Distinctio XLVII — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XLVII
De iudicio extremo quantum ad modum secundum quem dabitur.
A. De sententia iudicii.
DIVISIO TEXTUS.
Solet etiam quaeri, qualiter dabitur, etc.
Hic agit de iudicio.
Et dividitur in tres partes.
In prima agit de iudicio.
In secunda, de iudice, et incipit in sequenti distinctione.
Tertio, de consequentibus iudicium, et incipit distinctione penultima huius libri.
In prima harum partium quaeruntur quinque, scilicet qualiter dabitur iudicii sententia ?
Secundo, de sanctis qui cum Domino iudicabunt.
Tertio, de ordine iudicandorum.
Quarto, de ministerio Angelorum in iudicio.
Et quinto, an daemones malis praesint in inferno ?
Et haec secundum ordinem inducuntur hic in Littera in quinque capitulis.
ARTICULUS I.
An sententia iudicis in extremo iudicio sit vocalis, vel mentalis ?
Circa primum incidit quaerendum, utrum sententia illa sit vocalis, vel mentalis ? Et de hoc etiam quaerit Magister in Littera.
Videtur autem, quod mentalis : quia
- Maxima erit multitudo in loco illo : sed maxima multitudo audire vocem unam corpoream non posset : ergo videtur, quod vox illa corporea non est.
Si quis dicat, quod miraculose virtute divina fiet, quod omnes audiant vocem illam. Contra : Compendium eligit omnis natura, et omnis sapienter operans : sed compendiosus est, quod fiat virtute divina in mente, quam in sermone : ergo videtur, quod mente non voce exteriori sententia exprimatur.
- Item, licet in Evangelio Ioannis, V, 28, dicatur, quod omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei : non tamen intelligitur de voce vocali, sed mentali : ergo a simili licet de ista sententia Evangelium dicere videatur, quod sit vocalis, mentaliter tamen debet intelligi.
- Item, supra habitum est in auctoritatibus a Richardo inductis, quod illa sententia est mentalis : ergo et ista.
- Item, testes non deponent vocaliter, sed mentaliter : ergo et sententia est in mente. Prima probatur per hoc, quod conscientiae erunt testes.
In contrarium huius est, quod
- Evangelium dicit expresse, Matth. XXV, 41 : Tunc dicet rex his qui a sinistris erunt, etc. Ergo ita est tenendum.
- Item, sicut patebit in sequenti distinctione, iudex iudicabit in forma servi : sed formae hominis est iudicare iudicio hominis : hoc autem est, quod sententia scripto proferatur, et voce sedentis iudicis exprimatur post consilium vel auditum testium in aure facta : ergo videtur, quod sententia illa erit vocalis.
Responsio. Dicendum, quod de ista quaestione nihil est perspicuum dicere : et tamen melius credo, quod erit mentalis, quam vocalis.
Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod Evangelium rudibus loquitur, qui spiritualia non capiunt, nisi corporalibus similitudinibus exprimantur : et tamen spiritualiter intelligi debent, sicut et vox tubae, quae erit in resurrectione, et alia quae corporaliter circa resurrectionem exprimuntur : de quibus supra habitum est.
Ad aliud dicendum, quod in forma servi iudicabit, ut videatur iudex et cognoscatur : et non ad hoc ut iudicium tanquam servus vel homo exerceat : quinimo exercebit iudicium secundum occulta cordium, et hoc est iudicium divinum et non humanum : et ideo hoc argumentum non valet.
B. Quod iudicabunt Sancti, et quomodo ?
ARTICULUS II.
An Sancti aliqui iudicabunt cum Domino ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B : Non autem solus Christus iudicabit, etc.
Et de hoc in hoc capitulo quaeruntur tria.
Primum, unde quidam Sancti habeant iudicare ?
Secundum, de modo iudicii Sanctorum.
Tertium, utrum alii Sancti aliquo modo se habeant ad iudicium confirmando vel iudicando ?
Ad primum obicitur :
- Per hoc quod dicitur in Littera, quod illi qui relictis omnibus secuti sunt Christum, cum Domino iudicabunt : ergo illi Sancti a paupertate voluntaria habent, quod cum Domino iudicabunt.
- Item, Iob, XXXVI, 6 : Deus… non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit. Ergo ut prius.
- Item, hoc videtur ex modo loquendi in Matthaeo, XIX, 27 et 28, ubi Petrus hoc meritum allegat, dicens : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? Et Christus subiungit : Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, etc. Ergo videtur, quod a paupertate spiritus habent, quod cum Domino iudicabunt.
- Item, Glossa ibidem dicit : Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Christum, hi iudices erunt, qui licita habentes, recte usi sunt. Ideo iudicabunt. Ex hoc sequitur idem quod prius.
In contrarium est,
- Quod, dicit Richardus de sancto Victore : Apertio librorum est manifestatio conscientiarum : his libris inscribitur, quidquid ab eis memoriter retinetur : his libris quasi inscriptum tenetur, quidquid ab eis plena intelligentia comprehenditur. In aliis itaque huiusmodi libris merita humana, in aliis vero iudicia divina, in illis qualitas actionum, in illis vero etiam qualitas retributionum : unusquisque enim in sua conscientia quasi scriptum gerit, unde eum sua conscientia vel accusat, vel defendit. Qui autem divinae contemplationi assistunt, qui in libro sapientiae quotidie legunt, velut in cordium voluminibus transcribunt quidquid iam perspicua veritatis intelligentia comprehendunt. Quid itaque sunt iudicandorum conscientiae, nisi quaedam, ut ita dicam, actiones Scripturae ? Vel quid vero sunt iudicantium corda divinitus in omnem veritatem edocta, nisi quaedam canonum decreta ? Ex hoc accipitur, quod Sancti iudicabunt ex merito contemplationis, qua efficiantur exempla canonum iustitiae divinae, et non ex paupertate voluntaria.
- Item, iudicabunt, ut communiter dicitur, Apostoli et Apostolici viri : Apostoli autem fuerunt, qui decreta vitae dederunt, et auctoritatem in Ecclesia habuerunt : ergo ab apostolica doctrina et vita et auctoritate in eis est potestas iudiciaria : hoc autem non est paupertas spiritus in quantum huiusmodi : ergo paupertas non est meritum proprium, quo potestatem iudiciariam promerentur.
Responsio. Dicendum, quod tria exiguntur meo iudicio ad merendam iudiciariam potestatem. Primum est abdicatio temporalium curarum, ut studere possit sapientiae secundum quam dictanda est sententia iudicii. Secundum est habitus luminis, iustitiae, et sapientiae, qui iudicium statuit et observat. Et tertium est meritum, quod acquirit in iustitiae illius promulgatione per praedicationem.
Et horum primum tangunt obiectiones primae, licet alia duo supponantur : et propter hoc dicit Dominus : Et secuti estis me. Unde Hieronymus dicit, quod imperfectum est omnia relinquere : hoc enim et Socrates fecit Philosophus : et ideo iungit quod perfectum est, dicens : Et secuti sumus te.
Sequens autem tangit Richardus.
Et tertium tangit obiectum ultimum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
Quis erit modus iudicandi Sanctorum ?
Secundo, quaeritur de modo iudicii Sanctorum.
Et videtur, quod non iudicabunt, nisi sicut qui ostendunt sententiam : quia
- Ita dicit Richardus : Duodecim iudices coram iudicandis decretorum suorum libros aperire et ad cordium inspectionem inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quae ad iudicii pertinent rationem revelare. Iudicandi vero dum in huiusmodi Scriptura quasi canonum decretis legunt retributionis sententiam sententiaeque rationem quam quisque meretur, inveniunt. Huiusmodi itaque Scripturam legere, hoc erit eis iudicis sententiam accepisse. Hoc autem erit Apostolicos viros iudicandorum quemlibet iudicare, quod dandae sententiae rationem oculis eorum ingerere. Ex hoc expresse accipitur, quod non iudicabunt nisi sicut libri.
- Item, ibidem, parum infra : Iudicantis itaque sententiam ad cordis eius inspectionem vidisse et intellexisse, hoc est iudicium didicisse et accepisse. Ex hoc accipitur idem quod prius.
Sed contra hoc est, quod hic est imperfectus modus iudicandi : sed imperfectus modus iudicandi non debet respondere perfectissimo merito quod est meritum Apostolicum : ergo videtur, quod non competat eis iste modus iudicandi.
Responsio. Dicendum, quod in veritate plus est quam modus inspectionis sicut in libro : et hoc significat Richardus quando dicit : Oculis eorum ingerere : verbum enim ingerendi nutum quemdam significat ad iudicandos, qui aequipollet cuidam probationi et inflictioni sententiae : quod etiam in Littera significatur, ubi dicitur, Psal. CXLIX, 6 : Gladii ancipites in manibus eorum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IV.
An alii Sancti habebunt se alio et alio modo ?
Tertio quaeritur, utrum alii Sancti se aliquo modo habeant ad iudicium confirmando vel iudicando ?
Videtur, quod non : quia
- Non est eadem persona iudicans et iudicata in aliquo iudicio uno : sed alii Sancti iudicabuntur : ergo non iudicabunt in eodem iudicio.
- Item, non unus est modus iudicii accusantis et accusati in iudicio humano : sed iudicium humanum est exemplatum a iudicio divino : ergo in iudicio etiam divino non est unus modus iudicii illarum duarum personarum. Sed idem modus est si iudicati Sancti erunt iudicantes in eodem iudicio : ergo Sancti alii non iudicabunt in eodem iudicio.
In contrarium est,
- Quod dicitur, Sapientiae, III, 6 : Iudicabunt Sancti nationes, et dominabuntur populis. Et ibi nullus excipitur : ergo iudicabunt omnes.
- Item, Matth. XII, 42 : Regina Austri surget in iudicio. Et supra, v. 41 : Viri Ninivitae, etc. : sed Sancti sunt meliores, quam regina Austri vel viri Ninivitae : ergo multo magis Sancti omnes iudicabunt et condemnabunt damnatos.
Responsio. Dicendum, quod omnes Sancti iudicabunt iudicio approbationis et confirmationis sententiae, sicut probatum est : sed non sicut ingerendo sententiam in lumine cordis sur dictatam et inflictam : quia sic Apostolici viri tantum iudicant.
Ad primum ergo dicendum, quod diversa specie iudicii potest una persona esse iudicans et iudicata respectu diversorum. Et diversam speciem voco iudicii, iudicium approbationis et inflictionis sententiae, et diversos respectus quorum est, quia iudicabuntur a Deo et Christo et viris Apostolicis, et iudicabunt damnandos tantum.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens.
C. De ordinibus eorum qui iudicandi erunt.
ARTICULUS V.
An in iudicio erunt quatuor ordines iudicandorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Erunt autem quatuor ordines in iudicio.
Prius enim in Littera ex verbo Gregorii habetur, quod sunt quatuor ordines iudicandorum.
Sed contra hoc videtur quod
- Dicitur in symbolo Apostolorum, quod Christus est iudicaturus vivos et mortuos : ergo omnes iudicabuntur : et sic non est nisi unus ordo.
- Item, idem accipitur, II ad Corinth. V, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
- Ulterius, videtur quod sint tres ordines : quia ita dicit Richardus : Videntur enim omnes iudicaturi aut iudicandi : et de iudicandis quidem alii sunt salvandi, alii damnandi videntur. Itaque in illo iudicio futuro tres tantum erunt ordines.
- Ulterius, videtur quod sint quinque : sunt enim quorum salus est certa, non iudicaturi, ut decedentes infantes post baptismum : et sunt quorum salus incerta, iudicandi : et sunt quorum damnatio certa, non iudicandi : et sunt quorum damnatio incerta, iudicandi : ergo quinque ordines in iudicio. Hos etiam quinque ordines ponit Richardus.
Responsio. Ad haec omnia solvitur per distinctionem dicendo, quod triplex est iudicium, scilicet uniforme, multiforme, et omniforme.
Dicitur autem iudicium uniforme praesentis Ecclesiae quo cogitatur de iudicio futuro, cur non innotescit de ipso iudicio nisi qualitas causae et retributionis in genere, scilicet quia bona bonis, et mala malis. Multiforme autem est iudicium particulare, quod quilibet in morte accipit, quod est secundum qualitatem et quantitatem : quia tantum recipit, quantum meruit, et talia qualia meruit : sed non in omnibus, quia non in corpore : et ideo multiforme, et non omniforme dicitur. Omniforme autem est iudicium futurum : quia talibus respondebunt talia, et tanta quantis, et in omnibus, quia in corpore et anima : et ideo omniforme dicitur.
De illo autem iudicio ultimo, quod dicitur omniforme, est dicendum, quod dupliciter consideratur, scilicet secundum causam, et secundum effectum.
Et si quidem in comparatione ad effectum consideratur : tunc non sunt nisi duo ordines et ambo iudicandi, scilicet vivi, et mortui salvati, vel damnati : et sic intelligitur dictum Apostoli, II ad Corinth. V, 10, et id quod adductum est de symbolo.
Si autem in comparatione ad causam accipitur iudicium : aut ergo accipitur per comparationem ut nunc, vel ut tunc. Et si primo modo : tunc sunt quinque ordines quos Richardus tangit, sicut cuilibet etiam per se patet : nec unum ordinem sexto loco pueri in originali decedentes facere possunt, quia nulla propria habent, propter quae ad tribunal venient : nec veniunt ad tribunal, nisi habentes propria, vel beneficio iudicis gaudentes de salute, sicut pueri qui post baptismum decedunt.
Si vero consideratur ut tunc : tunc erunt quatuor ordines, ut dicit Gregorius, eo quod meritum quod est causa iudicii, tunc aut erit excellens in bono, aut in malo : aut mediocriter bonum, aut mediocriter malum : et hae quatuor considerationes meriti, quatuor complent ordines iudicandorum.
Si autem consideratur iudicium secundum quod erit exercitum et apparebit in actu : tunc sunt tres ordines, ut dicit Lucas, quia Apostoli iudicabunt, et alii iudicabuntur omnes vel ad vitam, vel ad mortem, eo quod per sententiam rectam a lumine cordis Apostolici inflictam, vel mortem aeternam vel vitam aeternam accipient.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita et plurima alia quae quaeri possunt.
D. De ordine iudicii, et ministerio Angelorum.
E. Si post iudicium daemones praeerunt hominibus ad puniendum ?
ARTICULUS VI.
In ignis qui praecedet iudicium, sit eiusdem speciei cum igne elementali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : Domino enim veniente ad iudicium, etc.
Quod enim dicit de ministerio Angelorum, patet per ea quae in distinctione XLIII dicta sunt.
Quaeruntur autem circa illum ignem sex, scilicet an sit eiusdem speciei cum igne elementali ?
Secundo, quis sit effectus eius in mundo ?
Tertio, quis sit eius effectus in hominibus ?
Quarto, quo deveniet post peractum officium ?
Quarto, utrum aliquid molestiae inferet bonis ? quia de hoc loquitur in Littera.
Sexto, utrum resurrectionem praecedet, vel sequetur ?
Ad primum obicitur sic :
- Virtus ignis dominans super alia elementa, non est nisi in sphaera propria : ergo si dominatur alius ignis extra sphaeram propriam, non est eiusdem speciei cum igne qui est elementum : sed ille ignis dominabitur extra sphaeram propriam : ergo non erit ignis ille elementum. Probatur prima per Aristotelem, qui dicit, quod res in forma perfecta et actione, est in loco proprio. Secunda supponitur a dictis in Littera et a fide.
2 Item, in circulari generatione elementorum probat Aristoteles, quod unum elementum agit in aliud, et numquam agit ultra suam speciem : sed ignis ille aget ultra suam speciem : ergo non est elementum. Secunda probatur ex hoc, quod aget ad mundi glorificationem : quae gloria multo melior est, quam forma ignis.
- Item, actio ignis elementi non est nisi in corpus habens materiam univocam sibi : sed ille ignis aget etiam in non univocam habens materiam : ergo non est ignis elementum. Primam dat Boetius in fine libri de Duabus naturis in una persona Christi : quia non est conversio aliquorum ad invicem, nisi quorum est materia una. Secunda scribitur, II Petr. III, 12, sic : Caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Et Aristoteles probat quod caelum cum elementis non habet materiam unam nec univocam.
- Item, ignis non agit in fortius se secundum virtutem ignis elementalis : sed ille ignis aget in fortius se, quia in caelum : ergo non est ignis elementum.
In contrarium huius est : quia
- Quorum est unus actus essentialis, illorum est una essentia secundum speciem : sed ignis illius et elementi operatio naturalis est una : ergo sunt unius essentiae secundum speciem. Secunda probatur : quia comburere est actio una secundum speciem. Et prima a Damasceno scribitur.
- Item, aqua in diluvio purgans mundum, eiusdem naturae fuit cum alia aqua : sed duo iudicia divina sunt, unum per ignem, et aliud per aquam : ergo et secundum iudicium est futurum per ignem eiusdem speciei cum igne elemento.
Responsio. Dicendum, quod ille ignis erit eiusdem speciei cum igne elementali.
Ad omnia autem quae obiciuntur in ista quaestione, est fere una solutio.
Dicendum igitur ad primum, quod ignis ille sicut et ignis inferni agit in duplici virtute, scilicet elementi, et instrumenti iustitiae divinae. Et primo quidem modo habet comburere. Secundo autem modo habet ferri sursum, deorsum, a dextris et sinistris, ubicumque invenerit cremabile ex iustitia divina, et dominari illi.
Ad aliud dicendum, quod non agit nisi comburendo et disponendo, et non speciem inducendo : quia speciem inducet Deus, speciem dico quae est glorificatio elementorum et mundi.
Dixerunt tamen quidam, quod ignis inclusus in vase, ageret ad inducendam speciem caeli : et dicunt hoc esse apud alchimicos expertum. Sed hoc falsum est, et alchimia non dicit nec probat hoc experimentum.
Ad aliud dicendum, quod omnes creaturae infectae ex peccato, habent materiam ignis secundum quod est instrumentum iustitiae divinae : sicut etiam dictum est de igne inferni. Et quod dicit Boetius, intelligendum est de igne agente in virtute naturae suae tantum.
Ad ultimum dicendum, quod sicut dicitur in Littera, caelum hoc dicitur caelum aerum : et hoc non est fortius igne, quia hoc ab ipso est solvendum.
ARTICULUS VII.
Quis erit effectus conflagrationis in mundo ?
Secundo quaeritur, quis sit eius effectus in mundo ?
Videtur enim, quod duo elementa ignis absumet :
- Sicut enim dicit Beda in Glossa Petri : Ultimus ille ignis, duo elementa in toto absumet : duo vero in meliorem speciem mutabit.
- Item, Apocal. XXI, 1 : Primum caelum et prima terra abiit, et mare iam non est. Ex hoc videtur, quod ille ignis absumet tria elementa, scilicet terram, aerem, qui per caelum intelligitur, et mare quod stat loco aquae. Ergo videtur, quod de elementis nullum manebit nisi ignis.
- Item, Aristoteles, in principio libri IV Meteororum dicit : Omnia enim haec materia erunt igni. Ergo videtur, quod omnia tria elementa ignis consumet.
- Item, videtur hoc secundum rationem : in illa enim mundi conflagratione ignis est ut agens, et tria elementa infecta per ignem ut patientia : patiens autem habet immutari per agens : ergo tria elementa transibunt in ignem : ergo videtur, quod tria absumentur.
- Item, ista tria elementa sunt se contingentia in loco generationis : ergo infecta sunt peccatis hominum : omnia autem infecta debent absumi ab igne : ergo illa tria elementa debent absumi.
- Item, Glossa super epist. ad Roman. VIII, 21 et 22, dicit, quod in meliorem speciem convertet elementa : sed non potest esse melior species inferiorum elementorum, nisi quod accipiant speciem elementorum superiorum : ergo tria inferiora accipient speciem ignis : ergo tria absumentur, et solus ignis manebit.
In contrarium huius est,
- Quod dicit Glossa super epist. I ad Corinth. VII, 31, super illud : Praeterit enim figura huius mundi. Glossa : Non substantia. Ergo elementa non dimittent substantiam, sed figuram. Constat autem, quod si speciem amitterent, substantiam amitterent : ergo speciem non amittent.
- Item, Glossa super Apocal. XXI, 1, super id : Primum caelum, etc., dicit sic : Status ille in quo prius erant, non est necessarius. Ergo videtur, quod secundum statum transeunt, et non secundum substantiam.
- Item, Glossa super illud : Mare iam non est, dicit sic : Secundum superiorem statum. Ergo ut prius.
- Item, Glossa marginalis ibidem : Immutatio aeris et terrae dubitabilis non est quin per ignem fiet : sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.
- Item, in Littera dicitur, quod peribit caelum et terra non secundum substantiam, sed secundum speciem suam quae immutabitur.
- Item, ex Littera habetur, quod ignis ille non ascendet nisi quantum ascenderunt aquae diluvii : ergo non comburet totum orbem : ergo aereum caelum non omnino transibit.
Responsio. Dicendum, quod in veritate hic potius est divinatio, quam quaestio habens scientiam aliquam : quia neminem puto scire, qualiter hoc erit, nisi qui viderit quando fiet : tamen non puto, quod aliquod elementorum in toto consumetur.
Sed est duplex species elementorum. Una est secundum specificum esse, et ita manebit. Alia est secundum virtutem activarum et passivarum qualitatum, et illa non manebit, nisi ut in radice subiecti manet passio quae non potest venire in actum. Huius autem causa est : quia qualitates primae activae et passivae datae sunt elementis ad generationem et corruptionem, quae sibi succedunt in mundo, donec tot colligantur electi, ut numerus ille impleatur quem implendum Deus ab aeterno praevidit : et illo impleto stabunt elementa in alio statu sine permixtione ad invicem, et sine actione et passione in pleno lumine.
Sunt tamen diversi diversa dicentes de transitu elementorum. Quidam enim dicunt, quod transibunt aqua et ignis : et hoc ideo, quia ista in excellenti habent virtutes activas et passivas : et tunc actio et passio non erunt. Alii dicunt, quod aer et aqua in toto transibunt : et hoc ideo, ut puto, quia illa duo media existentia determinatum motum non habent et statum : et fluunt in ipsis motus multi valde, eo quod aqua sequitur planetarum mutationem lunae quae velocissima est, et aer sequitur quinque planetarum orbes, in quibus est plurima motuum diversitas : et haec tunc non erunt, et ideo dicunt, quod tollentur. Est autem veritas, ut puto, quod non tollentur, sed immutabuntur, ut dictum est : ita quod erunt elementa continue luminosa, et terra in superficie exteriori pervia sicut vitrum, et aqua sicut crystallus, aer vero luminosus ut caelum, et ignis ut ipsum lumen caeli tunc esse videbitur.
Et per hoc patet solutio omnium obiectorum, quae per auctoritates sunt facta : et haec solutio colligitur ex Glossa super Apocal. XXI, 1, et I ad Corinth. VII, 31, et ad Roman. VIII, 21 et 22.
Ad primam autem rationem dicendum, quod omnia alia : erunt materia igni eo quod ignis habet qualitatem activam simpliciter, et alia secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod ignis non agit nisi consumendo infectionem peccati, et non speciem inducendo glorificationis, ut prius dictum est.
Et per hoc patet etiam solutio ad ultimum : quia glorificatio mundi non fit ad speciem elementi, sed ad formam gloriae quae respondebit homini secundum statum gloriae resurrectionis.
ARTICULUS VIII.
Quis erit effectus ignis in hominibus ?
Tertio quaeritur, quis sit eius effectus in hominibus ?
Dicit autem in Littera, quod malis erit consumptio, etc.
Et videtur, quod diminute dicat :
- Constat enim, quod post diem iudicii ianua claudetur : ergo videtur, quod nullus remanebit in purgatorio : ergo ille ignis etiam purgandos purgabit. Sed tunc videtur, quod hoc sit impossibile : quia multi sunt qui habent multa purganda : sed ille ignis est momentaneus : ergo non poterit brevi temporis spatio vitia purgare.
- Item, videtur quod sit bonis consumptio sicut et malis quia comburet eos et incinerabit, sicut et prius est habitum : ergo non verum dicit, quod malis sit tantum consumptio.
- Item, elementa conflagrabunt : sed elementa mixta in corpore hominis magis indigent purgatione, quam extra : ergo illa etiam quae sunt in corpore hominis purgabit : ergo incendet et bonos et malos.
- Item, in Littera dicit, quod peccati comburet infectionem : sed fomes est peccati infectio : ergo comburet fomitem : sed hunc comburere non potest, nisi incendat corpora humana : ergo corpora humana incendet.
Responsio. Puto esse verum, sicut probatum est, quod omnium corpora tam bonorum quam malorum incendet, ut consumatur penitus fomes peccati per ignis incinerationem qui in aliis consumptus est per putrefactionem corporum.
Ad id autem quod quaeritur de purgatione purgandorum, dicendum quod virtute illa qua aget ut instrumentum iustitiae vindicantis, aget in animas talium, et subito purgabit eos.
Ad obiectum contra, dicendum quod tres sunt causae, quare subito purgare potest. Una, quia pauca purganda in elementis inveniet : tot enim terrores et signa et persecutiones praecedent, quod pauca remanebunt quae illo igne purganda sint, propter fervorem poenitentiae praesentis. Secunda est, quod vivi voluntarie sustinebunt, et poena vivi plus purgat, etiam necessaria, quam poena mortui. Tertia est, quia recuperabit calor eius in intensione quod omittet in prolongatione temporis. Et ideo subito poterit hoc efficere quod ignis purgatorius diutius facit prolongatus.
ARTICULUS IX.
Quo abibit ignis conflagrationis ?
Quarto quaeritur, quo deveniet ignis post actum officium ?
Videtur autem, quod debeat remunerari cum Sanctis : quia
- Deo servivit in mundi conflagratione. Et Glossa super epist. ad Roman. VIII, 21 et 22, dicit, quod : omnis creatura quae cum labore suo facit officia, tunc remunerabitur.
- Item, ignis nobilissimum est elementum : quia dicit Aristoteles, quod ignis est subtilissimum corporum sphaerae : sed omne nobile glorificabitur cum Sanctis sursum : ergo ille ignis manebit sursum.
- Item, habet proprietates convenientes corpori glorioso, scilicet luminositatem, et subtilitatem, et quod est sursum in loco : sed Deus non deprimet nobile in innovatione mundi, sed potius exaltabit : ergo ipse ignem glorificabit in loco sursum.
In contrarium est,
- Quod dicunt Sancti, quod involvet impios : ergo remanebit in inferno, ut videtur.
- Item, afflictivum impiorum debet esse secundum congruitatem in loco impiorum : sed afflictivum impiorum est ignis : ergo in loco impiorum manebit, hoc est, in inferno.
Respondeo ad hoc, quod sicut dicit Basilius super illud : Vox Domini intercidentis flammam ignis, Dominus intercidet ignem, sicut et alias creaturas, et calidum ustivum cum sicco faciet descendere illo motu ignis quo sequitur materiam suam, secundum quod est instrumentum iustitiae iudicantis ad locum damnatorum : et quoad haec duo et materiam quae illis substat, manebit in inferno.
Et per hoc patet solutio duarum ultimarum obiectionum.
Sed quoad luminosum subtile et leve faciet ascendere sursum, et ibi clarificabitur cum aliis elementis ad decorem hominis : quia congruum est ut glorificato habitatore, domus eius glorificetur : homo autem in mundo est sicut habitator, et mundus sicut domus.
Et per hoc patet solutio ad primam partem obiectionum.
ARTICULUS X.
An ignis conflagrationis aliquid molestiae inferat bonis ?
Quinto quaeritur, utrum aliquid molestiae inferat bonis ?
Videtur, quod non : quia
- Dicit in Littera, quod hoc erit incendium mundi Sanctis, quod fuit caminus tribus pueris. Sed de illis scribitur, quod non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit : ergo nec Sanctis inferet aliquid molestiae, ut videtur.
- Item, ignis ille non insequitur nisi infectionem peccati, sicut in Littera dicitur : ergo nihil inveniet in quod agat in his qui sunt sine peccato : ergo illos non laedet.
- Item, agit in quantum est instrumentum iustitiae divinae : sed secundum iustitiam divinam non sunt puniendi Sancti : ergo illis non nocebit.
In contrarium est, quod Sanctorum corpora qui tunc vivi reperientur, erunt infecta fomite habituali ad minus : ergo necesse est, quod purgentur non est autem purgans nisi ignis : ergo per ignem purgabuntur.
Responsio. Hoc ultimum videtur mihi concedendum.
Et ad primum dicendum, quod intelligitur de hoc actu quem habebit post iudicium quando involvet damnatos : tunc enim nihil nocebit Sanctis, quia nihil cremabile in eis invenietur.
Ad secundum et tertium dicendum, quod inveniet in corpore habitualem concupiscentiam quam exterminabit.
ARTICULUS XI.
An praecedet iudicium ignis conflagrationis, vel sequetur ?
Sexto quaeritur, utrum praecedet iudicium vel subsequetur ipsum ?
Videtur, quod sequatur : quia
- Dicit Augustinus, quod sequitur iudicium et resurrectionem : ergo videtur, quod ita sit.
- Item, Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, quaerit quare ignis non exurit bonos ? et reddit rationem : quia corpora eorum erunt impassibilia, quibus ignis nocere non potest : et illa ratio Augustini non staret, si ignis resurrectionem et iudicium praecederet : ergo videtur, quod sequatur et resurrectionem et iudicium.
- Item, ignis ille involvet impios, ut dicunt Sancti : sed impii non involventur, nisi post sententiam iudicii : ergo videtur, quod sequatur iudicium.
In contrarium est, quod
- Incendendo incinerabit vivos : hoc autem fiet ante resurrectionem : ergo ille ignis erit ante resurrectionem et iudicium.
- Item, in Littera dicit, quod praecedet faciem iudicis : ergo et iudicium.
Responsio. Dicendum, quod quoad incendium mundi praecedet, sed quoad quemdam actum sequetur, scilicet quoad involutionem malorum : ipse enim, ut dicit Chrysostomus, congregabitur circa thronum iudicis : et est ille fluvius igneus de quo legitur, Daniel. VII, 10, qui est in circuitu sedis. Et ille secum in infernum trahet impios. Et propter hoc ab Augustino post iudicium ordinatur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
De sequenti autem capitulo habitum est in libro II Sententiarum, quaestione de choris Angelorum, et etiam in tractatu de poenitentia, quaestione de igne purgatorio.
