Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

PROLOGUS

LIBER IV DE SACRAMENTIS ET SIGNIS SACRAMENTALIBUS

 

 

PROLOGUS

 

Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. In isto verbo praepostero ordine narrantur materia huius libri, et divisio. Domus enim sapientiae nos sumus, quos aedificat ad perpetuam inhabitationem per corporum resurrectionem, de qua domo dicit Psalmista, Psal. XXV, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Decor enim domus tuae sunt dotes corporis, quas habebimus in resurrectione.

Et ideo etiam sapientia dicitur ista aedificare sapienter, et exemplariter, et effective. Sapienter, ut ipsa coniunctione limi immortalitatis cum spirituali parte quae ad imaginem est, admirabilis decor resultet sapientiae. Exemplariter autem, quia ipse reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Effective vero : quia sicut dicit Glossa, II ad Corinth. V, 15, Christi resurrectio causa efficiens est nostrae resurrectionis. Et in hac parte agit Magister a distinctione XLIII usque in finem.

Sed tunc quaeritur, quare praepostero ordine hae partes accipiuntur isto verbo ? Et ad hoc dicendum, quod duplex est res huius sacramenti, scilicet contenta significata et causata, quae est gratia sacramenti : et determinatur cum quolibet sacramento in eadem parte. Et est quaedam res non causata ab aliquo uno sacramento, sed potius in omnibus secundum aliqua quae sunt in eo figurata et significata : et est gloria resurgentium : et haec intenta est per omne sacramentum. Et quia intentio prior est in medico ante opus, ideo Salomon in verbo praedicto praeposuit id quod intenditur. In ordine autem exsecutionis, id quod intenditur ultimo acquiritur : et ideo post omnia ponitur a Magistro.

In secunda parte illius sermonis accipitur prima pars libri per hoc quod dicit : Excidit columnas septem. Columna enim est cui innititur domus, sicut Ecclesia utitur sacramento : et etiam reficiens ruinam domus, sicut Ecclesia refulcitur gratia sacramentali. Septem ergo columnae sunt septem gratiae sacramentales, quae cum ipsis sacramentis determinantur. Excisae autem sunt, quia in ipso Christo diligenter praeparatae. Et de illis agit Magister in prima parte huius libri.

 

Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima Magister agit de sacramento novae legis et veteris. Et haec pars tota continetur in prima distinctione.

In secunda autem agit de sacramento nove legis : et haec incipit in secunda distinctione, ibi, A : Iam ad sacramenta novae legis accedamus, etc.

 

Istam autem distinctionem primam dividit Magister in quatuor, sicut patet cuilibet in Littera, scilicet

quid sit sacramentum ?

Quare institutum ?

In quibus consistat et conficiatur ?

Et quae sit differentia inter sacramentum veteris et novae legis ?

Et patet etiam ubi ista incipiunt in Littera.       

 

 

EPILOGUS BREVIS SUPRA DICTORUM

 

His tractatis quae ad doctrinam rerum pertinent, quibus fruendum est, et quibus utendum, et quae fruuntur et utuntur, ad doctrinam signorum accedamus.

Section 1 of 51
Next section