Distinctio VI — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Quibus est collata potestas baptizandi ?

 

 

A. Quibus liceat baptizare ?

B. Quod nullus in materno utero baptizetur.

C. Si baptismus sit verbis corrupte prolatis ?

 

DIVISIO TEXTUS

Nunc quibus liceat baptizare addamus, etc.

In hac ultima parte, de baptismo agit ex parte baptizantis.

Et dividitur haec distinctio in duas partes :

in quarum prima tangit quinque quaestiones circa baptizantes et baptizandos.

In secunda autem parte agit de sacramentalibus, ibi, G : Porro cuncti ad baptismum venientes, etc.

 

In prima harum (ut dictum est) quinque sunt quaestiones,

scilicet de potestate baptizantium.

Secunda est, utrum in matris utero habitum gratiae baptismalis aliquis consequatur ? ibi, B : Hoc etiam sciendum est, quod in materno utero, etc.

Tertia est, de corruptione verborum ex ignorantia linguae, ibi, C : Quaeri etiam solet : Si corrupte, etc.

Quarta est de hoc quod dubitatur an sit baptismus, ibi, D : Praeterea sciendum est, quod illi de quibus nulla exstant indicia, etc.

Quinta, de iocose baptizatis, ibi, E : Solet etiam quaeri de illo qui iocans, etc.

Etiam ibi adiunguntur aliqua de intentione baptizantium, et de tempore baptismi.

 

 

ARTICULUS I.

An quilibet potest esse minister Ecclesiae ?

 

Incidit autem dubium circa primam partem : Utrum minister baptismi sit quilibet, sicut in Littera dici videtur ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Baptismus est sacramentum Ecclesiae : sed sacramenta Ecclesiae committuntur dispensationi ministrorum Ecclesiae : ergo et baptismus. Cum igitur ministri Ecclesiae non sint nisi praelati, videtur quod non habeant potestatem baptizandi nisi soli Praelati.
  2. Item, inter sacramenta est unum quod est sacramentum sacramentorum, scilicet Ordinis : ergo videtur, quod administratio omnium aliorum pertinet ad ordinatum : non ergo ad quemlibet, ut videtur in Littera dici.
  3. Item, Matth. XXVIII, 18 et 19, non misit Christus nisi Apostolos et discipulos ad baptizandum : ergo videtur, quod non habent potestatem baptizandi nisi successores illorum : hi autem sunt Praelati : ergo videtur, quod non debeat baptizare nisi Praelatus.
  4. Item : Non est potestas nisi a Deo, ut dicitur, ad Roman. XIII, 1 : quae autem a Deo sunt, ordinata sunt : ergo videtur, quod sub ordine illo cadit baptismi potestas : nullus autem actus ordinatus ex potestate aliqua committitur omnibus indifferenter : ergo nec actus baptizandi : ergo non quilibet potest baptizare, ut videtur.
  5. Item, Apostolus dicit, quod sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra, cum sint multa, non eumdem actum habent : ita multi unum corpus sumus in Christo : ergo sicut est in corpore naturali, ita debet esse in corpore mystico : sed in corpore naturali in uno membro digeritur nutrimentum et transmittitur ad alia, quod non immediate datur singulis : ergo similiter debet esse in corpore mystico : ergo determinati erunt ministri per quos detur baptismus et gratia baptismalis, et non quilibet erit baptizans, ut videtur.

 

Sed contra hoc est quod

  1. Dicitur in Littera.
  2. Item, quia baptismus est sacramentum necessitatis : et si quibusdam committeretur, cum illi non possint esse proximi omnibus, multos contingeret periclitari, quod esset contra Dei misericordiam, et providentiam Ecclesiae : ergo potestas baptizandi debebat omnibus committi.

 

Solutio. Dicendum, quod est potestas et commissio potestatis. Debita potestas est in eo qui habet potestatem ex ordine, et auctoritatem sive iurisdictionem ex auctoritate, et idoneitatem ex vitae merito : et talis solus est digne et vere minister : ille autem qui habet ordinem et iurisdictionem et non vitam, vere quidem minister est, sed non idonee vel digne : et hoc modo procedunt rationes primo inductae. Sed propter necessitatem huius sacramenti et modum culpae contra quam est, accipit illud sacramentum administrationem a quocumque : et necessitas est a generalitate periculi, sicut dictum est in obiciendo, sed modus culpae est originalis pro quo satisfecit Christus quoad se, et sufficit fides aliena ut valeat baptizatis illa satisfactio. Haec autem fides potest esse protestata in actu cuiuscumque : et ideo tempore necessitatis quilibet potest baptizare.

 

Dicendum ergo ad primum, secundum, tertium, et quartum, quod hoc verum est quoad ordinem ex iurisdictione et idoneitate : sed aliud reformat pactum in baptismo, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod gratia quae est nutrimentum corporis mystici, quoad vitam spiritualem, immediate a Deo datur cuilibet membro, et ideo quoad hoc non est simile. Sed est quaedam utilitas in gratiis exterioribus quae sunt ad bene esse, ut prophetia, scientia, et huiusmodi : et quoad illas est simile inter corpus mysticum et naturale : et talis gratia est ordo potestatis et iurisdictionis. Et ideo in talibus gratiis unum membrum mystici corporis recipit ab alio.

 

 

ARTICULUS II.

An haereticus potest baptizare ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : De illis vero qui ab haereticis baptizantur, etc.

Videtur enim, quod haereticus non possit baptizare.

  1. Dicit enim Psalmus : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Ergo extra domum non est repositio pullorum : constat autem, quod haereticus est extra domum : ergo non reponit pullos Ecclesiae : ergo non baptizat.
  2. Item, Numer. XIX, 22 : Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet. Et haec auctoritas inducitur in Littera : ergo videtur, quod non baptizat.
  3. Item, Apocal. XXI, 2 : Vidit Ioannes Ierusalem terrestrem descendentem a caelesti : ergo qui a coelesti non descendit, non est de terrestri Ierusalem, id est, de Ecclesia militante : ergo videtur, quod cum Ecclesia malignantium haereticorum non descendat secundum ordinem a coelesti, quod nihil conferat in terrestri.
  4. Item, stomachus vel hepar eiectum extra corpus hominis, in nullo actu potest subservire membris remanentibus : sed haereticus est sicut membrum eiectum extra corpus : ergo in nullo subservit corpori mystico : ergo non potest conferre characterem baptismalem.
  5. Item, Dionysius loquens de charactere sacramentali, dicit quod datur accipienti ab hierarcha : hierarcha constitutus est in sacro ordine in Ecclesia, et talis non est haereticus : ergo videtur, quod ipse sacramentalem characterem conferre non possit.
  6. Praeterea, ad Ecclesiae generationem exigitur Ecclesiae uterus : non est autem idem uterus Ecclesiae, et uterus conventiculorum haereticorum : ergo videtur, quod qui in conventiculis haereticorum sacramenta suscipiunt, non accipiunt characterem.

 

Sed contra hoc est

  1. Quidquid dicitur in Littera, praeter auctoritates Cypriani.
  2. Item, Ioanni dictum est, ut habitum est in praemissis, quod hic est qui baptizat : ergo a quocumque dicatur forma verborum praescripta in debita materia, semper Deus baptizans est intrinsecus : ergo imprimitur character : quia constat, quod gratia non confertur in baptismo quem confert haereticus qui scitur esse praecisus, si baptizatur adultus qui novit eum esse extra Ecclesiam.

 

Solutio. Dicendum, quod quicumque baptizat intendens et servans formam Ecclesiae, sive sit haereticus, sive non, ipse confert characterem baptismalem, ad minus, sicut supra habitum est de induentibus Christum usque ad sacramenti susceptionem.

 

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod nidus Ecclesiae est forma sacramentorum : et non sunt haereticorum nidi illi : et ideo cum in eis reponunt suos pullos, reponunt non extra Ecclesiam, sed in ea : etsi postea conculcantur a diabolo, hoc non est propter imperfectionem sacramentorum, sed potius propter perniciem fictionis.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de tactu qui est similis tactui physico : ut si in tactu imitetur tactum secundum quantitatem tangentis, hoc est quod haereticus tangat ad imitationem haeresis : sic enim verum est, quod ipse immundus erit qui tangitur : sed quando haereticus tangit in forma sacramentorum Ecclesiae, assimilatur tactus iste sicut leproso habenti manus involutas in panno candido mundissimo, et ideo immundare non potenti.

Ad aliud dicendum, quod licet ritus haeresis et conventio ab Ecclesia triumphanti non descendit, tamen usurpat hoc quod ab Ecclesia triumphante descendit, quando usurpat Ecclesiae sacramenta.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia haereticus non in toto est extra Ecclesiam : quia usurpat actum membri interioris et ministerium, quando accipit formam sacramentorum Ecclesiae : unde non in omnibus est simile de dependentia membrorum spiritualium ad invicem, et de dependentia membrorum corporalium ad invicem, ut dictum est in anteriori quaestione.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquitur de ministro secundum ordinem potestatis, auctoritatem administrationis, et idoneitatem ad actum : et ille est qui completum habet ministerium ad salutem suam : et non intelligitur, quod aliter non possit imprimi character.

Ad aliud respondet Augustinus, quod Donatus non generat per hoc quod est extra, sed per hoc quod est intus, quando servat formam Ecclesiae conferendo sacramenta : et ideo non sequitur, quod ipse sit intus, sed potius quod ipse sit extra, et generet per hoc quod est intus.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia secundum Augustinum semen benedictum suscipit ex semine viri sui Christi : et hoc quandoque per uterum proprium, ut Rachel, et Lia : et quandoque per uterum ancillae, ut in ancillis Rachel et Liae, quae pepererunt super genua earum : per quas significantur haeretici utentes forma Ecclesiae in conferendis sacramentis. Quandoque autem in utero proprio perit semen, sicut Esau reprobatus est : quandoque in utero ancillae, sicut Ismael reprobatus est : per quos significantur falsi Christiani et haeretici in forma haeresis et non Ecclesiae baptizantes.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS III.

An character est in aliquo genere, et in quo in genere : et si genere qualitatis, in qua specie ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2, circa medium : Servato charactere Christi, etc.

Gratia enim illius inducenda est hic quaestio de charactere baptismali. Et quia scientia de charactere facilior est, si de eo hic disputetur in genere, scilicet Confirmationis, et Ordinis, et ideo faciemus de charactere disputationem generalem.

Quaeratur igitur de charactere tribus viis, scilicet in se, et ex parte effectus, et ex parte suscipientis : quoniam ex parte dantis idem est quaerere de dante characterem, et de dante sacramentum, et hoc iam habitum est.

De charactere autem in se quaerantur quinque, scilicet in quo genere sit ?

Secundo, quid sit diffinitive ?

Tertio, quae et quot sacramenta imprimant characterem ?

Quarto, de numero et ordine characterum.

Et quinto, de comparatione sacramentorum Christi ad characterem bestiae.

 

Ad primum proceditur sic : Fere ab omnibus dicitur, quod character spiritualis sit qualitas.

Obiciatur ergo sic : Nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specierum, character est in genere qualitatis : ergo est in aliqua specierum : aut ergo est habitus et dispositio, aut naturalis potentia vel impotentia, aut passio vel passibilis qualitas, aut forma vel circa hoc aliquid constans figura : et omnes hae species opinionem habuerunt circa materiam istam.

Videtur autem, quod non sit habitus et dispositio : quia

  1. Dicit Augustinus in libro de Bono coniugali, quod habitus est quo quis aliquid agit cum tempus sit : ergo omnis habitus est ad actum aliquem potentiae in qua est : character autem non est ad actum potentiae, sed ad distinctionem vel consignationem vel utrumque : ergo videtur, quod non sit habitus vel dispositio.
  2. Item, habitus animae est naturalis, aut infusus, aut acquisitus. Naturalis, ut habitus visus in potentia visiva : infusus autem vel acquisitus dividi consuevit in scientiam et virtutem : character autem nec est scientia, nec virtus : cum igitur non sit habitus naturalis, non erit habitus, ut videtur.

 

Sed contra hoc videtur esse quod dicit Philosophus, quod tria sunt in anima, scilicet passiones, potentiae, et habitus : constat autem, quod character non est passio : ergo si est in anima, est habitus, ut videtur.

 

Videtur autem, quod etiam non sit naturalis potentia vel impotentia.

  1. Naturalis enim potentia vel impotentia causatur a naturalibus causis : sicut quidam dicunt, quod naturalis potentia causatur a victoria formae super materiam, et naturalis impotentia ab imperfectione victoriae eiusdem : sicut durum naturalem potentiam habet ad non secari, et molle eiusdem impotentiam. Constat autem, quod a tali causa non causatur character : ergo non est naturalis potentia vel impotentia, licet hoc quidam dixerunt.
  2. Item, naturales potentiae consequuntur naturam : character autem non consequitur naturam : ergo non est in specie potentiae naturalis.

Videtur etiam non esse in passione vel passibili qualitate : quoniam haec secundum Philosophum aut est infusa in animam sensibilem sicut sunt obiecta sensuum, aut illata in sensu vel sensibili anima, ut delectatio et tristitia : constat autem quod character circa animam intellectualem est : ergo non est passio vel passibilis qualitas, licet hoc etiam quidam dixerint.

Item, videtur quod non sit forma vel circa hoc aliquid constans figura : quia illa secundum Philosophum non est in spiritualibus, sed in quantis ? Figura enim est superficies una vel pluribus lineis contenta sive terminata : nihil autem talium convenit spirituali naturae : ergo nec character in specie illa est, ut videtur, cum sit tantum in spirituali natura.

 

Propter hoc quidam dixerunt, quod etiam in spirituali natura est spiritualis quantitas, et secundum illam attenditur character. Sed hoc ridiculum videtur multis rationibus, quarum una est :

  1. Spiritualis quantitas virtutis attenditur penes intensionem virtutis ad actum : haec autem intensio non mutat genus : ergo quantitas virtutis non dicit aliquid in quo salvetur ratio figurae : quia illa non salvatur sine quantitate continua.
  2. Item, omnis figura attenditur penes ultimum ad hoc terminatum : virtus autem licet diffiniatur per ultimum potentiae, non tamen diffinitur per ultimi terminationem : ergo videtur, quod quantitas virtutis non potest habere rationem figurae, et sic non est character figuralis vel forma circa hoc aliquid constans.
  3. Item, si virtus terminetur in ultimo, non est ille terminus ambiens substantiam virtutis intra, sed potius ultimum in quod potest ex parte obiecti in quod agit virtus, sicut virtus Herculis potest in triginta quos vincit : figura autem est terminus ambiens substantiam terminati claudendo intra se : ergo etsi virtus terminus potentiae dicatur, ille terminus aequivoce dictus est ad terminum figurae : ergo character si est in quantitate virtutis, non tamen est de ratione figurae.
  4. Item, virtus est terminus potentiae terminatus ad ultimum : figura autem secundum rationem figurae est terminus terminans ultimum : ergo terminus in ratione figurae et in ratione virtutis dicetur aequivoce : et ita solutio illa nulla est quam quidam posuerunt, et quam fere omnes sunt secuti.

 

Ideo quidam alii accipientes verbum Philosophi quod dicit in praedicamentis, Fortassis autem et alii apparebunt qualitatis modi, dicunt quod character est qualitas extra quatuor species qualitatis quia Aristoteles innuit, quod aliae sunt species qualitatis. Sed quod hoc nihil sit, facile probatur : licet enim omnis forma praedicet quale, non tamen omnis forma est in praedicamento qualitatis secundum rem, sed forma realiter ens in praedicamento qualitatis non excedit quatuor species ipsius : ergo patet, quod nihil est quod isti dicunt : quia si realiter esset qualitas, oporteret quod esset in aliqua specie qualitatis.

Videtur autem esse in relatione : ad aliquid enim sunt, quorum hoc ipsum esse quod sunt, ad aliud sunt : sed characteris sicut et signaculi vel signi hoc ipsum esse quod est, ad aliud est : ergo est in praedicamento relationis, et non qualitatis, ut videtur.

 

Sed quia hoc ab omnibus bene intelligentibus conceditur, quaeratur : Utrum esse relativi fundetur super aliquid aliud vel non ?

Videtur autem, quod fundetur in aliqua alia natura : quia

  1. Dicit Augustinus, quod omne relativum est etiam aliquid aliud praeter relativum, ut pater est substantia in qua est relatio. Si ergo character est relativum, videtur etiam esse aliquid aliud praeter relationem in quo fundetur relatio.
  2. Item, character ut dicunt Magistri, consignat nos Trinitati increatae per quamdam assimilationem : similitudo autem est rerum differentium eadem qualitas : ergo videtur, quod fundetur in aliqua qualitate quaecumque sit illa.

 

Solutio. Dicendum videtur sine praeiudicio, quod character secundum esse quod importat, non dicit ens in praedicamento relationis, sicut paternitas. Est enim duplex relativum, scilicet ipsum quod ad aliud est et dicitur, ut pater : et accidens quod absolute et in abstractione significat, ut paternitas, et hoc dicit modum dispositionis quo relativum dicitur ad aliquid : ita character est etiam ad aliquid : et characterizatum.

 

Ad hoc autem quod ultimo quaeritur, oportet primo respondere, scilicet utrum fundetur supra potentias imaginis nudas ex ipsa susceptione baptismatis, vel habeat a materia qualitatem subiectam. Dicendum, quod utrumque dicitur a diversis : sed tamen probabilius videtur, quod habeat a materia qualitatem subiectam in qua fundetur, et hanc puto esse habitum quamdam luminis spiritualis, quod se habet ad modum habilitatis ad fidem et ad gratiam per lucem et calorem spirituales, ut lux habilitet ad fidem et calor ad mores.

Et secundum hanc responsionem oportet primo obiectis respondere, dicendo, quod character fundatur in habitu sicut similitudo in qualitate : sed habitus duplex est, scilicet perfectus et distinctus, et imperfectus et indistinctus : primus est sicut habitus determinatus ad hanc materiam, et ille dividitur in scientiam et virtutem et de illo verum est quod dicit Augustinus, quod habitus est quo quis aliquid agit cum tempus est. Imperfectus autem et confusus et indistinctus est praecedens illum, et habilitans ad illum. Et huius simile possumus videre in oculo, in quo in pupilla et humido crystallino est quoddam perspicuum cum luce sibi connaturali et inseparabili, et tamen non sufficit per se ad videndum distincte nisi adveniat spiritus ex anima determinatus ad colores : ita etiam intellectui est connaturale lumen confusum ad quod examinat audita et accepta secundum Philosophum, et tamen illud non sufficit ad distincte intelligendum hoc vel illud.

Ita possumus dicere, quod est quodammodo lumen indistinctum inseparabiliter infusum baptizatis, in quo lucet assimilatio quaedam ad Trinitatem increatam, licet non sit sufficiens sine fide : et hoc lumen est in quo fundatur character, et est in genere gratiae gratis datae. Et hoc attenderunt, ut puto, qui characterem posuerunt in specie habitus et in genere qualitatis : unde illa quae obiciuntur contra alias qualitates, videntur esse concedenda.

Et quod quidam dixerunt de figura intellectuali, aut non intelligo, aut non est verum quod dixerunt.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita de hoc articulo.

 

 

ARTICULUS IV.

An diffinitiones characteris sint bene assignatae ?

 

Secundo quaeritur, quid sit character diffinitive ?

Dicunt autem quidam beatum Dionysium in Ecclesiastica hierarchia ita diffinire : Character est signum sanctum communionis fidei et sacrae ordinationis datum accedenti a hierarchia. Licet autem ita dicant, tamen in nulla Dionysii translatione invenitur haec diffinitio, nec per verba, nec per sensum : et hoc scit bene quicumque litteram Dionysii inspicit. Ibi enim unde trahere voluerunt illa verba, dicit sic secundum veterem translationem, ostendens quid significet, quod ordinandus venit ad summum sacerdotem, id est, ad Episcopum, etc. : Eum vero, scilicet ordinandum, sic accedentem, scilicet ad Episcopum suum hierarcham, divina beatitudo in suam participationem recipit, et proprio lumine tamquam quodam ipsi signo tradit, divinum perficiens et communicantem divinorum partes et sacrae ordinationis : quorum est symbolum sacrum a summo sacerdote donatum signaculum, et sacerdotum salutaris descriptio, in salvatis eum commemorans et memoriis sacris.

Ut autem intelligantur verba quae obscura sunt, sic sunt exponenda : Eum vero, scilicet ordinandum sic accedentem in acceptione ordinum ad hierarcham, suscipit ad partes potestatis divina beatitudo, id est, Deus, et hoc significatur in hoc quod partem suae potestatis dat hierarcha, id est, Episcopus, quando suscipit eum : et proprio lumine, id est, de proprio lumine tradit ei : tamquam quodam ipsi signo tradit, id est, in quodam signo, quia in sacramento suscepto : divinum perficiens, hoc est, quod scilicet lumen perficiens eum divinum, id est, ut sit divinus in potestate ad minus, id est, habet potestatis divinae partem : et communicantem divinorum partes, id est, perficit ipsum ut communicet partes, id est, in parte divinorum quoad potestatem sacrae ordinationis, id est, perficit eum ut sit communitas sacrae ordinationis, id est, in sacra ordinatione : quia Graeci non habent ablativum : quorum est symbolum, id est, quorum, scilicet divinae perfectionis et communionis divinorum partis, et communionis ordinationis symbolum, id est, sacrum a summo sacerdote donatum, id est, id quod datum est a summo sacerdote : quia sacramentum ab Episcopo datam, est signum quod detur ei divina potestas et gratia a Deo. Et subiungit, quid sit illud quod datum est ab Episcopo, hoc est scilicet signaculum, id est, quod signat eum pontifex, manus imponendo, et radendo, et huiusmodi : et sacerdotum salutaris descriptio, id est, quod describit eum sacerdotem faciendo per ordinem : commemorans eum, si bene usus fuerit potestate, in salvatis et memoriis sacris.

Si autem haec (ut puto) est Dionysii intentio, patet quod illa diffinitio non est sua, et numquam alibi reperitur : et ideo non sumo eam ut a Sancto, sed sicut a Doctoribus approbatam.

 

Dant autem quidam et aliam, hanc scilicet, Character est distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali secundum imaginem, consignans trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti, et distinguens a non consignatis secundum statum fidei.

 

Obicitur autem multipliciter de istis diffinitionibus Magistrorum :

Contra primam sic :

Character est signum sanctum : omne autem signum est naturale, vel ad placitum : constat autem, quod character non est signum ad placitum : quia tunc non esset idem apud omnes, et variaretur ad voluntatem : ergo est naturale : omne autem signum naturale similitudinem habet aliquam cum signato, ut fumus cum igne habet convenientiam : ergo videtur, quod character aliquam habet convenientiam cum charactere increato.

Et quaeritur, quae sit illa ? Videtur autem, quod nulla sit : quia homo habet convenientiam per characterem : ergo videtur, quod character sit dispositio inventa in utroque extremorum, scilicet in homine signato, et charactere increato cui consignatur : sicut si duo sunt similes in albedine, albedo est dispositio inventa in utroque : et hoc falsum est hic : quia Filius Dei non habet characterem, ut infra probabitur.

 

Item, signorum aliud est principium praegnosticum futurorum : sicut signa quae habent divinatores in astris et aliis, et medici in aegritudinibus. Aliud est rememorativum praeteritorum, ut annulus fidei datus sponsae a sponso, et monile continentiae thori, et huiusmodi. Aliud est determinatum in praesenti, sicut substantia praesens significatur accidentibus quae cadunt in sensum.

Quaeratur ergo, si character sit signum, cuiusmodi signum sit ?

  1. Non enim videtur esse signum nisi gratiae : et hanc non necessario significat, nec in praesenti, nec in futuro, nec in praeterito, sicut in ficto qui moritur in fictione : ergo videtur, quod character non sit signum gratiae.
  2. Item, si est signum, non erit nisi signum sacramentale : signum autem sacramentale est invisibilis gratiae visibilis forma vel sensibilis ad minus : ergo videtur, quod character sensibilis quaedam forma sit, cuius contrarium habitum est in praecedenti quaestione, et iterum postea habebitur, quando probabitur quod character non imprimitur nisi in anima rationali.
  3. Item, secundum Magistrum Hugonem in libro de Sacramentis, signum accipitur in proprietatibus corporalis elementi : character autem neque est corporale elementum in sacramento, nec proprietas eius : ergo character non est signum, ut videtur.

Item, si est signum sacramentale : aut est vetus, aut novum. Constat autem, quod non est vetus : quia nihil loquitur lex vetus de charactere spirituali, licet loquatur de circumcisione ut carnali charactere data carnali populo, ut supra habitum est in tractatu de circumcisione : ergo erit signum novae legis.

Sed contra :

Non necessario efficit quod figurat, ut patet in fictis : ergo nec est signum veteris legis nec novae : ergo nec est signum sacramentale.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Communionis fidei.

Videtur enim hoc non esse verum : quia fictus non credens recipit characterem baptismalem : et tamen non communicat fidem.

Praeterea, communio fidei potest esse quoad participationem articulorum, vel fidelium, vel habitus fidei : et videtur non posse esse pluribus modis. Constat autem, quod non necessario facit communicare fidelibus, ut patet in adultis ab haereticis scienter baptizatis, qui fidelibus non communicant.

Item, non est communicatio quoad articulos : quia fictus discredens articulos, recipit characterem, dum se offert non contradicens ad id quod facit Ecclesia, licet hoc ipsum nihil credat esse vel valere.

Item, Videtur quod non communicat habitum fidei : quia infidelis potest esse, ut iam dictum est : et tamen suscipit characterem : ergo videtur, quod non sit signum communicationis fidei.

 

Item, quare plus diffinitur per signum communicationis fidei, quam ulterius virtutis ?

Videtur enim, quod dispositio sit ad omnem virtutem et signum. Tria enim sunt in sacramento, scilicet signum tantum, at tinctio facta in aqua : et res et signum, quod est character : et res tantum, quod est gratia cum omnibus virtutibus. Si ergo est signum rei sacramenti, et res sacramenti est plenitudo virtutis et non fidei : tunc videtur character esse signum omnis virtutis, et non signum fidei : ergo male diffinitur per hoc quod sit signum fidei.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Et sacrae ordinationis.

  1. Hoc enim non videtur convenire nisi characteri ordinis : ergo per illud male diffinitur character in genere, secundum quod est in confirmatione et baptismo et ordine in communi.
  2. Praeterea, character ordinis et confirmationis non videtur esse signum fidei : sed character confirmationis videtur esse signum fortitudinis ad pugnandum, et character ordinis videtur esse signum potestatis ad spirituales actus, ut est conficere Eucharistiam, ligare, et, solvere : ergo iterum male diffinitur per signum fidei et sacrae ordinationis.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : Datum accedenti ab hierarcha.

Videtur enim hoc esse falsum : si enim rusticus baptizat, characterem recipit baptizatus : ergo non oportet ut detur ab hierarcha, ut videtur.

Praeterea, si dicas, quod hierarcha dicit debitum ministerium : iterum falsum est : quia hierarcha est summus sacerdos sive Pontifex : et debitus minister baptismatis non est, sed etiam simplex sacerdos, ut dicitur in Littera in hac distinctione : ergo non oportet accedere ad hierarcham, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur de secunda diffinitione : et primo de hoc quod dicit, Character est distinctio.

Si enim est distinctio, et signum distinctivum aliter distinguit baptizatum a non baptizato : aut ergo Ecclesiae militanti, aut triumphanti, aut Deo : sed non Ecclesiae militanti, quia illa non distinguit nec discernit per signa invisibilia, cum iudicet secundum faciem, et non secundum ea quae sunt in corde : nec etiam distinguit quoad Ecclesiam triumphantem, quia illa non indiget, cum sufficientem distinctionem accipiat baptizatis a non baptizato in contemplatione Verbi : item quoad Deum non oportet, quia Deus non cognoscit per signa, sed per seipsum scit omnia.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : A charactere aeterno impressa.

  1. Character enim est Filius, ut habetur, ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius. In alia littera : Et character substantiae eius : ergo videtur, quod Filius Dei imprimat characterem.
  2. Item, ad idem, Similitudo Patris est Filius : cum igitur character creatus sit assimilans, videtur quod congruenter imprimatur a Filio.
  3. Item, sacramentum baptismi est sacramentum regenerationis, quo efficiuntur filii gratiae : sed filiatio gratiae habet similitudinem aliquam cum generatione aeterna : ergo videtur, quod character regenerationis a Filio ut aeterno charactere imprimatur.

 

Sed contra :

  1. Per invocationem Trinitatis in elemento imprimitur character : ergo impressio non magis pertinet ad Patrem quam ad Filium, nec e converso, sed ad totam Trinitatem.
  2. Praeterea, si propter sacramentum regenerationis Filio debetur impressio characteris in Baptismo : ergo etiam propter sacramentum spiritualis potestatis Patri debetur impressio characteris in Ordine, quod falsum est, quia per rationem congruentiae omnis impressio characteris erit appropriata uni personae.
  3. Item, plus debetur Patri quam Filio, quia Patris est generare : ergo etiam characterem spiritualis regenerationis imprimere : ergo non imprimitur a charactere aeterno, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Impressa animae rationali secundum imaginem.

  1. Nihil enim numero unum imprimitur diversis subiectis numero : sed character est unum aliquid numero : ergo non potest imprimi tribus potentiis imaginis, nisi multiplicetur secundum numerum.
  2. Item, sicut se habet signum praecedens in sacramento, et res sequens : ita se debet habere medium quod est signum et res simul : sed signum perfectae ablutionis totius animae, et res sequens perfecte curat et perficit totam animam secundum omnes potentias : ergo etiam medium quod est signum, debet imprimi secundum omnes potentias, et non secundum potentias imaginis tantum : medium autem est character : ergo secundum omnes potentias debet imprimi character in anima.
  3. Item, eiusdem est dispositio et habitus : sed habitus est res sacramenti sequens : cum igitur ille habitus sit in tota anima, videtur etiam quod dispositio quae est character, secundum totam animam debeat inesse.
  4. Praeterea, videtur si character imprimitur in imagine (ut dicit secunda diffinitio) quod non sit lux tantum : quia voluntas quae est praecipua pars imaginis, non perficitur luce, sed potius amore : ergo videtur, quod character in se supponat diversos habitus et diversarum rationum.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit secunda diffinitio : Consignans trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti.

  1. Non enim consignat nisi faciat imitari : non autem imitamur nisi per gratiam gratum facientem : ergo videtur, quod character sit gratia gratum faciens.
  2. Item, uno habitu non sunt consignabilia plura, nisi sint unius rationis : sed potentiae imaginis non sunt unius rationis : ergo non sunt consignabiles uno habitu.
  3. Item, ex parte Trinitatis increatae non est appropriatum unum : ergo videtur, quod si character est lumen quoddam, quod non consignat Trinitati increatae, sed tantum uni personae in Trinitate.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Distinguens a non consignatis secundum statum fidei.

Videtur enim, quod characteris subtilius sit distinguere quam signare : quia

  1. Character, ut dicit saepe Damascenus, idem est quod distinctivum : ergo character est distinctio : ergo videtur, quod in diffinitione prius debuit poni ultima particula quam penultima.
  2. Praeterea, quare dicit, Secundum statum fidei, potius quam secundum fidem ? prior enim est distinctio secundum fidem, quam secundum fidei statum.

 

Solutio. Sine praeiudicio videtur mihi secunda diffinitio melior quam prima : neutra tamen habet robur auctoritatis, nisi quantum facit usus Magistrorum : quia de charactere in sensu quo Magistri disputant, de eo parum invenitur in dictis Sanctorum.

 

Sustinendo igitur primam diffinitionem, dicendum est ad primum, quod character est signum naturale gratiae quae est effectus sacramenti.

Ad obiectum autem contra, dicendum quod duplex est similitudo, scilicet duorum in tertio, et sic oportet quod una qualitas in qua fundatur similitudo, sit in utroque : quandoque autem similitudo est inter aliqua, ita quod unum dicit rationem similitudinis alterius ad alterum, sicut imago quae dicit rationem similitudinis huius statuae ad Herculem : et tunc non oportet, quod idem sit in utroque similium, sed quod unum sit exemplar, et aliud imitetur ipsum : et sic est similis character : quia dicit assimilationis rationem animae ad Deum.

Ad aliud dicendum, quod est signum demonstrativum et causativum gratiae in praesenti quantum est de se, et quod non demonstrat, hoc est per accidens, scilicet quia invenit obicem in subiecto resistentem.

Ad aliud dicendum, quod licet character non sit visibilis vel sensibilis in se, est tamen visibilis in relatione ad tinctionem in qua imprimitur, sicut supra in quaestione de sacramentis dictum est.

Ad aliud dicendum, quod character non fundatur in elemento corporali, sicut in subiecto, sed sicut in causa inducente ipsum : et hoc sufficit ad hoc ut sit signum sacramentale novae legis.

Ad hoc autem quod contra obicitur, solutum est.

Ad id autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod est signum communionis fidei secundum fidei statum, ut dicit secunda diffinitio : et bene potest esse, quod aliquis non participet habitum secundum communionem fidelium, vel articulorum fidei, et tamen secundum statum, quia ille participatur etiam secundum fidei sacramentum.

Unde patet solutio ad totum.

Ad aliud dicendum, quod aliae virtutes non distinguunt quae sunt in affectu, sed fides sola quae est in intellectu : et ideo distinctio accipitur solum secundum statum fidei, licet sit dispositio ad omnes virtutes. Vel dicatur et melius, quod status fidei distinguit characterem sacramentorum : quia fides est fundamentum spiritualis aedificii, et penes primam distinctionem ipsius primo accipitur distinctio totius vitae.

Ad illud quod ulterius quaeritur, dicendum quod illa diffinitio quoad illud membrum tangit characterem excellentiae, qui est in ordine : et quia character excellentiae est, ideo aliquid speciale habet in diffinitione.

Ad aliud dicendum, quod character confirmationis non est fortitudinis nisi in relatione ad fidem : quia scilicet sine rubore praedicat fidem, etiam sine timore confitetur eam coram regibus et principibus. Ita etiam character Ordinis non est spiritualis potestatis, nisi propter fidem propagandam, et multiplicandam, et confitendam : et ideo semper respicit statum fidei.

Qualiter autem differenter respiciat, infra dicatur in quaestione de numero characterum et ordine.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod in illa diffinitione debitus minister ex potestate et auctoritate et idoneitate determinatur. Quod autem aliter datur, hoc contingit ideo, quia est sacramentum necessitatis, sicut in principio huius distinctionis dictum est.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod secunda diffinitio melior est quam prima : quia tangit proprium actum qui est consignare, et secundarium qui est distinguere, et causam efficientem quae est character increatus, et materialem quae est ex parte subiecti proprii, quia imprimitur secundum mentem in anima rationali : et causam finalem, quia propter statum fidei.

 

Dicatur ergo ad primum, quod distinguit in se, et non oportet quod alia distinguantur, licet in ipsa anima indelebilem notam decoris relinquit, quae in beatis est ratio gloriandi in aliqua assimilatione sui ad Trinitatem, et in damnatis convictio et testimonium iustae condemnationis : et ideo non est otiosus.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod bene conceditur hoc quod primo probatur : quia licet communi opere personarum imprimatur character a tribus personis, tamen per congruentiam et appropriationem debetur Filio, cuius plures causae tactae sunt in opponendo. Una etiam est, quia character (ut supra dictum est) est lux quaedam per attributionem sapientiae genitae quae est Filius.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod invocatio operatur ibi communiter in personis : sed tamen appropriatum opus est Filii, et hoc fere in omnibus operibus saepe est divinis.

Ad aliud dicendum, quod licet in confirmatione et ordine sint fortitudo et potestas, tamen referuntur ad statum fidei : et fides dicit quid cognitionis, et ideo Filio appropriatur.

Ad aliud dicendum, quod licet Patris sit generare, proprie tamen regenerare magis per congruentiam est Filii : quia regeneratio non fit sine missione et redemptione : et horum utrumque convenit Filio, et neutrum Patri : et ideo illa ratio ex falsis procedit.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Impressa animae rationali secundum imaginem, dicendum quod per hoc tangitur immediatum subiectum characteris : imago autem licet sit in tribus potentiis, tamen principaliter est in potentia cognoscendi. Unde Augustinus dicit, quod homo habet imaginem in potentia cognoscendi, et similitudinem in potentia diligendi. Unde imago principaliter est secundum memoriam et intellectum : et haec duo sequitur voluntas. Similiter perfectio cognitionis est in actu secundum intellectum, et non secundum memoriam, et ideo character, meo iudicio, est impressus secundum intellectum, scilicet secundum quod intellectus est formatus ex memoria et eliciens voluntatem, et ita ut in subiecto est in intellectu, tamen ordinem habet ad memoriam et voluntatem.

Ad aliud dicendum, quod character est dispositio ad gratiam in qua sunt omnes virtutes : sed tamen in genere magis convenit eum fide : et hoc non est inconveniens : quia sicut saepe in corporalibus est dispositionibus, ita et in spiritualibus : sicut calor est dispositio ad totum ignem quoad omnes proprietates ignis, et tamen in genere non convenit nisi cum ardore : et similiter est in spiritualibus : sicut enim dictum est supra, licet character essentialiter sit lux quaedam, tamen habet etiam calorem.

Ad aliud dicendum, quod haec propositio, Eiusdem est dispositio et habitus, potest intelligi tribus modis : et duobus modis vera est, tertio modo falsa est. Potest enim sic intelligi, cuius est dispositio, id est, cuius essentiae est dispositio est habitus, id est, habitus qui fit ex illa dispositione, est eiusdem essentiae : et tunc est vera de dispositione ex qua generatur habitus, ut scientia facile mobilis et difficile mobilis, postquam confortatur, sunt eiusdem essentiae, et differunt in accidente. Alio modo potest intelligi, id est, cuius subiecti est dispositio, eiusdem est habitus : et tunc iterum vera est : quia in eodem subiecto inducitur habitus. Tertio modo potest intelligi, cuius, id est, partis subiecti est dispositio, illius est habitus : et tunc non semper vera est : quia dispositio frequenter est in parte una, et habitus non totus inducitur in parte illa : et hoc ideo contingit, quia illa dispositio non ex aequo respicit habitum quoad omnes partes sui, sicut character respicit fidem secundum convenientiam in genere, et non alias virtutes nisi per consequens : quia una non datur sine alia, quando cum gratia infunditur.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod est consignatio in nota indelebili, quae est imperfecta et gratiae gratis datae : et hanc facit character : sed consignatio in actu imitationis, verum est quod ponit obiectio : quia illam non facit nisi virtus formata.

Ad aliud dicendum, quod licet potentiae imaginis non sint eiusdem rationis, tamen extremae ordinantur ad mediam, et e converso : et ideo in illo possunt consignari.

Ad aliud dicendum, quod ex aequo per characterem non consignatur homo Trinitati quoad ea quae distincte sunt personarum proprie sed character licet essentialiter sit lux consignans Filio, tamen virtute in se habet duo, scilicet potestatem in fide vel pugna vel gradu, et bonitatem in hoc quod est dispositio ad gratiam : et per haec duo respicit personam Patris et Filii et Spiritus sancti.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod character principaliter consignat, et per consequens distinguit : et cum nominatur character, accipit nomen ab actu notiori non principaliori, sicut saepe nomina imponuntur, ab eo quod notius est apud nos.

Ad aliud dicendum, quod character non distinguit fidem, nec aliquid in fide, sed dicit distinctionem status fidei secundum quod fides est incipientium vel proficientium vel perfectorum impletionem, et ideo potius dicitur secundum statum fidei quam secundum fidem simpliciter.

 

 

ARTICULUS V.

Quae et quot sunt sacramenta imprimentia characterem ?

 

Tertio quaeritur, Quae et quot sacramenta quae imprimunt characterem ?

Videtur autem, quod omnia, quia

  1. Sicut aliqua nota baptizatus distinguitur a non baptizato : ita aliquo communicans a non communicante, et coniugatus a non coniugato, etc. : ergo videtur, quod character imprimatur in quolibet.
  2. Item, si baptismus propter dignitatem imprimit characterem, cum dignissimum sacramentum sit, ut dicit Ambrosius, sacramentum Eucharistiae, ipsum debet imprimere characterem, ut videtur.
  3. Item, si Christi invocatio in quibusdam sacramentis imprimit characterem in invocatione Trinitatis, eo quod prius habitum sit quod character creatus imprimitur a charactere increato, videtur quod ubi sumitur totus Christus, quod ibi maxime imprimat characterem : in Eucharistia autem sumitur totus Christus : ergo maxime ibi imprimit characterem.
  4. Item, sacramenta in quibus imprimitur character, habent suas unctiones, scilicet baptismus, confirmatio, et ordo : ergo cum sit quartum quod similiter consistit principaliter in unctione, sicut unctio extrema, debet etiam illud imprimere characterem.
  5. Item, character respicit statum fidei : status autem fidei diversificatur secundum legem naturae et Moysi et gratiae, sicut significatur in his qui praeibant et sequebantur Dominum, clamantes : Hosanna in excelsis. Ergo videtur, quod et aliquid in legibus illis imprimebat. Fuit autem circumcisio in legibus illis testimonium magnae fidei Abrahae, ut dicitur in Glossa, ad Roman. v, 14. Ergo videtur, quod circumcisio imprimebat characterem.

Si forte dicatur, sicut supra in tractatu de Circumcisione solutum est, quod circumcisio habuit characterem corporalem, non spiritualem. Contra hoc est quod dicit Origenes quod circumcisio non tantum corporalis, sed et spiritualis erat, et spiritualiter intelligebatur a Iudaeis.

  1. Praeterea, videtur quod omne sacramentum imprimat characterem : quia quod potest quod maius est, potest et id quod minus est : gratia autem maius est quam character : cum ergo omne sacramentum det gratiam : etiam videtur per locum a minori, quod etiam imprimat characterem.
  2. Item, sacramentum est sufficiens ad agendum, cum possit quod plus est, ut iam probatum est : et anima est receptibilis sive sit ficta, sive non : quia fictus bene recipit characterem : ergo omne sacramentum imprimit characterem, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur iuxta hoc, quae sit causa, quod in baptismo aquae et confirmatione et ordine dicitur imprimi character ?

Aut enim causa huius est materia specialis, aut invocatio Trinitatis, aut gratia, aut Passio Christi operantis in istis sacramentis, aut intentio dantium sacramenta, aut fides Ecclesiae : non enim plura invenimus operari in sacramentis.

  1. Si dicatur, quod materia specialis est causa, non videtur : quia materia diversificatur in tribus sacramentis, nec habetur in ordine materia aliqua quae sit de necessitate sacramenti, nisi tantum ordinatus : ergo videtur, quod ista operatio non sit ex materia. Si autem dicitur, quod in baptismo haec operatio sequitur materiam, videtur falsum : quia eadem materia est in baptismo Christi et in baptismo Ioannis, et tamen in baptismo Ioannis non imprimebatur character.
  2. Si autem dicatur, quod haec operatio sit invocatio Trinitatis, videtur sequi duplex inconveniens, scilicet quod si invocatio Trinitatis fiat in aliis sacramentis, quod etiam in eis imprimitur character. Aliud est, quod illi qui baptizabantur in primitiva Ecclesia in nomine Christi, non habebant characterem.
  3. Et si etiam tu dicas, quod in Christi nomine intelligitur Trinitas. Contra : Idem est baptizare in nomine Christi, et in nomine venturi, quia venturus erat Christus : si ergo ad invocationem Christi imprimebatur character : ergo etiam imprimebatur character ad invocationem nominis venturi : quod falsum est : quia sic in Ioannis Baptismo character fuisset impressus.

Si forte tu dicas, quod in baptismo Ioannis Baptistae character imprimebatur. Contra hoc est, quod illi baptizabantur iterato ab Apostolis : ergo non habebant characterem : quia aliter fuisset facta iniuria characteri sacramenti.

Praeterea, si unum characterem accepisset a Ioanne, et alium ab Apostolis, et ad idem, id est, ad initium status fidei : alter superflueret, quod est inconveniens : ergo invocatio Trinitatis non imprimit characterem.

Si autem tu dicas, quod hoc facit Passio Christi operans in sacramento. Videtur, quod tunc magis baptismus sanguinis imprimit characterem : quia in illo maior est expressio Passionis : et ille est melior, eo quod secundis sordibus non inquinatur : et de hoc habitum est supra.

Praeterea, passio Christi in omnibus sacramentis operatur : ergo in omnibus imprimit characterem, quod non dicitur ab aliquo Doctorum.

Si autem dicas, quod hoc facit intentio : videtur falsum esse : quia intentio ut hic habetur in littera, exigitur ad omne sacramentum : ergo in quolibet imprimeret characterem. Si autem fides Ecclesiae operatur. Contra : Fides Ecclesiae non sufficit nisi in baptismo, et tantum parvulis, non adultis : ergo nullus recipiet characterem nisi in baptismo, et tantum parvuli, non adulti, quod falsum est : ergo videtur, quod super nihil fundatur illa disputatio de impressione characteris.

 

Ulterius quaeritur iuxta hoc, an virtutes imprimant characterem ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Imprimunt quasdam notas consignantes nos Deo : et haec est ratio characteris : ergo imprimunt characterem.
  2. Item, magis distinctiva est virtus quam sacramentum, quia sacramentum non distinguit bonum a malo : ergo videtur, quod eum distinguere sit primus actus characteris, vel consignare, ut habitum est, quod virtus magis imprimat characterem quam sacramentum.

 

Solutio. Dicendum, quod tantum tria sacramenta quae statum fidei respiciunt, imprimunt characterem, secundum triplicem distinctionem quam faciunt inter fideles qui sunt de familia legis coelestis, ut infra patebit, cum de numero characterum disputabitur.

 

Dicendum ergo ad primum, quod aliud est discerni recipientem aliquod sacramentum a non recipiente illud, et aliud habere notam indelebilem ad hoc : notam autem indelebilem non imprimit nisi triplex sacramentum.

Et si tu obicias, quod coniugatum impossibile est non fuisse coniugatum, et ita nota est indelebilis. Dicendum, quod illa ratio sophistica est : quia illud non est per notam indelebilem vel perpetuam in subiecto : sed potius est dictum de praeterito verum, et ideo necessarium, et ideo quamvis res mutetur, dictum tamen non mutatur : sed tria sacramenta in re perpetuam notam relinquant : et ideo illa est character : alia autem sacramenta nihil perpetuum in re relinquunt.

Ad aliud dicendum, quod non est de dignitate sacramenti, quod imprimat characterem, sed potius ex invocatione Trinitatis ad statum distinctionis fidei, sive statum distinctum in fide, ut infra dicetur : et ideo illa obiectio nihil facit.

Ad aliud dicendum, quod licet character increatus imprimat creatum, non tamen in quocumque sacramento, sed in eo in quo est invocatio Trinitatis secundum statum fidei. Eucharistia autem non respicit statum fidei, sed potius caritatem, unde etiam sacramentum caritatis vocatur.

Ad aliud dicendum, quod in lege naturae et Moysi non fuit status fidei explicitae, sicut in nova : omnia autem sacramenta imprimentia characterem, imprimunt ipsum secundum statum fidei explicitae, non implicitae. Et ratio quare circumcisio non imprimebat characterem, supra expedita est in quaestione de circumcisione : non enim erat nisi figura characteris baptismalis, sicut spirituale intelligitur in corporali signo.

Ad id autem quod obicitur de dicto Origenis, dicendum quod ipse intelligit, quod virtutem circumcisionis intelligebant quidam esse spiritualem, non quod characterem imprimeret spiritualem, sicut Abraham, et alii, qui in lege intelligebant sacramenta Christi futura.

Ad aliud dicendum, quod ista propositio, quod potest maius potest minus, non est vera nisi de his in quibus una potestas est ordinata ad maius et minus : et ideo non est ibi locus a minori : quia posset sacramentum etiam minus, si ad hoc esset ordinatum. Alii solvunt aliter, dicentes quod licet character aliquid minus sit quam gratia in valore ad salutem, tamen quoad hoc est maius, quia est indelebilis, cum gratia sit delebilis : sed prima solutio valet magis.

Ad aliud dicendum, quod non quodlibet sacramentum est sufficiens ad operandum characterem, cum ad hoc non sit ordinatum, ut iam dictum est.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod causa impressionis characteris non est ex materia, sed ex invocatione Trinitatis, non simpliciter, sed in sacramento quod ponit personam in statu fidei speciali : sicut est fides genita, defensa, et propaganda in alios, vel nutrienda in aliis.

Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod in aliis sacramentis licet esset invocatio Trinitatis, non tamen ponunt illa in speciali statu fidei : et ideo invocatio Trinitatis etiamsi esset in eis ut forma sacramenti, quod tamen non est verum, non adhuc operaretur characterem.

Ad aliud dicendum, quod in nomine Christi, sicut supra patuit in explanatione Ambrosii, intelligitur Trinitas, et iterum hoc fuit ex dispensatione ad tempus, ut dictum est supra. Unde tum propter iussum Dei, tum propter hoc quod in nomine illo salvabatur invocatio Trinitatis quae in eo intelligitur implicite : in illo, et non in Ioannis baptismo, in primitiva Ecclesia imprimebatur character.

Ad hoc autem quod obicitur de nomine venturi, dicendum quod licet idem fuerit in re baptizare in nomine Christi, et in nomine venturi : non tamen idem erat in modo significandi : quia venturus non habebat eundem modum significandi, sicut habet hoc nomen, Christus : et ideo in argumento de Ioannis baptismo incidit locus sophisticus accidentis.

Ad id quod ulterius quaeritur, an virtutes imprimant characterem ? Dicendum, quod non : quia virtus quidquid operatur in subiecto est delebile et non perpetuum : sed de ratione characteris est quod sil perpetuus. Et si obicitur de dicto in praeterito, iam supra patuit, qualiter est solvendum.

Ad aliud dicendum, quod licet distinguant inter fideles, tamen haec distinctio non est secundum ordinem ad mores : distinctio autem characteris est secundum statum fidei specialem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VI.

An in tribus sacramentis imprimentibus characterem, character impressus sit unus, et si quis eorum est plures ?

 

Quarto, quaeritur de numero et ordine characterum.

Iam enim ostensus est numerus per hoc quod non nisi tria sacramenta imprimant characterem. Videtur autem idem esse character in omnibus sacramentis : quia eadem est fides genita, roborata, et potens propagari ad alterum : ergo et idem character fidei, ut videtur : sed primus est baptismalis, secundus confirmationis, tertius ordinis : ergo videtur, quod unus sit character in tribus secundum substantiam.

 

Praeterea quaeritur de ordine. Baptismalis enim est primus : quia si non habet quis baptismalem, et recipit ordinem, non reputatur ordinatus, sed iterato ordinatur post baptismum : ergo videtur, quod cum character confirmationis sit medius, quod etiam necessario debet haberi ante characterem ordinis : et ex hoc sequitur, quod non confirmatus non possit ordinari : et hoc non tenet Ecclesia.

 

Solutio. Multi multipliciter accipiunt numerum characterum : sed probabilior acceptio videtur penes numerum distinctionis in statu fidei : sicut in familia David legimus tres fuisse distinctiones, quarum prima fuit generalis, scilicet populi Dei a non populo : quia David erat rex super populum Dei, sicut dicitur in Psalmo LXXVII, 70 et 71 : Sustulit eum de gregibus ovium : de post foetantes accepit eum : pascere Iacob, servum suum, et Israel, haereditatem suam. Alia autem distinctio fuit fortium David, de qua loquitur, II Reg. XXIII, 8 et seq., qui defendebant cultum et populum, viriliter pugnando : in quibus notatur distinctio characteris confirmationis. Ibidem etiam legitur, quod quidam distincti erant in praelatos, et sacerdotes, et scribas, et huiusmodi : et in illis significatur character excellentiae in ordine. Est igitur status fidei duplex, scilicet primus, quando datur fides ut distinguantur fideles in sortem populi Dei : et hoc per characterem baptismalem. Secundus, quando in tyrones confirmantur, ut fides in eis stet et defendatur : et hoc est character confirmationis. Tertius autem ut propagentur : et hoc est ordinis : et non sunt plures status : et ideo non sunt plures characteres. Aliter potest dici, quod Christus imprimens characterem sapientia est docens fidem, pugnans fortiter pro fide, et sacerdos ostendens sacrificium fidei : et penes haec tria imprimit sanctae fidei characterem. In quantum est sapientia docens divinam veritatem, quae est in articulis fidei, imprimit characterem baptismi : in quantum autem pugnavit ut staret fides in nobis, imprimit characterem confirmationis : in quantum autem ut sacerdos obtulit sacrificium fidei, impressit characterem ordinis. Sed prima acceptio melior est.

 

Dicendum ergo ad id quod primo obicitur contra, quod characteres differunt in essentia : sed fides non differt nisi per accidens : et hoc est ideo, quia character non est idem quod fides : sed distinctio accepta est penes statum fidei : status autem fidei est diversus : et ideo character est diversus : argumentum autem procedit ac si characteris diversitas penes fidei diversitatem accipiatur.

Ad aliud dicendum, quod duplex est ordo, scilicet necessitatis, et congruentiae : character autem baptismalis ad alia sacramenta habet ordinem necessitatis et fundamenti : sed character confirmationis non habet ordinem necessarium ad characterem ordinis, sed congruentiae tantum.

Et si obicitur de matrimonio quod est etiam in non baptizatis : dicendum quod. hoc non est tantum sacramentum Ecclesiae, sed etiam officium naturae : tamen secundum quod est sacramentum, non habet perfectam indissolubilitatem nisi secundum quod fundatur in baptismo et fide. Aliter enim aliquo casu cogente solvi potest : ut si alter coniugum nolit cohabitare nisi in contumeliam Creatoris, ut infra dicetur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VII.

Quomodo se habet character sacramentorum Christi ad characterem bestiae ?

 

Quinto, quaeritur de comparatione characteris sacramentorum Christi ad characterem bestiae, de quo charactere legitur, Apocal. XIII, 17 : Ne quis posset emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis eius.

Quaeritur autem, utrum isti characteres fundentur in eodem.

 

Videtur autem, quod sic : quia contraria nata sunt fieri circa idem : character autem Christi et bestiae sunt contrarii : ergo nati sunt fieri circa idem.

Sed contra : Contraria non sunt simul actu in eodem : ponamus autem aliquem baptizatum peccare mortaliter, constat quod ipse per peccatum non amittit characterem Christi : ergo tunc simul habentur actu in eodem character Christi et bestiae sive diaboli, quod impossibile est si sunt contrarii, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur iuxta hoc, quae sit causa perpetuitatis characteris Christi, et non bestiae.

Videtur, quod non est causa efficiens : quia

  1. Deus qui imprimit characterem, infundit etiam virtutem : et tamen virtus non est perpetua.
  2. Item, non videtur, quod causa perpetuitatis sit non iteratio sacramenti : quia potius e contrario est, scilicet quod perpetuitas characteris est causa quare non iteratur sacramentum : ergo videtur, quod nulla sit causa nisi subiectum. Sed tunc character bestiae erit perpetuus, sicut character Christi, cum in eodem sint sicut in subiecto.

 

Solutio. Dicendum, quod character bestiae peccatum est mortale : et non est character secundum plenam rationem characteris, nisi quod efficitur indelebile : et tunc nec adhuc habet plenam rationem characteris, quia non configurat creaturam Trinitati, sed potius facit eam dissimilem : unde aequivoce dicitur character.

 

Ad primum autem dicendum, quod character Christi et bestiae non sunt directe contraria, nec omnino sunt secundum idem : sed peccatum est secundum liberum arbitrium, et character secundum intellectum qui est pars imaginis : et quia non sunt contrarii, possunt simul esse.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, quae sit causa perpetuitatis ? Dicendum quod causa indelebilitatis est virtus invocationis in sacramento fidei secundum subiectum perpetuum : ad hoc enim consequitur quod ipsum sacramentum aliquid perpetuum operetur, quod aut sit dispositio ad melius bonum perpetuum, aut testimonium iustae condemnationis si virtus sacramenti abiiciatur. Alia autem sacramenta quae dant gratiam sine charactere, non habent talem invocationem, nec relationem ad fidei statum : et ideo delebilis est totus effectus eorum : et ideo iterantur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VIII.

Quis est effectus characteris ?

 

Deinde quaeritur de effectu characteris.

Videtur autem ex praehabitis, quod

  1. Gratia sit effectus : quia signum in sacramento novae legis est causa : sed character est signum gratiae, ut habitum est : ergo est etiam gratiae causa.
  2. Item, character est medium inter primum quod est signum tantum, et ultimum quod est res tantum : cum igitur ultimum sit in ratione effectus tantum, et primum in ratione signi tantum : medium erit in ratione effectus et causae : ergo medium quod est character, est causa ultimi quod est res tantum, scilicet gratiae.

 

Sed contra hoc obicitur per diffinitionem causae : quia causa est (ut dicit Boetius) cuius esse sequitur aliquid ex necessitate : sed esse characteris non ex necessitate sequitur gratia, ut patet in ficto : ergo videtur, quod non sit causa gratiae.

 

Sed quia de hoc iam infinita dicta sunt et hic et supra ubi agebatur de fictione, dicendum quod character est causa gratiae hoc modo quo signum sacramentale est causa, scilicet disponens in subiecto, ut supra in diffinitione sacramenti habitum est.

Ad ultimum autem dicendum, quod est causa quantum est de se : et sic sequitur gratia : sed impeditur per accidens ex parte fictionis.

 

 

ARTICULUS IX.

Quae gratia est sanctificatio in utero, et quando datur, et quantum valet ? et, an talis esset baptizandus si nunc nasceretur ?

 

Deinde quaerendum est de charactere ex parte suscipientis : et de hoc infra determinabitur in hac eadem distinctione, et ideo usque illuc differatur.

Et quaeratur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest, etc.

Non enim est disputatio de sanctificatis in utero, scilicet de Ioanne et Ieremia, de quo etiam disputata sunt plura in primo libro Sententiarum.

 

Quaeratur ergo, quae gratia sit sanctificatio in utero, et quando datur, et quantum valet ? Et haec quaestio pertinet ad Ieremiam et Ioannem : quia de Beata Virgine supra habitum est : et, utrum baptizari deberet parvulus, si modo aliquis in utero sanctificatus nasceretur ?

Videtur autem, quod gratia sanctificationis in utero non sit gratia baptismalis quia

  1. Illa non potest dari, ut dicit Isidorus in Littera, non nato secundum Adam : in utero autem existens non est natus secundum Adam : ergo ipse gratiam sacramentalem suscipere non potest.
  2. Item, totum tempus conceptus deputatum est maledictioni primae in Psalmo L, 7, ubi dicitur : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Ergo videtur, quod tempus conceptus repugnet sanctificationi : ergo videtur, quod nullus potest in utero sanctificari.
  3. Item, quidquid trahitur a massa corruptionis, est infectum corruptione prima, si per causam seminalem fuit in illa, ut dicit Augustinus : ergo in tempore conceptionis videtur, quod non sit sanctificatum, ubi infectionis est totum tempus : tempus autem conceptionis est tempus tractus carnis pueri a carne parentum : contrahit autem continue aut substantiam aut nutrimentum de carne parentum infecta : ergo videtur, quod iterum non possit sanctificari : ergo nullus potest sanctificari in utero.

 

Sed contra hoc sunt multae Glossae.

  1. Super illud Lucae, I, 44 : Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, dicit Glossa : In ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, spiritus intrat cor audientis : et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. Ergo videtur, quod sanctificatus fuit puer : quia aliter non fuisset accensus amore caritatis.
  2. Item, ibidem alia Glossa super illud : Exsultavit in gaudio infans in utero meo, dicit sic : Prior Ioannes exsultavit, quia prior sensit gratiam : et sicut illa Mariae, sic iste adventum Domini sensit. Non autem potuit sentire nisi per excellentem gratiam sanctificationis : ergo videtur, quod sanctificatus fuit.
  3. Item, ibidem alia Glossa dicit sic : Non prius est repleta Spiritu sancto mater quam Filius. Ergo patet, quod fuit plenus Spiritu sancto : et hoc non potest esse sine sanctificatione : ergo fuit sanctificatus in utero.

 

Sed tunc quaeritur ulterius : Quando datur ?

Videtur autem, quod ante animationem,

  1. Per illud Ierem. I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de ventre, sanctificavi te. Formatur autem puerperium, ut dicit Augustinus super Exodum, quando animatur embryo in utero : si ergo fuit natus in utero per gratiam ante formationem, ipse fuit sanctificatus ante animationem.
  2. Hoc etiam videtur per quamdam Glossam super Luc. I, 44, quae dicit Nondum erat illi spiritus vitae, et iam erat spiritus gratiae : spiritus autem vitae est anima : ergo ante animationem fuit sanctificatus.
  3. Hoc etiam videtur per rationem : quia causa infectionis est materia in utero : cum igitur pronior sit Deus ad miserendum quam ad condemnandum, videtur quod sanctificatio animam praecedere debuit.
  4. Item, sapiens medicus curat causam morbi a radice : sed Deus sapientissimus est : ergo videtur, quod ipse inceperit curam morbi originalis a radice : radix autem in corpore est ante animam ergo videtur, quod ibi incepit sanctificationem.

Sed contra : Sanctificatio non est nisi per gratiam gratiae autem gratum facientis quae est in virtutibus nihil est susceptibile nisi rationalis spiritus : ergo ante spiritum rationalem non potuit esse sanctificatio aliqua : ergo non fuit sanctificatus ante animationem.

 

Ulterius quaeritur, quantum valet illa gratia sanctificationis in utero ?

Videtur enim minus valere quam gratia baptismalis quia

  1. Baptismus imprimit characterem sed gratia sanctificationis in utero non imprimit : ergo videtur, quod minus valeat.
  2. Item, baptismus operatur virtute passionis Christi, et divina, et fidei Ecclesiae : sed gratia sanctificationis in utero non operatur nisi virtute divina tantum : ergo videtur, quod minorem relinquat effectum, quam gratia baptismalis.

Sed contra hoc videtur iterum esse, quia vigor singularis privilegii semper transcendit beneficium commune : beneficium autem commune est gratia baptismalis : et gratia sanctificationis in utero non operatur nisi tantum virtute divina : ergo videtur, quod gratia sanctificationis in utero transcendant gratiam baptismalem.

 

Ulterius quaeritur quarto, si baptizandus esset aliquis, si hoc modo nunc nasceretur ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Efficacior est virtus divina quam virtus sacramenti : sed in sanctificatis in utero est virtus divina operans : ergo non debet adhiberi sacramentum.
  2. Item, in natura nihil fit frustra : ergo multo minus in operibus divinis : sed frustra esset, si essent duae operationes ad unum habitum inducendum, cum per unam sufficienter haberetur : ergo cum sufficiens habeatur gratia per sanctificationem in utero, videtur quod frustra baptizaretur.
  3. Item, non iteratur sacramentum ne fiat iniuria : ergo sacramentum non debet conferri ne fiat iniuria operationi divinae in sanctificatione in utero.

Sed contra est, quod

  1. Si aliquis sanctus accedat ad baptismum, sicut Cornelius, nihilominus tamen necesse habet baptizari, sicut supra habitum est de his qui sancti veniunt ad baptismum : ergo a simili videtur, quod etiamsi in utero sit sanctificatus, baptizari adhuc teneatur.
  2. Item, constat, quod characterem non habet : ergo tenetur eum suscipere : et non potest nisi per baptismum : ergo tenetur baptizari.

Et haec sufficiant ad praesens : quia plura de hoc quaesita sunt supra in distinctione tertia.

 

Solutio. Dicendum, quod gratia sanctificationis in utero circa tres personas habuit locum, quae spiritualem ordinem Spiritus sancti habebant ad illam sanctitatem in utero, de qua dicitur, Matth. I, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Et, Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Et hic ordo super tertium Sententiarum expositus est.

 

Ad primum ergo quod in contrarium obicitur, dicendum quod natus secundum Adam est aliquis duobus modis, scilicet nativitate in utero quando formatum est puerperium, et nativitate ex utero quando procedit in lucem. Et de prima nativitate verum est generaliter quod dicit Isidorus, propter sententiam Domini : quia omnes tenet lege concupiscentiae conceptos, sicut dicitur, ad Ephes. II, 3 : Eramus natura filiae irae.

Sed de secunda non tenet nisi de renatis per sacramentum, et non per beneficium spirituale sanctificationis.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod totum tempus conceptus deputatur maledictioni : quia sic a singulis momentis acciperet maledictiones diversas, aut unam traheret successive : sed tantum unum momentum maledictionis est, scilicet in quo inditur anima.

Ad aliud dicendum, quod licet embryo per totum tempus conceptionis trahat nutrimentum a matre corrupta, vel a parentibus corruptis : tamen trahit non causam novae corruptionis : quia nutrimentum non efficitur novum corpus quod animetur, sed unitur corpori iam facto et animato, et ideo non habet causam corruptionis nisi in illo.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, quando datur illa gratia ?

Dicendum, quod post animationem : in lumbis enim Adae vel Abrahae vel aliorum etiam in carne parentum, vel ante conceptum, non potest aliquis sanctificari : et hoc totum super tertium Sententiarum ostensum est : et causa dicta est ibidem.

Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod notitia qua novit Ieremiam ante sanctificationem fuit notitia praedestinationis : et ideo subiungit de sanctificatione praesentis iustitiae, quando dicit : Antequam exires de ventre, sanctificavi te.

Ad aliud dicendum, quod Glossa sic intelligitur, Nondum erat ei spiritus vitae, id est, liber anhelitus quo ipse nutritur et fovetur separatus a matre : sed tamen ei erat spiritus qui est causa vitae. Et probatur per dictum angeli qui ad Beatam Virginem dixit : Hic mensis est sextus est illi, quae vocatur sterilis : nullus autem conceptus est quin mense sexto sit formatus, praecipue in terris calidis, sicut est terra ultramarina, in quibus etiam quandoque septimus mensis statim partui deputatur.

Ad aliud dicendum, quod pronior est ad miserandum : sed tamen non facit quod non potest fieri. Omnis autem forma ad hoc quod sit determinata, quaerit subiectum proprium : et ideo non dat gratiam antequam sit subiectum in quo possit recipi gratia et virtus : et hoc non est corpus. Praeterea, spiritualis medicina a spiritu ad corpus secundum rationem congruitatis debet derivari.

Si autem obiciat aliquis, quod potuit Deus causam infectionis amoveri a corpore : et tunc anima non inficeretur cum infunditur. Dicendum, quod potuit Deus facere : sed non decuit iustitiam, quia omnes in peccatis concipiendos condemnavit.

Praeterea, ille qui sic conciperetur, non esset sanctificatus ex hoc, sed esset in statu innocentiae primae : et hoc non esset decor iustitiae, sed esset deformitas, quod unus indigeret redemptore et alter non.

Ad aliud dicendum, quod cura morbi culpae non potest incipere in corpore : quia in corpore ut in subiecto non est culpa aliqua, sed poena tantum : et illa in parte remanet post baptismum, sed non inficit post baptismum propter gratiam redemptionis, et propter characterem baptismalem, sicut dictum est super secundum Sententiarum, in tractatu de peccato originali : et ideo congruissimo modo incipit medicina ab anima.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum est, quod haec gratia simpliciter maior est quam gratia baptizati : quia plus debilitat fomitem, sicut notatum est super tertium Sententiarum : sed gratia baptismalis secundum quid est maior, quia imprimit characterem, et secundum hoc est maior.

Et sic patet solutio ad omnia obiecta contra istum articulum.

 

Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod si nasceretur infans in utero cum gratia sanctificationis, ipse deberet baptizari propter praeceptum Domini, et propter characterem, sicut Ieremias fuit circumcisus, et Ioannes, et Beata Virgo, ut puto, fuerunt baptizati.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod divina operatio sufficientissima est ad hoc quod operetur : sed non operatur characterem baptismalem, nec solutionem praecepti sui : et ideo licet gratiam dederit, tamen restat adhuc necessitas baptizandi.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad secundum et tertium dicendum, quod nemo est adeo plenus gratia quin possit fieri plenior : et ideo ibi recipit gratiam pleniorem et characterem : et ideo divinae operationi non fit iniuria : sed si baptizaretur ad idem habendum quod habitum est per divinam operationem, tunc teneret obiectio facta.

 

 

D. Leo papa.

 

ARTICULUS X.

An aliquis invitus, amens, dormiens, potest baptizari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, D : Praeterea sciendum est, quod illi quibus nulla exstant indicia, etc.

Et quaeritur iuxta hoc, utrum si aliquis sit mutus, vel dormiens, vel invitus et reclamans, tamen posset baptizari ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Motus liberi arbitrii non exigitur ad baptismum, cum parvuli non habeant usum liberi arbitrii, in quibus tamen operatur virtus baptismi.
  2. Item, pro peccato alieno videtur sufficere fides aliena, id est, Ecclesiae : originale autem peccatum alienum est : ergo videtur, quod illi sufficiat fides Ecclesiae quae aequaliter offertur invitis et surdis et mutis et dormientibus et amentibus : sicut parvulis : ergo videtur, quod consequitur characterem et gratiam baptismalem.

 

Solutio. Dicendum, quod aliter est in invitis, et aliter in aliis. Distinguit enim Papa inter invitum, et invitum. Est enim invitus non credens, tamen operationi Ecclesiae non reclamando se subiiciens, ut hoc ipsum consequatur quod credit facere Ecclesiam : et hic consequitur characterem. Est etiam invitus aperte reclamans, et non subiiciens se operationi Ecclesiae : et hic nihil consequitur, etiamsi millesies immergeretur.

De amentibus autem puto, quod baptizandi sunt, praecipue si filii sunt Christianorum : et etiamsi alii baptizentur, puto quod recipiant characterem et virtutem baptismi, si sint amentes a natura. Si autem dum ratione utuntur, reclamaverint, puto quod nihil consequuntur, si baptizantur in amentia.

De dormientibus idem dico, quod si baptizantur, et reclamaverint in vigilia, non consequuntur quidquam : si autem annuerint, vel interrogati non reclamaverint, puto quod baptizari consequuntur characterem ad minus, et etiam gratiam si compuncti fuerint ante somnum : sed non est faciendum nisi in extrema necessitate periculi.

 

 

E. De illo qui pro ludo immergitur.

 

ARTICULUS XI.

An aliquis potest iocando vel mimice baptizari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Solet etiam quaeri de illo qui iocans, sicut mimus, etc.

Videtur enim, quod non sit baptismus : quia sicut statim dicitur in Littera, intentio exigitur in hoc, et in aliis sacramentis : mimice autem immergens iocari et non baptizare intendit : ergo ille nihil confert.

 

Sed contrarium videtur quod aliud consequitur : quia Augustinus super hoc dubitat.

Item, videtur quod intentio nihil operatur ad sacramentum : quia

  1. Dicit Augustinus, quod baptizat ebriosus, et baptizatum est : ebriosus autem non potest intendere : quia sicut notatum est super secundum Sententiarum, intentio est voluntas cum fine, vel ratio determinans finem : et ebriosus usum rationis non habet : ergo intentio in sacramento nihil operatur.
  2. Item, in Evangelio non fit mentio de intentione, cum dicitur in fine Matthaei, XXVIII, 19 : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. : non autem dicitur, Intendite baptizare.
  3. Item, ex parte suscipientis non exigitur intentio suscipiendi : ergo videtur, quod nec ex parte dantis intentio dandi.
  4. Item, omnes exponimur per hoc periculo, quia nescimus utrum sacerdos intendat aut non. Et videtur, quod ex odio multos potest negligere non intendendo : ergo videtur, quod cum baptismus sit sacramentum necessitatis, quod intentio esse non debeat,
  5. Item, de haeretico habitum est supra quod baptizat et tamen ipse non intendit facere quod facit Ecclesia. Quod autem opus haeretici imprimat characterem, dicit Ambrosius in libro de Libero arbitrio, de baptismo parvulorum, sic : Characterem multi lupi infigunt : qui videntur esse intus, verumtamen ad illud ovile quod unum est ex omnibus, non pertinere morum suorum fructibus cognoscuntur.
  6. Item, ibidem, Dominicus character cum ovis errans liberata ab errore, ad Christianam veritatem redit, agnoscitur, non improbatur.
  7. Etiam in Littera supra expresse habitum est. Ergo non intendens baptizat, ut videtur : ergo non exigitur intentio, sicut dicitur in Littera : et ita mimice baptizatus, baptizatus est, etsi totum fuerit mimicum, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod intentio ex parte dantis exigitur ad baptismum : sed non intentio consecrandi aliquid, sed tantum faciendi quod facit Ecclesia : et hoc exprimitur per verbum baptizandi, cum dicitur : Ego te baptizo, ut supra dictum est in quaestione de forma baptismi. Unde si ioculariter cum intentione faciendi quod facit Ecclesia super non baptizatum non reclamantem ante, vel tunc, proferatur, baptizatum est : et tunc non totum est mimicum : quia intentio in verbo primae personae expressa, mimica non fuit. Si autem mimicum est, et ille reclamat, tunc nihil ille consequitur.

 

Ad illud quod contra obicitur, dicendum quod aliud est baptizare ebriosum, quam ebrium : ebrius enim in actu non habet usum rationis, sed ebriosus non necessario est ebrius.

Ad aliud dicendum, quod intentio significatur in actu baptizandi expresse : quia praeter intentionem non est ordinata actio a sapiente.

Ad aliud dicendum, quod ex parte suscipientis ponitur intentio ad factum Ecclesiae, quando non reclamando se submittit : et talis intentio sufficit.

Ad aliud dicendum, quod ex hoc non exponitur periculo : quia exprimitur generalis intentio in verbo baptizandi : et illa expressio sufficit ad intentionem Ecclesiae, scilicet ad faciendum quod facit Ecclesia : licet non credat hoc aliquid valere : talis autem intentio sufficit, ut iam dictum est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

F. Quod duo tempora erant in quibus baptizabantur homines.

 

ARTICULUS XII.

An in electis baptizandis debent servari duo tempora, scilicet Paschae et Pentecostes ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, F : Agnoscendum est etiam in baptizandis electis, etc.

Quae sit ratio illorum duorum temporum ? quia

Videtur, quod in Epiphania deberet esse baptismus : quia

  1. Tunc baptizatus est Dominus, et vim regenerationis contulit aquis.
  2. Item, tunc aperti sunt super eum coeli, sicut baptismus coelos aperit : ergo tunc magis est secundum congruentiam tempus baptizandi.
  3. Item, in die nativitatis videtur esse tempus : quia baptismus habet similitudinem cum regeneratione spirituali : ergo ordinatur ad nativitatem magis quam ad resurrectionem, ut videtur.
  4. Praeterea, cum sit sacramentum necessitatis quod differre est periculum, videtur semper esse tempus baptizandi.

 

Solutio. Tempus necessitatis est semper, quando nascuntur parvuli : sed tempus congruentiae est bis in anno, ut tangitur in Littera : quia per baptismum consignamur morti et resurrectioni, ut dicit Apostolus, ad Roman. VI, 4, quoniam sepelimur cum illo per baptismum in mortem, etc. : et ter immergimur propter triduanam sepulturam : et nudi extrahimur propter testimonium resurrectionis. Hoc est quod dicit : Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. In Pentecoste autem : quia Spiritus sanctus operatur in baptismo, qui tunc missus celebratur.

Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod vis regenerativa est imperfecta ad regenerandum, quam contulit Dominus tactu suae mundissimae carnis frigentibus undis, ut dicit Beda, et reducitur ad actum per veritatem Passionis et invocationem Trinitatis : et ideo in Passione aqua cum sanguine de latere Christi exivit, ut intelligatur sanguis in aqua operans.

Ad aliud dicendum, quod coelum tunc apertum fuit ad exitum gratiae : sed ad introitum in gloriam apertum fuit in Passione et Resurrectione, et quoad locum in Ascensione, sicut supra determinatum est.

Ad aliud dicendum, quod ut dicit Petrus, Gregorii discipulus, in benedictione cerei paschalis : nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset : et ideo spiritualis regeneratio magis pertinet ad resurrectionem, quam ad nativitatem quia in resurrectione Christus deposuit vetustam poenalitatem, sicut homo deponit vetustatem peccati.

 

 

G. De responsione patrinorum.

 

ARTICULUS XIII.

An venientes ad baptismum, fidem debent profiteri ? et, An illa professio sit votum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, G : Porro cuncti ad baptismum venientes, fidem suam profiteri debent, etc.

Ex hoc enim videtur esse votum sponsio, quae fit in baptismo : quia votum est spontanea promissio melioris boni, deliberatione et obligatione firmata : sed constat, quod peccans contra votum, peccat dupliciter uno peccato, quia actum illicitum committit, et quia contra votum facit : ergo videtur, quod omnis baptizatus peccando post baptismum, dupliciter peccat : ergo baptizatus condemnationem suam deteriorem facit.

 

Solutio. Dicendum, quod non est votum nisi valde generaliter et improprie sumendo : quia votum est conceptio melioris conditionis boni, et promissio deliberata obligatione firmata : non autem dicitur melius bonum nisi consilii, non praecepti : baptizandus autem non promittit nisi bonum praecepti, ad quod tantum obligatus est : et ideo non est votum proprie.

Et sic patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XIV.

An parvulus ad aetatem veniens, tenetur ad ea quae pro ipso voverint patrini ?

et, an patrini obligati sunt tamquam fideiussores fidei eorum ? et, quo sensu patrini decant : Credo ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, G, § 1 : Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, etc.

Utrum parvulus ad aetatem veniens, obligatur ad ea quae pro eo spoponderunt patrini ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit Dionysius, quod sensus verborum quae dicunt patrini est, quod puer ille in sensum veniens, tenebit sacras confessiones, quae ibi spoponderunt : ergo obligatur, ut videtur, ad hoc.
  2. Item, maius est quod homo sit ordinatus ad bonum, quam ad malum : sed ad malum ligati sumus alterius transgressione : ergo etiam ad bonum obligari possumus alterius obligatione et confessione : ergo pueri obligantur per verba patrinorum, ut videtur.

Sed contra : Si aliquis vovet filium suum religioni ante annos discretionis, filius ad annos discretionis veniens, non est obligatus : ergo a simili non obligatur per responsa patrinorum.

 

Ulterius quaeritur, utrum patrini obligati sunt quasi fideiussores fidei eorum ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Ita dicit Augustinus in quodam sermone : Vos autem omnes tam viros quam mulieres qui filios in baptismate suscipitis, moneo, ut vos cognoscatis fideiussores apud Dominum exstitisse : monete ergo eos ut semper castitatem custodiant, iustitiam diligant, caritatem ament, ante omnia symbolum et Dominicam orationem discant : et vosipsi tenete, et illis quos suscepistis, ostendite. Ergo videtur, quod obligantur.
  2. Item, Ambrosius : Longe plus debemus diligere filios quos sacro fonte levavimus, quam quos genuimus : constat autem, quod nos obligamur providere pueris carnalibus bona : ergo multo magis spiritualibus : ergo tenemur tamquam fideiussores pro eis.

 

Ulterius quaeritur, ex quo sensu patrinus pro parvulo dicit : Credo ?

Aut enim loquitur in persona sui : aut in persona parvuli. Si in persona sui : hoc nihil est : quia sacerdos quaerendo fidem, nominat parvulum, et quaerit de parvulo. Si autem loquitur in persona parvuli : tunc videtur falsum dicere, quia parvulus non credit.

 

Solutio. Dicendum videtur, quod parvulus obligatur ad fidem, et ad mores qui continentur ex susceptione baptismi.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod nihil est simile : quia in baptismo non promittitur aliud pro parvulo, ad quod ex naturali lege non tenetur : sed in voto est ultra hoc spontanea obligatio : et ideo hoc non potest alius facere pro alio. Unde parvulus in baptismo non facit nec accipit novam obligationem : sed potius emolumentum accipit ex confessione fidei alienae, quae sibi debet fieri propria.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod patrini obligamur ad diligentiam, si alias non instruantur : sed quia in solemni Ecclesia cantatur « Pater noster », et « Credo in Deum », et mores praedicantur, et ostenduntur in exemplis bonorum modo : idcirco non adhibetur tanta sollicitudo, sicut in primitiva Ecclesia, quando parvuli inter infideles nutriebantur : et hoc intendit auctoritas Augustini.

Ad id quod obicitur de Ambrosio, dicendum quod secundum quid magis debemus diligere spirituales filios, sed carnales simpliciter : magis autem dico secundum quid, in quantum spiritualis filiatio nobilior est, quam carnalis : simpliciter tamen magis obligamur filiis carnalibus : et in ordine diligendorum carnales spiritualibus praeponuntur, ut supra in tertio Sententiarum notatum est.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de sensu verborum, dicendum, quod cum dicitur, « Credo » vel « Abrenuntio », in persona parvuli dicitur : et tantum valet ibi « Credo », quantum sacramentum fidei paratus sum suscipere, cum non habeam obicem contrariae voluntatis et dissensus : et ad huiusmodi credere non exigitur casus liberi arbitrii.

Unde ex hoc potest patere solutio ad obiectum in contrarium.

 

 

H. De catechismo et exorcismo.

 

ARTICULUS XV.

Quare catechizantur parvuli ? et, ad quid valet catechismus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, H, Illa autem interrogatio et responsio fit in catechismo, cui additur exorcismus.

Quaeritur enim, quare catechizatur parvulus, cum adhuc non sit susceptivus disciplinae ?

Videtur enim deviare Ecclesia.

 

Item quaeritur, ad quid valet exorcismus ?

Aut enim expellit daemonem ab obsidione parvuli corporali, aut spirituali. Si corporali : tunc non deberet fieri nisi in corporaliter obsessis et furiosis ex oppressione daemonis : et hoc non fit. Si autem fit ad expellendum spiritualiter a parvulo : aut habet effectum, aut non. Si habet effectum : ergo exorcizatus non baptizatus potest salvari, et in statu esse salvandorum : quod falsum et haereticum est. Si autem non habet effectum : tunc pro nullo et ridiculose fit.

Sunt autem quidam, qui ad hoc dicunt, quod habet effectum non in se, sed in baptismo, ut scilicet baptismus consequatur effectum pleniorem. Sed hoc nihil mihi videtur : hoc enim esse non potest nisi confortando baptismum, vel disponendo subiectum ut magis fiat habile ad gratiam percipiendam. Si primo modo : hoc est impossibile : quia quod non est, non potest conferri : baptizatus autem adhuc non est, quando exorcizatur parvulus. Nec secundo modo esse videtur : quia non potest disponere subiectum, nisi aut ex parte poenae, aut ex parte culpae. Non ex parte poenae : quia illa connexa est culpae : et non debilitatur, nisi culpa debilitata. Nec ex parte culpae : quia illa aut tota dimittitur, aut tota manet : constat autem, quod non tota dimittitur in exorcismo : ergo tota manet : ergo subiectum ante exorcismum et postea aequaliter se habet : ergo in nullo disponitur ab exorcismo.

 

Ulterius quaeritur hic de his quae fiunt in exorcismo et catechismo, quae et quot sint, et secundum quem ordinem, et quando fiant ?

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod duplex est vis daemonis, scilicet interior, et exterior : unde per exorcismum puto, quod debilitatur vis daemonis exterior, et non interior : sicut probat obiectio. Vis autem daemonis exterior est qua commovet fomitem in adulto, ne consequatur baptismum : et in parvulo ponit actiones mortis ante baptismum : et contra hanc vim exteriorem puto valere exorcismum.

Et per hoc patet solutio ad primo quaesita : quia baptismus operatur contra vim interiorem, et exorcismus contra vim exteriorem quae est in fomite.

 

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de numero et ordine eorum quae exiguntur in baptismo : dicendum quod secundum diversas Ecclesiae consuetudines variantur in numero et in ordine. Sed ut frequentius, primo exsufflatur : ut vis daemonis exterior pellatur. Secundum, quod signum crucis fit ei in pectore et in fronte : ut diabolus se cognoscat pelli ab eo, tam in occulto cordis, quam in aperto confessionis. Tertio, accipit sal in ore : ut sapori sapientiae praeparetur, et foetor fomitis restringatur. Deinde fit linitio narium et aurium cum sputo : ut discretionem fidei habeat, et gratiae, quae per salivam a capite descendentem significatur, et sensus eius quoad doctrinam in auditu fidei, et discretione fidei signata in naribus, aperiantur Christo. Deinde fit unctio in pectore propter cor Deo praeparandum, et in scapulis propter onera Domini cum invocatione Trinitatis, sine cuius adiutorio nihil facere possumus.

Post baptismum autem fit unctio chrismatis in vertice : ut aperiatur mens imputribilis Deo, ita quod mente contempletur aeterna : quae significantur per chrisma confectum ex oleo lucente et balsamo conservante a putredine. Deinde fit vestitio de vestimento candido in signum innocentiae, quae accipitur in baptismo, et gloriae quae accipitur in resurrectione. Tandem accensus cereus in manu ponitur, ut sit lucerna pedibus eius verbum Dei, et lumen pedibus suis contra tenebras spirituales.

Et haec de baptismo dicta sufficiant.