Distinctio XXV — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

De dispensatione sacramenti ordinis.

 

 

A. De ordinatis ab haereticis.

B. Auctoritates ponit quae videntur praemissis obviare.

C. Determinatio praemissae contradictionis auctoritatum.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Solet etiam quaeri : Si haeretici, etc.

In isto capite distinctionis continentur duo, scilicet, an haeretici possunt dare sacros ordines ?

Et, de diversitatibus simoniae, ibi, D : De simoniacis vero non est ambigendum, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An haeretici ab Ecclesia praecisi, possunt conferre ordines ?

 

Circa primum disputat Magister multum in Littera : et nos ibi quaerimus : Utrum haeretici ab Ecclesia praecisi, sacros ordines conferre possint, vel non ?

Videtur autem, quod non :

  1. Omne enim quod descendit ab alio in alium, vel merito personali descendit in ipsum, vel merito Ecclesiae : sed in haeretico nihil est de merito personali, vel de merito Ecclesiae, cum praecisus sit ab Ecclesia, ut positum est : ergo nihil descendit per ipsum : ergo nihil confertur : ergo nec ordo.
  2. Adhuc, per canale non coniunctum fonti, nihil fluit de fonte : sed haereticus praecisus, est sicut canale non coniunctum fonti : ergo nihil descendit per ipsum : ergo nec ordo.
  3. Adhuc, nullus sapiens operatur ad sui operis destructionem, sed si haereticus, ut dicit, conferret Ecclesiae sacramenta, hoc esset in Ecclesiae destructionem : ergo auctor Ecclesiae non operatur opus illud : sed auctor Ecclesiae operatur omnem effectum sacramenti : ergo per haereticos praecisos non operatur aliquid : ergo nihil conferunt.
  4. Ad hoc ipsum multae adducuntur auctoritates in Littera.

 

In contrarium obicitur sic :

  1. In sacramentorum collatione non operatur nisi forma et intentio : si ergo ista serventur ab haeretico, de necessitate conferetur effectus ab haeretico qui est sacramentum.
  2. Adhuc, in sacramentorum collatione non differt malus minister a bono : ergo nec fidelis ab infideli, dummodo servet formam et intentionem sacramenti : ergo etiam praecisi conferunt : et pro ista parte etiam multae auctoritates in Littera adducuntur.

Magister autem ad solutionem horum, quatuor inducit opiniones, quae notae sunt Litteram inspicienti. Sed apud modernos non est dubium de hoc : quia ab haereticis sive adhuc intra Ecclesiam, sive etiam extra existentibus conferuntur omnia sacramenta, dummodo sint sacerdotes vel Episcopi, vel in alis ordinibus in quibus ministrare possunt sacramenta, et servent formam et Ecclesiae intentionem.

 

Secundum hoc ergo dicendum ad primum, quod nec merito Ecclesiae fit sacramentum, sed virtute instituentis, qui dedit hanc potestatem homini, ut quando servaret formam et intentionem, efficeretur tale vel tale sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod canale istud coniunctum est Ecclesiae per similitudinem formae et intentionis : et haec sufficiunt, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Deus non operatur in sui operis destructionem, sed potius in constructionem : quia sui operis ostendit virtutem etiam per malos operando : et Ecclesia propter hoc magis adhaeret ei, et haereticorum iustior est damnatio.

 

 

D. De simonia unde dicitur, et quid sit ?

E. De his qui scienter a simoniacis ordinantur.

F. De his qui dicunt se emere corporalia, non spiritualia.

 

ARTICULUS I.

Quid sit simonia ?

 

Deinde quaeritur de secunda parte, de hoc quod dicitur, ibi, D : De simoniacis, etc.

Quaeruntur autem hic quatuor de simonia.

Primo, quid sit ?

Secundo, an sit haeresis, ut dicere videtur in Littera ?

Tertio, utrum inferior cum superiori committere possit simoniam ?

Quarto, quibus modis committitur simonia ?

 

Ad primum sumitur diffinitio Iurisperitorum communiter sic diffinientium : Simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale, vel spirituali annexum.

Quaeritur ergo, quid vocatur voluntas studiosa ?

  1. Aut enim haec est, quae nititur exire in actum, et non exit : aut quae perficitur, et exit. Si primo modo : tunc voluntas emendi spirituale esset simonia, quod falsum est, ut patet infra in divisione simoniae. Si autem est illa quae nititur et exit in actum emendi vel vendendi : tunc multae fiunt simoniae in venditione calicum, et aliorum Ecclesiae vasorum quod iterum falsum est, cum talia licite fieri possunt.
  2. Adhuc, videtur quod sola voluntas sine studio sufficit ad simoniam : quia turpior est simonia quam usura : et usurarius est quis ex sola spe lucri : ergo videtur, quod etiam sit simoniacus ex sola voluntate vel spe emendi.

Adhuc, videtur hoc, Act. VII, 18 et seq., ubi numquam Simon spirituale emit, sed tantum emere voluit : et tamen simoniacus fuit, ita quod omnes simoniaci ab eo sunt denominati : ergo videtur, quod sola voluntas facit simoniacum.

  1. Ulterius quaeritur, quare dicit, studiosa ? Illud enim quod fit ex ignorantia, fit sine studio : sed multi sunt qui ignorant spiritualia non debere poni sub pretio : ergo si illi ponunt sub pretio spiritualia emendo vel vendendo, non habet in hoc voluntatem studiosam : ergo non committunt simoniam, quod absurdum est.
  2. Item, Tullius dicit, quod stadium est vehemens animi applicatio ad aliquid agendum. Ergo videtur, quod illud non sit in emendis vel vendendis : et ideo male ponitur in diffinitione ista.
  3. Ulterius quaeritur de illa parte qua dicit : Emendi vel vendendi spirituale. Studiosa enim voluntas emendi vas sepulcri fuit in Abraham, quando convenit cum Ephron de spelunca agri duplici : et tamen non dicitur simoniacus : ergo diffinitio est falsa, ut videtur.
  4. Adhuc, nihil spiritualius est quam regnum caelorum : et tamen emitur et venditur tota die, ut videtur, Matth. XII, 45 : Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, etc. Et Augustinus dicit : Venale habeo, etc. Gregorius : Regnum caelorum tantum valet, quantum habes. Ergo videtur, quod etiam alia spiritualia vendi possint.
  5. Ulterius, quaeritur quid vocatur annexum spirituali ? Nihil enim est annexum sibi : ergo nec est spirituale sibi annexum : ergo annexum spirituali est corporale : corporale autem potest vendi, quod est annexum spirituali, ut patet quando miles vendit villam in qua habet ius patronatus : ergo diffinitio falsa est.

 

Responsio. Ad hoc videtur, quod diffinitio sit bona : et quod dicitur, Studiosa voluntas, dicit voluntatem cum effectu operis quantum est ex parte simoniaci. Quod autem dicit, Emendi vel vendendi, dicit proprium actum simoniae. Et quod dicit, Spirituale vel annexum spirituali, dicit materiam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod dicit voluntatem cum actu ex parte simoniaci.

Ad obiectum contra, dicendum quod calices et huiusmodi sunt spiritualia secundum quartum modum spiritualitatis, ut infra patebit : et illa talia vendi possunt : et haec est solutio Decretistarum, et nihil habet rationis. Unde dicendum, quod quando dicit : Emendi vel vendendi spirituale in quantum est spirituale : intelligitur, quod emptio vel venditio cadit super spirituale in quantum est spirituale, ut spiritualitas augeat pretium : et tunc vera est diffinitio, quia sic tam in calicibus, quam in alis committitur simonia.

Ad aliud dicendum, quod licet turpius sit istud peccatum, tamen in alio perficitur, quam usura, quia in actu exteriori, aut ad perfectionem sufficit completa voluntas. Et est instantia : quia homicidium turpius est quam usura, et maius peccatum : et tamen non completur in sola voluntate sicut usura.

Ad aliud dicendum, quod studium hic sumitur pro diligentia adhibita ab ipso simoniaco ut perficiat peccatum : et ideo aequivocatio decipit, quia non in illo sensu diffinitur a Tullio.

Ad idem dicendum, quod ignorantia neminem excusat : et potest bene aliquis esse diligens in eo quod ignorat utrum peccatum sit, scit tamen in quantum est quidam actus quem facere, nititur et intendit.

Ad aliud dicendum, quod Abraham non fuit simoniacus, sed Ephron, ut dicit Hieronymus, quia scivit, quod nisi pro redemptione iuris sui aliquid daret, molestaretur in posterum ab ipso : et si placeret Hieronymo dici posset, quod neuter fuit simoniacus : quia non emit cimiterium, sed potius locum non sacrum, scilicet agrum cuiusdam rustici Ephron dicti : et postea fecit inde cimiterium, quia sepelivit ibi corpora Sanctorum, in quibus Spiritus sanctus requieverat : et hoc semper omni homini facere licet.

Ad aliud dicendum, quod regnum caelorum non emitur proprie, sed meretur : emptum enim proprie transit de domino vendentis in possessionem et dominium ementis : hic autem emens regnum caelorum, transit in dominium vendentis ipsum, ut possideat et hunc ementem Dominus regni caelorum.

Alia causa assignatur eiusdem : quia sic emens nihil dat Deo quod suum non fuerit, sed tantum ordinat ad Dominum, quod inordinatum fuit ex peccato : et hoc est opus virtutis quod omnis homo facere debet.

Ad aliud dicendum, quod annexum spirituali dicitur annexum spiritualibus : quia non nisi a spiritualibus personis haberi debet, vel locis, sicut ius patronatus : quod etsi dicatur habere miles, non tamen habet nisi ad usus spiritualium personarum et locorum : et per hoc cessat obiectio, quia idem numero non est sibi annexum, sed idem genere vel specie.

 

 

ARTICULUS II.

An simonia sit haeresis ?

 

Secundo quaeritur, an sit haeresis, ut dicitur in Littera ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Ad Titum, II, 10, super illud : Haereticum hominem, post primam et secundam correptionem, devita, etc., dicit Glossa : Haeretici sunt, qui per verba legis legem impugnant : sed tales non sunt simoniaci : ergo non sunt haeretici.
  2. Adhuc, supra dicit Augustinus, quod haereticus est, qui pro alicuius temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas aut novas quaestiones gignit vel sequitur : sed talia non facit simoniacus : ergo videtur, quod ipse non est haereticus.
  3. Item, haeresis est in civilibus vel credibilibus : simonia autem tantum in operabilibus : ergo simonia non est haeresis.

Si forte dicas, quod errat in operationibus. Contra : quia si hoc esset, cum omnis malus sit, ignorans, omnis malus esset haereticus, quod falsum est : ergo, etc.

 

Responsio. Ad hoc dicendum, secundum quosdam, quod haeresis est attribuere Deo quod sibi non convenit, ut dicit Augustinus in libro de Trinitate : et hoc facit simoniacus : ideo dicunt eum haereticum, quia dicit sibi convenire, quod sua sub pretio ponantur et ipse. Mirum autem videtur si hoc movit sanctos patres.

 

Ad aliud dicendum, quod simonia sit haeresis : quia non attribuunt hoc tamquam asserentes simoniaci, sed tamquam possidere qualitercumque volentes. Unde dicendum videtur, quod sicut dicit Hieronymus, et supra notatum est, ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis, praecipue quando verba illa sunt de spiritualibus credendis et sperandis. Duo autem sunt quae credimus et speramus, de spiritualibus scilicet quod sunt, et quia in infinitum haec mundana valore excedunt, quia ipsa sunt quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus is qui diligunt illum. Contra primum ergo illorum peccat haeresis stricte accepta. Contra secundum autem directe peccat simonia : quia ponit ea viliora temporalibus pro quibus ea vendit et emit : et ideo dicitur haeresis.

Ad primum ergo dicendum, quod ibi sumitur haeresis stricte in quantum opponitur credendis ex parte scientiae quae habetur de ipsis, quia sunt. Et similiter accipitur ab Augustino supra, dist. XII. Sed simonia peccat potius contra valorem quem credere debet esse in spiritualibus ipsis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

An inferior cum superiori potest committere simoniam ?

 

Tertio quaeritur, utrum inferior cum superiori committere possit simoniam : et praecipue aliquis de Ecclesia cum Domino Papa ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Iacob non commisit simoniam emendo hoc quod sibi ex successione debebatur, sed potius Esau qui hoc alio modo dare voluit : ergo cum omnia sint credita Domino Papae, quae sunt Ecclesiarum, videtur quod ipse numquam committat simoniam accipiendo a personis ecclesiasticis pro spiritualibus, cum sibi alias non darent.
  2. Adhuc, nulla persona habet ius in bonis ecclesiasticis nisi per iurisdictionem Domini Papae : ergo sicut ipsa persona accipit, ita Papa potest accipere.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Simonia dicta est simonia a contractu quem voluit facere Simon cum Petro qui erat Papa Apostolorum : ergo multo magis cum alis Papis potest committi simonia.
  2. Adhuc, iuvans ad peccatum mortale, et non impediens cum possit impedire, peccat pari peccato cum faciente, ut dicunt Sancti : sed Papa scit istum posse committere simoniam secum, et committit : ergo si non prohibet, sed iuvat decipiendo et concedendo quod petit, ipse pari peccato peccat : ergo simoniacus efficitur.

 

Responsio. Dicendum, quod in veritate bene puto, quod simoniam committere possit : nec videtur mihi hoc dubium, quando vendit spirituale.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non fuit simile : sed potius primogeniturae ius a Domino erat datum Iacob : et ideo redemptio fuit vexationis quam ipse fecit potius quam contractus emptionis. Sed bona Ecclesiarum non sunt data Praelatis ad possidendum, sed ad dispensandum ad usus aliorum, scilicet pauperum : unde non possunt emere et vendere vel etiam dare pro libitu suo cui volunt : sed ad necessitates generales Ecclesiae vel usus pauperum vel personarum Ecclesiae sunt expendenda.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod nullus habet ius in Ecclesis nisi per ipsum : sed tamen non puto hoc esse ex eo quod sua sint, et conferat ut sua, sed quia collatum est ei patrocinium defensionis : sicut etiam legislator dicit, quod omnia sunt Imperatoris ad defensionem et tuitionem : sicut enim dicit Basilius, et Aristoteles dixerat ante eum, tyrannus est, qui omnia extorquet in usus proprios, et non quaerit utilitatem subditorum.

 

 

ARTICULUS V.

Quibus modis committatur simonia ?

 

Quarto quaeritur, quibus modis committatur simonia ?

Ponuntur autem multi modi a Iurisperitis qui notantur in his versibus :

Munus, lingua, timor, caro cum fama populari,

Non faciunt gratis spirituale dari.

Vel sic :

Lausque parentela, violenta rogatio, dona,

Obsequium vile, vendunt ius spirituale.

 

Quaeratur ergo de istis :

  1. Laus enim est munus ab ore. Est autem, ut dicit Philosophus, laus proprie de actu virtutis, et de virtute secundum quod actus procedit ab ipsa, et quaeritur a bonis et notis : sed constat, quod boni secundum virtutem nihil mali intendunt : ergo non emere spiritualia : ergo per laudem non committitur simonia.
  2. Adhuc, laus non est corporale donum, quia fama etiam est Sanctis necessaria : ergo in laude non datur spirituale pro corporali, sed potius pro spirituali : ergo non committitur simonia.
  3. Similiter et parentela non videtur facere simoniam : quia in omni simonia contractus est : parentela autem facit ut sine contractu donum detur : ergo parentela magis destruit simoniam, quam faciat ipsam. Probatur prima per hoc, quod in diffinitione simoniae cadit emptio vel venditio, quae non fiunt sine contractu. Secunda autem constat per hoc, quod parentela est ad conciliandum amicitiam, quae facit gratis donari dona.
  4. Adhuc, nos videmus, quod sacerdotium Veteris Testamenti iure propinquitatis habebatur, et omnes ali gradus Levitarum : ergo videtur, quod parentela etiam possit esse ratio habendi spirituales dignitates in Ecclesia : ergo non facit simoniam.
  5. Eodem modo obicitur de hoc quod vocat violentam rogationem. Quia videtur esse oppositio in adiecto : quia si rogat, non cogit : et si cogit, non rogat : quia rogatio fit ad inclinationem voluntatis liberae ut pro petitione faciat : violentia autem excludit voluntatem ab extremis, quia violentum est (ut dicit Philosophus) cuius principium est in alio, nihil conferente vim passo : principium autem notat factivam causam, ut dicit Damascenus : ergo videtur, quod nulla est rogatio violenta, vel preces armatae.
  6. Ulterius obicitur de donis. Quia dicit Philosophus, quod donum est datio irreddibilis : ergo dona non quaerunt dari sibi pro donis aliquid, nec spirituale, nec temporale : ergo non constituunt simoniam.
  7. Ultimo etiam de obsequio vili. Vile enim obsequium est in vilibus : ergo si in honestis serviret, non videretur committere simoniam : et hoc est falsum : ergo videtur, quod ista nulla sint quae dicuntur facere simoniam.

 

Adhuc, quaeritur de casibus tota die occurrentibus, scilicet hypocritarum, qui vendunt pro laude hominum orationes longas, utrum sint simoniaci ?

Et videtur, quod sic : quia dant spirituale pro temporali.

Adhuc, claustrales vel canonici pactum quidem non faciunt : sed tamen ita diu tardant et considerant circumstantias, donec probabiliter sciant quid dabit recipiendus in confratrem : et si tunc est multum, ipsi eum recipiunt : si parum videatur, refutant. Quaeritur ergo, utrum sint simoniaci ?

Videtur, quod sic : quia causa est (ut dicit Philosophus) qua posita ponitur effectus, et destructa destruitur : sed apud istos posito tanto emolumento quod coniciunt se percepturos, offerunt praebendam, et cessante non conferunt : ergo temporale est causa conferendi praebendam : ergo committunt simoniam.

Si forte dicas, quod non per se inquirunt, sed ali vice eorum, qui tamen sunt procuratores eorum. Contra hoc : Non differt per se vel per alium facere, ubi tota causa est collationis praebendae, exspectatio lucri temporalis : quia per quemcumque fiat, ipsi hoc exspectant pro collatione : ergo simonia committitur quocumque modo fiat.

Si autem hoc dicatur :

  1. Tunc omnia loca religionis perirent : quia tot ibi ponerentur, quod non sufficerent bona : et hoc videtur esse inconveniens.
  2. Adhuc, non est malum inducere homines ad eleemosynas : ergo si inducunt ut eleemosynam eum recipiendo conferant, quem alias non reciperent, non est malum : ergo non est simonia.

 

Responsio. Dicendum videtur, sicut dicunt Iurisperiti, quod quadruplex est spirituale.

Quoddam enim non est vendi possibile pro sua spiritualitate, quia nihil communicat cum corporalibus, et ideo non potest transire in dominium alterius, sicut ipsa dona Spiritus sancti, et virtutes, et beatitudines.

Quoddam est secundo loco spirituale, quod essentialiter totum spirituale est, tamen in corporalibus datum, ut gratiae sacramentales : et ideo istud vendi quidem de natura sua et de iure non potest : sed saepe venditur ex parte corporalis operae, quae est in potestate ministrorum : sed numquam venditur sine simonia.

Tertium est non essentialiter spirituale, sed potius corporale : sed personis spiritualibus attributum, ad sustentandum eas in spiritualibus exercitis, ut praebendae, et ali proventus Ecclesiarum : et ideo ista venduntur : sed committitur simonia in ipsis ratione spiritualis cui attributa sunt.

Quarto et ultimo modo spiritualitatis dicuntur spiritualia inanimata corporalis, quibus tractantur spiritualia quaedam, ut vasa decoris domus Dei, ut calicem, thuribulum, cruces, libri, et huiusmodi : et de his solum verum est, quod vendi possunt sine simoniae commissione. Sed differunt, aut enim vendit Ecclesia Ecclesiae alteri : et tunc integra vendi possunt non aucto pretio pro consecratione valorum. Aut venduntur personis laicis : et tunc prius confringi et commassari debent a sacris personis praemissa oratione pro indulgentia fractionis. Cimiteria autem spirituale ius videntur habere : aut enim sunt consecrata tantum : aut sepulta sunt ibi corpora. Si consecrata tantum, dicunt quod deconsecrari possunt et redigi in usus alios. Si autem sunt ibi corpora beatorum sepulta, cum cinis corporum separari non possit a reliqua terra, sicut corpus Sancti vendi non potest et in alios usus redigi, propterea quod Spiritus sancti, cuius templum fuit dum viveret : ita nec locus sepulturae illius corporis in alios usus redigi potest.

 

Dicendum ergo ad primum, quod aliud est pro quo debet esse laus, et aliud pro quo est : Philosophus enim tangit hoc tantum quod debet laudari : sed tamen laudatur impius cum malefecerit : et ideo cum ratio dandi spirituale laus est, fit simonia.

Ad aliud dicendum, quod laus popularis nihil spirituale habet : imo temporalior est etiam ipso tempore : quia rarior est, et in aerem dissolvitur : sed fama Sanctorum in spiritualibus est, et ideo est spiritualis.

Ad aliud dicendum, quod similiter intelligitur, quod parentela debet esse causa et ratio dandi : si enim esset bonitas vitae causa et parentela concausa, non esset simonia, quia parentela est corporale quid et ex carne derivatum.

Ad argumentum autem dicendum, quod non sumitur ita stricte venditio et emptio in diffinitione simoniae : sed dicitur venditio quando quodcumque pretium facit dari spiritualia pretio largo modo sumpto pro temporali omni quod est tota et sola causa dationis.

Ad aliud dicendum, quod sacerdotium Veteris Testamenti non habuit spiritum, sed fuit umbra spiritualis sacerdoti : sed Novum habet spiritum : et ideo in libertate spiritus donari debent spiritualia novi sacerdoti.

Ad aliud dicendum, quod rogatio violenta sumitur ibi pro ea quae inducit timorem in constantem virum. Timorem autem voco amissionis rerum, vel laesionis famae vel personae. Cum enim haec est causa dandi, simonia committitur.

Ad argumentum dicendum, quod non ita stricte sumitur hic violentum : sed sufficit ad violentiam hic necessarium mixtum violentiae : sicut est proiectio mercium tempore tempestatis in mare : de talibus enim dicit Philosophus, quod mixta sunt ex voluntario et involuntario : et hoc sufficit hic ad liberalitatem donationis spiritualium amittendam.

Ad aliud dicendum, quod omne obsequium temporale quod est causa dandi spiritualia, vile est in comparatione ad spiritualia, etsi honestum sit vel utile simpliciter : et ita intelligitur hic obsequium vile.

Ad ultimum dicendum, quod in datione praebendae tria consideranda mihi videntur, scilicet paupertas loci, libertas spiritualium, et intentio salutis recipiendi. Si locus est pauper, videtur quod non potest conferri praebenda sine multo gravamine personarum ibi degentium, quantumcumque liberaliter vellent si possent dare spirituale, et intendere salutem recipiendi : et tunc videtur mihi, quod per se vel per alios sibi providentes possent dicere, quod si crescerent bona eorum, libenter eum reciperent, et alias non possent eum recipere. Crescere autem intelligo cum notabili incremento, ut persona recepta sive gravamine notabili aliorum in loco illo sustineri possit. Si autem non crescant, quod non possint recipere. Sed sub pacto, praecipue quando nulla est loci necessitas, recipere, aperte est simonia.

Ad argumentum autem dicendum, quod hoc non facit causam dationis, sed potius necessitas extorquet : quia libenter darent gratis : et ideo habent oculum ad hoc in collatione.

Ad auctoritatem autem Philosophi dicendum, quod in naturalibus verum est quod dicit : sed in voluntaris quotidie fallit : quia bene potest esse, quod aliquid simpliciter volo pro causa bona et honesta, nec tamen possum : et tunc aliquo posito facio, quo non posito non facio : et non est causa factionis secundum quod ex voluntate mea procedit, ut patet cuilibet.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

G. Distinctio simoniacorum.

H. Alexander Papa de his qui violenter a simoniacis vel ab haereticis ordinantur.

 

ARTICULUS VI.

Quare venditores spiritualium dicuntur simoniaci, cum tamen non sequantur Simonem, sed potius Giezi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G : Simoniacae autem haeresis, etc.

Quaeritur,

  1. Cum venditores non imitentur Simonem, sed potius Giezi, quare dicuntur simoniaci ?
  2. Item quaeritur, cum simoniaci non habeant ius percipiendi praebendas, utrum tenentur ad restitutionem ?

Videtur, quod sic : quia percipiunt non suum.

  1. Adhuc quaeritur de quodam casu. Ponamus enim, quod ego scio Episcopum meum esse simoniacum, vel alias irregularem et latenter. Adhuc toleratur ab Ecclesia. Et instent ordines : et mihi praecipiatur, quod ordines accipiam, quid debeo agere ? si enim accipiam a simoniaco, degradandus sum : si autem non accipio, inobediens sum : ergo sum perplexus.

 

Responsio. Dicendum ad primum, quod large dicuntur simoniaci sive emant sive vendant : quia etiam Simon emptam gratiam vendere postea cogitavit : tamen versus est differentiam notans,

Quod Giezi vendit, Simon conducere quaerit.

 

Ad aliud dicendum videtur, quod si scienter commisit simoniam, ad restitutionem tenetur. Si autem eo ignorante commisa fuit propter eum per alios, non tenetur quamdiu ignorat : sed postquam sciverit, tenetur, ut videtur.

Ad aliud dicendum, quod in tali casu debeo quaerere licentiam, aut aliam viam evadendi : si autem non possum habere, debeo, quaerere effugium obedientiae : quod si nec hoc habere possum, debeo dolens suscipere ordinem tituli.

Ad argumentum contra, dicendum non intelligitur de his qui latentes sunt, quos adhuc tolerat Ecclesia. Sed hoc hodie vix habet locum, quia fere nullus nisi nummularius habet locum in templo.

 

 

I. De aetate ordinandorum ita decrevit Nicolaus Papa.

 

ARTICULUS VI.

An canones bene disposuerint de aetate ordinandorum, cum tamen non servetur ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi Sacri, inquit, canones, etc.

Hoc enim hodie praecipue in religionibus non observatur : ergo videtur, quod violent canones sanctorum patrum : et hoc est peccatum mortale.

 

Responsio. Dicendum, quod sicut in matrimonio malitia quandoque supplet aetatem, ita e converso in religionibus morum gravitas et disciplina supplet aetatem : praecipue cum hoc quod hic dicitur de his qui promoventur non ad ordines tantum, sed etiam ad iurisdictionem, ut archidiaconi, presbyteri, et Episcopi.

Et haec de ordine dicta sint a nobis pro tempore praesenti.