeveniente : ergo non sunt simul natura. Sed si hoc est, tunc redit idem : quia tunc ad intensionem gratiae sequitur intensio doloris. Et tunc quaeretur de intensione gratiae, quae sit causa intensionis ipsius, ut prius.
- Item, constat quod non sit dolere meritorie, antequam sit velle dolere : sed Augustinus dicit, quod praevenit gratia ut velimus : ergo non praevenit ut doleamus : ergo maiori gratiae debetur maior dolor, et minori minor : et tunc iterum redibit difficultas.
Responsio. Dicendum ad hoc quod causa intensionis duplex est, scilicet efficiens, et illa quae est per modum praeparationis et dispositionis in subiecto : et efficiens causa non videtur esse nisi Deus. Causa autem praeparans et disponens in subiecto est ex parte hominis : et bene concedo, quod gratia praevenit dolorem actualem qui est in contritione, sicut habitus actus quos informat. Quis autem dolor sit ille, utrum sensibilis vel rationalis, in parte patuit in alia disputatione quae habita est de contritione, et iterum infra in hac eadem disputatione patebit.
Dico igitur ad primum quod causam sufficientem et efficientem non habet contritio in subiecto, sed praeparantem et disponentem habet : et hoc sufficit intensioni, quando non deest efficiens : sicut patet quando praesente combustivo aequali, maior calor exardescit in arido ligno quam in viridi.
Ad aliud dicendum, quod verum quidem est, quod contritio est causa iustificationis et salutis : sed non est verum generaliter, quod quidquid est causa causae est causa causati, nisi intelligatur hoc modo quo est causa : et sic nihil prohibet causam iustificationis et salutis esse in subiecto, sed per modum dispositionis et praeparationis, et non per modum efficientis et formae : et hoc est quod dicit Augustinus super Matthaeum : Praecedit aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint iustificati, digni tamen iustificatione efficiuntur : et contra praecedit in aliis quo digni sint obtusione.
Ad aliud dicendum, quod attritio et alia praeparatoria sunt causa, tamen per modum qui dictus est : et cuilibet patet, quod illa ratio hoc non habet.
Ad id quod obicitur contra aliam partem, dicendum quod licet Deus uno modo se habeat ad omnes, non tamen omnes uno modo se habent ad ipsum in recipiendo gratiam contritionis : et diversitatem facit diversitas praeparationis quae dicta est.
Ad aliud dicendum, quod effectus difformis non est ab una et simplici causa uniformi : sed si habeat plures causas, secundum diversum modum causalitatis nihil prohibet illum effectum esse difformem : et ita est in contritione cuius difformitas causatur a difformitate recipientium, ut dictum est.
ARTICULUS XXXI.
Quanta debeat esse contritio ?
Tertio, quaeritur de quantitate contritionis, quanta scilicet esse debeat ?
Videtur autem, quod minima sufficiat :
- Minima enim est coniuncta cum gratia : et gratia minima delet omnia peccata : ergo minima contritio sufficit delere omnia peccata : cum igitur deletio peccati sit effectus contritionis, videtur quod minima contritio sufficiat.
- Item, minima caritas sufficit ad expulsionem omnis peccati, et ad resistendum cuicumque tentationi : contritio autem minima coniuncta est caritati : ergo sufficit delere omnia peccata, et resistere omni tentationi sequenti : sed ad nihil aliud datur nisi ad delendum peccatum : ergo videtur, quod minima sufficit.
- Item, minima contritio habet gratiam et omnem virtutem : sed nihil exigitur ad contritionem peccati, nisi quod contrarium cuiuslibet peccati, quod est virtus, sit in subiecto : ergo videtur, quod per minimam excludatur omne peccatum per contrariam cuilibet peccato virtutem : ergo minima sufficit, ut videtur.
Sed econtra videtur, quod non sufficiat minima : quia
- Ita praecipitur, Ierem. VI, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Luctus autem unigeniti non est minimus : ergo cum tantus debeat esse luctus contriti, videtur quod non sufficit minima contritio.
- Item, ad Roman. VI, 19 : Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae, etc. Ibi dicit Augustinus in Glossa, quod tantum debemus exhibere Deo, quantum peccato : licet in infinitum plus deberemus pro dignitate virtutis. Constat autem quod hoc non dicit minima contritio. Ergo videtur, quod non sufficit minima.
- Item, super illud Psalmi CXVIII, 119 : Dilexi mandata tua super aurum et topazion, dicit Augustinus, quod amplius diligit caritas legem Domini, quam cupiditas aurum et topazion. Constat autem, quod contritio tali caritate est informata. Ergo videtur, quod supra omnem delectationem peccati debet esse quantitas contritionis : ergo non sufficit minima, ut videtur.
Item, ulterius videtur posse probari, quod oportet esse infinitam contritionem : quia
- Quanta fuit delectatio et damnum peccati, tanta debet esse vel maior contritio delens peccatum : sed in peccato diligebatur aliquid, propter quod amittebatur infinitum bonum, quod est Deus : ergo videtur, quod contritio delens illud, debet esse cum dolore et contritione infinitis : non ergo sufficit minima.
- Item, Apocal. XVIII, 7 : Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Et in Deuteronomio, XXV, 2, dicitur quod pro mensura delicti erit et plagarum modus : mensura autem glorificationis et delicti est secundum eum in quem delinquitur : delinquitur autem in Deum, et Deus est infinitus : ergo mensura delicti infinita : et hoc etiam probat Anselmus in libro Cur Deus homo. Ergo videtur, quod contritio quae excludit illud peccatum, debeat esse infinita.
Sed econtra iterum videtur, quod
- Dolor contritionis quasi minimus sit omnium dolorum qui sustinentur in hac vita. Constat enim minimam esse albedinem, quae maxime de nigredine habet admixtum : ergo est minimus omnium dolorum, qui maxime habet de gaudio aliquid admixtum : sed talis est dolor contritionis : ergo ipse est minimus. Quod autem talis sit dolor contritionis, patet per Augustinum dicentem, quod poenitens doleat, et de dolore gaudeat.
- Item, in multis aliis molestiis nos sensibiliter experimur maiores dolores : ergo videtur, cum experimentum certissimum sit iudicium doloris, quod maiores etiam dolores sint in talibus.
- Si autem tu dicas, quod dolor maximus est, et non sentitur : hoc erit contra Philosophum in VII Ethicorum, ubi dicit, quod omnis delectatio factio quaedam est in sensibilem naturam. Constat autem, quod cum opposita fieri habent circa idem, quod etiam tristitia fieri habet circa naturam sensibilem. Cum igitur dolor sit tristitia de contrario, videtur quod omnis dolor sit circa sensibilem naturam. Constat autem, quod in quo est dolor per essentiam, illud dolet. Cum igitur sit in sensu, solus sensus dolorem habet : et ita sentitur dolor, si est.
- Item, Philosophus in VI Topicorum reprehendit diffinitionem doloris sic datam : Dolor est distantia naturalium partium cum vi. Quia sic etiam insensibilia dolerent. Laudatur autem ista : Dolor est sensus divisionis continui. Ergo videtur, quod dolor supponat sensum : et sic non erit dolor qui non sentitur. Videtur ergo, quod in contritione sit minimus dolor : quia minor ibi sentitur, quam etiam in verbere virgae, eo quod nulla sensibilium partium dividitur.
- Item, ex parte intellectus dicit Philosophus, quod inconveniens est nos aliquid scibilium latere, habentes nobilissimos habitus : ergo etiam ex parte affectus habentes nobilissimas passiones et affectiones, inconveniens est nos hoc latere : ergo si quis maximum habet dolorem in contritione, ille non potest eum latere, ut videtur.
Responsio. Ad hoc non est difficile respondere.
Dicendum enim, quod in contritione minimus dolor dicitur dupliciter, scilicet minimus ex parte passionis secundum sensum, sive actionis : quia, sicut supra dictum est, poenitens agit suum dolorem, et est causa eius : vel minimus secundum rationem. Si dicatur minimus secundum sensus experientiam, ille sufficit, dummodo sit contritionis : quia ille dolor cum sua quantitate variatur potius secundum diversitatem complexionis poenitentium, quam secundum quantitatem detestationis peccati. Et huius ratio, prout praesenti tractatui sufficere videbatur, habita est in quaestione hanc immediate praecedente. Si autem dicatur minimus secundum rationem : ita tamen, quod salvatur in eo doloris essentia qui est contritionis : dico adhuc, quod sufficit : si autem haec non salvatur in eo, tunc non sufficit, quia nulla est ibi contritio. Dico autem, quod minimus secundum rationem sufficit : quia, sicut supra diximus, in dolore contritionis tria attenduntur, scilicet gratia informans, et dolor, ut actio et passio, et obiectum doloris sive causa passionis. Et per gratiam quamcumque minimam habet vim infinitam ad delendum peccatum : et ideo sufficit ad deletionem peccati in culpa tota et aeterna poena : licet poenitens remaneat debitor poenae temporalis propter parvitatem doloris ut actionis et passionis : quia ille dolor posset esse tantus, quod totam poenam peccato debitam deleret. Unde melior esset maior, quam minor : sed tamen minor sufficit.
Dicendum ergo ad prima tria, quod verum est quod concluditur quantum ad deletionem culpae et poenae aeternae communicantis eam : sed non sufficit ad deletionem poenae temporalis. Et poenitentia non tantum ordinatur contra peccatum, ut deleat poenam aeternam cum culpa, sed etiam ut deleat temporalem.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod hoc dicitur quantum ad mensuram doloris, quae etiam est in minima contritione : haec autem mensura est ut doleat plus de peccato per quod amissus est Deus, quam de aliqua re temporali : unde non dicitur, quod luctum unigeniti faciat sibi, ideo quod etiam non debeat esse maior, sed quia in exteriori signo : nulli maiori comparari potuit : et in Littera hic in verbis Augustini plus dicitur, scilicet quod omnia paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro evitanda morte corporis : haec enim mensura exigitur ad minimum dolorem contritionis : tamen de hoc infra amplior erit quaestio. Et ideo quia sic scilicet mensuratur contritio minima, non est inconveniens quod adductum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad voluntatis dispositionem, et non quod non plus debeamus nos exhibere Deo. Dispositio autem illa voluntatis est, ut ita libere et non coacte serviamus Deo et delectabiliter secundum rationem, sicut exhibuimus nos peccato : tamen nulli peccato ita nos exhibuimus, quod propter metum mortis non fuissemus separati ab eo, sed tamen nec mors nec vita debent nos separare a caritate Christi.
Ad aliud dicendum, quod caritas in infinitum plus quantum ad appretiationem diligit legem Dei, quam cupiditas aurum et topazion : quia diligit super vitam, quod non facit cupiditas quae diligit aurum propter vitae sufficientiam, ut dicunt Boetius et Augustinus : licet forte plus delectationis sensibilis cupiditas in auro experiatur : et ratio huius infra patebit.
Ad aliud dicendum, quod infinitae virtutis est dolor minimus, sicut prius dictum est, et etiam infinitae aestimationis in pretio : quia sicut amisit infinitum bonum, ita modo idem ipsum appretiatur super omne pretium, etiam vitae corporalis, quoniam Deum super omnia diligit : quia nisi hoc faciat, absque dubio non erit dolor contritionis.
Ad aliud dicendum, quod notatur in illa auctoritate duplex aequalitas, scilicet in genere, et in specie. In genere notatur quantum ad lamentum exterius, ut scilicet sicut se inordinate offerendo glorificavit in peccatis, ita tunc ordinate poenitendo se humiliet. In specie autem notatur aequalitas ad luctum interiorem, ut scilicet sicut gloriando in peccatis temporale Deo praeposuit, ita nunc Deum recipiendo sub nullo pretio Dei amissionem ponat, etiam sub pretio vitae propriae, vel aliorum suorum propinquorum.
Ad id quod obicitur, quod minimus sit omnium, dicendum quod non sequitur conclusio illa ex ratione inducta : quia nullum gaudium remittit dolorem, nisi sit contrarium dolori illi : sicut nec caliditas remittitur per humiditatem, quae non est sibi contraria, sed potius per frigiditatem quae est sibi contraria : gaudium enim de dolore non est contrarium dolori illi, et ita non remittit eum. Supra autem habitum est hoc, et etiam qualiter potest esse dolor afflictionis, et tamen voluntarius.
Ad aliud dicendum, quod non loquimur hic de dolore sensibili, sed rationali : et illum experimur maiorem esse in peccatis, quam etiam in confixione vitalium : quod patet, quia eligimus potius configi vitalia, quam peccatum : ergo plus detestamur peccatum, quam confixionem vitalium : et secundum quantitatem illius detestationis est quantitas doloris in contritione.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod Philosophus non loquitur ibi nisi de dolore naturali, et non de illo qui est per gratiam : quia ipse istum per rationem cognoscere non potuit : et bene concedo, quod dolor quasi aequivoce dicitur de sensibili sive naturali, et rationali : quia cum rationalis natura contrarium non habeat in natura, Philosophus dicit eam impassibilem, nisi per accidens forte in corpore : et tamen fides nostra ponit eam per se naturaliter pati in igne. Dico autem naturaliter idem quod in natura sua pati. Hoc autem quod dicit Philosophus, quod delectatio est factio in sensibilem animam, ipse accipit delectationem propriissime, secundum quod immutat et alterat : vel magis secundum ipsum prout est terminus alterationis ex passione aliqua, sicut ipse dicit in X Ethicorum : communius tamen accepta dicit quietem voluntatis in appetibili consecuto : et sic est rationalis delectatio.
Ad aliud dicendum, quod loquitur de dolore naturali.
Ad aliud dicendum, quod non latet nos dolor : sed latet nos, utrum contritionis, vel non contritionis sit : quia scimus nos detestari peccatum et dolere de commisso, sed nescimus nos habere gratiam : quia, sicut dicitur, Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXXII.
An contritio debeat esse aequalis de omnibus peccatis ?
Quarto quaeritur, utrum de omnibus debeat esse contritio aequalis ?
Videtur autem, quod non : quia
- Sicut habitum est, contritio est dolor rationalis : ratio autem aestimat peccata de quibus est dolendum : sed aestimata non sunt aequalia : ergo dolor de eis non est aequalis.
- Item, maior dolor est de mortali quam de veniali, propter distantiam mortalis et venialis : ergo cum distantia sit etiam in mortalibus, maior erit dolor de uno quam de alio.
Sed contra :
- Contritio tota est de hoc quod per peccatum amissus est Deus : sed hoc aequaliter est per omne mortale peccatum : ergo contritio de quolibet mortali peccato est aequalis, ut videtur.
- Item, contritio delens culpam et poenam est momentanea : sed in momento non potest esse de quodam maior, et de quodam minor : ergo videtur, quod sit de omnibus aequalis.
- Item, quidquid agit in multa simul, ita quod non in singula, non agit in quoddam plus et in quoddam minus, quantum est ex parte ipsius agentis : dolor contritionis sic agit in peccatum : ergo quantum est ex parte doloris agentis, non agit in quoddam minus. Probatio primae est : quia si in quoddam ageret plus, et in quoddam minus, quantum est ex parte sui, oportet quod ratione illorum divideretur actio, et sic non ageret in omnia simul, quod est contra hypothesim. Probatio autem secundae est : quia in contritione non deletur peccatum post peccatum, sed omnia delentur simul per actum contritionis.
Responsio. Dicendum, quod duplex est contritio, scilicet operans in iustificatione impii, et illa quae conterit peccatum in poena debita, licet non in culpa. Prima contritio est motus liberi arbitrii in peccatum, et hic motus est in omnia peccata simul : et est idem quod detestatio peccati mortalis in quantum huiusmodi : et illa detestatio dupliciter consideratur, scilicet in actu, vel in ordine rationis elicientis actum. Si in actu : tunc est indivisa actio de omnibus peccatis, et non de uno plus et de alio minus. Si autem in ordine rationis elicientis attenditur, tunc est de maiori maior detestatio, et de minori minor in habitu rationis.
Et haec distinctio eadem est cum illa, quod dolor actualis dupliciter consideratur, scilicet ex parte obiecti, et ex parte agentis. Ex parte obiecti quidem est aequaliter de omnibus simul in summa. Ex parte autem agentis praesupponitur ordo rationis. Contritio autem quae deletiva est poenae, successiva est : et haec est de maiori peccato maior, et de minori minor.
Et per hoc patet solutio ad omnia argumenta, quae omnia procedunt secundum partes huius distinctionis.
ARTICULUS XXXIII.
An contritio possit esse brevis et finita ?
Quinto, quaeritur de quantitate eius respectu temporis.
Videtur autem, quod possit esse brevis et finita respectu temporis : quia
- Si partes alicuius totius simul constituunt ipsum, una deficiente deficit totum : sic autem constituitur poenitentia contritione, confessione, et satisfactione. Cum igitur satisfactio sit finita et confessio, videtur et tunc finiri in tempore poenitentia : ergo et contritio.
- Item, nulla medicina extenditur ultra morbum : sed contritio medicina quaedam est : ergo non extenditur ultra morbum : sed morbus saepe in tempore deletur in culpa et poena, ita quod homo non habeat aliquam mortalem culpam, et non sit debitor alicuius poenae : ergo tunc non debet habere medicinam sacramentalem : ergo nec contritionem : quae est medicina sacramentalis peccati actualis.
- Item, nihil conteritur, quod nullo modo est : ergo nec peccatum quod nullo modo est, conteri potest : et non est contritio nisi de peccatis : ergo videtur, quod tunc finita est contritio. Quod autem peccatum mortale actuale nullo modo possibile sit esse, probatur ex hoc quod dictum est, quod hic homo potest fieri immunis a culpa mortali et poena.
- Item, pronior est Deus ad miserandum, quam ad condemnandum : quod patet ex hoc quod remittit totam culpam et aeternam poenam, et exigit tantum poenam corporalem sive temporalem : igitur ipse non vult poenas nostras, cum non sumus debitores : sed iste potest esse nullius poenae debitor : ergo nec poenae interioris : ergo nec Deus vult ipsam : ergo poenitentia contritionis finitur in isto.
- Item, supra habitum est, quod poenitentia restituit in pristinum statum innocentiae : constat autem, quod innocens non tenetur conteri : ergo nec ille qui explevit pro peccato quod debuit : ergo dolor contritionis finitus est in illo secundum tempus.
Si autem hoc concedatur, erit
- Contra Augustinum dicentem hoc : Semper doleat, et non satis doluisse doleat, et de dolore gaudeat : et ubi dolor finitur, finitur et poenitentia : et ubi finitur poenitentia, finitur et vita : ergo videtur, quod non debeat finita esse contritio sive dolor contritionis in hac vita.
- Item, Iob, III, 19, dicitur : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quod exponens Gregorius dicit, quod qui semel servus est peccati, non erit liber a dolore, nisi in alia vita. Ergo videtur, quod dolor non finitur in ista vita.
- Item, nullus scit, utrum odio an amore dignus sit : ergo nec scit, utrum remissa sint peccata : sed dubio illo existente, semper debet esse dolor de peccato perpetrato : cum ergo dubium illud extendatur per totam vitam, dolor perseverare debet per totam vitam : ergo non finitur in tempore dolor contritionis.
- Item, ponamus alicui revelari, quod sibi dimissa sint peccata in poena et in culpa. Et si quaeratur tunc ab eo, utrum doleat de peccato perpetrato, constat quod ipse respondebit, sic. Cum igitur ille non mentiatur, ipse vere dolet : non autem dolet nisi dolore contritionis, quia omnis dolor de peccatis perpetratis rationalis et gratia informatus, dolor contritionis est : ergo iste adhuc habet dolorem contritionis : et ita semper poenitebit usque ad mortem : ergo semper perseverat in eo dolor contritionis : ergo contritio non finitur in ipso ante mortem.
- Item, Sancti assignant causam quare Deus pro peccato unius horae punit aeternaliter, dicentes : quia homo mortaliter peccans, committit se peccato a quo per se separari non potest in suo aeterno, hoc est, in vita : et quia quantum est de se, peccat in suo aeterno, punit eum Deus aeternaliter in Dei aeterno : ergo a simili per eamdem iustitiam si contritio commutat poenam aeternam, necesse est quod ipse puniat peccatum in suo aeterno : suum autem aeternum est totum tempus huius vitae : ergo dolor contritionis debet fieri in toto tempore huius vitae.
Respondeo, quod ultimis obiectionibus consentiendum est : quia dolor contritionis non finitur in hac vita, sed finitur in alia : et ita quantitatis infinitae est poenitentia et contritio quantum ad aeternum hominis : quia si in aeternum in hac vita viveret, in aeternum de peccato perpetrato doleret.
Dicendum ergo ad primum, quod poenitentia non aequaliter salvatur in partibus illis, sed proprie in contritione : et hoc quantum potuimus supra verificatum est : et ideo poenitentia in contritione aeternitatem hominis habet, licet non aeternitatem simpliciter, quia poenitentia medium est inter totum universale et totum integrale, et partes suae mediae inter homogenias et heterogenias : et hoc totum supra explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod morbum impossibile est in toto finiri : manet enim, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, quantum ad vinculum detestationis perpetuae in memoria perpetrati delicti in quantum perpetratum est : et ideo illa fundatur super falsum : et huius ratio patebit in sequentis obiectionis solutione.
Ad quam dicendum, quod quaedam poena peccati est taxata a sacerdote, et quaedam consequitur peccatum in poenitente : et prima quidem finibilis est, secunda autem non : et haec est detestatio perpetua peccati : quam innuit Dominus, Ioan. VIII, 11, cum dixit : Vade, et iam amplius noli peccare, id est, velis non peccare, quod est detestari peccatum.
Ad aliud dicendum, quod duplex est poena, scilicet affligens tantum, et promovens cum afflictione : et verum est, quod Dominus non delectatur in poena in quantum est affligens : sed vult bene poenam nostram in quantum est promovens : et talis est poena contritionis et medicina quae simul est contra morbum, ut perseverans a morbo, et bene manet per totam vitam.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia non restituit in pristinum statum dignitatis, sed meriti et immunitatis peccati quoad culpam et poenam exteriorem hic, sed non quoad absolutionem ab omni poena, nisi prout extenditur per totam vitam, ut dictum est.
ARTICULUS XXXIV.
Quanta debet esse quantitas contritionis respectu voluntatis peccandi vel non peccandi ?
Sexto et ultimo, quaeritur de quantitate contritionis respectu voluntatis peccandi, vel non peccandi.
Videtur autem hic ex Littera accipi, quod
- Quantitas contritionis debeat esse tanta, quod etiam pro redemptione istius naturalis vitae nollet peccare. Cum ergo vita charius possideatur quam aliquod aliorum, videtur quod pro nulla alia re debeat peccare velle.
- Item, Apostolus, ad Roman. VIII, 35 : Quis nos separabit a caritate Christi ? etc. Ergo nihil potest praeponi in bonis vel malis creatis quod anteponendum sit Deo : ergo videtur, quod qui aliquid anteponit, quod ille in caritate non sit ergo non contritus : ergo quantitas contritionis debet esse tanta, quod pro nulla re prospera vel adversa peccare vellet.
- Item, Ioel, II, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et in fletu, et in planctu. Ergo nihil de toto corde retinendum est, quod non convertatur in contritione ad Deum, praepositis omnibus separantibus : si igitur dictet alicui conscientia, quod citius vellet a Deo separari per peccatum mortale, quam videret se vel suos quosque charos suspendi, vel etiam turpius interfici, ipse non esset contritus.
- Item, in simonia peccatum ideo est, quia impretiabile ponitur sub pretio : ergo ubicumque hoc contingit, peccatum est ibi, licet non simonia : sed qui propter aliquid difficile vel prosperum separari vellet a Deo, Deum ponit vendibilem pro illo : ergo impretiabile ponit sub pretio : ergo peccat : et peccans actualiter et mortaliter non est contritus : ergo ipse non est contritus.
- Item, Augustinus in libro Confessionum : Minus te amat qui tecum aliquid amat. Ergo non licet aliquid aequaliter amare cum Deo affectu vel effectu : ergo multo minus licet aliquid amare affectu vel effectu supra Deum : supra Deum autem aliquid amat effectu omnis ille qui potius separatur a Deo, quam aliquid creatum amittat : ergo omnis ille peccat mortaliter : ergo non est contritus : ergo ad contritionem exigitur conscientia illius voluntatis, quae pro nulla re prospera vel adversa separari vult a Deo. Istud habetur per hoc quod dicitur, Deuter. VI, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Si enim etiam corde aliquid Deo anteponit, constat quod non ex toto corde diligit : ergo caritatem non habet : ergo nec contritionem.
Si forte tu dicas, quod hoc praeceptum non est datum ut impleatur in via, sed in patria, ut dicit Augustinus. Contra : Communiter dicitur, quod est totalitas viae, et totalitas patriae : et totalitas viae ab omnibus esse dicitur, ut nihil in corde Deo anteponatur : totalitas autem patriae, ut totum cor per cogitatum et affectum in ipsum dirigatur : et completur in via secundum totalitatem viae : sed iste in corde Deo aliquid praeponit : ergo non diligit : ergo nec contritus est. Et de hoc multum invenies disputatum super tertium Sententiarum, in quaestionibus de dilectione.
Sed si hoc dicatur, videtur quibusdam difficile : quia
- Multi sunt in quibus apparent signa poenitentiae, quibus tamen si proponeretur, quod omnes suos et se viderent pati turpes mortes, potius vellent peccare : ergo videtur, quod ad ista non tenentur.
- Item, in dilectione aliquid est ad quod tenetur perfectus, et aliquid quod sufficit imperfecto : ergo et in contritione sic est : ergo cum perfectus non possit magis conteri nisi ut nihil praeponat Deo, videtur quod imperfecto sufficit contritio minor : ergo potest aliquid anteponere Deo, ut videtur.
- Item, caritas crescit et perficitur, et quandoque est imperfecta : ergo et contritio : sed contritio ultra praedictum statum crescere non potest : ergo videtur, quod incipiens est citra illum : non autem potest esse circa illum, nisi aliquid anteponendo Deo : ergo incipiens contritio potest aliquid anteponere Deo : cum igitur ista sufficiat ad salutem, sicut et incipiens caritas, videtur quod contritio quae salutem dat, non exigat illam quantitatem qua nihil anteponitur Deo.
Responsio. Hic loqui caute oportet, ut veritas salvetur, et nullus iniiciatur laqueus desperationis.
Dico igitur sine praeiudicio, quod rationes primo inductae irrefragabilem concludunt veritatem secundum viam nostrae fidei et doctrinam Catholicam : tamen sacerdos huiusmodi quantitatem non debet exigere, ut coram se profiteatur poenitens, sed in habitu debet eam per signa in ipso supponere, licet forte poenitens propter novellam eius conversionem non adhuc eamdem experiatur in actu : si tamen poenitens profiteatur eam sponte, et talem habere se dicit, fovendus est in ea : quia dicit beatus Gregorius in Moralibus, quod homo efficitur audax ad patiendum pro Christo ex hoc quod imponit sibi saepe terribilia, et in corde suo confortat se ad sustinendum. Si vero profiteatur se poenitens esse in ambiguo, utrum cederet, vel sustineret antequam peccaret : puto, quod salva res est, quia illius ambigui causa est timor naturalis quem magis experimur in actu, quam caritatem : ideo talis iam signum habet caritatis quae causat ambiguum, et cum adiutorio Dei talis sustineret, sine cuius auxilio nihil potest fieri meritorie. Dico autem sufficere ambiguum : quia nullus certus est, utrum cederet, vel sustineret, sicut dicit Augustinus in libro de sancta virginitate. Si autem ex deliberata conscientia dicat se certum esse, quod potius peccaret : istum non credo esse contritum, et nullam percipere remissionem peccatorum : tamen non est abiiciendus, quia consuetudo attritionis inducit contritionem, sicut timor servilis initialem et filialem.
Ad id ergo quod obicitur in contrarium, dicendum quod multi per Dei gratiam in ambiguo sunt : et etiam in consolatione adiutorii Dei spem habentes non redeundi, licet ignorentur futuri casus : et ideo hoc non est terribile.
Ad aliud dicendum, quod in dilectione interiori non separatur perfectus ab imperfecto, sed in signis exterioribus : haec autem quantitas contritionis tota est in voluntate et conscientia interioribus : et ideo ad eam tam perfectus quam imperfectus tenetur.
Ad aliud dicendum, quod incipiens per hoc ponit caritatem, diligit Deum prae omnibus, et super omnia habere et propter se : sed crescit in vigore merendi et assimilatione ad Dei bonitatem. Et similiter contritio non crescit in quantitate ista, quia haec exigitur ad omnem contritionem, sed crescit in aliis, scilicet quoad essentiam, et potentiam purgandi reliquias peccati.
ARTICULUS XXXV.
An sit aliquis status ultra quem non intenditur, neque crescit contritio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa finem : Et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam.
Habitum est enim, quod contritio intenditur et crescere potest. Quaeratur ergo, Utrum sit aliquis status, ultra quem non crescit, sed stat in illo ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Dicit Philosophus, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : ergo cum ea quae sunt gratiae, sunt magis ordinata videtur quod ea quae sunt gratiae, etiam habeant statum suae perfectionis.
- Item, sicut dicitur in Apocalypsi, XXI, 16, latera civitatis sunt aequalia : et latera sunt virtutes : ergo virtutes sunt aequales : ergo si aliqua una stat et non crescit ultra, omnes aliae stabunt : sed caritas stat : ergo et omnes aliae : ergo et contritio. Probatio, quod charitas stat : dicit enim Augustinus, quod caritas nutrita augetur, et aucta perficitur, et post perfectionem nihil ei additur : ergo stat in sua perfectione : ergo constat propositum.
- Item, Macrobius super Somnium Scipionis sequens Platonem, dicit virtutes non progredi ultra statum virtutum animi purgati, secundum quod sunt in homine : ergo ibi stant : et contritio alicuius virtutis est : ergo stabit in illo statu.
- Item, nihil est perfectum nisi quod habet ultimum sui secundum naturam : si ergo contritio non habebit ultimum sui secundum naturam, ipsa semper erit imperfecta : sed semper crescens, numquam habebit ultimum sui secundum naturam : ergo semper crescens, semper erit imperfecta, quod est inconveniens.
- Item, constat, quod virtus humana finita est. Sit igitur, quod homo conteratur ex tota virtute, hoc enim possibile est : cum ergo tota virtus finita sit, finitus erit eius actus, et tantus quo non potest esse maior ex illa virtute : ergo tunc stat : ergo aliquis est status ultra quem crescere non potest.
Sed contra :
- Bernardus : Stare in via Dei, retrocedere est : ergo nullus est status in via Dei, ut videtur : ergo quodlibet meritum crescere potest : ergo et contritio.
- Item, Seneca : Ibi desinis esse bonus, ubi desinis velle fieri melior. Constat autem, quod illa voluntas non est inane desiderium. Ergo potest fieri melior in quolibet bono : ergo et contritione : ergo contritio semper crescere potest.
- Item, in praemio quoad homines nullus est status, qui non possit habere sub Deo statum et meliorem et altiorem : ergo nec in merito ad praemium ordinato : sed unum meritorum est contritio : ergo in contritione nullus est status ultra quem crescere non possit.
Solutio. Dicendum, quod nullus est status contritionis in quo crescere non possit : sed tamen omnis actus contritionis status est, sed potest esse maior et in eodem homine et in alio.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod res dupliciter perficiuntur, scilicet ex ultimo suae naturae, tam ex parte essentiae, quam ex parte quantitatis : et hoc modo perficiuntur res naturales in forma et quantitate sibi debita. Quaedam autem perficiuntur ex hoc quod in assimilatione magis accedunt ad aliquid quod substantialiter per se est tale : et hoc modo perficiuntur res morales, et praecipue divinae per gratiam et merita. Et quia hae in infinitum distant ab illo, ad hoc per assimilationem accedunt : ideo nullus est status boni illius, quo non possit esse maior et melior.
Ad aliud dicendum, quod caritas non stat : unde dicit Chrysostomus, quod caritas Dei fonte magis manat, et non stat, sed semper proficit aut deficit : et ideo sua perfectio non est statio in statu aliquo, sed potius in exclusione imperfectionis quoad signa : tunc dicitur esse perfecta quae sufficit ad opera et signa perfectionis.
Ad aliud dicendum, quod eodem modo dicuntur virtutes animi purgati, virtutes quae perficiunt animam in tali statu in quod nihil manifestatur de passione virtuti contraria : non tamen ideo dicitur purgati, quod crescere non possit in accessu ad virtutem exemplarem.
Ad aliud dicendum, quod ultimum dicitur dupliciter, scilicet complens essentialiter, et de hoc tantum est verum quod obicitur. Dicitur etiam ultimum id ad quod est, accessus et quod solum simpliciter perfectum est : omne autem aliud tanto perfectius, quanto ad id magis accedit : et de hoc non est verum quod dicit : quia talia habent perfectionem quae simpliciter est in uno tantum, et in aliis per participationem et assimilationem illius : sicut etiam Philosophi dixerunt et Sancti intelligentias tanto magis perfici et uniri et simplices fieri, quanto magis participant bonitates quae sunt a causa prima : et in talibus unumquodque perfectum est, sed semper potest esse perfectius.
Ad aliud dicendum, quod duplex est potentia, vel melius est potentiae consideratio : secundum se, et secundum comparationem ad habitum perficientem. Si enim potentia secundum se consideretur, tunc necessario concludit obiectio inducta. Si autem consideretur in comparatione ad habitum cui adiungitur : aut ille habitus perficit tantum virtute creata, sicut omnis habitus acquisitus et innatus : aut perficit simul virtute creata et increata, eo quod ei coniuncta est virtus essentiae increatae. Si primo modo, adhuc verum est quod concludit obiectio. Si autem secundo modo : tunc nihil valet : quia licet in se virtus finita sit, tamen in se semper crescit ei posse, ex hoc quod recipit gratiam gratum facientem maiorem : et tunc potest in amplius. Et quia sic bene utitur gratia accepta, iterum datur ei gratia maior, qua accepta, potest in ampliorem actum meriti : et numquam erit talis status meriti in quo homo crescere non possit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXXVI.
An oporteat confessionem esse integram ?
Deinde per praecedentes de eleemosyna quaestiones habitas, omnia patent usque ad illum locum, ibi, A, § 2, ubi dicit : Caveat ne ductus verecundia dividat apud se confessionem, etc.
Quaeritur enim hic de integritate confessionis.
Et videtur, quod non oportet eam esse integram :
- Confessio enim est propter iudicium peccati : aequale autem vel etiam melius iudicium fit de peccato quando una uni pars propalatur, et alii alia pars, quia
Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
Cum igitur divisio valeat ad melius iudicium peccati, videtur quod melior sit confessio divisa, quam integra.
- Item, nullum est periculum in poenitentia : quia si unusquisque iniungit competentem poenitentiam de his quae audivit, collecta simul poenitentia omnibus erit competens et condigna : ergo ipsa delet peccatum, licet sit divisa.
- Si forte tu dicas, quod sicut in Littera dicitur, propter verecundiam hoc fit : quia magis verecundatur coram uno dicere omnia, quam divisim coram multis. Contra : Verecundia accidit confessioni : propter accidens autem non debet variari res in substantia : ergo propter verecundiam non potest esse, quod non sit confessio divisa, dummodo alias confessio sit.
- Item, si propter verecundiam hoc fit : tunc etiam alia maiorem verecundiam inducentia debent praecipi confitenti. Constat autem, quod coram uno sacerdote multo magis verecundatur, quam coram alio : ergo videtur, quod sibi praecipi debeat, quod illi confiteatur coram quo maxime verecundatur, quod falsum est : ergo verecundia non est causa.
- Item, possibile est aliquem confessionem dividere non ex causa quae assignatur in Littera, scilicet ut per hypocrisim se laudet : quia potest aliquis hoc facere ex ignorantia, vel ex quantitate contritionis : quia vult, quod plures plura iniungant, et sic melius satisfaciat : ergo videtur, quod tunc talis possit dividere confessionem.
- Item, videtur multis esse impossibile quod dicit. Dicit enim Psalmus XVIII, 13 : Delicta quis intelligit ? Ab occultis meis munda me. Ponamus ergo, quod aliquis in confessione sua quorumdam sit oblitus, quae libenter confiteretur, si in memoria haberet : et postquam omnia quae in memoria habuit, confessus est : et recedat ab eo sacerdos, vel e converso ipse a sacerdote, ita ut ad eum accedere opportune non possit : et tunc recordetur aliquorum quae non est confessus : tunc igitur quaero, an confessio prius facta valuit, an non ? Si valuit : ergo eam iterare non tenetur : ergo ea quae habet in memoria et prius non habuit, potest alii dicere : ergo divisa confessio valet. Si autem non valuit : ergo ex recordatione nulla confessio valet, in qua non dicuntur omnia etiam oblita, quod est fere omnes homines damnare, et ideo hoc est absurdum.
- Si forte tu dicas, quod valuit : sed statim ut recordatur plurium, incipit non valere, nisi illa quorum recordatur, et etiam prius dicta, uni alicui confiteatur. Contra : Id quod non coniungitur alicui in tempore nec in essentia, videtur quod non destruat ipsum : sequens autem recordatio peccatorum praehabitae confessioni non coniungitur : ergo non destruit eam : ergo si ante hoc valuit, et postea valet, ut videtur.
- Si dicas, quod haec ratio non valet : quia sequens peccatum prius facta bona mortificat, quibus tamen non coniungitur essentialiter vel in tempore, sed in eodem subiecto tantum. Contra : Quod sequens peccatum mortificat prius facta bona, contingit propter contrarietatem culpae et gratiae : sed prior confessio et sequens recordatio non habent huiusmodi contrarietatem : ergo unum non destruit aliud.
Item, si ex sequenti recordatione illa obligatur ad confessionem praecedentium : quaeratur, unde hoc contingit ? Non enim hoc contingere posset, nisi quia prius facta confessio non valuit, vel modo non valet ex quo plurium recordatur. Si prius non valuit : ergo pars ista poenitentiae deficit : ergo deficit vera poenitentia : sed nulla nisi vera poenitentia deletiva est peccati : ergo prius non erat in eo deletum peccatum, quod falsum est : quia potest esse, quod omnia deleta sunt, et ea quae prius confessus est, et ea quorum postea recordatus est. Si autem prius valuit, et modo non valet : videtur quod sit ex contrarietate sequentis recordationis ad confessionem : sed sequens recordatio bonum quoddam est, et praehabita confessio bonum quoddam : ergo bonum contrariatur bono, quod est absurdum.
Ulterius quaeritur, utrum posito, quod poenitentiam prius iniunctam perfecerit, et postea aliquorum recordatus sit, teneatur iterato totum confiteri, aut non ?
- Si sic, cum confessio non sit nisi propter poenitentiam de toto : ergo bis punitur propter illud peccatum : quod falsum est : quoniam non consurgit duplex tribulatio, ut supra habitum est. Si non : ergo non recipiet poenitentiam nisi de parte : sed non tenetur confiteri nisi propter poenitentiae taxationem : ergo confiteri non tenetur nisi partem illam peccatorum pro quibus non recipit poenitentiam : ergo potest dividere confessionem, quod est contra Litteram.
- Item, ex hoc videtur generari quaedam perplexitas : vix enim est aliquis qui simul recordetur omnium peccatorum. Ponamus ergo aliquem successive per centum vices vel plures semper post temporis alicuius intervallum recolere aliqua quae non fuit confessus, et ipsum semper transire de loco ad locum, ubi eiusdem confessoris opportunitatem habere non potest : iste igitur semper a principio tenetur repetere confessionem suam : ergo vix umquam quiescet securus de conscientia, quod sit bene confessus : et hoc difficile est dicere : ergo videtur, quod in aliquo casu dividi possit confessio.
Sed contra hoc obicitur : quia
- Si dividatur confessio, nullus sacerdotum audientium sciet totam morbi quantitatem : ergo isti nulla iniungetur debita satisfactio : ergo non valet talis confessio.
- Item, poenitentia iniuncta est per modum medicinae contra consuetudinem veteris peccati : sed divisa confessione nullus sufficienter scit consuetudinem : ergo nullus sufficienter scit occurrere morbo peccati : ergo talis confessio non valet.
- Item, in medicina corporali si aliquis aeger laboret ex diversis generibus aegritudinum, et unam sciret unus, et aliam alius medicus, contingit periclitari aegrotum : quia unus medicus non operaretur nisi contra unam aegritudinem, et tunc aggravaretur forte alia : ergo simile est in aegritudinibus spiritualibus : ergo unus sacerdos qui medicus spiritualis est, debet scire omnes morbos.
Solutio. Dicendum, quod confessio divisa ex industria, nihil valet, ut dicitur in Littera, sed potius nocet : quia accumulat peccatum simulationis, ut dicitur in Littera : et huius causae propriissimae tactae sunt in obiectionibus ultimo inductis : et non est eas difficile colligere in tres secundum numerum eorum quae obiecta sunt.
Dicendum ergo ad primum, quod iudicium peccati duplex est, scilicet iudicium peccati quid sit peccatum, et iudicium proportionis totius peccati ad condignam poenitentiam. Et iudicium primum est in confitente procedens ex auditu : et de hoc tantum verum est quod obicitur. Sed est iudicium secundum, quod est magis substantiale confessioni, et hoc non potest fieri ab aliquo, nisi totam quantitatem peccati simul audiat : et si plures, ita quod singuli totum audiant, tunc verum est quod melius fit a pluribus quam ab uno : sed tamen impossibile est fieri a pluribus, quorum singuli nesciunt totam peccati quantitatem.
Ad aliud dicendum, quod sacerdos cum teneatur poenitentem periclitantem corrigere, per opera iustitiae intendit in contrarium assuescere : et ideo impossibile est hoc, nisi sciat totam consuetudinem veterem. Sed quaestio illa procedit ac si in poenitentia divisim singulis peccatis imponeretur satisfactio : et hoc non est verum.
Ad id quod obicitur de verecundia, dicendum quod duplex est verecundia : quaedam est passio corporalis quae consistit in rubore corporis, et haec accidentalis est confessioni. Est etiam rationalis verecundia, quae est confusio quaedam sui in magnitudine delicti : de qua dicitur, ad Roman. VI, 21 : Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis ? Et haec substantialis est confessioni, ut dicitur in Littera.
Ad aliud dicendum, quod verecundia maior facit ad bene esse confessionis : et quia praeceptum non est de meliori bono, sed de necessario tantum : ideo non praecipitur illud.
Ad aliud dicendum, quod licet confessio separabilis sit ab illa verecundia quae passio est corporalis, non tamen ab illa quae est confusio mentis interior cum detestatione peccati.
Ad aliud dicendum, quod illa talis confessio valet et valuit, quia de omnibus est quae erant in memoria : et tamen tenetur repetere propter illud quod postea ad memoriam revocavit. Non enim sequitur, si valet, quod non teneatur repetere : quia valuit pro statu in quo tunc fuit et per se. Quod autem repetitur, hoc est ratione alterius status, et per accidens : quia quod postea reducitur ad memoriam, facit eam non esse de omni peccato recordato, nec integrari.
Ad aliud dicendum, quod licet recordatio actu non coniungatur praecedenti confessioni, tamen id quod recordatum est, facit eam imperfectam : quia ipsum est pars eorum quae confiteri debent, et deest confessioni : omne autem illud imperfectum est, ut dicit Philosophus, cui de essentialibus aliquid deest : et ideo confessio praecedens est imperfecta, quia non est de omnibus recordatis.
Ad aliud dicendum, quod non oportet quod id quod ostendit aliquid esse imperfectum, sit ei contrarium : sed bene verum est, quod id quod destruit aliud, per se contrarium est illi : sed non destruit recordatio posterior praehabitam confessionem : quia illa valuit, et valet, si suppleatur ei id quod deest. Quod autem hoc verum sit, sic patet, quia pars subtracta non est contraria toti : et tamen quando apparet subtracta, ostendit totum esse imperfectum, et perfici si addatur.
Ad aliud dicendum, quod si poenitentiam prius iniunctam implevit, hoc ipsum cum peccatis debet dicere sacerdoti secundo si non potest habere sacerdotem primum, vel tertio si nec primum nec secundum habere potuerit, et sic deinceps : et tunc ipse non iniunget poenitentiam pro prius dictis, nisi pro tanto in quantum nunc dictum manifestat sibi periculum consuetudinis in aliquo peccato, quod periculum alius sacerdos intelligere non potuit, eo quod non totam cognovit quantitatem peccati.
Ex hoc ulterius patet, quod non consurgit duplex tribulatio et tamen tenetur iterato confiteri.
Ad aliud dicendum, quod nulla generatur perplexitas, quia non tenetur confiteri nisi recordata : et hoc de facili potest facere : et si aliqua praeterita revocet menti, illa dicat eidem, vel si alii, repetat priora : et hoc non est difficile, cum sint in memoria. Si autem non vult tantum studere in discussionem sui, ut simul omnia quae potest comprehendat, puto quod damnabiliter negligens est, nec sufficientem suae salutis habet curam.
Hoc autem quidam aliter determinaverunt dicentes, quod sufficit cum recordato dicere priora in generibus singulorum, et non oportet ea exprimi in singulis generum : sed hoc reputo esse contrarium dictis Sanctorum et praesumptuosum.
ARTICULUS XXXVII.
An hypocrisis sit bene diffinita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, post initium : Ad hypocrisim tendere.
Quaeremus enim hic ex incidenti de hypocrisi quinque, scilicet quid sit ?
Secundo, utrum sit peccatum speciale, vel generale coniunctum pluribus aliis vel omnibus ?
Tertio, in quibus operibus frequenter apparet ?
Quarto autem, qualiter se habet ad inanem gloriam ?
Quinto et ultimo, utrum semper sit mortale peccatum vel veniale ?
Ad primum horum sic obicitur :
Super illud Matthaei, VI, 16 : Nolite fieri sicut hypocritae, tristes, dicit Glossa : Hypocrita est, qui simulat quod non est, repraesentator alterius personae.
Videtur autem haec diffinitio non esse generalis : quia
- Hypocrita simulat quandoque quod est, vel dissimulat quod est, scilicet quando bonum occultum iactat, vel occultum malum abscondit : et tamen hypocrita est : ergo non semper simulat quod non est.
- Item, simulatio et dissimulatio ex opposito se habent, sicut simile et dissimile : sed dissimile numquam est simile in eo quod huiusmodi : ergo nec dissimulatio est simulatio : sed dissimulatio est actus hypocritae, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore : ergo non semper simulatio : ergo nulla est diffinitio.
- Item, Magister Hugo de sancto Victore ponere videtur actus quatuor poenitentiae, tractans illud Danielis, VII, 6, de pardo qui habebat alas quatuor, dicens quod quatuor alae hypocritae, sunt iactantia de bono manifesto, excusatio mali manifesti, simulatio boni occulti, et dissimulatio mali occulti : ergo male diffinitur haec per simplicem simulationem.
- Item, adhuc aliter obicitur contra illam diffinitionem : quia simulare quod non est, contingit aliquando bene fieri, ut propter scandalum vitandum : et tunc non est malum : constat autem, quod omnis hypocrisis est mala : ergo simulare quod non est, non est semper hypocrisis.
- Adhuc, videtur quod Iosue simulans fugam, et Salvator formam peregrini et hortulani, et fingendo se longius ire, simulaverunt quod non erant, et praesentabant alias personas : nec tamen erant hypocritae : ergo diffinitio illa non convenit, ut videtur.
- Item, cum virtutes sint voluntates quaedam, vel non sine voluntate, ut dicit Philosophus, constat quod similiter etiam vitia sint voluntates quaedam : voluntas autem a fine et volito accipit speciem et qualitatem : ergo hic poni deberet in diffinitione hypocrisis : et hoc non fit : ergo diffinitio mala.
- Item, hoc idem patet alia ratione : quia dicit Augustinus, quod omnis humana perversitas est frui utendis, et uti fruendis. Constat autem, quod fruens utendis, aliquid temporale diligit propter se, et plus quam Deum : cum igitur hoc sit in omni perversitate humana, hoc etiam erit in hypocrisi : ergo in hypocrisi diligitur aliquid propter se, ex quo contrahit et speciem et rationem : hoc ergo debuit poni in eius ratione.
- Adhuc autem, si quaeratur, In quo differt superbia ab avaritia, et haec duo a fornicatione ? respondebitur, quod penes fines voluntatis : quia avaritia requiescit in divitiis, superbia in dignitatibus, et fornicatio in delectabili venereorum : igitur ita est in hypocrisi : sed illud penes quod differunt ea quae sunt eiusdem generis, est loco differentiae constitutivae speciei vel ipsa differentia : ergo similiter se habebit in hypocrisi : constat autem, quod illud potissimum est in diffinitione et complens eam : ergo illud maxime debet poni in ea : hic autem non fit sic : ergo male diffinitur.
Responsio. Dicendum, quod hypocrita diffinitur in praehabita assignatione a proprio actu suo : quia actus sunt praevii habitibus secundum rationem. Et si quis vult eam sustinere, dicet quod simulare sumitur large, scilicet pro ostendere se in alia dispositione quam sit, ut repraesentet personam alterius : et cum ipse sit malus, potest intelligi, alterius personae in genere, non in specie, hoc modo quo dicit Philosophus, quod bonum et malum sunt genera aliorum existentia. Et hoc modo etiam intelligendum est quod dicit, quod simulat quod non est, scilicet in genere, non in specie. Ulterius autem intelligendum est, quod hoc ipsum quod dicit, simulare quod non est, fit hoc fine quod est placere de bonitate simulata : hic enim est finis voluntatis hypocritae. Si quis igitur vellet totum esse hypocrisis comprehendere, diceret quod hypocrisis est vitium cupiens placere alteri de bonitate simulata in specie boni forinsecus, vel palliatione mali.
Ad primum ergo dicendum, quod hypocrita numquam simulat quod est in genere, quia malus est : et ita intelligitur hic. Quod autem ita sit, patet per Gregorium super illud Iob, XV, 34 : Congregatio hypocritae, etc., ubi sic dicit : Mens hypocritae numquam vacat a malo : quia quae appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit : unde et dolos ponit ut solus captet aestimationem.
Et quod obicitur de bono occulto, dicendum quod hoc intelligitur de bono in genere, vel de bono civili : quia bonum in genere non habet, nisi simulatum : et ideo intelligendo secundum genus, semper simulat quod non est.
Ad aliud dicendum, quod simulatio et dissimulatio non se habent ex opposito, nisi sicut de eodem bono vel malo : et ideo simulatio boni non opponitur dissimulationi mali, sed potius hic utraque comprehenditur sub simulatione, quia utraque ostendit pallium boni hominis, sed extrinsecus.
Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo descendit ad speciales actus hypocrisis, et verum est, quod illi multiplicantur secundum quod in specie boni et mali, prout aliquo modo prodit in notitiam alterius, potest consequi placentiam sanctitatis apparentis. Haec autem in genere sunt bonum et malum, et utrumque occultum, vel manifestum : et sic efficiuntur quatuor alae : omnes tamen isti actus comprehenduntur sub uno secundum genus, qui est ostensio sanctitatis vel bonitatis ut placeat proximo.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod contingit aliquem simulare quod non est, sed non in genere : et ideo talis non omnino simulat quod non est : quia non curat de hoc quod non iudicetur sanctus vel bonus, sed cavet proximo caute quantum potest, ne scandalizetur, et hoc prudentis est.
Ad aliud dicendum, quod sicut patet in quodam capitulo Decretorum, est simulatio bona, et simulatio mala : et est distinctio Augustini : sed tamen illa quae videntur simulationes in Sanctis vel Domino, non sunt purae simulationes, sed indicia mysteriorum : quia sicut Dominus finxit se longius ire sicut peregrinus, et longius erat in mentibus discipulorum : sed hoc est pura simulatio alicuius, quod nec etiam convenit simulanti secundum genus et fine inhonesto.
Ad omnia autem quae postea inducuntur, plane concedendum est : sed dicendum, quod finis hic importatur per hoc quod est repraesentator alterius personae in genere. Cum autem altera persona in quantum altera, non moveret voluntatem aliquam, intelligitur quod movet eam, et est finis eius, ratione adiuncti in notitia aliorum, quod est placentia sanctitatis apparentis.
ARTICULUS XXXVIII.
An hypocrisis sit speciale peccatum, an generale coniunctum aliis ?
Secundo quaeritur, utrum sit peccatum speciale, an generale coniunctum aliis ?
Videtur autem, quod generale coniunctum aliis : quia
- Hic diffinitur per simulationem : et constat, quod simulatio est peccatum aliud ab hypocrisi, sicut patet in III Reg. XIV, 6, ubi dicit Propheta uxori Ieroboam : Ingredere, uxor Ieroboam : quare aliam te esse simulas ? non tamen propter hoc hypocrita fuit illa uxor. Cum igitur coniungatur simulationi, videtur quod eadem ratione coniungatur aliis.
- Item, ex auctoritate Gregorii prius inducta videtur, quod coniungatur aliis, et praecipue invidiae, et superbiae : quia ex hoc quod dicit, quod numquam mens hypocritae vacat a malo, videtur quod omnibus malis adiungatur : quia nullum speciale malum est a quo numquam vacet mens hypocritae. Ex hoc autem quod dicit, quod aliis invidet, ostendit quod coniungitur invidiae : et ex hoc quod dicit, quod alios despicit ut ex despectu illorum clarior fiat, ostendit coniungi superbiae : et eadem ratione coniungitur omnibus aliis.
- Item, praecipue videtur coniungi mendacio et dolo et fraudulentiae : quia illa vitia ostendunt aliud quam sint : et hoc est hypocritae proprius actus, ut dictum est.
- Adhuc etiam aliter per rationem universalem videtur hoc idem : quia bonum et malum non possunt reduci ad aliquod commune quod sit genus unum : quia dicit Philosophus, quod non sunt in genere, sed genera aliorum : ergo simulatio boni et dissimulatio mali non possunt similiter reduci ad unum genus unius appetibilis in quo quiescant, ut videtur : ergo hoc est in omni genere : ergo non est malum in uno, sed in omnibus : ergo coniungitur omnibus, ut videtur : ergo non est speciale malum unum.
Sed contra hoc obicitur :
Quidquid dividit genus unum e diverso cum aliis quae sunt species illius generis, species est, non genus : hypocrisis dividit cum aliis vitiis specialibus hoc genus quod est vitium : ergo ipsa est speciale vitium : ergo ab aliis separatum.
Adhuc etiam, licet caritas diligat omne bonum, tamen est specialis virtus propter finem specialem : ergo a simili licet hypocrisis appetat apparere in bono, tamen erit speciale vitium propter finem qui est placere alteri de sanctitate.
Quod concedimus, dicentes ad primum, quod simulatio dupliciter sumitur, scilicet generaliter, et specialiter. Generaliter sumpta simulatio non est peccatum : sed specialiter sumitur adhuc dupliciter, scilicet prout sonat quemdam appetitum decipiendi, et sic non est peccatum speciale, sed coniunctum pluribus peccatis, sicut probatum est in obiciendo : sicut dicitur, Iob, XXXVI, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Alio modo sumitur specialissime pro simulatione bonitatis non existentis, et sic est hypocrisis, quod ostendit ipsum nomen hypocrisis, quod dicitur ab hupo quod est sub, et krisis, conversio, quasi sub figura conversionis et bonitatis exterioris latens malitia : vel sub conversus, id est, latentem habens conversionem : quia convertit bonum extra, cum sit malum intra.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius non intendit, quod sit peccatum aliis coniunctum sive commixtum : sed hoc dicit ideo, quia frequentius quaeritur ab illis, propter quod etiam filia ponitur inanis gloriae : sicut etiam dicit in ultima Glossa super Iob.
Ad aliud dicendum, quod mendacio non coniungitur nisi per accidens, scilicet si mendacium quaerat apparentis sanctitatis placentiam. Quod autem mendacium ostendit quod non est, non intelligitur de dispositione hominis quantum ad virtutem bonitatis, sed potius specialiter cum veritate : quia cum sit falsum, praetendit veritatem in sermone.
Ad aliud dicendum, quod solutum est hoc per obiectionem ultimam in contrarium adductam : quia licet materia sit non in genere in qua quaerit apparere hypocrita, tamen finis est specialis : et hic est in voluntatibus differentia complens, et a specialitate ipsius in speciem trahitur vitium.
Per idem patet solutio ad sequens quaesitum.
ARTICULUS XXXIX.
In quibus operibus frequentius apparet hypocrisis ? Et, in quo actu peior sit ?
Tertio quaeritur, in quibus operibus frequentius apparet ?
Videtur autem, quod
- In confessione per ea quae dicuntur in Littera.
- Item, per rationem talem : Ubi locus accusationis est in iudicio civili, ibi est etiam proprie locus ostensionis innocentiae et puritatis vitae : sed hoc est in confessione quantum ad iudicium divinum : ergo ibi proprie est locus ostensionis bonitatis et puritatis vitae : ergo cum hypocrita praecipue hoc intendat, videtur quod in confessione maxime praetendat hypocrisim.
Videtur autem quod in ieiunio maxime se ostendat :
- Per illud quod ibi specialiter a Salvatore nostro prohibetur, Matth. VI, 16, dicente : Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes.
- Item, per rationem : In hoc enim maxime quaerit hypocrita apparere sanctus, quod maxime natum est exteriorem sanctitatem praetendere : hoc autem est ieiunium : ergo maxime quaerit hypocrisim in ieiunio. Probatur autem prima per astutiam hypocritae : quia scit quis actus sibi utilior est ad consequendum finem. Secunda autem probatur ex hoc quod ieiunium exterminat corpus et macerat, quod proprium est sanctitatis exterioris.
- Adhuc dicit Dominus in Evangelio, quod hypocritae exterminant facies suas. Cum igitur ieiunium maxime exterminet, in illo maxime quaerit apparere hypocrita.
Videtur autem quod in eleemosyna : quia dicit Gregorius, quod in eleemosynis praecipue hypocritae tuba canunt ante se, ut boni videantur.
Ulterius quaeritur, in quo actu hypocrisis sit peior ?
Videtur autem, quod in eleemosyna quia dicit Chrysostomus : Ubique vana gloria mala est, sed maxime in philanthropia : philanthropia autem est amor hominum : et vocat sic pietatem circa pauperes, quia ex amore hominum procedit.
Sed contra : Chrysostomus : In aliis vane gloriari mirabile nihil est, in ieiunio autem et oratione est extraneum et lacrymis plenum.
Solutio. Dicendum, quod hypocrisis praecipue quaerit apparere in actibus sanctitatis, et illi sunt partes sanctificationis vel satisfactionis, scilicet ieiunium, oratio, et eleemosyna : et ideo ad illos se saepius convertit quam ad alios, nisi generaliter valde sumatur hypocrisis pro omni ostensione alia quae est, sive fiat verbo, sive signo sanctitatis : sicut dicit beatus Bernardus, quod hypocrita est omnis Doctor qui prius se non corrigit, quam alterum.
Ad primum ergo dicendum, quod in confessione saepe ostenditur hypocrisis, sed non ita frequenter, ut in aliis praedictis : eo quod non sunt ibi tot iudices bonitatis apparentis, quia uni soli fit confessio.
Ad aliud dicendum, quod in veritate se excusat hypocrita : sed tamen non est ille actus quo frequentius obtinet finem, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod secundum diversitatem hypocritarum diversa opera de tribus operibus poenitentiae exercentur. Dives enim non avarus, sed hypocrita, frequentius convertit se ad eleemosynam : quia duplicem placentiam consequitur, scilicet a dato, et ex apparenti sanctitate : sed pauper saepius orat : et nullus ieiunat frequentius propter illius difficultatem, nisi aliud non possit propter homines : et ideo inter omnes homines quidam haeretici minus ieiunant.
Et ad id quod contra obicitur, dicendum quod Salvator prohibet in hoc et in aliis hypocrisis vitium, in quibus frequentius solet inveniri.
Ad aliud dicendum, quod hypocrita non quaerit exterminationem vultus propter se, et ideo in veritate non diligit maciem, sed similitudinem maciei : et tamen vult habere pinguem ventrem : et ideo non ita frequenter est in ieiunio, sicut in oratione, et in angulis platearum.
Ad aliud dicendum, quod loquitur de hypocrita quodam, et non omni.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod tales operationes peccatorum habent se sicut excedentia et excessa, propter diversas circumstantias quae hinc inde aggravare possunt.
Si autem quaeratur, in quo genere hypocrisis sit magis gravis ? puto, quod in illo quod minus secundum veritatem est in hypocrita, quodcumque illud est, si ad sanctitatem pertinet.
Ad id autem quod obicitur de Chrysostomo, possemus dicere, quod licet dicat hoc de inani gloria, non tamen consequens est quod hoc verum sit de hypocrisi : quia hypocrisis et inanis gloria sunt diversa vitia, ut infra ostendetur. Si autem non fiat vis in hoc : tunc dicendum, quod quoad aliquid in philanthropia peior est : quia ibi exstinguit opus, quod promissionem habet vitae quae nunc est, et futurae : in aliis autem non exstinguit opus, quod sic duplicem habeat promissionem, et quoad hoc in isto peior est, quia maioris nocumenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc non dicit Chrysostomus ideo quod ibi peior sit, sed quia ibi irrationabilior : quia ipsa afflictio carnis et spiritus retrahere deberet ab appetitu laudis, et hoc non est in aliis, quae quasi consistunt in quadam excellentia laudabili, ut eleemosyna quae coniungitur excellentiae liberalitatis, et huiusmodi.
ARTICULUS XL.
Quomodo hypocrisis se habeat ad inanem gloriam ?
Quarto quaeritur, qualiter se habeat ad inanem gloriam ?
Videtur autem, quod non differat ab ea : quia
- Vitia sunt voluntates, vel non sine voluntate, sicut dicit Philosophus de virtute : sed voluntates tales diffiniuntur fine : ergo quorum est unus finis, sunt unum vitium voluntatis : sed hypocrisis et inanis gloriae est unus finis : ergo sunt unum vitium voluntatis. Quod autem idem sit finis, probatur, Iob, VIII, 16, super illud : In ortu suo germen eius egredietur, ubi dicit Gregorius : Hypocrita cum bene agit, ab omnibus vult videri per omnia enim quae agit, occulta cogitatione laudes quaerit : laus autem est finis inanis gloriae : ergo constat propositum.
- Item, filia a matre in nulla generatione differt specie : sed hypocrisis est filia inanis gloriae : ergo non differt specie ab inani gloria. Probatur autem media ex hoc quod dicitur in Glossa in fine Iob, sic : De inani gloria nascuntur inobedientia, iactantia, et hypocrisis.
In contrarium huius est, quod sicut differt una filiarum a matre, ita differt reliqua : sed inobedientia differt ab inani gloria : ergo et hypocrisis.
Responsio. Dicendum, quod diversa sunt vitia.
Ad primum autem dicendum, quod non est idem finis substantialis inanis gloriae et hypocrisis : quia inanis gloria requiescit in laude, sed hypocrisis in opinione bonitatis, vel non petit laudem nisi per accidens, scilicet in quantum inanis gloria coniungitur cum ipsa : et quia hoc frequenter est et quasi semper, propter hoc dicit Gregorius, quod quaerit laudem hypocrita.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de generatione univoca : sed Gregorius in Glossa illa vocat generationem, exitum effectus a causa : unde filia vitii capitalis ab eo vocatur, mediante quo vitium capitale saepius obtinet finem quem intendit : et non est univoca generatio, sicut optime probatur per obiectionem quae facta est in oppositum.
ARTICULUS XLI.
An hypocrisis sit semper peccatum mortale vel veniale ?
Quinto et ultimo quaeritur, utrum semper sit peccatum mortale vel veniale ?
Videtur autem, quod mortale,
- Per hoc quod dicitur, Isa. XVI, 13, super illud : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, Glossa Hieronymi : In comparatione duorum malorum levius est aperte peccare, quam sanctitatem simulare : sed aperte peccare prout ibi sumitur, mortale est : ergo multo magis est mortale hypocrisis.
- Item, ad Ephes. VI, 7, super illud : Sicut Domino, et non hominibus, Augustinus : Simulata aequitas, non est aequitas, sed duplex iniquitas : sed simplex iniquitas mortale est : ergo et simulata aequitas : sed hoc est hypocrisis ergo, etc.
- Item, Thren. IV, 6 : Maior effecta est iniquitas filiae populi mei, etc., dicit Glossa : Scelera animae planguntur, quae in hypocrisi labitur, cuius maior est iniquitas quam Sodomorum peccatum. Constat autem, quod Sodomorum peccatum fuit grave et mortale ergo et hypocrisis.
- Item, super illud : Assumit septem alios spiritus nequiores se, dicit Glossa, quod nequiores sunt spiritus simulationis, quam apertae iniquitatis. Dicit enim, quod malus est spiritus superbiae, sed peior illo simulator humilitatis, et sic de aliis capitalibus : ergo, etc.
- Ex illis elicitur ulterius, quod gravius est occulte peccare, quam manifeste, aliis paribus.
Sed contra hoc est, quod aperte peccans scandalizat : occulte autem peccans non scandalizat : ergo caeteris paribus, gravius peccat aperte peccans, quam peccans occulte.
Responsio. Dicendum, quod non semper hypocrisis est peccatum mortale, sed quandoque veniale, et quandoque maius, et quandoque minus, secundum quod diversis circumstantiis vestitur.
Dicendum ergo ad primum, quod Hieronymus loquitur secundum quid, et non simpliciter, gravius enim est aperte peccare simpliciter : sed tamen quoad hoc dicitur illud gravius quod magis potest decipere, et quoad hoc loquitur Glossa ibi.
Ad aliud dicendum, quod dictum Augustini non intelligitur de omni modo hypocrisis, sed tantum de illo in quo simulatio cumulatur peccato : quia tunc propter duplicem deformitatem dicitur duplex iniquitas. Si autem esset tantum simulatio sanctitatis, non esset duplex iniquitas.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur simpliciter, sed tantum quoad efficaciam deceptionis : quia qui peccatum ut Sodoma praedicat, non potest decipere : sed simulator ore decipit amicum suum.
Ad aliud dicendum, quod nequior dicitur ratione cumulationis, et non ratione simulationis per se acceptae.
Ad id quod ulterius quaeritur, iam patet solutio per antedicta.
ARTICULUS XLII.
An bonae conscientiae confortatio requiritur in eo qui debet communicare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A,§ 2, post initium : Caveat etiam ne prius ad Dominicum corpus accedat quam confortetur bona conscientia, etc.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Confortatio bonae conscientiae dicit plus quam bonam conscientiam : ergo plus quam habere gratiam exigitur ad communionem, quod fere omnes negant.
- Adhuc autem ad communionem non exigitur, nisi quod communicans non sit indignus : sed indignitas non est nisi ex mortali peccato : ergo non habens mortale peccatum, potest communicare : non omnis autem talis est confortatus bona conscientia : ergo aliquis non confortatus bona conscientia potest communicare.
- Item, in naturis videmus, quod prius est esse et vivere, quam confortari in esse et vita : ergo similiter est in spiritualibus : sed esse spirituale est per gratiam, et vivere per virtutem perficientem ad opus : ergo confortatio sequitur utrumque istorum. Si ergo hoc exigitur ad communionem, plus exigitur ad communionem quam habere gratiam et virtutes, quod omnes negant.
- Item, in Littera dicit, quod plangat, quod nondum audeat sumere quem multum desiderat, salutarem cibum. Constat autem, quod hoc desiderium cibi salutaris est ex amore caritatis : ergo habens caritatem non debet adhuc sumere cibum salutarem, quod omnes habent pro inconvenienti.
Sed contra hoc est quod
- Dicit Hugo de sancto Victore in epistola ad Bernardum de epiphania paschali sic : Audacter dico, quod etsi fuerit contritus, non tamen communicare debet, antequam confessus fuerit. Constat autem, quod contritus habet caritatem et gratiam : ergo sicut hic dicit, adhuc tenetur confortationem bonae conscientiae exspectare per opera meritoria.
- Item, in primitiva Ecclesia de novo poenitentes non tantum sequestrabantur a communione corporis et sanguinis Domini, sed etiam a loco in quo consecrabantur, sicut ab Ecclesia : de novo autem poenitentes habebant gratiam et virtutes : ergo, sicut hic dicitur, ad communionem exigitur confortatio per opera meritoria, etiam postquam habetur gratia.
Sed si hoc dicatur, quaeratur de casibus.
Ponamus enim, quod aliquis in accedendo ad corpus Christi, recolat de uno vel duobus, quae numquam fuit confessus : videtur enim, quod secundum dictum Hugonis non debet accedere.
Sed contra hoc est, quod communio corporis dat sumenti maiorem gratiam : ergo si se subtrahit, ipse se elongat a gratia vel ab augmento gratiae : et neutrum horum debet facere : ergo debet accedere et sumere.
Item, ponamus de sacerdote qui habet plebem, et non est alius qui celebret, et non sit confessus, et non sit sacerdos praesens cui possit confiteri : et tamen sit contritus, quaeratur quid faciendum est ei ? Aut enim accedendum est ei, et tunc videtur facere contra supra inductam auctoritatem, et contra id quod dicitur in textu : aut non accedet, et tunc scandalizat populum : ergo videtur esse perplexus.
Responsio. Dicendum, quod homo habens gratiam vel praesumens ex probabili signo se habere gratiam, potest accedere ad corpus Christi. Signum autem probabile est si confessus est, et dictat sibi conscientia, quod pro nulla re vult amplius peccare, et poenitentiam libenter debito tempore suscipere.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod in veritate si quis diligenter Litteram consideret, tunc Augustinus intendit, quod de novo poenitens non debet communicare : sed ipse dixit hoc consulendo, vel de solemniter poenitente ad terrorem aliorum. Si autem aliquis vult, potest sic solvere, quod omnis conscientia adulti habens gratiam est confortata : quia actus contritionis detestans peccatum, est actus meritorius : similiter actus fidei in Deum, et huiusmodi, et illis actibus movetur quando iustificatur : et sic statim post primum momentum contritionis confortata est conscientia per opus interius meritorium, licet non exterius.
Ad aliud dicendum, quod ad communionem quantum Ad idoneitatem non exigitur plus quam quod dicit obiectio : sed quia emendatio fieri non potest, nisi per detestationem et dolorem peccati, ideo actus meritorius confortans conscientiam concomitatur idoneitatem illam : et sic confortatus est iam quando accedit.
Ad aliud dicendum, quod sicut est in naturis, sic et in gratia, quia nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia, sicut dicit Glossa Ambrosii super Act. II, 1 et seq. : et ideo licet habitus gratiae sit naturaliter ante actum meritorium, tamen tempore possunt esse simul.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus, ut dictum est, dicit hoc consulendo, vel de solemniter poenitente. Et bene puto, quod cautum est, quod homo ex recentibus peccatorum vulneribus, non communicet usque ad aliquod tempus : sed tamen non est necessarium.
Ad id quod dicit Hugo, dicendum quod loquitur de illo qui sine gravamine paratum habet confessorem : quia ille negligens est, si non confiteatur : et haec negligentia impedit eum a communione.
Ad aliud dicendum, quod hoc in primitiva Ecclesia aut fiebat ad terrorem, aut fiebat tantum de solemniter poenitentibus, ut dictum est.
Ad id quod ulterius quaeritur de casibus, dico quod accedens qui confessionem generalem prius fecit, non debet retrocedere propter recordationem aliquorum peccatorum quae in speciali non est confessus : quia in generali confessione illa dimissa sunt : quinimo potest exspectare tempus opportunum, donec confiteatur, sicut supra dictum est in quaestione de confessione.
Ad id quod quaeritur de sacerdote, dicendum quod talis sacerdos cum dolore celebrare potest, et habeat firmum propositum confitendi tempore opportuno.
Et quod obicitur contra, solutum est per ante dicta : quia iam per aliquem modum confortata est bona conscientia.
ARTICULUS XLIII.
An ludi sint peccatum mortale, et qui, et qui non ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, circa medium : Cohibeat etiam se a ludis, spectaculis, etc.
Secundum hoc enim videtur, quod ludi sint peccatum mortale : et tunc quaeratur, de quibus ludis intelligitur ?
- Dicitur enim, I ad Corinth. X, 7, quod ludus est gesticulatio libidinosa in choreis, ubi dicitur : Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Et secundum hoc videtur, quod choreae sint mortale peccatum.
Adhuc, videtur hoc per rationes quatuor quarum prima est ista : quia in tali ludo ostenduntur gesticulationes impudicae : sed signa impudicitiae peccata mortalia sunt, quia in illis est concupiscentia progressiva : ergo talis ludus est peccatum mortale.
- Secunda est : quia primo coram idolo legitur fuisse facta chorea : et constat, quod idololatria non invenit hoc nisi ut magis moverentur homines ad libidinem : ergo videtur, quod sit mortale peccatum.
- Tertia est, quia, Isa. III, 16 et 17, Dominus specialiter huic ludo comminatus est dicens : Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. Haec autem omnia fiunt in choreis et tripudiis. Ergo videtur, quod sit mortale peccatum.
- Quarta ratio sumitur de verbo Apostoli, I ad Thessal. V, 22, quod dicit : Ab omni specie mala abstinete vos. Constat autem omnibus, quod est species mali, qua libidinosi suas concupiscentias sibi invicem produnt : et hoc praecipue fit in choreis.
Ulterius quaeritur, utrum spectacula dicantur venationes,et citharae, et huiusmodi ?
Et hoc videtur : quia
- Ad Roman. XIII, 10, super illud : Plenitudo ergo legis est dilectio : dicit Augustinus in Glossa, quod in spectaculis hominum aliud venator est, et aliud cithara : ergo videtur, quod faciens poenitentiam, etiam ab huiusmodi debet abstinere, ut dicitur in Littera.
- Adhuc, illa vana dicuntur et otiosa, quae non fiunt ratione iustae necessitatis, aut intentione piae utilitatis : omnes autem ludi hominum et spectacula sunt huiusmodi : ergo sunt vana et otiosa : sed de talibus reddetur ratio in die iudicii, sicut dicitur, Matth. XII, 36 : ergo talia sunt peccata : ergo poenitens debet abstinere ab istis : hoc autem multo plus videtur esse de scacis et aleis in quibus nulla est bonitas vel utilitas.
- Item, prius in Littera habitum est, quod etiam a licitis temperare se debet poenitens, ut facilius inveniat gratiam : ergo multo magis a superfluis : constat autem, quod ludi et spectacula superflua sunt : igitur debet abstinere ab illis.
- Item, quaecumque proximum ad vanitatem pertrahunt, vitari debent : sed talia pertrahunt ad vanitatem : ergo caveri debent.
Sed contra :
- Exod. XV, 20 et 21 : Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus praecinebat, scilicet choreas ducendo : et in hoc meruit : ergo actus ille secundum se non est malus.
- Adhuc, in Psalmo LXVII, 26 et 28 : In medio iuvencularum tympanistriarum,… ibi Beniamin adolescentulus, etc. Et constat, quod ipse secundum Litteram loquitur ibi de choreis, et non reprehendit talia signa gaudii.
- Adhuc, Ierem. XXXI, 4 : Adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. Et constat, quod ibi secundum litteram Dominus promittit revertentibus de Chaldaea huiusmodi signa gaudiorum. Ergo non sunt mala secundum se : ergo a talibus non oportet temperare poenitentem.
Responsio. Dicendum, quod choreae et huiusmodi ludi, sive fiant cantu, sive instrumentis musicis, secundum se non sunt mali, sicut ultimo per auctoritates probatum est : sed triplici de causa possunt fieri mali ex circumstantiis : quarum una est et praecipua, mala intentio, ut quando fiunt ad ostendendam vel provocandam libidinem, sicut fere omnes modo exercent : et ideo etiam Ecclesiasticae personae talia deposuerunt, quia etiam in signis gaudii non est communicandum cum peccatoribus. Alia causa est, quando non fiunt suo tempore, ut tempore tristitiae : quia sicut dicitur, Eccli. XXII, 6 : Musica in luctu, importuna narratio : et hoc modo interdicitur poenitenti ne sit in ludis : quia dum poenitet, tempus est flendi, non tempus ridendi et vacandi spectaculis. Tertia causa est ex officio personae sumpta, sicut clericis interdicitur venatio et alii ludi : quia in sortem Domini electi, aliis exercitiis debent occupari.
Quod ergo primo obicitur de choreis, dicendum quod secundum se chorea non est mala : sed fit mala per circumstantias tales, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod chorea etiam ante fuit, et forte saepius, et ad minus, Exod. XV, 20, exercita a Maria, sorore Moysi, et aliis mulieribus in signum gaudii, aut victoriae de caelo datae super inimicos.
Ad aliud dicendum, quod Isaias loquitur de his qui signum gaudii vertunt in gesticulationes meretricum : et bene dicitur, quod illis est peccatum.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de specie mali, quod secundum se malum est, et non de his quae ex circumstantia mala fieri possunt, et etiam bona ex aliis circumstantiis.
Puto autem, quod quinque concurrentibus ad choream, non sit reprehensibilis. Primum scilicet, quod sit in debito tempore gaudii, sicut in nuptiis, vel tempore victoriae, vel liberationis hominis vel patriae, vel in adventu amici de terra longinqua. Secundum est, quod sit cum honestis, de quibus non oriatur praesumptio mali, non cum leccatoribus et leccatricibus, Tertium est, quod fiat a personis saecularibus : quia monialibus, monachis, et clericis, propter hoc quod in aliis occupari debent, omnem choream puto illicitam esse. Quartum est, quod honesto modo fiat, non gesticulationibus nimis inordinatis vel inhonestis. Quintum est, quod cantus excitans in talibus et musica, non sint de illicitis, sed de moribus. De melodia autem non est curandum, ut puto, quia in talibus puto quod necesse est fieri melodiam levem, quae aliqualiter exprimat modum choreizandi.
Ad id quod ulterius quaeritur de aliis spectaculis, videtur sub distinctione esse respondendum : aut enim annexam habent utilitatem, aut tantum sunt inventa ad taedium removendum in solatium morositatis huius vitae. Si primo modo : aut exercentur a personis saecularibus, aut spiritualibus. Si a personis saecularibus quocumque modo fiant tempore et loco non interdicto : puto quod tolerandae sint, sicut venationes, et aucupia, et huiusmodi. Si autem a personis spiritualibus exercentur, distinguendum est : cum enim in spectaculo sit et utilitas et vanitas, aut ad opus movet utilitas, et vanitas non est ibi nisi miscens se : et tunc in casu conceditur religiosis venatio et clericis, in casu scilicet si reditus eorum sint in talibus, et inde necessaria habeant, sic quod in terris silvosis sint, ut reditus quorumdam monasteriorum in ferinis et aucupiis et huiusmodi. Aut ita est quod movet vanitas : et tunc puto esse peccatum grave viris spiritualibus et maxime religiosis : quia nimis distrahunt animum, et quasi avertunt ne revertantur ad studium spirituale. In ludis autem troci, asticularum, scaci, et aleae, non nocivis, credo quod non sunt peccatum : quia talia non fiunt nisi ad removendum taedium, et non nimis avertunt animum a studio spirituali.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XLIV.
An digni fructus virtutum dicantur digni fructus poenitentiae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, sub finem : Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt poenitentibus, etc.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Etiam poenitentia quaedam virtus est, ut supra habitum est : ergo fructus poenitentiae sunt fructus virtutum : ergo et digni fructus poenitentiae sunt digni fructus virtutum : si enim aliquid sequitur ad aliud, si idem additur utrobique, adhuc sequitur ad illud.
- Item, circa difficile et bonum, ut dicit Philosophus, est virtus : sed circa talia etiam est poenitentia, nec potest se extendere ultra illa : ergo non potest se extendere ultra opus virtutis : ergo idem sunt virtutum fructus et poenitentiae.
- Item, nihil iniungitur secundum legem, nisi opus virtutis : sed id quod iniungitur, est fructus poenitentiae, quando ponitur in opere : ergo virtutis opus est fructus poenitentiae : et idem est fructus virtutis : ergo idem est fructus virtutis et poenitentiae.
Respondeo ad hoc, quod non idem sunt fructus poenitentiae et virtutis : quia virtus est in omnibus bonis, et non poenitentia.
Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia est in multiplici genere, ut supra dictum est, et hic accipitur prout est in genere sacramenti habens tres partes, scilicet contritionem, confessionem, et satisfactionem. Haec enim tria non exiguntur ab omni habente virtutes, sed tantum a poenitente.
Ad aliud dicendum, quod difficili est difficilius : virtus autem est circa difficile in actu, sed poenitentia est circa difficile excellens, non potentiam facientis, sed medium virtutis secundum communem modum observandi : quia de licitis temperat se poenitens, et de necessariis dat, et huiusmodi, quod non exigitur ab habente virtutem simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod secundum legem iniungitur plus quam exigat modus virtutis, licet semper reducatur ad aliquam virtutem moventem ad actum illum. Et hoc contingit propter spiritualem modum poenitentis, qui tenetur ad plus quam communiter ab omnibus exigatur secundum virtutem viventibus : et ita intelligitur id quod dicitur in Littera : non enim est inconveniens, quod eadem virtus specie, diversimode moveat secundum diversum statum hominis quem movet, ut iustitia aliter movet laedentem ad satisfaciendum, et aliter in communi quemlibet ad opera iustitiae.
B. Quae sit falsa satisfactio ?
ARTICULUS XLV.
An poenitentiae quae non imponuntur pro qualitate criminum secundum auctoritates canonum, debeant dici falsae poenitentiae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Gregorius, ibi, B, post initium : Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates canonum pro qualitate criminum imponuntur, etc.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Canon dicit simpliciter fornicationem esse septenni ieiunio puniendam. Ergo secundum hoc qui mille vel centies est fornicatus, per totam vitam non posset satisfacere : et hoc traheret hominem ad desperationem : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.
- Adhuc, poenitentiae sunt ad arbitrium sacerdotis. Ergo videtur, quod possunt esse minores quam exigat qualitas criminum.
Ad hoc autem dicendum, quod Littera ista non intendit, quod nihil iniungatur alicui poenitenti, nisi quod dicit canon et quod exigit qualitas criminum : sed potius dicit, quod canon sit regula iniungendi poenitentiam : sed tamen proportio huius regulae ad hunc poenitentem et illum est secundum arbitrium discreti sacerdotis. Sicut enim auctores dant regulas medicinae, sed tamen illas moderari competit discreto medico, ita est in praemissis institutis a canone.
Quod ergo primo obicitur, solvendum est, quod canon non trahit proportionem adaptationis isti vel illi, sed tantum exemplar regulae in universali : et hoc non potuit fieri per omnem facultatem et statum poenitentium : quia ille est secundum particularia quae infinita sunt : et ideo canon nullum cogit desperare.
Ad aliud dicendum, quod in arbitrio sacerdotis est proportio poenitentiae, ut dictum est.
ARTICULUS XLVI.
An militia, negotiatio publica, vectigalia, et pedagia, sint licita vel illicita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : Ideoque miles, vel negotiator, etc.
Et quaeritur, si ista quae hic tangit, sint negotia illicita ?
Videtur quod non : quia
- Luc. III, 14, Ioannes Baptista non interdicit militiam, sed tantum praecipit, quod contenti sint stipendiis suis : ergo videtur, quod militia secundum se non sit illicita.
- Item, Glossa super illud : Contenti estote stipendiis vestris, ita dicit : Iusto moderamine prohibet ne ab eis calumniando praedam exquirant, quibus militando prodesse debuerunt : docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Ex hoc idem accipitur, quod militia secundum se non est illicita, sed abusus praedae qui fit circa illam.
- Item, nihil ordinatum ad conservationem civilitatis et reipublicae, est peccatum : militia potissimum ad conservationem horum duorum ordinatur : ergo non est peccatum. Prima patet per se. Secunda scribitur in ethicis.
Ulterius quaeritur de negotiatoribus.
Videtur enim falsum quod dicit : quia
- Genes. XLIX, 13, dicitur : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Et secundum litteralem expositionem bene dicitur terra Zabulon a quaestu negotiationum per mare : ergo non sunt illicitae.
- Item, Proverb. XXXI, 14, dicitur de forti muliere : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Ubi secundum litteralem sensum idem arguitur.
- Adhuc, negotiationes utiles sunt toti terrae, asportando abundantiam in terra aliqua, et reportando deficientia : nihil autem utilitati communitatis deserviens, est peccatum : ergo negotiationes tales non sunt peccatum : non ergo generaliter dicere debuit de negotiatione, quod esset peccatum.
- Adhuc, nihil eorum sine quibus dissolvitur civilitas, et cum quibus optime conservatur, est peccatum : sed negotiatio est aliquid tale : ergo ipsa non est peccatum. Prima patet ex hoc quod omnis moralitatis laudabile studium est circa conservantia civilitatem. Secunda autem accipitur ex libro V Ethicorum, ubi loquitur de iustitia commutativa, propter quam etiam ministeria dicit esse inventa : quia tota est in commutationibus negotiationum.
- Adhuc, nullo modo potest esse peccatum, quod ius commune iudicat esse iustum : sed in multis negotiationibus ius commune iudicat contractum esse iustum : ergo nullo modo est peccatum : non ergo generaliter negotiatio est peccatum.
Sed contra hoc obicitur per illud Ecclesiastici, XXVI, 28 : Difficile exuitur negotians a negligentia : et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum : ergo qui negotiatur, committit se discrimini difficulter evadendi peccatum : sed nullus debet se committere discrimini : ergo nullus debet negotiari.
Ulterius quaeritur hic de publicanis, qui
- Sicut dicitur in Glossa super illud : Venerunt autem et publicani, dicit sic : Publicani sunt qui vectigalia exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci et rerum publicarum : nec non et hi qui huius saeculi lucra per negotia sectantur : quos pariter unumquemque in suo gradu ab agenda iniuria coercet ut dum primo ab alienorum se temperant appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingant. Ex hac Glossa accipitur, quod etiam vectigalia iusta et telonea possunt accipi et publicani qui praesunt talibus, non sunt ab actu, sed ab iniustitia restringendi.
- Adhuc, videtur etiam hoc per rationem : Pedagia enim et telonea et vectigalia principi solvuntur, ut terra defendatur in pace : ut liceat habitatoribus per eam discurrere, et proprias utilitates procurare : sed iuste potest hoc princeps accipere : quia in talibus agit negotiationem omnium in labore et expensis : ergo et illi debent dare : ergo ex neutra parte peccatum est : sed publicani sunt tantum ministri eius dationis et acceptionis : ergo ipsi dant operam rei licitae : ergo non peccant.
Sed contra hoc obicitur per Gregorium super illud Ioannis, XXI, 3 : Vado piscari : qui in quadam homilia quaerit, quare licuit Petro ad piscationem redire post conversionem, et non Matthaeo ad telonium : et solvit, sic dicens : Sunt pleraque negotia quae sine peccatis exerceri vix aut nullatenus possunt : quae ergo ad aliquod peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat. Ergo cum de telonio ibi agatur, videtur quod telonea et vectigalia aliquod peccatum implicent : ergo sunt illicita.
Solutio. Dicendum, quod militia secundum quod militia, secundum se non est illicita, sed abusus qui licet multiplex sit, tamen in tribus praecipue est, scilicet, in concussione innocentium, et exactione salarii amplioris quod deserviri possit militando, et in exercitiis ad ostentationem virium cum nocumento hominum et rerum, sicut inventa sunt torneamenta, et ictus lancearum, et huiusmodi. Sunt tamen quaedam exercitia militia militiae necessaria : sicut cursiones et versiones dextrariorum, et ars percutiendi et defendendi et proiiciendi tela, quae non prohibentur. Et hoc accipitur ex libro II Regum, passim, ubi David praecepit populo, quod filios suos docerent arcum, id est, artem sagittandi.
Quod autem Magister dicit in Littera, dictum est ideo, quia secundum usum consuetum difficulter exercetur sine peccato. Et per hoc peccatum solutio ad omnia illa quae obiecta sunt de militia.
Ad ea autem quae obiecta sunt de negotiatione, dicendum secundum quamdam Glossam quae est super illud Ecclesiastici, XXXVI, 28 : Difficile exuitur negotians a negligentia, etc., quae dicit sic : Actus pessimus, non res honesta damnatur, qui per immoderatam ambitionem mentem suam onerat plus periurio quam pretio. Ex hoc accipitur, quod licitae negotiationes non sunt prohibitae.
Efficiuntur autem illicitae pluribus modis : sed temporibus modernis tria esse praecipua videntur quae faciunt negotiationem esse illicitam, scilicet persona, tempus, et modus.
Persona sicut est persona divinis officiis consecrata, ut clericus, et monachus quia isti emere et vendere non debent, sed suas res sibi datas ex fructibus annualibus sibi provenientes vendere possunt : et tamen non credo, quod illas malo modo vendere debeant, sicut vinum venditur in taberna, nisi alias simul vendere non possent. Et huius ratio est, quia in taberna conciliabula fiunt malorum, et immoderata consumptio vini cuius patrocinium praestat tabernarius et ideo non licet, ut mihi videtur, religioso vel clerico huiusmodi exercere officium.
Tempus autem facit illicitam negotiationem dupliciter, scilicet ratione feriae, scilicet quando feria est, et in casu quando negotiatio caristiam inducere probabiliter potest, sicut si nimium frumentum ematur in novo, vel nimium vinum in vindemia, ut quando apud alios non habetur, iste vendat quantum voluerit.
Modus autem circa contractum est, sicut si vitiosus est contractus, scilicet cum deceptione et fraude pretii. Iustum autem pretium est, quod secundum aestimationem fori illius temporis potest valere res vendita.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae quaesita sunt de negotiatione.
Per hoc etiam patet solutio dubii casus : sicut si aliquis fraudat aliquem re sua, cum plus in foro communi valet, sive sit frumentum, sive vinum, sive aliud : et vult ei restituere eamdem numero vel specie, quando minus valet secundum forum commune : patet enim, quod non satisfecit, nisi lucrum temporis in quo plus valuit, apponat : quia damnificat eum in tanto, scilicet in maiori pretio quod tunc pro re illa poterat haberi secundum forum commune.
Ad id quod quaeritur de publicanis et vectigalibus et pedagiis, sine praeiudicio videtur dicendum, quod quatuor exiguntur ad hoc quod talia lucra iusta sint. Unum est, quod de consensu eorum quorum regere terram interest, et ex consensu principis ponantur. Secundum, quod non nisi causa necessitatis vel utilitatis communis ponantur, scilicet quia sine talibus expensis terra pacificari non potest. Tertium est, quod defensio terrae ab accipientibus impendatur. Quartum est, quod non sint immoderata, sed ad aestimationem expensarum et opera quae impenduntur a defendentibus terram : et sic loquitur Glossa super Lucam, quae innuit talia licere. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. XIII, 7 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui honorem, honorem.
Ad id autem quod beatus Gregorius dicit in contrarium, dicendum quod ipse non dicit, quod non possint exerceri sine peccato, sed vix aut nullatenus : vix enim possunt exerceri nisi iuste ponantur : et hoc propter ministros qui cogunt invite dantes : et ideo difficile est ut debitum non excedant in exigendo. Nullatenus autem fieri possunt, ubi quatuor praedicta non observantur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
C. De tribus actionibus poenitentiae.
D. De satisfactione venialium.
ARTICULUS XLVII.
An bene dividatur poenitentia a Magistro ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte huius distinctionis, ibi, C : Praedictis vero adiciendum est, quod tribus modis agitur poenitentia, etc.
Et quaeruntur hic duo, scilicet de divisione poenitentiae quam hic ponit, et de poenitentia ante baptismum.
Ad primum potest sic obici :
- Commune quod secundum unam rationem manet in omnibus dividentibus, ita quod dividentia nullam formam addant super ipsum, non dividitur nisi per materiam et accidens : sed poenitentia ante baptismum et post baptismum penitus est eiusdem rationis : ergo non dividitur nisi per materiam et accidens.
- Item, ante et post baptismum non dicunt nisi differentiam temporis : sed per temporis differentias non dividitur secundum formam et speciem : ergo poenitentia per hoc quod est ante vel post, non dividitur secundum speciem.
- Adhuc, homo qui fuit in praeterito, et qui est, et qui erit in futuro, non dividitur in specie : ergo nec poenitentia ex talibus temporis differentiis.
- Et si dicas, quod isti sunt modi poenitentiae, et non species, ut videtur Littera dicere. Contra : Modus ille aut est essentialis, aut accidentalis. Si essentialis : ergo fundatur super aliquam diversam essentiam : non autem fundatur super diversam essentiam generis : ergo fundatur super diversam essentiam speciei, et tunc redit primum. Si autem est accidentalis. Contra : Modi accidentales rei uniuscuiusque multi sunt : ergo non debent esse tres tantum, sed multi, et quasi infiniti.
- Adhuc, priora peccata sunt gravia et levia : ergo videtur, quod primus modus sit tanti ambitus, quanti alii duo : et sic videtur, quod divisio sit nulla.
- Adhuc, poenitentia venialium non videtur esse eiusdem rationis cum poenitentia gravium et in genere : quia nec confessio nec satisfactio taxata exigitur de illis : ergo videtur, quod male dividat : quia ponit dividentia, quae sub eodem communi univoce non continentur.
Responsio. Ista divisio est modorum poenitendi : quia modi sumuntur ex parte obiecti poenitentiae, circa quod est, scilicet ex parte peccati : et bene concedo, quod aliquid essentiale respondet eis. Et ad hoc intelligendum, sciendum est, quod poenitentia sumitur hic prout ipsa integratur et constituitur ex contritione, confessione, et satisfactione, sicut in principio huius distinctionis dictum est : tunc enim alia essentialiter poenitentia exigitur ante baptismum, quae facit non invenire obicem Spiritui sancto in suscipiente baptismum : et alia in eo qui peccat post baptismum : quia in suscipiente non exigitur poenitentia exterior, nisi forte confessio per quam innotescit ministro, quod non sit fictus : sed in alio exigitur. Similiter, alia est poenitentia in peccato mortali, et alia in veniali : quia in mortali exigitur confessio cum expressione circumstantiarum aggravantium, et cum satisfactione taxata : quorum nihil requiritur in poenitentia venialium, sed tantum dolor cum quotidiana satisfactione. Patet ergo, quod poenitentia si in ratione totius potestativi consideretur, alia est hinc inde. Unde modus iste triplex super huiusmodi potestativum esse poenitentiae triplex fundatur.
Ad primum ergo dicendum, quod si commune secundum rationem potestativae medicinae cum suis partibus accipiatur, non erit idem in omnibus dividentibus, sed in uno unde abundabit ab alio.
Ad aliud dicendum, quod ante et post baptismum, hic non solum dicunt differentias temporis, sed etiam status poenitentis pro uno peccato, ex quo intelligitur diversitas poenitentiae secundum quod in suis partibus consideratur, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod etiam illa obiectio procedit ac si ante et post non differrent nisi temporis successione, et hoc non est verum, sed potius diversum esse poenitentiae, secundum quod est de peccato hoc vel illo.
Ad aliud dicendum quod modus fundatur super quoddam esse poenitentiae, ut in principio solutionis dictum est.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod primus modus respicit venialia et mortalia : sed tamen ratione status requiritur ad aliud esse poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod non est eiusdem rationis omnino cum poenitentia mortalium : et ideo dicit esse duos modos de veniali et mortali : tamen poenitentia communis in genere salvatur in poenitentia venialium, quia est ibi dolor cum aliqua satisfactione.
ARTICULUS XLVIII.
An poenitentia sit ante baptismum ?
Secundo, quaeritur de poenitentia ante baptismum, et quaeruntur duo, scilicet an poenitentia sit ante baptismum ?
Et, an illa, et qualiter sit fundamentum ?
Ad primum sic proceditur :
- Supra habitum est, quod poenitentia est secunda tabula post naufragium : sed prima in naufragio ut baptismus : ergo poenitentia non praecedit baptismum, sed sequitur : et hoc est contra ea quae dicuntur in Littera.
- Adhuc, Augustinus dicit, quod baptismus est ianua sacramentorum : sed ante ianuam non est aliquid de mansione domus : ergo ante baptismum nihil est de mansione in sacramentis : ergo nullus potest manere in poenitentia, qui non fuerit baptizatus.
- Adhuc, sicut se habet morbus ad morbum in ordine, sic cura ad curam, sive medicina ad medicinam : sed morbus contra quem est baptismus, est primus quam traximus ex nativitate : secundus autem contra quem ordinatur poenitentia, est quem facimus ex propria voluntate : ergo videtur, quod baptismus sit omnino ante poenitentiam.
- Adhuc, non alium videtur baptismus habere ordinem ad poenitentiam, quam ad alia sacramenta, secundum ordinem praecedentia poenitentiam et sequentia : sed ad omnia alia sic ordinatur quod nisi baptismus sit susceptus, nihil agitur in aliis : ergo et ad poenitentiam : ergo nulla est poenitentia praecedens baptismum, ut videtur.
- Adhuc, Beatus Dionysius in Ecclesiastica hierarchia dicit, quod non existens nihil agit : et ibidem dicit, quod existere datur per baptismum : ergo non baptizatus nihil agit spiritualium actionum : sed poenitentia est de spiritualibus actionibus : ergo non baptizatus non poenitet : sed sic poenitentia semper sequitur baptismum.
Sed contra est :
- Dictum in Littera Augustini contra Felicianum, et Glossa quae ponitur de Actibus II, 38.
- Item, Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum : Finitur vetus vita ad poenitentiam : sed ubi finitur vetus, incipit nova : ergo nova incipit a poenitentia : sed illud est primum, ubi incipit vita nova : ergo poenitentia est primum sacramentorum omnium.
- Adhuc, super illud Actuum, II, 38 : Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum etc., Glossa : Dicturus de baptismo, praemisit lamenta poenitentiae : ut primum se aqua afflictionis perfunderent, et post sacramento baptismi lavarent. Ex hoc accipitur, quod poenitentia est ante baptismum secundum ordinem susceptionis sacramentorum.
- Adhuc, Matth. III, 2, super illud : Poenitentiam agite, Glossa : Prima virtus est, per poenitentiam veterem hominem perimere. Ergo videtur, quod poenitentia sit primum sacramentum.
- Adhuc, secundum processum peccati in mundo prius fuit actuale, quam originale : quia Adam prius peccavit actualiter, ex quo peccato sicut ex causa corrupta est natura, quae corruptio vitii et passibilitatis est originale a fomite : ergo etiam medicina actualis debet esse ante medicinam originalis : ergo poenitentia prior est baptismo.
- Adhuc, supra in tractatu de baptismo habitum est quod est baptismus quidam flaminis, et ille est poenitentiae : cum igitur baptismus flaminis sit ante baptismum etiam fluminis, sicut ibidem determinatur, videtur quod poenitentia generaliter sit ante baptismum.
Solutio. Dicendum videtur hic, quod est prius simpliciter, et prius secundum quid et quoad aliquid. Baptismus autem est primum sacramentum simpliciter : sed secundum quid et quoad aliquid est poenitentia prior secundum quemdam modum quo ipsa est praeparatoria ad interiorem actum compunctionis, et non prout est satisfactoria per vim clavium quia baptismus de se non exigit luctum vel planctum : sed qui intendit baptizari, si constitutus est arbiter suae voluntatis, exigit compunctionem, ne Spiritus sanctus disciplinae qui operatur in baptismo, effugiat fictum.
Et dicendum ad rationes primo inductas : ad primam quidem, quod hoc verum est secundum ordinem diluviorum generalium : quia primum est diluvium originalis, et secundum actualis.
Ad aliud dicendum, quod quaedam sacramenta sunt, in quibus nihil est nisi divinum, sicut confirmatio, eucharistia, et ordo, et extrema unctio : et Baptismus est ianua, ita quod nihil agitur in illis, nisi primo percipitatur baptismus. Alia sunt in quibus divinitas operatur circa opera nostra et praesupponit aliquid in nobis, sicut poenitentia, et matrimonium : quia dicit Augustinus de Poenitentia, quod qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te : quia in talibus oportet nos removere obicem Spiritui sancto operanti : et de his quantum Ad id quod est ex opere nostro, baptismus non est ianua, sed tantum quantum Ad id quod est divinum : sicut est in poenitentia, quod sit satisfactoria per claves Ecclesiae : et matrimonio, quod sit omnino indissolubile : quia hi qui contrahunt matrimonium non in fide Ecclesiae, aliquo casu possunt separari : tamen quantum ad id quod est divinum in eis, praecedit baptismus : unde poenitentia quae est ante baptismum, non satisfacit per claves : sed per interiorem gratiam disponitur homo ad suscipiendum baptismum, ne fictus inveniatur.
Ad alia patet solutio per praedicta quia illa necessario concludunt de ordine sacramentorum simpliciter, quantum ad id quod divinum est in eis.
Ad primum autem quod obicitur in oppositum, dicendum quod hoc dicitur quantum ad separabilitatem peccati, non in omnibus, sed in adultis, in quibus oportet praecedere poenitentiae quemdam modum : et eodem modo intelligitur sequens.
Vel posset dici, quod baptismus in proposito poenitentis sic deletionem peccati operatur, sicut supra in tractatu de baptismo notatum est : sed tamen prima responsio melior est.
Ad aliud dicendum, quod licet sit prima virtus in adulto, non tamen est primum in ordine sacramentorum simpliciter, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non oportet ut secundum ordinem morbi in persona, sit ordo sacramentorum Ecclesiae : quia licet in una persona actuale praecesserit originale peccatum, ut causa ipsius : tamen in omnibus generaliter radicatur actuale in originali : et sacramenta non dantur personae, sed Ecclesiae, et potius filiis Adae, quam ipsi Adam : et ideo baptismus simpliciter adhuc est prius, licet poenitentia sit prius secundum aliquid et in aliquo.
Ad aliud dicendum, quod hoc fit per accidens : quia baptismus flaminis sufficit, scilicet ubi non est contemptus religionis, sed articulus necessitatis sacramentum excludit : et ideo ex hoc non potest concludi, quod baptismus simpliciter sequatur poenitentiam, sed secundum quid tantum et in quodam casu : et illa poenitentia non est tota integritate sua, sed est ibi aliquid poenitentiae quod non habet exteriorem satisfactionem : nec etiam interiori indiget, nisi quantum ad hoc quod removeatur fictio, et non quantum ad dimissionem culpae vel poenae : quia ad hoc sufficit baptismus. Unde licet ibi dimittatur culpa, et quaedam pars poenae, hoc tamen non exigit baptismus, sed fit gratia quae datur poenitenti praeparanti se ad baptismum.
ARTICULUS XLIX.
An poenitentia sit fundamentum, et qualiter sit ?
Secundo quaeritur, utrum poenitentia sit fundamentum, et qualiter sit ?
Et circa hoc quaeruntur quatuor, scilicet an sit fundamentum, et qualiter sit ?
Secundo, quae sint in illo fundamento ?
Tertio, de numero eorum.
Quarto, quo ordine in fundamento collocentur ?
Videtur autem circa primum, quod poenitentia non sit fundamentum,
- Per illud Apostoli, I ad Corinth. III, 11 : Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus : in uno autem aedificio non est nisi unum fundamentum : ergo videtur, quod poenitentia non sit fundamentum.
- Adhuc, ad Hebr. XI, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, ubi dicit Glossa, id est, fundamentum : et ex hoc sequitur idem quod prius.
- Adhuc, fundamentum est quod primo occurrit in aedificio spirituali : sed fides primo occurrit : ergo fides est fundamentum et non poenitentia. Probatio minoris est quod dicit Apostolus, ad Hebr. XI, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
- Adhuc, nihil est fundamentum in aedificio spirituali, cuius esse aliud spirituale praecedit in eodem aedificio : sed esse poenitentiae aliud praecedit in spiritualibus : ergo ipsa non est fundamentum. Probatio minoris est id quod supra habitum est ubi dictum est, quod poenitentiae virtus timore concipitur : et quia omnia illa quae primo disputata inveniuntur, qualiter poenitentia sit prima virtus, valent ad istud, ideo omnia circa hoc sufficiant pro parte una.
In oppositum autem obicitur :
- Per illud Apostoli, ad Hebr. VI, 1 : Non rursum iacientes fundamentum poenitentiae : ubi dicit Glossa, id est, non iacientes poenitentiam, quasi pro lapide in fundamento : ergo poenitentia est fundamentum.
- Adhuc, in illo primo fundatur nova vita, ex quo deficit prius vetus : sed illa, sicut saepius habitum est, deficit in poenitentia primo : ergo ibi primo fundatur nova vita : ergo poenitentia est fundamentum, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod fundamentum multipliciter accipitur in sacra Scriptura, scilicet, primum fundans extra, scilicet in Deo : et hoc est immobilitas divinae electionis : et de hoc dicitur, II ad Timoth. II, 19 : Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. Unde ibidem Glossa : Isti stant quos Deus elegit, et immobiliter in fide fundavit.
Aliter dicitur fundamentum in corpore mystico fundans, et non in membro spirituali : et est fundamentum virtutis infusae de caelo, de quo, Isa. LIV, 11 et 12 : Fundabo te in sapphiris : et ponam iaspidem propugnacula tua, ubi dicit Glossa : Quia per sapphiros qui caelestem habent colorem, signantur virtutes.
Tertio, dicitur fundamentum fundans membrum singulariter : et hoc multipliciter, scilicet ex parte intellectus, et ex parte affectus. Ex parte autem intellectus dupliciter, scilicet, secundum quod est ex auditu exteriori, vel secundum quod est per lumen intellectus infusum fundatum in veritate credendorum : et primo modo doctrina praedicationis Apostolorum et Apostolicorum virorum dicitur fundamentum : de quo habetur, Apocal. XXI, 19 : Fundamenta muri civitatis duodecim, quae fundamenta sunt doctrinae duodecim Apostolorum. Intellectus autem fundamentum dicitur fides. Ex parte autem fundationis in affectu est poenitentia fundamentum, et alia quaedam de quibus infra dicetur in sequenti articulo quaestionis.
Ad primum ergo dicendum, quod ibi loquitur de fundatione venientis ad aedificium, non existentis in aedificio ipso : quia fides venienti primo oculos aperit : sed poenitentia locat eum, et efficit contrarium ab aedificio spirituali.
Ad aliud dicendum, quod fides est prima, quae per cognitionem facit in nobis substare speranda : sed tamen ipsa non non est proximum locans aedificium, sed potius poenitentia locum purgans, et initians fundamenta in bono.
Ad aliud dicendum, quod non oportet quod hoc sit fundamentum : et hoc ideo, quia fides et timor possunt secundum actus informes praecedere fundamenti substantiam : quia fides est sicut causam aedificandi ostendens, et timor sicut fodiens : poenitentia autem sicut construens totum aedificium per contritionem, confessionem, et satisfactionem, licet timor et fides habitus informati gratia et caritate, sint de fundamento et aedificio.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
ARTICULUS L.
Quae sint in illo fundamento ? Et, an poenitentia quae est fundamentum, sit virtus vel sacramentum ?
Secundo quaeritur, quae sint in illo fundamento ?
Dicit autem Glossa super epistolam ad Hebr. VI, 1, quia sex sunt de fundamento isto : et haec sunt verba Glossae : Hoc autem fundamentum dividit in sex, quae sunt inchoatio, scilicet poenitentia, fides, baptismi doctrina, et impositio manuum, et resurrectio, et iudicium. De poenitentia quidem disputatum est quantum sufficit in quaestione praecedenti.
Quaeritur autem, de qua poenitentia intelligitur, quod sit fundamentum : utrum de illa quae est virtus, aut de illa quae est sacramentum ?
Videtur autem, quod de illa quae est virtus : quia
- Virtus vitio contrariatur : et poenitentia virtus est quae perimit veterem hominem : ergo ipsa primo inchoat novum : et hoc est esse fundamentum primum in aedificio : ergo poenitentia virtus est illa quae est fundamentum.
- Adhuc, poenitentia virtus est illa quae movet ad detestationem peccati, sicut supra habitum est : sed hoc primo faciendum est, scilicet motus in destructionem peccati : ergo poenitentia secundum quod est virtus, primo est fundans poenitentem in aedificio spirituali.
Sed contra :
- Super illud Apostoli, ad Hebr. VI, 1 : Non rursum iacientes fundamentum poenitentiae, dicit Hieronymus : Quicumque aliquos ad fidem convertit, prius docet poenitere, et baptizari in remissionem peccatorum : sed poenitentia secundum quod docetur a ministro Ecclesiae, sacramentum est : ergo poenitentia secundum quod est sacramentum, est fundamentum.
- Item, alia quaedam sacramenta ponuntur in fundamento, scilicet baptismus, et confirmatio : ergo et poenitentia ibi pro sacramento accipitur.
- Item, Ioannes qui poenitere docuit, docuit confiteri et satisfacere. Unde dicitur ibi, quod exibant ad eum confitentes peccata sua : et dedit eis consilium, qualiter dignos poenitentiae fructus facerent in satisfactione : sed poenitentia sic in suis partibus considerata est sacramentum : ergo secundum quod est sacramentum, est fundamentum.
Deinde quaeritur de secundo, quod est in fundamento, scilicet de fide.
Videtur enim, quod caritas sit magis fundamentum : quia
- Fundamentum est radix : sed caritas est radix boni unde Gregorius : Non habet aliquid viroris ramus boni operis, nisi manserit in radice caritatis : ergo caritas est fundamentum.
- Item, ad Ephes. III, 17 et 18 : In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, etc.
- Adhuc, timor videtur esse fundamentum : quia timor est initium sapientiae, ut dicitur, Eccli. I, 16. Alia autem quaedam ad hoc valentia, supra notata sunt, ubi quaesitum est, qualiter poenitentia sit prima virtus.
Deinde quaeritur de doctrina baptismi.
- Cum enim neophytus non doceatur tantum baptizari, sed multa alia, quare aliorum doctrina non ponitur in fundamento, sicut doctrina baptismatis ?
- Adhuc, non est nisi unum baptisma, ut dicit Apostolus, ad Ephes. IV, 5 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma : ergo inconvenienter dicit, Baptismatum.
Deinde quaeritur de quarto, scilicet de impositione manuum quae fit in confirmatione.
Videtur autem, quod Eucharistia magis sit fundamentum : quia
- In ipsa est Dominus sacramentorum, a quo omne sacramentum contrahit suum vigorem : ergo magis fundat quam confirmatio.
- Adhuc, sine fundamento non habetur aliquid de aedificio spirituali : sed sine confirmatione habetur aliquid quoad gratiam et gloriam : ergo confirmatio non est fundamentum. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod multi decedentes non confirmati transeunt ad gloriam, sicut multi parvuli et adulti, cum non sit sacramentum necessitatis.
- Adhuc, confirmatio aedificiorum magis est in summo per subtilem clausuram testudinis, quam in fundamento : ergo videtur, quod confirmatio magis pertinet ad perfectionem, quam ad fundamentum.
- Adhuc, quod fundatur, non est : quod autem confirmatur, est : ergo quod fundatur, non confirmatur : ergo confirmatio non est fundamentum.
Deinde quaeritur de quinto, quod est resurrectio.
Videtur enim, quod hoc superfluat : quia
- Intelligitur in fide.
- Adhuc, cum omnia peccata remittantur in unitate et communione Ecclesiae, videtur quod poenitens in quo fundatur nova vita, magis debet moveri credendo articulum illum qui est, In sanctam Ecclesiam et sanctorum communionem, quam illum qui est, carnis resurrectionem : ergo ille magis debet poni in fundamento, quam iste.
Ultimo quaeritur de sexto, qui est in iudicio.
In iudicio enim terror est iudicis : ergo inclinatio in desperationem : quia secundus adventus terret, et primus mulcet peccatorem ad spem : ergo cum spes magis expediat poenitenti, quam timor terrens, magis deberet poni in fundamento articuli incarnationis qui est de primo adventu, quam iudicii qui est de secundo.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa in epistolam ad Hebr. VI, 1, illa sex sunt de fundamento religionis Christianae, quae fundatur in adveniente ad ipsam : et quaedam istorum sunt sicut fundamenta proxima aedificio : et quaedam sunt sicut fundamenta prima locantia fundamentum proximum, ut habebitur in articulo sequenti.
Ad id ergo quod primo de poenitentia quaeritur, dicendum quod secundum statum adulti venientis ad Christianam religionem, poenitentia sacramentum secundum aliquid sui, scilicet removens fictionem, est de his quae primo exiguntur : et ideo est de fundamento, sicut et videtur innuere Glossa, et in contrarium obiectio facta.
Ad id autem quod in contrarium primo obicitur, dicendum quod verum est quod vitio virtus contrariatur : sed secundum hoc prius est ab infusione quam ex doctrina : poenitentia enim hic dicitur rudimenta poenitentiae, quae poenitenti proponuntur : sicut et fides rudimenta fidei, quae his qui catechizantur, exponuntur, quando sunt neophyti : et haec rudimenta sunt potius sacramenti quam virtutis.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia virtus non est fundamentum primum : quia quaedam facienda ad fundationem sunt ante omnem virtutem, sicut illa quae sunt elementa exordii sermonis iustitiae, et illa sunt quae vocat Apostolus fundamentum, sicut dicit Glossa super epistolam ad Hebr. VI, 1.
Ad aliud dicendum, quod omnia illa fere soluta sont supra. Dicendum tamen, quod caritas non proprie fundat, sed nectit perfectionem, sicut dicitur, I ad Timoth. I, 5 et seq.
Ad hoc autem quod obicitur de Gregorio, dicendum quod est fundamentum operis meritorii : quia dat formam essendi meritum : sed non est fundamentum Christianae religionis, quod proponitur assumenti religionem Christianam : et ideo nihil valet illud ad propositum.
Ad aliud dicendum, quod radicari et etiam fundari non contingit in caritate, nisi quantum ad formam operis meritorii : et hoc non est esse fundamentum Christianae religionis, ut dictum est, nisi per accidens et secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod timor secundum suum actum est quasi fodiens foveam per fugam mali in fundamento, sed non sicut disponens lapides, qui sunt aedificii pars, sed potius poenitentia.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod neophytis non proponuntur nisi primo occurrentia necessaria ad inchoationem : et horum unum est baptismus, qui dat esse spirituale baptizato, ut dicit Dionysius : et ideo sicut esse primo exigitur ante operationem in naturalibus, ita et in gratuitis : alia autem non sunt ita primo congruentia.
Ad aliud dicendum secundum Glossam, quod pluraliter dicit, Baptismatum : quia est triplex baptisma : et de hoc multa habita sunt in tractatu de baptismo, et requirantur ibi, quia haec valent : unum autem baptisma dicitur, quia una est causa substantialis, et unus character, et non iteratur : tamen effectus eius multipliciter datur, et propter hoc dicitur pluraliter, Baptismatum.
Ad hoc autem quod quaeritur de quarto, dicendum videtur, quod Confirmatio in quantum confirmat in pugna, est de aedificio : aedificium enim non tantum salvat, sed etiam munit in pugna.
Ad primum ergo quod contra est, dicendum quod Eucharistia licet dignissimum sit sacramentorum quantum ad rem contentam, non tamen est necessaria ei qui aedificatur in Christiana religione, sicut confirmatio : quia pugna instat Christiano continua : et ideo necesse est, quod Christianus fundetur in illa.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod confirmatio non est sacramentum necessitatis : sed quia Christiana religio non tantum attendit ea quae sunt necessitatis, sed etiam ea quae sunt perfectionis, ideo necesse est quod sustinentia perfectionem aedificii in fundamento ponantur. Pugna autem persecutionis est de perfectione vitae et religionis Christianae : et ideo ut super quod aedificetur, praemittitur confirmatio in fundamento. Unde in primitiva Ecclesia statim confirmabantur postquam erant baptizati.
Ad aliud dicendum, quod alia est confirmatio aedificii iam facti, quia illa fit per consolationem et augmentum gratiae : et alia est confirmatio quae est in fundamento, quia illa nihil aliud est quam collatio gratiae, in qua multa fundari possunt sine timore ruinae, et hoc modo confirmat confirmatio in qua Spiritus sanctus datur ad robur, et haec confirmatio est de fundamento.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicitur, ad Roman. VI, 4, resurrectio exemplariter ostenditur in iustificatione, quae est in poenitentia : et ideo etiam iustificatio dicitur resurrectio prima : et ideo poenitentem oportet fundari in resurrectione : resurrectio enim gratiae praeostendit resurrectionem gloriae, et ordinatur ad illam.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod fides non ponitur in numero illorum sex, nisi gratia rudimentorum fidei, praecipue gratia articulorum de Trinitate et unitate, quae operatur in sacramentis : et ideo etiam illi quaeruntur in exorcismis et catechismis : et non ponitur hoc ratione omnium articulorum : et ideo non superfluit iste, et positio istius.
Ad aliud dicendum, quod aliud est iustificatio ipsa, et aliud fundamentum ipsius : fundamentum autem est resurrectio, eo quod ipsa non credita subruit totum, et quia exemplariter ostenditur in poenitentia.
Ad aliud dicendum, quod iudicium inducit timorem qui facit poenitere, ne incidatur in iudicium futurum : et ideo est de fundamento.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod spes sequitur timorem quia timor fugit malum, et ideo iudicium per timorem fundat primo. Vel dicatur, quod in iudicio secundo utrumque intelligitur movens, scilicet et timor ratione suppliciorum quae ibi infligentur malis, et spes ratione praemiorum quae ibi dabuntur bonis : et utrumque horum non est in primo adventu, sed alterum tantum : et ideo non fides primi adventus, sed secundi ponitur in fundamento.
ARTICULUS LI.
An idem sit fundamentum rerum sperandarum Christianae religionis, et praemii aeterni.
Tertio, quaeritur de numero eorum quae sunt in fundamento.
Videtur autem, quod sit unum solum, per illud Apostoli, I ad Corinth. III, 11 : Fundamentum aliud nemo potest, etc. Et cum alicuius aedificii corporalis non sint plura fundamenta : ergo nec aedificii spiritualis.
Sed quia haec disputatio tota fere determinata est per articulum praecedentem, dicendum quod fundamentum (ut supra dictum est) multipliciter dicitur, scilicet fidei, rerum sperandarum, et Christianae religionis, et praemii.
De fundamento fidei intelligitur quod dicitur, I ad Corinth. III, 11, quia tota fides est supra Christi deitatem vel humanitatem : secundum deitatem enim est a Patre, et ab ipso Spiritus sanctus, qui mittitur Sanctis et unit Ecclesiam : secundum humanitatem autem ipse est incarnatus, passus, et resurrexit in causam et argumentum nostrae resurrectionis.
Rerum autem sperandarum per quod scilicet res sperandae subsistunt in nobis, est fides secundum actum suum fundamentum : quia ipsa primo aperit oculos ad sperandas res videndas, et consentit eis quod sint : et per hoc fundat eas in nobis.
Christianae autem religionis colligitur fundamentum ex sex, quae in Glossa in epistolam ad Hebr. VI, 1, numerantur : quia Christiana religio incipit ab occulto rationi nostrae, et difficili, et remotione a peccatis : et ideo fundatur, id est, inchoatur a tribus in genere, scilicet a removente et destruente contrarium, et hoc est quasi faciens locum aedificio : et hoc est poenitentia vel secundum ordinem in difficile bonum quod incipit, vel secundum conservans in illo. Si secundum ordinem, hoc est dupliciter, scilicet ad esse et ad robur in difficili pugna : et quantum ad esse id adhuc contingit dupliciter, scilicet quantum ad gratiam ipsam dantem esse Christianae religionis, et quoad ordinem qui est in actibus virtutum : et quoad ordinem actuum fundat fides, sed quoad gratiam dantem esse fundat doctrina baptismatum. Ad pugnam in difficili fundat robur gratiae datum in impositione manuum : sed conservantia sunt spem et timorem inducentia : et hoc contingit praecipue ex iudicio futuro, ad quod duo exiguntur, scilicet iudicium ex parte iudicis, possibilitas praesentationis in iudicio ex parte iudicandi : et ex parte iudicandi spem et timorem inducit resurrectio, et sic fundat : ex parte autem iudicis fundat iudicium futurum.
Et per hoc patet solutio de omnibus quae requiruntur hic.
ARTICULUS LII.
An fides praecedat poenitentiam ?
Quarto, de ordine horum quaeritur.
Videtur enim, quod fides praecedat poenitentiam : quia
- Ad Hebr. XI, 6, dicitur, quod credere oportet accedentem ad Deum quia est, etc. : sed poenitens iam accessit : ergo ante hunc accessum fides iam fuit : ergo praeordinari habet poenitentiae in fundamento.
- Adhuc, dicit Augustinus, quod fides est prima virtus, et primum est fundamentum : ergo, et caetera.
- Ulterius, in catechismis instruuntur prius de resurrectione mortuorum et de iudicio, quam baptismum suscipiant : ergo videtur, quod in fundamento ordinari debeant ante baptismum : et contrarium dicit Glossa.
Adhuc, quaeritur de Dominica oratione, quae tangitur in Glossa quadam esse de inchoatione Christianae religionis : quare non ordinatur inter ea quae sunt de fundamento ?
Dicit enim quaedam Glossa sic : De initio fidei est, quo rudes catechizandi sunt, ut est symbolum fidei, et Dominica oratio.
Responsio. Ad hoc dicendum videtur, quod ista ordinantur in fundamento per modum illum quo explicantur ab eo qui accedit ad Christianam religionem. Unde quia poenitentia primo removet a contrario, ideo prima ponitur : fides autem distinguit credenda quae sunt in Christiana religione, et ideo ponitur secunda : et baptismus dat esse affectui praeparato per poenitentiam, et intellectui praeparato per fidem : et ideo ponitur tertio. Corroborans autem ipsum esse est quartum : sicut in naturis post esse sequitur perfectio quantitatis, et post ista conservantia. Sed quia resurrectio facit timere vel amare iudicium : quia si non resurgat, non timebit nec amabit : quia nec bonum nec malum ibi recipiet : si autem resurgat, timebit vel amabit : ideo resurrectio ponitur ante iudicium.
Ad hoc autem quod primo de fide obicitur, dicendum quod duplex est fides, scilicet indistincta : et hoc modo quoad quemdam actum confusae cognitionis Dei et peccati praecedit poenitentiam. Est autem fides distincte assentiens credito articulo, et haec non est nisi iam data gratia per poenitentiam, et talis est illa in qua fundatur Christiana religio : et ideo catechumenis articuli fidei explicantur.
Ad aliud dicendum, quod fides est prima virtus et in intellectu, et quoad actum confusae cognitionis, et non distinctae : sed distincte assentiens, sequitur destructionem peccati per poenitentiam.
Ad aliud dicendum, quod resurrectio et iudicium ut credita, supponuntur in fide, ut alii articuli symboli fidei, ut dicit Glossa in hoc eodem quaestionis articulo inducta : sed ut conservantia in Christiana religione sequuntur quasi iugiter memorata, sic ordinantur in fundamento.
Ad aliud dicendum, quod Dominica oratio non est essentialiter de fundamento, licet sit aliquo modo de inchoatione : quia ante essentiam Christianae religionis aliquis orare potest : sed a Glossa illa ponitur de inchoatione extra, et est sic impetrans fundamentum Christianae religionis.
Et haec de modis poenitentiae dicta sufficiant.
ARTICULUS LIII.
An omne peccatum exprimatur in decalogo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub medio : Altera est actio poenitentiae post baptismum, etc.
Videtur enim ex hoc, quod omne peccatum contineatur in decalogo, quod falsum videtur
- De superbia, hypocrisi, inani gloria, invidia, et multis aliis, si ad specialia descendatur : cum ergo de his sit poenitentia, non videtur esse de his tantum quae legis decalogus continet.
- Adhuc, mala voluntas in decalogo prohibita, non est nisi quantum ad peccatum avaritiae, cum malum verbum ibi prohibitum, non est nisi ratione periurii et mendacii : cum ergo multis aliis modis fiat peccatum, et corde, et ore, et de omni peccato concedatur venia per poenitentiam, videtur Augustinus imperfecte distinguere modum poenitentiae qui est post baptismum.
Si forte tu dicas, quod sicut in praedicamento aliquid dupliciter est, scilicet ut directe contentum in eo, sicut genus subalternum, vel species, vel individuum : aliquid autem sicut reductum ad ipsum ut primum genus, sicut dicimus materiam et formam esse in genere substantiae, et punctum et unitatem et nunc in quantitate : ita dupliciter aliquid est prohibitum in decalogo, scilicet ut directe prohibitum, et ut reductum ad prohibitum secundum rationem causae vel causati. Contra : Quando reducitur aliquid ad praedicamentum, non sufficit quod sit qualitercumque primum, sed oportet quod sit primum a quo fluit essentia praedicamenti : ergo similiter erit in praeceptis : sed a nullo peccato essentialiter fluit aliud : ergo nullum peccatum ita habet reduci ad prohibitionem alterius peccati.
- Adhuc, non sunt tantum prohibitiva praecepta, sed potius affirmativa sunt quaedam : ergo secundum hanc solutionem oportet omne bonum quod faciendum est, reduci ad honorem parentum vel conservationem sabbati, sicut principium vel principiatum : et hoc qualiter sit, difficile est etiam fingere volentibus.
Responsio. Dicendum, quod omne peccatum mortale et veniale prohiberi intelligitur in decalogo, et fieri praecipitur ibi omne bonum faciendum, id est, quod ita faciendum est, quod nisi fiat, non salvabitur omittens. Peccatum autem intelligitur in genere prohiberi dupliciter, scilicet directe, aut indirecte. Directe quidem prohibentur omnia mortalia, et indirecte venialia. Mortalia autem prohibentur tripliciter, scilicet expresse, vel quia sunt causae scilicet expresse prohibitorum, vel quia sunt effectus eorum. Expresse iterum dupliciter, scilicet ipso nomine et ambitu communitatis ipsius nominis : expresse, sicut sub moechia prohibetur adulterium : quia cum elargatur, nomine moechiae sub ambitu nominis prohibetur omnis illicitus coitus, et quaelibet illicita effusio seminis : et sic prohibetur fornicatio, defloratio, raptus, incestus, sodomia, et vitium pathicorum. Ut causa autem, gula, et ebrietas, et omnia quae excitant concupiscentiam carnis ad illicitum. Ut effectus autem, scurrilitas, immunditiae, choreae illicitae, et omnia huiusmodi : et sic planum est etiam intelligere de aliis. In affirmativis autem similiter est : necesse est enim ut nomine parentis elargato intelligatur proximus, et proximus est (ut dicit Augustinus) qui nobiscum est ad aeterna gaudia possidenda creatus : et nomine honoris intelligitur reverentia debita et subventio, tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Sunt autem quaedam ut inducentia ad hoc per modum causae, ut amor sive dilectio proximi : et quidam effectus, ut congratulatio, affatus, et huiusmodi : et sic planum est videre in aliis.
Ad id autem quod obiectum est contra istam reductionem, dicendum quod impossibile est in toto invenire simile inter duo : quia sic similia non essent duo, sed unum : sed sicut est in praedicamentis, et in primis essentiis, et in reductis ad illas, sic est in primis faciendis, et vitandis, et reductis ad illa : et sicut illa fluunt a suis principiis essentialiter, ita ista fluunt a suis principiis voluntarie : quia in moribus maximum principiorum est voluntas : et quia natura essentiae subiacet necessitati, ideo illa necessaria fluunt a suis principiis. Quia vero ista sunt mediante voluntate causantia et causata, et voluntas est libera : ideo ista manent in libertate inclinantia voluntatem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Est autem huic disputationi aliquid addendum ex illo quod disputatum est super tertium Sententiarum in fine de praeceptis.
ARTICULUS LIV.
An bonorum sit poenitentia ? Et, utrum boni et humiles de venialibus debeant agere poenitentiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi C, in medio : Est etiam poenitentia bonorum, etc.
Videtur enim, quod hoc sit falsum : quia
- Boni et humiles magis habent causam laetitiae quam poenitentiae : ergo non est eorum poenitentia.
- Item, de malo est poenitentia : ergo non est de bonis et humilibus, quia illa sunt optima : ergo non est bonorum et humilium.
Si forte dicas, quod non est bonorum et humilium, secundum quod sunt boni et humiles, sed secundum quod admittunt venialia,
Quaeratur, utrum boni et humiles, de venialibus agere debeant poenitentiam ?
Videtur autem, quod sic : quia cuiuscumque est satisfacere, illius est poenitere : sed bonorum et humilium est de venialibus satisfacere : ergo et illorum est poenitere. Probatio mediae supra habita est, quod satisfacere est radices peccatorum excidere, et eorum suggestionibus ulterius aditum non indulgere : sed in bonis et humilibus sunt peccatorum radices, quia fomes, et corruptio vitium, et pronitas ad peccandum : ergo constat propositum.
In contrarium autem hoc est, quod
- Dicitur locus esse a communiter accidentibus, poenitet : ergo peccavit.
- Adhuc, supra habitum est, quod poenitentia est de malo perpetrato in quantum perpetratum est : ergo qui malum non perpetravit, non habet poenitere : et ideo poenitentia non est bonorum et humilium, ut videtur.
- Adhuc, Philosophus in IX Metaphysicae, et Avicenna in VI suae metaphysicae dicunt, quod a potentia boni vel mali nullus est bonus vel malus : quia in malo actus potentia peior est, et in bono actus potentia melior est : sed in bonis et humilibus qui non peccaverunt, non est nisi potentia mali : ergo ipsi non peccaverunt : ergo poenitere non tenentur.
Solutio. Dicendum, quod poenitentia est bonorum et humilium, ut dicit Littera sed non est in quantum boni et humiles sunt. Est autem duplex talium poenitentia, scilicet de bono, et de malo de bono non in quantum bonum, sed in quantum malo permixtum : quia sic dicitur, Isa. LXIV, 6 : Quasi pannus menstruatae sunt universae iustitiae nostrae. Unde negligentia quae incidit et indevotio cogunt bonos et humiles etiam propria bona timere, et sic de eis quodammodo poenitere : et hoc est quod dicit Iob, IX, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Alio modo poenitent de veniali quod incidit quotidie in usu vitae : de cuius poenitentia habetur in sequenti capitulo.
Ad id autem quod quaeritur, utrum boni et humiles non peccantes teneantur poenitere ?
Dicendum, quod non.
Ad obiectum contra, dicendum quod duplex est radix peccati, scilicet contracta et facta, secundum quod ex operibus relinquuntur similes dispositiones et habitus, ut dicit Philosophus. Prima autem radix debilitatur et exsiccatur, non poenitentia, sed contrario usu benefaciendi : et secunda est quae per poenitentiae satisfactionem eruitur : et de illa radice intelligitur auctoritas inducta.
Et per hoc patet solutio.
ARTICULUS LV.
An aliquis non habens debitum, possit dicere orationem Dominicam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio : Dicentes : Dimitte nobis, etc.
Quaeritur enim, utrum aliquis non habens debitum, possit dicere orationem Dominicam ?
Videtur, quod non : quia
- Non habet debitum : ergo non vere rogabit sibi debitum dimitti : ergo non potest dicere orationem Dominicam.
- Adhuc, in parabola quadam Matthaei, XVIII, 23 et seq., ubi loquitur Dominus de dimissione debiti, supponit servos illos aliquid debere : ergo qui nihil debet, ille debitum dimitti non potest postulare : ergo orationem Dominicam talis non potest dicere, ut videtur.
Si forte tu dicas, quod ille casus numquam evenit in aliquo : quia sicut dicitur, I Ioan. I, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Contra : Augustinus glossat sic locum istum dicens, quod hoc dictum est, quia non diu esse possumus sine peccato : possumus autem esse ad horam sine peccato : ergo videtur, quod illa hora talis dicere non possit Dominicam orationem.
- Adhuc, Iacobus, V, 15, dubie loquitur de statu peccati dicens : Si in peccatis sit, remittentur ei : sic enim loquens innuit, quod possibile est aliquem esse diu sine peccato : et tunc locum habet quaestio supra dicta.
- Adhuc, dicit Augustinus, quod hoc facit veniale in viro iusto, quod gutta in camino ignis : sed gutta ipso casu in camino, statim consumitur, et non manet : ergo veniale cadens in animam viri perfecti, statim consumitur : ergo ipse manet sine veniali : et constat, quod est sine mortali : ergo talis nullum habet debitum venialis vel mortalis peccati : ergo ipse non potest dicere, Pater noster.
Solutio. Dicendum, quod quilibet Christianus homo potest et debet dicere, Pater noster.
Ad hoc autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod talis status est rarus, propter tria, scilicet multitudinem venialium, et ignorantiam, et adhaerentiam. Multitudinem voco in modo peccandi venialiter, quorum magnus est strepitus circa nos, tam in sensibus, quam in corde : ignorantiam, quia videtur mihi impossibile omnia advertere : unde Psalmista ratione multitudinis dicit : Delicta quis intelligit ? Et ratione ignorantiae : Ab occultis meis munda me, Domine. Ratione autem adhaerentiae dicit : Ab alienis parce servo tuo : quia quaedam adhaerent nobis alienanti a fervore caritatis, sed non alienant ab habitu. Si tamen talis status sit, adhuc dico, quod etsi sit, tamen non debet homo praesumere esse in tali statu : quia, sicut dicit beatus Gregorius : Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.
Si autem dicas, quod sit ita, quod per revelationem cognoscat sibi dimissa esse omnia peccata : dico adhuc, quod non adhuc sequitur quod ipse sit indebitor alicuius poenae, et ratione illius potest dicere, Pater noster.
Si autem ponas, quod nec etiam poenae debitor sit, et hoc sciat per revelationem : dico adhuc, quod in persona membrorum Ecclesiae debet dicere : sic enim Christus caput Ecclesiae ratione membrorum dicit sua esse delicta in Psalmo ubi dicitur : Deus meus, respice in me, etc.
Ita unum membrum in se transformare debet, quod alterius est : unde docet orare in plurali dicendo : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, etc., non, Dimitte mihi debita.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem : Quid enim interest ad naufragium, an uno grandi fluctu, etc.
Ex hoc enim videtur, quod veniale fiat mortale : et de hoc quaeratur infra.
