Distinctio IV — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

De baptismo per comparationem ad recipientes.

 

 

A. Quod alii suscipiunt sacramentum et rem, alii sacramentum et non rem, alii rem et non sacramentum.

 

DIVISIO TEXTUS

Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, etc.

Hic agitur de baptismo ex parte suscipientis.

Et ponitur hic quaestio triformis, et subiunguntur dubia orta ex illis.

Prima pars quaestionis est de illis qui suscipiunt rem et sacramentum.

Secunda est de his qui suscipiunt sacramentum et non rem, ibi, B : Qui vero sine fide accedunt, etc.

Tertia est de his qui suscipiunt rem et non sacramentum, ibi, C : Sunt et alii, ut supra posuimus, etc.

 

Quaestiones autem ex his consequentes sunt quatuor :

quarum prima est, quid suscipiunt iam iusti ad baptismum accedentes ? quam tractat, ibi, F, § 1 : Solet etiam quaeri de illis qui iam sanctificati, etc.

Secunda est, cur poenalitas non tollitur in baptismo, sicut omnis culpa ? ibi, F, § 2 : Cum vero in baptismo peccatum deleatur, et satisfactio exterior, etc.

Tertia est, ibi, G : Si quaeritur. Cuius rei sit baptismus, etc.

Ultima est, quid parvuli accipiant in baptismo, utrum gratiam tantum, vel virtutem tantum, vel utrumque ? ibi : Solet etiam quaeri, Si parvulis in baptismo, etc.

Et haec omnia prolixe determinantur et bene in Littera : et ideo quaestiones hic sunt succinctae.

 

 

ARTICULUS I.

An in parvulis qui recipiunt rem et sacramentum, sit aequalis effectus baptismi ?

 

Quaeritur tamen primo circa primam partem quaestionis : Utrum in parvulis qui recipiunt rem et sacramentum, sit effectus baptismi aequalis ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Dicit Philosophus : Causa una eodem modo se habens, facit unum : sed baptismus est causa una, et eodem modo se habens : ergo facit unum.
  2. Item, una passio Christi operatur in baptismo, sive suscipiatur ab hoc, sive ab illo : ergo videtur, quod aequaliter.
  3. Item, fides aliena operatur in omnibus parvulis ad iustificationem : ergo videtur, quod aequaliter.

 

Sed contra hoc videtur esse, quod

  1. Secundum naturalia, angeli gratuita etiam differenter acceperint, ut dicit Magister in libro II Sententiarum : ergo videtur, quod similiter et parvuli : ergo non receperunt aequalem gratiam.
  2. Item, nos videmus cum adolescunt, quod non aequaliter dispositi sunt ad actus. Cum ergo actus sint ex habitibus, videtur quod nec habitus aequaliter acceperunt.
  3. Item, quidam accipiunt gratiam finaliter in baptismo : alii autem non, ut praesciti : ergo videtur, quod inaequalis sit effectus baptismi in omnibus parvulis.

 

Solutio. Dicendum, quod aequalis est effectus baptismi in omnibus parvulis, ut probant primae obiectiones : sed non sic se habet in adultis, ut infra probabitur.

 

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod non est simile de angelis : quia illi multorum iudicio secundum differentiam ordinum differunt specie, sed parvuli sunt in specie una : nec hominibus datur quantitas gratiae, secundum proportionem naturalium, sed potius secundum modum praeparationis, et hic aequalis est cum parvulis, quia non habent praeparationem nisi ex merito Christi, et illa aequaliter exhibetur omnibus.

Ad aliud dicendum, quod differens usus est, non ex difformitate habitus, sed potius ex difformitate liberi arbitrii.

Ad aliud dicendum, quod finalem habere gratiam, vel secundum praesentem iustitiam non dicunt gratiae quantitatem, sed qualitatem : et ideo in illo argumento mutatur quid in quale.

 

 

B. De ficte accedentibus.

 

ARTICULUS II.

Quid sit fictio ?

 

Deinde quaeritur de secundo quod tangit, ibi, B : Qui vero sine fide vel ficte accedunt, etc.

Et hic quaeruntur tria, quorum primum est, quid sit fictio ?

Secundo, qualiter impedit baptismum ?

Tertio, qualiter redit effectus baptismi cessante fictione ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Fictus est (ut dicit Augustinus) qui non credit, vel indevotus accedit, vel qui aliter celebrat sacramentum quam institutum est, vel qui contemnit suscipere : qui autem non credit, ille non se subiicit sacramento : ergo videtur, quod ille non suscipit.
  2. Item, baptismus est sacramentum fidei : ergo videtur, quod contrarium fidei sit contrarium sacramento : sed discredentia est contraria fidei : ergo contrariatur sacramento : ergo nihil suscipit qui non credit.
  3. Item, cum multi sint articuli fidei, potest aliquis non credere unum, et credere alium : ut non credens resurrectionem, potest credere baptismum : et quaeritur : Utrum ille suscipiat baptismum ?

Et videtur, quod sic : quia iste intendit suscipere quod exhibet Ecclesia : ergo videtur, quod suscipiet illud.

Sed contra : Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : ergo Spiritus sanctus nihil operatur in baptismo : ergo nihil suscipit.

Ulterius quaeritur de secundo modo, qui dicitur indevotio. Devotio enim est quidam fervor animi in compunctione peccatorum, vel amore caritatis, ut dicit Ambrosius super Epistolam ad Romanos : sed multi sunt qui non ita accedunt ad baptismum : ergo videtur, quod multi sunt qui non habent affectum mortalis peccati, qui tamen ficti sunt : et hoc nullus dicit.

 

Ulterius quaeritur de tertio modo ficto :

  1. Qui enim aliter celebrat, non servat formam sacramenti : ergo non recipit sacramentum : et in contrarium eius dicitur in Littera.
  2. Item, qui contemnit suscipere, non videtur proprie dici fictus, sed aperte malus : quia fictus simulat ad minus.

 

Ulterius quaeritur de numero harum fictionum.

 

Solutio. Ad hoc ultimum primum respondeo, quod quadruplex fictio colligitur a dictis Augustini : tamen triplex fictio ponitur praecipue in suscipiente sacramentum Eucharistiae, sed per simile etiam est in suscipiente baptismum : et illa est aut ex parte dantis sacramentum, aut ex parte suscipientis. Vel aliter et melius, aut ex parte ritus sive actus sacramenti, aut ex parte operis operati quod facit Ecclesia. Si primo modo, tunc est qui aliter suscipit quam Ecclesia exercet ritum, et hoc intelligo de eo qui deridet ritum Ecclesiae, et tamen intendit accipere quod facit Ecclesia, licet derideat : ille enim percipit sacramentum. Si autem ex parte operis operati : tunc aut est secundum rationem, et tunc non est non credens : aut secundum concupiscibilem, et tunc est indevotus : aut ex parte irascibilis, et tunc est contemnens.

 

Ad primum ergo dicendum, quod est non credens, volens tamen suscipere idipsum secundum quod videt facere Ecclesiam : et ille est de quo loquitur Magister in Littera, quod suscipit sacramentum quoad characteris impressionem : si autem averteret eum infidelitas ut nollet suscipere nec susciperet, tunc non esset dubium, quod nihil susciperet.

Ad aliud dicendum, quod baptismus est sacramentum fidei quoad hoc quod est fundamentum sacramentorum, sicut fides aedificii spiritualis in vita. Sed quod contrariatur fidei, dummodo intendat suscipere quod facit Ecclesia, non contrariatur nisi gratiae sacramentali, et non characteri : et ideo suscipitur character.

Ad aliud dicendum, quod discredulitas omnium articulorum impedit rem sacramenti, et si omnes simul discredat, et tamen velit suscipere id secundum quod nihil credit facere Ecclesiam, ipse suscipit characterem.

Ad id quod quaeritur de secunda fictione, dicendum quod indevotus hic dicitur a privatione habitus devotionis, et hoc est quando est in statu et effectu mortalis peccati : quia talis non recipit nisi characterem.

Ad aliud dicendum, quod qui aliter celebrat, si non servat formam, nihil exhibet : sed hic principaliter accipitur ex parte suscipientis, qui scilicet susceperit aliter quam Ecclesiae ritus sit : suscipit enim pro quadam abusione, tamen hoc ipsum abusivum intendit suscipere, et propter efficaciam sacramenti dicitur recipere characterem.

Ad aliud dicendum, quod est contemptus abiiciens opus, et est contemptus vilipendens tamquam vile, quod tamen facere intendit. Et primus quidem nihil suscipit, quia sacramento se non subdit : secundus autem suscipit characterem.

 

 

ARTICULUS III.

An fictio possit impedire baptismum ?

 

Secundo quaeritur, qualiter impedit baptismum ?

Videtur enim, quod non possit impedire :

  1. Fortius enim non impeditur a minus forti : gratia autem sacramentalis fortior est fictione, et omni peccato : ergo videtur, quod impedire non debeat, nec possit.
  2. Praeterea, si peccatum impedit : tunc etiam peccatum originale in parvulis videtur impedire posse : et hoc non est verum.
  3. Item, peccata quaedam venialia sunt in adultis non baptizatis. Ponamus ergo, quod adultus aliquis nimis diligens uxorem, vel parvulos, et plus quam Deum, et tamen baptizetur : constat quod ille amorem illum in baptismo non amittat, nec deponat : ergo peccatum manet : ergo videtur esse fictus : quia Deus aut nihil, aut totum indulget.

 

Solutio. Dicendum, quod fictio impedit ex eo quod ponit obicem Spiritui sancto per dissensum actualem voluntatis ad effectum sacramenti : vult enim aliquid quod non potest stare cum gratia sacramentali.

Ad primum ergo dicendum, quod peccatum de se est debile, sed cum voluntate retinente gratiae efficitur forte ad impediendum gratiam : quia qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te : non enim vult malitiam Deus, ut dicit Damascenus, nec compellit virtutem, quia iam sorderet laus boni, si etiam contra voluntatem daretur.

Ad aliud dicendum, quod in parvulis non est voluntas renitens, quin potius est ibi praeparatio meriti Christi contra peccatum alienum, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet propter adhaerentiam venialis veniale peccatum manere : quia hoc non facit fictionem : quia nec in eadem parte est cum gratia, nec etiam gratiae contrariatur : et ideo tota venia habetur, et tota sanctitas etiam non habita remissione venialis.

 

 

ARTICULUS IV.

Qualiter redeat effectus baptismi cessante fictione ?

 

Tertio quaeritur, qualiter redit effectus baptismi cessante fictione ?

Quia videtur, quod non redeat :

  1. Opera enim mortua non vivificantur : opera autem in mortali peccato facta, sunt mortua : ergo non vivificantur : baptismus autem huiusmodi est in mortali peccato factus : ergo non redit baptismi effectus, sed iterum debet baptizari.
  2. Si dicas, quod in ficto imprimitur character, et gratia illius non debet baptizari. Videtur, quod non imprimitur : quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : ergo non imprimit ei quidquam : ergo nec characterem.
  3. Praeterea, character est lumen spirituale, ut infra habebitur, et lumen spirituale non potest stare cum spirituali tenebra : peccatum autem, ut dicit Damascenus, est tenebra spiritualis : ergo videtur, quod ficto character imprimi non possit.
  4. Item, gratia sacramentalis est effecta a sacramento baptismi : sed quando non est, non efficitur : ergo non efficitur quin iste fictus baptizetur. Similiter videtur, quod nec postea efficitur : quando enim non est causa, tunc nihil efficit causa : postea autem non est baptismus, quia iam transiit : ergo non efficit postea : ergo non efficitur umquam a baptismo gratia illa : ergo non redit.
  5. Item, non redit quod numquam affuit : sed isti ficto numquam affuit gratia : ergo non redit ei postea cessante fictione.
  6. Item, ponamus, quod iste fictus inter baptismum suum, et ante poenitentiam, multa committat peccata, et postea poeniteat de fictione : aut illa peccata remittuntur sine gemitu exteriori et planctu, aut non. Si sic : ergo peccatum actuale commissum post baptismum remittitur sine exteriori satisfactione, quod non dicitur a Doctoribus. Si non remittitur : ergo gratia baptismi non delet quidquid invenit.
  7. Praeterea, causa debet esse coniuncta effectui : sed gratia delens peccatum est effectus baptismatis : ergo debet esse coniuncta cum ipso : et hoc non est in talibus : ergo videtur, quod necesse sit iterum baptizari.

Si forte dicatur, quod manet character, et ille est causa gratiae in talibus : istud non videtur esse verum, quia character aequaliter est in bonis et in malis : ergo non est magis causa boni quam mali : quia causa per se boni non potest esse cum malo, sicut nec bonum : et causa mali per se et formaliter, non potest esse cum bono, sicut nec malum.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod fictus recipit characterem : et aliter est de opere hominis, et aliter de opere Dei opus enim hominis potest per hominem esse mortuum et mortificatum, et hoc est quod procedit a libero arbitrio : opus autem Dei non potest esse mortuum, et hoc est sacramentum, in quo, sicut infra habebitur, divina virtus sub tegumento visibilium specierum in baptismo salutem operatur : et ideo non tenet ista obiectio de sacramentis. Sed fictus ponit obicem sive repagulum gratiae ne in eo fiat.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus in quantum sanctus, effugiet fictum, quia non operatur in eo sanctitatem, sed non in quantum est Spiritus operans in sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod character lumen est spirituale ex parte imaginis creatae distinguens fidelem ab infideli secundum fidei statum, ut infra dicemus in quaestione de charactere : sed illud lumen non habet contrarietatem ad peccatum, sicut nec lumen fidei informis : nec hoc ideo dicitur, quod sit fides informis, sed est splendor quidam procedens a charactere increato in imaginem creatam, ad distinctionem baptizati a non baptizato : et ideo potest salvari cum peccato.

Ad aliud dicendum, quod baptismus manet in ficto per mansionem characteris, qui vocatur proprie sacramentum : et ideo non habens obstaculum operatur gratiam, eo modo quo ipsum est causa, scilicet disponens, et Deus tunc efficit gratiam in isto : unde haec fuit falsa, quod baptismus transiit, quia mansit ut est character.

Ad aliud dicendum, quod effectus non dicitur redire : sed dicitur in Littera, quod baptismus ex eo tempore incipit valere, quod recedit fictio. Si tamen redire dicatur, tunc dicendum est, quod prius affuit in causa disponente, licet non in se.

Ad aliud dicendum, quod virtute baptismatis non delentur in isto nisi quae usque ad horam baptismi commiserit : sed virtute poenitentiae delentur sequentia : et ideo pro istis debet recipere poenitentiam exteriorem.

Et quod dicitur, quod baptismus delet quidquid invenit, bene exponitur ab Augustino in Littera : quia deletur ibi externus dies, et ipsa hora ante baptismum, sed non ea quae fiunt post, sed potius virtute contritionis et poenitentiae : quia non potest dimidia venia a Deo accipi : ut homo habeat gratiam simul, et culpam : et simul habitet in eo Deus, et diabolus.

Ad ultimum dicendum, quod baptismus ut est causa gratiae, manet in charactere.

Et quod obicitur de mansione causae, dicendum quod hoc est verum de causa formali : sed baptismus est causa disponens tantum, quae tamen necessario inducit effectum, nisi a contraria voluntate impediatur.

 

 

C. Quomodo intelligatur illud : Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis ?

 

ARTICULUS V.

An verum sit illud dictum Apostoli : Quicumque baptizati estis, Christum induistis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Quaeritur ergo quomodo illud accipiatur, etc.

  1. Christus enim non habetur ut indumentum nisi per habitum virtutis : ergo videtur, quod tales accipiunt habitum virtutis.
  2. Item, non induitur Christus nisi per novum hominem, sicut videtur dicere Apostolus dicens : Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis. Fictus autem non innovatur. Ergo non induit Christum.
  3. Item, secundum ea quae dicit in Littera, tunc character est sacramentum : ergo est invisibilis gratiae visibilis forma : et hoc patet esse falsum, quia character non est sensibilis, neque visibilis.

Si dicas, quod videtur a glorificatis et beatis : hoc nihil est : quia secundum hoc etiam gratia est visibilis, quia videtur ab eis.

  1. Si dicas, quod in alio videtur, hoc est, in tinctione facta in aqua : hoc nihil videtur esse : si enim aliquid in alio videtur, illo non existente in quo videtur, id quod videbatur in ipso, non videbitur : sed character non nisi in tinctione videtur : ergo non existente tinctione, nullo modo videbitur : sed cessante tinctione non est tinctio : ergo tunc nulla est in isto visibilis forma : ergo nullum sacramentum.

 

Solutio. Dicendum, quod licet character secundum nomen sit in praedicamento relationis, sicut signum distinguens, tamen secundum id quod est, est habitus cuiusdam luminis illustrantis imaginem per modum dispositionis non omnino sufficienter ad salutem : et ille dicetur hic habitus quo habetur sacramentum, et in eo secundum quid induitur Christus, et non simpliciter : et ideo etiam Littera non dicit, quod simpliciter induunt Christum, sed cum hac determinatione, usque ad sacramenti susceptionem.

Per hoc patet solutio ad sequens, quia Apostolus loquitur de simpliciter induentibus Christum.

Ad aliud dicendum, quod character est sacramentum, et est visibilis in tinctione.

Ad hoc quod obicitur contra, dicendum quod licet tinctionis actus exercitus transeat, tamen secundum suscepisse non transit, sicut quando de praeterito ex praeteritione sua non praeterit : et ad illam tinctionem refertur visibilitas characteris : quia illa tinctio visibilis fuit in exercitio sui, et reliquit cognoscibilitatem characteris in ipsa sic peracta.

 

 

D. De illis qui suscipiunt rem, et non sacramentum.

 

ARTICULUS VI.

An baptismus sanguinis et poenitentiae suppleat vicem baptismi qui fit in aqua ?

 

Deinde quaeritur de tertia parte primae quaestionis, ibi, D : Sunt et alii, ut supra posuimus, etc.

Et ibi quaeruntur distincti modi baptismatum, quos tangit Magister : quia

  1. Si baptismus sanguinis supplet totum baptisma, tunc videtur, quod imprimat characterem, Et eadem obiectio est de baptismo poenitentiae : sed hoc non faciunt : ergo sunt imperfectioris effectus quam baptismus aquae.
  2. Sed contra hoc videtur esse quod dicit Damascenus, quod baptismus sanguinis est valde bonus, eo quod secundis sordibus non coinquinatur.
  3. Item, poenitentia in iam adulto exigitur ante baptismum aquae, et tamen tenetur ad baptismum : ergo videtur, quod non potest supplere locum ipsius.
  4. Praeterea, si supplerent ista locum baptismatis, oporteret quod aliquid haberent simile : et quid est illud ? Si dicatur, quod gratia remittens peccatum : hoc nihil est : quia secundum hoc quaelibet virtus suppleret locum baptismi : nihil autem aliud invenitur in quo assimilentur, ut videtur : ergo non supplent locum baptismi.
  5. Item, Ioannes Damascenus non ponit tantum tria genera baptismatum, sed novem, scilicet baptismatum, diluvii quo baptizatus est mundus, et baptismum Maris rubri, de quo dicit Apostolus : Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare, scilicet rubrum, transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari. Tertius est baptismus lustrationis in Veteri Testamento. Quartus, baptismus Ioannis. Quintus, baptismus quo Dominus baptizatus est. Sextus, baptismus Christi quo nos baptizamur. Septimus, baptismus in Spiritu sancto et igne, de quo dixit Dominus discipulis : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multo hos dies. Octavus, baptismus poenitentiae. Nonus, baptismus sanguinis.

 

Quare igitur Magister tangit hic tantum tria genera baptismatum ?

 

Solutio. Dicendum, quod Magister non tangit hic baptismata nisi similia baptismo nostro in effectu principali, qui est remissio peccati : et illa non sunt nisi duo, scilicet poenitentia, ubi articulus necessitatis, non contemptus religionis sacramentum excludit : et effusio sanguinis, ubi etiam aqua baptismi, impediente tyranno, haberi non potest.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum, quod non imprimunt characterem, quia character est pars sacramenti : sed effectum totum supplent, sed ea quae sunt de sacramento non exhibent : et ita intelliguntur auctoritates inductae in Littera.

Ad aliud dicendum, quod baptismus sanguinis in hoc melior est, quod non inquinatur secundis sordibus, et quia adducit meritum aureolae, et quia radit falce acerbitatis venialium adhaerentiam : quorum nullum necessario facit baptismus aquae : sed non in hoc quod imprimit characterem, quia ille debetur invocationi trinae benedictionis in elemento aquae.

Ad aliud dicendum, quod illa poenitentia non exigitur propter baptismi imperfectionem, sed potius ut tollatur fictio ab eo qui vult baptizari ne ponat obicem Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod resumenda est quaedam auctoritas Augustini supra notata, per quam probat, quod quidquid ante et post baptismum culparum remittitur, totum fit virtute baptismi : et ideo poenitentia non supplet vicem baptismi, nisi in quantum baptismus est in proposito : et similiter martyrium, et hoc est quod dicit in Littera, ubi sacramentum articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit. Et per illud propositum non tantum efficitur simile, sed idem operans differenter : quia in baptismo aquae per se, in baptismo autem poenitentiae et sanguinis operatur in proposito, in quantum est in ipso qui moritur praeventus necessitate mortis naturalis vel martyrii.

Ad divisionem Ioannis Damasceni dicendum, quod Magister non ponit hic nisi illa quae accedunt ad similitudinem baptismi ex parte causalitatis : et illa non sunt nisi duo directe, et unum quod accedit ad ipsum, in quantum est diminutivum poenae quae est infirmitas et pronitas concupiscentiae, quod est baptismus in igne et Spiritu sancto, quando sublata est ab Apostolis infirmitas et carnalitas : sed Magister non tangit hoc, quia hoc potius est confirmationis quam baptismi.

 

Si autem quaeritur de sufficientia divisionis Damasceni, Dicendum quod octo genera baptismatum sumuntur secundum accessum propinquiorem vel remotiorem ad novum, quod est baptisma verum. Possunt autem accedere aut a parte signi, aut a parte causae : quia verum baptisma est signum et causa. Si est ex parte signi : aut illud signum est respectu aquae tantum, et est baptismus diluvii : aut respectu aquae et Spiritus et sic est baptismus Maris rubri, propter columnam ignis et nubis quae Spiritum significat : unde etiam dicit Apostolus, quod in nube et in mari baptizati sunt : aut ex parte aquae et Spiritus et passionis operantis in sacramento baptismatis, et sic signum fuit baptisma lustrationis in veteri lege, in quo fuit aqua et cinis per ignem hostiae quoad spiritum, et sanguis immixtus propter figuram passionis. Aut accedit ex parte aquae, spiritus, passionis, et actus : et sic est baptismus Ioannis, in quo fuit forma in nomine venturi, praesignans Spiritum, et patientem, et aquam, et actum immersionis. Aut poterat ponere signum ad formam et virtutem regenerativam ex parte materiae, et sic signum fuit baptisma quo baptizatus est Dominus, ubi Trinitas apparuit in figura formae, et vis regenerativa collata est aquis. Nec plura sunt in vero baptismo ex parte signi nisi aqua, passio, Spiritus operans, et actus, et vis regenerans, et forma : et ideo non sunt plura genera accedentia ad ipsum in ratione significandi. In ratione autem causandi est accessus vel ex parte diminutionis poenae, et sic accedit baptismus in Spiritu sancto et igni, quo baptizati sunt Apostoli in die Pentecostes : aut ex parte remissionis culpae, et sic accedit baptismus poenitentiae et sanguinis : et haec omnia iterum colligit verum baptisma : quia remittit culpam totam, et partem poenae infirmitatis et pronitatis.

Alibi autem de hoc plura quaesita inveniuntur, quae hic ponere non oportuit.

 

 

ARTICULUS VII.

An latro in cruce fuit martyr, et baptizatus baptismo sanguinis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, D, circa medium : De latrone illo cui non baptizato dictum est, etc.

Videtur enim, quod iste latro fuit martyr, et sic baptizatus sit baptismo sanguinis, non contritionis et fidei in poenitentia.

  1. Dicit enim sic Hieronymus : Christus de cruce latronem in paradisum intulit : et ne quis aliquando seram putaret conversionem, fecit homicidii poenam martyrium.
  2. Item, Actus martyrii est poena mortis illatae in caritate Christi : sic autem patiebatur latro : ergo fuit martyr.
  3. Item, Innocentes reputantur martyres propter actum sine voluntate : ergo multo magis latro martyr reputabitur, qui et actum habuit et voluntatem.

 

Sed contra hoc est, quod

  1. Communiter dicitur, quod causa facit martyrem, non poena : latro autem causam mortis martyris non habuit, sed latronis.
  2. Item, Petrus : Si tamquam malefactores patimini, quam gloriam habebitis ? Quasi diceret : Nullam. Ergo videtur, quod martyr non fuerit.

 

Solutio. Dicendum, quod in rei veritate martyr non fuit : et quod dicit Hieronymus primo est intelligendum quoad effectum quemdam martyrii, scilicet quoad deletionem reatus culpae : quia poena temporalis informata caritate et fidei confessione delevit sibi poenam illam, quam iam pati debuit pro culpis suis : non tamen contulit cumulum gloriae in aureola quam habet martyr.

Ad aliud dicendum, quod actus martyrii est unus in latrone et martyre : sed ille non facit martyrem, ut patet in obiciendo.

Ad aliud dicendum, quod in infantibus cum actu fuit causa : quia in eis quaerebatur Christus, et causa facit totam rationem martyrii, licet non facit totam gloriam martyris : quia caritas patientis et devotio faciunt ad cumulum gloriae patientis.

 

 

E. Quae videntur obviare praedictis.

 

ARTICULUS VIII.

Utrum parvuli qui in utero matris moriuntur, vel nati sine baptismo decedunt, aeterno supplicio, vel sensibili puniantur, aut poena damni tantum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, sub finem : Firmissime tene parvulos, etc.

  1. Ex his verbis videtur Augustinus innui, quod parvuli sensibilibus poenis patiuntur : quia non vocatur supplicium nisi poena sensibilis.
  2. Hoc etiam alia ratione videtur : Omnis enim peccati deformitas corrigitur per poenam a iustitia iudicis : quia aliter peccatum remaneret inordinatum in natura : sed foeditas peccati sentitur in corpore parvulorum, et in anima, quia caro respersa est concupiscentia quae parvulum facit concupiscibilem, et adultum concupiscentem, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod sensibili poena debeat puniri.
  3. Item, ignis purgabit mundum propter infectionem peccati : et si mundus in elementis haberet sensum, sensibiliter puniretur : ergo videtur, quod multo magis corpora infantium infecta peccato, igne debent puniri, et etiam animae.

 

Sed contra :

  1. Peccatum quod omnino praeter voluntatem propriam contractum est, et quod necesse fuit incidere, nec evitari poterat, maximam meretur innocentiam : tale autem est peccatum parvulorum : ergo maximam meretur innocentiam : ergo non debet sensibili poena puniri.
  2. Item, involuntarium per ignorantiam facti et per violentiam invincibilem, meretur innocentiam, cum tamen in illo aliquo modo non volens sit faciens : sed in originali est involuntarium et impotentia, et nulla concomitantia cum actu : ergo debet multo plus excusari : ergo non debet aliqua poena sensibili puniri.
  3. Item, Augustinus dicit, quod magis volunt sic esse quam non esse : constat autem quod qui sensibilibus poenis aeternaliter damnati sunt, optant mortem, et mors fugit ab eis : ergo videtur, quod sensibiles poenas non patiuntur.

 

Quod concedimus dicentes, quod non patiuntur nisi poenam damni. Distinxerunt enim antiqui et bene inter poenam damni, et poenam sensus, dicentes quod poena damni est in ablatione alicuius, quod debetur nobis per ordinem naturae, sicut est carentia visionis Dei, et carentia felicitatis aeternae : poena autem sensus est, qua sentitur dolor contrarius ex aliquo afflictivo, ut ustio ignis, vel constrictio frigoris, vel huiusmodi, quales poenae erunt in inferno.

Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus improprie loquitur, vocans supplicium poenam damni.

Ad aliud dicendum, quod malum illud in corpore punitur per necessitatem et amaritudinem mortis et incinerationem, et non per poenam sequentem, nisi adsit reatus poenalis, non naturalis tantum.

Ad aliud dicendum, quod ignis ille cremabit rubiginem actualis peccati inficientis elementa : quia paradisus in quo factum est originale, mundatus fuit per eiectionem peccatorum.

 

Sed adhuc obicitur :

  1. Constat enim, quod sciunt sibi ablatum esse regnum aeternum propter peccatum originale : aut ergo dolent de amissione, aut non dolent. Si non dolent, ergo videtur, quod stulti sunt et in malitia obstinati. Si dolent : ergo actualem habent poenam.
  2. Item, aut vermis remordet eos, aut non. Si non : ergo non remurmurant contra omne peccatum. Si sic : cum ergo corrosio vermis sit quaedam actualis poena, videntur puniri sensibiliter et actualiter.

Et ad hoc dicendum, quod sciunt se privatos esse regno, sed sine culpa propria, et ideo excusant se intrinsecus, et vellent habere regnum : sed illa voluntas non inducit angorem propter causam amissionis : eo quod non est propria, sed aliena cum excusatione sufficienti.

Ad aliud dicendum, quod vermis numquam remordet de hoc quod non est ex propria culpa factum, sed potius ex culpa aliena cum severitate decreti Dei : et ideo illa obiectio fundatur super falsum.

 

 

ARTICULUS IX.

An orandum sit pro parvulis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : A fidelium consortio non separantur, cum orat Ecclesia pro fidelibus, etc.

Talibus enim videtur fieri iniuria, quando oratur pro eis : quia tenetur, quod illi immediate evolant.

Et ad hoc dicendum, quod orationes sunt laudes pro securis, et suffragia pro his quos remanserunt in via.

 

 

F. Quid prosit baptismus his qui cum fide accedunt ?

 

ARTICULUS X.

An unus et aequalis sit effectus baptismi in omnibus baptizatis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, § 1 : Solet etiam quaeri de illis qui iam sanctificati, etc.

Et de sanctificatione quidem in universo posset hic quaeri, sed disputatum est in libro II Sententiarum, et late persecutum.

Videtur autem hic unus esse effectus in omnibus accedentibus ad baptismum :

  1. Unius enim causae uno modo causantis actus est unus : baptismus autem est una causa uno modo causans in omnibus baptizatis : ergo effectus est unus.
  2. Item, omnes in merito passionis Christi iustificantur : sed hoc uno modo se habet ad omnes : ergo aequalem omnes in baptismo gratiam recipiunt.
  3. Item, si dicas, quod in baptismo exigitur praeparatio : sed praeparatio non est nisi ut non inveniat obstaculum, quia aliter parvuli non reciperent gratiam in baptismo : ergo videtur, quod parvulus et adultus in baptismo aequalem gratiam recipiunt, et quilibet adultus non fictus cum quolibet non ficto.
  4. Ad hoc dicunt quidam, quod triplex est actus gratiae baptismalis, scilicet deletio universalis culpae, et diminutio poenae, et ordo virtutum in meritis. Et quoad primos actus datur gratia aequaliter in omnibus, sed non quoad tertium.

 

Sed contra hoc videtur esse, quia uni remittuntur centum, et alii decem peccata : quia inaequaliter peccaverunt : ergo videtur, quod actus remissionis culpae non sit aequalis in baptismo.

 

Solutio. Dicendum, quod solutio ista bona est :

et ad primum dicendum, quod licet baptismus sit causa una, tamen non eodem modo se habent accedentes ad baptismum tamquam ad causam illam : et ideo fit differens effectus quoad meritum : sicut etiam ignis causa una est incendii, tamen inaequaliter incendit ligna viridia et arida.

Ad aliud eodem modo est respondendum : quia passio Christi non causat gratiam in nobis nisi continuata nobis : continuatur autem per fidem et devotionem, et haec differentiam magnam habent ex parte nostra.

Ad aliud dicendum, quod non tantum est praeparatio in vitatione obstaculi : licet enim illa sufficiat quoad operationem baptismi, tamen multum operatur ad cumulum meriti quantitas contritionis et devotionis, ut dictum est.

Ad id quod obicitur contra solutionem, dicendum : Quod in uno delet plura et in alio pauciora, hoc est per accidens, quia in subiecto invenit plura vel pauciora : sed est idem quoad efficaciam suam de uno et de mille.

 

 

ARTICULUS XI.

An poenalitas cui per peccatum addicti sumus, per baptismum non tollatur ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, § 2 : Quaeritur cur poenalitas cui pro peccato addicti sumus, etc.

Videtur enim, quod causa illa nulla est quam tangit Magister : quia

  1. Sicut exercitium pugnae valet ad diminutionem peccati, ita iucunditas iustitiae valet ad augmentum meriti, et hoc est melius bonum quam diminutio debiti pro peccato.
  2. Item, alia causa nulla videtur esse, ne homines spem beatitudinis ponerent in baptismo : quia si omnis poenalitas tolleretur, tunc etiam tolleretur ignominia, et sic scirent bene quod in alio esset beatitudinis spes ponenda.
  3. Item, videtur quod deleatur poena concupiscentiae, vel quod redeat originale : posita enim causa sufficienti et efficienti ponitur effectus : sed infectio carnis per poenalitatem, et non culpam (poenalitatem dico concupiscentiae) tota causa est quod anima foedatur originali culpa, quando infunditur : ergo si eadem causa manet in corpore post baptismum, redibit idem effectus : ergo inficietur originali culpa, sicut prius.

Si dicas, quod tunc habet gratiam repugnantem formae : et ideo inficere non potest. Contra : Tollatur gratia sicut tollitur per sequens actuale : ergo tunc cum peccato actuali redibit originale. Ne ergo hoc fiat videtur, quod debuit tolli ad minus tota poena concupiscentiae.

Si forte hoc concedatur. Contra : Habens originale debet baptizari, vel non deletur in ipso originale : sed nullus iterato baptizandus est : ergo nullus recipit originale postquam semel eo caruit.

 

Solutio. Praeter causas hic assignatas consueverunt Doctores ponere septem alias, quarum prima est ut homo humilietur. Unde, Iob, VI, 4 : Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, id est, superbiam.

Secunda, ut huiusmodi timor incutiatur, Iob, VI, 4 : Terrores Domini militant contra me.

Tertia est, ut detur exemplum non peccandi ex vestigio plagarum antiquarum, Zachar. XIII, 5 : Adam exemplum meum ab adolescentia mea.

Quarta est, ut homo seipsum recognoscat, Isa. XXVIII, 19 : Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

Quinta, stimulatio eunti ad Dominus, Michaeae, II, 10 : Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem.

Sexta, amicitiae ostensio, ad Hebr. XII, 6 : Flagellat autem omnem filium quem recipit. Osee, XI, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.

Septima, virtutum exercitatio, Iudicum, III, 1 : Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem.

Alias causas causat Magister in Littera, ut patet.

 

Ad primum ergo dicendum, quod homini punito et facto superbo per dispositionem ad peccatum, nihil est melius et cautius quam causa humiliationis : quia si non haberet unde humiliaretur, tunc esset dispositus ad malum : sic ut oportet post lapsum primum numquam crederet, quod caderet per appetitum sublimium, sicut primo cecidit. Unde aliud potest esse melius in se, et tamen non esse melius homini sic disposito.

Ad aliud dicendum, quod non potest tolli tota poenalitas in hac vita, nec iste potest esse effectus sacramenti, sed potius est effectus gloriae : sed Magister assignat quamdam causam quare noluit Deus ut esset effectus gratiae sacramentalis.

Ad aliud dicendum, quod fomes manens in carne, non manet in eadem vi in qua erat prius : quia non manet in vi infectionis animae cuius ipse est subiectum. Sed verum est quod ab ipso descindi potest semen quod inficiet animam quae sibi unienda creabitur. Et hoc ideo, quia debilitatus est fomes quoad hanc animam, et non quoad aliam, per passionem Domini et sacramentum : et hoc bene contingit : quia cum granum excutitur a palea, ad idem granum non producit paleam, sed ad aliud. Similiter cum praeputiatus est circumcisus, non potest amplius esse praeputiatus, sed bene generat praeputiatum.

Et si quaeritur causa huius, dico quod hoc est, quia fomes virtutem inficiendi animam trahit a sententia Domini, et a culpa : et ideo non potest inficere nisi ubi est in ratione originis primae : in isto autem qui purgatus est, non est in ratione originis primae : quia non est in ratione seminali Adae infecta : et ideo illum amplius non inficit, sed aliam in quo est in ratione originis primae, scilicet in omni patre qui ut generat, est Adam respectu sui geniti.

 

 

G. Cuius rei rei baptismus qui datur iam iusto, sit sacramentum ?

 

ARTICULUS XII.

An in ficte baptizato res praecedat sacramentum ? et, utrum non recedente fictione sit vere signum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : Nec mireris rem aliquando praecedere, etc.

Videtur enim, quod solutio Magistri hic non sufficiat : quia

  1. Ponamus, quod fictio numquam recedat, tunc non videtur esse signum, nec causa : ergo non est sacramentum.
  2. Item, Omne signum est alicuius signum : ergo oportet illud ponere vel in futuro, vel in praesenti, vel in praeterito : ergo si nullo horum modorum ponitur, videtur quod non sit signum.

 

Solutio. Dicendum, quod est signum gratiae quam causat quantum est de se : sicut sol semper causat splendorem quantum est de se, licet oppositione nubis impediatur : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod ponitur effectus quoad ordinem causae ad causatum : et hic nihil est inconveniens : quia multa futura sunt in ordine causarum, quae numquam evenient : et ideo etiam signum rei quae futura est secundum quid, id est, in ordine causae.

 

 

H. Si parvulis datur in baptismo gratia qua possunt in maiori aetate proficere ?

 

ARTICULUS XIII.

An parvulis in baptismo datur gratia ? et, utrum habeant virtutes ?

 

Deinde quaeritur de ultimo capitulo huius distinctionis, ibi, H : Solet etiam quaeri, etc.

Videtur enim, quod habeant virtutes : quia

  1. Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : ergo habent virtutes.
  2. Item, constat, quod innascitur in eis habitus malus peccati : ergo minus posset iam sacramentum Redemptoris quam peccatum Adae, si non causaretur in eis habitus generaliter iustificans : ergo habitus virtutum.
  3. Item, potentia animae semper respicit determinatum obiectum, sive procedat in illud, sive non : ergo perficitur habitu determinato : hoc autem est virtus : ergo parvuli habent virtutes, et recipiunt eas in baptismo.

 

Sed contra hoc est, quod

  1. Dicit Glossa Ioannis Chrysostomi super id : Nam pro bono forsitan quis audeat mori, etc. Ibi enim distinguit Glossa inter bonum et iustum : quia bonus est innocentia vitae, ut parvuli : iustus autem exercitio virtutum : ergo parvuli non habent virtutes.
  2. Item,si parvuli habent virtutes, et qui habet unam, habet omnes : tunc habent fidem et spem, quod Augustinus notat, quia dicit : Non habent fidem nisi secundum quod baptismus est fidei sacramentum.

 

Solutio. Dicendum, quod leve est hic determinare prolixitatem, quam quidam ponunt hic magnam. Et Magister optime solvit in Littera, scilicet quod habent virtutes in munere, et non habent eas in usu : et hoc non contingit propter imperfectionem virtutum, sed potius propter imperfectionem liberi arbitrii quod est subiectum virtutum.

 

Unde in primo argumento vis est in eo quod dicitur, qua recte vivitur : si enim intelligatur qua recte vivitur in habitu, verum est : quia ut dicit Augustinus in libro de Bono coniugali, habitus est quo quis aliquid agit, cum tempus sit : et ita parvulus habet apud se unde potest bene vivere : ut dicit Dionysius : In sensu veniens, id est, in usum liberi arbitrii.

Ad aliud dicendum, quod habent virtutes in munere habitus, ut dicit Magister.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod nihil videtur : quia dicit Glossa iustum in exercitio virtutum, et exercitium dicit actum : sed parvuli dicuntur iusti ab habitu.

Ad aliud dicendum, quod fidem habent in habitu : et sacramentum baptismi pro tanto dicitur esse sacramentum fidei, quia dat fidem in habitu, licet non in actu.