Distinctio X — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio X

DISTINCTIO X

De errore maioris inconvenientiae circa Eucharistiam.

 

 

A. De haeresi aliorum qui dicunt corpus Christi non esse in altari nisi in signo.

 

DIVISIO TEXTUS

Sunt et alii praecedentium insaniam, etc.

In praehabitis exclusit Magister errorem quorumdam dicentium corpus Christi non sumi a malis : qui fuit error minoris inconvenientiae. Hic autem tangit errorem maioris inconvenientiae, eorum scilicet qui negant corpus Christi esse in altari.

Contra istud primo inducit quasdam auctoritates Canonis et Patrum, ex quibus habuit ortum ;

et secundo, easdem solvit et determinat, ibi, B : Quae ex eadem ratione omnia accipienda sunt, etc.

Tertio, ponit sophisticas rationes quibus isti decipiebantur, et solvit, auctoritatibus improbans dictum eorum, ibi, C, § 2 : Satis responsum est haereticis, et obiectionibus, etc.

Et hoc est quod dicit usque ad sequentem partem, in qua tangit de modo conversionis.

Et per hoc patet sententia : et si quid minus est, per disputationem manifestabitur.

 

 

ARTICULUS I.

An corpus Christi vere sit in altari, aut solum sicuti signatum in signo ?

 

Sit ergo haec prima quaestio de errore quem nititur Magister in Littera elidere, scilicet an corpus Christi sit in altari, vel non ?

Videtur enim multis rationibus, quod non sit :

  1. Quidquid enim est immutabile, nihil abiiciens, et nihil recipiens, hoc non fit in aliquo loco per conversionem alicuius in ipsum : corpus Christi gloriosum est immutabile, nihil abiiciens, et nihil recipiens : ergo non fit in aliquo loco per conversionem alicuius in ipsum. Maior patet per se : et si aliquis dubitat, probatur sic : Omnis mutatio fit per alicuius abiectionem, et alicuius adventum : ergo a destructione consequentis, quod nihil abiicit, aut nihil accipit, hoc est immutabile omnino. Si autem nihil suscipit, videtur sequi necessario, quod nihil convertitur in ipsum.
  2. Item, omne quod loco circumscribitur, non fit in alio loco nisi prius recedat a loco in quo est : corpus Christi loco circumscribitur : ergo non fit in alio loco, quam in caelo, nisi prius recedat a loco coeli empyrei in quo est : non autem recedit, ut Sancti omnes dicunt : ergo non fit in loco alio : ergo nec in altari : ergo non est in altari, ut dicit illa opinio.
  3. Item, secundum modum loquendi, maioris dignitatis et simplicitatis sunt spiritus quam corpora : nullus autem spiritus creatus potest simul esse in diversis locis : ergo multo minus potest corpus simul in diversis locis esse : corpus autem Christi est in coelo manens : ergo non in altari.
  4. Item, de Deo haec est falsa, Deus est alibi quam ubi ipse est, cum tamen Deus sit ubique : ergo multo magis falsa est de his quae loco diffiniuntur et circumscribuntur : corpus autem Christi loco circumscribitur : ergo est in loco determinato, et non est alibi quam ubi est : ergo non est alibi quam in coelo, quia ibi est : ergo non est in altari.
  5. Item, si daretur, quod posset esse alibi, et hoc simul et semel, videtur ex hoc sequi, quod posset esse ubique : et hoc duabus rationibus, quarum una est : quia, sicut alibi dicitur, si duo corpora possent esse simul in uno loco, eadem ratione et infinita : ita videtur sequi hic, quod circumscriptio loci non magis repugnat ad esse simul in pluribus locis quam ad esse ubique : si ergo potest esse in pluribus locis, potest etiam esse ubique. Secunda ratio est : quia detur, quod consecretur ubique, et in omni loco est ubi consecratur : ergo erit tunc ubique. Hoc autem si forte non videatur alicui inconveniens, ostendatur esse inconveniens sic : Augustinus dicit, quod soli Deo proprium est esse ubique : corpus autem Christi non est Deus, sicut nec anima Christi Deus est, licet homo Deus sit : et sic corpori Christi non convenit esse ubique : ergo videtur non esse in altari.
  6. Item, videtur, quod non sit intelligibile corpus Christi esse in altari : loco enim circumscribitur, cui assignatur principium, medium, et terminus secundum diversitates loci : constat autem, quod id quod numquam est extra terminos contentos, qui sunt termini locati intra, numquam est extra terminos continentes, qui sunt locus corporis : corpus autem Christi numquam est extra terminos contentos in coelo empyreo, qui sunt dimensiones sui : ergo numquam est extra terminos loci continentis : non autem potest esse in altari nisi sit extra terminos continentes scilicet loci : ergo numquam est in altari, ut videtur.
  7. Si forte dicas, sicut fere omnes dicunt, quod corpus Christi tria habet, et per illa tria se habet ad locum. Est enim corpus dimensionem habens, et per hoc habet quod loco circumscribitur. Est idem gloriosum, et per hoc habet quod potest esse cum alio corpore eodem loco. Item, est unitum divinitati, et ex hoc habet quod potest esse in pluribus locis simul. Sed illud videtur non posse stare. Primo quidem : quia corpus Christi antequam esset gloriosum, secundum hoc, non potuit esse cum alio corpore in eodem loco, quod est erroneum : quia ipse in coena corpus suum dedit antequam glorificaretur : unde illa distinctio nihil videtur valere ad propositum.
  8. Praeterea, aliud est quaerere, Quid Deus possit facere ? et aliud, Quid in rebus possit fieri ? ut dicit Augustinus. Quod enim quantum moveatur localiter in nunc sive in instanti, Deus potest facere : et tamen Deus non potest facere quin accipiatur necessario primum et ultimum : ergo necessario fit successio in motu ipsius, et motus in instanti non potest ei convenire. A simili, licet corpus illud sit unitum divinitati, tamen haec unio non tollit ab eo dimensionem circumscriptibilem : sed illa remanente, videtur impossibile esse, quod simul sit in diversis locis.
  9. Item, quae est necessitas, quod Christus sit in altari eum corpore et anima ? Videtur enim gloriosius operari posse, ubi aliquis non est praesentialiter, quam ubi est : ergo Christo etiam gloriosius esset facere gratiam huius sacramenti, ubi non esset praesentialis, quam ubi esset praesens : ergo videtur, quod cum ipse semper faciat melius, quod ipse non sit in altari.
  10. Item, supra in principio libri, tactae sunt causae quibus instituta sunt sacramenta, et una est ibi posita, quae est causa humilitatis, ut scilicet in hoc homo humilietur, quod quaerit salutem in inferioribus se. Si autem Christus dicatur esse in altari, nihil est in hoc sacramento inferius homine : ergo perit causa institutionis, et fructus sacramenti : ergo melius est ponere Christum non esse in altari, quam esse, ut videtur.

 

Si hoc conceditur,

  1. Erit expresse contra fidem, sicut dicitur in Littera.
  2. Item, esset contra gratiam. Dicitur enim in Deuteronomio, XXXII, 4, quod Dei perfecta sunt opera : si ergo perfecta sunt opera creationis, multo magis perfecta esse debent opera gratiae et recreationis in sacramentis : haec autem gratia praecipue est ut nos coniungamur Deo, et ipse coniungatur nobis : ergo in aliquo sacramento debet ista coniunctio esse completa : ergo in aliquo sacramento nobis corporaliter debuit coniungi.
  3. Item, in donis gratiae gratum facientis quae est gratuita virtus Spiritus sancti, essentialiter, potentialiter, et praesentialiter, et per inhabitantem gratiam coniungitur et illabitur nobis. Cum ergo adhuc sit alia pars gratiae gratum facientis in sacramentis, per illam debet coniungi his unde trahit effectum : ille autem est Christus passus in corpore et anima, a quo omne sacramentum habet vim : ergo ipse idem in aliquo sacramento in corpore et anima nobis debet coniungi, ut videtur.
  4. Item, Ad Hebr. II, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut esset conformis nobis in natura : sed ex eisdem secundum naturam generatur natura, et cibatur : ergo videtur, quod etiam in sua natura conformis nobis debuit esse noster cibus.
  5. Item, nos omnibus modis indigebamus sibi conformari : ergo oportuit hoc fieri per aliquid incorporans nos ei : hoc autem esse non potuit nisi ipse : ergo oportuit, quod per ipsum incorporemur ei : ergo necesse fuit, quod corpus suum in aliquo daret nobis : in nullo autem ita convenienter datur sicut in edulio : ergo in edulio debuit nobis dari, ut videtur.

 

Solutio. Absque omni ambiguitate tenendum est, quod Christus corporaliter est in altari : et quod haeresis sit id quod recitat Magister in Littera, scilicet quod Christus non sit in altari nisi sicut signatum in signo.

 

Ad obiectum autem primum contra hoc, dicendum quod absque dubio corpus Christi modo est immutabile, nihil suscipiens nihilque abiiciens, quia est gloriosum : tamen non sequitur hoc quod pro consequenti, quasi adhuc ulterius inferatur, quod non efficiatur alicubi per conversionem alicuius in ipsum : aliter enim est de conversione in aliud secundum totam essentiam, et aliter est de conversione in aliud secundum partes : partes autem voco partes essentiales quae sunt materia et forma : et hoc verum est, quod nihil secundum materiam convertitur in aliud, nisi cuius materia recipitur ab alio, et non forma, quia forma abiicitur. Sed hic non est ita : quia tota essentia panis non annihilata, nec manens substantia panis transit in totum corpus Christi secundum materiam et formam : et ideo necesse est eodem modo manere nihil recipiendo, et tamen effici ibi ubi fit talis transsubstantiatio.

Ad probationem autem dicendum, quod est mutatio quae fit a motore imperfecto, cui non tota materia mobilis obedit, ut in ipsa inducatur id quod intendit : sicut est mutatio naturalis : et de illa tenet probatio. Est etiam mutatio moventis virtute infinita, cui tota essentia quae est composita ex materia et forma, obedit in conversione in id quod intendit, et talis est in sacramento.

Ad aliud quod obicitur de loco, dicendum videtur, quod hoc verum est de his quae non habent comparationem ad locum, nisi uno modo, ut sunt ea quae tantum diffinitive vel circumscriptive sunt in loco. Sed de corpore Christi non est sic : quia habet duplicem comparationem ad locum : unam per se ubi est in propria forma, ut ubi circumscribitur loco, et assignatur ei primum et medium et ultimum in partibus loci : et ubi est primum, hic non est ultimum. Aliam etiam habet comparationem ad locum per aliud in quo ipse est totus in toto, sicut est forma hostiae : quia ipse in tota hostia est totus, et in qualibet parte totus : et non est ei assignare primum et medium et ultimum secundum partes loci ipsius hostiae : et hoc plenius habebitur infra. Unde si Christus efficeretur in loco aliquo circumscriptive, tunc bene concederem, quod recederet a loco in quo erat circumscriptive : sed ad hoc quod alibi efficiatur in loco aliter quam est hic, non oportet quod recedat vel moveatur in isto in quo est circumscriptive.

Ad aliud dicendum, quod loci diversitas, id est, quod diversimode potest esse in locis diversis, non convenit spiritui in quantum spiritus, eo quod neque corpori in quantum corpus : sed convenit Christo in quantum in se et ad alios eosdem vivens operatur : secundum se autem est in loco circumscriptive : ad alios autem comparatus quos unit sibi, oportet quod apud eos sit in ratione et forma cibi qui unit per modum nutrimenti. Obiectio autem illa procedit, ac si ista attribuantur corpori per hoc quod est corpus.

Ad aliud dicendum, quod licet de Deo qui ubilibet est, ista sit falsa, Deus est alibi quam ubi est : eo quod ipse sit ubique, et in se per ly alibi importatur diversitas loci ad ubique, et ideo falsa est tamen haec est vera, Deus est aliter in lapide et in Sanctis et in se, et aliter in templo et aliter in foro, ita quod modus alteritatis retorquetur ad effectus. Ita etiam bene concedendum esse videtur, quod haec sit falsa, quod corpus Christi sit alibi quam ubi est : quia ubi notatur alteritas vel alietas loci ad ubi : in quo simpliciter est sine distinctione modi essendi ubi circumscriptive vel sacramentaliter : et ideo ad illa sequuntur contradictorie opposita : quia cum ipse sit ubi est, et ipse sit alibi quam ubi est, oporteret quod in omni loco in quo est, etiam non esset, sed in alio. Sed tamen haec est vera de corpore Christi, Corpus Christi est alibi quam ubi est circumscriptive quia est in sacramento in quo non est circumscriptive, sed essentialiter in toto totus, et in qualibet parte totus.

Ad aliud dicendum, quod si detur Christum posse esse hic circumscriptive, et in multis aliis locis sacramentaliter ex hoc non sequitur, quod possit esse ubilibet : et hoc patet, quia cum dicitur, Deus est ubique, sensus est, Deus continet omnem locum et omnem loci particulam, et influit ei virtutem qua locatum continere possit : hoc autem neutro modo se Christus habet ad locum : quia circumscriptive existens in loco, non est ipse in qualibet particula loci totus. Similiter sacramentaliter existens in loco, licet sit in qualibet parte formae totus, non tamen illa forma per quam Christus est in loco, tota est in qualibet parte loci. Et Christus in altari, ut puto, non habet comparationem ad locum nisi mediante forma sacramenti : et sic patet, quod non sequitur ex hoc ipsum esse ubique secundum quod Deo proprium est esse ubique.

Praeterea, non in omnibus locis et partibus loci consecrari potest corpus Christi, vel etiam consecratum haberi : et ideo iterum ei non convenit esse ubique : tamen haec secunda ratio non probat corpus Christi ubique posse esse per se, sed per accidens. Prima vero probat per se ubique esse : quod ei non convenit, sed convenit ei posse esse in pluribus locis.

Ad aliud dicendum, quod in veritate quidquid terminans intra tangit locantis corporis terminatos extra, illud mensuratur quantitate interiori et exteriori : et si non habeat aliam comparationem ad locum, quam illam qua quantitate interiori convertitur, sic quantitate exteriori non potest esse in diversis locis simul, sed successive tantum : et hoc ideo, quia dimensiones locantis quae hic sunt, non possunt esse simul et semel alibi. Sed in corpore Christi non est ita, eo quod diversis modis se habeat ad locum, ut praehabitum est : et ideo potest esse in diversis locis.

Ad aliud dicendum, quod ad hoc quod corpus Christi possit esse cibus nos ad se convertens, oportet quod sit divinitati unitum : et cum gratia illius conveniat ei esse in pluribus locis ubi sunt membra cibanda vel cibata, dixerunt quidam, quod in quantum divinum est corpus, habet quod possit esse in locis pluribus : et bene concedo, quod bene habet hoc : non in quantum est gloriosum, sed potius in quantum est cibus.

Ad aliud quod contra hoc obicitur, dicendum videtur, quod licet divinitas unita non tollit quantitatem, tamen ab ipsa unione confertur ei potentia quam non habuit, scilicet potentia cibandi spiritualiter : et per consequens confertur ei, quod possit esse ubi cibanda membra sunt in diversis locis : et ideo non est simile de quanto moto, cui non confertur nova potentia ultra divisibilitatem quantitatis : quia necesse est in loco motus sui primum pertransire minus se aut aequale, quam pertranseat maius se, ut probatur in IX Physicorum, ante finem.

Ad aliud dicendum, quod est necessitas magna : quia licet Christus absens possit dare gratiam, tamen gratia illa non haberet omnimodum complementum : eo quod ipsa non est ipse, et totum quod ipse est ipsa gratia : et ideo ut operetur in nobis se toto, necesse est se totum nobis dare in sacramento.

Ad aliud dicendum, quod adhuc salvatur causa institutionis in sacramento, scilicet humilitas, ratione specierum panis et vini post conversionem, et ratione substantiae panis et vini ante conversionem : et ideo hoc non impedit.

 

 

ARTICULUS II.

An verum sit quod dicit Magister, Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, etc.

Hoc enim expresse falsum est : quia idem corpus comederunt, et eumdem sanguinem biberunt.

Si forte tu dicas, quod Magister videtur in Littera solvere, ut non hoc corpus, etc., id est, non sub eadem specie qua crucifigetur, comedetis. Contra :

  1. Secundum hoc etiam in forma Eucharistiae, cum dicitur, Hoc est corpus meum, possemus dicere, Non hoc est corpus meum : quia non est ibi sub specie corporis, sed sub specie panis.
  2. Item, pronomen hoc significat substantiam et demonstrat eam : ergo cum substantialiter sint idem corpus, videtur quod non debeat dicere, Non hoc est corpus quod videtis, etc., sed potius sic : Hoc quidem corpus, sed non sub tali specie ministratum.
  3. Praeterea, quid est hoc quod dicit : Caro non prodest quidquam ? Si enim caro non prodest quidquam, tunc nihil quod fit in respectu sacramenti prodest quidquam. Probatio. Virtute sacramenti nihil convertitur ibi in spiritum increatum vel creatum : ergo de spiritu nihil est ibi virtute sacramenti, sed tantum caro et corpus : ergo si illa non prodest quidquam, videtur quod sacramentum non prosit quidquam.
  4. Item, per hoc quod dixit, Intellexistis spiritualiter ? spiritus et vita sunt : videtur minime : quia Dominus instruxit discipulos, quod secundum intellectum spiritualem intelligant de mysterio sacramenti : et hoc est contra veritatem, quia Christus nobis corporaliter et essentialiter datur in sacramento, et non spiritualiter tantum.
  5. Item, modus spiritualis manducationis est sine praesentia sacramenti : ergo intelligendo spiritualiter, si referatur ad modum manducandi, de quo instruit ibi Dominus Apostolos, videtur quod non intelligatur quidquam de ritu sacramenti, quod falsum est : et ideo nulla vel imperfecta videtur esse expositio Augustini.

 

Solutio. Dicendum ad hoc quod Augustinus optime exponit in Littera : et quia haeretici non intellexerunt expositionem, ideo fomitem erroris in verbis illis acceperunt.

 

Dicendum ergo ad primum, quod comedere dicitur duobus modis : primo modo carnaliter, secundum quod ponit virtutem fortiorem in comedente convertente ad se cibum : et in tali comestione cibus dividitur et patitur, et a se ad cibatum convertitur : et istum intellectum acceperunt discipuli qui abierunt retro : et facti sunt haeretici et haeresiarchae aliorum haereticorum qui adhuc sunt, per doctrinam, vel per imitationem : et sic intelligit Augustinus : Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis : et sic demonstrativum pronomen demonstrat substantiam. Alio modo dicitur comedere, ita quod sit cibus spiritualis spiritualiter reficiens, et cuius virtute cibatus convertitur ad cibum spiritualiter per unionem, et non corporaliter per identitatem : et hoc modo intelligit Dionysius et Augustinus : et hoc, vocat spiritum et vitam : et Augustinus vocat spiritualem intellectum, id est, intellectum cibi spiritualis spiritualiter reficientis. Unde Magister in Littera sequentis capituli minus dicit : quoniam virtute verborum continetur, et relinquit legentibus materiam inquisitionis. Per hoc ergo patet solutio ad hoc quod obicitur de forma, cum dicitur : Hoc est corpus meum.

Ad aliud dicendum, quod pronomen substantiam significat : sed cum dicit Augustinus, quod non hoc corpus quod videtis, etc., non intelligit ipse, quod non essent manducaturi idem numero : sed potius, quod illud idem numero non essent manducaturi secundum intellectum corporalis manducationis, sicut ipsi intellexerunt : sed quod idem numero comesturi essent sacramentaliter.

Ad aliud dicendum, quod totum ad eumdem intellectum refertur : quia si caro Salvatoris ad nos converteretur (sicut ipsi credebant) et divideretur dentibus, non prodesset nobis quidquam : quia sic non uniret nos meliori quam nos sumus : sed potius ipsa deficeret in nobis, et periret : et ideo dicit Augustinus exponendo, et bene, quod intellectus carnalis non prodest quidquam, sed etiam nocet plurimum.

Ad aliud dicendum, quod illud quod dicit Augustinus : Intellexistis spiritualiter ? spiritus et vita sunt : non excludit sacramentalem comestionem, sed potius supponit eam : sed excludit in comestione sacramentali carnalis comestionis intellectum, ut iam dictum est.

Et per hoc etiam patet solutio ad ultimum.

 

 

B. Determinatio praemissorum.

 

ARTICULUS III.

An hoc verum sit quod dicit Magister : Ipsum quidem, et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo, B, circa initium : Ipsum quidem, et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur, etc.

Secundum enim hanc Litteram duo contradictoria videntur poni circa idem, cum ly ipsum in singulari demonstrat corpus, scilicet quod manducabatur, et non manducabatur. Hoc autem videtur inconveniens : quia

  1. Contradictio est oppositio cuius non est medium secundum se : et necesse secundum alteram esse falsam, et alteram veram.

Si dicas, quod non sunt contradictoriae : quia respectu diversarum formarum non est inconveniens idem numero corpus manducari et non manducari : videtur, quod hoc nihil sit : quia quaedam formae et actus et passiones conveniunt absolute secundum substantiam rei cuius sunt : quaedam autem sunt relativae. Verbi gratia, albedo est forma absoluta, et inest albo, sive comparetur ad aliud, sive non : similitudo autem est forma respectiva : ergo non inest nisi secundum comparationem ad aliud : et in his quae conveniunt absolute, semper insistunt, et respectu omnium insunt : de sic autem convenientibus est comestio corporis : ergo si corporis est ut sit comestum vel comedatur, convenit ei et in forma panis et in forma humana, ut comedatur, et numquam convenit ei non comedi.

  1. Item Philosophus in I de Generatione et corruptione, capitulo de augmento, vult quod nihil nutrit nisi secundum id quod est substantia, et auget secundum id quod est substantia quanta : si ergo corpus Christi verissime nutrit et verius quam cibus carnalis, ipsum per substantiam comeditur : quod autem secundum substantiam comeditur, simpliciter comeditur : ergo de ipso non contingit vere dici, quod uno modo comeditur, et alio non : et sic iterum nihil est quod dicitur in Littera.
  2. Item, gustus secundum quod est sensus alimenti etiam quidam tactus est, ut dicit Philosophus : ergo non accipit speciem nisi cum tactu substantiae quae disponitur specie illa : ergo nihil est dictum, quod secundum unam formam comedatur aliquid, et secundum aliam non : quia nihil comeditur nisi secundum suam substantiam.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate Augustinus accipit hic comestionem pro comestione sacramentali, in qua sunt duo, scilicet divisio specierum per masticationem et fractionem, et incorporatio cibantis quae fit in cibo, scilicet capiti Christo. Et vult Augustinus, quod coniunctim utrumque simul non potest referri ad corpus quod videbatur a discipulis in propria forma : et sic verificatur quod dicit, non ipsum visibiliter : sed utrumque verificatur in eo in quo est invisibiliter, scilicet in quo non videtur in forma propria : quia ibi fractio et divisio referuntur ad speciem panis, et incorporatio ad virtutem corporis : et hoc est quod dicit ipsum manducare invisibiliter.

 

Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod licet comedere cadat super corpus Christi absolute acceptum, tamen secundum quod plura importat ly comedere, quae non conveniunt corpori gratia unius quod est in ipso, sed gratia diversorum : sicut divisio et fractio ex parte una, et unio sive incorporatio ex parte alia : sic bene potest ei attribui comedi secundum unum modum, et non comedi secundum alium modum : quia non tota ratio comestionis sacramentalis est in corpore secundum substantiam corporis : sed quiddam quod est de ratione comestionis, est citra species panis et vini : ideo non contradicunt : sed si utrumque respiceret corporis substantiam absolute, tunc videretur concedendum, quod omnibus modis comederetur.

Ad aliud dicendum, quod corpus quidem nutrit nos secundum substantiam, et non secundum accidentia : secundum substantiam dico unitam divinitati : sed illud nutrimentum est secundum alterum tantum quod est in ratione comestionis, et non secundum id quod est masticatio et divisio et fractio quaedam cibi : et secundum hoc bene conceditur, quod corpus Christi existens in forma humana nutrit, licet non sic exhibeatur in sacramento, quod actus masticationis sit super speciem humanam.

Ad aliud dicendum, quod non est ita in hoc sacramento : quia accidentia habent hic virtutem quamdam substantiae in hoc quod sunt sine subiecto, et nutriunt corpora, et corrumpuntur, et convertuntur : et de hoc infra erit quaestio : et ideo cum hic sit alimentum in solum accidentibus, non spirituale, sed corporale, sufficit gustui tactus accidentium tantum.

 

 

ARTICULUS IV.

An sacramentum Eucharistiae bene dicatur componi ex visibili elementorum specie, et carne Christi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, circa medium : Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, etc.

Videtur, quod nulla sit haec confectio sive compositio quam Magister tangit in Littera, scilicet quod sacramentum componatur ex visibili elementorum specie et Domini nostri Iesu Christi carne, sacramento videlicet, et re sacramenti.

  1. Res enim sacramenti est effectus sacramenti : sed ex causa et effectu numquam fit aliquid, praecipue ex causa efficiente et suo effectu : sed semper secundum essentiam differunt : ergo non fit unum sacramentum ex visibili elementorum specie, et Domini nostri Iesu Christi carne.
  2. Item, unum est in ratione signi, et alterum in ratione signati : ergo differunt, et opponuntur relative : ex correlativis autem et oppositis non fit unum : ergo non conficitur aliquid unum ex his duobus : ergo nec sacramentum unum : et sic iterum nihil est quod dicit Augustinus in Littera.
  3. Item, illa quae enuntiant sacramentum ut partes essentiales, sunt ut forma et materia, sicut supra in omnibus aliis sacramentis ostensum est : sed visibilis elementorum species et Domini nostri Iesu Christi caro, non se habent ad invicem ut forma et materia : ergo non constituunt sacramentum : ergo nihil videtur dicere Augustinus.

 

Solutio. Ad hoc videtur dicendum, quod non intendit hic Augustinus determinare partes essentiales sacramenti quod tantum est sacramentum : sed potius dicere ea quae exiguntur ad veritatem et sacramenti perfectionem, secundum quod est effectivum veritatis corporis Christi mystici quod est Ecclesia : species autem visibiles operantur illam per modum signandi, ut dicit Magister in sequenti distinctione : quia sicut unus panis fit ex multis granis depuratis, et vinum confluit ex multis uvis, sic congregatur Ecclesia ex multis fidelibus catholice depuratis. Corpus autem Christi verum efficit illam per modum causae talis, qualis causa est sacramentum. Hoc modo sacramentum ut est causa et signum gratiae, conficitur ex his duobus, ut ab uno habeat rationem significandi, ab altero autem rationem causandi.

 

Ad primum ergo dicendum, quod licet unum sit causa alterius hoc modo quo sacramentum est causa, nihil tamen prohibet quin ambo habeant ordinem aliquem ad tertium, et in illo ordine uniantur : sicut etiam est in baptismo ubi character causatur a tinctione exteriori, et cum tinctione exteriori est sacramentum gratiae interius tingentis et mundantis.

Ad aliud dicendum, quod illo modo quo opponuntur, non uniuntur : sed potius illo modo quo ordinantur ad tertium, ut dictum est : et est exemplum in patre et filio qui opponuntur relative in divinis et humanis : tamen possunt esse uniti respectu tertii quod aliquo modo est ab ambobus.

Ad aliud dicendum, quod non conficitur sacramentum his duobus ut partibus essentialibus, quae sunt forma et materia : sed potius modo praedicto.

 

 

ARTICULUS V.

An caro sit sacramentum carnis, et sanguis sacramentum sanguinis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, B, in fine : Caro videlicet carnis, et sanguis sacramentum est sanguinis, etc.

Secundum enim quod dicitur in Littera, videtur idem esse sacramentum suiipsius. Quod autem hoc sit magnum inconveniens, patet ex hoc si ita dicatur, quia caro carnis, et sanguis sanguinis : cum enim sacramentum sit signum et causa, erit idem signum et causa suiipsius. Quod autem hoc sit magnum inconveniens, patet ex hoc si ista dividantur.

  1. Cum enim omne signum in eo quod signum, notius sit signato : si idem est signum suiipsius, idem erit notius seipso, et minus notum seipso, quod est impossibile.
  2. Item, cum causa sit ante causatum, si idem causa suiipsius est, idem erit prius et posterius seipso : quod est impossibile.

Si autem tu dicas, ut Magister in Littera videtur dicere et solvere per metonymiam, quod continens ponatur pro contento in uno istorum sermonum, et signatum pro signo, ut sit sensus : caro est sacramentum carnis, id est, panis species, quae dicitur caro, eo quod continet et signat carnem, est sacramentum carnis vel corporis Christi : et eodem modo de sanguine. Si, inquam, sic dicas, non videtur posse stare quod dicitur, scilicet quod utroque, scilicet sanguine et carne invisibili, et intelligibili, et spirituali significatur corpus Christi visibile, passibile, plenum gratia et divina maiestate : caro enim signans, quae secundum istam expositionem est species panis continens carnem, non est invisibilis, et intelligibilis, et spiritualis : sed potius visibilis, et sensibilis, et corporalis, cum habeat omnia accidentia corporis, licet non habeat corporis prioris substantiam.

Si forte iterum ad hoc respondeatur, ut dicit Magister in Littera, quod species panis quae corpus Christi continet, non simpliciter dicitur invisibilis : sed quia caro Christi in ea non videtur in propria specie, sed intelligitur in ea sicut signatum in signo, et spiritualiter, id est, in ratione cibi spiritualis tegitur in eo. Si, inquam, sic dicas, videtur adhuc nihil esse quod dicit : quia dicitur in Littera, quod per illud signatur corpus visibile, et palpabile, ut videtur dici ab omnibus.

Ad hoc iterum obicit Magister in Littera, quod debet dici visibile, et palpabile : non hic, sed potius ubi in sua forma apparet, scilicet in coelo.

Sed hoc nihil videtur esse : quia dicit Gregorius, quod omne visibile et palpabile, corporale est : corpus autem Christi non est corporale : ergo nec visibile est, nec palpabile.

 

Ad hoc dicendum videtur, quod Magister bene exponit, licet difficilis sit expositio : sed haec disputando est declarata.

Et ad ultimum tantum restat solvere, quod visibile et palpabile dicatur duobus modis, scilicet secundum potestatem sentientis, et secundum potestatem sensibilis, sicut innuit Aristoteles in II de Anima, ubi dicit excellentia esse insensibilia : sicut lux in rota solis dicitur visibilis secundum potestatem sui, sed non sentientis. Et quod dicit Gregorius, Omne quod est sensibile, est corporale, intelligitur de sensibili secundum potestatem sentientis : quia ille sensus est per organum, quod habet harmoniam proportionatam ad hoc sensibile vel illud : et talia sensibilia sunt composita et corporalia. Quae autem sunt sensibilia in se, non oportet esse corporalia : unde puto bene corpora gloriosa esse sensibilia de se : sed quod non immutant sensum nostrum, hoc est ex imperfectione sensuum corporalium, qui non possunt apprehendere lumen tantae subtilitatis : de hoc tamen plenius erit sermo in tractatu de resurrectione.

Adhuc autem videtur falsum esse quod dictum est, quod omne sensibile secundum potestatem nostri sensus, corporale est : et secundum quosdam est instantia de luce, secundum omnes autem de stellis quas videmus. Ad hoc tamen puto esse dicendum, quod intelligitur de sensibili quod est tantum obiectum sensus, et non actus et complementum obiecti secundum quod agit in sensum visus : sicut est color in sensu usus, cuius actus est lumen et lux : in aliis autem sensibus non est instantia : stellae autem videntur sub eo quod est actus lucidi et diaphani : et ideo non oportet ut sint corporales.

 

 

C. Quae sit intelligentia praemissorum ?

 

ARTICULUS VI.

An communicantes sumant Dominum suum ? et, an corpus Christi quotidie formetur ?

 

Deinde quaeritur de rationibus haereticorum quas proponit Magister in fine sequentis capituli : et primo de illa quam ponit ibi, C, § 2 : Quis audeat manducare Dominum suum, etc.

Videtur enim bene moveri :

  1. Aut enim illa manducatio est per conversionem corporis Christi ad nos, vel per conversionem nostri ad corpus Christi. Si primo modo : tunc Christus atteritur dentibus, et digeritur, et assimilatur nobis, et unitur membris, ut alius cibus : quod est valde inconveniens : quia sic nihil prodesset nobis, sicut nec nos nobis prodesse possumus. Si autem est secundo modo : tunc oportet, quod nos ei uniamur : quidquid autem unitur alteri, necesse est quod removeatur a specie et a substantia propria : si ergo nos unimur Christo, necesse est quod nos recedamus a specie naturali et substantia naturali, qua nos sumus : hoc autem est falsum : ergo nec Christum manducamus, ut videtur.
  2. Item, id quod convertit ad se alterum, est manducans : et id quod est conversum, est manducatum : sed corpus Christi nos ad se convertit : et non e converso : ergo videtur, quod corpus Christi magis manducat nos, quam e converso nos ipsum : hoc autem nullus audet dicere : ergo procedere ratio videtur.
  3. Item, si Christus vere esset in altari, quis auderet nisi praesumptuosus et temerarius accedere ? cum Moysi, Exod. III, 6, dixerit : Ne appropies huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Ergo multo magis si corpus Christi esset in altari, non esset appropinquandum ad ipsum, sed procul recedendum.

Item, Luc. XVIII, 13, laudatur Publicanus, quia nolebat oculos levare : multo magis laudaretur, si nollet corpus Christi attingere : et adhuc plus, si nollet comedere : ergo etiam quilibet alius laudandus est, qui comedere non praesumat Dominum suum : cum igitur omnibus Christi fidelibus praecipiatur ut praeparati accipiant corpus Christi, videtur non esse in altari nisi sicut signatum in signo.

 

Ulterius quaeritur de secunda ratione quam inducit, quis etiam audeat dicere, quotidie formari, etc.

Videtur enim ista ratio habere efficaciam, propter multa inconvenientia quae videntur sequi si detur oppositum :

  1. Aut enim panis convertitur in corpus Christi, aut non. Si sic : tunc videtur procedere ratio, scilicet quod de aliqua materia formatur corpus Christi, de qua ante non erat : aut ergo in toto, aut in parte. Si in toto : ergo generetur : ergo quotidie de novo generatur, quod falsum est. Si in parte : tunc videtur necesse, quod aliqua pars in eo restauretur, vel quod plures habeat partes quam aliud corpus : quorum utrumque est haeresis.

Si autem dicas, quod non convertitur in corpus Christi materia panis : hoc primo est contra ea quae dicuntur in Littera. Secundo autem, quod cum non convertatur in aliud aliquid, vel non maneat in propria essentia, videtur necesse esse quod annihiletur.

Et si hoc datur, hoc quidem in Littera improbatur infra in sequenti distinctione. Secundo etiam quia aliquid de materia universali cedit in non ens : et sic iam diuturna frequentatione multum esset diminuta materia : quod est inconveniens : quia oporteret, quod omnia contraherentur in locum minorem quam fuerunt propter annihilationem partium materiae, quarum locum oporteret repleri, quia vacuum esse non potest.

  1. Praeterea, inconveniens est ponere, quod Deus in sacramentis omnis pietatis et gratiae aliquid annihilet : cum ipse numquam sit causa destructionis, sed creationis et gubernationis et perfectionis omnis rei : ergo videtur, quod convenientissimum sit quod dicit haec haeresis, scilicet quod non sit in altari nisi sicut signatum in signo. Infra autem ubi disputabitur de tribus opinionibus in sequenti distinctione, ponentur rationes contra annihilationem substantiae panis : sed hoc modo solvuntur istae : quia opinio in Littera et supra satis improbata est.

 

Videtur igitur dicendum ad primum, quod argumentatio haeretici nihil habet virtutis : eo quod aliter est in cibo spirituali, et aliter in corporali : spiritualis enim cibus sumitur ut nos ei incorporemur : et huius ratio supra assignata est in distinctione praecedenti : quia spirituale immutabile est, et ad aliud converti non potest : sed nos ad ipsum per vitae conformitatem possumus converti : nec sequitur propter hoc, quod ipse magis comedit nos, quam nos eum : quia hoc infertur ac si sit comestio corporalis, quod non est verum, sed potius est comestio spiritualis in sacramento.

Ad aliud dicendum, quod non recedimus a specie naturali, propter hoc quod spiritualia quae sunt gratiae non destruunt naturam in aliquo, sed potius perficiunt : unde ambo illa sophismata procedunt ac si esset comestio corporalis et transmutatio in substantia corporali : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod si condignitas accipiendi quaeritur, nemo est dignus : nec aliquis adeo praesumptuosus est, quod confidentia propriae virtutis accedat : sed licet non simus digni, tamen necessitatem accipiendi habemus, et confidentiam ex benignitate Dei, cum dixit, Matth. XXVI, 26 : Accipite et comedite. Et, infra, V. 27 : Bibite ex hoc omnes.

Ad id autem quod obicitur de Moyse et Publicano, dicendum quod humilitas illorum commendatur in recognitione humilitatis propriae : sed fatuitas eorum reprobaretur, si adeo fuissent fatui, quod non accessissent vocante eos Domino, praecipue cum sine ipso non sit salus : et ignorantia huius distinctionis quae est inter dignitatem propriam, et necessitatem nostrae salutis ex accessu ad Christum, facit haereticos errare.

 

Ad id quod obicitur pro secunda ratione haereticorum, gravius est solvere : tamen videtur ut ad primum, quod argumentum non valet : quia non ponimus, quod corpus Christi formetur de pane ut de materia : sed potius est transsubstantiatio totius in totum corpus, praeter hoc quod corpus Christi aliquid novum in se suscipiat.

Ad hoc quod obicitur de annihilatione, dicendum quod licet quidam antiquorum hoc concesserint, non tamen approbatum est hoc a celebriori opinione modernorum : non enim annihilatur quod in aliud praeexistens convertitur, sicut tota substantia panis convertitur in corpus Christi, ut infra habet ostendi.

Sed quia quidam licet pauci dicunt, quod annihilatur, quod tamen ego non puto esse verum : si aliquis vult sustinere opinionem illorum, potest respondere ad primum argumentum contra hoc factum, quod non ex hoc sequitur coelum vel mundum restringi, si aliquid in nihilum redit de materia : quia materia (ut dicunt quidam) de se multiplex est, et in multiplicatione sui in se restituit semper seipsam in opere propagationis.

Ad aliud dicendum, quod Deus non est causa destructionis propter solam destructionem : quia illa esset operatio stulti, vel maligni : maligni enim est semper destruere id quod est utile, stulti autem est destruere opus suum : sed nihil prohibet, quod aliquid destruatur, ut aliud melius construatur : et sic est hic ubi substantia panis propter hoc destruitur, ne inhaereat ibi hominis opinio, sed transeat ab accidentibus in veram substantiam cibi spiritualis : et hoc non est pietati contrarium. Haec autem responsio est non secundum me, sed secundum alios : quia ego non puto, quod annihiletur aliquid de hoc, et infra ponam rationes.

 

 

D. Auctoritatibus probat verum corpus Christi esse in altari, et in id panem converti.

 

ARTICULUS VII.

An virtus verborum consecrationis sit virtus creata, vel increata ?

Et quando datur illa virtus, utrum in principio, medio, vel fine verborum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : Si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo, etc.

Hic est quaestio difficillima de ista virtute verborum, quando infundatur verbis haec virtus. Et antequam hoc perfecte possit sciri, oportet quaerere, utrum illa virtus sit creata, vel increata ?

Videtur enim quod creata :

  1. Virtus enim increata sine medio operatur : haec autem virtus multiplex habet medium, quia sacerdotis prolationem, et substantiam panis et vini, et multa alia quae in altari proponuntur : ergo videtur, quod ipsa sit creata.
  2. Item, virtus creati est creata : oratio prolata a sacerdote omnino creata est : ergo virtus eius est creata : sed nullius nisi orationis virtus operatur in sacramento : ergo virtus creata est quae operatur in sacramento.
  3. Item, forma est quae operatur in omnibus, quia omnis actio et omnis operatio est a forma : sed forma cuiuslibet sacramenti est creata : ergo forma istius. Constat autem, quod virtus agendi in omnibus sequitur essentiam et substantiam rei : ergo virtus istius formae sequitur essentiam huius formae : ergo ipsa est creata, sicut et forma.

 

Sed contra hoc videtur esse multiplex ratio, scilicet quia

  1. Minor est distantia carnis gloriosae Virginis a carne Salvatoris : et tamen caro Virginis in carnem Salvatoris converti non potuit, nisi virtute increata : ergo nec substantia panis in carnem Salvatoris convertitur, nisi virtute increata, ut videtur.
  2. Item, Philosophus dicit in III de Anima, quod agens in omnibus nobilius est patiente, et faciens facto : sed illa virtus quaecumque est, facit de pane corpus Christi : ergo ipsa nobilior est facto : ergo aliquid creatum nobilius est corpore Christi, quod absurdissimum reputabit fidelis homo.
  3. Item, si illa virtus creata est, aut datur orationi scriptae, vel prolatae. Si scriptae : ergo in confectione Eucharistiae non oporteret nisi habere librum, nihil dicendo, et sic fieret transsubstantiatio, quod haereticum est : relinquitur ergo quod debetur orationi prolatae : sed nulla virtus radicata in aliqua essentia extenditur ultra essentiam illam, ita quod sit, essentia illa non existente : ergo videtur, quod quando oratio prolata deficit, quod deficit etiam virtus illa : ergo est parvae existentiae et debilis esse, ut videtur : talia autem non possunt in id quod est perpetuum : ergo non potest in conversionem alicuius in corpus Christi quod perpetuum est et sine fine durans.

 

Ulterius etiam quaeratur, scilicet si creata est, quando datur orationi prolatae ?

Cum enim oratio illa sit quantitas discreta in qua est ordo partium, ita quod sonus unius est post aliam, tam in litteris quam in syllabis, quam etiam in dictionibus et non sit aliquid continuans inter ista, eo quod oratio sit quantitas discreta videtur, quod successive infundatur per successionem prolationis elementorum, litterarum, et non infundatur simul.

Si tu diceres (ut quidam dixerunt) quod datur in termino finali orationis. Contra : Quidquid de oratione dictum est, hoc de oratione amplius sumi non potest, secundum Philosophum : in termino ergo finali aut intelligis ultimam partem orationis prolatae, aut terminum ad quem terminatur tota oratio prolata. Si primo modo : tunc residuum orationis ante prolatae nihil accipit de virtute, cum nihil sit de illa oratione, eo quod dictum sit et amplius sumi non possit constat autem, quod non proferebatur nisi propter virtutem : cum ergo nullam habeat secundum hoc, inutiliter profertur in sacramento. Si secundo modo. Contra : In termino ad quem terminatur orationis prolatio, nihil est de oratione illa : quia quod dictum est, amplius sumi non potest : quod autem nihil est, nullam habet virtutem : ergo illa oratio in termino illo nullam accipit virtutem : cum ergo proferatur propter virtutem, incassum profertur.

Si propter hoc dicatur ei virtus successive infundi. Contra : Aut ergo unicuique parti orationis prolatae datur tota, aut cuilibet parti pars sua. Si primo modo : cum igitur natura non abundet in superfluis, nec deficiat in necessariis, et multo magis hoc observetur in gratia videtur, quod prima parte prolata quaecumque illa sit, incassum proferantur aliae partes, quod falsum est : non ergo unicuique parti datur tota virtus. Si autem cuilibet parti datur pars sua : ergo illa virtus operatur successive supra materiam sacramenti : ergo in prolatione primae partis orationis aliquid de pane convertitur in corpus Christi, et aliquid remanet non conversum quod convertitur in secunda parte : et hac absurditate nulla maior esse potest.

Si forte dicas, quod illud argumentum etiam non valet : quia, dato quod infundatur etiam successive, prima pars orationis non convertit, sed disponit, et sic omnes usque ad ultimam quae convertit, sicut fit in generatione naturali, ubi alterationes praecedunt substantialis formae transmutationem. Si, inquam, dicas sic : hoc absurdissimum est duabus rationibus : quarum una est, quia ista virtus non est alterativa panis, sed transsubstantiativa : et ideo quaelibet pars virtutis transsubstantiat. Secunda est : quia in omnibus alteratis substantia alterata aliter se habet in accidentibus quando est iuxta transmutationem, quam quando primo incipit disponi : nos autem videmus, quod substantia panis in forma et accidentibus, uno modo se habet in principio et in fine orationis. Praeterea, Virtus creata quae successiva est, sicut exigit terminum a quo primo fit transmutatio, ita exigit terminum ad quem, qui primo fuit in potentia in eo quod transmutatur, et postea in actu : haec autem virtus non habet huiusmodi terminum ad quem, sicut patet cuilibet fideli : ergo non est creata, et successiva.

 

Solutio. Dicendum videtur mihi, quod secretum Dei sibi sit committendum : sed tamen quia haeresis importuna est nostro tempore, sine praeiudicio conabor respondere de his quae tantum cum veritate fidei quae rationem excedit, apponi deberent, eo quod plus virtutis habet verbum Dei quam nos intelligere possumus.

Videtur ergo hic melius dicendum, quod virtus huius orationis sit creata in quantum in ea est virtus increata : sicut supra etiam diximus, quod in verbo creato operatur verbum increatum : et hoc est quod dicitur in Littera per auctoritatem Eusebii in fine capituli inductam, scilicet quod invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui, verbo suo, secreta potestate commutat. Idem etiam inducitur auctoritate Augustini ante haec parum inducta, scilicet quod sicut per Spiritum sanctum vera caro Christi sine coitu creatur in conceptione Christi : ita per eumdem ex substantia panis et vini idem corpus Christi et sanguis consecratur. Efficacia huius virtutis est ex hoc quod coniuncta est virtuti increatae in ea operanti. Unde dicimus hoc modo, quod creata est, et coniuncta increatae virtuti in ipsa.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum videtur, quod minor distantia nihil operatur ad hoc quod facilior sit transmutatio : quia eorumdem in specie non est transmutatio ad invicem, cum transmutatio non sit de actu in actum, sed potius de potentia in actum.

Si autem obicias quod dicit Philosophus, quod habentium symbolum facilior sit transmutatio, dicendum quod illud symbolum non est secundum convenientiam in specie, sed secundum convenientiam in dispositionibus materiae : sicut facilius transmutatur in aliquid id quod non habet contrarium nisi secundum contrarietatem unam, ut aer in ignem, quam quod habet contrarium in contrarietatibus duabus, ut aqua in ignem : unde id argumentum non concludit.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio Philosophi etiam confirmatur ab Augustino : et intelligitur sic, quod ubi agens ex tota virtute sua et sola producit effectum, quod ibi honorabilius est faciens quam factum. Sed ut supra probatum est per auctoritates sanctorum Eusebii et Augustini, in ista oratione operatur virtus divina, et illa virtus creata quae influitur in ipsam a divina virtute : et ideo non oportet, quod virtus creata sit nobilior corpore Christi. Vel dicatur subtilius, quod cum duo proponuntur virtuti illi quae creata est, scilicet substantia panis, et corpus Christi, quod operatio Christi non extendit se nisi super substantiam panis : quia corpus Christi non fit : sed panis transsubstantiatur in corpus Christi, uno modo manens ut fuit ante : et ideo non sequitur, quod virtus illa nobilior sit corpore Christi. Prima autem solutio licet non ita solvat ad propositum, sicut secunda, tamen intelligibilior est.

Ad aliud dicendum, quod haec virtus non datur orationi scriptae, sicut bene probatur in obiciendo : sed datur orationi prolatae : sed hoc non est verum, quod virtus eius deficiat ipsa deficiente : virtus enim orationis radicatur in significatione orationis prolatae : et significatio non deficit, ut probat Augustinus de verbo mentis, quod non deficit cum prolatione motus vocis : sed haec virtus significata per orationem remanet in effectu. Et tamen etiam argumentum non valet : quia non oportet, quod si aliquid efficitur ab aliquo, quod efficiens sit tantae permanentiae ut effectus : et est instantia in causis efficientibus, quibus destructis, non propter hoc destruitur effectus.

 

Ad id autem quod ulterius quaeritur, magis est difficile bene respondere. Sine praeiudicio tamen dicendum videtur, quod illa ratio referenda est ad signatum, et signatum ad rem : res autem incomplexa est et virtus eius indivisibilis et una : et ideo nihil est quaerere, Utrum pars eius post partem vel tota simul infunditur ?

Qualiter autem hoc sit intelligendum, sic patere potest : Cum dicitur : Hoc est corpus meum, in hac oratione est subiectum, et praedicatum, et compositio utriusque resolvitur ad signatum : ergo erit signatum huius orationis hoc demonstratum corpus Christi esse. Si ulterius hoc reducatur in esse totum, hoc non est nisi corpus Christi sine compositione et completione : et ex parte illius una est res illius orationis : et in quantum sic respicit unitatem rei sine compositione et completione, est sua virtus una sine compositione et completione. Et ideo non videtur esse dicendum, quod syllabatim vel litteratim vel secundum ordinem prolationis dictionum in fundatur : sed cum dicta est, in termino finali totam virtutem habet.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum, quod intelligendo terminum ad quem prolatio orationis terminatur intra, sive ille terminus compositus sit, sive simplex : quia de hoc nulla est mihi vis, dummodo accipiatur terminus orationis ultra quem nihil est de oratione, et in quo tota est prolata.

Ad hoc autem quod obicitur, quod in termino orationis dictum est et amplius non potest sumi, dicendum quod hoc verum esset si oratio hic tantum secundum rationem prolationis acciperetur : sed (ut dictum est) ad signatum refertur, et significatio orationis non transit oratione transeunte : aliud enim est tempus in qua profertur omnino, et aliud pro quo profertur, sicut cum dicitur, Ego dormio, impossibile est hanc orationem verificari pro tempore in quo profertur : ita dico hic, quod significatio orationis est indivisibilis res ad quam refertur tota oratio pro tempore finiente prolationem, et tunc habet virtutem quae est in ea virtute suae significationis : et sic patet, quod prima pars non profertur incassum, quia sine ipsa ut est ordinata ad ultimam non expleret ultima significationem totius orationis : et per hoc patet solutio ad omnia obiecta praeter ultimum.

Ad quod dici potest, quod hoc verum est de virtute creata, cuius actus proportionatus est materiae in quam agit quantum ad utrumque terminum transmutationis : sicut est virtus naturalis. Sic autem non oportet, quod sit hic : quia alter terminorum non subiacet virtuti : eo quod ille manet in uno modo semper : et ideo ista virtus non habet nisi terminum a quo in quem operetur. Fuerunt tamen quidam qui dicebant, quod nulla virtus creata in transmutatione substantiali operatur, nisi quoad terminum a quo : quia ponebant hic, quod naturalis virtus quae est in materia non daret formam specificam specialem, sed tantum disponeret materiam, et postea forma daretur a datore formarum, scilicet intelligentia prima vel aliqua secundarum : et secundum illos non valet argumentum : quia procederet ex falsis. Sed ego puto, quod illa opinio falsa est : et ideo primam solutionem puto et iudico esse veriorem et meliorem.

 

 

ARTICULUS VIII.

An maioris potentiae sit facere de pane corpus Christi, quam de nullo facere aliquid ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : Sermo igitur, id est, Filius, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, etc.

Videtur enim, quod nihil dicat hic Ambrosius.

  1. Cum enim ex nihilo fit aliquid : licet infinita sit distantia, id est, nullam habeat hic proportionem termini mutationis : tamen nihil est reluctans operationi divinae ex parte materiae, ex qua est transmutatio in aliquid. Cum autem corpus Christi fit de pane, reluctantur forma panis et natura corporis Christi : quia corruptibile grossum, inanimatum, et artificiale non habet convenientiam cum spirituali, incorporali, glorioso, animato, divino : reluctantium autem magis est difficilis transmutatio, quam non reluctantium ; ergo magis est de pane facere corpus Christi, quam de nihilo facere aliquid.
  2. Item, Augustinus dicit, quod magis est de impio facere pium, quam creare coelum et terram : sed cum in infinitum maius sit de pane facere corpus Christi, quam de impio facere pium : in infinitum erit maioris potentiae de pane facere corpus Christi, quam ex nihilo facere subsistere creaturas : ergo nihil est quod dicit Ambrosius in Littera,
  3. Item, hoc videtur ex hoc quod primum, scilicet ex nihilo facere aliquid, non adeo repugnat rationi sicut secundum : unde multi Philosophorum deprehenderunt primum, nullus autem secundum : ergo videtur, quod maioris potentiae sit facere secundum quam primum.

 

Solutio. Dicendum ad hoc, quod ista duo opera virtutis divinae dupliciter possunt considerari. Uno modo secundum distantiam extremorum : et sic nulli dubium est, quin plus distet non ens ab ente quolibet, quam ens ab ente : et hoc modo creare aliquid ex nihilo maioris potentiae est, quam quodlibet ens vertere in quodlibet aliud. Alio modo possunt considerari extrema mutationis, non secundum se et secundum distantiam sui ad invicem, sed secundum dispositiones quibus disponuntur ad motum : et sic verum est, quod nihil contrariatur Deo ex parte nihili in creatione, sed aliquid potest reniti conversioni alicuius in aliquid. Et sic procedunt rationes inductae : et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IX.

An oporteat quaerere naturae ordinem in Christi corpore ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, D, circa medium : Quid ergo quaeris hic naturae ordinem in Christi corpore, etc.

Ex hoc enim videtur, quod

  1. Non licet quaerere hic rationem, et sic peccant illi qui quaerunt in disputatione de istis.
  2. Ad hoc etiam facit, quod non quaeritur ratio in his quae sunt contraria principiis rationis, quibus ratio accipit scientiam : rationis autem principium est accidens in subiecto esse, et sine ipso esse non posse, corpus locatum et locum esse aequalia secundum dimensiones, corpus unum in aliud sine corruptione substantialiter converti non posse, transmutationem substantialem sine agentibus et patientibus sive physice fieri non posse, et huiusmodi : quae omnino contrario modo se habent in isto sacramento : ergo videtur, quod sit contra rationis principium : ergo non est quaerenda in eo ratio.

 

Sed contra hoc est

  1. Communis omnium et Sanctorum et Magistrorum disputatio.
  2. Item, Petrus in prima canonica dicit : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos reddere rationem de ea quae in vobis est fide et spe : ergo etiam abundans ratio debet esse apud nos de his quae credimus : ergo ratio est investiganda.
  3. Item, nullum verum vero est contrarium : ergo omne verum cum quolibet vero salvatur : si ergo quae credimus de sacramento, sunt vera, per nullum verum improbantur vel destruuntur : ergo possumus sustinere disputationem quae fit contra sacramentum, ne improbetur veritas.

 

Solutio. Dicendum, quod absque dubio in hoc sacramento et in omnibus aliis articulis fidei multa sunt supra rationem, et nihil est in eis contra rationem : quia iam Deus esset sibi contrarius, si nobis rationem dedisset, et in sacramentis contra dictamen rationis ageret : supra rationem ergo sunt multa in sacramentis, ut impleatur illud Psalmi CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua, etc.

 

Ad illud ergo quod obicitur ex Littera primo, dicendum quod res dupliciter considerantur, scilicet secundum causas suas proximas, et dispositiones, et proprietates, et virtutes : sicut sunt materia et forma, calidum et frigidum, et huiusmodi : et ratio progrediens ex illis et effectibus illorum saepe et multum deficit a divinis. Considerantur etiam ex relatione ad causam primam, et sic ipsa res et omnia quae sunt rei, habent se in ratione obedientiae ad causam primam : et fit in eis quidquid vult causa prima quae magis influit quam aliqua secundarum : et hoc modo procedit ratio in operibus divinis et miraculis et aliis quae sunt supra naturam. Ratio ergo quae negatur quaerenda esse in Littera, est ratio primo modo procedens, et non ratio procedens ex principiis secundo modo acceptis.

Ad aliud dicendum, quod omnia illa principia secundum relationem ad causam primam se habent ut obedientia : et ideo ratio non supponit ea nisi secundum transmutationem physicam. Cum autem quaeritur de transmutatione divina, procedit ratio ex altioribus principiis : his quidem non contrariis, sed istis utentibus potius ad libitum : quia se habent ad alia sicut obedientia.

 

 

ARTICULUS X.

An in sacramento Eucharistiae potest dici creari corpus Christi per Spiritum sanctum ? et, utrum per Spiritum fiat transsubstantiatio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : Sicut per Spiritum sanctum vera caro, etc.

Hoc enim dupliciter videtur inconveniens.

  1. Primo quidem : quia creatur id quod fit de nihilo : Christus autem quoad carnis substantiam non est factus de nihilo, sed ex purissimis sanguinibus gloriosae Virginis : ergo vera caro Christi per Spiritum sanctum non est creata.
  2. Secundo autem quod magis est ad propositum : quia per Spiritum non videtur esse transsubstantiatio in sacramento, sed potius virtute verborum quia aliter ad nihil esset utilis forma sacramenti.
  3. Si forte dicatur, quod oportet in verbo esse divinam virtutem qua operetur, sicut etiam in aliis sacramentis tunc videtur adhuc, quod inconvenienter attribuitur Spiritui sancto : sed potius Filio erit hoc attribuendum, quod Verbum increatum symbolum habet ad hoc cum verbo creato : unde virtus Verbi increati operantis est in verbo creato : non ergo hoc attribuendum est Spiritui sancto.

 

Sed contra : Idem eodem modo se habens, non est referendum nisi ad unam causam operantem caro Christi in sacramento eadem est quam traxit de Virgine, et eodem modo se habens in substantialibus : ergo referenda est in sacramento ad eamdem causam operantem, ad quam refertur in Virgine : sed in Virgine attribuitur Spiritui sancto : ergo etiam in sacramento, sicut expresse dicit Augustinus in Littera.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod multa de hoc dicta sunt super tertium Sententiarum. Quantum autem pertinet ad praesentem tractatum, dicendum quod creare dicitur multipliciter, scilicet ex parte creantis : et sic creatio est actus divinus non subiacens tempori : et hoc modo dicitur corpus Christi creatum. Alio modo dicitur creatio secundum quod est eius quod secundum suam rationem non fundatur in aliquo priori se, sed omnia alia fundantur in ipso : quia illud necesse est fieri ex nihilo si fit : et hoc modo dicit Philosophus, quod prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. Et dicit ibi Commentator, quod ens fit per creationem : bonum autem et verum per informationem quia habent se ad ens, sicut ad fundamentum in quo fundantur. Tertio modo dicitur creari id quod secundum esse non est ex aliquo, licet secundum intentionem habeat aliquid prius se : et sic dicitur mundus et coelum creata esse de nihilo.

 

Ad aliud dicendum, quod in veritate operatio corporis Christi in sacramento principaliter attribuitur Verbo increato, id est, appropriate, sicut supra in quaestione de forma sacramenti dictum est : tamen secundum aliquid quod est in sacramento, Spiritui sancto appropriatur, scilicet quoad amorem unitivum corporis mystici, et quoad hoc intelligitur verbum Augustini in Littera.

Ad obiectum aliud, dicendum quod in utero caro Christi fiebat secundum esse carnis quae non fuit ante : et illa operatio propter attributionem gratiae et bonitatis appropriate convenit Spiritui sancto. In sacramento autem non fit sic : quia non fit caro quae non fuit ante : sed potius illa eadem quae est, et fuit ante. Unde operatio transsubstantiationis non extendit se nisi super substantiam panis et vini : et hoc fit verbo creato in quo operatur Verbum increatum : et ideo non est idem modus operandi : et hoc est quod dicit Eusebius in ultima auctoritate in hoc capitulo inducta ibi : Invisibilis sacerdos visibiles creaturas, etc.