Distinctio XVIII — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XVIII
De confessione sacramentali in se quantum ad potestatem absolventis virtute clavium in foro poenitentiali.
A. De remissione sacerdotis.
DIVISIO TEXTUS
Hic quaeri solet, si peccatum omnino, etc.
Hic agitur de confessione ex parte absolventis, scilicet a parte potestatis sacerdotis.
Dividitur autem in duas partes :
in quarum prima agit de potestate clavium et essentia et usu.
Et in secunda, de clavibus ex parte recipientis claves, ibi, Dist. XIX, A : Postquam ostensum est, etc.
Adhuc, prima subdividitur in tres partes :
in quarum prima agit de potestate solvendi et ligandi in foro poenitentiae :
in secunda, de potestate ligandi in foro causarum, ibi, G, § 2 : Est et alius modus ligandi et solvendi, etc.
In tertia vero, ad hos duos adaptat verba Evangelii, ibi, H : Secundum hos ligandi et solvendi modos, etc.
Adhuc, prima harum habet tres.
Primo enim quaeritur, an sit clavis ?
Secundo quaeritur, Quae et quot sint ? ibi, B : Claves istae non sunt corporales, etc.
Tertio, agit de usu earum, etc., ibi, C : Usus harum clavium, etc.
ARTICULUS I.
An in Ecclesia claves aliquae sint necessariae ?
Secundum autem haec tria nos etiam quaeremus de clavibus.
Primo, super primum capitulum ratione illius verbi quod dicit : Ubi sunt claves illae, etc., quaeremus : An sint claves ?
Videtur autem, quod non : quia
- Culpa et poena annexae sunt : ergo remittens culpam, necessario absolvit a poena : ergo non sunt necessariae claves : et si non sunt necessariae, non sunt, quia nihil vanum est in operibus gratiae : ergo videtur, quod non sint claves.
- Adhuc, vis contritionis saepe solvit totum ante omnem actum sacerdotis : sed actus sacerdotis sunt in clavibus : ergo non sunt necessariae claves.
- Si forte tu velles dicere, quod in contritione relaxetur tota culpa, sed non tota poena : et partem poenae dimittat clavis. Contra : Id quod est dimissivum maioris, potest etiam in minus : sed poenam aeternam solvit contritio : ergo et temporalem partem poenae quae remanet, remittere potest : ergo inutiliter datur clavis : quia melius fit quod per unum, quam quod fit per duo, dummodo per unum fieri possit, ut vult Philosophus.
- Adhuc, poenae non est debitor aliquis nisi ex culpa : si ergo nihil remaneat de culpa, nihil videtur remanere de poena : sed post contritionem nihil manet de culpa : ergo nihil manet de poena : ergo inutiliter datur clavis.
- Adhuc, probatur hoc per simile : quia si non fit albedo in aliquo, nisi quae causatur in candore lactis, vel a calido, vel frigido : si nihil remanet de causa albedinis, nihil remanebit de albedine : sed constat, quod nullius poenae est iste debitor, nisi ex culpa sicut ex causa : ergo si nihil post contritionem remanet de culpa, nihil remanet de poena : et inde sequitur ut prius, claves esse inutiles.
- Si forte tu velles dicere, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore ad Bernardum quaerentem istam quaestionem, quod est multiplex vinculum, quo ligatur peccator ex peccato, scilicet obdurationis, captivitatis diabolicae, servitutis, quae usuras cogit dare mortis aeternae, et obligationis ad confessionem. Et a primis quidem quatuor absolvit Deus per seipsum, ligando ad quintum, a quo absolvit per sacerdotem ligando ad unum, scilicet poenam expiationis in satisfactione peragendam : dicit enim, quod a vinculo obdurationis solvit per emollitionem cordis ad poenitentiam : a vinculo autem captivitatis diabolicae quo tenetur ne per se resurgere possit, absolvit per adiutorium erigentis gratia praevenientis : a vinculo autem servitutis per adiutorium gratiae cooperantis, qua possit bona operari : a vinculo vero mortis aeternae per absolutionem a reatu poenae aeternae. Si, inquam, sic dicas : quaero primo : Quid necesse habeat Deus solvere a quatuor dictis vinculis ligando ad quintum ? Cum enim dicatur, Deuter. XXXII, 4 : Dei perfecta sunt opera, videtur perfectius esse Dei opus si in nullo maneret ligatum, quam quod absolvit a quatuor, et ligat ad vinculum quintum.
- Adhuc autem videtur esse conditionatum opus Dei, in hoc scilicet, quod non absolvit hunc, nisi ille obligetur ad confessionem : sed conditio inducit dubium et tempus : ergo videtur Dei opus potius dubietati et temporalitati subiacere : et hoc maximum omnis sapiens reputat inconveniens : nullius enim opus certum est, si Dei intemporalis et aeterni potius incertum est opus et temporale.
Si forte propter hoc dicas, quod non sunt claves istae Ecclesiae. Contra :
- Matth. XVI, 19, dicitur : Tibi dabo claves regni caelorum, etc. Ergo sacerdotes habent claves.
- Adhuc, aditus paradisi significat aditum ad Ecclesiam : video autem, quod ille aditus reclusus est potestate Angeli ministrantis : ergo et aditus sacramentorum Ecclesiae recludi debet potestate ministrorum Ecclesiae : sed illa potestas dicitur clavis : ergo claves sunt in ministris Ecclesiae.
Multae autem aliae auctoritates ad hoc inducuntur in Littera : et ideo haec sufficiant.
Solutio. Dicendum, quod absque ambiguitate claves Ecclesiae sunt, quas habet Ecclesia (ut dicit Hieronymus) in suis Episcopis, et sacerdotibus : quibus dignis non solum sacramenta, sed etiam caelum aperitur, et clauditur indignis.
De solutione autem obiectorum dicendum ad primum quod clavis dupliciter aperit regnum operando ad remotionem peccati impedientis : et unus modus saepe dictus est, et est bonus, scilicet quando conteritur aliquis, dolor suus vim habet a gratia informante, et a voto confitendi et satisfaciendi, quod habet in proposito. Sicut igitur est in medicinis compositis, quae totum expellunt morbum, ita tamen quod quaelibet simplex medicina ibi posita operatur contra aliquam partem morbi et causam : ita dico quod in peccato est culpa et poena, et est poena aeterna improportionabilis viribus poenitentis, et acerba pro debito reatus : et gratia quidem habet effectum contra culpam, et dolor contra acerbitatem poenae : dolor autem passionis Christi Contra aeternitatem : et votum submittendi se clavibus habentibus vim ex passione, habet solvere improportionem illam, qua maior est viribus poenitentis : et satisfaciendi votum quandoque solvit totum residuum, quandoque autem solvitur per satisfactionem sequentem in actu. Unde nihil prohibet operari clavem ante actum sacerdotis extra : sicut et gratia mediatoris operata est antequam esset mediator in natura vera medietate. Alio modo operatur clavis in absolutione confessionis dimittendo partem poenae debitae per gratiam ministerii sacerdotum Christi, quod non est credendum gratia carere, sed potius per maximam habere gratiam. Licet ergo solvatur poena et culpa in contritione, non tamen fit hoc virtute solius contritionis, sed potius etiam virtute clavium sicut licet in medicina aliqua solvatur morbus aliquis, non tamen fit hoc virtute unius receptorum in medicina, sed virtute cuiuslibet solvitur aliquid morbi.
Ad aliud dicendum, quod vis contritionis numquam ita totum solvit, quin effectus sit ibi, ut patet per antedicta : et etiam postea actu tenetur se submittere, quia aliter per contemptum religionis inciperet adeo malignare sicut prius.
Ad aliud dicendum, quod quandoque tota poena dimittitur in contritione, sed numquam virtute solius contritionis : et ideo ut impleatur votum quod in contritione habuit, et habere tenebatur, postea etiam debet se submittere confessori et satisfactioni : sed verum est quod si sacerdos sciret talem in voto absolutum, non imponeret ei poenitentiam in satisfactionem praeteritorum : sed vel nullam imponeret, sicut nec Dominus fecit Mariae Magdalenae : vel si imponeret aliquid, faceret hoc in medicinam futurorum, sicut dantur medicinae praeservativae : quia autem sacerdos hoc scire non potest, ideo omnibus venialibus poenitentiam iniungit.
Ad aliud dicendum, quod secus est in effectu et causa coniunctis per naturam, et causa et effectu coniunctis per voluntatem in conversatione hominis : in natura enim propter hoc soluta tota causa, solvitur totus effectus, quia natura agit necessario : et ideo remoto agente, nihil manet de effectu ipsius. Sed in voluntate, quia voluntas deliberativa est, cadit in vituperium et laudem ex opere suo : et ideo transeunte causa, non transit effectus, imo manet : sicut cum culpa transit actu, non transit reatu, imo manet. Et similiter quoad debitum satisfaciendi, bene potest manere post recessum culpae in toto. Unde talia argumenta in moribus etiam civiliter loquendo, nihil valent, sicut iam patuit.
Ad id quod obicitur de Hugone, dicendum quod in veritate illud est tota scientia illius libelli, et intelligitur, non ita quod Dominus sub conditione solvit, sed Dominus simpliciter absolvit : tamen quia in contritione votum est confessionis, et sine illo non esset contritio, propter hoc tenetur ad confessionem. Et quia votum coniunctum est absolutioni a quatuor vinculis dictis, ideo dicit Magister Hugo, quod Deus absolvit ligando : sed sacerdos e Contra ligat solvendo : ligando enim ad poenitentiam expiationis absolvit a voto confessionis, dimittendo partem poenae debitae si qua manserit post contritionem. Et per hoc patet, quod in opere Dei secundum quod Dei est, nulla conditio est, nec temporalitas, sed necessitas illius obligationis est ex voto confitendi et satisfaciendi ad arbitrium ministrorum Ecclesiae, sine quo non potest esse vera contritio.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
Ad tertium autem iterum dicendum, quod licet in eo sint omnia aeque possibilia, tamen non omnia sunt nobis aeque utilia : utile enim nobis est, ut adstringamur talibus votis propter erubescentiam et expiationem, quae non tantum valent ad expiationem praeteritorum, sed etiam ad cautelam futurorum. Et quaecumque sunt nobis magis utilia, haec ordinavit Deus in sacramentis.
B. De clavibus.
ARTICULUS II.
An diffinitio clavis posita a Magistro sit bene data ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Claves istae non sunt corporales, sed spirituales, etc.
Et quaeruntur quatuor, scilicet quid sit clavis ?
Secundo, quot sunt claves numero ?
Tertio, de clave quae dicitur scientia discernendi.
Et quarto, de clave quae dicitur potestas ligandi et solvendi.
Ad primum autem extrahatur diffinitio clavis ex Littera, ubi ex verbis Hieronymi dicit Magister, quod claves sunt discernendi scientia, et potentia iudicandi, id est, ligandi et solvendi : qua dignos recipere, et indignos debet excludere a regno Ecclesiasticus iudex. Haec verba omnia etiam sunt in Glossa super Matthaeum, XVI, 19, et sunt Hieronymi.
Formatur autem diffinitio in communi sic : Clavis est potestas iudicis Ecclesiastici, qua dignos recipit, indignos vero potest excludere a regno.
- Cum autem iudex Ecclesiasticus sit a iurisdictione, non ab ordine, videtur quod non habet claves, nisi habens iurisdictionem in foro causarum : et hoc falsum est.
- Hoc videtur etiam alia ratione : quia omnis potestas, quae tota perficitur aliquo uno, habito illo potest reduci ad actum : si igitur potestas quae dicitur clavis, perficeretur ex illo uno quod est ordo sacerdotalis, habito ordine sacerdotali, posset reduci ad effectum : quod est falsum, quia secundum hoc omnes monachi sacerdotes possent absolvere et ligare, quod falsum est : ergo videtur, quod iudex Ecclesiasticus sit habens iurisdictionem. Ex hoc arguitur ut prius.
- Ulterius, obicitur de hoc quod dicit, qua dignos recipere, etc. Digni enim eo ipso quod digni sunt, merito suae dignitatis sunt recepti : et ideo vane recipiuntur postea a sacerdote, vel nullo modo recipiuntur.
Si autem dicas, quod recipere eos, est receptos ostendere : tunc secundum hoc nihil esset potestas clavis, nisi quoad homines, quod inconveniens infra esse ostendetur.
- Ulterius, obicitur de hoc quod dicit ibi : A regno : quia videtur potestas hominis non esse super regnum. Probatio. Potestas hominis in ministerio est super illud, quod traditur dispensationi ministerii sui : sed non nisi sacramenta traduntur ministerio sacerdotum dispensanda, et non regnum : ergo videtur, quod non debet dicere, a regno, sed a sacramentis.
Responsio. Dicendum, quod diffinitio illa optima est : quia ponitur in ea genus quod est potestas, et subiectum proprium illius potestatis, quod est iudex ecclesiasticus : et differentiae pertinentes ad specialem et substantialem actum, qui est recipere dignos, et excludere indignos : et finis per omnia intentus, qui est introductio in regnum.
Ad primum ergo obiectum, dicendum quod ecclesiasticus iudex sumitur hic in foro poenitentiali, et non in foro causarum, nisi elargiatur sibi potestas : et non oportet, quod habeat iurisdictionem super subditos, sed quod sit aptus habere ex ordine, et nihil desit ei nisi commissio : non enim ponitur in diffinitione actus dicendo, qua recipit : sed, qua valet vel potest recipere, ut notetur facultas ex habitu : et quod non operatur, non est nisi quia materiam subiectam non habet, quam non potest habere nisi per iurisdictionem.
Ad aliud dicendum, quod habito ordine nihil deest quantum ad operantem : et ideo nulla perfectio additur operanti amplius quam ordo : et hoc patet ex hoc, quod si sacerdoti committitur plebs, non recipit aliquam consecrationem propter hoc. Constat autem, quod omnis potestas datur per consecrationem in spiritualibus : et ideo patet, quod habens ordinem, in toto perfectus est quantum est ex parte agentis : sed quia omnis facultas exigit materiam, suspenditur ab operatione ita diu donec materia sibi per iurisdictionem determinetur.
Ad aliud dicendum, quod digni fiunt magis digni : dignitas enim Dei praecedit, tollens indignitatem culpae : et opus ordinis et clavis sequitur, tollens aliquid de indignitate poenae et ideo non tantum ostendunt solutos a Deo, sed etiam absolvunt ab aliquo quo ligati venerunt, et ita imbuunt sacramentis.
Ad aliud dicendum, quod ponitur ultimus finis actus ordinis : quia non fit reconciliatio ad sacramenta, nisi propter regnum.
Ad argumentum autem dicendum, quod ministerium sacerdotis, non est super regnum immediate, sed per medium, scilicet per susceptionem ad sacramenta : et hoc modo bene committitur eis dispensare regnum.
ARTICULUS III.
Quot sint claves ?
Secundo quaeritur, quot sunt claves numero ?
Videtur enim, quod una sola :
- Dicit enim Glossa super Matthaeum, XVI, I9, quod claves sunt scientia discernendi, et ligandi et solvendi potestas : sed scientia discernendi constat, quod est informans et dirigens ad actum solvendi et ligandi : et talia quorum unum est dirigens, et alterum exsequens, non sunt duo, sed unum in actu : ergo claves non sunt duae, sed una.
- Adhuc, In nobis ad perfectum opus exiguntur tria, scilicet scire, velle, et posse : et tamen opus egrediens ab his est unum : constat autem, quod scientia iudicandi habet se sicut scire in nobis : ergo videtur, quod una clavis sit secundum actum, et unus actus clavis.
- Adhuc, in materialibus non est ad unam seram nisi clavis una : sed in omnibus spiritualibus non est nisi una sera quae est peccatum in communi : ergo videtur, quod non requiritur nisi clavis una : et ita videtur, quod non sint duae claves.
Item, unius effectus non est nisi una potestas : sed unus est effectus, scilicet ligare et solvere : ergo non est nisi una potestas : ergo una clavis.
Ulterius videtur, quod sint duae claves : quia.
- Ita per multas auctoritates tam Bibliae, quam sanctorum Patrum, probatur in Littera : et illae sufficiant.
- Per rationem arguitur idem sic Duo sunt in libero arbitrio facientia peccatum, scilicet ratio, et voluntas : sed faciens peccatum clauditur per peccatum ut non intret regnum : ergo utrumque indiget reseratione : cum igitur differant haec inter se, videtur quod claves reserantes differant : sunt autem haec duo differentia : ergo claves duae different reserantes.
- Adhuc, peccatum aliter impedit cognitivam, et aliter affectivam : quia cognitivam impedit, ut tenebra interior spiritualis : affectum autem impedit per inclinationem deorsum, et aversionem ab incommutabili bono : sed constat, quod quidquid est in anima rationali, ad haec duo reducitur : ergo videtur, quod his solutis, omnia alia sint absoluta : sed aliter ligatur cognitiva, et aliter affectiva : ergo alio et alio indigent reserante cum igitur ipsa sint duo, videtur quod reserantia sint duo.
- Adhuc et est magis ad propositum Opus sacerdotis in confessione ubi utitur clave, est duplex, scilicet eductio peccati, et absolutio rei : sicut patet per illud Iob, XXVI, 13 : Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus : ecce opus primum. Et, Ioan. XX, 23 : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : ecce opus secundum. Constat autem, quod utrumque opus exigit potestatem in sacerdote, quia omne opus egreditur ab aliqua potestate : sed eductio peccati non fit nisi per iudicium discretionis, quae ostendit, quam vile sit peccatum, quam detestandum, quantum unum vilius alio, et huiusmodi : ergo ad hunc actum exigitur clavis scientiae discernendi. Constat autem, quod post contritionem sequitur absolutio, vel retentio peccatorum : et hoc opus similiter non fit nisi ab aliqua potestate quae vocatur clavis. Ergo cum non sint plura opera substantialia, nisi hoc unum super peccatum, et alterum super peccatorem, videtur quod sint duae et non plures claves. Haec autem obiectio notanda est : quia concludit veritatem ex propriis, et ex his penes quae proprie accipitur diffinitio clavium.
Videtur autem ulterius, quod sint tres claves : quia
- Tres personae sunt a quibus fluit omnis potestas sacramentalis : sed una illarum est penes appropriatum Patri, scilicet potestas ligandi et solvendi : altera penes appropriatum Filio, scilicet scientia discernendi : ergo restat adhuc tertia penes appropriatum Spiritui sancto.
- Adhuc, in omni creatura rationali libera ad agendum, tria concurrunt ad opus, scilicet scire, velle, et posse : ergo cum penes duo illorum sit accepta clavis, videtur quod eadem ratione accipiatur una clavis penes tertium : ergo erunt tres claves.
- Adhuc, scire et posse imperfecta sunt ad actum : sed si adveniat velle, tunc operabuntur. Cum igitur clavis sit potestas perfectissima ad actum, videtur quod necessario debeat aliquid esse ibi respondens voluntati operanti : et praeter illud sunt duae : ergo cum illo erunt tres, ut videtur.
Ulterius videtur, quod sint quatuor :
- Quilibet enim modus aperiendi vel absolvendi, requirit aliud et aliud instrumentum : sed quatuor a Magistro in Littera determinantur modi ligandi et solvendi : ergo quatuor erunt instrumenta : ergo quatuor claves : dicit enim, quod solvit et ligat, quando absolutum vel ligatum demonstrat. Item, Quando Ecclesiae reconciliat et restituit, et quando partem poenae dimittit, et quando excommunicationem fert, vel absolvit ab ea.
- Adhuc, quando Dominus loquitur Petro de clavibus, non nominat tantum claves regni caelorum, sed etiam portas inferi : si ergo duae sunt portarum regni, eadem ratione duae erunt portarum inferni : ergo erunt quatuor.
- Adhuc, videtur, quod plures sint quam quatuor : quia sunt portae inferni, paradisi, limbi, purgatorii, et caeli : sed constat, quod omnes istae portae aperiuntur : ergo videtur, quod distinctas et determinatas exerceant claves : ergo cum uni portae aptentur duae claves, videtur quod ad minus sint decem claves.
Responsio. Dicendum, quod sicut habetur, Isa. XXII, 22, ubi dicitur : Dabo clavem domus David super humerum eius. Et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat : Filius Dei est vera clavis regni caelorum, quia ipse aditum regni nobis reseravit, quem Adam suo peccato recluserat : unde legitur in oratione paschali : Omnipotens Deus, qui per Unigenitum tuum redemptorem nostrum, aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti. In Filio autem divino duo sunt, sicut dicitur, I ad Corinth. I, 24, scilicet, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et ideo quia ipse his duobus reseravit regnum, in his duobus dedit suis sacerdotibus reserandi potestatem. Et penes haec duo, duae claves accipiuntur.
Huic autem rationi coniungantur tres quae in tribus obiectionibus pro hac parte inductis, positae sunt, et praecipue tertia : et erunt quatuor penes quae distinguuntur duae claves quas dicunt Sancti.
Ad id ergo quod primo obicitur, quod non sit nisi una clavis : dicendum, quod claves non distinguuntur penes finem ultimum, sed potius penes actus proximos substantiales et necessarios. Constat autem, quod actus necessarius est distinctio peccatorum in confessione, quae est super peccata : et etiam actus necessarius est absolutio. Et ideo penes illos, licet unus dirigat ad alterum, sunt tamen duae claves. Et est simile : quia licet prudentia virtus sit auriga virtutum, ut dicit Bernardus ad Eugenium, et dirigat alias, tamen quia habet actum proprium, dicitur et est una virtus cardinalis distincta ab aliis quas dirigit.
Ad aliud dicendum, quod illa tria quae sunt in nobis, licet referantur ad unum actum ultimum, tamen proprios et proximos actus habent differentes, penes quos etiam distinguuntur, et sunt distinctae facultates : et ideo etiam actus proprii et proximi clavium differentes sunt, licet finis sit unus : et hoc sufficit ad divisibilitatem potestatis et facultatis, ut iam tactum est.
Ad aliud dicendum, quod in materialibus ad unam seram uno modo se habentem et uno modo reclusam, est una clavis : sed ad unam seram habentem duas clausuras, nihil prohibet esse duas claves, quia tunc una sera est ut duae : et sic est hic, quia sera quaedam est ex eo quod peccatum non discernitur et distinguitur, et altera est ex reatu qui innascitur peccatori ex peccato : et ideo necessario sunt duo modi reserandi et aperiendi, sicut iam dictum est.
Ad id quod obicitur, quod sunt tres claves, dicendum quod non sunt necessariae nisi duae tantum propter causam dictam.
Ad obiectum autem primum dicendum, quod voluntas sive bonitas appropriata Spiritui sancto non est aequalis ad ligare et solvere : sed clavis dicit talem potestatem quae claudat et aperiat aequaliter : sed Dei voluntas sive bonitas semper est ad aperiendum, ut qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire : et hoc verum est quantum est de se : et si aliud vult, ut dicit Damascenus, hoc vult ex nostra causa : et ideo in clavibus non potuit esse aliqua potestas respondens Spiritui sancto : sed ipse dat donum, per quod peccatum dissolvitur.
Aliter posset dici et minus bene, scilicet quia duae claves non accipiuntur penes attributa Patris et Filii, sed penes attributa Filii tantum, quia primus clausit et aperuit : et hoc supra probatum est per auctoritatem Isaiae.
Ad aliud dicendum, quod sicut dixit Altisiodorensis, non oportet de clavibus aliquid respondere voluntati hominis, quia in clavibus non debet homo sequi voluntatem suam, sed voluntatem Dei primo absolventis per gratiam : et haec solutio optima esse videtur.
Alii subtilius et peius dixerunt, quod isti actus, aperire et claudere, non sunt ex parte nostra : et ideo facultates eorum non debent omnino sumi ex parte nostra : sed voluntas est ex parte nostra, et ideo penes voluntatem nulla sumenda est clavis.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod ubi prima duo sequuntur voluntatis libertatem, ibi sunt imperfecta ad opus, nisi adveniat voluntas : quia confessione facta et potestate habita, adhuc libera est voluntas agere vel non agere si vult. Sed quia in divinis sequitur operatio ex divini praecepti necessitate, ideo habitis primis duabus facultatibus, sufficienter habetur perfectio ad opus.
Ad id quod ulterius quaeritur, utrum sint quatuor ? Dicendum, quod non.
Ad obiectum dicendum, quod prima est falsa : quia omnes modi reducuntur ad duos : quod enim absolutum et ligatum ostendit, non fit nisi per poenae dimissionem, sicut in Littera patebit : et per hoc ipsum Ecclesiae reconciliat. Sed ligare et solvere anathema est alius modus : sed quia non est nisi per culpae cognitionem vel religationem vel solutionem, in forma convenit cum eo, qui est in foro confessionis et poenitentiae : et ideo non requirit alias claves : et ita patet, quod illa obiectio nulla fuit.
Ad aliud dicendum, quod licet sint portae inferi, non tamen ad illas determinantur claves Ecclesiae : unumquodque enim, ut dicit Philosophus, determinatur et de nominatur per diffinitionem ad optima sui : clausio autem et apertio ianuarum inferni sequitur ad clausionem et apertionem portarum caeli, et portae caeli sunt intentae et finales clavium, et ideo ab illis dicuntur : et sunt duae claves, quia ex quo clauditur caelum alicui, hians est super eum apertis portis infernus : et eo ipso quod aperitur caelum, clauditur aditus inferni.
Ad aliud patet solutio per idem, praeterquam de paradiso, et purgatorio, et limbo.
Et ad haec dicendum, quod non est nobis aditus ad beatitudinem vitae animalis quam in Adam amisimus : et ideo per claves non datur nobis via veniendi ad locum corporei paradisi, ubi Adam in animali vita semper vixisset : et ideo claves ad illum locum non recipit Ecclesia. Quare autem non sit nobis aditus ad paradisum, alibi determinari habet, scilicet super secundum Sententiarum, ubi agitur de eiectione Adae de paradiso, et reclusione paradisi.
De purgatorio autem et limbo dicendum, quod non habent firmacula perpetua, sed continue sunt aperta ad evolandum determinato tempore : patres quidem de limbo cum Adae debitum per Christum fuit solutum, animae autem de purgatorio cum quaelibet purgatur ad plenum : de limbo enim patrum hic loquimur, non de limbo puerorum qui perpetuo clausus est.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IV.
An scientia discernendi inter lepram et non lepram, sit clavis Ecclesiae ?
Tertio, quaeritur de hac clave quae dicitur esse scientia discernendi inter lepram et non lepram.
Videtur enim non esse clavis.
- Omne enim quod non semper sequitur habentem claves, videtur non esse clavis, cum clavis semper sequatur habentem clavem : sed scientia discernendi inter lepram et non lepram, non semper sequitur habentem claves, ergo non est clavis. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod omnis sacerdos habet claves : non tamen omnis sacerdos habet scientiam discernendi inter lepram et non lepram.
- Adhuc, nullum indifferenter habitum praeter ordinem et post ordinem et ante, est clavis : scientia discernendi est tale quid : ergo non est clavis. Probatur prima per hoc quod claves dantur in ordine sacerdotii, et numquam sine ipso. Secunda probatur ex hoc quod multi ante sacerdotium habent huiusmodi scientiam, et non sacerdotes aliqui plus quam sacerdotes.
- Adhuc, sicut dicit Philosophus in IV Ethicorum, scientia est virtus intellectualis : igitur generatio ipsius est per experimentum et tempus : non ergo est data in ordine : sed omnis clavis datur cum ordine : ergo scientia non est clavis.
Si forte dicas, quod scientia infusa est clavis, non acquisita : et acquisita est illa de qua loquitur Philosophus. Contra : Videmus expresse, quod infusam non recipiunt sacerdotes in ordine : ergo nec infusa est clavis, ut videtur.
Adhuc, infusa certior est in iudicio, quam acquisita : ergo si scientia infusa esset clavis, quilibet sacerdos claves habens, certius iudicaret quam Doctores, qui diu per studium scientiam acquisiverunt : et hoc non videmus : imo vel male iudicant, vel in dubiis ad eos qui studuerunt, recurrunt.
Sed si hoc dicatur, erit
- Contra Litteram, ubi Hieronymus dicit, quod duae claves sunt scientia iudicandi, et auctoritas absolvendi.
- Adhuc autem quatuor rationes supra adductae sunt, quod scientia debet esse clavis.
- Adhuc, omnis actus potentiae motivae purae, indiget regente aliquo, vel quandoque erit perversus : sed ligare et solvere est actus potentiae motivae : ergo indiget regente, ut non quandoque sit perversus : non potest autem esse regens, nisi scientia iudicandi quis absolvendus, non et quis : non ergo illum praecedere debet : ergo clavis est scientia iudicandi.
Responsio. Dicendum, quod multi hic multa dixerunt, quorum dicta, qui non intelligo, transcurro usque ad tres opiniones, quarum una est Magistri in Littera, scilicet quod concedi potest, quod non omnes habent clavem scientiae iudicandi : sed qui carent, ad damnationem suam carent, si habent iurisdictionem utendi clavibus, et in ipsa velint permanere. Sed hanc opinionem puto esse falsam, nisi dicatur clavis materia clavis, ut infra patebit : bene enim conceditur, quod non omnes habeant materiam huius clavis, id est, id quod est materiale in clave.
Alii dicunt, quod sunt qui habent scientiam ut clavem : et sunt qui habent eam ut claviculam : habentes enim scientiam acquisitam vel infusam de bono et malo discernendo secundum differentias peccatorum quas necessarium est scire, habent hanc scientiam ut clavem : sed habentes minus, et sequentes industriam naturalem, habent claviculam tantum in se : et hoc etiam reputo falsum, nisi eodem modo ut praecedens intelligatur, scilicet quantum ad id quod est materiale in clave, dicantur quidam habere clavem, et alii claviculam : quantum autem ad formale omnes dicuntur habere clavem qui sacerdotes sunt.
Tertii dicunt, de quorum numero ego sum, quod scientia non sit clavis, sed potius discernendi et iudicandi auctoritas : et hanc in Ordine recipit omnis sacerdos, licet scientiam non recipiat : si autem habet scientiam cum aliis quae exiguntur, bene recipit Ordinem. Si autem non habet scientiam, etiamsi omnibus aliis sit decoratus, et recipit curam pastoralem, ad damnationem recipit.
Secundum hoc igitur planum est respondere obiectis.
Ad id enim quod primo obicitur, dicendum quod scientia non est clavis : sed dicitur quandoque clavis, eo quod materia est in clave : et clavis non est in actu nisi per eam, quia ipsa est dispositio quam vult invenire clavis in subiecto : et dato quod non invenerit, tunc clavis frustratur ab actu. Et est simile in naturis et gratia : vis enim motiva vult invenire sensibilem in subiecto : et si non invenit, non movebit. Similiter ordo sequens ut diaconatus vult invenire praecedentem subdiaconatum in subiecto : et si non inveniat, non erit actu : imo suspenditur donec recipiat ordinem quem transilivit. Similiter vis visiva vult invenire humidum crystallinum purum et illuminatum in oculo : et si non inveniat, ipsa suspenditur ab actu videndi, donec humor crystallinus purificetur. Quod autem ita sit in sacerdotio, patet per illud : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et illud : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exercituum est. Et illud : Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. Et huiusmodi alia quae multa per totam Scripturam inveniuntur.
Ad aliud dicendum penitus eodem modo : quia auctoritas discernendi numquam datur nisi in Ordine : sed dispositio quam necesse est invenire in subiecto, indifferenter habetur ante et post.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus in veritate loquitur de scientia acquisita consuetudine moralium, et experientia et doctrina circa illa : tamen responsio inducta contra hoc etiam meo iudicio nihil valet : sed solutio ad eam et residuum, patet per antedicta.
ARTICULUS V.
De secunda clave quae est ligandi et solvendi potestas, an sit communicabilis ?
Quarto, quaeritur de secunda clave, quae est ligandi et solvendi potestas.
Videtur enim, quod haec potestas incommunicabilis sit : quia
- Dicit Augustinus : Interius mundandi potestatem in baptismo noluit dare servo, ne spes poneretur in homine. Cum igitur idem sit absolvere quod est interius mundare ab aliquo spiritualiter obligante, videtur quod non debuit communicari ministro talis potestas, ne spes ponatur in ipso.
- Adhuc, in Evangelio Marci, II, 7, ubi Christus se dixit in terra dimittere peccata : putantes eum solum hominem, dixerunt : Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Ergo nullus nisi Deus potest dimittere peccata : ergo potestas ligandi et solvendi a peccatis non est concessa homini qui est minister Ecclesiae : ergo haec potestas non est clavis.
- Si autem tu dicas, quod non dimittunt peccata, sed poenam peccatorum. Contra : Ioan. XX, 23, dicitur expresse : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. Ergo intelligitur de remissione peccatorum.
Sed in contrarium huius obicitur : quia omni illi cui committitur principale, committitur et accessorium secundum regulas iuris : sed committitur sacerdoti, quod sacram communionem consecret, et ministret populo : ergo et committitur ei praeparatio populi ad sacram communionem illam : sed praeparatio non potest esse nisi per absolutionem : ergo potestas absolvendi committitur sacerdotibus : ergo ipsi habent clavem istam.
Hoc idem in Littera probatur multorum sanctorum auctoritatibus : et ideo ista sufficiant.
Dicendum igitur absque dubio, quod Ecclesia in suis sacerdotibus habet plenam absolvendi potestatem : et haec est clavis ministrorum sacerdotum : quis autem usus eius sit, postea loco proprio patebit.
Ad primum ergo dicendum, quod non propter hoc ponitur spes in homine : quia homo non operatur nisi ut minister : unde bonus et malus aequaliter habent : sed Deus operatur ut auctor et largitor doni absolutionis per omnem modum, sicut in baptismo facit, scilicet per gratiam suam quam dat in ministerio, sive sit per bonum, sive per malum.
Ad aliud dicendum, quod homo non remittit peccatum ex parte culpae : quia hoc solius Dei est facere : sed per ministerium suum remittitur ei pars poenae, quandoque in actu, quandoque etiam clave existente in voto, ut supra dictum est : et hoc virtute passionis Christi, quae est in clavibus, et non virtute ministri.
Ad hoc quod obicitur de Ioanne, dicendum quod intelligitur de remissione peccati ex parte poenae.
ARTICULUS VI.
An haereticus habens ordinem, etiam habeat clavem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Certum est, quod Ecclesiae utrumque licet, haeresis utrumque non habet.
Videtur enim hoc falsum : quia
- In tractatu de Ordine probatur, quod veri ordines sunt etiam qui ab haereticis in forma Ecclesiae suscipiuntur : ergo sunt ibi ea quae consequuntur verum ordinem : sed claves sunt de consequentibus verum ordinem : ergo videtur, quod haeresis habeat claves iurisdictionis.
- Adhuc, verus lapis dicitur, ut verus homo, et verus asinus, qui habet actum lapidis et hominis et asini : et mortua haec dicuntur, quando carent actibus suis : sed supponatur modo, quod verus Ordo in forma Ecclesiae suscipiatur inter haereticos : ergo ille ordo habet actum ordinis : sed actus ordinis presbyteri est actus clavis : ergo videtur, quod habeat actus clavis vel clavium.
Sed contra : Vadens ad haereticum scienter, peccat mortaliter : ergo non absolvitur : ergo ex parte confitentis non fit in eo actus finalis clavis. Item nec ex parte audientis confessionem : quia ille non habet iurisdictionem, et suspensus est, et etiam mortaliter peccat se intromittendo. Ergo ex neutra parte potest ibi salvari actus ordinis : ergo videtur, quod haeresis non habet usum clavium : ergo nec claves, ut videtur, nisi falsas et mortuas : sicut mortuus homo non est homo simpliciter, etsi homo dicatur.
Responsio. Dicendum in ista quaestione, quod est potestas clavis ex ordine, et est potestas ex iurisdictione : sicut enim supra patuit, omnis actus quaerit materiam circa quam sit, et illi in clavibus sunt subditi, qui non nisi per iurisdictionem a summo Pontifice descendentem haberi possunt. Dicendum ergo, quod haeresis in forma Ecclesiae habens ordines, habet claves, secundum quod potestas sumitur ex ordine : sed non habet ex iurisdictione, et ideo exsequi nihil omnino potest : et si de facto quidem absolvit, nihil facit omnino : et tamen insuper mortaliter peccaverunt et absolvens, et absolutus, si scienter ad talem accessit : et hoc modo intelligitur hoc quod dictum est in Littera.
Ad id quod primo obicitur, dicendum quod Ordinem non consequitur exsecutio clavis, sed tantum potestas in habente potestatem, sed non potentem agere propter materiae defectum : quia materia non est homo auditus, sed potius subditus per iurisdictionem a summo Pontifice descendentem sibi determinatus : et quoad ultimum haeresis dicitur in Littera non habere claves : quia exsecutionem non habet.
Ad aliud dicendum, quod sunt actus essentiales, de quibus hoc verum est quod dicitur in obiciendo, et illi sunt qui consequuntur substantiam, et talem actum bene habet clavis in omni habente ordinem : hic autem actus est perficere habentem secundum potestatem illam, sicut actus lucis lucere, et actus essentiae esse, et est actus scientiae scientem esse, et potestas clavis potestatem secundum clavem : sed non est hoc intelligendum de actu, qui est operatio super materiam extra : lapis enim verus, extra etsi numquam agit, in aliquid esset, et similiter homo verus, et huiusmodi.
C. De usu clavium.
ARTICULUS VII.
An sacerdos valeat absolvere a culpa et a reatu poenae aeternae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Usus vero harum clavium, etc.
Ratione enim huius quaeritur de usu clavium : et quia haec quaestio multiplex est, nos quemlibet eius articulum deducemus ubi cadit super Litteram.
Et primo, quaeramus de illo usu communi quem Magister determinat primo in Littera, scilicet utrum sacerdos absolvere valet a culpa, et a reatu poenae aeternae ?
Et videtur, quod sic :
- Maius enim est mereri alicui primam gratiam qui indignus est gratia, quam absolvere a culpa eum qui absolutione est dignus : et primum potest mereri homo, etiam qui non est vicarius Christi : ergo et hoc secundum potest homo, praecipue qui est vicarius Christi : hic autem est sacerdos in confessione : ergo in confessione sacerdos potest absolvere a culpa et poena mortis aeternae, ut videtur.
- Item, Hugo de sancto Victore in libello de Potestate ligandi et solvendi dicit sic : Sicut in divina absolutione mutatur poena aeterna in purgatoriam, sic in sacerdotali transfertur divina sententia in humanam : divina autem sententia est poena aeterna, et reatus poenae aeternae : ergo in humana et sacerdotali absolutione transfertur poena aeterna : sed haec non potest transferri nisi culpa absolvatur : ergo videtur, quod in sacerdotis absolutione relaxetur culpa.
- Adhuc, si rex terrenus alicui committeret vices suas in iudicio rerum, daret ei plenariam potestatem absolvendi volentes satisfacere, et ligandi et condemnandi eos qui impoenitentes permanent : ille minister posset absolvere a culpa et poena : ergo cum liberior sit indulgentia divina, quam humana aliqua possit esse, videtur quod vicarii Christi, quibus in foro poenitentiae dixit : Quaecumque solveritis, etc., possint absolvere a culpa et poena.
Si autem hoc concedatur, probetur contrarium per ea quae dicuntur in Littera ex dictis Hieronymi et Cassiodori, quae non oportet hic adducere.
Sed per rationem obicitur sic : Temporale finitum, non potest in infinitum et aeternum : sed omnis sacerdotum potestas est temporalis et finita : ergo non potest in infinitum et aeternum : sed culpa est infinita et aeterna : ergo non potest aliquis sacerdos in remissionem culpae et poenae aeternae.
Responsio. Dicendum, quod sacerdos non potest absolvere a culpa et poena aeterna : sed tantum absolvit relaxando partem poenae, nisi illo modo quo supra dictum est, quod votum clavium est in contritione habendo vim quamdam ad remissionem totius peccati.
Ad id autem quod obicitur primo, dicendum quod non est simile quod inducitur : quia ille qui meretur primam gratiam alicui, non dat gratiam, sed inclinat Deum ad dandum : sed ministri in sacramentis aliquo modo agunt ad hoc ut fiat effectus sacramenti : et ideo non potest esse in potestate ministri conferre gratiam, sed tantum diminutionem poenae.
Ad aliud dicendum, quod Hugo divinam sententiam vocat poenam temporalem purgatoriam, non tamen viribus poenitentis proportionatam : et humanam sententiam vocat poenam portabilem proportionatam viribus poenitentis : et haec fit bene in absolutione hominis.
Ad aliud dicendum, quod vicarius regis non constituitur nisi super offensam finitam et temporalem : et illa potest constitui in hominis potestate : sed de offensa Dei secus est, quae est infinita, et ideo non potest constitui in hominis potestate.
D. Si sacerdos potest dimittere vel retinere peccata ?
ARTICULUS VIII.
An peccatum debeat et possit dici tenebra ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : Patitur enim per peccatum quasdam tenebras, etc.
Quaeritur hic, quae sint istae tenebrae ?
Cum enim lux sit propria perfectio intellectus, et tenebra opponatur luci, videtur esse secundum intellectum tantum : sed
- Peccatum principaliter est secundum affectum : ergo videtur, quod peccatum non sit tenebra.
Si autem dicitur, quod peccatum dicitur tenebra, quia privat animam luce increata gratiae : eodem modo potest dici frigus, eo quod privat calore Spiritus sancti.
- Adhuc, peccatum magis opponitur caritati, quam fidei, quia caritate in toto privat, et fide non privat nisi quoad formam : cum ergo caritas sit calor, et fides sit lux, videtur quod peccatum potius dicatur frigus, quam tenebra.
- Si autem dicas, quod est effectus peccati qui est obtenebratio intellectualium virtutum. Contra : Multos videmus in peccatis existentes citius intelligere quam alios : ergo videtur, quod peccatum non inducit interiores tenebras, quae sunt obtenebratio naturalium.
- Adhuc, si aliquis per peccata, obtenebrata naturalia haberet, ille maxime esset diabolus, qui in veritate non stetit, sed homicida est ab initio, ut dicitur, Ioan. VIII, 44 : sed e contra Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus quod data illis naturalia dona, nequaquam ipsa mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant, claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes. Ergo nec alii obtenebrantur ex peccato.
Si forte tu dicas, quod intelligitur de scientia infusa : in illa enim non tantum percipit peccator, quantum iustus.
Instantia videtur esse de Balaam, qui doctrinam Altissimi novit, et visiones potentis intuitus est. Ergo videtur, quod nec de illa potest intelligi.
Adhuc, Dominus in Evangelio dicit, quod filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Ergo videtur, quod peccatum non est tenebra.
In contrarium huius obicitur quod Damascenus expresse dicit, quod peccatum est tenebra intellectualis sive spiritualis. Et, I Ioan. II, 11, dicit, quod qui odit fratrem suum, in tenebris est, etc. Et, Ioan. VIII, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae, dicit Dominus. Ergo videtur per oppositum, quod omne peccatum sit tenebra intellectualis.
Ulterius quaeritur hic de aliis quae tangit hic in Littera, scilicet mentis contagione ac caecitate : et supra, primo capitulo huius distinctionis, tetigit duo, scilicet maculam, et foetorem : et quaeritur de differentia horum inter se qualiter conveniunt effectui peccati.
Item, tangit reatum, per hoc quod dicit debitum mortis aeternae. Sunt autem quae non tangit, scilicet culpa, et peccatum, et malum, et vitium : et quaeritur differentia omnium istorum.
Videtur autem non omne peccatum facere contagionem.
- Contagio enim est morbus proveniens ex simili contactu : sicut dicitur morbus contagiosus, qui ex convictu et contactu quodam conversationis et communicationis quae in conversatione est ; contrahitur : non autem omne peccatum est tale : ergo non omne peccatum est contagionem faciens.
- Adhuc, contagio est semper in alio quam in peccante primo : ergo videtur quod non omne peccatum faciat contagionem : ergo videtur, quod non universaliter debeat peccato attribui.
Adhuc, contagio magis nata est fieri circa corpus, quam circa mentem : ergo multo magis debet dicere contagionem corporis, quam contagionem animae sive mentis.
- Adhuc, caecitas dicit organi defectum : constat autem, quod per peccatum non aufertur organum corporis, nec etiam organum mentis, quod est potentia quae est forma organi : ergo videtur, quod peccator non incurrat caecitatem.
- Si autem dicas, quod per peccatum fit privatio habitus lucis spiritualis quae est gratia : Contra hoc tunc erit, quod adhuc dicitur tenebra : ergo superflue ponitur ibi spiritualis caecitas.
- Similiter, obicitur de macula : macula enim non dicitur nisi duobus modis, scilicet per defectum eius quod debet esse ad decorem et ad integritatem pulchritudinis rei : sicut dicimus maculam habere denasatum vel monoculum. Aut dicitur per potentiam alicuius deturpantis decorem : sicut dicimus habere maculam, habentem morpheam in facie. Neutro autem istorum modorum videtur peccatum dici macula : quia nec amputat naturalia, nec ponit aliquid in anima, quia nihil est et nihil ponit : ergo videtur, quod non sit macula.
- Foetor autem quem nominat videtur omnino irrationabiliter poni : quia non est aliquis foetor in spiritualibus : sed ista sunt spiritualia : ergo non est aliquis foetor in illis.
De culpa vero, peccato, et malo, super ultimam partem libri secundi Sententiarum satis est dictum.
Responsio. Dicendum, quod omnia haec conveniunt peccato : in peccata enim est aversio a bono incommutabili, et conversio ad bonum commutabile. In quantum autem est aversio a bono incommutabili, est ipsum tenebra interior, sive intellectualis caecitas mentis. In quantum autem est conversio ad bonum commutabile, est contagio et foetor. Lux enim forma est universalis primi mobilis per quam primo movetur tota materia generabilium et corruptibilium ad susceptionem formae cuiuslibet speciei. Dico autem universalis : non quod universaliter luceat primum mobile, sed quia illa movet ad omnem formam, et non specialiter ad illam vel istam. Et per hoc lux habet convenientiam cum gratia quae est prima forma movens ad formationem in bene esse omnes potentias, et ipsam animae essentiam, producens quasi ex se alias particulares formas potentiarum, scilicet virtutes theologicas, et politicas, secundum quod sunt infusae. Et hoc modo luci non opponitur infidelitas, nec aliquod peccatum in specie : sed peccatum in genere, in quantum per aversionem est gratiae huiusmodi generalis privativum. In quantum autem lux superior est perfectiva visus exterioris et interioris, et peccatum privans lucis receptione, facit caecitatem in visu spirituali animae quod ostendit ipsum nomen tenebrarum : quia tenebra a tenendo dicitur, quia tenet oculos ne possint videre. In quantum autem est ad bonum commutabile, quod est corporale et corrumpens, tripliciter consideratur, scilicet in quantum manet in anima prima impressio huiusmodi boni caduci, vel in quantum est inveterata impressione huiusmodi, vel in quantum defectivam facit pulchritudinem proportionis quam habuit anima per coniunctionem ad bonum summum. Et primo quidem modo dicitur contagio, secundo autem modo foetor, et tertio modo macula : de malo autem et peccato alibi, scilicet in fine secundi libri Sententiarum dictum est.
Dicendum ergo ad primum, quod lux non sumitur ibi pro spirituali perfectione visus, sed potius in illa proprietate generali quae dicta est. Et hoc modo melius dicitur tenebra, quam frigus : quia calor non est tota universalis forma, formas generabilium conducens ad esse, sicut lux quae secundum diversitatem luminosorum et angulorum et figurarum ipsorum corporum luminosorum, omnes generaliter formas generabilium ad esse conducit.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod magis opponitur caritati peccatum, quam fidei : sed non opponitur ei plus, quam gratiae. Et per hoc patet solutio.
Ad aliud dicendum, quod in veritate, sicut dicit Philosophus in VI Ethicorum, intellectus speculativus quidem non corrumpitur per peccatum : sed tamen prudentis et felicis intellectus corrumpitur per peccatum, etiam felicis secundum felicitatem speculativam, quia illa vult esse pura et non plena delectatione. Potest ergo dici, quod intellectus est ad verum purum, vel ad verum sub ratione faciendi et ad verum sub ratione felicitatis. Et primo quidem modo non corrumpitur. Sed secundo modo dupliciter est ad verum sub ratione boni, scilicet speculative et practice : sunt enim quidam sapientes de his circa quae est prudentia, et tamen non afficiuntur circa operabilia : alii autem habent scientiam quam sequitur facere, quae de se movens est, ut dicit Philosophus : sicut sciens citharizare habet in habitu citharizare, et operatur quando vult : et hoc obtenebratur per peccatum : sicut dicit Philosophus disputans Contra Socratem, quod existimatio prudentis corrumpitur per delectationem in minori propositione, ubi miscetur affectui operanti : et hoc modo obtenebratur intellectus ad bonum : quia sic omnis malus, ignorans est. Secundum autem quod se habet ad verum felicitans, est illud verum affectum sub ratione delectantis potentias, quod non habet admixtam poenitudinem : et tunc iterum obtenebratur et impeditur per peccatum.
Ad aliud autem quod obicitur de Dionysio dicendum, quod ipse loquitur de virtutibus speculativis, secundum quod sunt speculativae solum : sic enim verum est, quod non obtenebrantur.
Ad id quod obicitur de contagione, dicendum quod omne peccatum contagionem imprimit : dicitur enim hic contagio, non quae serpit tantum ab uno in alium, sed etiam corruptio contracta ex impressione foedantis et putrefacientis, sicut bonum corporale cui supponitur affectus.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo dicta contagio, non semper est in alio, sed in eodem cui unitur contagio sicut corrumpens.
Ad aliud dicendum, quod caecitas dicitur hic a carentia influentiae lucis desuper descendentis ad intellectum practicum ex ea parte qua miscetur potentiae operativae sive affectui : sicut si lumen descendens in oculum privaretur quoad discretionem operabilium quorumdam, et non aliorum : et hoc modo bene impeditur potentia mentis interior.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur tenebra quantum ad hoc, sed in quantum privat forma generali formante omnia spiritualia, ut patet ex supra dictis.
Ad aliud dicendum, quod macula dicitur per defectum naturalis decoris, quem habet ex corruptione naturalis boni coniuncti cum gratuito et increato. Quod autem hoc faciat peccatum in quantum malum est, et adimit bonum, non dubitat qui bene legit ea quae dicta sunt in secundo libro Sententiarum, in tractatu de malo.
Ad hoc autem quod obiectum est de foetore, dicendum quod sumitur spiritualiter eo modo quo dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia, quod intellectualis distributio significatur per odorem : quo ad amissam anima devotionem dicitur foetida per evaporationem concupiscentiae sequentem corruptionem complexionis verae, ut dictum est.
ARTICULUS IX.
An fiat absolutio a debito aeternae poenae per absolutionem a sacerdote factam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, ante medium : Alii vero dicunt solum Deum, non sacerdotem, etc.
Videtur, quod isti dicunt falsum : quia
- Ita dicit Magister Hugo ad beatum Bernardum in libro de Potestate ligandi et solvendi : Per semetipsum solvit Dominus vinculum obdurationis, sed per se et per ministrum debitum aeternae damnationis. Ergo falsum dicunt, qui plane dicunt contrarium.
- Adhuc etiam constat, quod sacerdos per contritionem non absolvitur a debito aeternae damnationis, nisi confiteatur et absolvatur si habeat facultatem : ergo si non confiteatur et absolvatur, adhuc remanebit debitor aeternae poenae : ergo aliquid ad solutionem illius debiti operatur absolutio facta per sacerdotem.
Sed contra hoc est, quod debitum poenae aeternae est aeternum et infinitum, sicut supra probatum est : sed temporale non potest in aeternum : absolutio autem est temporalis : ergo videtur, quod non fiat absolutio a debito poenae aeternae per absolutionem a sacerdote factam.
Responsio. Dicendum, quod nullo modo sacerdos absolvit a debito mortis aeternae : sed claves uno modo quo supra dictum est ad hoc operantur.
Ad dictum autem Magistri Hugonis dicendum, quod loquitur de absolutione impediente reditum illius debiti, non eiusdem in numero, sed similis in specie, sicut infra patebit, cum agetur de reatu peccatorum. Ad hoc enim operatur absolutio sacerdotis : quia absolvit, ut ipse dixit, a debito confitendi : quod si non impleret, rediret debitum aeternae damnationis : absolvit autem ligando ad temporalem poenam iniunctam.
Ad aliud dicendum, quod non operatur absolutio sacerdotis ad solutionem illius debiti : quia Deus simpliciter et absque Ordine solvit : sed ad solutionem illius quod innasceretur si confessio et absolutio non reciperentur, sicut iustum est et debitum.
ARTICULUS X.
An Verbum Dei dimittat peccata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, ante finem : Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos, et iudex, etc.
Videtur enim innuere per istam enuntiationem, quod ista tria diversimode peccata dimittunt : et hoc non videtur, quia
- Verbum Dei aut intelligitur de verbo creato, aut de Verbo increato. Si de creato : tunc non dimittit peccata, nisi per modum suadentis et inducentis : ergo divisio sua nihil valet, quia multa sunt remittentia peccata hoc modo, sicut gratia, et opus bonum, quae hic non enumerat, quae tamen efficaciora sunt in dimittendo peccatum, quam verbum Dei. Si divisio autem intelligitur de Verbo increato : tunc videtur, quod non differat a iudice quem etiam hic ponit.
- Ulterius, videtur quod iudex non dimittit peccata : quia cum acceperit iudicium et tempus, iustitias iudicabit : sed iuste iudicando, peccatum non dimittitur, sed punitur : ergo videtur, quod nihil est quod dicit, iudicem dimittere.
Adhuc, cum venerit ad iudicium Dominus, etiam fidelibus non creditur peccata dimissurus : ergo nihil est quod dicit, iudicem dimittere peccata.
- Ulterius videtur falsum dicere, cum de dimissione sacerdotis dicit : Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet. Exercet enim sacerdos suam potestatem, partem poenae dimittendo, sicut supra dictum est : ergo falsum est quod dicit.
Responsio. Dicendum, quod Verbum Dei dicitur unigenitus Filius, prout in mundo loquitur ad Patrem : ille enim peccata dimittit potestate excellentiae, sicut supra notatum est, eo quod meritum suum infiniti valoris fuit : et omnia dedit Pater in manu eius. Unde, Ioan. I, 29, dicitur : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Iudex autem est Deus auctoritate dimittendo, et sacerdos ministerio : et ita patet qualiter differant haec tria.
Ad obiectum dicendum, quod alius est modus quo dimittit Verbum increatum, et aliud quo dimittit iudex : iudex enim dicitur Deus Trinitas, non tamen dicitur verbum. Incarnatum autem Verbum dimittit redemptionis modo quo solvit pretium pro nobis, quod non facit Deus Trinitas : unde obiectio supponit falsum.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur de iudicio quo Deus iudicabit poenitentes iudicio misericordiae, in quo parum est de iustitia, et multum de misericordia : remittit enim omnem poenam aeternam, et exigit temporalem : sed in futuro non remittet.
Ad id quod obicitur de officio sacerdotis, dicendum quod non negatur quin habeat potestatem in ministerio : sed negatur, quod habeat potestatem interiores maculas detergendi, et debitum aeternae mortis relaxandi : sed super partem poenae habet potestatem in ministerio : unde quod dicit : Nullius potestatis, etc., intelligitur de potestate absoluta in relaxando culpam.
E. Quod sacerdotes etiam dimittunt et tenent peccata suo modo.
ARTICULUS XI.
Quae et qualis sit potestas sacerdotum in dimittendis peccatis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Nec ideo tamen negamus, etc.
Quaeritur autem hic utilis quaestio, quae sit potestas sacerdotum in dimittendis peccatis ?
Constat enim, quod haec non est super culpam, nec super poenam aeternam : quaeratur ergo, super quam poenam se extendit ?
- Est autem accipere in genere poenae tres modos poenarum, scilicet poenam aeternam, et transitoriam viribus poenitentis improportionatam, et transitoriam viribus poenitentis proportionatam.
Similiter, tria sunt in poenitentia operantia contra poenam peccati, scilicet dolor informatus gratia qui operatur contra aeternam poenam, et confessio faciens poenam transitoriam viribus poenitentis proportionatam, et satisfactio quae delet poenam viribus poenitentis taxatam. Ergo cum potestas clavium sit media, post primam, et ante tertiam : videtur quod ipsa operatur supra poenam mediam quae est quidem transitoria, et tamen viribus poenitentis non proportionata.
- Adhuc, dimissa poena aeterna, adhuc non recessit homo a iudicio divino, quia restat sibi poena purgatorii : sed per claves et satisfactionem non adimitur : ergo purgatio secundum ordinem iustitiae media est inter aeternam, et illam quae iniungitur in satisfactione : ergo videtur, quod aeterna immediate commutetur in illam, et illa per claves in istam quae est satisfactionis : ergo potestas clavium est super poenam purgatoriam : haec autem excedit omnem poenam huius vitae, ut dicit Augustinus, et infra habebitur : ergo ipsa viribus poenitentis secundum hunc statum non est proportionata : et inde ut prius.
- Adhuc, clavis operatur per virtutem doloris passionis Christi : dolor autem ille improportionatus est omni passioni quam aliquis potest sustinere in hac vita, ut probatum est super tertium librum Sententiarum : ergo videtur, quod Contra illam poenam operatur, quae quidem est transitoria, tamen viribus poenitentis non est proportionata : et inde arguitur ut prius.
- Adhuc, Ambrosius dicit, et ponitur in tertio libro Sententiarum, et Anselmus probat in libro Cur Deus homo, quod nulla poenitentia nostra sufficeret, nisi esset meritum Christi coadiuvans : quod autem non sufficit poenitentia nostra, nulla causa est nisi quod maioris quam solvere possumus debitores sumus : et haec est improportio potentiae solvendi in nobis : et hoc pro nobis solvit Christus : ergo iterum ut prius, passio Christi quae in clavibus operatur, habet effectum contra illum modum poenae, qui excedit vires nostras.
Sed in contrarium huius obicitur sic :
- Poena, purgatorii non est de foro Ecclesiae, quia nec demereri ibi existentes : sed solam poenam quae est de foro Ecclesiae potest sacerdos per claves Ecclesiae mutare et dimittere : ergo poenam purgatoriam nec mutare potest, nec dimittere.
- Adhuc, ponamus, quod aliquis decedat antequam perficiat poenitentiam sibi a sacerdote iniunctam, quae debita fuit peccatis suis : constat, quod ipse transibit in purgatoriam : non autem transiret, nisi ipse esset debitor poenae illius : ergo adhuc ipse est debitor illius poenae : ergo non fuit commutata, ut videtur.
Si dicas, quod in tali casu expiativa per satisfactionem mutatur in purgatoriam. Contra : Purgatoria incomparabiliter gravior est, quam expiativa per satisfactionem : si ergo poena expiativa per satisfactionem fuit sufficiens, illa quae est in purgatorio erit ultra condignum : sed Deus nullum punit ultra condignum : ergo Deus non puniet illum poena purgatorii, quod falsum est : ergo et hoc falsum ex quo sequebatur, scilicet quod expiativa per poenitentiam illi iniuncta, mutata sit in purgatoriam.
Ulterius quaeritur, cum multae poenae respondeant peccatis praeter sensibilem in acerbitate caloris et frigoris, scilicet poena vermis conscientiae, et poena carentiae visionis Dei, et poena horroris carceris et societatis malae, in quid mutantur omnes istae poenae ?
Videtur enim, quod commutari debeant : quia eadem ratio est de una et de alia : et una mutatur, scilicet sensibilis in acerbitate caloris et frigoris : ergo et aliae debent mutari.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod in veritate, meo iudicio, essentialis actus clavis est super poenam illam quae dicitur purgatoria, sicut videntur satis probabiliter concludere rationes primo inductae : non tamen negandum videtur, quod ille qui habet in clavibus maiorem iurisdictionem sicut Episcopus, Legatus, et Papa, posset etiam de expiativa poena plus et minus dimittere secundum discretum iudicium causae necessitatis vel utilitatis, sicut infra dicemus, cum de indulgentiis et relaxationibus erit sermo.
Ad id ergo quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod haec poena non dicitur purgatoria a loco vel foro purgatorii, quia sic non esset nisi post mortem : sed dicitur purgatoria a similitudine proprietatis in duobus, scilicet quia est secundum iudicium Dei, et quia est improportionabilis viribus hominis, sicut poena purgatorii si modo imponeretur ad sustinendum. Cum enim mutatio ad extremum non sit nisi per medium ad minus secundum rationem, et una poena sit aeterna, altera autem temporalis secundum vires poenitentis taxata, expiativa secundum rationem media est, quae quidem temporalis et finibilis est sicut secunda, et secundum vires poenitentis non taxata, sed peccato commutato in contritione debita : et haec vocatur purgatoria ratione dicta, et est ad minus secundum rationem media : et etiam nisi esset meritum Christi in clavibus, puto quod illa exigeretur ab homine : commutatio ergo illius in tertiam est essentialis effectus clavis, quem habet in omni se clavibus per votum submittente.
Ad aliud dicendum, quod licet talis transeat in purgatoriam sive post confessionem factam, sive ante, dum contemptus religionis non impediverit eum a confessione, semper in eo commutata est poena primo modo purgatoria dicta. Et ideo ad propositum nihil facit obiectio. Sed quod maior sit poena quae est post mortem, hoc est per accidens, scilicet quia status est mutatus : et haec est voluntaria, et illa necessaria, et ideo minorem virtutem habens in purgando et ideo necesse est eam crescere acerbitate, et etiam forte diuturnitate. Unde patet, quod Deus non punit eum ultra condignum : sed hoc accidit ex mutatione status eius qui purgari debet.
Ad id quod quaeritur ulterius, videtur mihi, quod quaestio nulla est : quia poena licet sit mala, quia est ex malo, et contraria naturae bonae, tamen non est expiativa in quantum huiusmodi, sed in quantum voluntarie suscepta : et non omnia poena est sic expiativa : quia poena damni in spiritualibus contrariatur tali expiationi, similiter poena remorsus conscientiae : unde istae abiiciuntur, sed infliguntur poenae expiativae, quae solae sunt illae quae promovent ad virtutem, et illae sunt solae, circa quarum difficultatem eradicantur vitia, et inseruntur virtutes : et ideo non oportet, quod ille poenae in quibus hoc non est, in aliquid transeant : sed cum peccatis abiiciuntur sicut et tenebrae, et excaecatio, et foetor, et huiusmodi, de quibus supra dictum est.
Et si obicias, quod aut Deus punit, aut homo : ergo necesse est, quod hae transeant poenae in aliquas poenas hominis, vel Deus reservabit eas. Dicendum, quod hoc verum est, quod aut Deus punit, aut homo : sed non est necesse quod eadem poena puniat homo qua Deus, quia quaedam poenae adiunctae sunt peccato, et transeunt cum peccato, sicut corruptio naturalis boni, et carentia luminis Dei, et huiusmodi quae sunt poenae in quibus sibi poena est omnis inordinatus actus : et ideo illae non permanent ad virtutem, et ideo illae fugiendae sunt, et aliae poenae promoventes ad virtutem sunt suscipiendae : et ideo haec quaestio nulla est, ut mihi videtur.
Dixerunt tamen antiqui in solutione huius quaestionis, quod poena carentiae visionis Dei mutatur in delectationem praesentiae Dei per gratiam, et poena vermis in peccati detestationem, et poena carceris in iucunditatem longanimem Ecclesiae, quibus ligatur poenitens : et poena horrendae societatis in gaudium Ecclesiasticae unitatis et communionis, ut possit dicere : Participem me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine.
ARTICULUS XII.
An caritas Ecclesiae dimittat peccata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : Ecclesiae caritas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum, scilicet fidelium, qui participes sui sunt, peccata dimittit, etc.
Videtur enim, quod hoc non faciat ad propositum : quia
- Caritas Ecclesiae non dimittit nisi per modum meriti : et non agitur hic de dimissione per meritum, sed potius per potestatem clavium, quae aequaliter fit per bonos et malos, qui inaequales sunt in merito.
- Praeterea, videtur sequi inconveniens, si ita dicatur ut sonat Littera : posito enim, quod non sint nisi tres homines vel quatuor, et nullus eorum sit in caritate : tunc in nullo erit caritas Ecclesiae : ergo si poenitet unus illorum, videtur quod peccata non remittantur ei, ex quo non nisi in Ecclesiae caritate dimittuntur.
Sed contra :
- Dicitur participem me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Ergo in participatione bonorum Ecclesiae dimittuntur peccata sed caritas est quae facit bona communia et participabilia a diversis : ergo in caritate dimittuntur peccata participantibus ea.
- Adhuc, unus articulus est, Sanctorum communionem, et ab omnibus solet exponi, « Credo in Spiritum sanctum », per caritatem communicantem bona Ecclesiae : sed per bona remittuntur mala : ergo videtur, quod per caritatem Ecclesiae solvantur delicta.
- Adhuc, in Proverb. X, 12 : Universa delicta operit caritas.
Responsio. Dicendum, quod omne peccatum in caritate Ecclesiae dimittitur : haec enim quae est mater boni, communicat bona, ut quod uni deficit, suppleatur in altero, et illae divitiae communes sunt sub clavibus, et communicabiles per Ecclesiae ministros secundum dispensationem faciendam discreto iudicio clavis unius, quae est auctoritas discernendi.
Ad primum ergo dicendum, quod per modum meriti quaedam dimittuntur peccata : sed dispensare vel dare huic vel illi meritum illud, pertinet ad potestatem clavis.
Ad aliud dicendum, quod una est columba cuius caritas numquam deficit : quia ad minus est in triumphante, et in illius caritate peccata dimittit, et praecipue in caritate Christi, qua passus est pro nobis.
Et si obicias, quod Sancti de triumphante Ecclesia non merentur, solvendum quod hoc verum est, quod sibi non merentur, sed aliis qui sunt in militante Ecclesia tota die merentur : et ideo in litaniis petimus ut intercedant pro nobis.
F. Quomodo sacerdotes ligant vel solvunt a peccatis ?
ARTICULUS XIII.
An sacerdos Evangelicus differat a sacerdote Legali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen dedit potestatem ligandi et solvendi id est, ostendendi homines ligatos vel solutos, etc.
- Secundum haec enim quae hic dicuntur, videtur quod sacerdos Evangelicus quoad potestatem non differat a sacerdote Legali, quod est absurdum.
- Item, hoc praecipue videtur ex auctoritatibus in capitulo isto inductis, praecipue Hieronymi.
Sed contra hoc videtur, quod
- Sicut sacerdotium se habet ad sacerdotium, ita potestas clavis ad potestatem : sed sacerdotium novae legis abundat a sacerdotio legis veteris : ergo et potestas clavis abundat a potestate illius : sed illi mundatos tantum ostendebant : ergo isti aliquid plus faciunt quam ostensionem : ergo aliquid remittunt ex peccato, vel ex parte culpae, vel ex parte poenae.
- Adhuc, sicut se habet morbus ad morbum, ita medicina ad medicinam sed in Veteri Testamento de morbo corporali sacerdoti praesentabantur, in Novo autem de morbo spirituali : ergo in Veteri Testamento fuit tantum medicina corporalis, et in Novo erit spiritualis : ergo sicut sacerdos Veteris Testamenti castris restituit corporaliter, ita sacerdos Novi Testamenti castris restituit spiritualiter : ergo aliquid plus facit quam ostendat solutos vel ligatos.
Responsio. Dicendum, quod ostensio fit dupliciter, scilicet per demonstrationem solam, sicut ostenditur coloratum digito : et per exhibitionem in opere, sicut artifex demonstrat artificiatum, cum facit illud perfectum stare ante oculos intuentium. Et primo modo non accipitur hic ostensio, sed secundum aliquem modum secundae demonstrationis et ostensionis : sed ille est duplex, scilicet cum totum fit artificiatum, vel cum fit in parte ultima completiva : demonstrat enim tunc id quod est secundum partem, totum perfectum. Ita est hic : remisit enim Deus culpam in contritione, et relaxavit debitum aeternae mortis : et ad completionem remanet id quod commissum est ministris Ecclesiae, scilicet relaxatio poenae purgatoriae, et iniunctio expiativae : et haec est pars curationis et solutionis peccati, et demonstrat totam esse completam, eo quod pars ultima est, ut patet ex praedictis. Et hoc modo glossandae sunt omnes huius capituli auctoritates.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIV.
An Legalis sacerdos habuit claves ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, post initium : Sicut olim Legalis in illis qui, etc.
Quaeritur enim, utrum Legalis sacerdos habuit claves ?
Videtur, quod sic : quia
- Habuit ordinem : et clavis est sequela ordinis : ergo habuit claves.
- Adhuc, claves sunt scientia discernendi et potestas ligandi et solvendi : sed sacerdotum officium erat discernere inter munditiam et immunditiam, et etiam extra castra mittere, et eisdem restituere : quod est ligare et solvere : ergo claves habuit Legalis sacerdos.
- Adhuc, constat, quod in spiritualibus commissa fuit potestas Legalibus sacerdotibus super populum Dei : spiritualis autem potestas tota est in potestate ligandi et solvendi quantum ad ea quae pertinent ad cohabitationem populi : ergo Legalis habuit potestatem ligandi et solvendi : ergo habuit claves.
Sed contra :
- Totum factum sacramentorum veteris legis in exteriori opere consistebat, sicut et ipsa lex quae prohibebat manum non animum, quia non conferebat gratiam ad animi prohibitionem : ergo non ordo veteris legis aliquid interius conferebat : ergo non imprimebat characterem, nec potestatem dabat interiorem et spiritualem : sed potestas spiritualis est sequela characteris et clavis : ergo Legalis sacerdos non habuit clavem.
- Adhuc, sacramenta veteris legis significabant et non conferebant gratiam : ergo ordo significabat quod confertur in ordine Novi Testamenti, et non conferebat ipsum : sed spiritualis potestas, quae clavis est, confertur in ordine Novi Testamenti : ergo non conferebatur in Veteri, sed tantum significabatur.
- Adhuc, in aliquo abundat Novum Testamentum a Veteri in spirituali potestate : sed non videtur in alio abundare, nisi quia in spiritualibus est, cum illud fuerit in corporalibus : sed clavis est spiritualis potestas : ergo necessario est de his in quibus abundat Novum Testamentum a Veteri Testamento.
Responsio. Dicendum, quod in Veteri Testamento sacerdos, Legalis claves non habuit, sed habuit umbram clavis, id est, potestatem absolvendi et ligandi circa immunditias corporales, quae significabant immunditias spirituales, in quibus absolvit et ligat Evangelicus sacerdos. Concedimus ergo rationes ultimo inductas.
Ad primum ergo dicendum, quod sacerdos sicut ordinem, ita habuit clavem : habuit autem umbram ordinis, quia non impressit characterem, et ideo non habuit etiam nisi umbram clavis.
Ad aliud dicendum, quod discernendi auctoritas in spiritualibus, et ligandi potestas est clavis, et non in corporalibus, sed potius est umbra clavis, quando est circa corporales immunditias.
Ad aliud dicendum, quod spiritualia Veteris Testamenti, et Novi, quasi aequivoce spiritualia dicuntur : illa enim sunt spiritualia quae significant spiritualia, et dividuntur circa regnum, et huiusmodi, quae per saeculares personas et laicos dispensantur : et taliter commissa erant spiritualia sacerdotibus Veteris legis, et haec sunt spiritualia secundum quid. Sunt iterum spiritualia conferentia spiritum, et haec sunt spiritualia Novae legis, et ideo potestas in talibus est simpliciter clavis : potestas autem in illis, est potestas secundum quid.
G. Alius modus ligandi et solvendi.
H. Quomodo secundum hos modos intelligendum sit illud : Quodcumque ligaveris, etc. ?
ARTICULUS XV.
An dictum illud Salvatoris sit verum : Quodcumque ligaveris super terram, etc.?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G : Ligant quoque sacerdotes dum satisfactionem, etc.
Videtur enim, quod hoc modo non quodcumque ligant, sit ligatum et in caelis : et quodcumque solvunt, sit solutum et in caelis.
- Potest enim sacerdos minorem condigna imponere, clave non errante, quia poenae sunt arbitrariae : et tunc si moritur ille expleta poenitentia quam ei iniunxit sacerdos, non evolat, sed perficit in purgatorio : ergo videtur, quod non est solutum in caelo, quod ipse solvit etiam clave non errante.
- Adhuc, in ficte accedente videtur instantia : quia ille absolvitur ab homine etiam clave non errante, et tamen non absolvitur a Deo. Quod autem clave non errante absolvatur ab homine, patet : quia homo non debet iudicare nec potest, nisi secundum signa exteriora : et ponamus, quod omnia ista concurrant in deceptore ficto : ergo ipse est absolvendus : et tamen a Deo non absolvitur : ergo videtur, quod sit instantia ad propositum.
- Adhuc, si iudex aliquis constituitur in foro causarum, ipse non tenebitur iudicare nisi secundum exteriora, non interiora : ergo videtur, cum audiens confessiones etiam homo sit, quod debeant sufficere signa : ergo ad signa exteriora tenetur absolvere : et tamen saepius contingit, quod illi coram Deo non sint absoluti.
Solutio. Ad hoc dicunt quidam, quod Dominus, tam in Matthaeo, XVI, 19, quam in Ioanne, XX, 23, utitur verbo subiunctivi modi : et hoc significat rem verbi iam perfectam, quia aliter actui alius non coniungeretur et subiungeretur. Unde sensus est : Quodcumque solveritis, id est, cuius solutionem a me inchoatam in contritione perfeceritis, erit solutum et in caelis. Et similiter dicendum est de verbo notante ligationem.
Et ita dicunt ad omnia inducta, quod non est instantia : quia solutio illorum non est perfecta a sacerdote.
Sed hoc quod omnino nihil sit, probatur sic :
- Ponatur, quod sacerdos iniungat dignam poenitentiam peccatis : et tamen ille moriatur antequam perficiat eam : ille vadit ad purgatorium : et tamen secundum hanc grammaticam, sacerdos perfecerat absolutionem : ergo nihil valet solutio, eo quod non statim reputat eum Deus absolutum.
- Adhuc etiam obicitur contra solutionem istam : quia facta absolutione iam sacerdos functus est officio suo in totum : ergo tunc absolvit : et tamen ille adhuc ligatus est vinculo satisfactionis : ergo non Deus illum omnino solutum reputat, quem ille solvit.
Si autem dicas, quod absolutio sacerdotis completa est primo, tunc cum impleta est poenitentia : hoc est ridiculum, eo quod Magister Hugo de sancto Victore dicit, quod sacerdos solvit ligando : ligat autem ad poenam temporalem : ergo absolutio sua tota perfecta est, quando ligat omni vinculo expiativae satisfactionis.
Responsio. Dicendum, quod illa solutio meo iudicio nulla est omnino : sed intelligitur, quod Deus eum solutum reputat pro quanto eum absolvit sacerdos, hoc est, partem poenae relaxando : illam enim numquam ab ipso exigit Deus : et quaecumque ligat, ligamine manente, numquam absolvit.
Ad primum ergo dicendum, quod non est instantia : quia non nisi secundum quid absolvit eum Deus, scilicet a parte poenae, et non a tota : et ideo aliam solvit in purgatorio.
Ad hoc autem quod obicitur de ficto, dicendum quod illum Spiritus sanctus disciplinae effugit : et ideo habet sacramentum, sed non rem sacramenti. Hoc autem quod Dominus dicit, intelligitur de participantibus rem et sacramentum : sicut etiam in baptismo non sequitur, si baptismus emundat ab omni peccato, quod propter hoc emundet fictum.
Ad illa autem duo quae ad probandum inducuntur, dicendum quod in veritate sacerdos non errat, nec est defectus ex parte sua, quia bene reconciliat : sed ille non est reconciliatus propter impedimentum fictionis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XVI.
An diffinitio excommunicationis data a Magistro sit bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2 : Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, etc.
Quaeramus autem hic primo, quid sit excommunicatio ?
Secundo, quot modis fiat ?
Tertio, in quem sit ferenda ?
Quarto, a quo sit ferenda ?
Quinto, qualiter sit ferenda ?
Sexto, utrum excommunicatio minor sit peccatum mortale ?
Ad primum autem horum sic proceditur : Excommunicatio diffinitur a Iurisperitis sic : Excommunicatio est separatio communione Ecclesiae quoad fructum et suffragia Ecclesiae communia.
Videtur autem, quod non sit generalis quia
- Aliquis excommunicatur iniuste, vel etiam iuste quoad exteriorem hominem, et tamen iniuste quoad interiorem et tunc non separatur a communione Ecclesiae. Probatio. Ecclesia non communicat in corporalibus, sed spiritualibus : et iste adhuc communicat spiritualia Ecclesiae, quia non amittit caritatem propter hoc, sed habet eam : ergo non omnis excommunicatus ab Ecclesia separatur : ergo non generaliter excommunicatio est separatio ab Ecclesiae communione.
- Adhuc, ecclesia orat pro haereticis publice in Parasceve, et privatim saepe : ergo non subtrahit eis suffragia Ecclesiae : ergo videtur, quod etiam ultima pars diffinitionis sit falsa, et non conveniat, etc.
- Praeterea, quid vocatur ibi fructus ? Constat enim, quod non est ibi fructus bonorum temporalium : quia non propter hoc quod excommunicatus est, spoliatur bonis suis. Si autem dicatur, quod est fructus spiritualis de quo loquitur : tunc videtur, quod non differat ab eo quod sequitur, scilicet suffragia Ecclesiae.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod excommunicatio diffinitur prout dicit privationem communionis : et ita dicunt Decretistae : Excommunicatio est a qualibet licita communione vel legitimo actu separatio. Et dicitur licita communio, quae fit his casibus, qui notantur hoc versu :
Os, orare, vale, communio, mensa negatur.
Scilicet ne ad osculum recipiatur, ne cum eo in eodem oratorio oretur, ne cum ipso communionem aliquis habeat in sacramentis, ne cum ipso comedat in eadem mensa. Hi enim dicuntur actus legitimi : unde cum hoc modo dicta privatio sit, patet quod est in eodem genere cum communione quae est relatio unitatis Ecclesiasticae et societatis coniunctae secundum actus istos.
Dicendum ergo ad primum, quod si illa diffinitio sustineatur, quod quando quis excommunicatur coram homine, et non est excommunicatus coram Deo, hoc accidit ex errore et defectu probationis : et tunc etiam pro tanto separatur coram homine, licet coram Deo sit coniunctus : et hoc sufficit excommunicationi, secundum quod est vinculum Ecclesiae quo unitur in hac vita quae erroribus est plena.
Ad aliud dicendum, quod pro omnibus oratur, ut vicinentur gratiae : non tamen cum omnibus oratur, et quamdiu in excommunicatione vera manent, non perficient fructum : sed Ecclesia rogat ut absolutione digni efficiantur, et sic fructum communionis Ecclesiae participent.
Ad aliud dicendum, quod fructus est in Ecclesia multiplex praeter suffragia : quia ipse convictus membrorum Ecclesiae magnum fructum praestat ad permanendum cum Deo. Fructus etiam est ex communicatione sacramentorum. Sed suffragia sunt in precibus et oblationibus, quibus excommunicati non participant, quamdiu iuste excommunicati sunt.
ARTICULUS XVII.
Quot modis fiat excommunicatio ?
Secundo quaeritur, quot modis fiat excommunicatio ?
Videtur, quod multis modis : quia
- Tot et diversis et novis de causis videmus homines excommunicari : ergo videtur, quod ad unum certum numerum modus excommunicationis redigi non possit.
- Videtur iterum, quod omnis peccans mortaliter sit excommunicatus, et quod novus modus excommunicandi sit peccatum mortale : quia peccans mortaliter non communicat sacramentis et fructibus spiritualibus et suffragiis Ecclesiae : ergo ipse est excommunicatus,
- Adhuc, Apostolus, I ad Corinth. v.11, dicit, quod si is qui frater nominatur, scilicet inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere : ergo videtur, quod ipse sit excommunicatus.
- Adhuc, ibidem, scilicet I ad Corinth. v.1 et seq., excommunicat fornicatorem, qui uxorem patris sui, novercam scilicet suam, habuit. Et eadem ratione pro quolibet peccato alio excommunicari potest : ergo videtur, quod tot sunt species excommunicationum, quot sunt species mortalium peccatorum : et hae non sunt reducibiles ad unum certum numerum, quia malum est omnifariam, ut dicit Philosophus, et confirmat beatus Dionysius : ergo videtur, quod species excommunicationum non sunt reducibiles ad certum numerum.
Sed in contrarium huius obicitur, quod ab habentibus iurisdictionem non infliguntur excommunicationes, nisi duobus modis, scilicet maiori, et minori. Maior dicitur, quae praecidit a tribus, scilicet participatione sacramentorum, ingressu Ecclesiae, et communione fidelium in actibus legitimis : et haec vocatur etiam anathematizatio. Minor autem est, quae non removet nisi a participatione sacramentorum, et non ab aliis duobus : ergo videtur, quod non possint esse plures species excommunicationum.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod non sunt nisi duae species vel modi excommunicationum, ut probat ultimo inducta obiectio, cuius ratio haec est : quia excommunicatio privatio est : et ideo oportet, quod cognoscatur ex suo habitu : communio autem fidelium quantum ad militantem Ecclesiam est in his tribus in genere, scilicet in pure spirituali quod est participatio sacramentorum, et pure corporali quod est legitimus actus sine quo non est conversatio et coniunctio humana : quia sicut dicit Philosophus, homo politicum est animal : et oportet eum cum proximo communicare in actibus legalibus et legitimis. Tertium autem in quo communicat, est partim corporale, et partim spirituale, quod est conventus ad locum cultus et consecrationis sacramentorum. Si igitur est privatio a toto quod constituit communionem, est anathema, sive maior excommunicatio. Si autem privatio spiritualis tantum, est excommunicatio quae dicitur minor.
Si autem tu quaeras, quare non est una minor, quae privaret tantum corporali, sicut una minor quae privat tantum spirituali : et alia iterum quae privaret duobus ex his, scilicet spirituali pure, et corporali pure, vel spirituali pure et medio inter corporale et spirituale, vel corporali pure et medio, ut sic haberemus quinque minores. Dicendum, quod spirituale vinculum est excommunicatio, et oportet ad hoc quod excommunicatio sit semper privare spirituali. Unde etiam numquam privat corporali, nisi in ordine ad spirituale : et ideo oportet in minori privare participatione sacramentorum. Alia autem ratio eiusdem est : quia ut frequenter excommunicatio iusta supponit mortale peccatum in excommunicato : et ille secundum peccatum adiiceret, si sacramentis, scilicet Eucharistiae communicaret : quia poenitentia nemini interdicitur : sed non peccat mortaliter communicans in corporalibus, nisi ex praecepto Ecclesiae in maiori excommunicatione se subtrahere debeat. Et ideo iterum non sunt minores quae privent communione illis quatuor modis qui dicti sunt.
Ad omnia autem quae primo inducta sunt, dicendum quod peccans mortaliter excommunicatus est quantum ad triumphantem Ecclesiam : sed in perfectione illius non potest vivere militans, et ideo necesse est peccantes mortaliter in multis casibus ad tempus in corporalium communione sustinere : quia aliter, ut dicit Apostolus, oporteret nos de hoc mundo exiisse, si nullis in peccato mortali existentibus deberemus conti.
Ad hoc quod obicitur de Apostolo, dicendum quod ipse non praecepit excommunicare mortaliter peccantes, eo ipso quod mortaliter peccaverunt, sed quia correpti a suo Episcopo contumaces inventi sunt, et satisfacere noluerunt : et etiam hodie pro quolibet mortali potest quis excommunicari.
Ad alia patet solutio ex dictis.
ARTICULUS XVIII.
In quem ferenda est excommunicatio ?
Tertio quaeritur, in quem ferenda sit excommunicatio ?
Videtur, quod in nullum :
- Nocumentum enim in corporalibus nulli est faciendum : ergo multo minus nocumentum in spiritualibus : sed subtractio spiritualium est nocumentum in spiritualibus : ergo non est faciendum alicui : hoc autem fit per excommunicationem : ergo excommunicatio non est ferenda in aliquem.
- Adhuc videtur, quod quamdiu est alia via correctionis et salutis, non est ferenda sententia excommunicationis : sed quamdiu per conversionem est spes salutis, tamdiu restat alia via : ergo quamdiu est spes conversionis in aliquo, tamdiu non est excommunicandus : sed de nullius conversione desperatur, ut dicit Augustinus : ergo nullus est excommunicandus.
- Adhuc, Augustinus dicit, quod iudicium temerarium committitur duobus modis, scilicet dum de dubiis iudicatur tamquam de certis, vel cum aliquis finaliter condemnatur qui poenitere potest : sed excommunicans condemnat hoc modo : ergo ipse peccat mortaliter : ergo nullus est excommunicandus. Probatio mediae. Sicut dictum est, non est ferenda excommunicatio quamdiu manet spes conversionis : sed tamdiu manet spes conversionis, donec finalis condemnatio est iam facta apud excommunicantem : ergo sententia non fertur nisi fiat condemnatio finalis, et sic habetur propositum.
Sed si hoc dicatur, videtur quod tota Ecclesia errat, quae excommunicat multos.
Ulterius quaeritur hic, quare tota multitudo ut communitas, excommunicari non potest ? potest enim multitudo sibi consentire in contumaciam : ergo videtur, quod debeat et possit excommunicari : cum tamen nova constitutio constituat contrarium.
Responsio. Dicendum, quod omnis contumax in quantum contumax, potest et debet excommunicari, et pro nullo alio vitio est quis excommunicandus cuius haec est causa, quia excommunicatio est medicina per accidens quae datur desperato, quando non est alia via sanitatis et salutis ipsius, sicut infirmo desperato permittitur vivere secundum voluntatem suam, ut ex aliqua causa excitata natura multiplicet sibi vires ad morbi expulsionem. Ita contumaci qui nulla alia via corrigi potest, praeciditur vinculum communionis, ut sic de peccato in peccatum sine fraeno ruens, considerata propria utilitate et defectu suo, redeat ad humilitatem et plenam conversionem, et gratiam conversionis.
Ad primum ergo dicendum, quod non fit ei damnum simpliciter : sed quia ipse se fructu spiritualium desperabiliter privavit, quaerit Ecclesia remedium per accidens, ubi nulla alia reducere valet talem.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia non ita desperat de ipso, quin laboret ad suum reditum, et ideo excommunicat eum : sed desperat alium modum conversionis quantum est ex signis consideratis in ipso : sed de Domini misericordia quae convertit peccatores numquam desperat Ecclesia.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
ARTICULUS XIX.
An quilibet qui habet claves, potest excommunicare ?
Quarto quaeritur, a quo sit ferenda excommunicatio ?
Videtur, quod ab omni eo qui habet claves :
- Sicut enim dicit Philosophus, cuius est potentia, eius est et actus : sed potentia est clavis, ut habetur ex Littera, et actus eius est ligare et solvere per excommunicationem et absolutionem : ergo omnis habens claves potest excommunicare.
- Adhuc, simplex parochianus habet cohibitionem aliquam super plebem sibi commissam : non autem potest habere nisi per vincula spiritualia, quae sunt excommunicatio, et aliae poenae spirituales : ergo excommunicare potest.
- Adhuc, eiusdem videtur esse communionem dare, et excommunicare : sed simplex parochianus communicat plebem suam : ergo et excommunicare potest.
Si hoc dicatur, contrarium tenet usus Ecclesiae dicentis, quod non potest simplex sacerdos excommunicare nisi in generalibus, sicut pro furtis ignotis, vel furtis violatis, et huiusmodi.
Ulterius quaeritur, utrum Archidiaconi possunt excommunicare ?
Et videtur, quod non : quia cuius non est potentia, illius non est actus : sed non est potentia eius qui non habet clavem : ergo nec actus. Quod autem non habeant Archidiaconi claves, probatur ex hoc quod clavis est ordinis sacerdotalis, sicut in sequenti distinctione habebitur, et ipsi non sunt sacerdotes.
Sed contra hoc est, quod habens iurisdictionem, debet arma habere talis iudicis. Archidiaconi habent iurisdictionem : ergo, etc. : sed talia arma sunt excommunicationes : ergo, etc.
Ulterius quaeritur hic, utrum suspensus vel excommunicatus, excommunicare possit ?
Videtur, quod non : quia ligatus vinculo corporali, alium nec ligare nec solvere potest : sed fortiora sunt vincula spiritualia quam corporalia : ergo et ligatus vinculo spirituali, alium nec ligare nec solvere potest : sed vinculum spirituale est excommunicatio, et suspensio ergo, etc.
Sed contra hoc est, quod suspensus ab officio non propter hoc amisit iurisdictionem : similiter etiam nec excommunicatus, quia iurisdictio sua non datur alteri, nec etiam ipse iterum investitur ea, cum absolvitur ab excommunicatione : ergo videtur, quod etiam habeat ea quae annexa sunt iurisdictioni : haec autem est potestas excommunicandi et absolvendi : ergo habet adhuc potestatem excommunicandi et absolvendi ab excommunicatione.
Responsio. Dicendum, quod habens iurisdictionem ordinarii iudicis vel delegati potest excommunicare et absolvere, sicut dicunt quidam qui de iure noverunt : et satis rationabile est sic esse : quia vincula ista sunt cohibitiones in foro causarum : iudices autem habent cognoscere de causis : unde rationabile est eos habere potestatem in his vinculis.
Ad primum ergo dicendum, quod completae potestatis est actus iste, et non diminutae : sed diminuta est potestas ex ordine solo, et non extra iurisdictionem et ideo non omnis habens clavem, habet etiam excommunicandi potestatem.
Alia ratio huius est : quia magis est clavis iurisdictionis, quam ordinis : et ideo iterum non sequitur, quod omnis habens clavem, habeat etiam excommunicandi et absolvendi potestatem.
Tertia ratio huius est satis pia : quia cum excommunicatio sit maius damnum quod fieri potest Christiano in hac vita, raro et cum moderatione facienda est : et ideo paucis et superioribus tantum qui praesumuntur esse discretiores, talis potestas est commissa.
Ad aliud dicendum, quod multis aliis modis per communicationem et increpationem potest parochianus avertere subditos a malo : et si hoc non potest, debet recurrere ad superiorem, et per illius auctoritatem excommunicatum denuntiare.
Ad aliud dicendum, quod non valet argumentum : quia plus Ecclesia prona est ad communicandum spiritualia, quam ad subtrahendum : et ideo primum multis modis, secundum vero paucis et discretis commisit.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod Archidiaconi sunt oculi Episcopi, et habent iurisdictionem, licet non habeant clavem. Et quia sunt oculi Episcopi, descendit in eos ab Episcopo qui habet claves et iurisdictionem id quod est iurisdictionis plus quam clavis, sed non id quod est clavis plus quam iurisdictionis : et ideo possunt absolvere et ligare per excommunicationem in foro causarum, sed non in foro confessionis vel poenitentiae.
Ad obiectum contra patet solutio : quia potestas excommunicandi plus est iurisdictionis quam clavis et ordinis, et ideo descendit in ipsos.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod differt de suspenso et excommunicato : quia suspensus tripliciter potest esse suspensus, scilicet ab officio tantum, a iurisdictione tantum, vel ab utroque : et qualitercumque suspensus sit, tunc dicendum semper, quod non potest illa quae sunt illius a quo ipse suspensus est. Si enim suspensus sit ab officio, non potest ea quae sunt officii, sicut celebrare, consecrare, et huiusmodi : sed potest ea quae sunt iurisdictionis, sicut excommunicare, et huiusmodi. Si autem suspensus est a iurisdictione, tunc in posse se habet e converso. Si autem ab utroque, tunc neutrum potest.
Ad argumentum autem inductum dicendum, quod verum est dummodo simile bene intelligatur : ligatus enim in aliquo membro, non habet usum illius membri, ut cum illo liget vel solvat alium : sed alio membro non ligato, potest alium solvere vel ligare : sed ligatus universaliter in toto, nullum potest nec absolvere nec ligare : et ita est in spiritualibus, ut patet ex praedicta distinctione suspensi.
Ad id quod quaeritur de excommunicato, dicendum quod maiori excommunicatione excommunicatus non potest aliquem excommunicare.
Ad argumentum autem contra factum, dicendum quod est iurisdictio in habitu, et non in actum reducibilis, quamdiu excommunicatus est, residet penes ipsum : et haec talis iurisdictio nec solvere nec ligare potest.
ARTICULUS XX.
Qualiter ferenda sit excommunicatio ?
Quinto quaeritur, qualiter ferenda sit excommunicatio ?
Videtur autem, quod cum maxima diligentia : quia maximum periculum est in excommunicatione : ubi autem est maximum periculum, ibi videtur maxima diligentia opus esse : ergo in excommunicatione maxima diligentia est opus.
Sed contra hoc videtur iste abusus Ecclesiae : quia proiiciuntur excommunicationes cum minori etiam diligentia, quam aliquid quod fit in Ecclesia.
Iuxta hoc ulterius quaeritur, cum aliquis in necessitate gratia infirmitatis absolvitur, quia tunc a quolibet sacerdote absolvi potest, et postea non implet mandatum Ecclesiae sicut iurando promisit, utrum excommunicatio redit super ipsum ?
Videtur, quod sic quia
- Servo non dimittenti conservo suo revocatum est debitum. Ergo a simili isti non facienti quod debuit et promisit, revocatur excommunicatio : ergo redit.
- Adhuc, debenti confiteri et non confitenti, revocatur reatus qui in contritione erat solutus : ergo et isti a simili revocatur propter similem causam excommunicatio.
Sed contra : Iste per sacerdotem in veritate fuit absolutus : ergo excommunicatio fuit annihilata : sed ea quae annihilantur, non revertuntur eadem numero : ergo ista excommunicatio numquam redit : sed nulla alia excommunicatus fuit nisi illa : ergo iste nulla excommunicatione est excommunicatus : ergo non redit excommunicatio super eum.
Responsio. Dicendum, quod ad iustam formam excommunicationis concurrunt tria, scilicet ut excommunicatio sit ex animo, et ex ordine, et ex causa. Ex animo ut studio corripiendi, non se vindicandi, praemissa diligenti admonitione. Ex ordine iuris qui describitur in constitutione nova, scilicet ut post admonitionem, et desperationem alterius viae, iudex causam excommunicationis, et contumaciam excommunicati, et sententiam ipsam scribat, et sedendo ut quietus pronuntiet, et infra quadraginta dies paratus sit dare, quando postulaverit, excommunicato. Causa autem est quam meruit secundum veritatem vel per allegata ipse qui excommunicatur, quae et in scripto datur ei, si infra quadraginta dies postulaverit. Et ideo concedenda est prima ratio.
Ad id quod in contrarium obicitur, dicendum quod abusus est, et peccant mortaliter sic excommunicationis sententiam iaculantes : et ultra hoc in nova constitutione poena est ut quadraginta diebus ab ingressu Ecclesiae abstineat, et excommunicatus a superiore sine difficultate absolvatur, et insuper excommunicans ad omnes expensas quas fecit excommunicatus in causa suae absolutionis, et ad omne interesse condemnetur.
Ad id autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod meo iudicio impossibile est excommunicationem semel solutam redire eamdem numero : unde ille talis absolutus est simpliciter, et semper erit absolutus, nisi iterum excommunicetur, pro eo quod non servavit mandatum Ecclesiae sicut iurando promisit.
Ad ea quae sunt in contrarium, est unica solutio, quod nec in illis casibus redit praecedens debitum idem numero : sed aliud idem specie pro sequenti nascitur contemptu.
Hoc autem melius declarabitur infra, ubi agetur de reditu peccatorum.
ARTICULUS XXI.
An participare cum excommunicato sit peccatum mortale ?
Sexto et ultimo quaeritur, utrum participare cum excommunicato sit peccatum mortale ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Tamquam de mortali redarguit Apostolus Corinthios, qui communicaverunt tali, I ad Corinth. v. 6, ubi dicit, quod modicum fermentum totam massam corrumpit. Ergo videtur, quod in aliis sit peccatum mortale.
- Adhuc, facere contra praeceptum est peccatum mortale : sed praeceptum Ecclesiae est, ut talibus nullus communicet : ergo videtur, quod communicare talibus sit peccatum mortale.
Sed contra : Ego video, quod excommunicans communicat ei in cibo et verbo et osculo, si oportet, et hoc tota die videtur in Episcopis nostri temporis. Cum igitur ego perfectior esse non teneor meo praelato, videtur quod et ego possum licite talibus communicare.
Solutio. Ad hoc sine praeiudicio dicendum videtur, quod aliud est communicare ei qui est excommunicatus, et aliud communicare excommunicato in quantum excommunicatus est : communicans enim secundo modo, communicat ei in causa excommunicationis, sive in crimine pro quo ille excommunicatus est : et ille est excommunicatus maiori excommunicatione sicut et primus.
Communicare autem ei qui est excommunicatus, fit dupliciter, scilicet maiori excommunicatione, et minori. Communicans autem excommunicato minori excommunicatione, non est excommunicatus : sed peccat communicans excommunicato excommunicatione maiori in casu non concesso. Casus autem concessi sunt illis quorum conversatio non potest esse sine illo : sicut si sit uxor, filius, servus, balivus, rusticus, vel huiusmodi, quae ad civilem respiciunt conversationem, si ignorat, si utilitas evidens, vel necessitas sit. Et hoc notatur hoc versu :
Utile, lex, humile, res ignorata, necesse.
Lex dicitur matrimonium, et humile scilicet servitus, et alia patent. Tamen si duo tali communione in casu non concesso excommunicati sunt, unus potest absolvere alium. Et ideo dicunt communiter, quod excommunicato communicans, vel non curans, vel contemnens vinculum Ecclesiae, peccat mortaliter. Qui autem metus causa, vel coniunctione amicitiae seductus, tantum verbo cum timore communicat, non auderem dicere, quod mortaliter eo ipso peccaret.
Ad id quod obicitur, patet solutio per distinctionem.
Nota etiam, quod non tenetur aliquis credere aliquem excommunicatum, nisi intersit denuntiationi, vel per denuntiantem intimetur ei, vel ita certificetur per publicam famam, quod nullo modo sibi de hoc dubium possit generari : quia de quolibet praesumendum est bonum, donec Contrarium probetur.
Deinde notandi sunt versus de hoc quod dicit, ibi, G, § 2, post initium : Sententia Ecclesiae a loco orationis, etc.
Gratia subtrahitur, magis ac magis obice rupto,
De vitio ruit in vitium, suffragia perdit
Ecclesiae, Satanae vexandus traditur ille,
Quem ligat ex propriis anathematizatio culpis.
I. Quae sint interiores tenebrae, et interior macula ?
ARTICULUS XXII.
An macula, caligo, fomes, et alia quae sunt in peccatore, possunt dici esse a Deo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I : Hic quaeritur, quae sit illa macula, etc.
Utrum scilicet macula et caligo sit a Deo, vel non ?
Videtur autem, quod sic : quia omnis poena est a Deo : macula autem et caligo sunt poenae : ergo sunt a Deo.
Sed contra :
- Deus non facit aliquid quo opus suum sit deterius, ut dicit Augustinus : macula et culpa faciunt opus Dei deterius : ergo non facit ea Deus : ergo non sunt a Deo.
- Adhuc, Fulgentius dicit, quod Deus illius rei non est auctor, cuius est ultor : sed ulciscitur in maculam et caliginem : ergo non est auctor maculae et caliginis.
Responsio. Dicendum, quod poena habet duplicem comparationem, scilicet ad causam infligentem quae est iudicium iustum et rectum, et ad causam meritoriam quae est iniquitas. Spirituales autem poenae quandoque nominantur nomine quod non exprimit tantum poenam, sed etiam alteram istarum comparationum : sicut quando dicitur incendium pati peccatum, nominatur in comparatione ad iudicium, sicut latro dicitur pati suspendium. Sed cum dicitur fomes, vel caligo, vel macula, nominatur poena nomine in sua ratione claudente etiam ordinem ad causam meritoriam, quae est culpa : et quia in tali ordine non est a Deo, dicendum quod fomes non est a Deo, nec macula, nec caligo, nec aliquid huiusmodi.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod poena non dicit comparationem ad culpam : et ideo cum assumit maculam, sumit non directe sub medio, sed cum accidente quod est extraneum medio. Et ideo peccat secundum accidens argumentatio illa : sicut, tu cognoscis Choruscum : Choruscus est veniens : ergo tu cognoscis venientem.
